Capitulum 12
Numérotation du verset
Mt. 12,1
In illo tempore
abiit Iesus
sabbato per sata
1, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
1 sabbato - per sata
Li446@ Li446
ΩJ
Weber
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 12,2
Pharisei autem videntes dixerunt ei:
Ecce discipuli tui
faciunt quod non licet eis
facere sabbatis.
Numérotation du verset
Mt. 12,3
At ille dixit eis:
Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant?a
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
Numérotation du verset
Mt. 12,4
Quomodo intravit in2 domum Dei et panes propositionis comedit
2 in Li446@ ΩJ Weber] om. Rusch
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant3 nisi solis sacerdotibus?
3 erant ΩJ
Rusch Weber
] erat
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 12,5
Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes
in templo sabbatum violant
et
sine crimine sunt?
Numérotation du verset
Mt. 12,6
Dico autem vobis
quia templo maior
est hic.
Numérotation du verset
Mt. 12,7
Si autem sciretis
quid estb: Misericordiam volo et non sacrificium4
0 Os. 6, 6.
4 sacrificium
Cas574
ΩJ
Rusch
Weber] + nullum cacogr. Li446@
numquam condemnassetis innocentes.
Numérotation du verset
Mt. 12,8
Dominus est5 enim Filius hominis
5 est ΩJ
Rusch
Weber]
om.
Li446@
etiam sabbati.
Numérotation du verset
Mt. 12,9
Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
Numérotation du verset
Mt. 12,10
et ecce homo manum habens aridam.
Et interrogabant eum
dicentes: Si licet sabbatis6 curare? Ut accusarent eum.
6 sabbatis Catena@ Cor3 (G. Rabbanus anti.) P17233 Vls73 ΩL Clementina] sabbato
Cas574
Catena (Li446 Mt366) cum Augustino
Numérotation du verset
Mt. 12,11
Ipse autem dixit illis7: Quis erit
7 illis Li446
Rusch
Clementina Weber] eis Vls73 P17233 ΩJ ΩL
Cas574
Li446@
ex vobis homo qui habet8 ovem unam9 et si ceciderit hec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam?
8 habet
Cas574
P17233 Vls73
Rusch
] habeat Li446 ΩJ ΩL Weber, habeant Li446@
|
9 ovem unam Li446@ Li446 ΩJ ΩL Weber] inv.
Rusch
|
Numérotation du verset
Mt. 12,12
Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis10
10 sabbatis Vls73 P17233 ΩL
Cas574
Catena@
Rusch
Clementina ] sabbato Li446 Mt366
benefacere.
Numérotation du verset
Mt. 12,13
Tunc ait homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
Numérotation du verset
Mt. 12,14
Exeuntes autem Pharisei
consilium11 faciebant adversus eum quomodo eum perderent12.
11 consilium
Cor3
(Ieronymus Rabanus anti.)
|
12 eum perderent Li446@ Li446 ΩJ Weber] inv.
Rusch
|
Numérotation du verset
Mt. 12,15
Iesus autem sciens
recessit13 inde
13 recessit ΩJ
Rusch
] secessit
Li446@
, precessit
Li446
et secuti sunt eum multi
et curavit eos omnes.
Numérotation du verset
Mt. 12,16
Et precepit eis
ne manifestum eum facerent.
Numérotation du verset
Mt. 12,17
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentemc:
0 Cf. Is. 42, 1-4.
Numérotation du verset
Mt. 12,18
Ecce puer meus14
14 meus
Li446@ Rusch Weber
] + electus
Cor3
(Ieronymus Rabanus antiqui) ΩJ
Li446
quem elegi,
dilectus meus in quo bene complacuit
anime mee.
Ponam spiritum meum
super eum
et iudicium
gentibus nuntiabit.
Numérotation du verset
Mt. 12,19
Non contendet15,
15 contendet
Li446
ΩJ
Rusch Weber
] contendit
Li446@
neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis16 vocem eius.
16 audiet - aliquis in plateis
Li446@ Li446
ΩJ
Weber
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 12,20
Arundinem quassatam
non confringet et linum17 fumigans non extinguet,
17 linum
Li446 Rusch Weber
] lignum
Li446@
ΩJ
donec
eiciat ad victoriam iudicium
Numérotation du verset
Mt. 12,21
et in nomine eius gentes sperabunt.
Numérotation du verset
Mt. 12,22
Tunc oblatus est ei demonium habens cecus et mutus et curavit eumd ita ut loqueretur et videret.
0 Cf. Mt. 12, 24 (glossa interl. post Beelzebub principes demoniorum)
Numérotation du verset
Mt. 12,23
Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid hic est filius David?
Numérotation du verset
Mt. 12,24
Pharisei autem
audientes dixerunt: Hic non eicit demones18 nisi in Beelzebub principe demoniorum.
18 demones Cor3 (Rabanus anti.) Li446@
Rusch
Clementina] demonia
Cas574
(plerique testes: cf. Augustinus, Ambrosius, Beda Paschasius Radbertus in loc. cit. CCCM56A, lib. 5, lin. 2661, Breviarium O.Cist.primit.)
Numérotation du verset
Mt. 12,25
Iesus19 autem sciens cogitationes eorume dixit eis: Omne regnum
0 Cf. Mt. 12, 22 (glossa interl.)
19 Iesus
Li446
ΩJ
Rusch Weber
] hunc
Li446@
*
in se divisum20
20 in se divisum
Rusch
] contra se divisum
Li446@
ΩJ, divisum contra se
Li446 Weber
desolabitur et omnis civitas
vel domus divisa contra se non stabit.
Numérotation du verset
Mt. 12,26
Et
si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est,
quomodo ergo stabit regnum eius?
Numérotation du verset
Mt. 12,27
Et si ego in Beelzebub
eicio demones, filii vestri21 in quo eiciunt?
21 vestri ΩJ
Rusch Weber
] nostri
Li446@ Li446
Ideo ipsi
iudices vestri erunt.
Numérotation du verset
Mt. 12,28
Si autem ego in Spiritu Dei eicio demones
igitur pervenit in vos regnum Dei22.
22 igitur ...Dei Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 12,29
Aut quomodo potest quisquam intrare
in domum
fortis
et vasa
eius diripere nisi prius alligaverit fortem?
Et tunc domum eius23 diripiet.
23 eius ΩJ
Rusch
] illius
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 12,30
Qui non est mecum
contra me est
et qui non congregat mecum spargit24.
24 spargit
Cor3
(Rabanus Ieronimus antiqui)
Numérotation du verset
Mt. 12,31
Ideo dico vobis: Omne peccatum
et blasphemia
remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemia25
25 blasphemia
Cor3
(grec. anti) ΩJ
Rusch Weber
] blasphemie
Li446@ Li446 Cor3
(al. anti #)
non remittetur.
Numérotation du verset
Mt. 12,32
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei.
Qui autem dixerit
verbum contra Spiritum sanctum26 non remittetur ei, neque in hoc seculo,
26 verbum – contra Spiritum sanctum]
inv. Li446 Li446@
ΩJ, contra spiritum
Weber
neque in futuro.
Numérotation du verset
Mt. 12,33
Aut facite
arborem bonam
et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur27.
27 cognoscitur
Rusch Li446@ Li446
ΩJ] agnoscitur
Weber
Numérotation du verset
Mt. 12,34
Progenies viperarum,
quomodo potestis bona loqui
cum sitis mali?
Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset
Mt. 12,35
Bonus homo de bono thesauro profert bona,
et malus28 homo de malo thesauro profert mala.
28 et malus
Li446@ Li446
ΩJ
Weber
] malus autem
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 12,36
Dico autem vobis quoniam omne29 verbum otiosum
29 omne ΩJ
Cor3
(grec. Iero. Raban. anti. )
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.
Numérotation du verset
Mt. 12,37
Ex verbis enim tuis iustificaberis
et ex verbis tuis
condemnaberis.
Numérotation du verset
Mt. 12,38
Tunc responderunt ei quidam de30 scribis et Phariseis
30 de Li446@
Rusch
Weber] ex ΩJ Li446
dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
Numérotation du verset
Mt. 12,39
Qui respondens ait illis: Generatio mala
et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei
nisi signum Ione prophete.
Numérotation du verset
Mt. 12,40
Sicut enim fuit Ionas
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
sic erit Filius hominis
in corde terre
tribus diebus et tribus noctibus.
Numérotation du verset
Mt. 12,41
Viri Ninivite
surgent in iudicio
cum generatione ista
et condemnabunt eam,
quia penitentiam egerunt
in predicatione
Ione.
Et ecce plus quam Ionas hic.
Numérotation du verset
Mt. 12,42
Regina31 Austri surget in iudicio
31 regina
Li446 Rusch Weber
] + autem
Li446@
cum generatione ista
et condemnabit eam
quia venit a finibus terre
audire sapientiam Salomonis.
Et ecce plus quam Salomon hic.
