Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,1 

Et convocatis
duodecim discipulis suis,
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset Mt. 10,2 

Duodecim autem nomina Apostolorum1
1 nomina apostolorum Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber , nomina discipulorum Cas574
sunt hec2. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius,
2 sunt hec ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,3 

Philippus
et Bartholomeus,3
3 Petrus... Bartholomeus ΩJ Rusch Weber ] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Ioannes frater eius Phylippus et Bartholomeus Cor3 (Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
Iacobus Zebedei
et Ioannes frater eius4, Thomas et Mattheus
4 Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius] inv. Li446@ Li446 Weber
publicanus,
et Iacobus Alphei
et Thadeus,
Numérotation du verset Mt. 10,4 

Simon Cananeus
et Iudas Scariothis5 qui et tradidit eum.
5 Scariothis] Scariotes ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,5 

Hos duodecim misit Iesus,
precipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset Mt. 10,6 

sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset Mt. 10,7 

Euntes autem predicate dicentes: Quia appropinquabit6 regnum celorum.
6 appropinquabit Li446@ Li446 ΩJ Rusch ] appropinquavit #Cor3 (vel) Weber
Numérotation du verset Mt. 10,8 

Infirmos curate,
mortuos suscitate,
leprosos
mundate, demones7 eicite, gratis accepistis gratis date.
7 demones Li446 Rusch Weber ] demonia Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,9 

Nolite possidere aurum, neque argentum8,
8 argentum Rusch Weber ] argentem Li446@
neque pecuniam
in zonis vestris,
Numérotation du verset Mt. 10,10 

non peram in via,
neque duas tunicas,
neque calciamenta,
neque virgam9.
9 virgam] + in manu Cor3 (grec. Rabanus# anti. non habent)
Dignus est enim10
10 est enim] inv. Weber
operarius cibo suo.
Numérotation du verset Mt. 10,11 

In quamcumque autem11
11 autem Rusch ] om. Li446@ Weber
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
in ea dignus sit
et ibi manete
donec exeatis.
Numérotation du verset Mt. 10,12 

Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.
Numérotation du verset Mt. 10,13 

Et siquidem fuerit domus illa digna,
veniet pax vestra
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
Numérotation du verset Mt. 10,14 

Et quicumque non receperit vos neque audierit
sermones vestros12, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
12 vestros Rusch Weber ] nostros Li446@
de pedibus vestris.
Numérotation du verset Mt. 10,15 

Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terre Sodomorum et Gomorrheorum
in die iudicii quam illi civitati.
Numérotation du verset Mt. 10,16 

Ecce ego
mitto vos sicut oves
in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbe.
Numérotation du verset Mt. 10,17 

Cavete autem
ab hominibus.
Tradent13 enim vos
13 tradent Rusch Weber ] tredent Li446@
in conciliis
et in synagogis suis flagellabunt vos.
Numérotation du verset Mt. 10,18 

Et ad reges et ad presides14,
14 ad reges ...presides] inv. Li446@ Weber
ducemini propter me in testimonium illis
et gentibus.
Numérotation du verset Mt. 10,19 

Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo
aut quid loquamini.
Dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini15.
15 loquamini] scrips., loquimani cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,20 

Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis.
Numérotation du verset Mt. 10,21 

Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
Numérotation du verset Mt. 10,22 

et eritis odio omnibus hominibus16
16 hominibus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
propter nomen meum.
Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 10,23 

Cum autem
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 10,24 

Non est discipulus
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset Mt. 10,25 

Sufficit discipulo
ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius.
Si patremfamilias
Beelzebub vocaverunt
quanto magis17 domesticos eius?
17 magis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,26 

Ne18 ergo timueritis eos.
18 ne Rusch Weber ] nec pr. m. et corr. per exp. Li446@
Nihil enim19 opertum
19 enim] + est Weber
quod non revelabitur20
20 revelabitur Cor3 (vel Ieronim. anti.) Rusch Weber ] reveletur Li446@ Li446 ΩJ
et occultum
quod non scietur21.
21 scietur Cor3 (vel) Som40@ Rusch Weber ] sciatur Li446@ Li446 ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,27 

Quod dico vobis in tenebris
dicite
in lumine
et quod in aure auditis
predicate22 super tecta.
22 predicate Li446 Rusch Weber ] predica Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,28 

Et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere,
sed potius eum timete23 qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
23 eum timete Rusch s Weber ] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 10,29 

Nonne duo passeres
asse veneunt24?
24 veneunt Li446 Rusch Weber ] veniunt Li446@
Et unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro.
Numérotation du verset Mt. 10,30 

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Numérotation du verset Mt. 10,31 

Nolite ergo timere.
Multis passeribus meliores estis vos.
Numérotation du verset Mt. 10,32 

Omnis ergo
qui confitebitur
me
coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo
qui est in celis.
Numérotation du verset Mt. 10,33 

Qui autem negaverit me
coram hominibus,
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est25.
25 in celis - est Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 10,34 

Nolite arbitrari
quia venerim pacem mittere26 in terram.
26 pacem mittere Rusch Li446@ Li446 ] inv. Weber
Non veni pacem mittere
sed gladium.
Numérotation du verset Mt. 10,35 

Veni enim
separare
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset Mt. 10,36 

Et inimici hominis
domestici eius.
Numérotation du verset Mt. 10,37 

Qui amat patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,38 

Et qui non accipit crucem suam
et sequitur me
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,39 

Qui invenit
animam suam perdet illam27
27 illam Rusch Weber] eam Li446@ Li446
et qui perdiderit animam suam propter me28
28 propter me Li446 Rusch Weber] om. Li446@
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 10,40 

Qui recipit vos
me recipit,
et qui me recipit
recipit eum qui me misit.
Numérotation du verset Mt. 10,41 

Qui recipit prophetam in nomine prophete
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
in nomine iusti
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset Mt. 10,42 

