Capitulum 1

Numérotation du verset Mt. 1,1 

Liber
generationis
Iesu Christi
filii David, filii Abraham.
Numérotation du verset Mt. 1,2 

Abraham
genuit Isaac.
Isaac
autem genuit Iacob. Iacob
autem genuit Iudam et fratres eius.
Numérotation du verset Mt. 1,3 

Iudas autem
genuit Phares
et Zaram1
1 Zaram ΩMSFJP Cas574 Rusch ] Zara ΩL Weber
de Thamar.
Phares
autem genuit Esrom.
Esrom
autem genuit Aram.
Numérotation du verset Mt. 1,4 

Aram autem genuit Aminadab.
Aminadab
autem genuit Naasson. Naasson
autem genuit Salmon.
Numérotation du verset Mt. 1,5 

Salmon autem
genuit Booz
de Raab.
Booz autem2 genuit Obed ex3 Ruth.
2 autem] om. A F C |
3 ex] de Cas574 |
Obed
autem genuit Iesse.
Iesse autem4
4 autem] om. Z F
genuit David regem.
Numérotation du verset Mt. 1,6 

David
autem rex genuit Salomonem
ex ea que fuit Urie.
Numérotation du verset Mt. 1,7 

Salomon5 autem genuit Roboam.
5 Salomon ΩMSJP Cas574 ] Salmon Li446@
Roboam
autem genuit Abiam. Abia6
6 Abia ΩMJL Rusch ] Abias ΩSP Li446@ Cas574
autem genuit Asa.
Numérotation du verset Mt. 1,8 

Asa
autem genuit Iosophat.
Iosophat autem genuit Ioram.
Ioram autem genuit Oziam.
Numérotation du verset Mt. 1,9 

Ozias autem
genuit Ioathan7.
7 Ioathan ΩM ΩF Rusch ] Ioatham ΩS ΩJ ΩL ΩP Li446@ Cas574 Weber
Ioathan8 autem genuit Achaz.
8 Ioathan ΩM ΩS* ΩF ΩJ Rusch ] Ioathas ΩS², Ioath’ Li446@ , Ioatham Li446@ ΩJ ΩL ΩP Cas574 Weber
Achaz autem genuit Ezechiam.
Numérotation du verset Mt. 1,10 

Ezechias
autem genuit Manassen9.
9 Manassen] Manassem Cas574
Manasses autem genuit Amon.
Amon autem genuit Iosiam.
Numérotation du verset Mt. 1,11 

Iosias
autem genuit Iechoniam
et fratres eius in transmigratione10 Babylonis.
10 transmigratione ΩS ΩJ ΩL ΩF ( corr. al. m. marg.: vel antiq. TRANSMIGRATIONE ; cf. infra ) Rusch Weber ] transmigrationem ΩM ΩF ΩP
Numérotation du verset Mt. 1,12 

Et post transmigrationem11 Babylonis, Iechonias
11 transmigrationem ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] transmigrationes (?) Cor3 (antiq. habent TRANSMIGRATIONE’ ) ; cf. supra
genuit Salathiel.
Salathiel autem genuit Zorobabel.
Numérotation du verset Mt. 1,14 

Azor
autem genuit Sadoc.
Sadoc autem genuit Achim.
Achim autem genuit Eliud.
Numérotation du verset Mt. 1,13 

Zorobabel
autem genuit Abiud.
Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim
autem genuit Azor.
Numérotation du verset Mt. 1,15 

Eliud
autem genuit Eleazar. Eleazar
autem genuit Mathan.
Mathan autem genuit Iacob.
Numérotation du verset Mt. 1,16 

Iacob autem
genuit Ioseph
virum Marie
de qua
natus est Iesus qui vocatur Christus.
Numérotation du verset Mt. 1,17 

Omnes itaque12 generationes ab Abraham usque ad David: generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis: generationes quatuordecim, et a transmigratione Babylonis13 usque ad Christum: generationes quatuordecim.
12 itaque ΩMSF Rusch ] ergo Cor3 (antiq.) ΩJ ΩL ΩP Li446@ Weber |
13 Babylonis.... Babylonis] .xiiii. generationis A transmigratione usque babylonis ΩF* ( corr. inversiones, al. m. post. compl. marg .: Babylonis) |
Numérotation du verset Mt. 1,18 