Numérotation du verset
Mt. 12,43
Cum autem immundus spiritus
exierit
ab homine
ambulat per loca arida
querens requiem et non invenit.
Numérotation du verset
Mt. 12,44
Tunc dicit: Revertar in domum meam
unde exivi.
Et veniens invenit eam vacantem,
scopis mundatam et ornatam.
Numérotation du verset
Mt. 12,45
Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum
nequiores se et intrantes32 habitant ibi et fiunt33 novissima
32 intrantes ΩJ] ingressi
Cor3
(vel)
|
33 fiunt
Rusch Weber
] fuerit
Li446@
|
hominis illius peiora prioribus.
Sic erit
et generationi huic
pessime.
Numérotation du verset
Mt. 12,46
Adhuc eo loquente ad turbas,
ecce mater eius et fratres
stabant foris querentes loqui ei.
Numérotation du verset
Mt. 12,47
Dixit autem ei quidam:
Ecce mater tua et fratres34 foris stant querentes te.
34 fratres
Li446 Rusch
] + tui
Li446@
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mt. 12,48
At ipse respondens dicenti sibi ait: Que est mater mea
et qui sunt fratres35 mei?
35 fratres] frares
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 12,49
Et extendens manum36 in discipulos suos37 dixit38: Ecce mater mea
36 manum
Li446@ Li446
ΩJ²
Rusch Weber
] + suam cancel. et expunct. ΩJ²
|
37 suos Li446@ Rusch Weber] om. Amiat.
|
38 dixit
Li446@ Li446
ΩJ
Weber
] dicens
Rusch
|
et fratres mei.
Numérotation du verset
Mt. 12,50
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse meus frater et soror et mater est.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Mt. 12,1
marg.|
In illo tempore abiit Iesus
etc.
In c
apite precedenti egit de miraculis ante mortem Ioannis a Christo factis, hic de post factis. Et quia in hoc capite agitur de mutatione sabbati litteralis in spirituale, dicit: In illo tempore, quia tempus est mensura motus Dividitur autem istud caput in sex partes. In quarum prima agitur de arguitione Phariseorum contra discipulos Domini, qui die sabbati spicas vellebant et manibus confricabant. In secunda agitur de curiositate manus aride et cuiusdam demoniaci muti et ceci, ibi Et cum inde transisset In tertia agitur de invectione Domini in Phariseos, qui in eum blasphemias dixerunt propter infirmorum sanationem, ibi Iesus autem sciens cogitationes etc. In quarta, de exprobratione Scribarum et Phariseorum super petitione signorum, ibi, Tunc responderunt ei quidam In quinta de spiritu immundo, qui eiectus revertitur cum septem spiritibus nequioribus se in mentem vacantem, in quo docet nos otium fugere, ibi: Cum autem immundus spiritus etc. In sexta agitur de matre Domini et Ioseph, qui eum querebant, ib. Adhuc eo loquente etc.
marg.|
{c} Dicit ergo
In illo tempore
Nota quod statim post iugum et onus subiicit de fructu. Unde Geneseos primo a. Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum iuxta genus suum. Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa. Prv. 13.a. De fructu oris sui homo satiabitur bonis. Io. 4.e. Alius est, qui seminat, alius qui metit.
marg.|
{d}
Abiit Iesus per sata sabbato]
Sciendum est, quod Ioannes prius occisus fuit, quam discipuli hoc fecissent. Sed ut continuet disputationes Christi hoc premisit.
marg.|
{
45va
} Δ {b}
Discipuli autem eius esurientes
quia ut Mc. 3.c. dicitur, non habebant locum vescendi pre turbis propter nimiam importunitatem.
marg.|
{d1}
Ceperunt vellere spicas et manducare]
Lc. 6.a. addit, quod confricabant manibus.
marg.|
{d2} Nota autem, quod Apostoli litteram sabbati destruunt, non solum Paulus quem tamquam legis destructorem despiciunt Ebionite.
Numérotation du verset
Mt. 12,1
mystice
mystice
marg.|
{f}
Abiit Iesus per sata
] Mystice : Sacre Scripture sata sunt semen litteralis intelligentie. Per hec sata Christus abiit, dum Scripturam spiritualiter exposuit et hoc in sabbato pectoris. Augustinus. Israel sabbatum accepit in munere. Egyptus repletur muscarum multitudine. Discipuli evellunt spicas, dum sententias inde potiores eligunt. Grana vero comedunt, dum opere complent, quod corde tenent.
Numérotation du verset
Mt. 12,1
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter:
Sata
sunt auditorum corda. De hac messe. supra 9.a. Io. 4.e. Fructus opera bona reficiunt peccatores esurientes ea. Discipuli vellunt verbis, fricant exemplis, traiiciunt Sacramentis. Θ Lv. 2.d. Torrebis primitias frugum igne et confringes in morem farris, id est primitiva opera tua bona caritate informabis, vel incipientes, quos ad finem converteris et confringes, id est mola timoris conteres, ut palea inanis glorie et concupiscentie exsuffletur, de mola spei et timoris. Dt. 24.b. Ct. 6.d. Descendi in hortum nucum, id est Ecclesiam, ut viderem poma convallium, id est Confessores et inspicerem si floruissent vinee, id est Predicatores et germinassent mala punica, id est Martyres.
marg.|
{a}
Sabbato]
Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur, actu sapientiam percipiet.
marg.|
{c}
Esurientes]
Prv
.
27.a. Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
marg.|
{d}
Ceperunt vellere spicas Sic
elevantur a terra. Lv. 23.b. Feretis manipulos spicarum primitias messis vestre ad Sacerdotes, qui elevabunt fasciculum coram Domino. Ruth collegit spicas in agro Booz post messores, id est in agro sacre Scripture. 1Cor. 3.b. Neque, qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus.
Numérotation du verset
Mt. 12,2
marg.|
{e}
Pharisei autem videntes
etc.
De v
inea, vel fruge licet edere, sed falce non metere, neque foras efferre. Dt. 23.d.
Numérotation du verset
Mt. 12,2
moraliter
moraliter
marg.|
Hi sunt, qui Prelatos reprehendunt, quod nimis solliciti sint circa gregem suum, dicentes.
marg.|
Quod caret alterna requie durabile non est. Unde 2Rg. 11.b. David dicit Urie. Vade in domum tuam et lava pedes tuos.
marg.|
Vel qui reprehendunt eos, qui exponunt sacram Scripturam.
Numérotation du verset
Mt. 12,3
marg.|
{f}
At ille dixit eis. Non legistis, quid fecerit David 1Rg.
21.b.
marg.|
{g}
Quando esuriit et qui cum eo erant, quomodo intravit
id est Achimelech pro eo, quia ipse non legitur intrasse.
Numérotation du verset
Mt. 12,4
marg.|
{h}
In domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant nisi solis Sacerdotibus Lv.
24.b. Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia Sanctum sanctorum est. Item 22.b. Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit et dabit Sacerdoti in Sanctuario. Quidam dicunt quod Achimelech dispensavit, qui summus erat Sacerdos et necessitas per se non excusat sine dispensatione. Idem dicitur de Matathia, qui pugnavit in sabbato. 1Mcc. 2.e. Sed contra dicit Beda super Marcum 2. quod occiso Achimelech a Saule Abiathar filius eius postea, regnante David, summi Sacerdotii gradum accepit maioris excellentie quam pater eius. Item Beda super Marcum 3. Ita Sabbatum etc. Leo Papa. Ubi necessitas fuerit ad utilitatem Ecclesie, qui potestatem habet, ea dispenset. Beda. Iniquum esset, si statuta pro caritate contra caritatem tenerentur.
marg.|
Versus: Hac sua cuique facit, in promittendo voluntas.
marg.|
Hec precipientis auctoritas, ut non occidas etc. Hec precepti dignitas, ut que in sermone in monte. Nota autem, que prime necessitatis sunt, dispensationem solum recipiunt ab eo, qui preest, que secunde a Deo tantum, {
45vb
} que vero tertie a nullo mutari possunt. Bernardus. de consideratione. Non sum tam rudis, ut ignorem vos dispensatores esse positos, sed in edificationem, non in destructionem, ubi necessitas urget, excusabilis est dispensatio, ubi utilitas provocat dispensationem, laudabilis est dispensatio. Utilitas dico communis, non propria. Ubi nihil horum est, non est, dispensatio, sed crudelis dissipatio. Sensus ergo litteralis expositionis, quod si David et Abimelech non reprehenduntur de transgressione mandati propter necessitatem, sic nec Apostoli debent reprehendi. Super mensam enim propositionis ponebantur duodecim panes et aliis substitutis tollebantur. Nm. 28.a. Lv. 23.b.
marg.|
Et quando David comedit, erat dies Neomenie.
Numérotation du verset
Mt. 12,5
marg.|
{i}
Aut non legistis Secu
nda excusatio.
marg.|
{k}
In lege Nm.
