Capitulum 11

Numérotation du verset Mt. 11,1 

Et factum est cum consummasset Iesus
precipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et predicaret
in civitatibus eorum.
Numérotation du verset Mt. 11,2 

Ioannes autem
cum audisset in vinculis
opera Christi mittens duos de discipulis suis
Numérotation du verset Mt. 11,3 

ait illi1:
1 illi] illis cacogr. Cas574
Tu es qui venturus es
an alium exspectamus?
Numérotation du verset Mt. 11,4 

Et2 respondens Iesus ait illis:
2 Et ΩF ΩS Rusch Weber] om. ΩV
Euntes renuntiate Ioanni que3 audistis et vidistis.
3 que] qui ? ΩF
Numérotation du verset Mt. 11,5 

Ceci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
Numérotation du verset Mt. 11,6 

et beatus est qui non fuerit4 scandalizatus in me5.
4 fuerit ΩS Rusch Weber ] fuit ΩF ΩV |
5 evangelizantur... in me Li446 Rusch Weber ] om. Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 11,7 

Illis autem abeuntibus,
cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne:
Quid existis in desertum videre6? Arundinem
6 in desertum videre ΩF ΩV Rusch Weber ] videre in deserto ΩS
vento agitatam?
Numérotation du verset Mt. 11,8 

Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum?
Ecce qui
mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
Numérotation du verset Mt. 11,9 

Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis et plus quam prophetam.
Numérotation du verset Mt. 11,10 

Hic est enim de quo scriptum est7 a:
0 Mal. 3, 1.
7 est ΩF ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
Ecce8*
8 Ecce Θ Wordsworth (B D E H K L To22 V X Z*) Weber (S M Z) Linz446 Linz446@ ΩF ΩS ΩV*] + ego Amiatinus Cava P9389 Wordsworth (F J M O Q R T Y Z4) Sarum ΩV² (marg. pr. m.) Ed1455 Rusch
mitto angelum meum
ante faciem tuam
qui preparabit viam tuam ante te.
Numérotation du verset Mt. 11,11 

Amen dico vobis :
Non surrexit inter natos mulierum
maior9 Ioanne Baptista.
9 inter natos mulierum – maior ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Qui autem minor est
in regno celorum
maior est illo.
Numérotation du verset Mt. 11,12 

A diebus autem Ioannis Baptiste
usque nunc
regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud.
Numérotation du verset Mt. 11,13 

Omnes enim prophete et lex
usque ad Ioannem
prophetaverunt.
Numérotation du verset Mt. 11,14 

Et si vultis recipere
ipse est Elias qui venturus est.
Numérotation du verset Mt. 11,15 

Qui habet aures audiendi
audiat.
Numérotation du verset Mt. 11,16 

Cui autem similem estimabo generationem
istam?
Similis est pueris
sedentibus in foro
qui clamantes
coequalibus
Numérotation du verset Mt. 11,17 

dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis,
lamentavimus10
10 lamentavimus ΩF] + vobis Wordsworth (Egerton609 P9389 Q) ΩS, lamentati sumus Cava
et non planxistis.
Numérotation du verset Mt. 11,18 

Venit enim Ioannes,
neque manducans, neque bibens et dicunt: Demonium habet.
Numérotation du verset Mt. 11,19 

Venit Filius hominis manducans et bibens
et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia
a filiis suis11.
11 ecce homo ... filiis suis ΩF ΩS Li446 ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,20 

Tunc cepit
exprobrare12 civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes eius quia non egissent penitentiam:
12 cepit exprobrare] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 11,21 

Ve tibi Corozaim,
ve tibi Bethsaida
quia si in Tyro et Sidone
facte essent virtutes que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
penitentiam egissent.
Numérotation du verset Mt. 11,22 

Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii13*.
13 quam vobis - in die iudicii ΩF ΩS ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 11,23 

Et tu Capharnaum,
numquid usque in14 celum exaltaberis? Usque in infernum descendes,
14 in ΩS Rusch Weber ] ad ΩF
quia si in Sodomis facte fuissent virtutes que facte sunt in te, forte
mansissent usque in hunc15 diem.
15 hunc Li446 ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] hanc Li446 @
Numérotation du verset Mt. 11,24 

Verumtamen dico vobis quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi.
Numérotation du verset Mt. 11,25 

In illo tempore16
16 In illo tempore ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. Li446@ , et ideo dicit Li446
respondens Iesus
dixit: Confiteor tibi,
Pater,
Domine17 celi et terre,
17 Domine Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩF ΩS
quia abscondisti hec
a sapientibus et prudentibus
et revelasti ea
parvulis.
Numérotation du verset Mt. 11,26 

Ita Pater,
quoniam sic placitum fuit18* ante te.
18 placitum fuit ΩF ΩS] f. platum Li446@ , placet fuit Li446, inv. ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 11,27 

Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo.
Et nemo novit Filium
nisi Pater,
neque Patrem quis novit19* nisi Filius
19 novit Li446@ Li446 ΩJ ΩF ΩS Weber] om. Rusch
et cui voluerit Filius20* revelare.
20voluerit Filius Li446 ΩJ ΩS Weber ] inv. ΩS Rusch ; voluit Filius Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,28 

Venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis
et ego reficiam vos.
Numérotation du verset Mt. 11,29 

Tollite iugum meum super vos
et discite a me
quia mitis sum
et humilis
corde
et invenietis requiem animabus vestris.
Numérotation du verset Mt. 11,30 

Iugum enim meum
suave est21*
21 suave] uave cacogr. Rusch |est Li446@ Li446 ΩJ ΩS Weber] om. Rusch
et onus22 meum
22 onus ΩF ΩS Li446 Rusch Weber ] omnis Li446@
leve.