Et quicumque
potum dederit uni ex minimis istis
calicem aque frigide tantum
in nomine discipuli,
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,1 
marg.| {6. 37vb} Et {u} convocatis duodecim discipulis suis etc. Dividitur autem hoc caput in sex partes. In prima agit de data potestate duodecim Apostolis et nominatione eorum. In secunda agitur de missione eorum in predicationem, ibi: Hos duodecim misit Iesus etc. In tertia docet eos Dominus, quales esse debeant, ibi: Nolite possidere aurum etc. In quarta predicit eis Dominus instantiam tribulationum, quas passuri erant: ibi: Ecce ego mitto vos etc. In quinta consolatur eos dicens tyrannos non esse timendos, qui tantum corpus affligere possunt, ibi: Ne ergo timeatis In sexta removet carnalem affectum ab Apostolis et quoad se et quoad amicos suos, qui multos impedit ab imitatione Christi, ibi: Nolite arbitrari etc. Legitur Apc. 21.d. Murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum et agni. Supra executus est Mattheus duodecim miracula Christi, scilicet de sanato leproso, servo Centurionis, socru Petri et vespere sanatis omnibus, impetravit vento et mari, de duobus demoniacis, de paralytico iacente in lecto, de vocatione Mt., de Hemorroissa, de filia principis, de duobus cecis, de muto demoniaco. Per horum igitur sanationes intelligi possunt duodecim virtutes, que etiam per duodecim Apostolorum nomina intelligi possunt. Primum hominis peccatum fuit per inobedientiam que eiecit eum, ut leprosum de paradiso, sicut ibi dicitur.
marg.| {c} Primus ] Simon firma obedientia. Prv. duodecimo d. Vir obediens loquitur victorias. Seneca. Qui se vincit, contra omnia fortis est. Et ideo frater Petri est {6.38ra} Θ {a} Andreas virilis, vel respondens pabulo. Hoc contra paralysim servi Centurionis, qui non poterat deservire panem suum. Sed Andreas non solum obedit preceptis, sed viriliter supererogat. Eccl. 18.d. Ne fueris mediocris in contentione ex fenore. Ps. 26. Item. Viriliter age etc. {b}   Philippus os l ampadis, vel os manuum. Hic post Andream, quia a mandatis tuis intellexi. Et hic predicare potest verbo et exemplo Hoc contra socrum Petri, cuius manum Dominus tetigit, ut ministraret, vel contra mutum.
marg.| {c} Bartholomeus fili us suspendentis aquas, Io. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Iosue 8.f. Suspendit regem Hai, id est vita vallium, vel questio vite. Hoc contra carnis concupiscentias, scilicet incontinentias, que maxime reprimuntur ex desiderio eternorum, quia gustato spiritu desipit omnis caro. Et hoc est quasi primum et principale in ieiunio gaudii. Reliquum est luctari contra carnem, disciplina et affectione eius. Unde sequitur.
marg.| {d} Iacobus id est luctator, que lucta suscipitur per memoriam dominice Passionis. Unde 1Pt. 4.a. Christo igitur in carne passo et vos eadem cogitatione armamini et sic est filius Zebedei et sic est vas mundum et dignum, in quo fit gratia. Unde.
marg.| {e} Ioannes in q uo gratia, frater eius. Sed quia Eleazar cecidit sub bestia, quam devicit, licet esset frater Ioannis, ut dicitur primo Machabeorum sexto. f. Quia ex victoria carnis sepe surrepit superbia, vel torpens securitas. Sequitur.
marg.| {f} Thomas id est timor, qui nascitur ex incertitudine iudiciorum Dei. Ps. 35. Quia iudicia Dei abyssus multa. Thomas abyssus interpretatur. Sed quia timor solus in desperatione deiicit, ideo sequitur.
marg.| {g} Mattheus id est spes, que ex larga benignitate Dei habetur, que vocavit Mattheum publicanum et fecit Apostolum et Evangelistam. Unde et Mattheus, donum festinationis interpretatur. He sunt due mole non separande secundum legem, ne spes sine timore fiat presumptio et ne spes nimis elevet. Sequitur.
marg.| {h} Iacobus Alphei qui interpretatur millesimus, vel doctus. Hec est humilitas, que se reputat ultimam et per hoc fit docta, quia Dominus intellectum dat parvulis. Hec est lucta Iacob contra Angelum quasi contra spirituales nequitias in celestibus. Unde bene sequitur.
marg.| {k} Et Thadeus qui interpretatur attendens principem, scilicet huius mundi. Sic Aman appenditur in ligno quod paraverat Mardocheo. Est. 7.d. Sed ne humilitas sit pusillanimis, ei coniungitur Thadeus, qui dicitur corculus, quasi colens cor. Sed cultura cordis maxime est in claustrali obedientia. Unde sequitur.
marg.| {l} Simon obed iens.
marg.| {m} Chananeus id est Zelotes, vel scilicet commutatus est, qui scilicet ex amore commutat mores suos in melius, sicut promisit in professione ordinis. Ultimus est.
marg.| {n} Iudas scil icet confessio laudis, Confessio enim domestica est in claustralibus et ultimum officium rationalis creature ad creatorem erit confiteri et laudare. Sicut dicitur. Is. 51.b. In ea erit gratiarum actio et vox laudis.
marg.| {o} Scarioth id est memoria mortis, scilicet Christi. Unde semper iacent in suo desiderio et vivunt quasi mortui. Recte ergo quasi post duodecim miracula ordinatur vocatio duodecim Apostolorum.
marg.| {n} Et convocatis duodecim etc. Bernardus. Vocavit, quos voluit, quia non illorum studii, sed divine gratie, ut in Apostolatum vocarentur. Chrysostomus: Non ab initio misit eos, sed postquam viderunt paralyticum curatum, mortuum suscitatum.
marg.| {x} Dedit eis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos] Plenius dedit potestatem, quia prius dederat. Hieronymus: Deus potestative fugabat languores, discipuli vero in nomine eius.
marg.| {y} Et curarent etc. maiorem.
marg.| {z} Et omnem etc. minorem. Chrysostomus: Velut quosdam pullos molles ad volandum adducens, primum medicos corporum facit.
marg.| {a} Duodecim etc. preter Paulum, qui Christi vocatione et Banabam, qui Ecclesie ordinatione facti sunt Apostoli. Act. 13.a. Segregate mihi Paulum et Barnabam. Duodecim discipulorum duplex perfectio, in opere scilicet et sermone. Item ter quatuor faciunt duodecim, hi quatuor faciunt duodecim, hi gradus, quibus ascenditur in thronum Salomonis ; He septem columne, quibus sapientia edificat domum.
marg.| {b} Nomina sunt hec] Hic ponitur catalogus Apostolorum. Catalogus est brevis enumeratio aliquorum singulos nominatim exprimens. Et ponuntur hic nomina eorum, ut preter hos pseudo, qui futuri erant, excludantur. Unde Ps. 68. Deleantur de libro viventium et cum istis non scribantur. Secunda ratio est, ut tam nomina eorum, quam eis credentium in libro vite scripta esse significentur, per hoc quod nomina eorum in Evangelio scribuntur. Hac de causa. Ex. 1.a. ponuntur hic nomina filiorum Israel. Ph. 4.a. Quorum nomina sunt in libro vite.
marg.| {c} Primus dignitate non vocatione.
marg.| {d} Simon, qui dicitur Petrus binomius fuit. Gn. 32.f. Iacob dicitur Israel. Sic nomen Abrahe mutatum est. Et vicario Petri, id est. Pape mutatur ab Ecclesia nomen. Per facilem nominis eius mutationem, notatur strenuitas et facilitas officii eius. Hieronymus Violenter quidem Latino, vel Greco nomine Hebream querentes etymologiam, dicunt Petrum dissolventem, vel discalceantem, vel agnoscentem interpretari, cum Hebrea lingua p. non habeat. Dicit autem Glossa super Genesim Tantum tribus leguntur nomina mutata a Domino, scilicet Abrahe, Iacob et Petro.
marg.| Δ {a} Et Andreas frater eius prim o se illuminat. Rm. 2.c. Qui ergo alium doces, cur teipsum non doces. 1Cor. 10.g. Non quero, quod utile est mihi, sed quod multis. Habac. 2.a. Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum.
marg.| {b} Philippus Rabanus Ita ordinat textum. Iacobus Zebedei et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomeus. Hunc ordinem tenet, Marcus, Lc. et Hieronymus: Philippus os lampadis, scilicet suscipientis, vel predicantis lumen, vel ministrantis.
marg.| {t} Et Bartholomeus Amos 9.b. Qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terre et Dominus nomen illi.
marg.| {d} Iacobus Zebedei Zebedeus, memoria, vel sacrificium Domini vel fluens iste, ut sit lucta contra carnem, sicut Iacob contra fratrem in utero matris. Et Ioannes frater eius.
marg.| {f} Thomas Abys sus. De quo Gregorius. Plus mihi profuit dubitatio Thome, quam credulitas Marie.
marg.| {6. 38rb}{g} Mattheus Alii Evangeliste preponunt Mattheum Thome quasi digniorem, sed pre humilitate se postponit.
marg.| {h} Et Iacobus De quo Hesychius historicus. De utero matris sanctus vocatus fuit, vinum et siceram non bibit, nullam carnem comedit, numquam accensus fuit, nec unctus unguento neque balneo, huic soli licebat intrare sancta sanctorum, vestibus lineis non utebatur, sed laneis, solusque ingrediebatur templum et flexis genibus pro populo deprecabatur, intantum ut in camelorum duritiem eius genua cederentur, qui dicitur frater Domini.
marg.| {i} Alphei iste enim Iacob, doctus fuit et filius docti, unde et post constitutus est episcopus Hierosolymorum Alpheus doctus fugitivus, vel millesimus, qui docet hominem scientiam. Col. 2.a. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Et vel millesimi, id est perfectissimi. Et debet sociari corculo, id est discretioni.
marg.| {k} Thadeus corculus, id est cordis cultor. Et Thadeus, idem secundum. Augustinus Iudas, qui confitens, Thadeus, qui appendens, Iebuseus, qui corculus.
marg.| {l} Simon Chananeus a Ch ana vico Galilee, ubi Dominus convertit aquam in vinum. Io. 2.b.
marg.| {n} Et Iudas Scariothis id est confitens, cui successit Matthias, id est donatio Domini providi. Qui et tradidit eum: Simon obedientia, cui associatur Andreas, id est virilitas et fit unum iugum Domini in aratro Evangelii. Secundum iugum est Philippus, os lampadis et Bartholomeus aquarum suspensio, id est devota oratio et contemplatio. Tertium iugum est Iacob et Ioannes, id est supplantatio vitiorum et gratia Dei. Quartum iugum est Thomas et Mattheus, id est admiratio iudiciorum Dei et gratiarum actio de donatione peccatorum. Quintum iugum est Iacob. Alphei et Thadeus, id est lucta in studio et intellectus non errans. Sextum iugum est Simon Chananeus et Iudas Scarioth, id est zelus animarum et confessio laudis. Hec sola cecidit, quia alium zelum habuit, scilicet pecunie. Erat enim loculos habens et ea, que mittebantur, asportabat. 2Cor. 6.c. Nolite iugum ducere cum infidelibus.
Numérotation du verset Mt. 10,5 
marg.| {p} Hos duodecim misit Iesus predicare. Secunda pars. In hac prima missione his duodecim precipit duodecim respondentia duodecim nominibus Apostolorum. Primum est.
marg.| {s} In viam gentium ne abieritis Hoc est quod sup. 7. dicitur.a Nolite sanctum dare canibus, quia Iudei reputabant gentes pro canibus. Hoc convenit Simoni, quia prima obedientia est. Declina a malo. Et Petro qui {6. 38va} Θ interpretatur dissolvens, ut dissolvat se a pravorum imitatione. Unde et in primo Ps. dicitur. Beatus vir, qui non abiit etc. Signum autem fuit hoc, quod Petrus principaliter preficeretur conversis ex circumcisione, secundum quod dicitur. Gal. 2.b. Creditum est mihi Evangelium preputii, sicut et Petro circumcisionis. Secundum est.