28.d. Lv. 23.a.
marg.|
{l}
Quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant
id est non observant, ita quod violare videntur.
marg.|
{m}
Et sine crimine sunt hoc
faciendo.
Numérotation du verset
Mt. 12,6
marg.|
{n}
Dico autem vobis, quia templo maior est hic
id est in loco illo, quia Iesus Christus, qui erat Dominus templi.
Numérotation du verset
Mt. 12,7
marg.|
{o}
Si autem sciretis
Tertia excusatio per misericordie preelectionem.
marg.|
{p}
Qu
id est id est quid significetur hac autoritate.
marg.|
{q}
Misericordiam volo et non sacrificium
]
Osea
6.c. supra 9. Euntes autem discite, quid est misericordiam volo et non sacrificium.
marg.|
{r}
Numquam condemnassetis innocentes
] id est Apostolos. Beda. Mc. 2.d. Sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum et ideo maior cura adhibenda est saluti hominum, quam custodie sabbati. Sic enim mandatum est sabbatum custodiri, ut si necessitas esset non fieret reus, qui solveret, hodie si quis eger corruperit ieiunium, non tenetur reus.
Numérotation du verset
Mt. 12,8
marg.|
{s}
Dominus enim filius est hominis etiam sabbati Quar
ta excusatio per Domini dispensationem. Unde cum Dominus sit, potest mutare, quod instituit.
Numérotation du verset
Mt. 12,9
marg.|
{t}
Et cum inde transisset
id est a satis, alioquin videretur esse factum eodem sabbato. Unde Lc. 6.b. Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret in synagogam.
marg.|
{u}
Venit in synagogam eorum In a
ltero sabbato, ut ait Lc. 6.b.
Numérotation du verset
Mt. 12,10
marg.|
{x}
Et ecce homo habens manum aridam]
supple : erat ibi, vel advenit. Hieronymus: super hunc locum. In Evangelio, quo utuntur Nazarei, hec vox precantis. Cementarius eram manibus victum querens, precor te, Iesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.
marg.|
{r}
Et interrogabant eum dicentes. Si licet sabbatis curare, ut accusarent eum ? Mc.
3.a. Lc. 6.b. dicunt illos interrogatos esse a Domino. Unde Lc. 6.c. Interrogo vos, si licet sabbato benefacere, an male ? Sed dic, quod illi prius interrogaverunt a Domino. Intelligens autem Dominus cogitationes et accusationes eorum constituit in medio sanandum et tunc quesivit, quod Lc. et Marcus ait. Et tunc illis tacentibus proposuit similitudinem de ove et conclusit, quod licet sabbato benefacere. Deinde enim circumspectis illis cum ira, ut dicit Marcus, specialiter pretendens vultuositatem quandam ad modum irati, quia Is. 42.a. Non erit tristis, neque turbulentus, dixit. Extende.
Numérotation du verset
Mt. 12,11
marg.|
{x}
Ipse autem dixit illis. Quis erit ex vobis homo, qui habeat unam ovem
etc.
Quanto magis melior est homo ove Locu
s a maiori. Glossa Competenti exemplo solvit questionem eorum, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, quod est res minima, qui eum violare arguunt in opere caritatis, que est res maxima.
Numérotation du verset
Mt. 12,12
marg.|
{a}
Itaque licet sabbatis benefacere.
Numérotation du verset
Mt. 12,13
prol.|
Tunc ait homini
etc.
Eccl
. 4.d. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. Unde Glossa Hic frustra pro peccatis rogaturus {
46ra
} Δ manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Unde Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit et non exaudietur.
marg.|
{a}
Et extendit
Hic est avarus. 3.b. Regum 13.b. Ieroboam contra Addo, qui eum reprehendit de idololatria, extendit manum, ut apprehenderet illum et aruit manus eius. Ieroboam causa populi interpretatur. Avarus enim causatur a toto populo, quia dona Dei communia sibi appropriat. Et avaritia idololatria est, quia idolorum servitus. Addo, serviens ei, Synderesis. Sed dum vult eam capere et subiugare, eius manus arescit a bono opere.
marg.|
{b}
Et restituta est sanitati sicut altera Plan
um est.
Numérotation du verset
Mt. 12,14
marg.|
{c}
Exeuntes autem Pharisei concilium faciebant
etc. Isti sunt noctue diaboli. Io. 3.c. Lux venit in mundum et dilexerunt homines tenebras magis, quam lucem. Ps. 33a. Accedite ad eum et illuminamini.
a Ps. 33, 6.
Numérotation du verset
Mt. 12,15
marg.|
{d}
Iesus autem sciens insi
dias eorum, recessit inde propter exemplum, propter humilitatis iudicium, propter etiam miseris parcendum. Recessit enim ut homo, quia hoc erat verum signum humanitatis. Lc. 6.e. Ipse benignus est super ingratos.
marg.|
{e}
Et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes Nota
simplices sequuntur, docti vero prosequuntur.
Numérotation du verset
Mt. 12,16
marg.|
{f}
Et precepit eis ne manifestum eum facerent
Hilarius. Iubendo secretum Dominus gloriandi de se iactantiam declinat et per hanc tacendi voluntatem dictorum. Is. effectus impletur.
Numérotation du verset
Mt. 12,17
marg.|
{g}
Ut adimpleretur caus
ative, vel consecutive. Sic pepercit eis, ne invidia trucidarentur, ut impleretur illud. Is. Arundinem etc. Et secundum hoc preeuntia, in hac autoritate ex abundanti inducta sunt.
marg.|
{h}
Quod dictum est per Isaiam Prophetam, dicentem Is.
42.a. Ibi est litteraliter.
Numérotation du verset
Mt. 12,18
marg.|
{i}
Ecce puer meus Vox
Patris loquentis de filio. Puer, id est servus. Phil. 2.a. Exinanivit semetipsum formam servi accipiens electus.
marg.|
{k}
Quem elegi Ct.
5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus electus ex millibus.
marg.|
{l}
Dilectus meus Ct.
5.c. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? Glossa ex dilecto, ex Patre.
marg.|
{m}
In quo bene complacuit anime mee nihi
l in eo videns, quod displiceret. Simile supra 3.d. et infra decimoseptimo a.
marg.|
{n}
Ponam spiritum meum super eum Is.
11.a. Requiescet super eum spiritus Domini. Et 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxit me: Et hoc in quantum homo.
marg.|
{o}
Et iudicium futu
rum.
marg.|
{p}
Gentibus nuntiabit per
predicationem suam.
Numérotation du verset
Mt. 12,19
marg.|
{q}
Non contendet, neque clamabit cont
ra: Io. 7.f. Stabat Iesus et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Solutio. Non clamabit, id est non clamosus erit. Sed in secundo adventu. Is. 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar.
marg.|
{r}
Neque audiet aliquis in plateis vocem eius
]
1Pt.
2.d. Cum malediceretur, non maledixit, cum pateretur non comminabatur. Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obtumescet, non aperuit os suum.
Numérotation du verset
Mt. 12,20
marg.|
{s}
Arundinem quassatam non confringet
id est Iudeos omni vento tentationis, vel doctrine cedentes: ut dicitur Eph. 4.b. non statim damnabit. Per arundinem hypocrite, ut sup. proximo.
marg.|
{6.
46rb}{t}
Et linum fumigans non extinguet Per
linum, qui quedam bona agunt, quedam mala, utrosque exspectat Dominus.
marg.|
Item per arundinem gentes vento vanitatis agitate et in peccatis quassate et in salutem per Christum reservate. Lignum fumigans, id est exiguum spiritum ex reliquiis veteris gratie et quia resumendi totius in tempore penitentie sit facultas. Lignum, vel linum, de quo facta est vestis Domini. Chrysostomus: Facile erit ei, omnes illos sicut arundinem frangere et sicut linum inflammatum extinguere illorum furorem.
marg.|
{u}
Donec eiiciat ad victoriam iudicium Acti
ve, ut iudicet, vel passive, ut iudicetur. Ad victoriam dicit, quia idipsum, quod iudicatus est, cessit ei ad victoriam. Io. 12.e. Nunc Princeps huius mundi eiicietur foras. Vel iudicium inter se et diabolum.
marg.|
Vel iudicium adhuc hominibus occultum, quod vicit moriendo.
Numérotation du verset
Mt. 12,21
marg.|
{x}
Et in nomine eius gentes sperabunt quia
non est aliud nomen sub celo, in quo oporteat salvari: Actorum 4.c.
Numérotation du verset
Mt. 12,22
marg.|
{y}
Tunc oblatus est ei unus
demonium habens cecus et mutus.
marg.|
Tria signa simul facta sunt in isto.
