Capitulum 5

Numérotation du verset Mt. 5,1 

Videns autem1 Iesus turbas2
1 autem ΩJFL Rusch ] om. Li446@ |
2 Iesus turbas Kells Wordsworth ( D P9389² L R ) Li446@ Rusch Ed1538 Clementina ] inv. Li446 , turbas Cor2 V (grecus antiq. et Hieronymus) Cor4 (Ihesus quod interponebatur cancellatum in <Parisiensi>) ΩJL Weber |
ascendit in montem.
Et cum sedisset,
accesserunt
ad eum discipuli eius.
Numérotation du verset Mt. 5,2 

Et aperiens os suum
docebat eos dicens:
Numérotation du verset Mt. 5,3 

Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,4 

Beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram.
Numérotation du verset Mt. 5,5 

Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur.
Numérotation du verset Mt. 5,6 

Beati qui esuriunt
et sitiunt iustitiam,
quoniam ipsi saturabuntur.
Numérotation du verset Mt. 5,7 

Beati misericordes
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset Mt. 5,8 

Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt.
Numérotation du verset Mt. 5,9 

Beati pacifici
quoniam3 filii Dei vocabuntur.
3 quoniam Cor4 (non interponitur IPSI <in Parisiensi>)] + ipsi Cor2 V (grec. antiq.)
Numérotation du verset Mt. 5,10 

Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,11 

Beati estis cum maledixerint vobis homines4,
4 homines Sarum Wordsworth (D L M R) ΩJ Li446@ Li446 Rusch Ed1538] om. ΩL Clementina Weber , def. ΩF
et persecuti vos fuerint
et dixerint
omne5 malum
5 omne] omnem Wordsworth (M Z*) Sarum
adversum6 vos mentientes
6 adversum ΩFL Rusch Clementina Weber] adversus ΩJ Li446@ Li446
propter me.
Numérotation du verset Mt. 5,12 

Gaudete
et exultate,
quoniam merces vestra
copiosa est
in celis.
Sic enim persecuti sunt
prophetas
qui fuerunt ante vos.
Numérotation du verset Mt. 5,13 

Vos estis
sal terre.
Quod si sal7
7 si sal ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] inv. Li446@
evanuerit,
in quo salietur?
Ad nihilum valet ultra,
nisi ut mittatur foras
et conculcetur
ab hominibus.
Numérotation du verset Mt. 5,14 

Vos estis
lux
mundi.
Non potest
civitas
abscondi supra
montem posita
Numérotation du verset Mt. 5,15 

neque accendunt lucernam
et ponunt eam sub modio,
sed super candelabrum
ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Numérotation du verset Mt. 5,16 

Sic
luceat
lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona8
8 opera vestra bona ΩFJ Linz446 Rusch Clementina ] vestra bona opera ΩL Weber , opera bona vestra Li446
et glorificent
Patrem
vestrum9
9 vestrum ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] om. Li446@
qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 5,17 

Nolite putare
quoniam veni solvere legem aut prophetas.
Non veni10 solvere sed adimplere.
10 veni Cor4 (non interponitur ENIM neque LEGEM ) ΩJL Li446@ Rusch Clementina Weber ] enim praem. Li446 , + legem Wordsworth ( D c h q ) Cor2 V (grecus glo. et Iheronimus) ΩF
Numérotation du verset Mt. 5,18 

Amen quippe11 dico vobis, donec
11 quippe Cor2 V ΩF] om. Li446@
transeat celum et terra,
iota unum
aut unus apex12 non preteribit a lege, donec
12 unus apex ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv. Rusch
omnia fiant.
Numérotation du verset Mt. 5,19 

Qui ergo
solverit
unum de mandatis istis
minimis
et docuerit sic homines,
minimus
vocabitur in regno celorum.
Qui autem fecerit et docuerit13,
13 fecerit et docuerit Cor4 ( SIC quod apponebatur cancellatum est <in Parisiensi>) ΩJL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber ] + sic Cor2 V (gr. an. glos. Ieron.), f. sic et d. ΩF
hic magnus vocabitur in regno celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,20 

Dico autem14 vobis,
14 autem Wordsworth (E To22 V) ΩFJL Rusch Ed1538] enim Cor3 (an #) Li446@ Li446 Clementina Weber
quia nisi
abundaverit
iustitia vestra
plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,21 

Audistis
quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio.
Numérotation du verset Mt. 5,22 

Ego autem
dico vobis
quia omnis qui irascitur
fratri suo
reus erit
iudicio.
Qui autem dixerit
fratri suo: Racha15,
15 Racha ΩJL Rusch Weber ] Raca ΩF
reus erit concilio.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} Qui autem dixerit: Fatue,
reus erit gehenne ignis.
Numérotation du verset Mt. 5,23 

Si ergo offers16
16 offers Wordsworth (HC V) Sarum ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Rusch ] offeres Weber
munus tuum
ad altare
et ibi recordatus fueris quia frater tuus
habet aliquid adversum te,
Numérotation du verset Mt. 5,24 

relinque ibi
munus tuum ante altare et vade
prius reconciliari17 fratri tuo
17 reconciliari Sarum Wordsworth ( P9389* F H c Θ O R ) Cor4 ΩFJL Li446@ Li446 Rusch Clementina ] reconciliare Cor2 V (secundum grecum et antiq. imperativum reconsiliare) Cor4 Cor3 (vel) Weber , διαλλάγηθι
et tunc veniens
offeres18 munus tuum.
18 offeres ΩFJL Li446@ Rusch Clementina ] offers Li446 Weber, + et Li446@*
Numérotation du verset Mt. 5,25 

Esto consentiens
adversario tuo
cito dum es in via
cum eo,
ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
Numérotation du verset Mt. 5,26 

Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Numérotation du verset Mt. 5,27 

Audistis
quia dictum est antiquis:
Non mechaberis.
Numérotation du verset Mt. 5,28 

Ego autem dico vobis quia19 omnis qui viderit mulierem
19 quia Wordsworth (D E L R) Li446 Rusch Clementina ] quoniam ΩFJL Li446@ Weber
ad concupiscendum20 eam,
20 concupiscendum ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] concupiscendam Kells Wordsworth (D EP9389 To22 R V X c Y Z) ΩL, def. ΩF
iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset Mt. 5,29 

Quod si oculus tuus dexter scandalizat21 te,
21 scandalizat ΩFL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber ] scandalizaverit ΩJ (hapax)
erue eum
et proiice abs te.
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum
mittatur in gehennam.
Numérotation du verset Mt. 5,30 

Et si dextera manus tua
scandalizat te, abscide eam et proiice abs te.
Expedit enim22 tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
22 enim ΩFJL Rusch Clementina Wordsworth] om. Cava Wordsworth (J T X* Z) Weber
quam totum
corpus tuum
eat23
23 eat... mittatur] scrips., inv. Cas239 ; om. Cas574 Rusch
in gehennam24.
24 v. 30 om. Wordsworth (D) Sarum
Numérotation du verset Mt. 5,31 

Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam,
det illi libellum repudii25.
25 l. r.] inv. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 5,32 

Ego autem
dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam26,
26 u. s.] inv. ΩF*
excepta causa fornicationis27,
27 causa fornicationis ΩFL Li446@ Li446 Rusch ] inv. ΩJ Clementina Weber
facit eam mechari 28 et qui dimissam duxerit adulterat.
28 facit - eam mechari ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 5,33 

Iterum audistis quia dictum est antiquis:
Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua.
Numérotation du verset Mt. 5,34 

Ego autem dico vobis:
Non iurare omnino,
neque per celum
quia thronus Dei est,
Numérotation du verset Mt. 5,35 

neque per terram
quia scabellum pedum eius est29, neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis30,
29 pedum eius – est ΩF Li446@ Rusch ] inv. ΩJL Clementina Weber |
30 magni regis ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 5,36 

neque per caput tuum iuraveris31
31 iuraveris ΩFJL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber ] iurabis Wordsworth (K To22 ZC) Cor3 (vel)
quia non potes
unum capillum album facere aut nigrum.
Numérotation du verset Mt. 5,37 

Sit autem sermo vester
est est,
non non.
Quod autem his abundantius est a malo est.
Numérotation du verset Mt. 5,38 

Audistis quia dictum est:
Oculum pro oculo,
dentem32 pro dente.
32 dentem ΩF Rusch ] et praem. ΩJL Li446@ Li446 Clementina Weber
Numérotation du verset Mt. 5,39 

Ego autem dico33 vobis non resistere34
33 dico ΩFL] om. Li446@ |
34 resistere ΩFL Ω Rusch Clementina Weber ] + a Kells Wordsworth (E) ΩJ*(exp. et cancel.) Li446@ Li446 |
malo,
sed si quis te percusserit
in dexteram maxillam35
35 dexteram maxillam ΩF Li446 Rusch ] dexteram maxillam tuam Kells Wordsworth (D E L To22 O R V) Sarum ΩJL Li446@ , dextera maxilla tua Weber
prebe ei36
36 ei ΩL Li446@ Rusch ] illi ΩFJ Li446 Clementina Weber
et alteram.
Numérotation du verset Mt. 5,40 

Et ei qui vult
tecum in37 iudicio contendere38
37 in ΩF Li446 Rusch ] om. ΩJL Li446@ Weber |
38 (in) iud. – c. ΩJL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber] inv. ΩF |
et tunicam39
39 tunicam Rusch ] + tuam ΩFJL Li446@ Li466 £ Weber
tollere, dimitte40 ei
40 dimitte Kells Wordsworth (E P9389* R) ΩFJL Li446@ Rusch ] remitte Weber , dimittere Li446
et pallium.
Numérotation du verset Mt. 5,41 

Et quicumque41 te angariaverit mille passus,
41 quicumque ΩFJL Li446 Rusch Weber ] quibus cumque Li446@ (hapax)
vade cum illo42 et43 alia duo.
42 illo ΩJL Li446 Rusch Clementina Weber] eo ΩF Li446@ |
43 et Wordsworth (D H K L O X*Z) Ed1538 Rusch Clementina Weber ] om. Sarum ΩF ΩJ ΩL Li446@ Li446 |
Numérotation du verset Mt. 5,42 

Qui44 petit a te
44 qui ΩJL Rusch Weber ] + autem ΩF Li446@
da ei
et volenti mutuare45 a te46, ne avertaris.
45 mutuare Wordsworth (F) Ω ( al. m. ) ΩJL Rusch Ed1538] mutare cacogr. ΩF*, mutuari Li446@ Clementina Weber |
46 te] + et ΩF (hapax) |
Numérotation du verset Mt. 5,43 

Audistis
quia dictum est: Diliges proximum tuum
et odio habebis inimicum tuum.
Numérotation du verset Mt. 5,44 

Ego autem dico vobis:
Diligite
inimicos vestros,
benefacite
his qui oderunt vos
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,
Numérotation du verset Mt. 5,45 

ut sitis filii
Patris vestri
qui
in celis est47
47 in celis - est ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] inv. Li446@
qui
solem suum
oriri facit super bonos et malos
et pluit
super iustos et iniustos.
Numérotation du verset Mt. 5,46 

Si enim diligitis48 eos qui vos diligunt
48 e. d. ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] inv. Li446@
quam mercedem habebitis?
Nonne et publicani hoc faciunt?
Numérotation du verset Mt. 5,47 

Et si salutaveritis
fratres vestros tantum
quid amplius facitis49?
49 facitis Cor2 V (grec. et an.) Cor3 (.g.) ΩJ Rusch Weber ] facietis Cor2 V (al. glosa) ΩF Li446@ Li446 Wordsworth ( H Θ K To22 O gl R V X* Z ) Sarum Weber (Z Φ)
Nonne et50 ethnici hoc faciunt?
50 et ΩF ΩJ Rusch Clementina Weber ] om. Amiatinus Wordsworth (H Θ J R V X Y) Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 5,48 

Estote ergo
vos51 perfecti
51 vos ΩJ ΩL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber] om. Wordsworth (H) ΩF
sicut
et Pater vester celestis
perfectus est.