Christi autem generatio14
14 generatio] generationis Cas574
sic erat:
Cum esset desponsata15 mater Iesu16 Maria Ioseph,
15 esset desponsata] inv. Cas574 |
16 Iesu ΩMSF Cas574 Rusch Ed1538] eius ω1 Ω (correct. marg. vel eius) ΩLP Li446@ Li446 Clementina Weber |
antequam convenirent
inventa est
in utero habens
de Spiritu sancto.
Numérotation du verset Mt. 1,19 

Ioseph autem vir eius,
cum esset iustus,
et nollet eam traducere17,
17 eam traducere ω1 ΩSFJLP Cas574 Rusch ] inv. ΩM
voluit occulte
dimittere eam.
Numérotation du verset Mt. 1,20 

Hec autem, eo cogitante,
ecce angelus Domini
in somnis
apparuit ei dicens:
Ioseph fili David,
noli timere
accipere Mariam coniugem tuam.
Quod enim in ea
natum est,
de Spiritu sancto est.
Numérotation du verset Mt. 1,21 

Pariet autem filium
et vocabis
nomen eius
Iesum.
Ipse enim
salvum faciet
populum suum
a peccatis eorum.
Numérotation du verset Mt. 1,22 

Hoc autem totum factum18 est,
18 factum ΩMSFJPL Rusch Weber ] om. Li446@
ut adimpleretur
quod dictum est a Domino per prophetam
dicentem:
Numérotation du verset Mt. 1,23 

Ecce virgo
in utero habebit,
et pariet filium et vocabitur19
19 vocabitur ΩMSFP Rusch Ed1538 Sixtina] vocabunt ΩJL Li446@ Clementina Weber
nomen eius Emmanuel,
quod est interpretatum20 nobiscum Deus.
20 est interpretatum ΩSFJL Li446@ Rusch Weber ] interpretatur ΩMP Cas574
Numérotation du verset Mt. 1,24 

Exsurgens
autem Ioseph a somno,
fecit sicut precepit21 ei
21 precepit ΩMSFLP Cas574 Rusch Clementina Weber] preceperat ΩJ ΩF² ( corr. al. m. post. marg.: vel -perat) Li446@ Li446
angelus Domini,
et accepit22 coniugem suam
22 accepit ΩMSJLP Cas574 Rusch Weber] + Mariam Li446@ Li446 V794
Numérotation du verset Mt. 1,25 

et non cognoscebat eam
donec peperit
filium suum
primogenitum
et vocavit nomen eius Iesum.