Numérotation du verset
Mt. 12,22
moraliter
moraliter
marg.|
{y}
Tunc oblatus Obla
tio partim erat Sacerdotis, partim offerentis. Sic partim sumus nostri quoad querenda necessaria, sed principaliter Dei. 1Cor. 6.d. An nescitis, quoniam membra vestra sunt templum Spiritus sancti, quis in vobis est, quem habetis a Deo et non estis vestri ?
marg.|
{z}
Cecus prim
o Regum 11.a. dixit Naas obsessis Iabes Galaad. In hoc feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. Naas, serpens. Psalmo quinquagesimoseptimo. Supercecidit ignis et non viderunt solem.
marg.|
{a}
Et mutus a co
nfessione peccati. Psalmo trigesimoprimo Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ecce cecus. In chamo et freno maxillas eorum constringe, permissive, qui non approximant ad te. Per confessionem, vel a confessione laudis. Psalmo quadragesimonono. Peccatori dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas etc. Item humiliaverunt in compedibus pedes eius, donec veniret verbum eius, scilicet confessionis.
marg.|
{b}
Et curavit eum]
Hoc refertur ad illud: Donec eiiciat ad victoriam iudicium. Curavit enim eiiciendo demonem.
marg.|
{c}
Ita ut loqueretur Hoc
refertur ad illud supra. Arundinem quassatam etc.
marg.|
{d}
Et videret Hoc
ad illud, lignum fumigans etc. Nota autem ordinem. Gregorius. Principium illuminationis est humilitas vere confessionis.
Numérotation du verset
Mt. 12,23
marg.|
{e}
Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid hic est filius David ? Mans
uetus contra demonium, desiderabilis aspectu contra cecum, manu fortis contra mutum. Filius David, qui misericors et beneficus fuit.
Numérotation du verset
Mt. 12,24
marg.|
{f}
Pharisei autem audientes dixerunt in c
orde.
marg.|
{g}
Hic non eiicit demonia nisi in Beelzebub principe demoniorum quas
i participium et familiaritatem habet cum Principe demoniorum et ita ex consensu et autoritate eiicit omnes demones, sicut secretarius Regis autoritate multis nocet.
Numérotation du verset
Mt. 12,25
marg.|
{h}
Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis
Hieronymus: Ad cogitationes Phariseorum respondet, ut vel sic compellerentur credere potentie eius, qui cordis videbat occulta. Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans corda et probans renes.
marg.|
{
46va
} Δ {a}
Omne regnum contra se divisum desolabitur Regn
um solidum et firmum, si per partes dividitur et alii ab aliis perimuntur, vel opprimuntur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus. Infirmat Dominus, quod de eo dixerant Pharisei: Primo indirecte dupliciter per syneresim, vel hypoteusim, sumpto quod dixerant et ex hoc deducens eos ad inconveniens et secundum ordinem littere, licet Magister in Postillis hoc modo permutet textum ; ut sit propositio maior: Etsi Satanas. Assumptio: Omne regnum. Omnis civitas, Assumptionis probatio. Vel domus probationis supprobatio. Quomodo ergo hec conclusio. quasi nullo modo stare potest. De hoc plenius. Mc. 3.d. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Omne regnum contra se divisum desolabitur
Hieronymus: Concordia namque res parve crescunt, discordia maxime dilabuntur. Nota regnum Christus, dans regnum, Evangelium, invitans ad regnum, eterna beatitudo, ipsum regnum.
marg.|
{b}
Et omnis civitas,
vel domus id est familia, divisa contra se stabit.
Numérotation du verset
Mt. 12,26
marg.|
{c}
Et si Satanas
etc.
Quomodo ergo stabit, regnum eius ?
quasi dicat: nullo modo potest stare.
Numérotation du verset
Mt. 12,27
marg.|
{d}
Et si ego in Beelzebud eiicio demones, filii vestri in quo eiiciunt Exor
ciste Iudeorum ad nominis Dei invocationem eiiciebant demones. Unde si filiis vestris non ascribitis, quod in Beelzebud eiiciant demonia, quare hoc mihi imponitis ?
marg.|
{f}
Ideo ipsi Iudices vestri erunt comp
aratione melioris facti, quia Deo ascribunt, quod vos Beelzebud. Vel.
marg.|
{e}
Filii vestri
id est Apostoli, qui erant de Iudeis.
marg.|
{f}
Ideo ipsi Iudices vestri erunt Infr
a 19.d. Sedebitis super sedes iudicantes duodecim Tribus Israel.
Numérotation du verset
Mt. 12,28
marg.|
{g}
Si autem ego
etc.
Alte
ra pars complexionis. Et infert ex proposito, cum reliqua pars sit falsa et est probatio directa. Dicite ergo: si ego in spiritu Dei. Lc. 11.c. ait. In digito Dei.
marg.|
{h}
Eiicio demones, igitur pervenit ad vos regnum Dei
Augustinus Regnum Dei idem est, quod potestas, qua damnantur impii et a fidelibus secernuntur.
Numérotation du verset
Mt. 12,29
marg.|
{i}
Aut quomodo potest quisquam
etc.
Quod
probaverant indirecte, vult probare directe, quasi dicat: si ego non in spiritu Dei eiicio demonia, sed in Beelzebud, quomodo potest quisquam intrare in domum fortis. Iob. 51.d. Non est potestas super terram, que ei comparetur. Chrysostomus: Diabolum fortem facit nostra negligentia, non illius potentia.
marg.|
{k}
Domum hypo
crite maxime. Iob. 40.c. Umbre, id est hypocrite protegunt umbram eius id est peccatum zelant, in quo apparet imago diaboli. Ier. 31. Liberabit eum de manu potentioris.
marg.|
{l}
Et vasa eius diripere
id est arma eius, scilicet homines, Is. 10.f. Apud Magmas commendabit vasa sua. Magmas interpretatur motus et in tactu maxima est delectatio, que custodit peccatorem diabolo. Rm. 6.d. Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestre. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immundititie et inquietati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem.
Vasa
, in quibus habitat et quibus quasi ministris utitur.
marg.|
{m}
Nisi prius alligaverit fortem quia
tunc minorem vim tentandi sanctos habuit intrinsecus per fomitem,
{6.
46vb} etsi forte maiorem extrinsecus. Diabolus enim est religatus in inferno et manus impellens debilitata est. Manus vero trahens abscissa, quia non trahit simul bonos et malos.
marg.|
{n}
Et tunc domum illius diripiet
id est ad diversos ordines rapiet. Eph. 4.c.
marg.|
Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam Prophetas, alios autem Evangelistas, alios autem pastores et doctores.
Numérotation du verset
Mt. 12,30
marg.|
{o}
Qui non est mecum, contra me est
id est qui dissimilia meis opera facit, mihi contrarius est.
marg.|
{p}
Et qui non congregat mecum, dispergit
quasi dicat: opera mea non possunt operibus Beelzebub comparari, quia ego congrego, ille dispergit.
marg.|
Nota, opus Christi est, congregare ad cultum unius Dei et ad unitatem fidei et ad unum singulare bonum. De quo Ps. 26. Unam petii a Domino. Ad dilectionem Dei et proximi. Unde Is. 11.c. Dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terre. Disperguntur quidam per nobilitatem hec est Oriens. Quidam per timorem mortis, hic est Occidens. Alii per prosperitatem, hec est Auster. Alii per adversitatem, hec est Aquilo. Hos congregat Dominus. Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivisCt. Opus autem diaboli est dispergere monstra demoniorum, varietates heresum, vanitates terrenorum, discordias fratrum.
Numérotation du verset
Mt. 12,31
marg.|
{q}
Ideo dico vobis quia
dicitis me eiicere demonia in Beelzebub principe demoniorum. Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittitur hominibusHoc contra Novatianos, qui lapsis in martyrio veniam negabant.
marg.|
{r}
Spiritus autem blasphemie non remittetur Hoc
est contra Origenem qui dicit omnes veniam consecuturos. Post universale iudicium transactis multis seculis.
marg.|
Dicitur autem illud peccatum irremissibile octo de causis, sicut potest colligi ex Glossa super Mt. 5. et in hoc loco et aliis dictis Sanctorum.
marg.|
Primo, quia adversatur fontis remissionis. Unde Augustinus super Mt. 5. Peccatum ad mortem est, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fraternitatem et adversus gratiam Dei, qua reconciliatus est Deo, invidie faucibus agitatur, quod fortasse est peccatum in Spiritum sanctum.
marg.|
Secundo, quia non habet colorem excusationis. Unde Richardus de Sancto Victore: Quedam peccata hominum pertinent specialiter ad corruptelam propriam, ut ebrietas et stupra, quedam specialiter ad iniuriam proximi, ut homicidia, furta, quedam specialiter ad divinam contumeliam, ut blasphemia. Sed quidam blasphemant ex coactione et hi peccant in patrem: alii ex deceptione et hi peccant in filium: alii ex sola malignitate et hec est pessima species in Spiritum sanctum. Est autem et hoc in genere sceleratissimum et in quo malitia crevit usque ad summum, quando quis in Dei vituperiis delectatur et gloriatur. Quid ergo videtur aliud spiritus blasphemie, quam affectatio et desiderium vituperationis divine ? Spiritus blasphemie spirat ad odium Dei, Spiritus Sanctus spirat ad amorem Dei. Eo igitur quod hoc malum nihil habet in se excusationis, non meretur habere excusationem remissionis.