Capitulum 5

Numérotation du verset Mt. 5,1 
marg.| Videns autem etc.  In h oc instruit Dominus discipulos suos, quos missurus erat in predicationem. Primo ostendens quales debeant esse, scilicet pauperes, mites, lugentes, iusti, misericordes, mundi, pacifici, patientes. Hic pauper, mitis, fluens, esuriens, misericors, mundus, pacificus, patiens tibi Christe cliens est et quid premii pro huiusmodi sunt habituri ? scilicet beatitudinem, que etsi diversimode nominetur, tamen una est. Et procedit Dominus ascendendo, sicut videbitis in lectione. Videtur autem, quod Mattheus et Lc. dissonent in relatione huius sermonis in quatuor. In loco sermonis, in statu predicantis, in numero populi audientis et in quantitate sermonis. Lc. enim 6.c. dicit, Dominum hunc fecisse sermonem in campo, sive in loco campestri, Mattheus in monte. Item Lc. dicit Dominum stando predicasse: Mattheus sedendo. Item Lc. dicit fecisse Dominum hunc sermonem ad turbas, Mattheus ad discipulos. Item Mattheus plura ponit, quam Lucas. Ad hoc dicunt quidam, quod Dominus duos sermones fecit. Unum solis discipulis in cacumine montis sedendo et hunc narrat Mattheus hic. Postea alium in campo, sive in planitie montis ad omnes et discipulos et turbas, in quo multa de alio sermone interseruit et hoc fecit stando, sicut narrat Lc. et ita nulla est contrarietas. Alii dicunt, quibus videtur consentire Augustinus, quod unus sermo fuit. Turbis enim irruentibus ascendit Dominus in supercilium montis et erat ibi pernoctans in oratione. Et cum dies esset factus, vocavit ad se discipulos et elegit ex illis duodecim, quos {6. 14vb} et Apostolos nominavit, in hoc insinuans, quod non est facienda electio ex improviso et oratio debet precedere. Unde in electionibus invocatur Spiritus sanctus. Apc. 12.a. Mulier amicta Sole et Luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim et clamabat invocando Spiritum sanctum parturiens, ut pareret. Descendit deinde cum illis in quandam montis planitiem et tunc stetit ibi, donec ad eum congregate fuerunt turbe, quod totum tacet Mattheus. Et postea sedit, quod tacet Lucas. Et cum sedisset accesserunt propinquius discipuli quasi familiares et tunc fecit sermonem suum ad discipulos principaliter coram omnibus turbis, ad quas secundario erat sermo. Et ita unum, eundemque sermonem narrant Mattheus et Lc. diverso ordine, sed eadem rerum veritate. Antequam accedamus ad litteram, breviter prelibemus. Sicut Dominus dedit legem Moysi in decem preceptis, que postea Moyses latius explicavit, ita hic dedit Apostolis novum Testamentum in septem virtutibus, que postea ipsi latius explicarunt. Notandum enim, quod de singulis septem virtutibus provenit beatitudo, ut patebit inferius. Inter has autem virtutes primo ponitur paupertas spiritus, que consistit in animi humiliatione, in rerum abdicatione et in subiectione. Huic redditur regnum celorum: Iustum est enim, ut qui terram propter Deum deserit, habeat celum et qui se humiliat in terra, sublimetur in celo. Hanc paupertatem spiritus operatur in nobis donum timoris, quod illa petitione impetratur. Sed libera nos a malo et exsufflavit spiritus superbie. De paupertate nascitur mititas, sive mansuetudo, que nec iniuriis, nec contumeliis commovetur. Verus enim pauper, sicut nec habita amavit, ita nec de amissione dolet. Hanc operatur spiritus pietatis, qui impetratur illa petitione. Et ne nos inducas in tentationem et exsufflatur spiritus invidie, qui pietatem excludit. Has duas virtutes sequitur luctus. Quamvis enim omnes res abdicaveris et de contumeliis, vel iniuriis non doleas, tamen quia septies in die cadit iustus, necessarius est luctus, qui semper abluit, quia semper peccatur. Hunc luctum operatur in nobis spiritus scientie, quando cognoscit homo miserias, in quibus est, quod impetratur illa petitione. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et exsufflatur spiritus ire, qui conturbat sicut scientia illuminat. He tres virtutes a seculo nequam educunt. Paupertas divitias abiicit, mansuetudo iniurias non sentit, luctus commissa diluit. Quatuor, que sequuntur, ad celum erigunt, quarum prima est iustitia, cuius est, unicuique, quod suum est, reddere, Deo, sibi et proximo. Deo cultum debitum ; sibi, creationem Dei servare in se per victum et vestitum necessarium, carnem spiritui subiugando, proximo, ut ei facias, quod tu ab illo tibi vis fieri. Sed hec iustitia in se non dicitur iustitia, sed esuries, sive desiderium iustitie, quia in presenti perfecta iustitia non potest haberi donec in patriam veniamus, ubi erit Deus omnia in omnibus. Sic Pythagoras sapientiam rerum non sophiam, sed Philosophiam vocavit. Hanc iustitiam operatur in nobis spiritus fortitudinis, quem impetrat illa petitio: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie et exsufflatur spiritus acedie. Fortitudinis enim donum est ille panis, in cuius fortitudine ivit Elias quadraginta diebus usque ad montem Dei Horeb. Sed quia iustitia sine misericordia crudelitas est sequitur misericordia. Cuius tres sunt partes, dare, dimittere, commodare. Hanc operatur in nobis spiritus consilii dicens nobis: Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est, quod impetrat illa petitio. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra, id est ut simus misericordes, aliis, sicut celestes sunt misericordes et exsufflatur spiritus avaritie. Sexto loco ponitur munditia cordis, quam homo ad imaginem Dei conditus sexta die perdidit, quam Christus etate sexta reparavit. Hanc munditiam operatur spiritus intellectus, quem impetrat illa petitio: Ad veniat regnum tuum, id est da nobis spiritum intelligentie, quo mundatur cor, ut videamus te regnare in nobis et exsufflatur vitium gule. Septimo loco ponitur pax, que in sabbato septime etatis dabitur habentibus virtutes supradictas. Hanc operatur spiritus sapientie, quem impetrat illa petitio: Sanctificetur nomen tuum, id est detur nobis sapientia, qua et filii tui nominemur et simus et exsufflatur spiritus luxurie. He septem virtutes beatum faciunt. Octava vero communis est omnibus.
marg.| { 15ra } Δ Nihil enim est nisi probatio supradictarum. Verus enim pauper, verus mitis, verus lugens, verus misericors verus iustus, verus mundus, verus pacificus tribulatione probatur et purior et fortior efficitur, sicut aurum in fornace. Et inde sicut accensus est in virtutibus, sic et in remunerationibus. Pauperibus datur regnum celorum, quia minus non potest habere, quam id quod est commune omnibus bonis et omnium premium generale. Differenter tamen habent regnum prima et octava virtus. Prima habet in spe, octava in re. Qui enim pro Christo terrena abiiciunt, non statim cum moriuntur evolant, sed quandoque igne purgantur, qui vero Christo moriuntur, statim ascendunt in celum, quia falce martyrii resecatur quicquid purgandum invenitur. Mitibus qui se hic recte possederunt, congruit possidere regnum, quod plus est quam habere. Multa enim habere dicimur, que non possidemus, quia statim amittimus, vel quia nostra non sunt. Lugenti promittitur consolatio, quod plus est quam possidere regnum. Plus enim est gaudere in regno quam possidere, multi enim multa cum dolore et timore possident. Esurienti iustitiam promittitur saturitas et hoc etiam plus est, quia maius est saturari in palatio, quam gaudere in eo. Misericordi promittitur misericordia, ut plus recipiat in premio quam habuit in merito et hoc plus est. Ultra enim saturitatem dabitur misericordi gloria, sicut dicitur infra 25.c. Habenti dabitur et abundabit. Mundo corde promittitur visio Dei, ut qui mundum habent oculum mentis, clare videat Deum. Et hoc omnibus precedentibus maius est, sicut ille qui in curia regis prandet et saturatur, dignior iudicatur, quia facie ad faciem videt regem. Sed inter omnes et summus et maximus iudicatur, qui regis filius nominatur, quam dignitatem habent pacifici. Item tria prima exuunt veterem hominem, ne sit homo filius ire: quatuor sequentia induunt hominem, ut sit filius Dei. Que quatuor ultima respondent quatuor corporis elementis. Ut homo ex fortitudine sit stabilis. Eccl. 1.a. Tertia in eternum stat. Et misericordia fecundet aridam sicut aqua. Unde eleemosyna dicitur aqua. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. Aereus fit propter spiritualem intellectum. Igneus fit per cognitionem et ardorem sapientie, unitus spiritu Deo, qui ignis est, Dt. 4. Dominus Deus tuus ignis consumens est. Dicit ergo.
marg.| {a} Videns autem etc.  vita ns multitudinem. Os. 11.d. In medio tui sanctus et non ingrediar civitatem. Hieronymus: Mons iste fuit mons Thabor, vel alius in Galilea. Et querit Chrysostomus Numquid non poterat ibi docere, ubi iam erat populus ? Sed ut impleret prophetiam. Is. 40.b. Super montem excelsum etc. Ascendit autem Christus in desertum, ut tentaretur a diabolo, supra 4.a. Item in montem, ut doceret et intelligeretur, sicut hic. Item in montem Thabor, ut transfiguraretur, infra 17. Item in asinam, ut humilis mansuetus inveni retur, infra 21.a. Item in montem Oliveti, ut oraret, antequam pateretur. Lc. 22.d. Item crucem, ut exaltaretur, infra 27.d. Item in celum, ut elevaretur, Lc. ult. g. Sic predicator debet prius ascendere in eminentia vite, quia cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur. Na. 1.d. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem, id est affectus predicatoris sit in alto sancte conversationis. Gregorius. Qui corporalibus actibus adhuc inheret, aliorum vitam spiritualiter necesse est erubescat. Ex. 19. Moyses ascendit in montem, ut daret legem populo. Et hoc meretur, cum ipsa predicatione predicator ad maiora proficit, dum sensus audientium ad Dei desiderium provehit. Hoc super illud Ez. 3.d. Spiritus Domini elevavit me et assumpsit me. Dicit Na. Super montes, quasi ad comprimendum, ne elevetur inde.
marg.| {b} Et cum sedisset Ex h oc loco tenetur, quod quando sermo fit laicis, stat predicator, quando contemplativis, sedet. Unde Lc. 10.g. Martha stat, Maria autem sedet. Act. 2.b. Stans autem Petrus.
marg.| {b} Et cum sedisset tamq uam magister, Augustinus: Sedere pertinet ad dignitatem magistri.
marg.| {c} Accesserunt etc.  Voca ti discipuli, significant fideles in Christum incarnatum credentes, qui prius, dum staret tantum Deus, in eum non crediderunt. Sedit enim Christus per incarnationem et tunc accesserunt, quod {6. 15rb} ante non audebant. Sicut dicit Apostolos ad Hbr. 12.f. Non enim portabant, quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur et ita terribile erat, quod videbatur. Moyses dixit, exterritus sum tremebundus. Sed postquam preparatus est mons, fluxerunt ad eum omnes gentes. Unde postquam dixit. Descendet sicut pluvia in vellus, post sequitur. Et adorabunt eum omnes reges. Sic predicator sedeat per humilitatem, ostendendo se subiectum simili fragilitati: Ez. 3.d. Sed ubi illi sedebant. 1Tim. 1.c. Fui Blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum.
marg.| {b} Et cum sedisset etc. Chrysostomus In altitudine spiritualium virtutum consistere debet, qui docet iustitiam pariter et qui audit. Nemo potest in valle stare et de monte loqui, sed ubi stas inde loquere, aut unde loqueris ibi sta. Si in terra est animus tuus, ut quid de celo loqueris. Si de celo loqueris, in celo consiste. Si iustitiam facere non vis, ut quid predicatorem iustitie audis ? Quare magistrum vocas, cuius non vis esse discipulus ? Et infra. Nunc autem populus seipsum, non videt, quod primum videre debet, sed semper sedens iudicat de moribus sacerdotum. Ergo hec Scriptura docet, ut tam doctor, quam populus super montem ascendant.
Numérotation du verset Mt. 5,2 
marg.| {d} Et aperiens os suum docebat eos : Aperuit os quasi magna dicturus. Iob. 3.a. Aperiens Iob. os suum. Act. 10.e. Aperiens Petrus os suum. Item significat apertionem secretorum. Eccl. 43.b. Aperti sunt thesauri et evolaverunt nebule, id est secreta aperta sunt, sed quasi nebule, quia videmus per speculum in enigmate. 1Cor. 13.d. Preterea supra proximo sermo brevis premittitur, hic prolixior subiungitur. Unde et Dominus os aperire dicitur. Penitentia enim facit homines beatos beatitudine quadam imperfecta, que tamen in spe perficitur. Notatur hic etiam in apertione oris profunditas dicendorum, apertio doctrine, reseratio secretorum, longitudo sermonis, exemplum instructionis.
marg.| {e} Dicens: Chrysostomus Non solum ad Apostolos dicta sunt hec, sed scripta sunt ad nos. Non enim dixit. Beati vos pauperes. Nota in candelabro erant septem brachia, septem lucerne, septem infusoria et hec sibi invicem subservientia. Sic hic distinguuntur tria, scilicet septem petitiones orationis Dominice, septem dona, septem beatitudines, que dicuntur virtutes, quibus devenitur ad beatitudines. Et hec sibi adaptantur. Per petitiones venitur ad dona, per dona ad virtutes. Nec tamen in hoc faciamus vim, quod per unam petitionem petitur unum tantum, immo et omnia, sed familiarius unum. Sed hec retrograde debent adaptari, ultima petitio et ultimum donum prime beatitudini sic. Sed libera nos a malo, id est da nobis timorem, qui nos expediat a seculari desiderio et hoc est, a malo. Et qui habet timorem habet paupertatem spiritus, qui consistit in animi humiliatione et rerum abdicatione. Lex neminem duxit ad perfectum, ideo Christus addit perfectionem meriti et premii.
Numérotation du verset Mt. 5,3 
marg.| {f} Beati pauperes spiritu etc.: Omnis miseria est propter presentiam disconvenientis rei et nocentis, vel propter absentiam convenientis et proficientis, sic beatitudo ex absentia mali et presentia boni. Docens igitur summus Magister viam ad perfectam beatitudinem, septem ponit virtutes, quarum prime tres hominem interiorem mundant a malo, quatuor sequentes mundatum ordinant et informant. Paupertas enim purgat concupiscibilem, mititas, sive mansuetudo quietat irascibilem, luctus autem ex scientia vim rationabilem illuminante derivatur. Item esuries iustitie vim concupiscibilem ordinat et informat, misericordia irascibilem compatiendo miseris, munditia cordis per donum intellectus rationabilem illustrat, pax, id est sapientia omnes quietat et pacificat. Unde Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem. Tres prime exuunt veterem hominem, quatuor sequentes induunt novum, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Col. 3.b. Pauperes Is. 14.g. Parcentur primogenita pauperum et pauper fiducialiter requiescet. spiritu: vel animi reputatione et voluntate. Paupertas enim spiritus uno modo dicitur sancta timoratio, sive diffidentia de seipso, que ex timore {6. 15va} Δ procedit. Unde vulgariter dicitur, pauper, corde timidus, qui beatum efficit, quia quanto magis quis, de seipso diffidit et infidit et insufficientem se reputat, tanto amplius in Deo abundat. Et ista diffidentia sui primus gradus est ascendendi ad regnum celi. Prv.. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus. Item Prv. 14.d. In timore Domini fiducia fortitudinis. Ps. 111. Beatus vir, qui timet Dominum, Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Alio modo dicitur paupertas ipsa virtus humilitatis, que proprium subiectum evacuat, vel extenuat in nihilum, faciens pulchrum. De quo dicitur Iob. 26.b. Qui extendit aquilonem, id est diabolum super vacuum, id est hypocrisim et appendit terram, id est Ecclesiam super nihilum, id est super humilitatem. Et est istud nihilum magnificatio et extensio et firmitas terre, id est Ecclesie, Ps. 103. Qui firmavit terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in seculum seculi. Ista sola capax est Dei, qui est plenissima beatitudo, quia plenitudo nihil recipit nisi quod nihil est. Ideo superbie, que sui reputatione aliquid est celo non potuit capi, quia illud impleverat iam gloria Domini. Sed nec in terra locum invenit, quia et illam impleverat gloria Domini. Unde Ieremie. 23.e. Celum et terram ego impleo. Et Is. 6.b. Plena est omnis terra gloria eius. Non ergo restat locus superbie nisi infernus. Unde Is. 14.c. dicitur de superbo lucifero: Detracta est ad inferos superbia tua. Cedit ergo plenitudini divine glorie humilitas, dans ei in seipsa locum amplissimum, quam superbia tumore suo a seipsa expellit, quia plenitudo in pleno capi non potest. Prima ergo causa, qua humilitas regnum celorum suum facit, est eius capacitas, id est veritas. Secunda est eius fidelitas, quia de bonis Domini suis manibus nihil adherere permittit, sicut dicit Beatus Bernardus, sed totum Deo attribuit, censum debitum laudum et gratiarum actiones fideliter persolvens. Hic enim est census, qui Deo pro omni feudo suorum beneficiorum debetur. Vide, quod omnia bona gratiarum, superbum quasi furem Domini fugiunt. Tertia causa est iusta vicissitudo. Dignum enim et iustum est, ut divina maiestas in se recipiat humilitatem, que se evacuavit et annihilavit, ut toto sinu sue capacitatis eam reciperet. Unde Is. 67.a. Ad quem adispiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu. Tertio modo dicitur paupertas spiritus mendicitas spiritualis, qua pauperes spirituales improbos se exhibent divitibus spiritualibus pro eleemosynis spiritualibus obtinendis, nunc panem doctrine, nunc aquam sapientie flagitant, nunc ad ignem orationum calefieri postulant. Istorum est regnum celorum ipso iure paupertatis. Omnis enim domus Dei, ubicumque sit, pauperum est et omnia bona eius. Item omnia, que sunt in regno celorum, possidet pietas etiam ipsum Regem celorum. Quod inde apparet, quia ipsum vendidit pro redemptione captivorum, ipsum spoliavit pro induitione nudorum, ipsum in cruce assavit pro refectione egenorum. Quicquid autem pietas possidet, pauperum est. Patet ergo regnum celorum pauperum esse. Et ideo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Quarto modo dicitur paupertas spiritus, ipsa temporalis, voluntaria et amata et electa. Unde Glossa dicit: Spiritu, id est voluntate. Istorum pauperum est regnum celorum titulo emptionis ex pretio iam soluto, infra 19.d. Omnis, qui reliquerit domum etc. centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Isti sunt beati, quia eis ad votum succedit, quod amant, id est paupertas, ipsam habent, quantum volunt et quandiu volunt, secure et pacifice possidentes. Hic est thesaurus pretiosissimus, quo sapientissimus mercator Iesus Christus regnum celorum venaliter exposuit. Quinto modo dicitur paupertas spiritu, id est animo, qui omnino nihil habere se reputant, ne seipsos, sive corpus, sive animam, sive membra, sed omnia commodata habent et quasi alienis utuntur. Hec est vera paupertas, que neque linguam, neque oculos, neque pedes, neque sensum, neque voluntatem et ideo nihil ei molestum est. Solus iste verus est monachus in claustro Domini, si tamen claustrum est regnum celorum. Manifestum est regnum celorum huiusmodi pauperum esse et hi beati, quia securi. SENECA.: Paupertas est bonum sine calumnia. Adaptatur autem paupertas spiritus {6. 15vb} dono timoris, quia paupertas semper timida est, inopem, indefensam, immunitam, omnibus odiosam, se semper existimans. Item timor custodit et humilitas abscondit. Item habent quodammodo beatitudinem, que consistit in dotibus corporis et anime. Sunt enim impassibiles, quia non sentiunt dolorem pro amissione mobilium, vel immobilium, nec etiam carnalium amicorum. Gregorius Qui non in mundo habet, quod diligit, nihil in mundo est, quod pertimescat. Prv. 12.c. Non conturbabit iustum quicquid ei acciderit. Item agiles sunt per eorundem depositionem, quia non habent pondus terrenum, sed pondus spirituale, quod sursum elevat, sicut dicit Beatus Bernardus. Esdre. Abiicite auri et argenti pondera. Item sunt subtiles per potestatem et dignitatum abrenuntiationem. Ille enim, qui magna pompa famulorum et sociorum stipatus est, per arctum foramen intrare non potest. Arcta enim est via, que ducit ad vitam, infra 7.b. Isti sunt lucidi per cure abrenuntiationem. Ex cura enim et interiori sollicitudine fiunt homines nigri, ad litteram, quod patet in mercatoribus. Vel lucidi sunt per bonam opinionem. Item habent arrhas anime, lucem scilicet in rationabili ; pacem, in irascibili ; saturitatem, in concupiscibili.