Capitulum 1

prol.| Reverendissi in Christo patris et domini, domini Hugonis de Sancto Caro: sacrosancte ecclesie Romane, tituli sancte Sabine cardinalis primi de ordine predicatorum, in postillam super evangelium secundum Mattheum.
Numérotation du verset Mt. 1,1 
littera
marg.| Liber generationis etc. Augustinus in principio satis declarat se agere de humanitate Christi, cum incipiat a generatione carnali. Et dicit encletice, Liber generationis etc. ut ostendat concordiam Veteris et Novi Testamenti. In Veteri enim Testamento, scilicet in Genesi agit de generatione celi et aliorum elementorum, in principio Novi de generatione Christi et aliorum. Mt. 1.a. Liber generationis, id est Christi etc. Gn. 5.a. Hic est liber generationis Adam etc. 1Cor. 15.f. Primus Adam de terra terrenus, secundus de celo celestis. Gn. 2.a. Iste sunt generationes celi et terre. Gal. 4.c. Abraham duos filios habuit, id est duo Testamenta, unum in servitutem etc. Unde Glossa: Plenior sensus esset: Hic est liber generationis, sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut Visio Isaie, subaudi, hec est Liber generationis.
marg.| Chrysostomus Sicut in apotheca divitis, omnis homo quod desiderat invenit, sic in isto libro omnis anima quod necesse habet invenit. { 4ra } Intellectus enim instruitur doctrinis et affectus impinguatur Sacramentis. Hec apotheca parat anime panem virtutum, qui iustificat ; panem Sacramentorum, qui iustificat panem Angelorum, qui beatificat, Hieronymus: Generationis dicitur singulariter, quamvis multe replicentur per ordinem, unius tantum Christi generatio queritur propter quam cetere inducuntur.
marg.| Item licet parva pars voluminis sit de generatione, ab ea tamen denominatur more Hebreorum, qui voluminibus suis a principiis imponunt nomina, ut liber Genesis a suo principio nominatur, ubi dicitur Gn. 5.a. Liber generationis Ade. Et 2.a. Iste sunt generationes celi et terre. Notandum, quod quadruplex est generatio.
marg.| Prima dicitur de terra, quia de terra sumptus est Adam, Gn. 2.b. Formavit Deus hominem de limo terre.
marg.| Secunda de viro, quia de eo sumpta est Eva. In eodem d. Edificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem.
marg.| Tertia de viro et muliere, quia generatus est Cain. Gn. 4. Adam vero cognovit uxorem suam, que concepit et peperit Cain.
marg.| Quarta vero est de muliere sine viro, ut in Virgine, que concepit Christum Generationis Chrysostomus Quare vocat hunc librum generationis, cum alia multa contineat ? Responsio, quoniam totius dispensationis hoc capitulum fit principium, id est radix omnium bonorum est in illo. Idem. Quare Ioannes in principio statim Deitatis monstravit naturam ? Responsio, quia Greco sermone scripsit causam gentium, que non cognoscebant, si Deus habet filium.
marg.| {a} Iesu Christi ] Salvatoris, non perditoris, ut Adam, Christus Grece, dicitur Messia, Hebraice, Salvator Latine. Hoc nomine retunditur infidelitas Iudeorum, qui Messiam, id est regem suum nondum venisse credunt. At vero Evangelista hunc probat sic esse Christum, quoniam hic est, qui de patriarcharum et regum stirpe progenitus, de Virgine mirabiliter est editus, sicut eisdem longe ante fuerat promissus. Hic est enim spiritualis Iosue, qui spiritualem Israel introduxit in terram promissionis, scilicet in celum.
marg.| {b} Filii David Propter quatuor causas David Abrahe preponitur: Prima est, quia aliter series genealogie turbaretur. Secunda, qua profundus fuit peccator David, ideo ut ex misericordia ostendatur natus ; David peccator Abrahe iusto preponitur. Et est hoc argumentum, quod activa preponitur contemplative et penitens innocenti.
marg.| Tertia, quia firmiter et cum iuramento David promissio facta est. Ps. 131. Iuravit Dominus David et non frustrabitur eum etc. Et alibi: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, Semen eius in eternum manebit. Unde etiam Iudei interrogati de Christo cuius filius esset, dixerunt David infra 22.d. Sed si obiicitur, quod utrique iuravit Dominus. Unde Lc. 1.g. Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum etc. Respondendum, quod hoc dixit Zacharias ad maiorem confirmationem. Non enim legitur, quod iuraverit Abraham in veteri testamento. Quartam causam ponit Chrysostomus Prior ponitur David, quia regni dignitas est maior, quam nature. David etiam et Rex eximius fuit et propheta.