marg.|
Tertio, quia talis vix potest se humiliare ad veniam petendam, vel ad bonum. Unde Augustinus super Mt. 5.g. Ibi: Orate pro prosequentibus vos. Tanta est labes illius peccati, ut deprecandi humilitatem habere non possit et si peccatum suum mala conscientia recognoscere et enuntiare cogatur, ut Iudas cum dixit: Peccavi, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitatis veniam petiit, quod propter magnitudinem peccati, iam ex damnatione peccati talis habere credendum est. Et huic penitentie non ignoscit Deus, cum et se peccasse fateantur et fecisse mala vehementer eos peniteat, tamen huiuscemodi affectionem mentis habent, ut se non humilient ad petendam veniam.
marg.|
Quarto, quia paucis et raro remittitur, ut dicit Glossa Rm. 2.a. super illud. Secundum duritiam tuam et cor impenitens etc.
marg.|
Quinto, quia numquam legitur remissum, immo legitur contrarium in hoc. 12.c. et Mc. tertio. d. Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in eternum. Ibi: Infra quia ipse eternum delinquit, qui numquam penitet. Et Lc. 12.b. Qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, numquam remittetur ei. Glossa Hic blasphemus
{6.
47ra} exigentibus malis meritis suis, sicut numquam ad remissionem, ita nec ad penitentiam perventurus est.
marg.|
Sexto, quia gravius punitur, quasi nihil de pena debita dimittitur. Unde Richardus de sancto Victore: Peccatum diaboli inexpiabile est, quia nullo remedio expiari potest. Illud autem irremissibile est, cui pene nulla relaxatio fit, que in peccatis actualiter similibus fieri consuevit.
marg.|
Septimo, quia meretur talis non penitere. Unde. Marci tertio. d. Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem. Glossa. Ideo, quia non meretur penitentiam agere, ut recipiatur.
marg.|
Octavo, quia etiam post mortem remanet, etiam quoad actum, sicut caritas. Unde Richardus de sancto Victore. Sicut numquam excidit amor Dei, ita numquam excidit odium Dei. Et tamen caritas potest amitti, sic et odium Dei in presenti admitti. Sicut autem fides et spes cessabunt, sic sunt quedam mala, que locum habent solum in hac vita, ut adulteria, furta, quedam vero in hac vita simul et in futura. Nota, qui cum odio Dei ex hac vita discedit, sub eodem morbo in eternum tabescit et sic in eternum delinquit et sine cessatione delinquendo meretur, ut sine cessatione puniatur. Qui ergo reus est divini odii, reus est eterni delicti. Sed blasphemia, que est in Spiritum sanctum, numquam est preter odium Dei.
marg.|
De hoc etiam. Eusychius super Lv. c.10. et 12. Hoc sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vite perseverare, de salute sua desperare, de misericordia et potentia redemptoris diffidere.
marg.|
Idem Augustinus in Enchiridion: Qui in Ecclesia non credens peccata dimittit, contemnit tantam divini muneris largitatem et in hac mentis obstinatione diem claudit extremum, reus est ille irremissibili peccato in Spiritum sanctum, in quo Christus peccata dimittit.
marg.|
Versus : Adversum purum vix raro non legis unquam, Plene punitur, remanet, non penitet unquam.
marg.|
Peccatur autem in Spiritum sanctum isto peccato sex modis, Duobus modis in Deum, duobus in proximum, duobus in seipsum.
marg.|
In Deum, desperando, presumendo.
marg.|
In proximum, impugnatio agnite veritatis et fraterne caritatis. Duplex enim est effectus bonitatis divine in homine. Unus quoad intellectus perfectionem et quoad hoc est impugnatio agnite veritatis.
marg.|
Alius quoad perfectionem affectus et quoad hoc est impugnatio fraterne caritatis.
marg.|
In seipsum finalis impenitentia et quando penitet de penitentia.
marg.|
Item nota ad hoc, quod aliquid sit peccatum in Spiritum sanctum, tria exiguntur, scilicet quod sit ex certa malitia, quod divinam bonitatem oppugnet et quod sit cum finali pertinacia mentis indurate in malitia.
Spiritus autem blasphemie non remittetur
Augustinus. Blasphemia est, per quam de Deo falsa dicuntur. Et ideo peius est blasphemare, quam periurare, quia periurando false adhibetur testis Deus, blasphemando de ipso Deo falsa dicuntur.
Numérotation du verset
Mt. 12,32
marg.|
{a}
Et quicumque verbum dixerit contra filium hominis remittetur ei
id est ad remittendum facile est, si penitet, quia ignoranter hoc dixit.
marg.|
{b}
Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum verb
um non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro, ut expositum est.
Numérotation du verset
Mt. 12,33
marg.|
{c}
Aut facite
1
*
id est dicite, sicut vulgariter dicitur. Iste facite se bonum, id est dicit. Arborem bonam et fructum eius bonum.
1 facite]
corr.,
facit Ed1703 Ed1754
marg.|
{d}
Aut facite
id est dicite. Arborem malam et fructum eius malum quasi dicat: Secundum naturam iudicate et dicite de arbore bona, scilicet me, quod faciat bonum fructum, de arbore mala, scilicet diabolo, quod fructum malum faciat, Sup. 7.c. Non potest arbor
{6.
47rb} bona fructus malos facere, nec arbor mala fructus bonos facere. Quod autem Christus dicatur arbor, habetur Ct. secundo. a. Sicut malus inter ligna silvarum, sic amicus meus inter filios. Sic diabolus. Iudeorum nono. d. Ligna agri constituerunt Rhannum super se, Hieronymus: Christus seipsum dicit arborem, suum opus, fructum.
marg.|
{e}
Siquidem ex fructu cognoscitur arbor
]
supr
a septimo. c. A fructibus eorum cognoscetis eos. Ecclesiastici 27.a.b Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
b Sir. 27.
Numérotation du verset
Mt. 12,34
marg.|
{f}
Progenies viperarum quia
occiderunt Christum patrem, sic mali Christiani occidunt Ecclesiam matrem. ISIDORUS. Sicut vipera a filiis in utero positis perimitur lacerata, ita nos cogitationes nostre intra nos posite occidunt, quia eas, quasi fetus diaboli lactamus et papillam facimus delectando.
marg.|
{g}
Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali quas
i non potestis bonum fructum facere, cum sitis arbor mala.
marg.|
{h}
Ex abundantia enim cordis os loquitur sicu
t olla ex plenitudine redundat. Iob. 41.d. Fervescere faciet, quasi ollam profundum maris et ponet, quasi cum unguenta bulliunt. Pr. 15.a. Os stultorum ebullit stultitiam.
Numérotation du verset
Mt. 12,35
marg.|
{i}
Bonus homo de bono thesauro Cont
inuatio. Vere ex abundantia cordis os loquitur, quia bonus homo de thesauro bono, id est de bona intentione.
marg.|
{k}
Profert bona verb
a.
marg.|
{l}
Et malus homo de malo thesauro
id est perversa intentione.
marg.|
{m}
Profert mala verba
]
Prv.
18.d. Mors et vita in manibus lingue. Infra 15.b. Que procedunt de ore, de corde, exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia. Nota autem, quod est triplex thesaurus bonus. Doctrine, gratie et glorie. Primus admirabilis, secundus desiderabili, tertius inestimabilis. De primo Is. 45.a. Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, id est Sacre Scripture, ut scias, quia ego Dominus. Hoc dicitur Cyro, qui interpretatur heres, clericus, qui dicit: Dominus pars hereditatis mee. De secundo, Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti. 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. De tertio. Dt. 28.a. Aperiet Dominus thesaurum suum optimum celum, ut pluviam tribuat terre in tempore suo, benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Hos tres thesauros aperit Dominus. De primo dicitur. Lc. 21.d. Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Ps. 50. Domine, labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam. De aliis duobus. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Similiter est triplex thesaurus malus. Cupiditatis, iniquitatis et pene gehennalis. Primus contemptibilis, quia de stercoribus. Secundus miserabilis. Prv. 14.d. Miseros facit populos peccatum. Tertius intolerabilis. De primo dicitur Hbr. 11.e. fide Moyses grandis effectus negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi, cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum improperium Christi. Eccl. 31.a. Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunie thesauris. Prv. 21.b. Qui congregavit thesauros lingua mendacii, vanus et excors est. De secundo, Mi. 6.c. Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis et mensura minor ire plena. Iste thesaurus sit de subtilioribus, pretiosioribus et durabilioribus, sicut alii thesauri, id est de subtilioribus peccatis scilicet spiritualibus, que pretiosa sunt diabolo, quia maioris sunt culpe, quam carnalia. Gregorius. Carnalia peccata minoris sunt culpe, sed maioris infamie et eo durabiliora, quia occultiora, quia tunc non possunt reprehendi. De tertio dicitur Rm. 2.a. secundum duritiam tuam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei.