Capitulum 11

marg.| {6. 42va} Et factum est, cum consummasset etc.   Istu d caput dividitur in quatuor partes. In prima agitur de interrogatione Ioannis per discipulos suos et commendatione Ioannis. In secunda agitur de exprobratione Iudeorum, qui nec Ioannis predicatione, nec Christi moti sunt ad penitentiam, ibi: Cui autem similem etc. In tertia agitur de exprobratione civitatum Iuda, in quibus miracula fecerat Dominus, nec tamen crediderunt, ibi: Tunc cepit exprobrare etc. In quarta de commendatione humilium et exhortatione discipulorum ad mansuetudinem et humilitatem, ibi: In illo tempore respondes Iesus etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Et factum est cum consummasset Iesus serm ones. Simile supra 7.d. Et factum est cum consummasset Iesus verba etc.
marg.| {b} Precipiens pred icta duodecim discipulis suis transiit inde, ut doceret. Et sic retorsit os turturi ad ascellas. Lv. 1.d. id est sermonem ad opera. Et superhumerali rationale coniunxit, id est opus sermoni, per catenas aureas, id est duo precepta caritatis. Ex. 28.c.
Numérotation du verset Mt. 11,mystice 
marg.| {c} Transiit inde id est per eos venit in cognitionem populorum. Act. 9.c. Vas electionis mihi est iste, ut portet etc.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| Moraliter: Transit in n obis de timore in amorem, ut de statu servorum transeamus in statum amicorum. Io. 15.b, Iam non dicam vos servos, sed amicos, quia servus etc.
marg.| {d} Ut doceret que sunt fidei,
marg.| {e} Et predicaret que sunt moralia. Ambrosius.. Per fidem scientia assumitur, per scientiam disciplina.
marg.| {f} In civitatibus eorum Civi tates discipulorum dicit, in quibus erant vel nati, vel eruditi.
marg.| {g} Ioannes autem cum audisset etc.  Ioan nes sciens se in proximo moriturum, volens omnem dubitationem amovere a cordibus discipulorum suorum de Christo, mittit eos ad Christum, ut sic certificentur. De hoc autem Evangelio diversi autores diversimode sentiunt. Hilarius. Pictaviens. dicit, Ioannem non dubitasse sibi, sed discipulorum ignorantiam consuluisse. Neque enim credi debet Spiritus sancti gratiam posito in carcere defuisse. Et ille, qui dixerat. Io. 1.d. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et iterum. Non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti. Item et illud. Illum oportet crescere, me autem minui. Sed vides proximam mortem suam voluit discipulos suos Christo coniungere antequam decederet. Et quia discipuli sui adhuc dubitabant illum, scilicet Christum, esse Messiam, cui tamen testimonium perhibuerat Ioannes, mittit eos ad Iesum quasi sub specie sua, ut interrogarent eis, non sibi. Duos mittit, quia sub ore duorum testium stat omne verbum. Dt. 19.d. Mittit ergo discipulos, quasi discipulis diceret. Si vos dubitatis illum esse Messiam, cui testimonium perhibui, ite ad eum et querite sub nomine meo. Tu es etc. Gregorius. refert Ioannem dubitasse, quamvis non dubitaret in propria persona et in mundum venisse et baptizatum esse, aliis predicasse, tamen ignorabat, utrum esset moriturus et ad inferos descensurus. Cum ergo Ioannes mortem sibi imminere videret et ad inferos descensurum cognoseret, voluit scire adventum ad inferos, ut qui precursor fuerat nativitatis eius, eius fieret nuntiator ad inferos descensionis. Querit ergo Ioannes per discipulos. Tu qui venisti in mundum nascendo, es ad inferos venturus moriendo, an alium exspectamus demorantes in inferis ? Dicit ergo. Ioannes autem. Continuatio, quasi transiit, {6. 42vb} ut predicaret et dum predicaret Ioannes audivit, que faciebat. Et hoc est.
marg.| {g} Ioannes autem cum audisset in vinculis posi tus supple ab Herode ad instantiam Herodiadis.
marg.| {h} Opera Christi id est miraculis.
marg.| {i} Mittens duos de discipulis suis, ait illis id est discipulis. Vel illi, id est  IESU. Et quid dixit ? Hoc scilicet.
marg.| {k} Tu es, qui venturus es id est predictus esse venturus Messias in lege promissus. Simile Io. 1.d. Ipse est, qui post me venturus est etc.
marg.| {l} An alium exspectamus Chrysostomus Ostendit duos esse venturos, Christum et Antichristum, Io. 3.d. Ego veni in nomine patris mei et non recepistis me, alius veniet in nomine suo et illum recipietis.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| {g} Ioannes in vinculis peccati, est gratia Christi gratis data, que vinculis peccatorum retinetur, ne proficiat. Rm. 1.b. Qui veritatem Dei in iniustitia detinent. Vel in vinculis carnis, non potest ita pure accedere ad Iesum. Sap. 9.c. Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Vel in vinculis tribulationum. Act. 16.e. Paulus et Silas incarcerati et pedibus illorum in ligno strictis laudabant Deum. Gn. 22.b. Isaac in oculis offertur Domino, id est risus et gaudium in tribulationibus. De his vinculis. Iob. 36.a. Si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis indicabit eis opera eorum et scelera eorum. Vel in vinculis, religionis. De quibus. Iob. 39.a. Quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit ? Cum audisset Is. 28.e. Sola vexatio dat intellectum auditui. Ecclesiastic. 6.c. Iniice pedem tuum, in compedes illius, id est sapientie, pedes affectus et in torques illius, id est doctrinam, collum tuum, id est loquelam, subiice humerum tuum et porta illam et non acidieris in vinculis illius, item audit Iesum in vinculis, qui intelligit ipsa discipline vincula esse Christi opera. Vel ipsa Christi opera esse nobis vincula ad eum amandum et obediendum ei et adherendum. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.
marg.| {i} Mittens duos de discipulis suis. intellectum et affectum ad Christum, qui est Magister et Dominus. Io. decimotertio.
marg.| {k} Tu es, qui venturus es. In deserto aperto confessus veritatem de Christo, in vinculis Herodis dicit quasi dubitans. Tu es, qui venturus es. Sic quidam scholares dum sunt in deserto paupertatis, veritatem profitentur in moribus, sed iam ditati, mutant opinionem et iam dubitant, vel negant, quod prius asserebant. Rm. 1.c. Qui mutaverunt veritatem Dei in mendacium. Et sic alligatum est in eis verbum Domini. Contra quos. 3. Tim. 2.b. Verbum Dei non est alligatum in me. Eph. ult. d. Legatione fungor in catena ista. Qui autem in vinculis Herodis sunt, id est mundi, non eunt, sed mittunt alios ad Iesum.