Numérotation du verset Mt. 5,4 
marg.| {a} Beati mites etc.  Miti tas et rabies opposita sunt. Sed constat, quod in corde humano rabies miseria est: ergo et mititas beatitudo. Secundum Philosophum, mitis est, qui patitur et non deiicitur, id est lesiones non sentit. Hec est in lecto conscientie hominis culcitra mollis, ubi molliter et suaviter anima requiescit, que etiam lapides contumeliarum et detractionum et iniuriarum quarumcumque inflictos sibi amplexatur leviter et sine sui lesione recipit. Hec est armatura fortissima, que nec ledi, nec vulnerari patitur deferentem. Hec est virtus, que proprie facit hominem sui dominum et possidere seipsum. Plato venditus, maior emente se fuit, sicut legitur in prologo Biblie. Hec est, que ab omni liberat perturbationum incursu, sicut dicit POETA.: Nobile vincendi genus est patientia, vincit, Qui patitur: si vis vincere, disce pati. Unde hec recte facit beatum, quia vere beatus est, qui ab omni malo liber est. Per hanc terram liberi arbitrii quiete et pacifice rationi subiicimus, per hanc etiam terrenam substantiam pacifica et magnifica dominatione possidemus, quia per hanc pro amissione temporalis substantie non dolemus, neque turbamur. Unde hic Glossa Beati mites sine asperitate mentis et sine livore. Qui enim amissionem huius pertimescunt, verius se possideri, quam possidere, fatentur. Amor enim amatum possessorem facit amantis. Beati ergo mites quia mititas lapides vituperationis convertit in panes suavissime refectionis, plagas in medicinam. Hec est virtus, que terre viventium suos efficit possessores. Augustinus. Nullius erit Deus possessio, nisi illius, quem ipse possederit. Mitis autem ipse quiete et pacifice possidet, ideoque lege vicissitudinis dominum possidebunt et habitationem terre viventium. De qua Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederitis fructus eius. Item merito stabilitatis et quietis placide mentis, mites possidebunt stabilem terram viventium. Iustum enim est, ut merito premium respondeat, id est gratia glorie Io. 1.b. Gratiam pro gratia. Za. 4.c. Adequabit gratiam, id est gloriam gratie eius. Item terram id est seipsos. Iracundi enim seipsos, non possident. Gn. 3.d. Terra es et in terram ibis. Item terram ad litteram Eccl. 10.b. Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. Ps. 36. Mansueti autem hereditabunt terram. Nam multi per tyrannidem suam, ad litteram, eiecti sunt a regno. Aptatur autem hec virtus spiritui pietatis, sicut suum contrarium, id est rabies crudelitati. Si autem hic accipitur pro theosebia, que est cultus divinus et veneratio Sanctorum, merito ei aptatur mititas, sive mansuetudo, quoniam cultus Dei nihil aliud est, quam subiici iugo Christi, cui hec virtus gratis et gaudenter se subiicit sicut animal mansuetum. Adaptatur etiam illi petitioni. Et ne nos inducas in tentationem, id est da nobis spiritum pietatis, per quem vitemus tentationes et sic erimus mites. Mansueti autem, ut dicit Cassiodorus Ps. 24. dicuntur manu consueti, hoc est tolerantes iniurias, non reddentes malum pro malo. Mites vero sunt, qui nulla furoris accensione turbantur, sed in animi lenitate iugiter perseverant. Secundum hoc, mitis in affectu, mansuetus in effectu sonat. Unde quidam sanctus: Mitis est, quem mentis asperitas, impatientia, sive amaritudo non afficit, sed simplicitas {6. 16ra} Δ fidei ad omnem iniuriam sustinendam patienter instituit. Commendatur autem hec virtus. Quia eius magisterium sicut et, humilitatis Dominus sibi retinuit specialiter, Unde Infra 11.d. Discite a me, qui mitis sum et humilis corde, quod non faceret, nisi summe perfectionis esset schola in terris, cuius est cathedra in celis. Secundo, quia placet Deo. Ecclesiastici primo d. Beneplacitum est Deo fides et mansuetudo. Tertio, quia facit hominem diligi. Ecclesiastici tertio. Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris. Quarto, quoniam ipsa est via et preparatio ad suscipiendum verbum Dei. Iac. 1.d. In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Quinto, quia de hac singulariter laudatur Moyses. Nm. 12.a. Erat Moyses mitissimus omnium hominum, qui in terra morabatur. Sexto, quia facit hominem sui memorem. Ps. 131. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius. Septimo, quia facit, illud cuius est facere sanctum. Eccl. 45.a. In fide et lenitate sanctum fecit illum. Octavo, quia hereditas terre ei promittitur, ut hic. Et in Ps. 36. Mansueti autem hereditabunt terram. Et Beda. Si celorum regnum pauperibus et terra mitibus compromittitur, quid ergo superbis et contentiosis nisi infernus. Nono, quia dignitas, que superbis aufertur, mitibus confertur. Eccl. 10.b. Sedes ducum superborum destruxit Dominus et sedere fecit mites pro eis. Nota autem profectum in mercede. Plus enim est regnum celorum possidere quam habere. Possunt enim aliqua nostra esse ad tempus et momentanee, non tamen possidemus.
Numérotation du verset Mt. 5,5 
marg.| {a} Beati qui lugent Post pacificationem mansuetudinis, recte sequitur donum luctus. Homo enim vacans et videns se, quid aliud habere potest nisi lugere seipsum, cum nihil in se inveniat nisi mortem et abyssum peccatorum. Luctus enim est Ecclesie spiritualis, id est mentis humane baptisterium. Quid enim est aliud lavacrum lacrimarum nisi secundus baptismus ? Gr. super Iob. Mens lacrimis baptizata in contemplatione videt limpidius. Hic est labium, sive mare eneum templi, vel tabernaculi, in quo lavantur Sacerdotes hostias oblaturi. Ex. 30.c. Hic est claustri spiritualis lavatorium, palatii regalis balnearium, horti voluptatis, sive paradisi irrigatorium. Hic est cisterna Bethlehem, cuius aquas desiderat verus David. 2Rg. 23.c. Hec omnia, que diximus, est mens humana, scilicet Ecclesia spiritualis, templum, tabernaculum et regale palatium. Ipsa est hortus voluptatis. De quo Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum. Donum vero luctus est fons illius horti. Unde. Fons hortorum, puteus aquarum viventium etc. Hoc est, natatorium Siloe, ubi missus cecus usum recipit. Io. 9.b. Hic est Iordanis, in quo Naaman septies baptizatus mundatur. 4Rg. 5.d. Hec est cella vinaria, in qua vinum contritionis compunctionis et devotionis, ceterorumque vinorum genera propinantur. Ct. 2.a. Introduxit me rex in cellam vinariam. Et umbilicus sponse, sicut crater tornatilis numquam indigens poculis. Ct. 7.a. Hoc est mare rubrum in quo Pharao, id est diabolus cum toto exercitu suo submergitur. Ex. 15.a. He sunt aque, de quibus. Ps. 73. Contribulasti caput draconis in aquis. Hoc est, omnium sacrificiorum impinguatorium. Gregorius super Ez. Holocaustum aridum, est bonum opus, quod orationis lacrime non infundunt. Hec est Probatica Piscina, in qua lavatur hostia, antequam Domino offeratur quinque porticus habens. Io. 5.a. Harum quinque sunt genera. Prime sunt pro incolatu huius miserie. Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. He potant animam sitientem Ps. 79. Potum dabis nobis in lacrimis in mensura. Secunde sunt pro commissione culpe proprie et he lavant et mundant. Psalmo sexto. Lavabo per singulas noctes lectum meum. Tertie sunt pro horrore gehenne. Ps. 114. Eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis. Quarte sunt pro desiderio patrie. Ps. 136. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus. Hec rigant et fecundant. Ps. 6. Lacrimis meis stratum meum rigabo. Quinte sunt pro peccatis et miseriis proximorum. Ez. 3.d. Mansi ibi septem diebus merens in medio eorum. He caritatem anime demonstrant. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut plorem die, ac nocte interfectos filie populi mei. Triplex est autem lacrimarum efficacia in Deum. Prima, {6. 16rb} quia Deum inebriant. Unde Is. 43.d. Adipe lacrimarum tuarum non ebriasti me, id est devotione lacrimarum. Secunda, quia Deum pungunt. Unde Glossa super Tb. Oratio Deum lenit, lacrima pungit. Tertia, que Deo quasi molestiam faciunt. Augustinus super illud Ps. 38. Auribus percipe lacrimas meas, dicit, quia violentie sunt in precibus, Adaptatur autem hec virtus dono scientie, sicut dicit Augustinus in primo de doctrina Christiana. Quia scientia facit hominem intus lamentantem et foris letantem. Et hoc ostendit per illud. Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Non potest scire, ubi et quid sit, si non sit in fletu et lacrimis. Adaptatur etiam petitioni illi. Dimitte nobis debita nostra, id est da nobis donum scientie, quo lugeamus peccata nostra, ut tunc dimittas illa. Quid autem saporis, quid suavitatis habent lacrime, novit ille, qui gustavit. Sed sicut dicitur vulgariter, rusticus non gustat, inde Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
marg.| {b} Quoniam ipsi etc.  Unde Is. 66.d. Quomodo si cui mater blandiatur, ego consolabor vos, videbitis et gaudebit cor vestrum. Contra fletum enim alienorum peccatorum consolatur profectus fratrum. 2Cor. 8.d. Consolatus sum pro Tito. Contra fletum dilationis patrie consolatur adeptio glorie. Unde Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum. Ubi Bernardus. Felix lacrima, que pia manu creditoris meretur abstergi. Contra fletum criminum propriorum consolatur plena remissio. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tue letificaverunt animam meam. Contra fletum gehenne evasit pena. Unde Is. 40.a. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Contra fletum tribulationum consolabitur depressio inimicorum. Unde Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam. Et Is. 66.g. Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. E contra vero mali non habebunt consolationem. Unde Lc. 16.g. Recordare, fili, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus similiter mala, nunc vero hic consolatur, tu vero cruciaris. Et Lam. 1.c. Deposita est vehementer non habens consolationem. Vide autem profectum et augmentum respectu precedentium. Magis enim est consolari Hierusalem quam ipsam possidere. Beati ergo, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 5,6 
marg.| {c} Beati, qui esuriunt etc.  maio rem, scilicet et perfectam, cum habeant imperfectam. De his esurientibus dicitur. Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient. Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiatur opus eius. Non autem dicit Beati qui esuriunt prudentiam vel temperantiam vel fortitudinem sed iustitiam, quia iustitia est virtus communis ad omnes alias, que tribuit cuilibet, quod suum est. Deo enim tria debemus. Reverentiam cultus inquantum Dominus, timorem inquantum iudex ; amorem inquantum homo incarnatus. Proximis similiter tria. Patribus auxilium, maioribus obedientiam, inferioribus consilium. Nobis tria. Cordis munditiam, carnis substantiam, utrisque solicitudinem. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt iustitiam id est qui se reputant semper insufficientes, sicut David, qui dicebat. Ecce dixi, nunc cepi. Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Et Ier. 3.f. Post me ingredi non cessabis.
marg.| {d} Quoniam ipsi saturabuntur. quan do super mensam Domini sedentes intellectum eorum lux divine veritatis implebit et affectum lex divine bonitatis, ut dicit Beatus Bernardus. Dominus enim ebrios non potat, nec cibatos cibat. Unde Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurietis, servi mei et bibent et vos sitietis. Et Lc. 1. Esurientes implevit bonis. 1Rg. 1.a. Famelici saturati sunt. Is. 45.a. Omnes sitientes venite ad aquas. Aptatur autem hec virtus dono fortitudinis. Ad perfectionem enim bonorum operum, sequitur fortitudo virtutum. Vel sicut ex fortitudine bellica oritur fames certaminum, sic ex fortitudine iustitie fames et sitis bonorum operum, que sunt spiritualia certamina. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram. Sed videtur potius esse aptanda sapientie, in qua est delectatio, quam dono fortitudinis. Solutio: In cibo aliud querit gula, aliud natura, aliud voluptas, aliud necessitas. Natura querit sustentari, gula deliciari. Hec igitur virtus cibum bonorum operum appetit inquantum nutrit et sustentat, quod est secundum opus fortitudinis, sapientia autem appetit cibaria inquantum delectant. SENECA. Palatum tuum fames excitet, non sapores, quasi dicat: in cibo, quere sustentationem, non delectationem gule. Aptatur etiam illi petitioni. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quasi dicat: da nobis spiritum fortitudinis, quo possimus exspectare beatitudinem et non deficere propter dilationem. Iste enim est panis, in cuius fortitudine ivit Elias usque ad montem Dei Oreb. Nota profectum. Plus enim est in palatio satiari, quam a luctu consolari. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 5,7 
marg.| {e} Beati misericordes Mise ricordia est miseria cordis {6. 16va} Δ de malo alieno, sed ita ordinata, ut primo misereatur de suo proprio malo, postea de aliis. Hec facit modo fugientes et miseros de malis aliorum, sed in futuro beatos faciet de bonis propriis et omnium. Pro eo enim quod viri misericordes miserias alienas tollunt, vel mitigant, vel saltem per compassionem portantiore vicissitudinis immunes erunt a propriis. Commendatur autem hec virtus. Primo, quia duplicem mercedem sui obsequii obtinet, scilicet promissionem vite, que nunc est et future 1Tim. 4.c. Secundo, quia domina est in regno celorum. Quod patet, quia ipsum regem celorum tamquam suum proprium vendidit pro redemptione captivorum. Que maior dignitas quam filium Dei habere suum: Adeo enim misericordia regni celorum est domina, que sicut dicitur in vulgari, ipsum fecit cubare de celo in utero virginis, de utero in presepe, de presepe in Egyptum, in desertum, in Crucem, in sepulchrum, in infernum. Tertio, quia in foro iudiciario Domini locum superiorem obtinet. Iac. 2.c. Misericordia superexaltat iudicium. Et ideo a foro iustitie licitum est appellare ad forum misericordie et necesse habet iustitia deferre appellationem tamquam legitime, immo etiam necesse est, ut sententiam suam, si quam tulit iustitia, retractet misericordia. In hoc foro non feruntur nisi sententie absolutionis, unde solum refugium reorum. Quarto, quia ipsa est ostiaria Paradisi. Quod patet ex eius officio. Officium enim Ostiarii est, unicuique facere locum et distribuerem ansionem. Et hoc facit ipsa. Eccl. 16.b. Omnis misericordia faciet unicuique locum secundum intellectum peregrinationis ipsius et secundum meritum operum suorum. Hec est illa ostiaria, que in die Parasceves ostium Paradisi fregit et in duo frusta volare fecit, ut vulgo dicitur, nos introducens. Hoc ostium est Christus. Io. 10.b. Ego sum ostium etc. Duo frusta corpus et anima, quorum alterum in sepulchro, alterum scilicet anima fuit in inferno. Hec ostiaria nulli negat celeste ostium, immo omnes transeuntes intrare compellit. Unde Lc. 14.e. Exi cito in vicos et plateas civitatis et compelle intrare. Hec sepit vias, ne aliquis alio valeat declinare. Unde Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Hec est, que de celo Deum deposuit et carnem induit, ut dicit Augustinus quia omnium onera, ut sua portat et ideo sola implet legem Christi. Unde Gal. 6.a. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. Omnium enim damnis et perditis communicat et in omnibus lucris est socia et particeps. Nihil potest facere cum divitibus. Quinto, quia omnes agri steriles et aridi illi fructificant. In illis enim sua semina spargit. Lc. 14.c. dicit. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos et beatus eris, quia non habent, unde retribuere valeant ; retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. In agris pinguibus, illius semina suffocantur. Sexto, quia Deum debitorem immo servum fac omnium miserentium. Prv. 19.c. Fenoratur Domino, qui miseretur pauperis. Sed qui recipit mutuum, servus est fenerantis, ut dicitur Prv. 22.a. Ergo Deus servus est omnium miserentium, cum ipse mutuum accipiat, sicut ipsemet dicit infra 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Septimo quia poterit dicere Domino: Libera me ab omnibus tormentis, quia omni genere tormentorum punita sum. Quia sicut dicebat Apostolus. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor, quis scandalizatur et ego non uror ? Sic ista potest dicere: Quis affligitur et ego non torqueor ? Quis patitur et ego non patior ? Octavo, quia ipsa affecurata est habende promissionis. Per hoc enim, quod omnia dimisit, certa, est quicquid debuit, dimittetur ei. De hoc enim habet litteras Evangelii patentes, Lc. 6.f. Dimittite et dimittetur vobis. Nono, quia in ipsa prudentia negotiandi. Nam pro luto temporalium, quod dat, recipit eternas divitias. Decimo, quia ipsa omnes miserias et angustias vult revelare, quod si non potest facere, sociam se exhibet, ut sic saltem patienter consoletur. Levius enim fertur, quod cum alio fertur. Est autem hominis triplex misericordia. Propria, fraterna, paterna. Propria, est hominis ad seipsum per contritionem. Eccles. 30.d. Miserere anime tue placens Deo. Fraterna, est fratris ad proximum per compassionem. De qua. Lc. 10.f. Videns eum Samaritanus misericordia motus est super eum. Paterna est patris ad filium per correctionem. { 16vb } Hec dimittit reatum. Lc. 15.d. Cum adhuc longe esset, vidit eum pater suus et misericordia motus est. Mitigat iratum Deum. Hab. 3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. Item consolatur amaricatum. Lc. 7.b. Cum vidisset Iesus mulierem flentem, misericordia motus est super eam et dixit. Noli flere. Item misericordia Prelati in subditos triplex est. In compassione cordis, in consolatione verbi, adiuvando in opere. Unde Lc. 7.f. Maria Magdalena pedes Domini lacrimis lavit, ecce compassio. Et unguento unxit, ecce verbi consolatio et capillis tersit, hoc est subsidium in opere. Item misericordia Dei triplex est. Prima in iustificatione peccatoris, que a culpa liberat et dicitur spatiosa, quia hominem, qui in carcere peccati iacebat liberans, ampliat et dilatat usque ad celum. De qua Ps. 32. Misericordia Domini plena est terra. Secunda in tribulatione liberans a pena et dicitur speciosa, quia animam liberans a pena efficit speciosam. De hac Eccles. 35.d. Speciosa est misericordia Dei in tempore tribulationis, sicut nubes pluvie in tempore siccitatis. Tertia erit in resurrectione liberans ab omni miseria et dicitur pretiosa. De qua Ps. 88. Misericordia edificabitur in celis. Qui triplicem misericordiam hominis habuit in via, triplicem Dei misericordiam habebit in patria. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {a} Quoniam ipsi misericordiam etc. Hec aptatur dono consilii. Bene enim sibi consulit qui miseretur proximo. Adaptatur etiam illi petitioni. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Voluntas enim Domini est, ut misereamur pauperum. Nota profectum. Saturabantur esurientes iustitiam quasi satisfaciendo necessitati, sed isti habebunt fercula ad superabundantiam, ultra enim saturitatem dabitur misericordi gloria, sicut dicitur infra 25.c. Habenti dabitur et abundabit.