marg.| {c} Filii Abraham Chrysostomus Quare non sufficit illum dicere solius abrahe filium, aut David solius ? Quia Christus tres dignitates erat habiturus. Rex, Propheta et Sacerdos. Abraham fuit Propheta. Gn. 20.b. Redde uxorem viro suo, quia Propheta est. Sacerdos, quia obtulit arietem pro filio suo. Gn. 22.c.
Numérotation du verset Mt. 1,2 
marg.| {d} Abraham genuit Isaac ] Ab eo autem congrue fit generationis exordium, cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Mattheus autem posuit genuit et non generavit, ut ostenderet Christum esse terminum generationis. De quo dicitur. Ego hodie genui te. Item Mattheus posuit genuit quia nature tantum filios numeravit. Lc. vero aliquando legales filios interponit. Filii autem naturales sunt, qui secundum naturam de aliquibus nati sunt, legales, qui mortuo sine herede generati sunt, ut fratribus suscitaretur semen et ascribuntur tales eis, qui mortui sunt sine heredibus. Et in signum huius non potuit dicere Lc. qui genuit, sed qui fuit. Abraham genuit Isaac: Interlinearis <Glossa>. fides, spem. Sed contra. Virtutes a Deo {6. 4rb} infundentur, has enim Deus operatur in nobis, sine nobis ergo neutra aliam generat. Preterea, simul sunt, quia qui habet unam, habet omnes. Solutio, Simul sunt et a Deo infunduntur, inquantum habitus, actus tamen, sive usus virtutum libero subiacet arbitrio. Unde actus unius potest generare actum alterius, licet non habitus habitum Abraham genuit Isaac Chrysostomus Isaac, risus, typus est Christi, qui in ultima senectute donatus, non nature filius, sed gratie. Sic noster Isaac Christus in extremis temporibus gratis datus est. Oblatus enim est, quia ipse voluit. Is. 53.c. Et hoc, quando venit plenitudo temporis, misit Deus etc. Et alibi. Nos sumus, in quos fines seculorum devenerunt. Lc. 2.b. Angelus ad pastores ait.
marg.| Ecce evangelizo vobis gaudium magnum etc.
marg.| Et sicut mater non cognovit, quando Isaac est immolatus, sic synagoga non cognovit, quando Christus est immolatus. Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent.
marg.| Item sicut ille dixit, pater, liga mihi manus et pedes, ne quando insurgam in impugnationem, sic Christus Patri, non renuit venire ad Passionem. Unde Infra 26.d. Fiat voluntas tua. Quod significatum est in Iona dicente. Mittite me in mare etc. Io. 1.d.
marg.| {e} Isaac autem genuit Iacob Chrysostomus Esau asper et hispidus. Gn. 25.c. Hoc pravum et nequam seculum significat. Iacob lenis et nitidus, qui tenens plantam sequitur, seculum futurum.
marg.| Et quemadmodum Esau persequebatur Iacob, sic filii huius seculi filios lucis persequuntur. Sicut Iacob evasit manus Esau fugiendo, sic filii eius non resistendo, sed cedendo malos superant.
marg.| Et sicut Iacob Rebecca mater adiuvit, sic mater nostra divina gratia nos custodit.
Numérotation du verset Mt. 1,2 
mystice
marg.| Mystice autem per istos, virtutes Theologice intelliguntur.
marg.| Per Abraham fides, qui dicitur prima via credendi, non quod primus crediderit, vel quod fidem unius Dei solus habuerit, immo Noe ante diluvium et Enoch orationem ad unum Deum direxit, sed hoc dicitur, quia sine omni hesitatione et murmuratione credidit. Unde cum filium unicum haberet, Domino precipienti immolare parere non dubitavit, de quo tamen sciebat Christum nasciturum. Credebat enim procerto, quod qui precipiebat immolare, immolatum poterat suscitare. Aliter etiam dicitur prima via credendi, quia primus hominibus sui temporis publice predicavit fidem unius Dei. Per Isaac, qui interpretatur risus, spes intelligitur, per quam in tribulationibus ridemus. Rm. 12.c. Spe gaudentes, Per Iacob, caritas, que habetur in via, deinde in visione in patria.
marg.| {f} Iacob autem genuit Iudam et fratres eius Gn. 29. et 30.
marg.| Ponitur autem solus Iudas, ne numerus ultra quadragintaduo extenderetur et quia de eo solum descendit Christus. Chrysostomus Iacob noster duodecim genuit Apostolos, spiritu non carne et verbo non sanguine.