marg.| {k} Tu es, qui venturus es id est tu es venturus in salutem nostram, si aliud non exspectamus. Ps. 19. Exspectans exspectavi Dominum et intendit mihi. Lam. 3.c. Bonum est prestolari cum silentio salutare Dei.
marg.| {m} Et respondens Iesus, ait illis non statim, sed visis miraculis. Ambr. Dominus respondet potius factis, quam dictis, utique visa miracula plenum testimonium dant, quod sit filius Dei.
marg.| {n} Euntes renuntiate Ioanni, que audistis et vidistis Hec omnia, que hic dicuntur de Ioanne. Lc. septimo, ponit, sed non eo ordine. Sed quis ordinem rei geste teneat, non apparet et tamen Lc. magis sequendus est, qui magis preparatus erat in scribendo Evangelii historias. Unde historia actuum authentica est.
marg.| {o} Ceci vident Hec autem ante Evangelium rara vel nulla fuerunt. Unde Tobie undecimo c. Oculos recepit et hec fuit Angeli, non hominis medicina. Elias tertio Regum, decimoseptimo d. Mortuum suscitavit, ipse tamen rogavit et flevit. Eliseus, quarto Regum quinto d. leprosum mundari fecit. Non tamen hoc valuit precepti autoritas, sed mysterii figura. Dicit ergo. Ceci vident, claudi ambulant. Hoc prophetaverunt. Is. 35.c. Tunc saliet sicut cervus claudus.
marg.| {p} Leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt Hec sunt signa et miracula, que petebat. Eccl. 36.a. dicens innova signa, immuta miracula ; glorifica manum et brachium dexterum.
marg.| {q} Pauperes Evangelizantur id est Evangelio instruuntur passive. Is. 61.a. Ad annuntiandum mansuetis misit me. Vel Evangelizantur, ut dicit Hieronymus:, id est Evangelio attrahuntur et ad fidem convertuntur. Vel active, id est Evangelizant. Unde Hieronymus Et quod his non minus {6. 43ra} Δ est, pauperes evangelizantes commemorat.
marg.| {a} Et Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me Hilarius. Beati, quorum affert fidei crux, mors et sepultura. Beda. Nuntios Ioannis, qui eum esse Christum credebant a perfidie scandalo castigat. Gregorius visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte eius dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miraculum mori vidit. Unde 1Cor. 1.d. Nos autem predicamus Christum crucifixum: Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Mira faciebat Dominus sed tamen mori non dedignatur. Scandalizatus dubitando, scilicet de mea Deitate, quod vos fuistis. Iob. 5.d. In sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum.
marg.| {b} Illis autem abeuntibus scilicet discipulis.
marg.| {c} Cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne Hieronymus: Quia turba circumstans mysterium interrogationis nesciebat et putabat Ioannem dubitare de Christo, ut intelligeret Ioannem non sibi, sed discipulis suis interrogasse, inquit illud ad laudem Ioannis, sicut volvit Ioannes discipulos suos de magistro certificare, ita magister certificate volvit turbas de suo discipulo, scilicet Ioannes. Chrysostomus Certificati iam sunt discipuli Ioannis, modo oportet salvari plebem. Discipuli enim nihil suspicati sunt de magistro, sed turba.
marg.| Et quare non arguit turbam et discipulos Ioannis, sed Iudeos: supra 9.a. Quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Quia non ex malitia, sed ex ignorantia querebant.
marg.| {d} Quid existis in desertum videre quia quidam audierant questionem a discipulis Ioannis, putabant Ioannem inconstantem esse, qui Christum solebat commendare, modo aliter sentire. Alii putabant, quod invidus esset et cum sciret ipsum esse Messiam ex invidia quereret, tamquam nesciret. Alii dicebant eum adulatorem, quia eum presentem commendaret, absenti detraheret. Huiusmodi falsas opiniones a Ioanne removet Christus. Dicit ergo.
marg.| Quid existis in desertum, ubi Ioannes predicabat et baptizabat. Unde et ipse dicitur vox clamantis in deserto. Mc. 1.a.
marg.| {e} Videre arundinem vento agitatam id est hominem inconstantem, qui prius me commendavit, modo autem videtur contradicere sibi.
marg.| {f} Sed quid existis videre hominem mollibus vestitum id est adulatorem.
marg.| {h} Ecce quas i in presenti est, non in futuro.
marg.| {i} Qui mollibus vestiuntur in domibus Regum sunt id est potentum, vel divitum. Psalmo centesimo quarto. Edidit terra eorum ranas in penetralibus Regum ipsorum.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| {d} Quid existis in desertum videre arundinem vento agitatam id est magnum litterarum. Arundine enim scribitur, sed agitatur vento inanis glorie. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami et in locis humentibus. Hilarius. Per arundinem designat animum cogitatione Dei vacuum et ad immundorum spirituum flatum vagantem, quem nec habebat Ioannes, qui nec prosperis erigebatur, nec adversis declinari noverat. Commendatur autem Ioannes a severitate vite, carnem domando a mentis rigore, minas principum non timendo. Item arundo significat hypocritam, qui extra nitet, intus est vacuus. Iob. 59.c.
marg.| Sub umbra dormit in secreto calami.
marg.| Omni vento tentationis agitetur, sicut dicitur. Eph. 4.c. In luto crescit. Iob. 8.b. Numquid virescere potest scirpus sine humore, aut crescere erectum sine aqua: Dulcem sonum reddit, facile confringitur. Iob. 8.c. Innitetur super domum suam et non stabit, fulciet eam et non consurget. Sap. 5.c. Spes impii quasi lanugo est, que a vento tollitur et tamquam spuma gracilis, que a procella dispergitur et tamquam fumus, qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis.
marg.| {g} Hominem mollibus vestitum Cont ra eos, qui detrahunt {6. 43rb} claustralibus et exemplum sumunt in pravis. Eccl. 36.b. Qui pessimant plebem tuam, invenient perditionem. Gregorius Ioannes non fuit mollibus vestitus, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed aspere increpavit. Eccl. 12.d. Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. Vel delicias carnis querentem et ideo adulantem. Ex. 10.d. Locuste omnem virorem Egypti consumunt, id est adulatores omnes residuum virtutis, quas adducit Auster, 1. prosperitas. Os. 12.a. Ephraim in Egyptum oleum deferebat Hominem mollibus vestitum. Gregorius Nemo existimet in studio pretiosarum vestium peccatum deesse. Unde 1Pt. 3.a. Non in veste pretiosa. Petrus in atrio presidis mollis effectus, flexit se ad vocem ancille.