a Mt. 7, 6.
marg.| {a} Et in civitates Samaritanorum non intraveritis Hoc est quod supra 7.a. dicitur. Neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Porcus ungulam findit sicut munda animalia, sed non ruminat, ideo immundus. Sic Samaritani in parte conveniebant cum Iudeis. Unde et Pentateuchum recipiebant, in multis autem dissentiebant. Hi sunt Heretici, vel hypocrite, qui exterius ungulam findunt, sanctitatem exterioris conversationis preferentes, sed intus non ruminant, vite spiritualis dulcedinem minime sentientes. Unde bene Samaritani dicuntur, qui interpretatur lana Domini, vel custos, quia de ove lanam solam custodiunt. Unde supra 7.c. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc. Contra hos Andreas, qui interpretatur respondens pabulo, vel decorus in statione, hypocrita autem decorus est sedendo sicut claudus. Tertium est.
Numérotation du verset Mt. 10,6 
marg.| {b} Sed potius ite ad oves, que perierunt domus Israel Hoc est quod supra 9. dicitur. Videns turbas misertus est eis etc. Nota in hac prima missione dicite: Ite ad oves, sed in secunda post resurrectionem missi sunt sicut oves in medio luporum, quia prius non erant adhuc confirmati sicut post. Item ut primo ponerent columnam Evangelii super basim legis, ut sint tabule aurate super bases argenteas in tabernaculo. Ex. trigesimo sexto. c. Nondum enim positus erat lapis angularis in angulo parietum, qui per fidem resurrectionis sue fecit utraque unum. Huic tertio respondet Philippus, quia lampas in domo poni debet, ut sic sit Israel, id est Deum videns. Quartum est.
Numérotation du verset Mt. 10,7 
marg.| {c} Euntes autem predicate dicentes, quia appropinquabit regnum celorum In v eteri testamento terrena, sed nunc celestia promittuntur. Et hoc convenit Bartholomeo, ut aque, que prius erant sub firmamento suspendantur supra per spem. Quintum est.
Numérotation du verset Mt. 10,8 
marg.| {g} Infirmos curate Hoc Iacobus, qui motus infirmitatis sue carnis et delectationis reprimit. Gn. 32.f. Sextum est.
marg.| {h} Mortuos suscitate Hoc Ioannes, id est sola Dei gratia.
marg.| Septimum.
marg.| {i} Leprosos mundate id est aperta operis peccata. Hoc Thomas, qui timorem significat, ut supra dictum est, quia timor Domini expellit peccatum. Eccli. 1.c. Vel leprosi sunt Heretici, quos mundat Thomas tangendo Christum tactu fidei. Unde Io. 20. dicit: Dominus meus et Deus meus.
marg.| Octavum.
marg.| {g} Demones eiicite id est peccata consuetudinis, quia humanum est peccare, diabolicum autem preservare. Hos eiicit Mattheus, quia de publicano factus est Apostolus, qui etiam sanatus fuit interius in spiritu, magis credens consilio Christi vocantis quam scientie proprie. Unde Mattheus interpretatur donator consilii.
marg.| Nonum est.
marg.| {i} Gratis accepistis, gratis date Hoc Iacobus Alphei. Iacobus, interpretatur populus victus. Iustitia autem est dare unicuique, quod suum est, non vendere.
marg.| {6. 39ra} Θ Decimum est.
marg.| {a} Nolite possidere aurum Hoc Thadeus, qui interpretatur insignis, vel appendens principem. De primo. Eccl. 31.a. Beatus vir, qui post aurum non abiit. nec speravit in pecunie thesauris: Quis est hic et laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua. De secundo, quia princeps huius mundi non habet, per quid teneat ipsum. Temporalia enim quasi vestimenta sunt hominis, ut dicit Gregorius. {6. 39va}Θ Undecimum est de cautela hospitandi. Unde dicentes.
marg.| {a} Pax huic domui ] Hoc Simon Chananeus, id est obedientia ex amore. Unde Augustinus. Pax domus est ordinata concordia imperandi, atque obediendi.
marg.| Duodecimum est.
marg.| {g} Excutite pulverem de pedibus vestris per humilitatem. Hoc Scarioth in bono, scilicet confessio venialium cum memoria moriis, ut supra. In malo autem ipse Iudas quasi pulvis inutilis fuit ab Apostolis, qui sunt pedes Domini, excussus et divisus.
marg.| Item nota quod ea que ibi dicuntur, septem donis spiritus sancti respondent, quod enim dicitur.
marg.| {s} In viam Δ gentium etc.  ad d onum timoris pertinet quo, scilicet fugitur malum. Quod dicit: Ite ad oves etc. ad pietatem: Predicate, scientiam: Demones eiicite, ad fortitudinem: Gratis date, ad spiritum consilii, qui consulit spernere temporalia pro eternis: Interrogate quis in ea dignus sit etc. ad intellectum quo conversamur in celis cum sanctis Angelis: Pax huic domui ad sapientiam, que pacificat totum hominem interiorem.
marg.| {6.38rb}{p} Hos duodecim misit etc. Hi sunt duodecim filii Iacob. Gn. 30. et 31. spiritualem populum Dei generando. Item duodecim principes. Nm. 2. precepta salutaria pronuntiando. Ex. 15. in nobis per exemplum suum ignem et sitim cupiditatis extinguendo. Item duodecim lapides. in veste sacerdotis. Ex. 28.c. virtutes et miracula faciendo. Duodecim panes propositionis. Lv. 24.a. Nos pane verbi Dei reficiendo. Duodecim exploratores. Nm. 13.a. viam veritatis ostendendo. Duodecim lapides altaris. Iosue 8.f. orationes et opera nostra Deo presentando. Duodecim lapides de Iordane elevati. Iosue 4.a. redemptionem nostram et salutem restituendo. Duodecim boves sub mari eneo. 3Rg. 7.d. Baptismum per universum orbem predicando. Duodecim stelle in corona sponse apostoli duodecim a morum honestate Ecclesiam decorando. Duodecim fundamenta. Apc. 12.f. Ecclesiam plantantes et pro fide martyrium patiendo. Duodecim porte civitatis. Apc. 21.d. potestate sibi tradita celi regnum aperiendo et bona exempla hominibus proponendo. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {p} Hos duodecim prin cipaliter.
marg.| {q} Misit Iesus predicare. Hec missio differt ab illa, que post resurrectionem facta est in duobus, quia hic tantum mittit ad oves etc. ibi ad omnes gentes. Unde infra, ultimo <capitulo>.d. Ite, docete omnes gentes. Item hic prohibet, ne tollant necessaria, quia ipse corporaliter presens corporaliter eis providet, in secunda permisit.
marg.| {r} Precipiens eis etc.  Ecce ubi non debent ire. Nota, quo eant, ad Israel, quo non eant in viam gentium, quid faciant, curare, quomodo faciant gratis. Item determinat personas, dum dicit oves etc. locum, dum dicit Iudeam, officium, dum dicit predicare, officii utilitatem, dum dicit, curare.
marg.| {t} Ne abieritis id e st
marg.| Δ id est ne predicatis. supra. 7.b. Spatiosa est via, que ducit ad mortem. Gregorius. Erant de Iudea tunc, qui vocandi erant, de gentibus nondum, sed post resurrectionem dicitur: Ite, docete omnes gentes. Hieronymus: Primum quidem oportebat Evangelizare Iudeis, ne haberent excusationem se esse reiectos. Ioannis decimo quinto. d. Hilarius. Iuxta tropologiam abstinere a viis {6. 38vb} gentium, est abstinere ab opere et vita gentilis ignorantie. Non intrare civitates Samaritanorum, non adire Ecclesias Hereticorum.
marg.| {a} Et civitates Samaritanorum ne intraveritis quib us non coutebantur Iudei, Ioannis capite quarto. b. Non erant de filiis Abrahe, qui legem et non prophetas receperunt. 2Cor. sexto c. Nolite iugum ducere cum infidelibus.
marg.| {b} Sed prius ite ad oves, que perierunt domus Israel Ecce ubi. Is. capite sexagesimo primo. a. Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et predicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem. Ez. 3.b. Non enim ad populum profundi sermonis et ignote lingue tu mitteris.
marg.| {c} Euntes autem Gregorius. Si mundus cadit ad similitudinem domus ruentis et nos eum amando complectimur, opprimi volumus potius quam habitare, quia nulla nos ratio illius separat, quos eius passionibus amor ligat.
marg.| {d} Predicate Ecce quid facere.
marg.| {e} Dicentes quia appropinquabit regnum celorum id est prope ut homines fiant tales, ut in eis regnet Christus per fidem. Vel Appropinquabit, id est prope est, ut aperiatur ianua celi imminente, scilicet mea passione. supra. 8.a. Ioannes sic inchoat: Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum celorum, id est Christus dans regnum, vel Evangelium invitans ad regnum, vel ipsa beatitudo eterna. Idem supra 4.c. dicit Dominus. Hic vero dicitur regnum quelibet anima, que per iustificationem facta est regnum, in qua regnant tres persone per fidem.
marg.| {6.38vb}{f} Regnum celorum In regno Dei tres sunt civitates. Prima, iustitia. In hac habitant peccatores penitentis punienda peccata sua. 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. A civitate, in qua servatur iustitia, fugiunt latrones et in qua non fiet iustitia, abundant, Is. 26.d. Quia iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terre. Boni homines libenter habitant et securi in civitatibus iustitie: Sic bone cogitationes et boni motus in iusto homine. De civitate iustitie ad civitatem pacis pervenitur. In hac habitat Deus. Ps. 75. Et factus est in pace locus eius. Iste due civitates propinque sunt. Ps. 84. Iustitia et pax osculate sunt. De civitate pacis pervenitur ad civitatem gaudii etc.
marg.| {l} Gratis accepistis prim o Cor. quarto. b. Quid, habes quod non accepisti ?
marg.| {m} Gratis date Is. 55. a. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione. Neque pecuniam 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus.
Numérotation du verset Mt. 10,8 
marg.| {g} Infirmos curate Hieronymus: Ne hominibus rusticanis et absque eloquii venustate nemo crederet pollicentibus regnum celorum, dat potestatem miracula faciendi, ut magnitudinem promissorum probaret. Infirmos, per delectationem.
marg.| {h} Mortuos per consensum suscitate Beda. Infirmos curat, cum per sacerdotes suos oleo sacrato infirmitates perungit in nomine Domini simul et orationes pro eis fundens ad Deum, ut recipiant sanitatem. Necnon etc. turba fidelium facere idem solet, cum quoslibet a statu boni operis infirmitati conspicit et pia exhortatione, atque exemplo ad statum pristinum reparare satagit.
marg.| {i} Leprosos per actum, qui iam apparet, mundate.
marg.| {k} Demones eiicite id est consuetudinem peccandi, quia humanum est peccare, sed diabolicum perseverare.
marg.| {l} Gratis accepistis a me , gratis date. Ecce qualiter ne si sit venalis, contemnatur. Unde Petrus Simoni Mago dixit, Act. 8.d. Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam domum Dei existimasti pecunia possideri. Gregorius. Sunt nonnulli, qui nummorum premia ex ordinatione non accipiunt, sed pro humana gratia sacros ordines largiuntur. Hi numerum non gratis dant, qui nimium favoris expetunt. Unde propheta describit iustum esse, qui excutit manus suas ab omni munere. Et bene adiungit, ab omni, quia aliud munus est ab obsequio et a subiectione indebite expensa, aliud a manu, quod est pecunia, aliud a lingua, quod est favor.