marg.| Et sicut Iacob cum suis, ut multiplicaretur descendit in Egyptum, sic Christus cum suis in mundum.
marg.| Item ille manducavit medullam Egypti. Gn. 45.c. et Christus mundi. Medulla enim mundi sunt homines Sancti.
marg.| Sicut enim quamdiu est medulla in arbore sana semper floret, cum autem comesta fuerit tota paulatim marcendo siccatur, sic quamdiu sunt fideles, stat iste mundus. Nam sicut egredientibus Israelitis exterminata est Egyptus, sic sancti cum de isto mundo decesserint, casurus est mundus.
Numérotation du verset Mt. 1,3 
marg.| {g} Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar Nota historiam. Gn. 28.a. Quod Iudas habuit tres filios, Her, Onam, Sela. Primogenito dedit Thamar, sed mortuus est sine semine.
marg.| Secundus, cum nequam esset, nolens suscitare semen fratri suo, interfectus est a Domino. Quo mortuo dixit Iudas ad Thamar. Sede in domo tua vidua, donec adultus sit filius meus Sela. Post aliquot dies videns Thamar, quod defraudaret eam, sciens quod iturus erat Iudas ad tonsores, assumpto habitu meretricio sedit in bivio et inventa a Iuda, pacto inito cognovit eam et concepit.
marg.| {h} Phares et Zaram de Thamar Chrysostomus Revera neque ex nuru neque ex meretrice. Meretrix enim non erat, cum propter amorem seminis Israel se finxerit meretricem. Nurus etiam non erat, quia nullus filiorum Iude habuit eam.
marg.| Nam cum Iudas suo experimento exterritus, noluisset filio {6. 4va} suo Her accipere uxorem de filiabus Canaan, sed dedisset ei Thamar ex filiabus Aram, mater eius cum esset Chananea hortaretur eum de genere suo accipere uxorem, ille consilio matris usus non contigit eam, propter quod percussit eum Dominus. Alter sciens non sibi nasci filios, semen fudit in terram, propter quod a Domino percussus est. Sic factum est, ut Thamar integra maneret.
marg.| Hec ita gesta nesciens Iudas, cum diu lamentaretur, astitit ei Angelus et hec omnia exposuit ei.
marg.| Item Chrysostomus Secundum Dei providentiam hec nomina posita esse credimus. Qua autem causa, vel ratione, sciunt, qui posuerunt et Deus. Nota quod de ipsis interpretationibus nominum potest elici sensus mysticus et moralis. Iudas confitens, Thamar amaritudo interpretatur, Phares, divisio, Zara, oriens.
Numérotation du verset Mt. 1,3 
mystice
marg.| Ergo de Thamar, id est synagoga amara, de ira, virga matris Eve natus est Phares, id est Christus oves finaliter ab hedis divisurus, infra 25.c. Et Zara, id est Christus, de quo Za. 6.d. Ecce vir oriens nomen eius.
Numérotation du verset Mt. 1,3 
moraliter
marg.| Moraliter. Exponitur quia Iudas interpretatur, confessio. In confessione enim est gravis et magna amaritudo, Amarum enim est et molestum crimen suum aliis facere notum. Confessio ergo de amaritudine cordis generat divisionem vitiorum et ortum virtutum.
marg.| {a} Phares autem genuit Esron Iste genitus fuit in Egypto. Mattheus enim texens genealogiam Christi orditus est eam a tribus principalibus Patriarchis, post quos statim descendit ad istos, qui nati sunt in Egypto, consequenter per ordinem ad eos, qui nati sunt in deserto et demum ad eos, qui nati sunt in terra promissionis. Esron sicut alii, secundum nominis interpretationem significat Christum. Interpretatur enim sagitta in amorem Dei hominum vulnerans corda. Unde 4Rg. 13.c. Sagitta salutis Domini contra Syriam. Is. 49.a. Posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me, id est in nidulo humanitatis. Hec sagitta aliis est salubris, aliis letalis. Esron etiam interpretatur atrium et Christus atrium est, caritatem dilatans usque ad dilectionem inimicorum, infra 5.g.
marg.| {b} Esron autem genuit Aram in Egypto . Aram, Christus, electus, vel excelsus dicitur. Electus, de quo Is. 42.a. Ecce puer meus, quem elegi. Puer a puritate dicitur et ab obedientia. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus, id est ex universa multitudine hominum et Angelorum ad nostram redemptionem. De hoc excelso dicit Ps. 112. Excelsus super omnes gentes Dominus.
Numérotation du verset Mt. 1,4 