marg.| {k} Sed quid existis videre Illa duo, sed leguntur pro et repetit, ut addat Prophetam, quia eum venturum predixit et in hoc fuit Propheta.
marg.| {l} Etiam dico vobis et plus quam Prophetam quia Christum digito demonstravit et in hoc fuit plus quam Propheta. Io. 1.d.
marg.| {m} Hic est enim, de quo scriptum est Mal. 3.a. Commendatur autem hic Ioannes, primo a testimonio Scripture, ibi De quo scriptum est secundo a testimonio Prophete, ibi Ecce ego mitto Angelum meum Tertio a testimonio Christi, ibi Amen dico vobis etc. Item commendatur a triplici collatione, scilicet cum omnibus generaliter et nulli postposito, ibi Non surrexit inter natos Specialiter autem Elie parificando. Item a commoditate temporis commendatur, ibi A diebus autem Ioannis quasi dicat: venit tempore gratie, in quo primus Regnum celorum predicavit. Dicit ergo.
marg.| {n} Ecce ego mitto Angelum meum Verb a sunt Patris ad filium et commendatur a Patre. Chrysostomus Puto, si non est audacie dicere, quod gloriosior est Ioannes, quia fuit homo et quia propter meritum virtutis Angelus est vocatus, quam si nomine angelus et natura fuisset. Angelus enim, quod Angelus est, non est tantum virtutis premium, sed proprietatis nature, iste obtinuit per gratiam quod habuit per naturam.
marg.| {o} Ante faciem tuam id est presentiam, o tu fili.
marg.| {p} Qui preparabit viam tuam ante te pred icando, baptizando.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| {n} Ecce ego mitto Angelum meum etc. Gregorius. Omnes etiam, qui Sacerdotii nomine censentur, Angeli vocantur. Mal. 2. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, quia Angelus Domini exercituum est. Necnon unusquisque fidelis, si a pravitate proximum revocat et ad bonum exhortatur, si regnum eternum, vel supplicium erranti denuntiat: Profecto Angelus, id est nuntius Domini existit, cum hoc facit. Esto igitur Angelus Dei, ut videas faciem Patris, qui in celis est infra 18.b.
marg.| {q} Amen dico vobis ]   Hec est tertia commendatio Ioannis a Christo.
marg.| {r} Non surrexit inter natos mulierum Muli er notat hic corruptionem, quia Christus eo maior fuit.
marg.| {s} Maior Ioanne Baptista in h oc tamen non prefertur Patriarchis et cunctis hominibus, sed equalis ceteris Sanctis ostenditur.
marg.| {t} Qui autem minor est in regno celorum ] id est Christus, qui minor fuit tempore, vel multorum opinione. Et secundo hoc regnum celorum est Ecclesia militans.
marg.| {u} Maior est illo dign itate. Item qui minor in regno celorum, ut Angelus celi novissimus et secundum hoc regnum celorum est Ecclesia triumphans. Maior est illo, quantum ad caritatem. Is. 31.c. Dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus in Hierusalem. Item Glossa id est omnis Sanctus, qui iam cum Deo est etc. Sed quomodo hoc dicitur, cum adhuc nullus esset cum Deo ? Si dicas, quod hoc dicat de Angelis, ergo male dicitur in alia Glossa Vel novissimus. Sic intelligendum est de Sanctis existentibus in sinu Abrahe, qui propter certitudinem spei et carentiam pene dicuntur esse in regno celorum, vel loquitur Hieronymus: in respectu sui temporis. Maior est illo, id est securior quantum ad statum. Est enim incerta exspectatione carne exutus, alius in lubrico carnis et statu {6. 43va} Δ penali.
marg.| {a} A diebus autem Ioannis Baptiste Hic commendatur a commoditate temporis. In quo notatur, quod tempus adventus eius commodum fuit humano generi, A diebus, id est postquam Ioannes cepit predicare. Et commendatur hic ab officio predicationis.
marg.| {b} Usque nunc id est tempus gratie. Et sumitur, nunc inclusive. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile etc.
marg.| {c} Regnum celorum id est Ecclesia militans, vel triumphans.
marg.| {d} Vim patitur et v iolenti rapiunt illud. Grandis enim violentia est, ut dicit Glossa Hieronymi, in terra nasci et celum rapere et habere per virtutem, quod per naturam non possumus.
marg.| {e} Omnes enim Prophete etc.  Dixi , quod erat plus quam Propheta et vere. Omnes enim prophete et lex usque ad Ioannem prophetaverunt, vel predicaverunt. Dt. 28.d. dicit Moyses, Prophetam suscitabit vobis Dominus, id est Christum.
marg.| {f} Et si vultis recipere ] id est credere verbo meo.
marg.| {g} Ipse est Elias, qui venturus est quia venit in spiritu et virtute Elie et ambo in eremo vixerunt. Contra Io. 1.c. Non sum Elias. Solutio. Verum est personalis, sed mysticus. Item ibi. Non sum propheta. Solutio, id est non annuntio futura, sed presentia.
marg.| {h} Qui habet aures audiendi ] id est ad audiendum, id est ad intelligendum, quod dico.
Numérotation du verset Mt. 11,mystice 
marg.| {i} Audiat ] Mystice intelligendum est. SENECA. Sine aures assuescere senioribus verbis. Ez. 23.d. Nasum tuum et aures tuas precident tibi. Quidam abortiuntur, id est adulterant verbum Dei, sicut dicitur 2Cor. 2.d. Is. 43.d. Educ foras populum cecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt. Gregorius. Dum aures exterius aperit, interius obsurdescit.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| {a} A diebus Ioannis etc.  Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Rm. 14.c. Glossa si non potes, vel rapere, vel emere, saltem vim patere et ingredere, vel compulsus. Ab Oriente porte tres comparantibus regna celorum, per opera misericordie, per officia iustitie, per studia sapientie. Ab Occidente porte tres furantibus, per occultas afflictiones, per humiles confessiones, per secretas orationes. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor et cum recesserit, tunc gloriabitur. Ab Aquilone porte tres patientibus, cum subtrahitur, quod delectat, imponitur quod affligat, quod terreat intentatur. Ab Austro porte tres compulsis, dum pravitas voluntatis, longinquitas consuetudinis, nature fragilitas fugatur. Patet itaque regnum celorum. Et sibi homines infernum mercantur, rapiunt, furantur et compelluntur intrare. Pusillanimitas cogitur, intemperans animositas rapit, iniquitas comparat, furatur fatuitas oleo carens.