marg.| Δ {a} Nolite possidere aurum Qui enim alios ad contemptum divitiarum excitant, pauperes esse debent, ve dicatur eis illud: Rm. 2.d. Qui alium doces teipsum non doces, qui predicas non furandum, furaris. Hec est tertia pars, ubi docet discipulos quales esse debent. Docet autem ne sint cupidi presentium. Nolite possidere aurum. Item ne sint soliciti futurorum vie necessariorum. Non peram. Item a quibus sumant necessaria. Dignus est enim operarius cibo suo. Item de electione hospitum. Interrogate etc. Item de electione hospitandi. Intrantes Item de salute recipientium. Et siquidem Item de contestatione non recipientium. Exeuntes Hec sunt octo, in quibus eos instruit.
marg.| {6.39ra}{a} Nolite possidere aurum Sed heu hodie nihil aliud querunt. Is. 1.f. Principes tui infideles socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Nolite portare. Tot cophinos portant, tot summarios dicunt etc. 2
2 sententia inclusa Ed1703
marg.| {c} Neque argentum Act. 20.g. Aurum et argentum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis. Sed modo auferunt et accepta preda fugiunt sicut aves ratier, que capiunt mures.
Numérotation du verset Mt. 10,9 
marg.| {a} Nolite possidere aurum Bernardus. Tanta predicatori debet esse fiducia in Deo, ut presentis vite sumptus non ferat.
marg.| {a} Aurum id est sapientiam. Hieronymus: Prius mittuntur piscatores, id est illitterati, ut fides in virtute Dei esse credatur, non in eloquentia. Is. 13.d. Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint.
marg.| Hieronymus: Aurum etc. Hec historice. Secundum anagogen aurum pro sensu, argentum pro sermone, es pro voce sepe invenitur, que a Domino data possidere debemus et non suscipere a disciplina Hereticorum. Hoc preceptum ad litteram implevit Petrus. Act. 3.a. Argentum et aurum non est mihi. Nunc vero verum aurum et vera signa ab Ecclesia recesserunt, quia in potestate succeditur. Petro, non in paupertate et tamen paupertati promittitur regnum celorum, non potestati.
marg.| {d} Neque pecuniam appe nsam, scilicet.
marg.| {e} In zonis vestris ad e mendum necessaria.
Numérotation du verset Mt. 10,10 
marg.| {f} Non peram in via Hoc in prima tantum, non in altera. Unde. Lc. 22.d. Qui habet sacculum tollat et peram, quasi dicat: prius ego providi, nunc vos, scilicet post resurrectionem, cum absens ore corpore provideatis vobis.
marg.| {g} Neque duas tunicas Hieronymus: Hoc non dicit in Scythie frigore, ut quis una tunica contentus esse debeat, sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestitu aliud nobis futurorum timore reservemus. 1Tim. ult. b. Habentes alimenta. et quibus tegamur, his contenti simus.
marg.| {h} Neque calceamenta ad l itteram. Hieronymus: Et Plato precipit duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis. Cum hec enim habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt. Tamen necessarium fuit Apostolis ligare soleas sub plantis, quia Palestina terra arenosa est et nimis calida in estate. Nota, curam prohibet, quia ideo portanda cogitantur ne desint.
marg.| {i} Neque virgam I Augustinus. Ideo posuit, neque virgam, ostendens a fidelibus omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Ex. 3.b. Solve calceamenta de pedibus tuis. Idem Iosue 5.d. Sumitur tamen in bono calceamenta, scilicet pro bonis mortuorum exemplis. Ex. 12.b. Ubi precipitur agnus comedi pedibus calceatis. {6. 39rb} Et Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis. Neque virgam. Is. 31.a. Ve, qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes. Sepe colligunt virgam unde verberantur. Ieremie 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum. Qui fert virgam, facit de manu dextra quasi pedem. Ecce quod nimiorum solicitudinem tollit eis Dominus. Lc. 10.a. Dicit similiter. Neque virgam. Mc. 6.b. Non nisi virgam. Lc. 3.b. Qui habet duas tunicas det unam non habenti. Augustinus. Non est preter tunicam, qua indutus est, alia portanda. Proinde Diacono deferenti Evangelium alius fert pulvinar, quod supponitur. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo. 1Cor. 9.b. Ordinavit Dominus his, qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Gal. ult. b. Communicet is, qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis. Dt. 25.a. Non alligabis os bovis triturantis.
marg.| {k} Dignus est enim operarius cibo suo id est potestatem habet a Deo, ut sumat necessaria ab his, quibus predicat. 1Corint. 9. Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Phil. 4.c. Scitis vos ex debito dati et accepti Dignus enim est Hieronymus: Tantum accipite quantum est necessarium in victu et vestitu. 1Tim. 5.c. Presbyteri, qui bene presunt, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant verbo et doctrina. 2Tim. 2.b. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Hoc est, quod Diaconus a Presbytero procedit ad pulpitum quasi missus a Domino ad predicandum. Cui fert Subdiaconus pulvinar, quo liber sustentatur, quia alii debent predicatorem sustentare. 1Corinthiorum 9.b. Qui in sacrario operantur, que de sacrario sunt, edunt: Et qui altario deserviunt cum altario participant. Item Hieronymus: Considerandum, quod uni operi nostro duplex merces debetur: Una in via, alia in patria. Una, que nos in labore sustentat, alia, que nos in resurrectione remunerat. Bernardus. Hic merces predicationis inchoat et in celo perficitur. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. Dt. 25.a. Gal. ult. b.1Cor. 9.b.
marg.| {l} In quamcumque civitatem, aut castellum intraveritis Hic instruit Dominus discipulos de iure hospitandi et prohibet inconstantiam per inconstantiam in hospitio, a patre per totum.
marg.| marg.|{6.39rb} {l} Cibo suo3
3 sententia inclusa Ed1703
marg.| quia qui non laborat, nec manducet. Et hoc est, quod dicit, operarius cibo suo, non delitiis, vel carne. Habac. tertio, c. Qui devorant pauperem in abscondito, id est claustrales. Item: Ps. 78. Quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt, faciendo sicut bruchus, quia una nocte substantiam unius anni devorant: Hi faciunt de aliena cute corrigias largas. Isti sunt vacce, que impinguantur ad mortem. Sed timendum est, ne diabolus eos occidat sicuti filios Iob, Iob. primo, d. Item dignus est operarius, id est predicator cibo suo. Primus cibus, contritio. Ps. 79. Cibabis nos pane lacrimarum. De hoc comedit Magdalena. Secundus est bona opera. Io. 6.c. Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam eternam etc. Item Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris mei. Primus cibus purgatorius, secundus autem tentatorius. Tertius verbum Dei oratio, vel meditatio: Et iste consolatorius. Apc. 10.d. Cum Ioannes devorasset librum, factus est in ore eius sicut mel dulcis. Quartus cibus patientia. Iste est probativus. Iob. 10.c.
marg.| {6.39va1} Si iustus fuero non lavabo caput, saturatus afflictione et miseria Lam. 3.d. Saturabitur opprobriis Quintus est letificativus, conversio peccatorum ad Deum. Unde et Dominus in Cruce dixit Sitio. Glossa Non tam cibum corporalem quam vestram conversionem. Act. 10.b. Macta et manduca. Sextus, corpus Christi. Io. 6.f. Caro mea vere est cibus. Hic confirmativus. Ps. 103. Panis cor hominis confirmet. Septimus, quem Dominus ministrabit super mensam suam.
marg.| {a} Pax huic domui Sed hodie tumultus ubi iacebit dominus noster, quid comedet, quod vinum bibet ? etc. Isti sunt canes immundi, qui disperguntur ad manducandum, si vero non fuerint, saturati et murmurabunt.
marg.| {c} Pax vestra Sed hi turbant eam, ducunt, quod non valet obolum. Sed Deus non irridetur.
marg.| {d} Ad vos revertetur sed non potest ad eos reverti, quia non portant pacem, sed odium, ut habeant carnisprimum suum. Pulvis est sterilis, dispergibilis, informabilis, inquinat et cecat etc.
marg.| {m} Interrogate 1Tim. 3.b. Oportet Diaconum et episcopum testimonium habere ab his, qui foris sunt.
marg.| {n} Quis in ea dignus sit adve ntu vestro et mora. Hieronymus: Fama populi et testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne in eius infamia predicatio ledatur: Ergo multo magis socius.
marg.| {o} Et ibi manete Bernardus. Alienum est a predicatore per domus cursitare et hospitium mutare. Eccles. 29.d. Vita nequam hospitandi de domo in domum.
marg.| {p} Donec exeatis supp le de civitate vel castello.
marg.| {q} Intrantes autem in domum Hic instruit in modo intrandi hospitium, Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram.
marg.| {r} Salutate eam id est familiam, Δ ut sit lata relatio, quia antecedens pro continente, relativum pro contentis.
marg.| {a} Dicentes, pax huic domui id est familie. Hieronymus: Occulte salutationem Hebrei, ac Syri sermonis expressit, quod enim Grece dicitur chere, Latine ave, hoc Hebraico Syroque sermone Salomlach sive Salamalach, id est pax tecum.
marg.| {b} Et si quidem fuerit domus illa digna id est si fuerint ibi predestinati ad vitam, id est si fuerit familia eius predestinata ad vitam.
marg.| {c} Veniet pax vestra super eam, si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur id est merces optate pacis. Vel pax vestra quasi merces predicationis vobis a Deo recompensabitur, ut dicit Glossa
marg.| {e} Et quicumque non receperit vos in hospitio. Hic agit de pena repellentium eos.
marg.| {f} Neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Opera Iudeorum signa erant et ideo hec precipit in signum. Hoc enim signum erat, quod nihil de terrenis operibus eorum quererent, qui suas spirituales non querebant. Hieronymus: In testimonium quod predicatio usque ad illam civitatem pervenit, signum pulvis in pedibus, laboris excussio, laboris inutilitatem, quia inutilia solent abiici et excuti. Item.
marg.| {g} Excutite pulverem id est minima itineris et laboris, quam pro illis sustinuistis, exponite et annuntiate, quia occasio erunt maioris damnationis, nisi receperint vos, vel maioris amoris si audire voluerint.
Numérotation du verset Mt. 10,15 
marg.| {h} Amen dico vobis, tolerabilius erit terre Sodomorum et Gomorrheorum in die iudicii quam illi civitati. Sodomite inhospitales erant, sed non ibi tales quales erant Apostoli et prophete erant hospites. Unde cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Item Sodomite non frangebant nisi legem nature, isti vero legem nature et legem scriptam et dicta prophetarum et Apostolorum.
Numérotation du verset Mt. 10,16 
marg.| {i} Ecce ego mitto vos. Quarta pars. Posita refocillatione temporali, ne nimia adversitas frangat, hic predicit instantiam passionum, ne continua prosperitas emolliat, quia iacula previsa minus ledunt: Ideo etiam, ne de potestate sibi data superbiant. Dicit ergo, Ecce ego, Deus.
marg.| {k} Mitto vos homines, sicut {6. 39vb} oves in medio luporum Simile Io. 17.d. Sicut misit me pater ad passiones et ego mitto vos. Ex. 3.c. Ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum, vestrorum misit me ad vos.
marg.| {l} Estote ergo prudentes sicut serpentes Gn. 4.a. Serpens erat callidior cunctis animantibus terre. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient.