Numérotation du verset Mt. 5,8 
marg.| {b} Beati mundo corde. Hec virtus in duobus consistit, scilicet in munditia intellectus et in munditia affectus. Munditia intellectus est puritas, scilicet a curiositate inquisitionis, ab inutilitate cogitationis, a falsitate opinionis, vel erroris. Hec enim tria inquinant intellectum. Munditia affectus est puritas a tribus, a primo motu prave delectationis, a consensu noxie delectationis, ab amore carnalis affectionis. Mundanum autem est cor hominis, ut vas, ut speculum, ut oculus: Ut vas ad recipiendum pretiosum liquorem. Is. 51.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini. Ut speculum, ut Deo inspectori faciem tuam exhibeat intuendam. Unde Ct. 2.d. Ostende mihi faciem tuam. Mundatur autem speculum abstersione, defricatione, ablutione. Abstersio est puritas confessionis et orationis, defricatio est discipline austeritas, ablutio lacrimarum et eleemosynarum largitas. Item ut oculus mundandum est cor a pulvere terrene cupiditatis, a macula carnalis voluptatis, ab albugine mundane dignitatis. Munditia oculi et speculi Dei faciunt visionem, munditia vasis impletionem operum. Bene ergo dicitur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Unde Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Hebreorum 12.d. Pacem sequimini cum omnibus et Sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Item Chrysostomus Secundum quod quis eripuerit se a malis et fecerit bona, secundum hoc et Deum videt aut turbulente, aut munde, aut modice, aut amplius, aut interdum, aut semper. Qui autem male agit, aut cogitat, diabolum videt, quia diabolus in omni opere malo figuratur. Hec virtus aptatur dono intellectus. Munditia enim cordis intellectui convenit, sicut puritas pupille oculi visioni et munditia speculi speculationi. Adaptatur etiam illi petitioni. « Adveniat regnum tuum », id est da nobis spiritum intellectus, quo mundatur cor, ut scilicet videamus te regnare in nobis. Profectus patet, quia"longe maior est omnibus aliis, sicut ille, qui in curia regis prandet et saturatur, dignior iudicatur quia facie ad faciem regem videt"a. Quia « hec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum et quem misisti Iesum Christum ». Hec sexto loco ponitur, quia per ipsam homo ad Dei imaginem reparatur, quem sexta die condidit ; perditum, sexta etate recuperavit. Sequitur.
a Fons: Cf. Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 5, PL 162, 1290A: «Congrua merces datur mundis corde, ut qui habent clarum oculum mentis, claré Deum videant et intelligant. Majorem habent isti retributionem, quam primi, sicut ille qui in curia regis non solum prandet , sed etiam faciem regis videt . Sed ille est summus, qui filius regis dicitur: quam dignitatem, habent pacifici et tamen omnes beati ». [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 5,9 
marg.| {c} Beati pacifici Non dicit placati animo, hoc enim pertinet ad secundam beatitudinem, que est. Beati mites, sed dicit pacifici quia, scilicet paci faciende, reformande et reservande sive in se, sive in aliis vigilant. Pax autem quinque habet contraria. Bella, lites, tumultus, inquietudinem, molestiam. Pacifici ergo sunt, qui in bellis sopiendis, litibus dirimendis, tumultibus sedandis, inquietudinibus quietandis, molestiis mitigandis vigilant et insistunt. Hec sunt officia, que pro nobis Dei filius exequenda suscepit. De illo enim scriptum est. Psalmo septuagesimoquinto. Ibi, id est in mundo, vel in carne, confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum. Quinque dicit predictis {6. 17ra} Δ quinque respondentia: et immo ipse non solum pacificus, sed et pax ipsa nominatur. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Bella, que in mundo erant, ipse veniens sopivit. Unde propter ipsum dictum est. Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Item litem, que erat inter nos et Deum Patrem ipse diremit. Eccl. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum et eris tu velut filius Altissimi obediens et miserebitur tui magis, quam mater de utroque, id est de bello sopiendo et lite dirimenda, dicit ipse Is. 63.a. Ego sum, qui loquor iustitiam, ecce litis direptio et propugnator sum ad salvandum, ecce bellorum sopitio. Item tumultus ipse sedavit, verbo, facto et exemplo. Exemplo, quia coram tondente se non aperuit os suum. Is. 53.c. Et coram Herode nihil omnino respondit. Lc. 23.b. Item facto, infra 9.c. Cum venisset Iesus in domum principis et audisset tibi cines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite et eiecta turba, intravit, Verbo. Is. 30.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra. Et 32.d. Erit opus iustitie pax et cultus iustitie silentium. Item inquietudines quietare venit. Io. 15.a. Manete in me et ego in vobis. Et quare ? Quia in mundo pressuram, in me autem pacem habebitis: Io. 16.g. In ipso enim est vera quies, ut dicit Augustinus in libro Confess. Inquietum est cor meum in me, donec quiescat in te, Domine. Item molestias tam spirituales, quam corporales mitigare venit Dominus. Propter quod Crucis signum oleo fit in baptizatis et confirmatis et ordinatis et in principibus honore regio sublimatis, ad innuendum, quod omnes cruciatus per suam Passionem mitigantur et dulcorantur. Unde beatus Bernardus. Multi vident nostras punctiones, sed non vident nostras unctiones. Qui igitur in his quinque faciendis in se et in aliis vigilant, pacifici merito, ac per hoc filii Dei vocabuntur, quia sunt similes patri suo. Hi sunt cubicularii Domini, qui preparant ei lectum. Mens enim pacata lectus est Domini. Unde Ps. 75. In pace factus est locus eius. Et alibi. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Item Beati pacifici id est facientes pacem inter carnem et spiritum suum, vel alienum. Gn. 16.c. Revertere Agar ad dominam tuam. Item in proprio corde inter cogitationes et desideria, que dicitur pax pectoris. In corde enim iusti misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculate sunt eum. Item inter se et Deum. Is. 27.b. Pacem faciet mihi, hic per penitentiam. Item inter Deum et peccatores. Ps. 121. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. Et 1Rg. 25.f. Abigail pacificavit verba David. Item inter hominem et hominem. Ps. 33. Inquire pacem et persequere eam. Rm. 12.d. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes. Et tunc tales erunt filii Dei, qui venit in terram, ut pacem faceret.
marg.| {a} Quoniam filii Dei vocabuntur id est similes, quia his nihil repugnat, quia similes patri suo sunt, in quo summa quies est. Hec virtus aptatur dono sapientie. Cordi enim pacifico revelat Dominus sacra sua. Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu, percipiet eam. Et Eccl. 9.d. Verba sapientum audiuntur cum silentio. Aptatur etiam illi petitioni: Sanctificetur nomen tuum, quasi dicat: da nobis spiritum sapientie, id est saporem de eternis, per quem confirmetur nomen tuum. Iudas autem fuit filius Dei, sed non fuit in ipso nomen eius confirmatum. Nota profectum: Inter omnia enim precedentia maximum iudicatur, filius Dei vocari. Bene autem ponitur septimo loco, quia sabbatizat et septima etate dabitur habentibus virtutes supradictas. Sequitur. Beati, qui persecutionem etc. Non est hec octava beatitudo solum, sed precedentium illuminatio et ad singulas referenda. Sic beati pauperes spiritu, si persecutionem patiuntur propter iustitiam, beati mites, si persecutionem patiuntur propter iustitiam et sic de aliis. Non enim omnis, qui persecutionem patitur, beatus est, nec transit ad celum, sed qui propter Deum. Dicit ergo: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam Patitur autem quis aut a se, aut ab alio. A se quando novus homo, id est ratio per gratiam innovata cruciat suum veterem hominem, quod facit, vel subtrahendo, que placent et hoc facit per spiritualem paupertatem, vel inferendo, que displicent et hoc facit per luctus disciplinam. Vel ab alio patitur et hoc cum mansuetudine et mentis lenitate, esuriendo iustitiam et fortiter {6. 17rb} tolerando. Item propter iustitiam conservandam, defendendam, propugnandam, ut Io. Bapt. non propter scelera, ut malefici, Heretici, latrones. Unde 1Pt. 3.c. Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Et iterum 4.d. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur. Sicut faciebant illi duo latrones, qui suspensi sunt cum  IESU. Lc. 23.f. Et nos, quidem iuste, nam digna factis suscipimus. Et latro a Pharaone suspenditur. Gn. 40.d. Dn. 12.d. Eligentur et dealbabuntur multi. Et supponit causam. Et quasi ignis probabuntur.
marg.| {c} Quoniam ipsorum etc.   per successionem, quia si filii et heredes. Item per dationem. Lc. 12. Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Item ratione emptionis. Isti enim, ut vulgo dicitur, bene et legaliter emerunt, Infra 13.f. Pre gaudio illius vadit et vendit universa, que habet et emit agrum illum. Augustinus Venale habeo. Quid Domine ? Regnum celorum. Quo emitur ? Paupertate regnum, dolore gaudium, labore requies, ignominia gloria, morte vita. Item per direptionem, Infra 11.b. Regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Isti enim, qui persecutionem patiuntur, propter iustitiam, sunt, qui cum Christo comedunt in via panem doloris et bibunt aquam tribulationis. Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem. Unde cum eo comedent pinguia in die solemnitatis, Is. 25.c. Faciet Dominus Deus exercituum omnibus populis in monte hoc, id est in Paradiso convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum, vindemie defecate. Isti sunt socii passionum Christi in via, unde erunt socii consolationis in gloria. 2Cor. 1.b. Scientes, quoniam socii passionum estis, ita eritis et consolationum. Isti cum Christo permanent in paupertate: et ideo permanebunt cum eo in hereditate. Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentatione mea et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Octo hic tanguntur, que faciunt convivium iucundum. Primum est nobilitas, vel dignitas ministrantium, quod tangitur ibi: Ego scilicet qui sum filius regis, sum minister, nec solum ego, sed et Angeli mei mecum. Secundum ordo ferculorum, ibi: Dispono. Tertium bonitas convivarum, unde dicit: Vobis, qui amici mei estis et ita boni. Quartum hilaritas, ibi: Sicut disposuit mihi Pater, qui mihi dat hilariter et letanter, sic ego vobis. Quintum pretiositas epularum, ibi: Regnum. Sextum abundantia, ibi: Ut edatis et bibatis, scilicet usque ad satietatem. Septimum est honestas, unde: Super mensam meam. Octavum, est saturitas, unde: In regno meo, qui potens sum vos defendere. Unde dicit Eccl. 6.a. Si possides amicum in tentatione, posside illum. Item isti sunt, qui onus pro celesti hereditate in presenti ferunt: et ideo habebunt emolumentum in futuro. Isti ergo merito sunt beati, qui die iudicii iustitiam patronam et advocatam sunt habituri, pro qua hic advocati fuerunt et patroni. Iustitia enim non potest esse iniusta sicut nec albedo nigra, ideo iure vicissitudinis stabit pro advocatis et propugnatoribus suis et non poterit iudicari contra eam: quia tunc erit forum iustitie, quod modo est misericordie. Notandum autem, quod eadem promissio fit paupertati, que est minima virtus et patientie, que est maxima hac ratione, quia tantum gaudebit, quilibet de alterius bono in patria sicut de suo. Differt autem hec beatitudo a prima. Prima enim regnum Dei habet in ipse, hec autem in re. Bene autem ponitur octavo loco, quia significat generalem resurrectionem, ut dicit Augustinus, que per octavas etiam designatur. Unde et proprie non fiunt octave, nisi in festis, que fiunt de morte. Unde octave nativitatis et resurrectionis Domini, que sunt ad decorem, non habent proprium officium, nisi officium octavarum.
Numérotation du verset Mt. 5,10 
marg.| {d1} Beati estis etc.  Sicu t Moyses propositis decem mandatis Decalogi explanationem subdidit breviatim. Sic Christus post prefatum sermonem subdit prolixiorem eius expositionem et inchoat ab explicatione octave beatitudinis, sicut etiam solet fieri in disciplinis mechanicis, quod ultimum in compositione, primum est in resolutione. Et quia breviter sub quadam generalitate dixerat, Beati qui persecutionem patiuntur distinguit species persecutionis. Et cum primo communiter ad omnes, tunc specialiter sermonem dirigit ad Apostolos, quia congruum erat, ut eos ad tolerantiam persecutionum animaret et armaret, quos velut agnos inter lupos missurus erat, ut mundum ab idololatria revocaret. Dicit ergo.
marg.| {d2} Beati estis quas i bene apti, sive magnificati.
Numérotation du verset Mt. 5,11 
marg.| {e} Cum maledixerint vobis homines quia peccatores. In hoc enim peccant homines, quia maledicunt et hoc est signum, quod illi, quibus maledicunt, sunt boni et beati. Peccatores enim laudant sibi similes. Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur.
marg.| {a} Et persecuti vos fuerint { 17va } Δ <Glossa> interlinearis. Persequi est vim inferre, vel insidiis appetere. Et potest distingui triplex persecutio: Cordis, oris et operis. Cordis ibi: Cum maledixerint Maledicta enim ex odio cordis procedunt. Operis, ibi: Et persecuti vos fuerint Oris, ibi: Adversum vos mentientes Is. 51.c. Nolite timere opprobrium hominum et blasphemiam eorum ne timeatis. Factis autem dupliciter. Aut in presentia, aut in absentia. Si in presentia, tunc ex violentia manifesta, si in absentia tunc insidiis. Dictis etiam dupliciter. In presentia, tunc in contumeliis, in absentia, tunc detractionibus.
marg.| {b} Et dixerint omne etc. <Glossa> interlinearis. Omnia genera verborum malignantium. Chrysostomus Qui gloriam celi concupiscit, opprobrium non timet in terra. Et infra Et quantum, quis de laude hominum letatur, tantumdem de eorum opprobrio tristatur. Nam quem laus extollit, vituperatio exprimit. Ubi quis querit gloriam, ibi timet confusionem, sed qui gloriam querit, tantum apud Deum non timet confundi in conspectu hominum.
marg.| {c} Mentientes propter me quas i non propter peccata, non propter terrena, non propter favorem hominum. Chrysostomus: Qui mendaciter blasphematur et propter Deum beatus est, sed si alterum deest, non est merces beatitudinis. Philosophus. Si non queris gloriam, non dolebis inglorius. Translatio antiqua habet. Cum oderint vos homines et dixerint omne malum et expulerint. Idem tamen sensus est in nostra.
Numérotation du verset Mt. 5,12 
marg.| {d} Gaudete Ecce additur novum et inauditum. Iusti enim olim persecutiones passi sunt, sed forte in habitu gavisi non sunt. Gaudete mente in illa die, qua tribulationem patiemini. Illa dicit, quasi desiderabili et iucunda.
marg.| {e} Et exultate corpore, propter exemplum, gaudium exterius ostendite. Sic Apostoli. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu Concilii etc. Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes. 1Pt. 4. Communicantes Christi passionibus gaudete. Hbr. 12.a. Ideo et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum.
marg.| {f} Quoniam merces vestra id est iucunditas eterna: De qua Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis. Vel merces est aureola, vel aurea. 1Cor. 3.b. Unusquisque secundum laborem mercedem accipiet.
marg.| {g} Copiosa est Magn a est merces pro patientia in tribulatione, sed longe maior pro exultatione. Unde dicit. Interl. Tanto merces uberior, quanto gaudio et exultatione in tribulatione fides erit devotior. Vel Copiosa quia rem suam dat in plenitudine.
marg.| {h} In celis id est in celo empyreo. Rabanus Non hic celos puto dici superiores partes aeris, sed de quibus Lucifer est eiectus. De quibus Apostolus. Nostra conversatio in celis est. Phil. 3.d. Dicitur tamen pluraliter, celis propter multitudinem gaudiorum. Rabanus Nescio, quis nostrum hoc implere possit, ut laceretur opprobriis fama nostra et nos in Domino exultemus, hoc, qui vanam sectatur gloriam, implere non potest. Sed ad hec sustinenda proponit eis exemplum Prophetas. Unde sequitur.