marg.| {o} Regnum celorum vim patitur id est vim pati videtur. Et est dictum per simile, sicut si regnum aliquod daretur extraneis et filiis Regis auferretur, videretur esse violentia, sic Pharisei et Scribe iusti apparebant hominibus et filii regni videbantur, Publicani et Meretrices et ceteri peccatores extranei videbantur. Regnum ergo celorum vim patitur, cum Publicani et peccatores regnum Dei rapiunt et Scribe et Pharisei eiiciuntur, supra 8.b. Multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores, infra 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Item cum terrigene celum rapiunt, unde Angeli ceciderunt, regnum celorum vim pati videtur. Quasi enim rapere est, ubi nullum ius habemus et quod Angelorum est acquirere. Nota, quidam rapiunt, ut perfecti vita et signo, quidam furantur, ut qui carnem latenter affligunt et sub mollibus asperis induuntur, quidam emunt per eleemosynam. Is. 51.a. Qui non habetis argentum, properate, emite De rapientibus. Gn. penult. b. Catulus leonis Iuda, ad predam ascendisti, fili mi. Ibidem d. Beniamin lupus rapax, mane comedet predam, reficiendo se in hac vita bonis operibus et vespere dividet spolia. Super Tb. 3. Glossa Oratio Deum lenit, lacrimas cogit, hec ungit, {6. 43vb} illa pungit. Terra promissionis per violentiam occupatur in Iosue. Et Hierusalem, 1Rg. 5.b. Obsideamus ergo celum et intremus obsidionem, iam sumpsimus litteras et primum eius balivum, scilicet Ecclesie Sacramenta. Gregorius. Machinantis vis amoris, lapides, id est opera misericordie, stipendiarios cives nobis associet. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in autorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio Crucem sustinuit confusione contempta. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram. Uncti sumus in Reges. Infra 25.c. Percipite regnum acquisitum, scilicet per opera misericordie.
marg.| Item Bernardus. Quatuor sunt genera hominum regnum celorum possidentium. Alii violenter rapiunt, alii mercantur, alii furantur, alii compelluntur ad illud. Qui relinquunt omnia et Christum sequuntur, violenter rapiunt. Unde supra 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Mercantur, qui dant in presenti temporalia pauperibus, ut in futuro recipiantur ab eis in eterna tabernacula, que nonnisi per eos merentur habere. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula. Necesse est enim omnes, qui in iudicio futuro examinandi sunt, vel esse iudicis amicos, vel apud iudicem amicos habere intercessores. Habent ergo primum locum beatitudinis, qui intercedunt, habent et hi, pro quibus intercedunt, secundum. Furantur, qui bona occulte faciunt, laudem hominum vitantes, solo testimonio contenti. Hic est latro, qui pendet cum Domino a dextris, cui dicitur.
marg.| Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Compelluntur intrare pauperes necessarii, quos hic ignis paupertatis Domino dispensante probat, ut in futuro ignis iudicii damnabiliter non puniat. Hi nimirum variis necessitatibus et oppressionibus afflicti compelluntur intrare. Unde Lc. 14.e. Exi in vicos et plateas civitatis et pauperes et debiles, cecos et claudos introduc huc. Et ait servus. Domine, factum est, ut imperasti et adhuc locus est. Et ait Dominus servo. Exi cito in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Hilarius. Regnum celorum vim patitur, quia gloria domus Israel a Patribus debita, a Prophetis nuntiata, Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur, dum per penitentiam, quam Ioannes predicavit, reviviscunt ad patriam celestem, quasi in alienum locum penetrantes. Augustinus Simplices et indocti regnum celorum diripiunt, nos autem cum litteris nostris descendimus ad inferna.
marg.| {k} Cui autem similem estimabo generationem istam ? apta tur similitudo non in parte negotii, sed in toto, quia sicut in illo continentur arguentes et arguti, ita et in hoc. Item quia negotium contra generationem tempore Prophetarum factum est, nunc tempore Christi simile est negotio, quod contra pueros vel fit, vel fieri potest, ita quod totum toti comparetur, alioquin magis comparanda esset generatio ista argutis, quam arguentibus. Si etiam pars parti incongruum esset, quia pueri sumuntur hic in bono, ut patet in Glossa
marg.| {l} Similis est pueris ] {m}   sedentibus in foro] Comparat negotium negotio, non personas personis.
marg.| {n} Qui pueri clamantes coequalibus dicunt . Potuit enim esse, quod pueri haberent cantica letitie, vel lamentationes et dicerent aliis pueris in hunc modum.   Cecinimus etc. quasi dicat: male facitis, quod ludentibus non colluditis et dolentibus non condoletis. Ioannes predicabat lamentationes penitentie. Iesus vero exultationes in Deo, quia comedebat cum illis et comedentium est exultare.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| Moraliter: {l} Similis est pueris De q uibus. Is. 8.d. Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et institoris portentum.
marg.| {m} Sedentibus in foro Prv. ult. b. Facta est quasi navis, de longe portans panem suum.
marg.| {n} Qui clamantes coequalibus ut p redicatio secundum facultatem auditorum temperetur. Ps. 10. Equitatem vidit vultus eius.
marg.| marg.| {6. 44ra} Δ
marg.| {a} Dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis ]   Is. 62.a. Eris corona glorie in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui. Hilarius. Quoniam ad cantantium voces, saltantium modus officio corporis aptatur, dictum est: Cecinimus vobis et non saltastis, hoc est, ad confessionem psallendo provocavimus, non obedistis captando et conformando vos doctrine. Item Cecinimus, promittendo bona. Osea 11.b. In funiculis Adam traham eos, id est alliciam per prospera et adversa. Item, Cecinimus vobis nuptiale carmen, ut verbo Dei anima et spiritui caro nuberet.
marg.| {b} Et non saltastis id est non estis applausi. Gregorius. Saltant anime, que pennulis virtutum fulte per celeste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Item, Non saltastis. ad litteram, in veteri Testamento in laudibus Dei solebant uti quibusdam gestibus corporis, ut David saltabat totis viribus. 2Rg. 6.c. Augustinus. Non saltationis verbo, non histrionis motibus corporis rotatis, sed impigri cordis devotio et religiosa membrorum designatur agilitas.