Numérotation du verset
Mt. 12,36
marg.|
{a}
Quoniam de omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii Sed
quare non similiter de opere ? Responsio. Quia verbum ex ratione oritur, quod non omne opus. Item omne verbum comprimere possumus, non omne aliud opus. Et hoc notat Dominus, cum dicit: reddent rationem Quid autem sit otiosum verbum, dicit Gregorius. super Iac. ult. Verbum otiosum est, quod caret ratione iuste necessitatis et intentione pie utilitatis. Hieronymus: super Lv. 21. Quicquid non edificat audientes, in periculum vertitur eloquentium. Item qui scurrilitatem replicat et cachinnis ora dissolvit et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi sermonis, sed criminosi reus tenebitur.
marg.|
Item in verborum pondere, probatio existit humane vite. Origenes super Nm. 12. Inanis est omnis sermo, in quo non est intrinsecus aliquid de Deo vel Dei mandato. Glossa hic. Quod sine utilitate loquentis dicitur, aut audientis. Verba enim instructionis et correctionis utilia sunt anime, verba recreationis, vel consolationis sunt corpori, hec tamen indifferentia sunt, nisi fiant eo fine, ut mediante corpore prosint anime.
Numérotation du verset
Mt. 12,37
marg.|
{b}
Ex verbis enim tuis iustificaberis
id est mereberis, ut iustus remuneraberis.
marg.|
{c}
Et ex verbis tuis si m
ala sint, condemnaberis Unde Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. { Nota, in locutione quinque sunt inquirenda. Quid dicatur: cui dicatur: ubi quid dicatur: quando quid dicatur et qualitas, id est modus loquendi. Quid dicatur, determinat Apostolus. Colossensium 4.a.c Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, id est semper sit gratus et utilis sine ulla otiositate. Otiosa sunt omnia, que sunt nociva, aut inhonesta, aut inutilia. Inutilia sunt, que nec audientibus, nec loquentibus prosunt. Inhonesta sunt, que non conveniunt dignitati illius, qui loquitur, vel illius, cui loquitur, vel illius, de quo loquitur. Nociva sunt, que suis suasionibus animo auditorum, sive ad errorem, sive ad depravitatem ducunt.
c Col. 4.
marg.|
Senes itaque loqui debent, de discretione bene consulendi, iuvenes de instantia benefaciendi, sapientes de mysteriis Scripturarum, simplices de exemplo bonorum operum, hi, qui quietam vitam ducunt, de disciplina modi recte vivendi, hi, qui exteriora tractant negotia, de industria acquirendi, Prelati de promissione, subditi de obedientia preceptorum et unusquisque, qui loquitur secundum qualitatem persone, sive materie inquirat congruam, de qua loquatur, materiam. Secundum est, cui quid dicatur, Ecclesiastici 22.b.d Cum stulto ne multum loquaris, quia qui arguit impium, generat maculam sibi. Qui ergo cum alio loquitur, primo consideret si pro se, aut propter alium loquatur. Si propter suam utilitatem loquatur, videat utrum ipse sit talis, de cuius colloquio utilitas ei provenire possit. Si propter alium loquatur, caveat ne talis sit ille, quod vel sua exhortatione non indigeat, vel ita in malo obstinatus sit, ut correctione alterius se corrigi non permittat, Alioquin et sapientes velle docere, superbia est et obstinatos corrigere, insipientia est.
d Sir. 22.
marg.|
Exhortentur igitur ad confortationem timidos, ad temperantiam prodigos, ad humanitatem parcos, ad consilium temerarios, ad silentium verbosos, ad alacritatem segnes, ad mansuetudinem impatientes, ad iustitiam negligentes, ad timorem superbos, ad liberalitatem avaros, ad parcitatem gulosos, ad servorem tepidos, ad verbum exhortationis nimis tacitos, ad indulgentiam crudeles, ad quietem precipites, ad prudentiam incautos, ad modestiam inverecundos, ad solicitudinem obliviosos.
marg.|
Tertius est, ubi quid dicatur. Est enim locus, ubi perpetuum servandum est silentium, ut sanctuarium, dormitorium. Quartum est, quando quid dicatur. Est enim tempus tacendi, scilicet si alius loqui ceperit: Ecclesiastici {
47vb
} 3.b,e Iob 29.d.f Qui me audiebant exspectabant sententiam meam. Est autem tacendum propter infirmitatem auditorum. Ioannis 16.c.g Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Item propter precipitationem vitandam. Prv. 18. Qui prius respondet, quam audiat, stultum se esse demonstrat. Item Ecclesiastici 5.d.h Si est tibi intellectus, responde proximo tuo, sin autem manus tua sit super os tuum. Item propter reverentiam persone. Ecclesiastici 11.a.i Prius quam, interroges, non vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste. Item propter malitiam auditorum. Ecclesiastici 22.a.j Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam et in fine narrationis dicet, quis est hic ? Prv. 23.b. In auribus insipientium ne multum loquaris, supra septimo. a. Nolite spargere margaritas ante porcos. Item qualitas, id est modus loquendi in tribus consistit. Hoc est, quo gestu, quo sono, qua significatione, quid dicatur. Sit ergo gestus modestus, humilis, sonus mitis et suavis, quia de Christo dicitur in hoc Non contendet, neque clamabit, neque aliquis in plateis audiet vocem eius. Significatio verax et dulcis, quia falsus testis non erit impunitus et qui mendacium loquitur, non effugiet. Dulcis, quia sermo dulcis multiplicat amicos. Isti sunt quinque digiti lingue.
e Sir. 3.
f Iob. 19.
g Io. 16.
h Sir. 5.
i Sir. 13.
j Sir. 22.
Numérotation du verset
Mt. 12,38
marg.|
{d}
Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Phariseis, dicentes Conf
usi Pharisei in calumnia tam verborum, quam factorum convertunt se ad figmenta. Promptuaria enim eorum plena, eructantia ex hoc in illud, quasi tu eiicis demones invisibiliter, exhibe nobis aliquod signum visibile.
marg.|
{e}
Magister volumus a te signum videre Lc.
11.b. dicit, alii tentantes, signum de celo querebant. 1Cor. 1.d. Iudei signa querunt. Greci sapientiam. Signum, ut tonitruum tempore Samuelis. 1Rg. 7.c. Ignem, ut tempore Elie 3Rg. 18.f. Adhuc autem Scribe et Pharisei nostri signum petunt de celo, id est signum sublimitatis volunt habere in se et in aliis venantur, sed signa paupertatis et humilitatis contemnunt. Unde Lc. 2.e. Positus est hic in ruinam et in signum, cui contradicetur. Item ibidem. b. Et hoc vobis signum, invenietis infantem positum in presepio pannis involutum. Iam signa hec non sunt multis credibilia, sed suspecta, unde eis detrahunt.
Numérotation du verset
Mt. 12,39
marg.|
{f}
Qui respondens ait illis. Generatio mala per
invidiam. Iob. 28.a. Terra de qua oriebatur panis, id est doctrina, in loco suo igne subversa est, id est per invidiam.
marg.|
{g}
Et adultera cum
idolis. Ezechielis decimo sexto. c. multiplicasti fornicationem ad irritandum me. Eodem e. Iudicabo te iudicio adulterarum. Ier. tertio. a. Tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me et ego suscipiam te.
marg.|
{h}
Signum querit de c
elo.
marg.|
{i}
Et signum non dabitur ei, nisi signum Ione Prophete Cont
ra. Nonne signum fuit Lazari suscitatio ? Io. 11.f.
marg.|
Item Ioannis duodecimo. e.k Vox de celo audita est, quasi tonitruum. Et sol obscuratus est, Infra vigesimo septimo. e.l Solutio. id est dabitur eis signum mortis, non potentie, ut resurrectionis et ascensionis, quia resurgentem non viderunt, neque ascendentem in celum.
Signum
id est partem signi. Absorptio enim Ione mortem Christi figurabat, que visibiliter exhibita fuit Iudeis. Evomitio resurrectionem, que non fuit eis exhibita, sed Apostolis solum. In suscitatione Lazari dedit Dominus signum potentie, sed in terra. Signa autem mortis illius, que erant de humana natura, data sunt eis tam de celo, quam de terra. Ut petrarum scissio et velum templi et monumentorum apertio, de terra. Solis obscuratio, de celo. Vel exponatur,
ei
id est ad utilitatem eius, quo, scilicet signo convertatur et credat.
k Io. 12.
l Lc. 27.
Numérotation du verset
Mt. 12,40
marg.|
{k}
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terre
id est in sepulchro,
marg.|
Nota, ab initio mundi usque ad Resurrectionem Christi precessit dies ad litteram.