marg.| {i} Sic enim persecuti sunt etc. quasi dicat: non est novum, si vos, qui servi mei estis, patiamini, quia et Prophete mei, propter eandem causam passi sunt prius. Et si illi libenter passi sunt propter me, qui non habuerunt exemplum, neque me viderunt et vos libentius deberetis pati, qui habetis exemplum meipsum et Prophetas, quorum exempla vos invitant et verba informant, quorum prophetias in me impletas videtis, cur ergo, quod illi sine exemplo potuerunt, non potestis ? Augustinus super Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, dicit. Incipit tibi dicere Deus ? Tu non potes, quare ille potest, quare aliter potuit: Numquid tu delicatior illo Senatore ? Numquid tu infirmior illo, aut illo invalidior ? Numquid tu imbecillior es feminis ? Femine potuerunt, viri non possunt, delicati potuerunt et divites, pauperes non possunt ? 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Unde { 17vb } 1Mcc. 6.d. Ostenditur Elephantibus sanguis uve, id est exempla Martyrum et sanguis mori ? id est exempla aliorum, qui non fuerunt martyres. Fructus mori, primo candidus, deinde rubicundus. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus ; deinde rubicundus. Ultimo niger. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Sic illi Sancti candidi per munditiam vite, rubei caritatis igne, nigri dura et assidua persecutione, vel carnis maceratione.
Numérotation du verset Mt. 5,13 
marg.| {k} Vos estis sal terre Hec est secunda pars huius capitis: Dominus more boni exhortatoris, exhortatione sua miscet leta tristibus et tristia letis. Quia igitur predixerat eis de pena persecutionum, que poterat esse causa desolationum, subdit remedium consolationum, quasi dicat: non debetis in tribulationibus deficere, quia defectus vestri multis essent occasio ruine, quia vos estis sal terre, unde verbo et exemplo alios debetis condire et ad tolerantiam persecutionum animare. Vos enim habetis totius orbis legationem, vos estis condimentum universe carnis, videte ergo, ne in aliquo periculo, vel incommodo deficiatis.
marg.| {k} Vos estis sal terre id est humane nature, que per vos sapientia verbi debet condiri. Apostoli autem et Predicatores dicuntur sal, quia debent verbo fluxum peccati exsiccare et vermes virorum abigere. Mc. 9.g. Omnis victima sale conditur. Unde significantur per sapphyrum, qui stringit fluxum. Is. 54.c. Fundabo te in sapphiris. Item sal reddit terram sterilem. Imperatores enim solebant seminare urbes sale, ne quod in eis germen oriretur. Unde Ps. 106. Terra fructifera in salsuginem etc. Sic Apostoli destructo regno peccati, germen vitiorum compescebant. Item cibus non est aptus, nisi sit sale conditus, sic nec utilis sermo, sine Apostolica doctrina dictus. Ideo Lv. 2.d. dicitur. Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal federis Dei tui a sacrificio tuo. Item sal maris solis calore fit. Hi sunt Apostoli et primitivi martyres, qui inundationes maris, quasi lac suxerunt. Sal ex aqua et igne fit per longam decoctionem. Hi sunt prelati et predicatores, qui igne tribulationis et caritatis decocti debent alios condire.
marg.| {l} Quod si sal etc. id est si doctor, vel predicator erraverit, aut in tribulatione defecerit, per quem populus infirmus confirmabitur ? Similiter. Eccles. 12.c. Quis medebitur, vel miserebitur incantatori a serpente percusso ? Et 34.a. Ab immundo quis mundabitur ? Evanescit autem per tribulationem. Ante enim videbatur aliquid esse ; sed nunc patet, quod nihil sit. Iob. 4.a. Venit super te plaga et defecisti. Item evanuerit per inanem gloriam. Osea 10.b. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque, que cito evanescit per ventum. Item evanuerit timore male humiliante, vel amore male inflammante: Ps. 79. Incensa igni et suffossa etc. Item evanuerit errando a veritate, ut Heretici Sap. 5.a. Erravimus a via veritatis et iustitie lumen non luxit nobis.
marg.| {m} Ad nihil valet etc.  Ab o fficio predicandi et ab Ecclesia per excommunicationem, si est publicus peccator, vel Hereticus, vel merito extra sit, si occultus. Is. 22.f. Expellam te de statione tua, hoc est, de Ecclesia et de ministerio tuo deponam te, id est de officio tuo. Hoc enim est commune hereticis, ei qui cedit tribulationi, quod uterque eiicitur, ille ne alios corrumpat, iste autem quia eius predicatio contemnitur. Eccl. 26.d. Qui transgreditur a iustitia ad peccatum, paravit eum Deus ad rompheam.
marg.| {n} Et conculcetur etc. id est simul cum subditis calcetur, vel subtus omnes alios in profundo inferni proiiciatur. Mal. 4.a. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, infra 15.b. Si cecus cecum ducat ambo in foveam cadunt. Dux enim, qui precedit, prius cadit et alius eum deprimit. Calcatur autem anima primo in inferno, conculcabitur autem corpus cum anima. Boni autem calcantur: per pressuras et tribulationes, sed non conculcantur, licet enim quis in corpore multa sustineat in terra, mente tamen fixus est in celo.
Numérotation du verset Mt. 5,14 
marg.| {o} Vos estis etc.  Pred icta particula scilicet Vos estis sal terre, sicut pertinet ad septimam beatitudinem per donum sapientie, sic ista Vos estis lux mundi, ad sextam beatitudinem pertinet per donum intellectus. Dicit ergo ; Vos estis lux mundi Interl. percipientes in Christo lumen veritatis, per quos omnes illuminantur a tenebris ignorantie. Io. 8.b. dicit Dominus, ego sum lux mundi, quasi dicat: Dominus, ego sum lux primitiva, vos autem estis quasi lumina a me derivata et quasi radii ad illuminandum et calefaciendum Phil. 1.c. Inter quos lucetis tamquam luminaria in firmamento. Isti duodecim discipuli possunt dici duodecim hore diei. Io. 11.b. Numquid hore duodecim sunt diei ? SENECA. Non licet principi plus latere, quam soli.
marg.| {p} Lux Secu nda causa, quare non debent deficere, quia illuminantur a Christo, quocumque fuerint illati. Unde Ps. 31. In via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Unde sicut sal, quia debent corruptionem pellere, sic quia lux, debent tenebras effugare.
marg.| {q} Mundi Nomi ne {6. 18ra} mundi, vel universi, vel qui sunt de mundo electi accipiuntur et maxime illi, qui per eorum doctrinam sunt mundati. Chrysostomus Sal potest carnem servare incorruptam, putridam autem mundare non potest. Item bona conversatio Sacerdotum est condimentum populi, propter hoc sunt sal, sed propter verbum doctrine sunt lux. Prius sal postea lux, quia oportet prius bene vivere, quam bene docere. Nam per bonam conversationem ascenditur ad scientiam sine dubio, per scientiam autem nescio, si ad bonam omnino conversationem veniatur. Propter hoc scientes multos fine timore Dei videmus, timentes autem Deum sine scientia nullos videmus. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis. Et alibi. Super senes intellexi, quia mandata tua quesivi. Lc. 10.d. Abscondisti hec a sapientibus et revelasti ea parvulis. Ps. 110. Initium sapientie timor Domini. Iob. 28.d. Timor Domini ipse est sapientia et recedere a malo intelligentia.
marg.| {a} Non potest civitas etc. quasi dicat: aspicite, quid sitis et ubi et ad quid positi sitis, ac si dicere velit. Vos estis civitas in protectionem et defensionem aliorum, pro quibus debetis vos opponere tamquam murum. Et talis civitas non potest, id est non debet abscondi. Hec enim est familiaris expositio huius verbi potest, scilicet manifestari in regimine existentium in civitate et in repressione e foris impugnantium. Ier. 1.d. Ego quippe dedi te hodie in civitatem, munitam. Hec civitas regenda est interius per donum consilii et deferenda exterius per donum fortitudinis. Sed quid est quod Apostoli dicuntur civitas, cum non sint civitas, sed fundamentum civitatis. Siquidem Ecclesia civitas est. De qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Apostoli vero eius fundamenta. Unde fundamenta eius in montibus sanctis, id est Apostolis. Sed intelligas nomine totius partem, nomine scilicet civitatis fundamentum. Mons, super quem ponitur hec civitas Christus. De quo. Is. 2.a. Erit preparatus mons domus Domini in vertice montium. Vel eminentia virtutum dicitur mons, vel culmen doctrinarum.
Numérotation du verset Mt. 5,15 
marg.| {b} Neque accendunt lucernam Idem , quod prius astruit, per similitudinem lucerne, id est quod non debent lucem doctrine abscondere, quia sicut lucerna in eminenti ponitur, ut lumen circumquaque diffundat et lucis usum prebeat, sic et ipsi positi sunt, ut doctrina eorum luceat etc.
Numérotation du verset Mt. 5,15 
mystice
marg.| Mystice. Christus lucernam accendit, dum testam humane nature divinitatis sue flamma implevit, quam nec credentibus ascendit, nec modio, id est mensuram legis, qua structa erat secundum superficiem littere, terminis unius gentis inclusit ; sed super candelabrum, id est super Ecclesiam fidem sue Incarnationis affixit, ut omnes possint omnes intueri, qui in domo, id est in Ecclesia, vel in mundo sunt.
marg.| {c} Et ponunt eam sub modio ad l it. Hoc est enim contra lucerne usum. Docet eos domesticis exemplis, ut communicent lucem predicationis. Predicatio enim avarum dedignatur possessorem et dispersa recipit incrementum et ideo venerabilis est thesaurus.
marg.| {d} Sed super candelabrum Inte rl. Candelabrum est Ecclesia, que verbum vite presentis baiulat, quam sicut lucerna divinum verbum illuminat. Lucerna etiam dicitur Christus, crux candelabrum, super quam erat levandus.
marg.| {e} Ut luceat omnibus tam pauperibus, quam divitibus, sine acceptione personarum. Malis tamen abscondita est lux. De quibus Ps. 113. Oculos habent et non videbunt. Io. 1.a. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt. Et ideo cicit.
marg.| {f} Qui in domo sunt id est in Ecclesia Catholica. Hereticis enim, Iudeis et gentilibus, quia extra domum sunt, absconditus est Dominus. De quibus ipse ait. Dt. 32.c. Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum Za. 4.a. Vidi et ecce candelabrum aureum totum, hec est, Ecclesia et lampas eius super caput ipsius, hic est Christus. Corporis enim Ecclesie caput est Christus et septem lucerne, {6. 18rb} id est universitas doctorum super illud et septem infusoria lucernis erant, septem dona Spiritus sancti. Ex. 25.d. Facies candelabrum ductile ex auro purissimo, facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso, id est peccatoribus, qui adversi sunt a Deo. Soph. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis. Commendatis Apostolis in quatuor. In vita et doctrina, ab unitate, ibi Non potest civitas et prudentia, subdit.
Numérotation du verset Mt. 5,16 
marg.| {g} Sic luceat lux vestra sic sup. ut predictum est in exemplis evidentibus.
marg.| {h} Coram hominibus ut s cilicet informentur tam vita, quam doctrina. Doctrina enim, sine vita lucerna est, sine oleo, ignis evanescens in fumum, uva detumescens in acino.
marg.| {i} Ut videant opera vestra bona Bonu m enim opus, bona doctrina est. <Glossa> interlinearis : Bene docet, qui facit, quod docet. Bona bono animo facta. Vel bona Deo grata, vel bona utilia. Caritas enim ab utili opere non vacat.
marg.| {k} Et glorificent in v obis, non vos.
marg.| {l} Patrem vestrum etc.  cui soli est gloria. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, quasi dicat: Dominus. Et bona agatis et finem in laudibus hominum non constituatis. Opus enim a Domino requiritur, ut doctrina confirmetur. Bernardus. Lingua magniloqua, manus otiosa, doctrina lucida, vita tenebrosa, est res monstruosa.
Numérotation du verset Mt. 5,17 
marg.| {m} Nolite putare Oste nso quales et quanti sunt Apostoli, quia sal terre, lux mundi, civitas et lucerna, in hac tertia parte huius capituli instruit eos de modo predicandi, ostendens, quid debent predicare, quia non solum Evangelium, sed etiam legem Mosaicam. Unde dicit. Nolite putare Antipophora est responsio ad tacitam obiectionem, quam noverat iam Dominus in mentibus eorum conceptam, quia audierunt Dominum, quedam nova nobis precipientem, ceperunt dubitare, utrum vellet legem solvere et aliam legem introducere. Et quia hec dubitatio volvebatur in cordibus eorum, previdens hoc Dominus preoccupavit eos ponens solutionem dicens. Nolite putare ne in errorem incidatis.
marg.| {n} Quoniam etc. id est ne fiat impedire. Solvit eam, que spiritualiter facere vetat. Int. Christus est legis prophetarum unius, per quem omnia spiritualiter adimplentur.
marg.| {o} Non veni solvere id est cessare legem. Ps. 88. Neque prophanabo testamentum meum et que procedunt a labiis meis, non faciam irrita. Is. 55.d. Verbum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum.
marg.| {p} Sed adimplere id est perfecte implere in meipso et in aliis docendo, ut ad sit intensivum. Adimplere prefiguratam veritatem exhibendo consilia superaddendo, vel que occulta erant explanando. Is. 10.f. Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram, id est Evangelium. Et 28.f. Consummationem et abbreviationem audivi a Domino. Nota quod in lege erant quedam mortalia, que condienda erant sapore caritatis, ut ex dilectione fierent. Unde enumeratis preceptis legis concludit Apostolus. Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Et hoc potest respondere illi, quod supra dixit: Vos estis sal terre. Sal enim interiora condit et conservat, non solum exteriora. Sic doctrina Evangelica cohibet a malo, non solum manum, sed etiam animum et utrumque condit et informat ad bonum. Item in lege et prophetis sunt figure et prophetie, que adimplentur per amotionem velaminis et exhibitionem interioris veritatis, quod sit per intellectum fidei corda mundantis, ut videatur Deus, qui absconditus erat in figuris Sacramentorum et in umbra prophetarum. Et potest respondere ei, quod supra dixit: Vos estis lux mundi. Item in lege promissa et comminationes. Promissa scilicet de se et de Ecclesia, que docet iam partim impleta et omnimodo implenda in patria, quorum impletio ex misericordia. Et ad hoc respondet spiritus consilii et consilium est in fugiendis et eligendis. Et potest hoc respicere ad id quod supra dixit. Non potest abscondi civitas. Cives enim consilio sunt regendi et adversarii fugandi. Item in lege sunt iudicialia, que docet Christus implere, prout valent ad perfectionem et professionem familie domus Dei, que habet donum scientie, quo docemur conversari in medio prave et perverse nationis. Et respicit ad hoc, quod supra dixerat. Neque accendunt lucernam etc.
Numérotation du verset Mt. 5,18 
marg.| {q} Amen quippe etc.  Amen nec Grecum est, nec Latinum, sed Hebreum et interpretatur verum. Sed ideo nec Grecus, nec Latinus ausus est interpretari, ne vilesceret nudatum. Amen quandoque ponitur nominaliter. Apc. 3.c. Hec dicit Amen testis fidelis, id est veritas. Quandoque ponitur verbaliter pro fiat, ut in orationibus. Sed sepius ponitur adverbialiter, ut hic. Sed questio est, quare solus Ioannes geminat, amen, amen. Solutio: secundum Hieronymum Amen interpretatur vere, vel fideliter, vel fiat. Ioannes autem complevit Evangelium ad supplementum et munimentum contra hereticos et ideo dicitur bis amen, quasi vere ad fidelium instructionem et ad hereticorum expulsionem. Item quia expresse et coniunctim loquitur de Christo secundum duas naturas, qui verus est in promittendo, fidelis in reddendo.
marg.| {r} Donec transeat celum etc. {6. 18va} id est donec elementa mutabuntur de hac mutabili forma in immutabilem, non enim transibunt secundum substantias, sed species immutabuntur. Lc. 21.f. Celum et terra transibunt. 2. Pet. 3.c. Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo celi cum magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Δ
marg.| {a} Iota unum quia vere implebitur lex, quia non preteribit a lege, non dico unum verbum, quin fiat tempore suo, sed nec unum Iota, aut unus apex. Iota littera greca est. Iod vero Hebrea. Et licet Evangelista scripserit Hebraice, non tamen Iod sed Iota nominavit. Et huius ratio est, quia Iota apud Grecos decima littera est et significat decem et ita per Iota intelligitur Decalogus: dicit ergo: Non preteribit unum Iota idem est ac si diceret, non preteribit unum de decem mandatis.
marg.| {b} Aut unus apex id est minimum significatum legis. Apex enim non est littera, sed distinctio littere. Hebrei enim diversa elementa signant eadem figura, v.g. Per Aleph representant a et e, sed per quosdam punctos infra, vel supra positos distinguunt, puncti illi dicuntur apices. Igitur neque apex, neque Iota preteribit a lege, id est nec minimum preceptum, nec pars precepti evacuabitur, quin compleatur, vel in capite, vel in corpore tempore suo. Non omnia impleta fuerunt in primo adventu Domini, sed adhuc quotidie implentur et in fine omnia implebuntur.
marg.| {c} Non preteribit a lege quin spiritualiter impleantur, aut imperfecta perficiantur.
marg.| {d} Donec omnia fiant ]   in c onsummatione seculi, scilicet tunc cessabit fieri omnino, ut Dt. 32.e. Adesse festinant tempora. Nota quod ad Iota referunt moralia, ad apicem mystica. Sicut enim allegoria locum altiorem tenet, ita apex tenet in figurarum distinctionibus.
Numérotation du verset Mt. 5,19 
marg.| {e} Qui ergo solverit etc.  Oste ndit Dominus se nolle solvere legem, modo determinat sententiam contra illos, qui solvunt. Solvitur autem tripliciter. Non agendo, non credendo, alios in errorem trahendo. Solvit simpliciter, non implens, non simpliciter docens, solvit nullum figurale esse putans, vel docens. Transgressor, qui nullum solvit ; malus, qui solvit ; et solvere docet, deterior. Facit tantum bonus ; facit et facere docet melior.
marg.| {f} Minimis ut s int moralia, vel legalia aliqua. Augustinus Minima precepta loquuntur adversus vitia, qualia sunt. Non occides, non mechaberis. Vel minima possunt dici illa mandata legis, quibus significatur crux et Passio Christi, que minima sunt quantum ad signum. Vel minima possunt dici, quia quod parvum fuit et infirmum in Christo significabant, scilicet pati, mori, crucifigi. Vel possunt dici minima, id est contemptibilia, quo ad infideles, quia Iudeis scandalum, gentibus stultitiam 1Cor. 1.d.
marg.| {g} Et docuerit sic homines id est male docendo pervertit. Minimus vocabitur etc.
marg.| Glossa despectissimus in Ecclesia Sanctorum, vel ab illis, que sunt in Ecclesia Sanctorum. Ps. 51. Super eum ridebunt et dicent, ecce homo etc. Vocabitur dicit, non quod ibi sit, ubi non sunt nisi magni, sed ab illis, vel inter illos iudicabitur, vilissimus et despectissimus illic, ubi erit. Quia autem in celo non sint nisi magni, significat piscatio Petri post resurrectionem, ubi rete legitur impletum centum quinquaginta magnis piscibus. Io. 21.c. Cassiod. Qui maiora negligens docere presumpserit, consequens est, ut nec iam minimus in celo, sed in gehenne supplicio maximus habeatur. Et ideo cavendum, ut qui peritiam disputandi, ac sermonis affluentiam consecuti sunt, spiritualem scientiam habere videantur. Item Chrysostomus Mandata Moysi in actu facilia sunt, non occides, non adulterabis et ideo in remuneratione publica, in peccato autem magna. Mandata vero Christi, id est non irascaris, neque concupiscas, in ipso actu difficilia sunt et ideo in remuneratione magna, in peccato autem minima videntur. Et Infra Qui ergo doctor est, si ab omnibus se abstinuerit, magnus est, si autem vel levia hec peccaverit, nihil ei prodest sacerdotalis dignitas. Aliter potest intelligi, quod dicit ; Docuerit autem sic id est qui non egerit et tamen bene docuerit. De istis. Dt. 28.b. Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut facias, maledictus eris in civitate, id est in Ecclesia triumphante et maledictus {6. 18vb} in agro, id est in Ecclesia militante.