marg.| {m} Et simplices sicut columbe Ct. 5.c. Oculi eius columbarum super rivos aquarum, que lacte sunt lote, id est doctrina Christi. Unde Io. 15.a. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Is. 90.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant et quasi columbe ad fenestras suas, id est ad Ecclesias, in quibus pullos genuerunt. Item dicit, Ecce. In hoc notatur celeritas officii. Is. 6.c. Ecce ego, mitte me. Quia ecce nunc tempus acceptabile primo Regum tertio, a. Dicit Samuel: Ecce ego quia vocasti me. Dominus enim est in lite contra nos, ideo nuntius eius non debet querere inducias.
marg.| {6.39vd}{m} Et simplices sicut columbe id est fideles osculum amicitie porrigentes, quasi prudentes estote ad intelligendas fraudes, simplices ad ignoscendum iniurias. Simplices sicut columbe.
marg.| Septem sunt simplicitates :
-Prima fidei 2Cor. 11.a. Timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, que est in Christo, id est in fide Christi. Glossa a paradiso simplicis fidei etc.
-Secunda intentionis. Eph. 6.a. Obedite. Et post: In simplicitate cordis vestri, Sap. 1.a. In simplicitate cordis vestri querite illum.
-Tertia innocentia. Prv. 2.b. Protegit gradientes simpliciter, id est innocenter, ut vulgariter dicitur de huiusmodi homine.
-Quarta mansuetudinis. Prv. 2.d. Et simplices permanebunt in ea, id est mites qui terram possidebunt.
-Quinta est paupertatis Prv. 28.a. Melior est pauper ambulans in simplicitate.
-Sexta est obedientie. Iob. 2.c. Adhuc tu permanes in simplicitate tua, id est obedientia.
-Septima humilitatis Prv. 3.d. Et cum simplicibus sermocinatio eius.
marg.| {l} Ecce ego Deus .
Numérotation du verset Mt. 10,16 
marg.| {k} Mitto vos] Rm. c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? A solo Iesu mittendi et semel sufficit mitti. Io. 7.e. Miserunt principes et Pharisei ministros, ut apprehenderent Iesum. Ier. 23.d. Non mittebam prophetas et ipsi currebant. Si habet quis, que predixit Dominus instruendo, dignus est, ut sit missus Domini. Mitto vos, ut cursores. Cursor debet habere pixidem depictam insignis mittentis. Pixis est cor. Os. 4.c. Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. Tales dimittunt pixidem in vadio in taberna mundi supra 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Multi depingunt arma diaboli in pixide, per quod ostendunt se esse nuntios eius. Multi volunt mitti sine litteris, vel ferunt litteras Urie 2Rg. 11.c. Sigillum est caritas. Hec est impressio Spiritus sancti. Eph. 4.g. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. Ideo supra eodem. a. Dicitur: Convocatis duodecim etc. Ideo dicit, Vos, scilicet convocatos. Item mittit ut milites. Omnis autem pugna unanimiter aggressa parit victoriam, ut dicit Ambrosius. Item mittit ut advocatos ad defendendum causam ecclesie sue sponse. Is. 1.e. Defendi te viduam. Item ut testes. Act. 1.a. Et eritis mihi testes. Item sicut oves. Ct. 6.b. Dentes tui sicut greges ovium, que ascenderunt de lavacro. Oves, quia in se fecundi per bona opera. Oves si bene custodiantur, pariunt fere per totam viam suam. Is. 60.b. Arietes Nabaioth ministrabunt tibi. {6.40ra} Δ Nabaioth, prophetia, id est filia prophetarum, arietes, alios fecundantes. Ovis mansueta, patiens, humilis, innocens dat lac doctrine, lanam, quia nos defendit oratione, carnes, quia pro nobis passi sunt Apostoli, firmum per bonum exemplum.   In medio luporum Cont ra eos qui volunt mitti in medio ovium. Is. 65.d. Lupus et agnus pascentur simul.   In medio luporum ut p atientia eorum immobile ad omnem iniuriam. Retro mordetur, cum dicitur, hec mala fecit. Ante, cum dicitur, tendit ad questum temporalem. A dextris, cum dicitur, hec facit, ut parentes promoveat. A sinistris, cum dicitur, occulte agit mala.   In medio ut o mnibus communis sit. Unde 1Th. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras.   Luporum Soph . 3.a. Iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane. Glossa. aliis quod possent rapere. Tamen Lupus valde timet ignem predicationis. Mirabilis venator Christus, qui oves mittit ad capiendum lupos. Unde Gn. 35.c. Rachel, id est ovis, parit Beniamin. De quo Gn. 49.d. Beniamin, lupus rapax.   Estote ergo prudentes contra sapientiam mundi.   Simplices contra concupiscentiam temporalium. Chrysostomus   Estote prudentes sicut serpentes ad i ntelligendas fraudes:   Simplices sicut columbe ad i gnoscendas iniurias. Nolo semper columbas esse, ne propter simplicitatem vestram laqueum incurratis, nec semper serpentes, ne aliquando venena infundatis, sed secundum tempus et personas et mores immutetis. Idem estote serpentes, ne comprehendamini, sed si comprehensi fueritis: Estote columbe ut non mordearis. Item.   Estote prudentis sicut serpentes Astu tia serpentis in bono commendatur, quia pro capite corpus exponit et ad deponendum veterem pellem in arcto se exponit, sic et nos corpus pro fide capitis nostri, qui est Christus, exponere debemus et in arcto penitentie ad exeundum veterem hominem peccati ponere. Unde Eph. 4.e. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Isti significati sunt per serpentem Moysi, qui devoravit serpentes magorum, Ex. 7.b. quia astutia spiritus devorat astutiam et sapientiam mundi. Ps. centesimo sexto. Omnis sapientia eorum devorata est. 1Cor. 1.c. Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Nota quod serpens multum timet hominem nudum et mali illos, qui omnia pro Christo reliquerunt. Gn. 1.d. Dominamini piscibus maris et volatilibus celi et bestiis terre, dicitur ad primos parentes, antequam haberent vestes. Deponit pellem et non venenum et homo in egritudine totus depilatus vitia non deponit, cum tamen dicatur Epheseos capite quarto. e. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Item caudam non curat, nos nativitatem nostram et mortem non curamus. Eccli. 7.d. Fili. memorare novissima tua. Item habet oculos a dextris et a sinistris et non ante, sic nos consideramus adversa, ut caveamus ; prospera, ut habeamus, sed non consideramus iudicium, infernum, nec premium bonorum, cum tamen dicatur. Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos. Item venenum non reputat esse venenum et nos peccata non reputamus esse aliquid et irascimur si reprehendamur, Prv. 12.a. Qui odit increpationes, insipiens est. Item habet linguam bifurcatam, ita habent homines bilingues. Ps. 139. Acuerunt linguam suam sicut serpentes. Item pectore et ventre recipit et nos adheremus terrenis voluntate et opere. Ps. 118. Adhesit pavimento anima mea. Item pulverem lingit. Is. 65.d. Serpenti pulvis panis eius. Ps. 71. Inimici eius terram lingent. Item avibus insidiatur, sicut malus homo predicatoribus. Lam. 1.e., Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum. Item multum timet spiritum hominis ieiuni, sic mali verba boni hominis sobrii. Eccles. 28.b. Et si expueris super illam extinguetur.
marg.| Sequitur et simplices sicut columbe] Chrysostomus Quid proficiet columba tantis insidiantibus accipitribus ? Idem. Nec simplicem solum precipit esse, ut rusticum, nec {6.40rb} prudentem, sed utrumque commiscuit.   Sicut columbe Quando crescunt pullis plume sugit masculus terram falsam et quod sugit, ponit in ore pullorum, ut assuescant cibo. Felle caret, circa fluenta residet, rostro non ledit, cadaveribus non insidet, potiora grana eligit. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant et quasi columbe ad fenestras suas, id est Ecclesias. Ut ibi generent pullos spirituales.
Numérotation du verset Mt. 10,17 
marg.| {a} Cavete autem ab hominibus id est cauti estote. In hoc sitis serpentes, id est astuti ab hominibus fraudulenter persuadentibus. Prv. 12.c. Dolus in corde cogitantium mala. Ibidem. Qui autem dissimulat iniuriam, callidus est. Chrysostomus Suffecerat dicere, attendite vobis, sed addit ab hominibus, quia pre hominibus malis homo est pessimum malum. Unaqueque enim bestia unum et huic proprium malum, homo autem omnia. Denique homo malus peior est, quam diabolus. Diabolus enim si videt iustum non audet accedere, homo malus illum non timet, sed contemnit. infra. Sicut homo sine armis non potest aliquid contra hostes, sic diabolus sine homine non potest aliquid contra sanctos.
marg.| {6.40rb2 }{a} Cavete autem etc. Chrysostomus Proprium est serpenti ab hominibus caute prospicere. Gn. 3.a. Serpens erat callidior cunctis animantibus terre, que fecerat dominus Deus. Ct. 5.c. Oculi eius columbarum super rivos aquarum, que lacte sunt lote, id est doctrina Christi. Unde. Io. 15. « Iam vos mundi estis » etc.
marg.| {b} Tradent enim vos In h oc sitis columbe, non ad mordendum, sed mansuete sustinendum, quia in patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.| {c} In conciliis Consuetudo erat Iudeorum, ut si quis faceret contra eos, vocabant in concilium suum et nisi vellet se corrigere, flagellabant eum, quod si flagellare non poterant, ad presidem ducebant. De his conciliis dicit. Ps. 34. Dominus dissipat consilia gentium, id est Iudeorum gentiliter viventium. Act. 5.g. Si ex hominibus consilium, hoc autem opus dissolvetur, si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere. Et sequitur ibi: Convocantes Apostolos, cesis denuntia verunt eis, ne amplius loquerentur in nomine Iesu. Unde sequitur.
marg.| {d} Et in synagogis suis flagellabant vos sub specie correctionis. Ibi enim erat correctionis locus. Chrysostomus Ubi orationes et sacrificia offerebant, quasi sacrificium offerebant flagitium, Revera sacrificium erat, non ad coronam Iudeorum, sed suam.
marg.| {e} Et ad reges et ad presides ducemini prop ter me Littera ita respicit ordinem et processum in corripiendo. Primo enim in conciliis conveniebant pro enormi excessu et nisi se corrigere voluissent, flagellabant et tunc nisi corrigerentur ad presidem trahebant. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {e} Et ad reges id est ad regnorum dominatores.
Numérotation du verset Mt. 10,18 
marg.| {f} Et ad presides minores principes, sive eorum balivos.
marg.| {g} Ducemini Sicut factum est de Iacobo ad litteram, Act. 12.a. qui ductus est ad Herodem et ab ipso interfectus.
marg.| {h} Propter me non peccata vestra, sicut nec ego passurus sum pro peccatis meisPt. 4.d. Nemo igitur vestrum patiatur quasi homicida, aut sicut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Magna est gloria a Deo pati, ut dicitur Iob. 6.b. Hec sit consolatio mea, ut affligens me dolore non parcat. Ergo magna est gratia pati pro Deo. Phil. 1.d. Et hoc ideo, quia vobis donatum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed ut etiam pro ipso patiamini.
marg.| {i} In testimonium illis in s uam damnationem.