Numérotation du verset
Mt. 12,40
mystice
mystice
marg.|
Et mystice quia tam Angelus, quam homo cecidit a luce in tenebras. Sed de Christi Resurrectione nox precessit, in cuius figura Sabbatum in lege servabatur a vespera usque in vesperam, secundum quosdam. Sic Christus fuit in sepulchro sexta feria, pro parte et nocte illa, que tunc erat sexta diei et in Sabbato et in sequenti nocte, que tunc erat sabbati et principio diei Dominice et tunc nox precedens Christo resurgente, facta est dies dominica et sic computatur pro duabus noctibus. Et merito, quia simpla nocte sua, duplam nostram abstulit et ita nox illa fuit, quasi angularis. Quidam tenebras a sexta usque ad nonam reputant pro una nocte, sed tunc non fuit in corde terre, id est in sepulchro.
marg.|
Hieronymus : Tribus diebus et tribus noctibus, ut a parte totum intelligas, id est infra tria spatia, que constant ex tribus diebus et tribus noctibus Dominus fuit in sepulchro quasi in corde terre.
Numérotation du verset
Mt. 12,40
moraliter
moraliter
marg.|
{l}
Sic erit filius hominis in corde terre
id est Christus, id est fides eius in corde eorum, qui per amorem sunt in centro terre. Leso quoque membro cor leditur, sic lesa quacumque participatione eius avarus leditur. Ez. 27.a. Ad Tyrum. In corde maris sita es, id est amaritudinis.
marg.|
Hic Christus mortuus est.
marg.|
{a}
Tribus diebus et tribus noctibus
id est infantia, pueritia, adolescentia. Iuventute, senectute, senio. Vel Tribus diebus, in prosperitate, quia offertur ille super equales, superiores et inferiores.
marg.|
{a}
Et tribus noctibus
id est in adversitate deprimitur sub omnibus. Ier. 36.g. Cadaver eius proiicietur ad estum per diem et gelu per noctem. Primum elationis, secundum torporis.
Numérotation du verset
Mt. 12,41
marg.|
{b}
Viri Ninivite resurgent in iudicio gene
rali.
marg.|
{c}
Cum generatione ista 1Cor
. 15.g. Omnes quidem resurgemus.
marg.|
{d}
Et condemnabunt eam comp
aratione.
marg.|
{e}
Quia penitentiam egerunt in predicatione Ione qui
solis tribus diebus predicavit, nec etiam viderunt signa a Iona, fuit etiam minor Christo.
marg.|
{f}
Et ecce plus quam Ionas hic secu
ndum Ieronymum hic adverbium est. Hieronymus . Ionas triduo predicavit, nihil signorum fecit, acceptus est peregrinus. Christus vero predicavit multo tempore, fecit tot et tanta, reprobatus est tandem a suis.
Numérotation du verset
Mt. 12,42
marg.|
{g}
Regina Austri
id est Sibilla 1Par. 9.a. venit cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Idem 3Rg. 10.a.
marg.|
Notabilia autem in hac regina. Sextus fragilis, de remotis, cum difficultate relicto Imperio, cum muneribus ad purum hominem sola fama cognitum venit, e contra Pharisei dominum negligunt, viri presentem, gratis oblatum, sui generis beneficum, Deum et hominem miraculis approbatum.
marg.|
{h}
Surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam
Chrysostomus:
marg.|
Regina Austri venit a finibus terre et Christiani nolunt de plateis, ubi nihil agitur, venire ad audiendum Christum.
marg.|
Multi etiam de Ecclesia exeunt et Christum solum relinquunt.
marg.|
{i}
Quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic ut e
xpositum est.
Numérotation du verset
Mt. 12,43
marg.|
{k}
Cum autem immundus
etc.
Oste
nso quibus non sunt similes, ostendit, quibus sunt similes. Dicit ergo.
marg.|
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine In b
aptismo. Unde dicitur: Exi, immunde spiritus.
marg.|
{l}
Ambulat per loca arida quia
querit male humectare eos, quos Dominus siccavit. Unde 1 Par. 4.b.
marg.|
{6.48rb} Erat Iabes inclitus pre fratribus suis. Iabes interpretatur exsiccans, hic est Christus. Ps. 142. Factus sum sicut terra sine aqua tibi. Unde Dominus desiccavit rubrum mare. Ez. 29.a. Ecce ego ad te, Pharao Rex Egypti Draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum. Castum in terra arida positum non potest obsideri.
marg.|
{m}
Querens requiem et non invenit Unde
Iob. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan. Nota, diabolus in quibusdam, quasi in privatis domiciliis, scilicet quasi balneat, minuitur, ventosatur et cum magnis luminaribus et tripudio deducunt eum, quasi Dominum suum per villam et obviam ei procedunt tyrocinando, hastas frangendo et huiusmodi. Iob. 40.
marg.|
Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus.
Numérotation du verset
Mt. 12,44
marg.|
{n}
Tunc dicit. Revertar in domum meam, unde exivi Hinc
timeant sibi incipientes et novitii, quia facilius recidivant. Unde Iud. 6.b.
Madianite castrametati sunt in valle Iezrael
id est semen Dei. Madian, fluxus, vel iniquitas. Is. 37.g. Per viam, qua venit Sennacherib per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur.
marg.|
{o}
Et veniens invenit eam vacantem Domu
s vacans, est, ubi non fit ignis caritatis et homines, id est motus rationales non habitant.
marg.|
Hec ruinosa fit et habitaculum murium, canum et immunditiarum, sicut legitur de templo. 1Mcc. 4.e. Item 2Rg. 11.a. de David otioso. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas sororis tue Sodome superbia, saturitas panis et abundantia et otium ipsius. Prv. 23.c.
marg.|
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Act. 17.e. Athenienses autem omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabunt, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi. Vel in bono.
marg.|
{o}
Vacantem]
orationi, contemplationi et lectioni. De ea. 1Cor. 7. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. De secundo. Ps. 33. Vacate et videte, quoniam suavis est Dominus. De tertio. Eccl. 39.a. Sapientiam antiquorum omnium exquiret sapiens et in prophetis vacabit.
marg.|
{p}
Scopis mundatam Ez.
16.b. Lavi te aqua et emundavi. Vel scopis, id est doctoribus, iuxta illud Ier. 17.a. Erit quasi myrice in deserto. Is. 14.f. Scopabo eam in scopis. Vel scopis confessionis. Ps. 76. Exercitabar et scopebam spiritum meum. Vel scopis instructionis et correctionis, vel virtutum apparentium.
marg.|
{q}
Et ornatam]
cortina alba, id est munditia. Cortina viridi, id est fide Hab. 2.a. Iustus in fide sua vivet. Cortina coccinea, id est verecundia. Cortina hyacinthina, id est spe. Ez. 16.b. Ornavi te ornamento. Eccl. 32.a. Ornamentum gratie accipias. Item ornamentum est doctrina. Eccl. 12.d. Ornamentum aureum prudenti doctrina. Item virtutes. Eccl. 50.b. Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Vel. Ornatam, simulata virtute. Ps. 143. Filie eorum composite.
Numérotation du verset
Mt. 12,45
marg.|
{r1}
Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se Non
quia nequiores sint diabolo, sed ab effectu, quia homo eos habens efficitur nequior. Beda : Que merito dicuntur nequiora diabolo, comparatione prioris inhabitationis.
marg.|
{r2}
Septem
quia Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum, id est septiformis Spiritus Sanctus, qui dicitur propter septem operationes septiformis.2
- Prima quia generat spem, id est3 certitudinem spei et certitudinem de eternis, dicitur spiritus 4sapientie.
- Secunda quia certificatam mentem vitiis expulsis illuminat, dicitur spiritus intellectus.
- Tertia, spiritus consilii dicitur, quia mentem, ne preceps sit, ratione replet.
- Quarta, spiritus fortitudinis5, dum formidanti animo confidentiam inserit.
- Quinta, spiritus scientie, {48va} Δ dum a nesciente cecitatem ignorantie6 expellit.
- Sexta spiritus pietatis, dum separata impietate, operibus misericordie fecundat.
- eptima spiritus timoris7, dum premens mentem ne de presentibus elevetur, spe illa8 futurorum confortat.
- Prima quia generat spem, id est3 certitudinem spei et certitudinem de eternis, dicitur spiritus 4sapientie.
- Secunda quia certificatam mentem vitiis expulsis illuminat, dicitur spiritus intellectus.
- Tertia, spiritus consilii dicitur, quia mentem, ne preceps sit, ratione replet.
- Quarta, spiritus fortitudinis5, dum formidanti animo confidentiam inserit.
- Quinta, spiritus scientie, {48va} Δ dum a nesciente cecitatem ignorantie6 expellit.
- Sexta spiritus pietatis, dum separata impietate, operibus misericordie fecundat.