marg.| {i} Qui autem fecerit etc.  Nota ordinem, prius dicit facere, deinde docere. Eccl. 29.d. Que in manu habes ciba ceteros. Act. 1.a. Cepit  IESUS facere et docere. Hec duo significantur per duos lapides onychynos, in quibus scribebantur veritas et doctrina. Hec sunt malogranata et tintinnabula. Ex. 28.f.
marg.| {k} Hic sing ulariter et demonstrative, in quo excellentia significatur.
marg.| {m} Vocabitur et e rit non tantum nomine, sed re.
marg.| {l} Magnus in regno celorum laud abilis et reverendus, quod magnum est, ubi soli magni sunt. Augustinus Magnus vocabitur et erit, licet in presenti abiectus sit. Ps. Elegi abiectus esse in domo Dei etc.
Numérotation du verset Mt. 5,20 
marg.| {n} Dico autem vobis Dixe rat Dominus, se venisse implere legem, quod et discipulis faciendum predixit, ut scilicet habeant abundantiorem iustitiam, quam Scribe et Pharisei, qui non solum precepta Moysi, sed etiam super additas traditiones implere se ostendebant. Sed contra hoc videtur esse illud Act. 15.c. Hoc est onus etc. Item alibi dicitur, quod manus Moysi erant graves. Dicimus quod manus Moysi dicuntur esse graves, propter tria ; propter pene crudelitatem, propter ceremonialium multiplicitatem, propter spiritualis intelligentie obscuritatem. Dicimus etiam, quod eadem legis sit et Evangelii substantialis perfectio. Sicut enim Evangelium prohibet manum et animum, ita et lex. Sed dicitur non cohibere animum, quia in lege non infligebatur pena pro peccato animi, quia lator eius purus homo fuit, non potens videre corda, lator vero Evangelii Christus corda videt et ideo punit utraque peccata, cordis scilicet et operis. Debet autem iustitia nostra in duobus abundare a Scribis et Phariseis, scilicet in omnium preceptorum exteriorum observatione et interiorum, quorum neutrum ipsi faciebant, ut patebit in littera. Dicit ergo: Dico autem vobis Certificavit prius de implenda lege, de implentium mercede, de transgressorum indignitate. Nunc certificat de modo implendi et qualitate, ostendens, quod non solvit, immo magis superaddit. Glossa Dum ait Dico magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit, ostendit quomodo superaddit et non que prius mandaverat absolvit. Plus enim est non cupere, quam non adulterari, non irasci, quam non occidere. Dico autem quasi dicat: ego, cuius verba mentiri non possum, hec predico. Et ideo magis attendite et cavete.
marg.| {o} Vobis quas i in partem solicitudinis specialiter vocatis.
marg.| {p} Quia nisi abundaverit etc. Chrysostomus Iustitiam hic vocat omnem, sive universalem virtutem.
marg.| {q} Plus quam scribarum etc.  quor um iustitia semiplena erat. Erant enim tamquam abecedarii, quos Dominus, tamquam rudes grossa et rudi doctrina erudivit, in qua ipsi pertinaces doctrine veritatis, scilicet Christo neglecto, ulterius procedere noluerunt. Item signa exteriora amplectebantur. Unde in materialis templi edificatione et ornatu tota eorum intentio consistebat, quod non fuit nisi signum et pictura veri templi Dei, scilicet fidelis anime, de cuius ornatu non curabant. Erant ergo similes alicui imaginem Crucifixi honoranti, ipsum vero corpus Dominicum conculcanti. Tales sunt et hodie multi Christiani, qui bene procurant asinum suum, scilicet corpus suum, de anima vero non curant. Item habebant exterius speciem pietatis, veritatem eius abnegantes. Unde erant falsarii, ut falsum argentum dicitur, quod cum videtur esse argentum, veritatem argenti non habet. Christianus autem non debet esse contentus his iustitiis, sed totus debet esse fons iustitie ex omni parte fluens et reddens virtutum opera. Quelibet enim virtus fons est, opera sunt rivuli de fontibus emanantes. Debet ergo in nobis abundare virtus et gratia intantum, quod omnia obstacula diaboli dirumpat. Ponit enim inimicitias, malefacta et iniurias quasi obstaculum amori, ne in proximum a nobis effluat. Divitias ponit quasi murum, que cor avari detinent, ne amor, aut beneficium ad proximum effluat. Ponit etiam superbiam tamquam montes a Deo et a proximo nos dividentes et gratiam a Deo ad nos, vel amorem a nobis in proximum defluere non sinentes. Hec omnia obstacula debemus dirumpere. Prv. 15.a. In abundanti iustitia virtus maxima est.
marg.| {r} Non intrabitis in regnum celorum id est in Ecclesiam triumphantem.
Numérotation du verset Mt. 5,21 
marg.| {s} Audistis quia dictum etc.  Ecce perfectionem, quam venit supplere, incipit explanare, ostendens primo, quomodo iustitia eorum debet superabundare.
marg.| {t} Antiquis quib us data est lex.
marg.| {u} Non occides Ex. 20.c. Hilarius. Pulchro ingressu opus legis cepit excedere, non dissolvere. Nota autem, quod est homicidium voluntatis, ut odii. 1Io. 3.c. Omnis, qui odit fratrem suum homicida est. Item oris. Quidam enim interficiuntur in ore gladii Amalecite. Ex. 17.d. Prv. 5.a. Lingua eius acuta {6. 19ra} Δ quasi gladius biceps, hoc de Hereticis. De adulatoribus. Prv. 30.b. Est generatio, que pro dentibus gladios habet. Iob. 5.c. Salvum faciet Dominus egenum de gladio oris eorum. Item operis, ut qui faciunt aliquid, propter quod non vivat, ut Onan: Gn. 38.b. Vel qui procurant venena, ut occidant infantes. Amos 1.d. Dissecuerit pregnantes Galaad, vel alio modo iniusto occidunt. Item est homicidium exempli. Osea 5.a. Audite hec sacerdotes et attendite domus Israel et domus regis auscultate, quia vobis iudicium est, quia laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum super Thabor. Item scandali. 1Cor. 8.d. Peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est, sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christo peccatis. Item negligentie. 3Rg. 3.c. de illa, que dormiens nocte oppressit filium suum. Iob. 39.b. Dereliquit ova sua in terra. Et infra: Obliviscitur, quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat, duratur ad filios suos quasi non sint sui. Item taciturnitatis. Ez. 33.b. Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel: Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Item fraudis. Prv. 26.c. Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, ita vir, qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus, dicet, ludens feci. Item avaritie. Augustinus Pasce fame morientem, si non paveris occidisti. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Item incaute reprehensionis. Dt. 19.b. Qui percusserit proximum suum nesciens etc. si in succisione lignorum securis effugerit manum, ferrumque elapsum de mambrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supra dictarum urbium confugiat.
marg.| {a} Qui autem occiderit etc.  Inte rl. Accusatione legis, ut iudicio puniatur legis.
Numérotation du verset Mt. 5,22 
marg.| {b} Ego autem dico vobis plus impono, scilicet Glossa, Superadditio Christi, non irasci, non concupiscere, a quibus difficile est abstinere. Concupiscentie enim nobis contemporanee sunt et innate et ideo laboriosum est eas expugnare. Eccl. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua averte. Ex hoc arguunt quidam, quod manus Christi gravior sunt quam Moysi. Sed non est sic, quia caritas adiuvat sacramenta, Evangelica doctrina aperta et magna promissa etiam et data, quia antiquis promittebantur et dabantur temporalia, Christianis autem eterna.
marg.| {c} Quia omnis, qui irascitur etc. id est dignus accusatione. Nota autem, quod est ira per zelum, ut Phinees contra coeuntes. Nm. 25.b. Arrepto pugione ingressus est post virum Israelitem in lupanar et perfodit ambos simul. Et Infra 21.b. De Christo, qui eiecit ementes et vendentes de templo. Zelus autem, quia immunditias non sustinet, comparari potest mari, quod proiicit cadavera. Item patelle S. Germani de Pratis, que proiicit ova putrida. Item est ira, que est veniale peccatum. Ps. 4. Irascimini et nolite peccare. Et est quasi spuma, que statim transit. Item est ira, que peccatum mortale et hec aufert homini rationem. Unde. Impedit ira animum, ne possit cernere verum. Item senescere facit. Prv. 17.d. Animus gaudens etatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. Et comparatur furioso, qui portat clavam. Item aer. turbinoso. Item tempestati maris. Item ira hominem interficit. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia. Item infatuat. Eccl. 7.b. Ira in sinu stulti requiescet. Item societatem aufert. Prv. 22.d. Noli esse amicus homini iracundo. Item excecat. Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram. Item concordiam extinguit. Prv. 29.d.2. Vir iracundus provocat rixas. Item spiritum extinguit. Is. ult. a. Super quem requiescet spiritus meus etc. Ps. 75. In pace factus est locus eius.
marg.| {d} Qui autem dixerit etc. id est qui de motu in vocem damnationis prorumpit. Racha enim interiectio est, indignationem significans proferentis.
marg.| {e} Reus erit concilio cons ensu iudicum de danda sapientia in eum.
marg.| {f} Qui autem dixerit fatue id est qui usque ad specialia convicia processerit contra fratrem, quem Deus salem vocat supra eod. b. Vos estis sal terre. Glossa non modicus furor est, quem Deus sapientie sale condivit, infatuatum dicere et sapienti derogare.
marg.| {g} Reus erit gehenne ignis infe rnalis, scilicet Nota quod iudicium, concilium, gehenne, penam significant infernalem. Sed quia secundum qualitatem culpe variatur qualitas pene, voluit {6. 19rb} Dominus nominum varietate, varietatem pene significare. Minus est enim ira cordis, plus est Racha. id est affectus ire in vocem prorumpens, plus etiam est fatue, id est certa expressio convicii, propter quam redditur aliquis infamis, primo iudicium, secundo concilium, tertio debetur gehennam. Iudicium est, quando cum reo agitur et adhuc locus defensioni conceditur. Concilium dicitur, quando de scientia danda agitur inter iudices. Gehenna dicitur illatio pene. Grave est de culpa agere, gravius est sententiam dare ; gravissimum est penam irrevocabiliter infligere. Racha interiectio est et significat affectum ire in vocem consonam prorumpentem. Gehenna dicitur age, quod est terra et hennon quasi terra. Hennon locus erat iuxta Hierusalem valde delectabilis, ubi Iude idolis immolabant, sed tempore captivitatis repletus est locus ille cadaveribus mortuorum, secundum vaticinium Ier. 19. Et versus est in fetorem maximum, cui Dominus comparat ignem gehennalem vocando ipsum gehennam. Hanc vallem Hennon legitur Iosias contaminasse. 4Rg. 23. Item secundum quosdam dictio est Hebraica et interpretatur vacuus Latine et cenos Grece, quod dicimus, sine cerebro, quod est magna contumelia. Unde Hilar. Qui fratri credenti in Deum dixerit fatue, seu vacue, impius est in religione. Qui ergo, quem Dominus salem nuncupat, vitio infatuati sensus lacesserit, pabulum est ignis eterni, nisi penitentiam egerit. Nota autem, quod contumelia comparatur olle bullienti. Pr. 15.a. Os fatuorum ebullit stultitiam. Item aposthemati, quod maturum persepe non continet famem. Item musto ferventi. Item ferrato, quod ventrem, non habenti et repagula frangit.
Numérotation du verset Mt. 5,23 
marg.| {h} Si ergo offers Prim o prohibuit, propter homicidium iram latentem. In corde: et iram prorumpentem in contumeliam et hoc dupliciter, vel generalem, vel specialem. His tribus solet addi quartum, quod ex his solet nasci odium, scilicet quod est ira inveterata, sicut stupor in carnibus nascitur, qui solet dici a medicis tumor, sive rancor ex vetustate, item ex vetustate ire, quidam rancor in anima nascitur, qui dicitur odium. Et primo agit de odio tollendo a fratre, quem lesimus, post ab inimico, a quo lesionem accepimus. Dicit ergo.
marg.| {h} Si ergo ]   Conc ludit Dominus quasi a maiori. Si enim non licet fratri irasci, multo fortius non licet in animo tenere, quod possit in odium converti.
marg.| {i} Offers id est offerre proposueris.
Numérotation du verset Mt. 5,24 
marg.| {k} Munus tuum boni operis.
marg.| {l} Ad altare ad l itteram, si presens est et competenter fieri possit debet petere veniam. Vel sicut dicitur Interlinearis <Glossa.> in fide, vel ad Christum, ad quem nisi per fidem attingat, nemo indigne offert. Hbr. 11. Sine fide impossibile est, Deo placere. Notandum autem, quod unusquisque prius se debet offerre Deo, quam sua, nec placet Deo si sua offert et se Deo subtrahat, quod fit per iram. Hbr. 10.g. Si se subtraxerit, non placebit anime mee. Unde videtur esse irrisio, sive subsannatio. Unde Eccl. 34.c. Non sunt beneplacite coram Deo subsannationes impiorum. Hic ordo notatur Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain vero et ad munera non respexit. Unde dicit Ps. Lavabo inter innocentes manus meas, ne oblatio fiat de raptu, vel mala intentione. Ex. 30.c. Filii Aron lavabant manus et pedes, quando ingrediebantur tabernaculum ad offerendum in altari. Pro mari eneo habemus confessionem. Est autem altare materiale. De quo Ps. 25. Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum, Domine. Item Christus Lam. 2.c. Repulit Dominus altare suum Christum, scilicet in Passione. Unde. Deus meus, ut quid dereliquisti me. Item fides. Ps. 50. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Is. 1.d. Ne offeratis ultra sacrificium frustra, scilicet quia infideles estis. Item cordis devotio. Hoc altare significatur per altare thymiamatis. Ex. 30.a. In hoc hymni, cantus spirituales offeruntur. Col. 3.c. Commonentes vosmetipsos in hymnis et psalmis et canticis spiritualibus cantantes in cordibus vestris Domino. Item bona actio et significatur per altare holocaustorum, de quo. Ex. 38.a. In hoc offertur mortificatio carnis, vigilie, ieiunia et huiusmodi. Is. 58.a. Ecce in diebus ieiunii vestri invenitur voluntas vestra et omnes debitores vestros repetitis. Et post. Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem hominem affligere animam suam etc.
marg.| {m} Et ibi recordatus fueris id est si in mente et notitia tibi venerit.
marg.| {n} Quia frater tuus quem tu lesisti.
marg.| {o} Habet aliquid etc.   pro contumelie affectione, pro corporali lesione, pro fame denigratione detrahendo, pro anime lesione adulando, pro temporalium subtractione rapiendo, furando.
marg.| {p} Relinque ibi cora m altari, sive coram {6. 19va} Δ Deo.
marg.| {a} Munus tuum ante altare non alienum munus. Tb. 4.b. De tua substantia fac eleemosynam. Eccles. 34.d. Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris. Et Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum: Non dicit alienum.
marg.| {b} Et vade prius non pedibus corporis, si absens est, sed motibus animi prius quam offeras.
marg.| {c} Reconciliari fratri tuo pete ndo ab eo veniam, vel si leserit te, dimittendo ei rancorem cordis. Ad quod etiam tenetur imperfectus, sive reus petat, sive non petat veniam, perfectus autem tenetur ei dicere, Ave: et si necesse est temporalia ministrare, imperfectus autem tenetur nullum eorum facere, nisi in extrema necessitate.
marg.| {d} Et tunc veniens quas i primo Domino placens, quia dona iniquorum non probat Altissimus. Ecclesiastici trigesime quarto c.
marg.| {e} Offeres munus tuum tunc enim est tempus opportunum.
Numérotation du verset Mt. 5,25 
marg.| {f} Esto consentiens Dixe rat Dominus, quod concordia cum fratribus est habenda et non tantum cum illis, immo etiam cum adversariis, quia potest adversarius nobis nocere, dum sumus cum eo in via huius seculi. Unde Eccles. 8.d. Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te. Dicit ergo: Esto consentiens id est benignus, vel benevolus.
marg.| {g} Adversario tuo homi ni ad litteram. Unde: Diligite inimicos vestros.
marg.| {h} Cito sine mora.
marg.| {i} Dum es in via cum eo id est dum vadis ad iudicium cum iniuria, consenti adversario tuo.
marg.| {k} Ne forte trad at te.
marg.| {l} Adversarius qui habet iustam causam.
marg.| {m} Iudici secu lari. Vel adversarius est sermo divinus voluntati carnis contrarius. 2Rg. 11.c. De Viro, qui portavit litteras mortis sue. Za. 5.a. Ecce volumen volans, in quo iudicium, id est condemnatio. Io. 5.g. Est qui accusat vos Moyses. Consentiat ergo adversario in spe promissi, in timore supplicii, in opere precepti, in declinatione prohibiti. Hec innuuntur 2Tim. 3.d. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, quid facere debeamus, ad arguendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne bonum instructus.
marg.| {h} Cito Ecclesiastici 5.b.b « Ne tardes converti ad Dominum ». Vel adversarius Christus. Ier. 28.f. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus. Item adversarius, conscientia remordens. Conscientia enim cuiuscumque intantum est fidelis, quod etiam contra se stat pro adversario suo. Unde Ps. 49. Arguam te et statuam contra faciem tuam. Unde pacem animi habere non potest, qui ledit animum, quia conscientiam habet, que semper contra eum interpellat. Unde Rm. 2.c. Testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium.
b Sir. 5, 8.
marg.| {i} Dum es in via cum eo inno centie. De qua Ps. 100. Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat. Item Ps. 118. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Prv. 3.c. Vie eius pulchre. Item, in via, penitentie, Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea et non declinetis, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ps. 31. In via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Ex. 8.g. Viam trium dierum pergemus in solitudinem etc. Item in via sacre Scripture. Ps. 24. Vias tuas, Domine, demonstra mihi. Item Ps. 106. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Item Errare fecit eos in invio et non in via. Item Dum es in via sapientie, que est Christus. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Item in via mundi. Prv. 14. Est via, que videtur homini recta et novissima illius ad inferna deducunt. {6. 19vb} Osea 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Ecclesiastici 21.b. Via peccantium complanata est lapidibus. Item. Dum es in via inferni, infra 7.b. Lata est via, que ducit ad perditionem et multi ingrediuntur per eam. Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis.
marg.| {k} Ne forte tradat te occa sionaliter, id est ne sit causa, quare tradaris.
marg.| {l} Adversarius serm o divinus Christus, conscientia remordens.