marg.| {k} Et gentibus ad e orum utilitatem, ut inde electi exemplum capiant, unde perversi sine excusatione pereant. Beda. Hec in testimonium sunt illis gentibus de perversitate, scilicet Iudeorum et de correctione gentium. Mors quippe iustorum bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiant et vivant.
marg.| marg.| {6. 40va} Δ
Numérotation du verset Mt. 10,19 
marg.| {a} Cum autem tradens vos, nolite cogitare Ecce predicit tristitia, ne evanescant, sed cum irruerit adversitas, tolerabilius sustineant. Iacula enim previsa minus ledunt.
marg.| {b} Nolite ergo , sed omnem sollicitudinem in Deum proiicite.
marg.| {c} Cogitare Ps. 54. Iacta cogitatum tuum in Domino.
marg.| {d} Quomodo ornate, vel inornate. Non enim attendit Deus ad ornatum verborum. Iob. 41.a. Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
marg.| {e} Aut quid loquamini quasi dicat: nec materia sermonis soliciti sitis, quia Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Unde sequitur.
marg.| {f} Dabitur enim vobis in illa hora a patre luminum, a quo omne datum optimum est. Iac. 1.c. Quid loquamini. In illa hora, dicit, quia nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Iob. 7.d. Visitas eum diluculo et subito probas illum. Hoc adimpletum est: Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis etc. Lc. 21.c. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt, id est Apostoli. Hoc impletum est etiam in Beato Stephano, Act. 6.c. Non poterant resistere sapientie et spiritui, qui loquebatur. Exemplum etiam de Beata Catharina, cui non poterant oratores resistere. Ex. 4.c. Quis fecit os hominis, aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cecum ? Nonne ego ? Perge igitur, ego ero in ore tuo et docebo, quid loquaris. Ecclesiastic. 15.c. Sapientie Dei astabit laus et in ore fideli abundabit. Chrysostomus Edificator potest previdere, quibus lignis indigeat, sed tu nescis, qualis interrogatio futura sit, presertim cum diabolus in iudicibus loquatur. Ita si ex vobis loquamini, secundum verba respondebitis, si autem ex spiritu, secundum cogitatum. Item Chrysostomus Qui sollicitus est, quid loquatur, in sua confidit sapientia, que est prima causa ruine.
marg.| {g} Quid loquamini Ps. 84. Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus. Za. 1.b. Dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me. Nec mirum igitur, si non sitis soliciti de sermone.
Numérotation du verset Mt. 10,20 
marg.| {h} Non enim vos estis, qui loquimini id est non vos ex industria vestra loquimini. Hieronymus: Vos ad certamen acceditis, sed ego prelior, vos verba traditis, sed ego sum, qui loquor.
marg.| {i} Sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis] velut in organis, dicit <Glossa> interlinearis. Et est modus loquendi, quia sicut organa emittunt modulationes ad nutum temperantis, ita homo loquitur ad voluntatem patris inspirantis. Rm. 9.c. Non est volentis, aut currentis, sed Dei miserentis. Nec mirum, si Apostoli loquantur a spiritu patris, cum ipse Iesus testatur. Io. 8.d. Et ego, que audivi a patre, hec loquor in mundo. Et postea. A meipso facio nihil, sed sicut docuit me pater.
Numérotation du verset Mt. 10,21 
marg.| {k} Tradet autem frater fratrem in mortem] Ecce aggravatio persecutionis discipulorum specificata, scilicet quod a domesticis essent passuri. Unde Ps. 54. Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Item. Homo pacis mee, in quo speravi etc. Mi. ultimo. b. Filius contumeliam faciet patri, filia consurget adversus matrem suam, nurus contra socrum suam et inimici hominis domestici eius. Sed tanto crescit merces operis, quanto eis virtutum lucrum ex aliene proficit damno caritatis. Ier. 9.b. Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam. Mi. 7.a. Omnes sanguini insidiantur et vir fratrem suum venatur ad mortem. Chrysostomus Cain interfecit fratrem, sed quid quod pater filium {6. 40vb} nulla iniuria existente perimit ? Ecce fortior est conflictio inimici, quam virtus nature. Corruptibilis est enim omnis carnis delectatio, mendax est secularis amiciti, que timoris divini vinculo non est ligata. Nota est fides in servis diaboli. Diabolus enim nec generat, nec generatur, nec scit servare iura propinquitatis. O inestimabile diabolici furoris incendium. Idem. Nemo speret in patronis et amicis.
marg.| {l} Et pater filium ad litteram.
Numérotation du verset Mt. 10,21 
moraliter
marg.| Hoc hodie fit inter prelatos et subditos. Alter excommunicat et alter appellat et mutuo Romam vadunt et redeunt et mutuo de suis locis se expellunt. Za. 13.b. Dicent ei pater eius et mater eis, qui genuerunt eum, non vives, quia mendacium locutus es.
marg.| {m} Et insurgent filii in parentes id est contra.
marg.| {n} Et morte eos afficient Hoc totum contigit ad litteram. Quia autem in tertia persona loquitur, significat quod non tantum intelligit de Apostolis, sed et de postea missis, scilicet de Martyribus. Chrysostomus Si in natura deficit amicitia, quomodo invenietur extra naturam ? Ovidius : Filius ante diem patrios inquirit in annos. Et paulo ante. Fratrum quoque gratia rara est.
Numérotation du verset Mt. 10,22 
marg.| {o} Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Io. 15.c. Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Si enim de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret. Iac. 4.a. Quicumque voluerit esse amicus huius mundi, inimicus Dei constituitur.
marg.| {p} Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit Chrysostomus Assueverunt multi in initio ferventes esse, in fine remitti et dissolvi: Que utilitas est seminum primo florentium, postea autem tabescentium ? Et post. Ne quis dicat, omnia Deus fecit et mirabile nihil factum est et si sunt tales non est mirum. Ideo dicit: Qui autem perseveraverit. In hoc notatur animi fortitudo. Ez. 9.c. Omnem autem super quem videritis Tau, ne occidatis. Tau est ultima littera in alphabeto Hebreo, que habet formam crucis et significat perseverantiam in penitentia. Gn. 37.a. Iacob fecit Ioseph tunicam polymitam. Alia translatio dicit, talarem et significat perseverantiam. Item Ex. 28.b. Sacerdos induebatur podere et Sacerdos noster nunc induitur alba. Apc. 1.c. Ioannes vidit vestitum podere. Lv. 22.c. Bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potest, votum autem ex his solvi non potest, id est peccatum baptismale.
marg.| {r} Usque in finem hic salvus erit Chrysostomus Incipere multorum, finire paucorum. Semper in principio delectatio est, in fine probatio, quod propter Deum fit, eternum est, sicut Deus eterne est. Sed numquid perseverantia est in precepto ? Si sic. Ergo nullus reprobus habet gratiam in presenti, quia transgressor est precepti obedientie. Ad hoc dicunt quod duplex est perseverantia. Una est continuatio in bonis operibus, ad hanc nullus tenetur. Et est perseverantia, propositum sive voluntas bene agendi et hec est in precepto et de hac fit hic mentio. Et de hac dicitur Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Glossa, dicit: Dum nobis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere, quod sumus. Mali quidem corda, id est animas, quarum usum non habent, amiserunt. Os. 7.c. Ephraim factus est quasi columba seducta non habens cor. Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor. Beda. Perseverantia sola meretur viribus gloriam, coronam virtutibus. Prorsus absque perseverantia nec qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequitur, vigor virium, virtutum est consummatio, nutrix ad meritum, mediatrix ad premium, soror est patientie, constantie filia, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, sanctitatis propugnaculum, perseverantiam tolle, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. Denique non qui ceperit, sed qui perseveraverit, salvus erit. Saul cum esset parvulus in oculis suis, Rex est super Israel constitutus: Non perseverans in humilitate et regnum amisit et vitam. Si cautela Samson, si Salomon devotio perseverantiam retinuissent, nec hic sapientia privaretur, nec ille viribus.
marg.| {p} Qui autem Ecce consolatio.
marg.| {q} Perseveraverit In hoc fortitudo.
marg.| {r} Usque in finem vite . Chrysostomus Dicens, in finem, significat omnem vitam, non duos annos, vel tres.
marg.| {s} Hic salvus erit Idem infra 24.b.
Numérotation du verset Mt. 10,23 
marg.| marg.| {6. 41ra} Δ {a} Cum autem persequentur etc. Supra eodem dixerat dominus discipulis, cum mitteret eos: In viam gentium ne abieritis, sed potius ite ad oves, que perierunt domus Israel, postea mala, que passuri erant in mundo predixit, nunc autem quid debeant in persecutione facere ostendit, dicens, quod non debent desistere, sed ad tempus declinare. Et hoc est.
marg.| {a} Cum autem persequentur vos in civitate ista <Glossa> interlinearis. Non debetis desistere, sed ad tempus declinare, ut aliis possitis prodesse. Philosophus: Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
marg.| {b} Fugite in aliam ut amplius nomen meum publicetur et vestra predicatio cognoscatur. Gn. 28.b. Iacob fugit Esau. Et 31.c. Idem fugit a facie Laban. 1Rg. 20.a. David fugit Saul. 3Rg. 19.a. Elias fugit Iezabel. Fugere debemus duo, ut parcamus hostibus, quia magis peccarent nobis nocendo et ut aliis proficiamus. Hoc autem, scilicet fugere, preceptum fuit, tum quia Apostoli tunc erant rudes et tenelli, tum quia personalis eorum fuga futura aliorum erat persecutio. Cum vero queritur grex, debet pastor se opponere. Io. 10.b. Bonus pastor animam suam dat etc.
marg.| Vel mystice civitates Iude debent inhabitari, ut domus refugii. Unde 1Rg. 24.a. David fugit ad tutissima loca Engaddi.
marg.| {c} Amen dico vobis Respondet Dominus ad ipsorum anthypophoram, quasi dicat: supra dixisti, ne excederemus fines Iudee, ibi, scilicet. In viam gentium ne abieritis nunc autem dicit, Fugite de civitate in civitatem, fortassis numerus earum quia paucus, non sufficit nobis fugientibus. Ad hoc respondet.
marg.| {d} Non consummabitis civitates Israel donec veniat filius hominis Non consummabitis, predicando fidem.
marg.| {e} Donec veniat resuscitatus. Veniat inquam resuscitatus, dicit <Glossa> interlinearis. quasi dicat: consummatio predicationis fidei non fiet, donec filius hominis resuscitatus veniet ad succurrendum vobis. 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum. Vel hoc intelligi potest, de consummatione finali, que non nisi in secundo erit adventu, quia omnia hec tormenta, que supra dixit, non omnia sunt Apostolis audita, sed in eis pro parte et pro parte eorum sequacibus, qui eodem modo fugerunt et consimilia frequenter passi sunt. Chrysostomus Ad mansuetiora ducit sermonem, nec iubet audacter ire, sed fugere. Sed quid ait, si de alia et alia civitate pulsantur ? Respondet. Non explebitis civitates Israel. Ita non solvit mala, sed abstrahit a periculis. Similiter nec eos simpliciter iussit fugere, sed cum abigerentur, secedere.
Numérotation du verset Mt. 10,24 