- eptima spiritus timoris7, dum premens mentem ne de presentibus elevetur, spe illa8 futurorum confortat.
2 Septem... septimformis] Spiritus bonus septiformis dicitur propter septem operationes
Ver48
3 id est... spei]
om. Ver48
4 vitiis – expulsis]
inv. Ver48
5 fortitudinis] + dicitur
Ver48
6 cecitatem ignorantie]
inv. Ver48
7 timoris] + dicitur
Ver48
8 illa] illorum
Ver48
marg.|
{r3}Spiritus etiam nequam septiformis dicitur in malo. Hinc est, quod septem demonia, de Maria Magdalena Dominum eiecisse Scriptura testatur. Sunt autem vitia in9 quibus aperte velut fronte spiritus malus bono resistit. Sunt10 alia deteriora, que velut adlaterata. De his Gregorius. super Iob. 39.c. Procul odoratur bellum exhortatione Ducum etc.11
A
A
¶Codd. : <r2>
Ed1703
Ver48
(Glossa
ordinaria,
Parisiis scripta, s12 4/4 (ante 1194)
scolion
marg.
al.
m.
posterior.)
9 in]
om. Ver48
10 Sunt] + et
Ver48
11 adlaterata... etc.] his allaterata vel obumbrata veritate decipiunt hanc autem pestem precavendam. Dominus in evangelio docuit, dicens cum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores secum dicens alios notat septem fuisse manifeste malitie prius.
Ver48
marg.|
Septem vero, quos secum assumit deteriores Dominus dicit: quia sub mentita specie veritatis imprudentes illaqueant. Videmus12 ergo malos bonis oppositos aliquos quia13 deteriores, qui invisibili fraude seducunt. Spiritus bonus sanctus14 sapientie, cui opponitur spiritus insipientie.
- Alter peior, scilicet simulatio sapientie per hypocrisim. Spiritus bonus intelligentie, spiritus malus oppositus, scilicet stultitie.
- Alter peior, scilicet simulatio discipline. Spiritus bonus, scilicet consilii, malus, scilicet impudicitie15.
- Alter peior, scilicet simulatio prudentie16. Spiritus bonus, scilicet fortitudinis, cui opponitur malus aperte ignavie.
- Alter peior, scilicet infirmitas fallens obumbratione virtutis, mansuetudinis.17 Spiritus bonus, scilicet scientie, malus18 ignorantie.
- Alter peior, scilicet19 usurpatio scientie. Spiritus bonus, scilicet pietatis, malus20 impietatis.
-Alter peior, false pietatis obtentus. Spiritus bonus, scilicet timoris, cui contrarius est spiritus temeritatis.
- Alter peior, dolus ficte religiositatis. Ecclesiastici 1.b.m « Timor Domini scientie religiositas21 »22.B
- Alter peior, scilicet simulatio sapientie per hypocrisim. Spiritus bonus intelligentie, spiritus malus oppositus, scilicet stultitie.
- Alter peior, scilicet simulatio discipline. Spiritus bonus, scilicet consilii, malus, scilicet impudicitie15.
- Alter peior, scilicet simulatio prudentie16. Spiritus bonus, scilicet fortitudinis, cui opponitur malus aperte ignavie.
- Alter peior, scilicet infirmitas fallens obumbratione virtutis, mansuetudinis.17 Spiritus bonus, scilicet scientie, malus18 ignorantie.
- Alter peior, scilicet19 usurpatio scientie. Spiritus bonus, scilicet pietatis, malus20 impietatis.
-Alter peior, false pietatis obtentus. Spiritus bonus, scilicet timoris, cui contrarius est spiritus temeritatis.
- Alter peior, dolus ficte religiositatis. Ecclesiastici 1.b.m « Timor Domini scientie religiositas21 »22.B
m Sir. 1, 17.
B
¶Codd. : <r3>
Ed1703
Ver48
(Glossa
ordinaria,
Parisiis scripta, s12 4/4 (ante 1194)
scolion
marg.
al.
m.
posterior.)
12 Videmus] videamus
Ver48
13 alios quia] aliosque
Ver48
14 sanctus] scilicet
Ver48
15 impudicitie
Ed1703
] impudentie
Ver48*
, imprudentie
Ver48²
16 prudentie
Ed1703
] providentie
Ver48
17 mansuetudinis]
om. Ver48
18 malus] + scilicet
Ver48
19 scil. ]
om. Ver48
20 malus] + spiritus
Ver48
21 religiositas] religiositatis
Ver48
22 Eccl.... religiositatis]
om. Ver48
marg.|
{a}
Et intrantes habitant ibi In q
uo notatur mora eorum.
marg.|
{b}
Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus unde
secunda Pet. secundo d. Melius est, id est minus malum viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum converti.
marg.|
{c}
Sic erit et generationi huic pessime Immu
ndus enim spiritus exivit a Iudeis, quando legem receperunt et ambulavit ad gentes, que cum crederent, reversus est immundus spiritus ad Iudeos, spiritus inquam blasphemie. Sed quare toties dicit: generatio ? Sensus est. Eccl. 1.a.
marg.|
Generatio preterit et generatio advenit etc. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus. Primus spiritus est ingratitudo venie. - Secundus ruptura federis, quod non peccaret mortaliter, nec Dominus puniret eternaliter. - Tertius subsannatio misericordie, quia agit cum misericordia, quasi cum meretrice. - Quartus contumelia Sacramenti confessionis et matrimonii inter se et Deum. - Quintus iniquitas retributionis eiiciendo Dominum. - Sextus iteratio passionis, quia acetum fuit consummatio passionis, id est peccatum. - Septimus dolus, quia reddit diabolo castrum Domini.
Numérotation du verset
Mt. 12,46
marg.|
{d}
Adhuc eo loquente ad turbas. Ecce mater eius et fratres stabant foris, querentes loqui ei Hic
ostendit, cui bona generatio debet esse similis.
marg.|
Chrysostomus Vidit diabolus, quia persuadebat Christus populo, quod esset filius Dei, dicens: Ecce plus quam Salomon hic et plus quam Ionas, timens, ne derelinquatur, ad impediendos sermones eius, introduxit parentes eius carnales, ut per illorum contemplationem divinitatis eius obscuraret verba.
marg.|
Ideo venit aliquis, quasi diaboli advocatus, qui humano ore verba diabolica loqueretur.
Ecce mater tua
etc. quasi dicat: quid gloriaris in celo, qui radices habes in terra ? Non potest esse filius Dei, quem homines genuerunt.
marg.|
Tunc Iesus, quasi ad homines aspiciens, sed vere diabolo loquebatur.
marg.|
Que est mater mea
etc.
non
spernens carnalem generationem, sed volens spiritualem preponi carnali. {
48vb
} Et hoc est.
Numérotation du verset
Mt. 12,47
marg.|
{e}
Dixit autem ei quidam. Ecce mater tua et fratres tui foris stant querentes te
Hieronymus: Quidam sequentes deliramenta Apocryphorum, suspicantur fratres Domini esse filios Ioseph de quadam muliercula. Fratres autem hic vocantur consobrini Domini.
marg.|
Quidam volens eum seducere per carnalem affectum, sed dominus, nec opere spirituali cessat, nec locum calumnie dat.
marg.|
Nota, queritur Dominus et per fidem invenitur. Io. 1.f. Invenimus Messiam. Item invenitur per bonam operationem. Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest. Dum tempus est operandi. Item per rationem, ut Philosophi. Actuum 17.f. Querere Deum, si forte attractent eum aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum, Sap. 9.d. Que in prospectu sunt, id est cursus siderum, invenimus cum labore, que autem in celis sunt, quis investigabit ? Item per caritatem, vel cultum. 2 Par. 15.d. In tota voluntate sua quesierunt Deum et invenerunt. Item invenitur per vigiliam. Prv. 8.b. Qui mane vigilaverit ad me, inveniet me. Sap. 6.c. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim foribus suis inveniet. Item per disciplinam. Ct. 3.b. Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea. Item per peregrinationem. Baruc. 3.d. Quis transfretavit mare et invenit illam, id est sapientiam. Item per introitum religionis, supra secundo b. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius.
Numérotation du verset
Mt. 12,48
marg.|
{f}
At ipse respondens dicenti sibi ait. Que est mater mea et qui sunt fratres mei ?
Numérotation du verset
Mt. 12,49
prol.|
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei
Hieronymus: Non negat matrem quasi de phantasmate natus, ut volunt Martiani et Manichei, sed insidianti respondet.
Numérotation du verset
Mt. 12,50
marg.|
{g}
Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est Hec
est enim voluntas Dei Sanctificatio vestra.
marg.|
{h}
Ipse meus frater et soror geni
ti a Deo spiritualiter, ut ego naturaliter. Ponit autem sexum femineum, ne videatur excludi.
marg.|
{i}
Et mater est quia
in cordibus credentium ne generant verbo et exemplo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_12)
Notes :