marg.| {m} Iudici Chri sto: Cui pater dedit omne iudicium. Io. 5.d. Sed quare dicit forte ? Ne si simpliciter dixisset, Tradat te adversarius iudici putare posset aliquis, quod postquam homo peccavit, postea non posset assequi misericordiam.
marg.| {n} Et iudex id est Christus: qui iudicabit fines terre 1Rg. 2.b. id est illos iudicabit, qui ponunt finem in terrenis.
marg.| {o} Tradat te ministro id est exactori diabolo.
marg.| {p} Et in carcerem mittaris id est in infernum, qui dicitur carcer, quia ibi inclusi ligabuntur, in tenebris erunt, fetorem habebunt, vermium corrosionem, penarum angustiam. Is. 24.d. Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcerem.
Numérotation du verset Mt. 5,26 
marg.| {q} Amen dico tibi id est vere.
marg.| {r} Non exies inde, donec id est numquam. Vel donec id est semper sicut ibi: Donec ponam inimicos tuos, quasi dicat: semper sedebis. Augustinus Donec non significat hic finem pene, sed continuationem miserie, quasi dicat: semper solves, numquam persolves.
marg.| {s} Reddas novissimum quadrantem Quad rans genus nummi habens duo minuta. Unde Lc. 21.a. Dicit pauperculam misisse duo minuta in corbonam. Mc. 12.d. Dicit quadrantem, quod idem est. In novissimo ergo quadrante intelligitur nihil remanere impunitum, sicut dicitur usque ad feces. Sap. 4.d. Dirumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur. Vel per quadrantem voluit intelligi terrena peccata. Primus quadrans mundi est ignis, quo caritas significatur. Secundus aer, qui spiratur a nobis, quo vite gratia significatur, per quam vivimus. Tertius aqua, qua renascimur et significat baptismalem innocentiam. Novissimus terra, per quam carnalis vita. Unde Gn. 3.d. secundum aliam translationem: Terra es et in terram ibis, quasi dicat: lues, quia noluisti igneus esse per caritatem, aereus per boni operis strenuitatem, aqueus per baptismalem innocentiam, sed fuisti terrenus inherendo terrenis. Ps. 43. Humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster.
Numérotation du verset Mt. 5,27 
marg.| {t} Audistis, quia dictum est antiquis Tran sit Dominus ad ampliorem manifestationem superadditionis, ostendens non tantum esse prohibitum actum mechie, sed etiam voluntatem. Et exponitur hoc de mechia spirituali et etiam de mechia generali. Interdum enim nomine mechie solus actus exterior accipitur, interdum voluntas interior, interdum generalis mechia anime, que mechatur a Christo sponso. Dicit ergo. Audistis, quia dictum est antiquis Iudeis sub preceptis legis degentibus.
marg.| {u} Non mechaberis quasi dicat: hoc in actu non facies. Nam, quod precepit lex Ex. vigesimo c. Non concupisces uxorem proximi tui, putabant implere Iudei: dum alienam non raperent uxorem.
Numérotation du verset Mt. 5,28 
marg.| {x} Ego autem dico vobis Ego, cui credendum est, qui mentiri non possum.
marg.| {y} Quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam id est si aspexerit, ut eam concupiscat et si facultas detur in ea satietur.
marg.| {z} Iam mechatus est eam in corde suo id est mechie reus est in corde suo. Lam. tertio f. Oculus meus depredatus est animam meam. Gn. tertio b. Vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis, aspectuque delectabile et tulit de fructu eius et comedit. Ideo Iob. primo tertio a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut non cogitarem quidem de virgine. Gregorius. Non licet intueri, quod non licet concupisci. Chrysostomus Quid si videro et concupiero, nec plus fecero ; Cum adulter eris. Item si semel et bis et ter videris, fortassis poteris continere, si autem continue hoc feceris, capieris omnino, non enim extra humanam naturam es. Quemadmodum si viderimus puerum gladium tenentem etsi non percutientem, flagellamus et prohibemus {6. 20ra} Δ tenere, ita Deus visum incontinentem, aut actum ne labatur. Qui enim flammam accendit etiam absente muliere visa plasmat apud semetipsum continue idola flagitiosarum actionum. Et postea subiungit: Ne adulteraveris oculis et non adulterabis mente. Item mulier si se decoraverit et vocaverit ad se oculos hominum, etiamsi plagam non intulerit, vindictam dabit extremam, venenum enim obtulit et si nullus, qui bibat, inventus sit. Unde et ad has loquitur. Is. 3.c. Pro eo, quod elevate sunt filie Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant et ambulabant pedibus suis et composito gradu incedebant et decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit.
Numérotation du verset Mt. 5,29 
marg.| {a} Quia si oculus tuus dexter scandalizaret te quasi dicat: Dominus supra prohibui vobis mechiam et voluntatem mechandi. Et quid plus ? Per omnia prohibeo vobis omnem malam voluntatem, que per oculum significatur et actionem, que per manum. Chrysostomus Si de membris dixisset, non tantum de dextro dixisset, sed de utroque. In Ecclesiastica historia legitur, ubi arguitur quidam, qui oculum sibi exemit ex hac causa. Et Origenes reprehensibilis fuit eo quod genitalia sibi abscidit. Primus oculus amicus consiliarius iter demonstrans: secundus, mentis sensus: tertius, vita contemplativa: quartus, cognatus, vel parentes.
marg.| {b} Scandalizat te in h eresim trahere volendo, vel illicita concupiscendo, vel in tedium, vel arrogantiam vertendo, vel vite sanctitatem impediendo.
marg.| {c} Erue eum repr obando malum, visum frangendo, dimittendo, resistendo.
marg.| {d} Et proiice abs te mani feste contradicendo, ex toto annihilando, ad activam transeundo, a te separando.
marg.| {e} Expedit enim tibi quasi dicat: magis necesse, vel minus inutile est tibi.
marg.| {f} Ut pereat unum membrorum tuorum id est consiliarius aliquis, vel familiaris. Ier. 12.b. Fratres tui et domus patris tui, ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt adversum te plena voce, ne credas eis, cum locuti tibi fuerint bona.
marg.| {g} Quam totum corpus etc. id est et tu ipsi. Nota quod Ex. 4.f. Moyses pene occisus est a Domino, quia ducebat secum uxorem et filios. Hieronymus: autem quendam iuvenem, qui impediebatur a patre, ne intraret claustrum, alloquitur dicens: Per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, gladium tenet etc. Mi. ult. b. Inimici hominis domestici eius.
Numérotation du verset Mt. 5,30 
marg.| {d} Et si dextera manus tua scandalizat te Dext era, familiaris in spiritualibus operatio exterior activa, vel sanguine coniunctus. Si hec manus scandalum tibi est, ut predictum est de oculo.
marg.| {i} Abscinde eam dimi ttendo, fugiendo.
marg.| {k} Et proiice abs te long e abs te ex toto relinquendo.
marg.| {l} Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum id est vel familiaris, vel operatio exterior, vel activa, vel sanguine coniunctus.
marg.| {m} Quam totum corpus tuum eat in gehennam ita cum illis supradictis, infra 10.d. Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Dt. 33.a. Qui dixerit patri suo, aut matri sue, nescio vos et fratribus suis, ignoro illos et nescierunt filios suos: hi custodierunt eloquium tuum. Chrysostomus autem sic exponit: Dextera manus voluntas anime, sinistra voluntas corporis. Hec autem corporea manus organum est illius manus. Si dextera scandalizat, sinistra quid facit ? Et infra v.g. Erat mulier religiosa, respexi et dixi, debeo visitare eam assidue, ut instruam illam et confirmem in bono ? Bonus est iste respectus et oculus dexter. Sed dum {6. 20rb} assidue visito, decidi in laqueum desiderii eius et ille bonus respectus et dexter factus est mihi in scandalum: Eiiciam ergo illum bonum respectum, qui generaturus est malum.
Numérotation du verset Mt. 5,31 
marg.| {o} Dictum est autem Adhu c prosequitur Dominus de additionibus Evangelii: sed distat inter additionem, quam hic subdit et alias additiones premissas, quoniam premisse additiones facte sunt circa prohibitionem, hec autem facta circa promissionem. Non enim precepit Moyses uxores dimittere dato libello repudii, sed propter ipsorum duritiam permisit timens ne forte uxores, que displicerent eis, occiderent, si eas inviti haberent. Sed videtur hoc potius subtractio, quam additio, quia cum multis causis in lege determinatis permissum sit Iudeis divortium, Dominus eliminat omnes preter solam causam fornicationis, que erat una de causis in lege determinatis: Non igitur videtur additio, sed subtractio. Proprie enim additio est, quando quod preceptum est, in lege permanet quasi non subtractum et remanente superadditur aliud. Unde si remanentibus causis determinatis in lege, Dominus aliam superadderet, tunc vere additio esset. Vide ergo cum Dominus omnes causas excludit preter causam fornicationis, eo ipso addit ad cumulum perfectionis. Et ita cum videatur subtractio magna, tamen est additio, quia longe perfectius est non dimittere uxorem, nisi sola causa fornicationis, quam dimittere propter quaslibet causas. Dicit ergo: Dictum est autem: Non dicit a quo, vel cui, innuens quasi alienos a Deo et ignotos, quibus hoc dictum est. Dt. 24.a.
marg.| {o} Quicumque dimiserit etc. id est dimittere voluerit. Chrysostomus Qui secundum legem dimittit, quatuor committit iniquitates, quia quantum ad Deum existit homicida. Item quia dimittit non fornicantem: Item quia facit eam adulterari. Item quia accipientem eam facit adulterari.
marg.| {p} Det illi libellum repudii hoc est preceptum, sed dimittere permissio est. Mc. 10.a. Permisit Moyses, non precepit. Unde nota quod est permissio concessionis, quando licita conceduntur. Dispensationis, quando non licita fiunt licita, ut quando Abbas permittit monachum comedere carnes. Item tolerantie, quando illicita permittuntur, Ut hic. Item sustinentie, ut Deus permittit mala fieri. Quid autem scriptum esset in libello repudii non invenitur in biblia. Sed dicunt quod in eo scripta erat causa divortii et dos quam dabat ei et licentia nubendi alii.
marg.| {q} Ego autem dico vobis ]   alit er illud Moysi explano, quia illud mandatum Moysi numquam fuit concessum, sed a Moyse, ne maius malum fieret, toleratum. Et ita probat Iudeos errasse et transgressores, quia aliter intelligebant et agebant.
Numérotation du verset Mt. 5,32 
marg.| {r} Quia omnis null o excepto.
marg.| {s} Qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis supp le mulieris, vel viri et supple corporalis, vel spiritualis fornicationis.
marg.| {t} Facit etc. Chrysostomus Omnis res secundum quas causas nascitur, per eas absolvitur. Matrimonium enim non facit coitus sed voluntas et ideo non solvit illud separatio corporis, sed separatio voluntatis. Non qui dimittit, mechatur, sed qui alteram ducit. Sicut autem crudelis est, qui dimittit castam, sic fatuus est, qui retinet meretricem. Nam patronus est turpitudinis, qui crimen zelat uxoris. Sic Dominus agit cum Ecclesia. Is. 50.a. Quis est hic liber repudii matris vestre, quo dimisi eam. Eccles. 7.c. Mulier si est tibi secundum animam tuam, ne proiicias illam et odibili ne credas te in toto corde tuo. Prv. 18.d. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum, qui autem tenet adulteram, stultus est et insipiens. Et nota quod adultera quatuor peccata committit. Exheredat filios, fidem violat, virum dimittit, fornicatur, sive adulteratur. Eccles. 23.d. Omnis mulier relinquens virum suum peccavit et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. Primo enim in lege altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi.
marg.| {u} Et qui dimissam duxerit, adulterat quia debet habere innupta, vel reconciliari viro suo, sicut dicitur. 1Cor. 7.b.
Numérotation du verset Mt. 5,33 
marg.| {x} Iterum audistis, quia dictum est etc.  Adhu c ostendit Dominus se non solvere legem, sed adimplere. Moyses quidem periurium prohibuit. Lv. decimonono c. Non periurabis in nomine meo. Causa huius est, quia illum, per quem iurant homines in reverentia habent, ideo ne creaturas adorarent ut Deos, precepit iurare per solum Deum, Deuteronomion sexto b. Dominum tuum timebis et per nomen illius iurabis. Dominus autem plus facit, omnino iurare prohibet. Iuramentum autem in se nec bonum, nec malum, sed sicut cohabitatio mulierum prohibetur propter suspicionem, ita iuramentum prohibetur propter periurium, quod sepe iurantes incurrunt. Unde Chrysostomus {6. 20va} Δ Nemo est, qui frequenter iurat, qui non aliquando periuret. Eccl. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Permittitur autem iurare propter incredulitatem hominum, ne peccent male suspicando de nobis, quia crudelitas est contemnere famam, in qua crudelitas occiditur.
marg.| Conceditur autem iurare:
marg.| Pro veritate confirmanda. 2Cor. 1.d. Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo, est et non, sed in illo, est.
marg.| Pro pace reformanda, ut Iacob iuravit Laban. Gn. 31.g.
marg.| Pro amititia contrahenda. Gn. 26.f. dixerunt viri Gerare ad Isaac: Sit iuramentum inter nos.
marg.| Pro veritate declaranda. Dt. 19.d. In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.
marg.| Pro calumnia sopienda. Hbr. 6.c. Omnis controversie finis est ad confirmationem iuramentorum.
marg.| Pro fidelitate servanda, ut princeps regi. 2Rg. 5.a. Venerunt seniores de Israel ad regem et percussit cum eis fedus David.
marg.| Pro subiectionis recognitione, ut Abbates episcopis. Iud. 11.d. Dominus, qui hoc audit mediator, ac testis est, quia promissa nostra faciemus.
marg.| Pro purgatione. Dt. 21.a. Quando inventum fuit cadaver etc.
marg.| Pro consuetudine Ecclesie servanda, ut canonici. Ex. 24.b. Data lege omnes Filii Israel iuraverunt se servaturos iuramentum.
marg.| Dicit ergo: Iterum audistis, quia dictum est antiquis. Lv. 19.c. Non periurabis in nomine meo, nec polluas nomen Dei tui, ego Dominus.
marg.| {a} Non periurabis: reddes autem Domino non idolo, non creature, iuramenta tua. Chrysostomus Qui non reddit Deo iuramenta sua, sed elementis, dupliciter peccat. Primo, quia non reddit Deo ius suum. Secundo, quia deificat, per quod iurat. Celum et terram creavit Deus ad ministerium sibi, non ad iurandum hominibus.
Numérotation du verset Mt. 5,34 
marg.| {b} Ego autem dico vobis Alex . Istud preceptum datum est Apostolis solis, cum primitivam edificarent Ecclesiam. Si enim tunc iurassent, tunc scandalum oriretur, quia reputarentur Apostoli non tam perfecti. Apostolus autem tempore debito iuravit. Rm. 8.a. Vel omnino, id est sine causa legitima, vel non apparente. Prohibet autem Dominus iuramentum, ne quis quasi bonum appetat iurare. Item ne quis labatur in periurium. Eccles. 23.b. Vir multum iurans implebitur iniquitate et non recedet a domo eius plaga, scilicet periurii. Item ne fiat pro nihilo iuramento. Ex. 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum.
marg.| {c} Neque per celum cred ens aliquid numinis inesse, vel ex huiusmodi iuramento non nasci obligationem. Celum, supple cum contentis. Chrysostomus Qui per celum iurat, celum deificat et ideo similiter qui iurat per terram, non vitat idololatriam.
marg.| {d} Quia thronus Dei est Is. ult. a. Celum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Ps. 10. Dominus in celo sedes eius.
Numérotation du verset Mt. 5,35 
marg.| {e} Neque per terram etc. Rabanus Considera, quod salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per celum et terram et Hierosolymam et per caput tuum. Et hoc quasi parvulis fuit concessum.
marg.| {f} Neque per Hierosolymam etc.  Iuxt a consuetudinem Hebreorum loquitur, qui iurabant per civitatem Hierusalem et religionem templi et sanctuarii Regis magni. Ps. 76. Quis Deus magnus sicut Deus noster.
Numérotation du verset Mt. 5,36 
marg.| {g} Neque per caput tuum iuraveris etc.  Sed obiicitur de offuscantibus capillos suos. Solutio. Hoc intelligitur de albedine, sive nigredine naturali.
Numérotation du verset Mt. 5,37 
marg.| {h} Sit autem sermo vester supp le, quando necesse est loqui.
marg.| {i} Est est de r e, scilicet que est. Bis ponitur est, propter veritatem existentis rei et propter veritatem conscientie.
marg.| {k} Non non de r e, scilicet que non est. Unde ipsa geminatio pondus habet, quasi dicat: quod dicis verbo, dic opere ipso et quod negas verbo, noli confirmare facto. 2Cor. 1.d. Sermo noster, qui fuit apud vos, non est {6. 20vb} in illo, est et non.
marg.| {l} Quod autem his abundantius est, a malo est ex i nfirmitate compellentis iurare. Nota quod omne iuramentum debet habere tres comites, sicut dicitur Ier. 4.a. Et iurabis, vivit Dominus in veritate, in iudicio et iustitia. Sed est veritas rei et est veritas conscientie. Si verum sit et conscientia sic dictat, vere iurat, iustum iurat, qui licitum iurat, in iudicio, qui pro causa sufficiente.
Numérotation du verset Mt. 5,38 
marg.| {m1} Audistis, quia dictum est etc.  Adhu c docet abundantem iustitiam Dominus discipulos suos, que fuerit iustitia antiquorum circa iniurias tolerandas. Moyses quidem temerarios ab iniuria et lesos a vindicta retrahere volens, nec valens, penam saltem vindicte temperavit ne super iniuriam sibi illatam aliquis se vindicaret, sed et plus pro pari parem redderet talionem. Solent enim iniuriam passi gravius vindicare. Christus autem, qui non venit legem solvere, sed adimplere, perfectiorem iustitiam docens, monet omnino non resistere malo, sed humiliter pati. Et ponit tres species iniurie, quas omnes sustinere hortatur. Prima est persone lesio. Secunda rerum ablatio. Tertia angaria servitutis. De prima agit, ubi dicit. Sed si quis percusserit te in maxillam dexteram etc. De secunda, ubi dicit. Et ei, qui vult tecum in iudicio contendere etc. De tertia ubi dicit: Et quicumque te angariaverit etc. Sciendum autem, quod non prohibetur iustitia iudicandi. David enim, qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala etc. multos legitur punivisse, sed non, ut homo, sed ut iudex. Sunt enim seculares potestates in terra, quasi vicarii Domini, que vice Domini puniunt reos et bonos defendunt. Unde Apostolus. Rm. 13.b. dicit de potestate seculari: Non sine causa gladium portat, Dei enim minister est vindex in iram ei, qui malum facit. Illis ergo licitum est iniurias vindicare ad pacem bonorum et terrorem malorum, non livore vindicte, sed amore iustitie. Ceteris autem omnibus vindictam accipere prohibetur et maxime lesis, qui non amore iustitie, sed odio, vel livore iniurias suas vindicare solent. Omnium ergo vindictam vult sibi Dominus, vel suo vicario reservari. Unde Ez. 9.a. Secundum aliam editionem: Mihi vindictam et ego retribuam. Et Dt. 32.e. Mea est ultio etc. Eccl. 28.a. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum ire. Item: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum, id est impatientia. Iste solus vincitur, impatiens invenitur. Quamvis autem non absurdum sit, ad litteram accipere, quod dicit: Si quis percusserit te etc. ut legitur de quodam eremita, tamen quia Dominus, non legitur hoc fecisse, sed potius percussus in maxillam, dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de me, si autem bene, quid me cedis ? Et Apostoli hoc fecisse leguntur. Et ideo exponitur aliter: Et per maxillam dexteram intelligitur lesio aperta in re digna. Per maxillam enim, que omnibus patet, aperta per dexteram, res digna intelligitur. Unde sensus est: Si quis improperaverit, quod Christianus es, vel religiosus et pauper, aut stultus ; quia non sequeris alios, aut aliquid huiusmodi, percussio est in maxilla dextera et tu prebe ei et alteram, non quidem sinistram, sed alteram dexteram, id est patere libenter, vel paratus sis aliam pati lesionem pro dextro opere, ut si improperat, quod es papelardus, paratus sis iterum pati, si vocet te hypocritam, aut furiosum, aut stultum, quia dimisisti redditus tuos, aut dignitates. Et hoc est.