marg.| {f} Non est discipulus super magistrum Cons olatur eos per exemplum suum, invitans eos ad patientiam, quasi dicat: non debetis vim facere, de sustinendo, quia ego qui magister vester sum, ampliora sustinebo. Augustinus Magna consolatio membris ex capite infra 23.a. Unus est magister vester.
marg.| {g} Nec servus super dominum suum Is. 42.b. Ego Dominus, hoc est, nomen meum. Io. 13.b. Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis. Sum etenim. Et sequitur. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci et vos faciatis. Unde subdit.
Numérotation du verset Mt. 10,25 
marg.| {h} Sufficit id est sufficere debet.
marg.| {i} discipulo, ut sit sicut magister eius levi ter sustinens iniuriam. Rm. 11.d. Nulli malum pro malo reddentes. Vel non querens vindictam. Dt. 32.e. Mea est ultio. Vel Sicut magister, prius faciens quam docens. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere, supra 5.c. Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur. Lc. ult. c. Vir propheta potens {6. 41rb} opere et sermone. Ex. 28. Preponitur superhumerale rationali.
marg.| {k} Et servus sicut Dominus eius Apos tolos et imitatores eorum usque ad finem seculi dicit discipulum et servum, se autem magistrum et Dominum. Beda. Si magister non suas vult vindicare iniurias, qui Deus est, sed ipsos magis vult insecutores patiendo reddere mitiores, eandem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam sequantur. Io. 16.c. Ego dixi vobis: Non est maior servus domino suo, si me persecuti sunt et vos persequentur. Sequitur.
marg.| {l} Si patremfamilias id est me, qui pater vester sum, qui de vobis paternam gero solicitudinem.
marg.| {m} Beelzebub vocaverunt id est operari in Beelzebub infra 12.b. Hic non eiicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum.
marg.| {n} Quanto magis domesticos eius Chrysostomus Non dixit, quanto magis servos, sed domesticos. Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos.
Numérotation du verset Mt. 10,26 
marg.| {o} Ne ergo timueris eos] Ex predictis infert, ex quo domestici estis magni patris, ne timeatis ab inimicis fragilibus. Is. 51.c. Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis, sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis. Et eodem d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum sic arescet et oblitus es Domini creatoris tui. 1Mcc. 2.g. A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius stercus et vermis est, hodie extollitur et cras non invenietur.
marg.| {p} Nihil enim opertum, quod non reveletur Hoc ad bonos pertinet dicit Glossa Hieronymi. Sensus est: Nolite timere persecutorum sevitiam, neque emulemini simulatores, quia veniet dies iudicii, in quo et vestra virtus et eorum nequitia demonstrabitur.
marg.| {q} Et occultum, quod non sciatur Hos ad malos dicit, <Glossa> interlinearis. Et potest opertum referri ad cogitationes, occultum ad opera. 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare, quousque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Ps. 73. Cogitatio hominis confitebitur tibi etc. Mal. ult. a. Dies Domini non relinquet in eis neque radicem neque germen, id est nec impunitam relinquet cogitationem, nec opus. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt.
Numérotation du verset Mt. 10,27 
marg.| {r} Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, id est quod dico vobis obscure et sub enigmate, predicate aperte. Ad hoc enim misi vos inter lupos, ut per apertam predicationem faciatis agnos. Chrysostomus Non solum ille proditor est veritatis, qui mendacium pro veritate loquitur, sed etiam, qui non libere pronuntiat veritatem quam pronuntiare oportet, aut non libere defendit veritatem, quam defendere oportet. Istud Sacerdotum est, illud autem laicorum. Item tacere veritatem coram infidelibus multi non putant peccatum.
marg.| {s} Et quod in aure auditis id est privatim et solitarie.
marg.| {t} Predicate super tecta id est palam et publice. Mos enim erat in Palestina, quod ibi non sunt tecta cacuminata, sed desuper plana et inde habere solent predicatores sermonem ad populum. Et secundum horum morem loquitur Dominus. Chrysostomus Non erant tenebre, cum hoc dicebat, neque in aure loquebatur, sed quia eis solum et in angulo Palestine loquebatur, hoc tenebras vocat, respectu propalationis future. Et infra. Hoc non tantum iniungentis est, sed etiam predicatio est.
Numérotation du verset Mt. 10,28 
marg.| {u} Et nolite timere etc.  quod infidelium est. Ier. 10.a. Nolite metuere, que timent gentes. Seneca : Mors, exilium, luctus non sunt supplicia, sed tributa vivendi, quod debeo solvere paratus sum, ubi me fenerator appellaverit. Eccl. 29.a. In tempore redditionis postulabit tempus. Strenuus miles non timet mortem equi, ut faciat ingens factum, vel pulchrum ictum, maxime cum est de familia et scit meliorem equum sibi retribuendum pro amisso in bello Domini sui. Unde 2Mcc. 7.c. Tertius linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit et cum fiducia ait. E celo ista possideo, sed propter leges Dei ista despicio, quia ab ipso me ea recepturum spero.
marg.| {x} Animam autem etc. Seneca. In mores fortuna ius non habet. Augustinus. Nihil fortius anima habente caritatem, que facit se vinci, cum vincitur. Beda. Duo sunt genera persecutorum. Unum palam sevientium et aliud ficte blandientium, quod pertinet ad hypocrisim Phariseorum. Utrumque precipit Dominus non timeri, quia non habent potestatem in animas iustorum. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis.
marg.| {6. 41va} Δ {a}   Sed potius timete eum, qui potest corpus et animam mittere   in gehennam Ier. 10.a. Quis non timebit te, o rex gentium ? Hieronymus: Duplicem gehennam ignis et frigoris in Iob. plenissime legimus 24.c. Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium etc. Chrysostomus Cum qui potest animam perdere, non timemus, eum, qui potest corpus non perdere, sed interficere, timemus. Prv. 29.d. Qui timet hominem cito corruet, qui sperat in Domino, sublevabitur. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 10,29 
marg.| {b} Nonne duo passeres asse veneunt etc.  Remo vit ab eis, quod timore humano, vel humano non debent a predicatione divini nominis cessare, nunc idem ostendit eis per exemplum et quasi a minori procedit, quasi dicat: si passeres non venduntur, aut moriuntur fine providentia patris vestri, multo fortius nec aliquid fine eius providentia fiet vobis. Dicit ergo.
marg.| {b} Nonne duo passeres aves et quasi pro nihilo morientes.
marg.| {c} Asse veneunt id est venduntur. As pondus est individuum, non ratione quantitatis, sed in distinctione ponderum. Et potest esse as in ponderibus, quod unitas in numeris. ISIDORUS. Pondus communiter pro libra accipitur et completur duodecim unciis. Lc. 12.a. Dicit. Nonne quinque passeres veneunt dipondio. Nec multum distat dicere, duo, asse et quinque, dipondio. Dipondius enim est ex duobus assibus. Et simile est, si pro uno denario tantum dentur quinque ova et pro obolo duo.
marg.| {d} Et unus ex illis scilicet passeribus.
marg.| {e} Non cadet super terram id est non moritur.
marg.| {f} Sine patre vestro id est sine providentia Patris vestri, in quo sunt omnia. Sap. 6.b. Pusillum et magnum ipse fecit et equaliter est ei cura de omnibus. Ponit autem exemplum de passeribus, quia sunt aves note et circumspecte et civitatenses.
Numérotation du verset Mt. 10,30 
marg.| {g} Vestri autem, capilli capitis omnes numerati sunt Nume rare duo importat, notitiam et conservationem. Unde dicit Glossa
marg.| {h} Numerati sunt non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecunie, que numeratur, ut servetur. Unde dicit Interlinearis <Glossa.> Ut taceam de massa corporis etiam minime particule Dei providentia conservantur. secundum Augustinum et Bedam materia capilli redibit in totum corpus ad eandem partem, vel aliam, sicut in statua, quando refunditur.
Numérotation du verset Mt. 10,31 
marg.| {i} Nolite ergo time re, immo proiicite omnem curam in eum, apud quem nec capillus perit. 1Pt. ultim. b. Omnem solicitudinem proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est, de vobis. Chrysostomus Timidorum est mortem formidare. Mors enim munus est necessarium nature iam corrupte, que non est fugienda, sed tamquam malorum terminus amplectenda. Cato. Ne timeas mortem, que vite est ultima finis. Chrysostomus Fiat voluntarium, quod futurum est necessarium. Offeramus Deo pro munere, quod pro delicto redditur.
marg.| {k} Multis passeribus meliores estis vos quoa d statum nature, quia ratione ditati, quoad statum gratie per adoptionem filii Dei, in futuro in statu glorie beatificandi. Unde sequitur.
Numérotation du verset Mt. 10,32 
marg.| {l} Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in celis est Cont inuatio hec est. Ex quo non sunt terrores timendi, {6.41vb} quia nihil faciunt, nec facere possunt fine permissione et providentia Dei. Ergo qui confitebitur etc. ore et opere. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sed adhuc relinquitur tertium, quia fides sine operibus mortua est. Iac. 2.c. Et hic est funiculus triplex, qui difficile rumpitur. Eccles. 4.c. Chrysostomus Si sufficit Christo, quia cognoscis eum etsi non confessus fueris coram hominibus, ergo et tibi sufficit, quod cognoscit te Christus etsi non confiteatur te coram Deo, infra. Si sufficeret fides tantum cordis, tantum cor tibi creasset Deus et non os.
marg.| {m} Qui in celis est in c onsortio Sanctorum, supra 6.b. Pater noster, qui es in celis. Ps. 121 : « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in celis ».
Numérotation du verset Mt. 10,33 
marg.| {n} Qui autem negaverit me coram hominibus Lc. 9.d. Qui erubuerit me et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua.
marg.| {o} Negabo et ego eum coram patre meo, qui in celis est <Glossa> interlinearis. Ubi maxime prodesse debet mei nominis confessio, cum dicetur. Ite maledicti, infra 25.d.
marg.| Chrysostomus Prius dicit, premium, post penam, quia misericors Deus paratior est ad remunerandum, quam ad puniendum. Item: Si magnum est esse testem Christi, quanto magis est testem habere Christum ? Sequitur :
Numérotation du verset Mt. 10,34 
marg.| {p} Nolite arbitrari, quin venerim pacem mittere in terram : Hic removet tertium impedimentum, scilicet carnalem affectum, quasi dicat: Dominus, non tamen volo, ut timore mortis non cessetis a confessione nominis mei, sed etiam volo, ut propter amorem mei omnem affectum amicorum carnalium rumpatis. Sed obiicitur in Psalmo 714*b: « Orietur in diebus eius iustitia et abundantia5 pacis ». Et Eph. 2.c. Ipse est pax nostra etc. Ibi loquitur, de pace spirituali, hic de corporali, quam vult separari ab Apostolis.
b Ps. 71, 10.
4 71] corr., 17 Ed1703
5 abundantia] abunuantia cacogr. Ed1703