marg.| {c} Lamentavimus etc.  Ier. 8.g. Super contritione filie populi mei contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me. Ioel. 2.a. Canite tuba in Sion. Per canite, cecinimus, per tuba, quod est signum belli, lamentavimus. Moyses cecinit benedictiones adimplentium legem, lamentatus est maledictiones transgredientium. Dt. 28.a. et b. Ez. 2.d. Expandit librum coram me, qui erat scriptus intus et foris et scripte erant in eo lamentationes, carmen et ve. Summa autem totius est, quod generatio ista, neque plorat cum Ioanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Contra quos Rm. 12. Flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus.
marg.| {d} Venit enim Ioannes etc.  Expo nit premissam similitudinem, dicens, Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, quasi unus puerorum lamentantium, id est. Prophetarum ad penitentiam provocantium et comminantium.
marg.| {e} Et dicunt demonium habet Idem dixerunt Iudei de Domino. Ioannis octavo f. primi Regum vigesimoprimo d. Achis Rex David furiosum dixit, quia impingebat in ostia.
marg.| {f} Venit filius hominis quas i unus puerorum gaudentium, id est Prophetarum leta promittentium.
marg.| {g} Manducans et bibens sup. 9.b. Quia cum publicanis et peccatoribus manducabat.
marg.| {h} Et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis quasi dicat: quicquid de me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia, ut dicitur 1Cor. 1.d. iuste intelligor facere ab Apostolis. Hieronymus: Dispensatio, atque doctrina a fidelibus comprobata, que superbis resistit et humilibus dat gratiam.
marg.| {i} Tunc cepit exprobrare civitatibus In s peciali, que prius exprobaverat in generali.
marg.| {k} In quibus facte sunt etc.  Cass iodorus super Ps. 44. Exprobrare, est in faciem maledicere, obloqui vero in absentem dolose mordere.
marg.| {l} Ve tibi Corozaim erit .
marg.| {m} Ve tibi Bethsaida erit .
marg.| {n} Quia si in Tyro et Sydone etc.   Cora zaim, Bethsaida caput erant Iudeorum. In his fecit Dominus multa miracula, quia sicut legitur. Sup. 9.d. quod Iesus circuibat omnes civitates, curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, inter quas fuerunt he civitates. Tyrus et Sidon, gentium civitates sunt, quarum comparatione ille pessime ostenduntur. Unde et eis ve dicitur, quod eternam penam innuit. Bene autem coniunguntur Tyrus et Sidon angustia et venatio, quia dicitur. 1Tim. c. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueos diaboli. Nota tamen, quod non dicit eis coniunctim ve ; sed divisim ve tibi etc. quia singulis sua propria pena reddetur. Infra 13.d. {6. 44rb} Colligite zizania et alligate in fasciculos ad comburendum. Is. 24.d. Visitabit Dominus super malitiam celi in excelso et super reges terre, qui sunt super terram et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Preferuntur autem Tyrus et Sydon, quia tantum legem naturalem habuerunt.
marg.| {o} Olim in cilicio et cinere penitentiam egissent cini s et cilicium sunt ad memorandum peccata, ad puniendum, ad cavendum. Iob. ult. 2. Nunc oculus meus videt te, idcirco me ipse reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere. Idt. 9.a. Induit se cilicio et posuit pulverem super caput suum. Hieronymus: Cinis et cilicium arma sunt penitentium. Gene. 3.d. Terra es et in terram ibis. Ps. 103. Et in pulverem suum fuissent revertentur.
marg.| {p} Verumtamen dico vobis etc.   quia minus peccaverunt: Non enim habuerunt legem scriptam neque predicatores, qui monerent eas, que habuerunt iste civitates. Io. 15.d. Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. 2Pt. 2.d. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitionem retrorsum converti.
Numérotation du verset Mt. 11,allegorice 
marg.| {p} Verumtamen etc. Iac. 4.d. Sciens: bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Lc. 12.f. Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui et non se preparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis.
marg.| {q} Et tu Capharnaum quasi dicat: non solum Corozaim et Bethsaida ve erit, sed et tibi Capharnaum. Numquid usque in celum exaltaberis ? Usque in infernum descendes, sicut et caput tuum diabolus. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris ? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In celum conscendam, super astra celi exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo: Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.
marg.| {t} Quia si in Sodomis facte fuissent etc. forte mansissent usque in hanc diem, id est subverse non fuissent. Forte notat dubitationem, que possit in aliis esse, non que esset in Deo, vel arbitrii libertatem.
Numérotation du verset Mt. 11,22 
marg.| {u} Verumtamen dico vobis, quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii , quam tibi quia minus peccavit, ut supra Lam. 4.a. Maior effecta est iniquitas filie populi mei peccato Sodomorum, que subversa est in momento. Ez. 15.f. Iustificata est Sodoma soror tua ex te, id est ex tui comparatione.
Numérotation du verset Mt. 11,23 
allegorice
marg.| {q} Et tu Capharnaum etc. Per Corozaim Bethsaida et Capharnaum possunt intelligi reprobi gentiles, qui legem naturalem et falsi Iudei, qui legem Dei ; et falsi Christiani, qui legem Evangelii habuerunt. Ve primis, ve aliis magis, maxime autem ve Christianis, in eodem genere peccati.
Numérotation du verset Mt. 11,moraliter 
marg.| Moraliter, Corozaim, hoc secretum mihi interpretatur contra clericos, qui secretarii et de consilio Domini sunt et eum vendunt cum Iuda: Ier. 5.b. Ibo ad optimates et loquar eis. Ipsi enim cognoscunt viam Domini et iudicium Dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Bethsaida domus vectorum, contra advocatos vel cupidos. Capharnaum, villa pulcherrima, hoc ad milites, vel superbos.
marg.| {r} Usque in celum exaltaberis Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Ier. 49.d. Si exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Am. 9.a. Si ascenderint usque in celum, inde detraham eos. Abd. 1.a. Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Exaltaberis bona operatione per famam mei hospitis tui et per famam signorum meorum. Sed.
marg.| {s} Usque in infernum descendes id est usque ad summam penarum miseriam. Descendes secundum Hieronymum remissive secundum Rabanum interrogative, quia quanto plus elata, {6. 44va} Δ tanto plus humiliata.