marg.| {m2} Audistis, quia dictum est Ex. 21.c. Dt. 19.d. Oculum pro oculo, dentem pro dente Nota quod hoc est preceptum, iudici permissum tamen iniuriato, scilicet ut agat cum iniuriante si venit ad penam talionis. Sed non videtur, quod fiat hic aliqua additio a Domino, quia dicitur Lv. 19.d. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. Ad hoc potest dici, quod additio est respectu interpretationis Iudeorum, qui putabant ulcisci posse, sicut adhuc carnales Christiani et Iudei.
Numérotation du verset Mt. 5,39 
marg.| {n} Ego autem etc.  quas i dicendo sic vos doceo.
marg.| {o} Non resistere malo Non dicit peccato, cui usque ad mortem est resistendum, {6. 21ra} Glossa. Malum temporale, dicit. Quod tribus modis fit. Cruciatu corporum, infra: Si quis te percusserit etc. Damno rerum. Unde infra: Ei qui vult tecum in iudicio etc. Angariis operum. Unde ait et quicumque etc. Ecce iubet non resistere patiens et misericors Dominus, qui hoc fecit. Unde Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam. Is. 50.c. Corpus meum dedit percutientibus et genas meas vellentibus. Chrysostomus Si incipimus secundum legis mandatum omnibus reddere mala pro malis, omnes efficimur mali et solutum est propositum legis, que dum malos voluit facere bonos, bonos fecit malos. Iracundia enim per iracundiam non compescitur. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, da illi potum aque ; prunas enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi. Item nota quod est iniuria triplex. Cordis, oris et operis. Cordis quod est odium. Contra quam est dilectio iniuriantium. Unde infra g. Dicitur: Diligite inimicos vestros. Oris scilicet detractio et huiusmodi. Contra quam est benedictio. Unde. Benedicite maledicentibus vobis. Operis. Contra quam est beneficium. Unde. Benefacite persequentibus vos. Iniuria operis triplex. Corporis. Contra quam est. Si quis te percusserit in dexteram maxillam, prebe ei et alteram. Indebitum servitium exigendo. Contra quam est: Et quicumque te angariaverit etc. Rebus propriis spoliando. Contra quam est. Et ei qui vult tecum in iudicio contendere etc. Unde sequitur.
marg.| {a} Sed si quis etc.  dexteram maxillam ad l itteram.
marg.| {b} Prebe ei et alteram Hoc congruit solis perfectis illius temporis. Dominus enim pro tempore loquebatur, quia in universum mundum missurus erat Apostolos tamquam spirituales medicos, sciens quod invenirent egros phreneticos, precepit eis, ut patienter sustinerent lesiones corporibus inflictas. Hoc enim congruit bono medico, ut patienter sustineat ab egro phrenetico lesiones. Unde quia Ecclesiam in sanguine suo erant fundaturi et debebant sustinere primos impetus persecutorum, congruum erat, ut in bono humilitatis vincerent rabiem tyrannorum, qui videntes inopinabilem mentis eorum patientiam et mansuetudinem, sepe conversi sunt ad fidem. Nunc autem modernis non congruit homini patientia in lesione corporum, nec habent locum hodie, immo si ita sustinerent afflictiones corporum, abuterentur. Pagani patientia eorum et ita quod primo voluit dicere ad Ecclesie fundamentum, nunc esset ad Ecclesie detrimentum.
marg.| {b} Prebe et alteram Rabanus. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras. Chrysostomus Qui mandatum legis implet, non simul implet et Christi, qui autem Christi, simul implet et legis. Nam qui repercutit, legis implet mandatum, non Christi. Sed dicis, dignus est ille repercuti. Etiam, sed tu non es dignus repercutere, quia illius es discipulus, qui cum malediceretur, non maledicebat. 1Pt. 3.d. Si oculum alterius eruis, numquid tuum recuperasti ? Non, sed cum membro etiam patientiam perdidisti. Diabolus vulnera corporum propter vulnera animarum procurat. Si tu non repercusseris ; ab homine quidem victus videris, diabolum autem vicisti.
Numérotation du verset Mt. 5,39 
moraliter
marg.| Maxilla est auctoritas sacre scripture. Ct. 4.a. Sicut fragmen mali punici, ita gene tue, sic auctoritates exposite albe per misericordiam, rubee per iustitiam. Et Idc. 45.d. De Samsone, qui maxilla asini occidit mille viros. Qui ergo percutit in dexteram maxillam, id est in aliqua auctoritate sacre Scripture, ut Hereticus.
marg.| {b} Prebe illi et alteram redd endo et solvendo ei per aliam auctoritatem.
Numérotation du verset Mt. 5,40 
marg.| {c} Et ei, qui vult tecum in iudicio contendere id est contentiose agere, quod omnibus prohibetur, allegare autem imperfectis licitum est.
marg.| {d} Et tunicam tuam tollere id est vestes viliores, que sunt camisia, pellicea et huiusmodi corpori proxima.
marg.| {e} Dimitte ei et pallium id est vestes exteriores, sicut capam, supertunicale et homini exteriora. Et est summa. Si quis vult tibi auferre vestes interiores, prius quam {6. 21rb} contentiose agas, dimitte ei vestes exteriores. Apostolus enim contentionem vituperat in cunctis. 1Corint. 6.b. Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos, quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini ? Chrysostomus Indigna res est, ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis secularis fidelis, vel infidelis. Qui enim te venerari debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem, sive indignitatem cause et perdis dignitatem Christi propter negotium mundi. Omne iudicium irritatio cordis est, si semel iudicium ingressus fueris, iam non cogitas, ut veritas cause appareat, sed ut quocumque modo victor existas. Hec Deus illis mandat, qui magis diligunt Deum quam mundum. Nam qui lucrum anime magnum estimat, damnum rei modicum putat. Difficile est rem dimittere, sed difficilius est sine peccato de iudicio exire. Nota autem, quod perfectis licet sua repetere sine lite sine iudicio, sed non convenit inde movere causam coram iudice. Infirmis vero licet sua repetere, movendo causam ante iudicem et iudicium habendo contra fratrem, sed non contentiose, vel fraudulenter. Unde Versus: Expedit infirmis licet absque dolo, sine lite: Prelatis licet hoc, non expedit Anachorite, Non licet ut per eum res sint in iure petite.
Numérotation du verset Mt. 5,41 
marg.| {f} Et quicumque te angariaverit id est officio et inhonesto servitio, sine peccato tamen servire coegerit, in proprio corpore supple, infra 27.d. Angariaverunt Simonem Cyreneum. Angarie proprie dicuntur coactio servitii corporalis in persona alicuius propria: Per angarie vero in rebus aliis, ut in equo, vel in asino, vel in aliquo tali. Angaria dicitur compulsio, vel iniusta exactio. Vel secundum Papiam: Angaria, publica officia dicuntur.
marg.| {g} Mille passus quod est iter sabbati, quasi dicat: sicut hoc non est contra sabbatum legis, ita et in his, que non sunt contra sabbatum pectoris, angarias sustine.
marg.| {h} Vade cum illo et alia duo scil icet millia, id est patienter feras, si ire te oporteat alia duo. Nota autem, quod in hoc hortatur nos ad perfectionem, cum dicit, mille passus, quia millenarius est numerus perfectionis. Item nota per hoc, quod Dominus millenario addit alia duo, significat, quod in his tribus consistit perfectio patientie, scilicet corpore, voluntate et ratione. Ut si hortaris, vel cogeris alicui impendere corporale officium, sit rationabile, sit voluntarium. Unde Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum. De hoc triplici millenario perfecte patientie, habetur Iob. 1.a. Erant Iob. tria millia camelorum. Camelus ungulam findit, in hoc discretio: Oneribus imponendis se voluntarie submittit, in hoc opus et voluntas.
Numérotation du verset Mt. 5,42 
marg.| {i} Qui petit a te, da ei Quia poterat quis dicere, nonne omnia, que petierit, debeo ei dare ? Respondet Glossa Que honeste et iuste possunt dari, si deest facultas, da ei affectum verbo, vel obsequio. Augustinus Ita da, ut nec datum tibi noceat, nec alii, pensanda enim est iustitia. Ita enim omni petenti dabis etsi non id quod petat, sed melius cum iniuste petentem correxeris. Qui petit a te, da ei. Debemus dare de corde compassionem. Gregorius Plus est compati ex corde quam dare, quia qui compatitur, de seipso dat lacrimas, scilicet sanguinem, quia de pecunia, de alieno. Item debemus dare de ore verbum. Sir. 18.b. In omni dato non des tristitiam verbi mali. De manu substantiam temporalem. Dt. 15.c. Precipio tibi, aperias manum tuam fratri tuo egeno. Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si exiguum etiam exiguum libenter impertiri stude. Hec sunt illa tria, que dedit Maria Magdalena pedibus Christi, id est pauperibus Capillos, id est bona temporalia et lacrimas, compassionis et unguentum, dulcis verbi.
marg.| {k} Da ei non unde ? Quod facit, qui multas preces exspectat. Contra quod dicitur Ct. 6.d. Manus eius tornatiles auree, plene hyacinthis. Manus tornatilis de levi volvitur. Item vendit, qui beneficium procrastinat: Contra quod Eccl. 4.a. Non protrahas datum angustianti. Item qui improperat pauperi. Eccl. 29.b. Datio insipientis non erit tibi utilis, oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit et multa improperabit et apertio oris illius inflammatio est. Item vendit, qui dat tristi vultu. Contra quod Eccl. 31.c. Splendidum in epulis benedicent labia multorum. Item vendit, qui aliud beneficium exspectat.
marg.| {l} Et volenti mutuare a te, ne avertaris id est volenti accommodare a te. Eccl. 4.a. Oculos tuos ne avertas a paupere. Rm. 12.c. In tribulatione patientes, necessitatibus Sanctorum communicantes. Luca 6.e. Mutuum date, nihil inde sperantes. Et volenti mutuare. Chrysostomus Iubet mutuum dare, non tamen sub usuris. Qui dat sub usura videtur prima facie dare, sed revera non dat sua, sed {6. 21va} Δ aliena tollit. Videtur succurrere necessitati, sed in maiorem immittit. Solvit ab uno vinculo, sed pluribus ligat. Similis est pecunia usuraria morsui aspidis. Percussus ab aspide quasi delectatus vadit in somnum et per suavitatem soporis moritur, venenum latenter per omnia membra discurrit. Si quis sub usura accipit, sub tempore quasi beneficium sentit, sed usura per omnes facultates eius discurrit et convertit totum in debitum. Et sicut fermentum totam massam corrumpit et in se convertit, ita cum usura domum alicuius intraverit, totam substantiam convertit in debitum.
Numérotation du verset Mt. 5,43 
marg.| {a} Audistis quia dictum est etc.  Supr a satis executus est Dominus de additamento iustitie, que multipliciter fit, ut dictum est, nunc exequitur de additamento caritatis, que totius cumulus est perfectionis. Gal. 5.c. Omnis lex in uno sermone completur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Dicit ergo, Audistis, quia dictum est, diliges proximum tuum. Lc. 19.d.
marg.| {b} Et odio habebis inimicum In t oto corpore legis non est scriptum hoc. Vide ergo, quia nomine legis hic intelligitur traditio scribarum, qui totam legem exposuerunt. In quorum traditionibus dictum est. Odio habebitis inimicum, quod ideo visum est eis addendum, quia Dominus precepit inimicos persequi. Precepit enim filiis Israel ut delerent Amalec de sub celo. Et Saul habita victoria de Amalecitis, quia reservavit regem ad vitam et quedam pecora de preda, punitus a Domino, translatumque est regnum ab eo. Videntes igitur Dominum offensum, quia parcebatur inimicis, putabant odio habendos inimicos, ideoque cum in lege preceptum esset. Diliges proximum, in traditionibus suis addiderunt odio habebis inimicum.
Numérotation du verset Mt. 5,44 
marg.| {c} Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros ad l itteram, consulendo, auxiliando, beneficia largiendo. Diligendi autem sunt propter Deum, propter nos, propter seipsos, quia omnia dilecti diligenda sunt, non solum et agri et segetes, sed et spine et sepes. Item quia filii Dei sunt, licet insani et fratres nostri, licet egroti. Item quia Deus faber et ipsi mallei et lima. Propter nos, quia utiles nobis, qui ducunt nos ad portum, quia debita nostra persolvunt et rubiginem removent et huiusmodi. Propter se, quia magis indigent. Dt. 23.b. Non abominaberis Idumeum etc.
marg.| {d} Benefacite his, qui oderunt vos prop ter duas causas Propter nature conformitatem, quia homines sunt, Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum, Cum videris nudum, cooperi illum et carnem tuam ne despexeris. Ecce nature conformitas. Et propter caritatem. 1Io. 3.a. Qui viderit fratrem suum etc. Rm. 12.c. Benedicite persequentibus vos. Chrysostomus Si benefeceris inimico tuo, tibi amplius fecisti. Hieronymus: Noli negare, quod Deus nulli negat, quamvis sit blasphemus et impius.
marg.| {e} Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos id est falso criminantibus. 1Cor. 4.c. Maledicimur et benedicimus. Gregorius. Ille suas preces multum invalescere facit, qui eas pro inimicis effundit. Idem. Iuste quod quisque petit, adispicitur, cum eius animus nec in petitione odio inimici fuscatur. Nota quod Ecclesia tribus modis impugnatur. Odio, verbis et cruciatu corporis. Ecclesia e converso diligit, orat et benefacit.
Numérotation du verset Mt. 5,45 
marg.| {f} Ut sitis filii patris vestri, qui in celis est Fili i debemus esse imitatione. Imitari enim debemus patrem nostrum Deum, qui diligit inimicos suos 1Cor. 4.d. et 11.a. Imitatores mei estote. Si autem filii et heredes, Rm. 7.c. Chrysostomus Filii carnales frequenter sunt similes patribus in facie, vel loquela, vel risu, aut in aliquo corporis signo, filii autem spirituales in sanctitate. Et illi quidem si similes fuerint, nullam laudem merentur, si dissimiles nullum vituperium, quia non est in {6. 21vb} potestate hominis, quam qualitatem corporis accipiat. Filii autem Dei si similes fuerint, laudandi sunt, si dissimiles nimis vituperandi, quia in potestate cuiuslibet est mensura iustitie faciende.
marg.| {g} Qui in celis est In c elis dicitur esse Deus, quia ibi maxime relucet eius potentia, sapientia, bonitas. Potentia in magnitudine, sapientia in pulchritudine, bonitas in motus uniformitate.
marg.| {h} Qui solem suum oriri facit super bonos et malos ad litteram, de sole materiali verum est, ubi notatur beneficium Dei.
marg.| {i} Et pluit super iustos et iniustos ad l itteram. Vel pluit imbrem doctrine, ut fructificet. Ps. 84. Etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum. Hbr. 6. Terra sepe venientem super se bibens imbrem et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo, proferens autem spinas, ac tribulos reproba est et maledictioni proxima.
Numérotation du verset Mt. 5,46 
marg.| {k} Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis Amar e amantem nature est, inimicum amare caritatis est. Ideo dicit.
marg.| {l} Quam mercedem habebitis Hanc scilicet de qua infra 6.a. Recepistis, inquit, mercedem vestram. Chrysostomus Qui amicos diligit, propter se diligit, qui autem inimicos diligit, non propter se, sed propter illum diligit.
marg.| {m} Nonne et publicani hoc faciunt quasi dicat: non est hoc magnum. Publicani sunt, dicit Glossa quia publicani vectigalia exigunt, vel publica seculi negotia, vel lucra sectantur. Et dicuntur isti traxisse nomen a Publio Romano rege, qui prius eos instituit.
Numérotation du verset Mt. 5,47 
marg.| {n} Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis Inte rl. Salutatio est quedam species orationis, quasi dicat: si tantum oraveritis pro his, qui aliqua affinitate vobis coniuncti sunt, quid amplius habet beneficium vestrum beneficio infidelium ? Si diligenter inspicias, tria in hac serie respondent tribus predictis. Ei enim, quod dictum est. Benefacite his, qui oderunt vos, respondet id quod dictum est. Ut sitis filii patris vestris, qui in celis est, quasi dicat: benefacite amicis et inimicis, quia pater vester beneficus est tam bonis amicis quam malis. Ei autem quod dictum est: Diligite inimicos vestros, respondet, quod prius dictum est. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt etc. quasi dicat: diligite inimicos. Quam enim mercedem putatis habere, si diligitis amicos ? Ei autem, quod dictum est. Orate pro persequentibus vos, respondet quod hic subditur: Et si saluta veritis fratres vestros, quid amplius facitis ? Nonne et Ethnici hoc faciunt quasi dicat: Dominus, quid plus facitis in hoc quam gentes ex humano affectu hoc facientes. Ethnos Grece, gens Latine, inde. Ethnici a gentibus geniti.
Numérotation du verset Mt. 5,48 
marg.| {o} Estote ergo perfecti sed obiicitur. Ergo tenemur omnes esse perfecti, quia est in precepto, ut videtur. Ad hoc dicendum, quod multiplex est perfectio ? Prima est sufficientie, ad quam tenentur omnes, ut hic et Lc. 6.e. Ad penitentiam enim tenentur omnes. Secunda comparationis, ut clerici respectu laicorum Gn. 6.b. Noe erat perfectus in generationibus suis. Tertia est perfectio ordinis, ut munditia carnis in Eunuchis. Is. 3.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini. Quarta est perfectio professionis, sive religionis. Infra 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes. Quinta est perfectio prelationis, cuius est pro subditis animas ponere. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet etc. Sexta est perfectio tranquillitatis, cuius est habere mortem in desiderio et vitam in patientia. 1Io. 4.d. Perfecta caritas foras mittit timorem. Phil. 1.d. Cupio dissolvi et esse cum Christo. Unde Versus: Sufficit ordo, refert claustrum prelatio tutum.
marg.| {p} Sicut ]   imit ationem notat, non equalitatem.
marg.| {q} Pater vester celestis perfectus est quasi dicat: ita faciatis, ut mereamini effici filii patris celestis per gratiam adoptionis etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_5)

Notes :