marg.| {q} Non veni pacem mittere, sed gladium verb i Dei, de quo Hbr. 4.c. Vivus sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Ct. 3.c. En lectulum Salomonis, id est Ecclesiam, vel conscientiam, sexaginta sortes ambiunt etc. super femur, ut scilicet omnis lascivia carnis abscindatur. Rusticus non super latus gladium fert sed retrorsum post humerum. Ps. 49. Proiecisti sermonem meum retrorsum. Histrio autem fert in ore, ut inde laudat et lucretur. Ps. 58. Et gladius in labiis eorum, quoniam quis audivit. Mercator autem fert gladios involutos, non ut pugnet, sed ut vendat. Sic multi scholares et presbyteri verbum Dei habent involutum in cistis suis et quaternis, qui significantur per Abimelech6. 1Rg. 21.c. Qui habebat gladium Golie involutum. Sed timendum est eis, quia gladius ille fuit ei occasio mortis.
6 Abimelech] scrips., Abimelec Ed1703
Numérotation du verset Mt. 10,35 
a
marg.| {r} Veni enim separare hominem adversus patrem suum ad l itteram.
marg.| {s} Et filiam adversus matrem suam illa , scilicet christiana affecta, illa manente incredula.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| Moraliter : Pater diabolus, mater concupiscentia. Psalmo 26c : « Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me » etc. Ez. 16.a. « Pater tuus Amorrheus », id est amaricans « et mater tua Cethea », id est gulosa, scilicet caro, que semper conqueritur de insufficientia ciborum et vestium.
c Ps. 26, 10.
Numérotation du verset Mt. 10,mystice 
marg.| Mystice : Filiam adversus matrem Eccl esiam a synagoga.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| Moraliter : Hodie in multis locis filia separatur a matre id est abbatia ab episcopatu, ut sit exempta et huiusmodi.
marg.| {t} Et nurum adversus socrum suam] Secundum Bedam que mater est filii, socrus est uxoris eius et sic eadem contra filiam et contra nurum est divIs. Is. 18.a. Concurrere faciam Egyptos adversus Egyptos etc.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| Moraliter : Nurus ratio est, filia sensualitas, cuius sponsus et rector debet esse spiritus. In his beneplacitum est Deo si concordant. Ecclesiastici 25.a.d Vir et mulier sibi bene consentientes.
d Sir. 25
Numérotation du verset Mt. 10,36 
marg.| {u} Et inimici hominis domestici eius : De his omnibus expresse dicitur. Mi. 7.b. Filia consurget adversus matrem et nurus adversus socrum et inimici hominis domestici eius. Chrysostomus Non dicit separare filium a patre, sed adversus patrem, quia non corporalem iubet separationem sed spiritualem. Qui enim corporaliter separatur a patre, separatur contra patrem, qui autem spiritualiter separatur, corpore quidem cum patre est, fide autem adversus patrem. Non enim credibile est, ut corporaliter iubeat relinquere patrem, qui dixit. Honora patrem etc. Ex. 20.b. Sequitur :
Numérotation du verset Mt. 10,37 
marg.| {n} Qui amat patrem, aut matrem plus quam me etc. scilicet ut {6.42ra} Δ Propter eos dimittat venire ad fidem, ut acceptam dimittat. Dt. 33.c. Qui dixit patri suo et matri sue, nescio vos etc. Gn. 22.c. Quia fecisti rem hanc et non pepercisti unigenito tuo propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi. Ibi Augustinus Computa Christum inter filios tuos et debet esse primogenitus.
marg.| {a} Et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus ] ad litteram verum est hoc. Sub Deo enim et propter Deum, quicquid amatur, amandum est.
Numérotation du verset Mt. 10,38 
marg.| {b} Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus quia sole privationes non salvant, hic invitat ad bene agendum. Nota autem, quod tribus modis crux tollitur. Aut cum propter fidem Christi martyrium sustinetur, aut cum penitentie onus assumitur, aut quando quis proximis compatitur. Primum pertinet ad martyres, secundum ad confessores et claustrales sive predicatores, tertium ad coniugatos fideles, qualis fuit Tobias, qui Gabelo indigenti misertus et pecuniam sub chirographo commisit. Tb. 1.c. De penitentibus dicitur. Ez. 9.c. Super quem videritis Tau, ne occidatis etc. Tau interpretatur erravi et significat penitentiam. Et est signum, quod penitens erravit contra Deum. Suam dicit, notando virtutis mensuram non nimiam, non remissam, sed congruam. Unde Lc. 2.d. Simeon accepit puerum in ulnas suas.
marg.| {c} Et sequitur quia Dominus antecedit ponens se exemplum, sicut Gedeon. Iudicum septimo e.e Et sequitur. Non bene sequitur, qui invitus facit rem, ut Simon Cyreneus. Aut murmurando, ut filii Israel. Aut propter lucrum temporale, ut ille scriba, scilicet 8.c. Vel propter inanem gloriam, ut Simon Magus.
e Idc. 7.
Numérotation du verset Mt. 10,39 
marg.| {d} Qui invenit animam suam, perdet eam Nomi ne anime vita presens significatur. Res, que invenitur, quasi pro nihilo et quasi sine labore habetur, sic ab impiis in hac miseria cum delectatione vivitur. De quibus. Ps. 72. In labore hominum non sunt etc. Hi sunt, qui dicunt. Sap. 2.a. Quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam si non fuerimus. Et infra b. Venite igitur et fruamur bonis, que sunt etc. non attendentes, quod dicitur: Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b. Bene ergo dicit.
marg.| {d} Qui invenit animam suam id est qui re inventa abutitur, perdet illam. Et quando ? Cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit. Prv. 1.d.
marg.| Qui ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Iob. 21.b.
marg.| {e} Et qui perdiderit animam suam id est vitam suam abiecerit. Et loquitur Dominus more illorum carnalium, qui statim quando homo religiose vivit, aut de mundo exit, dicunt, ille perdidit se. Quod legitur Sapientie quinto a. Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum etc. Et de Christo paupere dicitur. Is. 52.b. Unde nec reputavimus eum.
marg.| {f} Propter me non propter se, vel propter inanem gloriam, sicut legitur de Diogene, qui nudus manens in dolio, vitam ducebat austerissimam. Bene ergo dicit, propter me, non propter luxuriam, aut avaritiam, aut superbiam et huiusmodi, quia martyrem non facit pena, sed causa.
marg.| {g} Inveniet eam in v ita, scilicet eterna. De qua inventione dicit Psalmo octuagesimo. Ibunt in adinventionibus suis. Ecclesiastici vigesimonono b. Et quasi inventionem reputabit illud.
Numérotation du verset Mt. 10,40 
a
marg.| {h} Qui recipit vos, me recipit ] Hic Dominus austeritatem mandatorum temperat spe promissorum, quasi dicat: {6.42rb} Dominus non erit susceptio vestra, quia ego sum, qui suscipior in vobis. In quo notantur duo et dignitas Apostolorum et meritum recipientium. Hbr. 13.a. Hospitalitatem nolite oblivisci, propter hoc enim quidam hoc placuerunt Angelis hospitio receptis.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| Moraliter Apostoli possunt dici infirmitates corporales, flagella, tribulationes, quas mittit Dominus quasi correctores, ut ab errore revocent homines, vel ut eos, qui boni sunt, efficiant meliores, sicut Iob. Sed multi hos Apostolos non credunt: et licet credant, tamen nolunt recipere, aut cum murmure recipiunt. Quod legitur Prv. 1.c. Despexisti omne consilium meum etc.
Numérotation du verset Mt. 10,40 
b
marg.| {i} Et qui me recipit, recipit eum, qui me misit] quia ego et pater unum sumus. Io. 10.f. Unum dico, per identitatem essentie, non persone.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| Moraliter: Qui recipit Christum in altari, recipit Patrem et Spiritum sanctum. Preparet ergo unusquisque munde conscientie domum. Io. 14.c. Ad eum faciemus. Sequitur :
marg.| {k} Qui recipit prophetam in nomine Prophete Quod precipit Apostolus, Gal. 6. Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat in omnibus bonis. Et respondet antipophore. Posset enim dicere, qua ratione vos recipient, ideo subdit, nomine Prophete, quasi dicat: eo quod nominatur Propheta. Sed ne hoc videatur onerosum, subdit premium, dicens.
Numérotation du verset Mt. 10,41 
marg.| {6.42rb} {k} Qui recipit Prophetam etc. Chrysostomus: id est quasi Prophetam. Item. Quid est mercedem Prophete accipiet, id est qualem mercedem ille habet, qui propter Deum peregrinatur, talem habet et ille, qui suscipit peregrinantem. Et fiunt ambo equales et qui propter Deum refrigerat et qui propter Deum laborat. 7
7 sententia inclusa Ed1703
marg.| {l} Mercedem Prophete accipiet Abdi as, quia pavit centum Prophetas in tempore Achab et Iezabel, meruit habere spiritum prophetie. 3Rg. 18.c. Rahab quia recepit exploratores, meruit communicari populo Dei. Ios. 2.c. Bernardus. Laicus unum, vel duos suscipiendo hospitalitatis beneficium implevit. episcopus si non omnes recipit, inhumanus est. Ideo docebat Apostolus. 1Tim. 3.a. episcopum esse hospitalem. Sed quia non omnes sunt Apostoli, aut Prophete, consequenter primo dixerat.
marg.| {m} Et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet quan do Dominus secundum propria merita retribuet. Is. 3.b. Dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedit. Chrysostomus Prophete doctores intelliguntur, nomine iusti omnes ceteri Christiani. Io. 1.c. Nos debemus suscipere huiusmodi, ut simus cooperatores veritatis. Sed queritur, quomodo aliquis Pseudoprophetam, vel Pseudo Apostolum ignoranter suscipiens Christum in eo suscipiat, cum Christus in eo non sit ? Est enim membrum diaboli et longe ab eo est Christus. Responsio. Dicendum, quod quamvis in illo membro Diaboli non recipiatur Christus, tamen in receptione illa, qua pius ille recipit impium et Christum recipit, non tamen in ipso Christum recipit et mercede non privatur, quia in eo, quod non recipit personam, sed nomen recipit, scilicet quia Propheta, iustus Apostolus, vel discipulus nominatur.
Numérotation du verset Mt. 10,42 
marg.| {n} Et quicumque potum dederit uni ex istis minimis, calicem aque frigide tantum in nomine discipuli ne quis paupertatem causaretur, ut per eam ab hospitalitate impediretur, addit Dominus id quod facilius habetur.
marg.| Ab aqua enim habenda nullus arcetur. Dicit enim Philosophus : Communis est usus aquarum. Et ideo fortasse dicit, frigide, ne si dixisset calide, ignis et ligna quererentur. Chrysostomus Minimi sunt, qui modice iustitie vel fidei modice sunt.
marg.| {o} Amen dico vobis id est vere.
marg.| {p} Non perdet mercedem suam immo bene"conservabit, non in saccum pertusum", ut dicit Aggeus 1.bf. Exemplum de muliere Sareptana. 3Rg. 17. que quia dedit buccellam panis prophete, meruit cum filio a fame liberari. Chrysostomus:
f Agg. 1, 6.
marg.| Qui aque frigide mercedem constituit, puto quod et sine opere bone voluntati reddet mercedem. Ex hoc loco satis potest retundi sumptuositas predicatorum, cum potum ponit aque suis predicatoribus apponi. Timeant ergo archidiaconi et illi, qui nimis laute volunt recipi, ne sint plures predicatores Bel. Plures autem sunt predicatores Bel. Dn. 14.a. Nonne videtur tibi esse Bel vivens Deus ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_10)

Notes :