marg.| {a} In illo tempore scilicet cum ita exprobrasset Iudeis.
marg.| {b} Respondens Iesus taci te obiectioni, vel cogitationi, quam velut interrogantem vidit, quare non predicavit credituris et predicavit non credituris ? Huic cogitationi, vel obiectioni respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, pater, Domine, celi et terre Contra Manicheum. Est autem confessio fidei. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Confessio peccatorum. Iac. ult. d. Confitemini alterutrum peccata vestra. Item confessio laudis et gratiarum actionis, sicut hic. Et in Ps. 106. et 117. Confitemini Domino quoniam bonus etc.
marg.| {c} Quia abscondisti hec supr a dicta, id est illa secreta, que in meo sunt adventu impleta.
marg.| {d} A sapientibus et prudentibus id est a Scribis et Phariseis et qui sibi sapientes videntur. Iob. 5.c. Qui apprehendit sapientes in iustitia eorum. Io. 4.b. Puteus scilicet Scripture altus est, nec habes in quo haurias, scilicet humilitatem, quia intellectum dat parvulis. Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas. Is. 32.a. Cor stultorum intelliget sapientiam et lingua balborum loquetur velociter et plane.
marg.| {e} Et revelasti ea Per me. Is. 29.d. Erit vobis visio omnium sicut umbra libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent. Lege istum et respondebit. Non possum ; signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei. Lege et respondebit. Nescio litteras. Nemo enim poterat solvere septem signacula, preterquam leo de Tribu Iuda. Apc. 5.b.
marg.| {f} Parvulis id est humilibus. 1Cor. 1.d. Que stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes. Iac. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Ps. 118. Intellectum dat parvulis. Beda. Humilitas enim clavis est scientie. Lc. 11.g. Tulistis clavem scientie, id est humilitatem fidei Christi, qua ad Deitatis eius cognitionem poteratis pervenire.
marg.| {g} Ita pater, quoniam sic placitum fuit ante te In q uo notatur, quod secreta Dei discutere non presumamus. Non enim rationem reddit, quare hos eligit et illos reprobat, sed sic Deo placitum esse dixit, ostendens quod iniustum esse non potest, quod Deo placet. Prv. 16.a. Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Glossa id est secundum voluntatem.
marg.| {h} Omnia mihi tradita sunt a patre meo id est omnes predestinati erudiendi.
marg.| Et est accommodata distributio. Et continuatur illi textui.
marg.| Revelasti etc. et illi. Interlin Et hoc per me. Item. Omnia id est omnes creature. Et est generalis distributio et continuatur prime parti illius. Gratias ago, quasi dicat: cui equalis, quia omnia mihi tradita sunt. Item   omnia quic quid habet pater et ego habeo. Et continuatur secunde parti illius, gratias ago, ubi sequitur in te exulto. Dicitur autem,   omnia prop ter diversas nominum rationes, que de Patre dicuntur. Item Omnia, id est omnium potestas non solum celi et terre, sed hominum, qui per me habent accessum ad patrem. Io. 14.a. Nemo venit ad patrem, nisi per me. Item   Omnia id est omnium notitiam. Quecumque enim nota sunt patri et mihi.
marg.| {q} Omnia mihi Hic aperit, quomodo humilibus revelaverit, que superbis abscondit. Et primo ostendit, quod possit, ibi Omnia etc. Item quod sciat, ibi: Nemo novit Relinquit autem, quod vult, cum dicit. Venite Beda. Ideo confiteor patri, quia omnia mihi tradidit pater. Nota autem, quod Christus in eo, quod homo est confitetur, id est gratias agit Trinitati. In hoc quod Deus nullas refert gratias, licet omnia a Patre habeat, quia per naturam habet.
marg.| {i} Et nemo novit filium nisi pater Non removet personam sed naturam. Et est, quasi dicat: nulla natura novit Patrem, nisi filii natura, sed Spiritus et filii natura est eadem et ideo non removetur Spiritus a cognitione Patris. Similiter intellige de cognitione filii et Spiritus {6. 44vb} sancti. Continuatio, quasi dicat: ita tradita, quod tamen et nota mihi et Patri. Dicit ergo.
marg.| {i} Et nemo novit filium supp le substantialiter et naturaliter et plene.
marg.| {k} Nisi Pater Ideo hic permutatur ordo, ut ostendatur, nullos gradus esse in Trinitate, nihil prius, aut posterius, aut maius, aut minus etc. Unde Cor. ultimo d. Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis,
marg.| {l} Neque patrem etc.  hoc intelligitur de notitia increata, qua novit pater filium sibi consubstantialem et e converso.
marg.| {m} Et cui filius volverit revelare Unde Io. 15.b. Omnia, quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Et hec notitia est gratie. De gratia enim filii est, si quis habet notitiam patris notitia creata. Et hoc est contra Eunomium, qui volebat ex hoc textu eandem esse nobis Trinitatis notitiam, que Patri et Filio.
marg.| {n} Venite ad me omnes pass ibus mentis.
marg.| {o} Qui laboratis in p eccatis. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt.
marg.| {p} Et onerati estis pecc atis, vel iugo legis. De quo Ps. 73. Iniquitates mee supergresse sunt caput meum et sicut onus grave gravate sunt super me. De quo Act. 15.c. Hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus.
marg.| {q} Et ego reficiam vos Eccl . 24.c. Transite ad me omnes, qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini.
marg.| {r} Tollite iugum meum super vos id est Evangelium, quod duas gentes coniungit.
marg.| {s} Et discite a me Io. 13.b. Exemplum dedi vobis.
marg.| {t} Quia mitis sum exte rius.
marg.| {u} Et humilis corde inte rius.
marg.| {x} Et invenietis requiem animabus vestris hic per
marg.| Δ spem tandem per
marg.| {n} Venite ad me 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo. Ct. 6.d. Revertere, revertere etc.
marg.| {o} Omnes, qui laboratis Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Apc. 14.c. Non habebant requiem die, ac nocte, qui adoraverunt bestiam. Ier. 5.b. Lassati sumus in via perditionis, ambulavimus vias difficiles. Sed de bonis. Sap. 17.c. Et ego non sum turbatus te pastorem sequens. Glossa Quanto magis Christum sequeris, tanto minus laboras.
marg.| {p} Et onerati estis pecc atis, que significantur per undecim onera. Is. Psalmo trigesimoseptimo. Sicut onus grave gravate sunt super me. Hebreorum 12.a. Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.
marg.| {q} Et ego reficiam vos ]   Ez. 34.d. Ego pascam oves meas et ego accubare faciam eas, dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram, quod abiectum fuerat, reducam, quod confractum fuerat, alligabo et quod infirmum, consolidabo, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio. Ps. 22. Dominus regit me et nihil mihi deerit etc. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, excidit sibi columnas septem. Immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam.
marg.| {r} Tollite quan tum ad exteriorem conversationem.
marg.| {s} Iugum meum super vos tamq uam vobis dominans et vobis dignum. Eccl. 13.a. Pondus super se tollit, qui honestiori communicat. Vel super vos id est in vestro superiore, quod est ratio, quasi rationabile sit obsequium. Rm. 12.a. Za. 13.c. Homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Eccl. ult. d. Comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum subiicite iugo eius.
marg.| {u} Et discite a me, quia mitis sum et humilis corde quia nullum despicio. Beda. Nihil arduum humilibus, nihil asperum mitibus et facile precepta veniunt in affectum, quando et gratia precedit auxilium. Ps. 144. Suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius. Et verus, quia non fictus. Eccl. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat et interiora eius plena sunt dolo. Eccl. 24.c. Spiritus meus super mel dulcis.
marg.| {x} Et invenietis Θ req uiem
marg.| {6. 45ra} Δ spem, tandem per rem. Unde Apc. 14.c. Iam dicit spiritus, ut requiscant a laboribus suis.
marg.| {a} Iugum enim meum suave est Sed contra supra 7.b. Arcta est via, que ducit ad vitam. Solutio. Gravat in principio, quia grave est consuetudinem deserere. Sic etiam in stupore dentium gravat primo comedere, sed post delectat: sic processu temporis ineffabilis delectationis dulcedine fit suave et dilatatur. Unde Prv. 4.b. Ducam te per semitas equitatis: quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Et onus meum leve.
marg.| Θ requiem animabus vestris Ier. 6.d. Invenietis refrigerium animabus vestris. Eccles.ult. d. Modicum laboravi et inveni mihi multam requiem. Sap. 2.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur.
marg.| {a} Iugum enim meum suave est ]   2Cor . 6.c. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Ex. 17.c. Manus Moysi graves erant. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini in adolescentia sua. Bernardus. Multi vident nostras unctiones, sed non vident nostras punctiones. Et leve fit, quando bene defertur onus. Eccli. 40.a. Iugum grave super filios Adam. Is. 10.f. Auferetur onus eius de humero tuo et computrescet iugum a facie olei, id est a presentia gratie.
marg.| {b} Et onus meum leve Quia dat gratiam et magna promittit. Nota autem, quod onus Domini leve dicitur multipliciter. A facultate implendi, respectu multitudinis et oneris legalium: De quo. Actorum 15.c. Quid tentatis Deum imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque Patres nostri portare potuimus ? Gal. 5.b. Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus his, que sunt scripta in libro legis, ut faciat ea. Dt. 27.d. Item in Evangelio sufficit voluntas, quod non in lege, cum facultas non suppetebat. Item natura sectandi leve est per Sacramentorum susceptionem, quia ibi circumciduntur pueri, hic lavantur salvandi. Ibi adulterium punitur per dilapidationem, hic purgatur per penitentiam. Ecclesiastici 38.a. In his curans mitigabit dolorem et unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones conficiet sanitatis. Item leve amanti. Augustinus. Quod iumentum per se non veheret, vehit in biga. Genesis vigesimonono e. Videbantur Iacob dies pauci, quibus servivit pro Rachele, pre amoris magnitudine. Beda. Sicut avicula sine plumis et sine alis seipsam ferre non potest, pondere autem plumarum et alarum addito volat sine labore: Sic et panis durus, qui per se non potest transglutiri, adiectione lactis, vel alterius liquoris collabilis fit in gutture. Item leve adiutorio Sacramentorum, quia nostra conferunt gratiam, illa non. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Item explicatione doctrine Evangelii et legis. Prv. undecimo b.
marg.| Salus, ubi multa consilia: Item iucundus comes, quasi vehiculum in via: Item imitatione Dominice Passionis. Hbr. 12.a.
marg.| Aspicientes in autorem fidei etc. Item exemplo Sanctorum, qui prius portaverunt. 1Mcc. 2.f. Mementote operum Patrum, que fecerunt in generationibus suis. Gregorius.
marg.| Si facta precedentium recolamus, difficilia non erunt, que toleramus: Item coadiutorum pluralitate. 4Rg. 9.d. Plures nobiscum sunt quam cum illis. Nm. 14.b. Recessit ab illis omne presidium, Dominus nobiscum est, nolite timere: Item adversariorum debilitatione, numero et potentia, quia Christus delevit chirographum decreti. Glossa 2.c. Et devicit principatus et potestates demonum et muri in infernum sunt retusi, victi et aboliti, ut dicit Origenes Item promissorum et premiorum maioritate. Rm. 8.d. Non sunt condigne compassiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. 1Cor. 4.d. Id enim in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Olim enim terrena, modo eterna sunt in promisso etc.
marg.| {6. 45rb} Ale confessionis.
marg.| Veritas,
marg.| Orationis devotio,
marg.| Satisfactio,
marg.| Puritas mentis,
marg.| Carnis munditia,
marg.| Dilectio Dei,
marg.| Dilectio proximi,
marg.| marg.|He sunt
marg.| Integritas, firmitas, humilitas, simplicitas.
marg.| Eleemosynarum largitio, carnis maceratio, lacrimarum effusio, peccati abrenuntiatio.
marg.| Affectus sinceri.
marg.| Rectitudo mentis, in Domino delectatio, munda et ordinata delectatio, voluntatis sanctitudo, simplex et pura intentio.
marg.| Visus pudicitia, auditus castimonia, olfactus modestia, gustus temperantia, tactus sanctimonia.
marg.| Nulli nocere, omnibus prodesse, rerum detrimenta non sentire, animam pro fratre ponere, in his perseverare.
marg.| Aliena non concupiscere, sua distribuere, nihil sibi reservare, seipsum abnegare, his perseverare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_11)

Notes :