marg.| {c} Aram autem genuit Aminadab similiter in Egypto. Interpretatur autem Aminadab spontaneus, vel voluntarius, per quem designatur Christus, qui dicit. Voluntarie sacrificabo tibi. Is. 53.c. Oblatus est, quia voluit. Aminadab etiam interpretatur gens desiderata, quia usque nunc, qui desiderabiles sunt et voluntarii Deo irritant ad invidiam sui tenebrarum virtutes. Unde Iob. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan.
marg.| {d} Aminadab autem genuit Naason in E gypto similiter. Naason interpretatur, augurium in bono, id est prescius futurorum. Gn. 44.d. An ignoratis, quod non sit similis mei in augurandi scientia ? Hic est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Col. 2.a. Qui novit presentia, preterita et futura.
marg.| Item Naason interpretatur, serpentinus et Christus prudenter more serpentis diaboli et membrorum eius insidias cavit, Infra 10.b. Estote prudentes sicut serpentes. Unde et Nm. 21.c. significatus est per serpentem eneum. Christus enim serpens per mortalitatem, eneus per divinitatem. Glossa In Egypto Phares genuit Esron, Esron Aram, Aram Aminadab et Aminadab Naason et tunc Moyses eduxit eos de Egypto. Et hoc significatum est Gn. 15.d. ubi dicitur. In quarta generatione revertentur huc. Naason fuit dux sub Moyse in tribu Iuda per desertum, ut dicitur Nm. 2.a. Sed postea forte suspendi iussus est cum aliis principibus, ut habetur Nm. 25.a. et tunc videtur filius eius ei substitutus. Vel forsan si non fuit suspensus, quia cessavit ira Domini propter Phinees, constat tamen, quod mortuus fuit in deserto, quia a viginti annis et supra nullus intravit in terram promissionis, ut habetur Nm. 13.a.
marg.| {e} {6. 4vb} Naas on autem genuit Salomon
marg.| qui interpretatur sensibilis et Christus secundum divinitatem invisibilis et incomprehensibilis, factus est pro nobis visibilis et passibilis. Phil. 2.a. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu.
Numérotation du verset Mt. 1,5 
marg.| {f} Salmon autem genuit Booz de Rahab que excepit exploratores Iosue. Secundum enim Glossa Salmon princeps tribus Iude, Rahab sibi copulavit et significat Ecclesiam de gentibus, que principi ex Iuda, id est Christo copulatur et sola cum suis salvatur, dum Hiericho, id est presens seculum septem vitiorum muris vallatum, septem dierum tempore tubis predicationum circumvallatur, donec in novissima tuba muri corruant et novissima mors destruatur. 1Cor. 15.d. Rahab fames, vel latitudo, vel impetus interpretatur et significat Ecclesiam gentilium esurientem et sitientem iustitiam, Infra 5.a. Hec patiebatur famem audiendi et faciendi verbi Dei. Amos 8.d. Hec nunc est dilatata, secundum illud Is. 54.a. Dilata locum tentorii tui, Impetuosa etiam fuit in conversione. Iuxta illud. Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur et rote. Ez. 1.e. Ipsa enim reges fortes et peritos et magnos philosophos in brevi tempore traxit.
marg.| {g} Booz autem genuit Obed ex Ruth Nota quod Salmon genuit Booz, ille Booz genuit secundum Booz et ille Booz secundus genuit tertium et ita erant tres continui Booz, scilicet pater, filius, nepos, tamen quia istorum trium unum erat nomen. Mattheus semel posuit, sicut infra. Iechonias semel ponitur pro patre et filio. De Booz patre Obed agitur Ruth. 4.d. aliis duobus Iosue 6.
Numérotation du verset Mt. 1,5 
mystice
marg.| Mystice Ruth Moabitis significat Ecclesiam de gentibus, que est de Moab, id est patre diabolo. Io. 8.f. Et de petra deserti filios Abrahe suscitavit, ut habetur infra 3.b. Booz fortis interpretatur.
marg.| Et de Christo legitur. Dominus in fortitudine veniet. Is. 40.c.
marg.| Et Ps. 22. Dominus fortis et potens. Chrysostomus Qui secundum Dei preceptum accipiunt uxores, in virtute generant filios in seipsis virtutem habentes, qui autem divitias eligunt et non mores, pulchritudinem et non fidem, quod in meretricibus solet queri, hoc in coniugibus optant, generant filios non Deo subditos, sed sibi et Deo contumaces, unde filii eorum non sunt fructus iuste coniunctionis, sed pena condigna irreligiositatis eorum.
marg.| {h} Obed autem genuit Iesse Iste Iesse fuit binomius. Dicebatur enim Isai, ut habetur 2Rg. 23.a. Et Iesse, ut scires eum venisse, de quo Esa. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse etc. Iesse interpretatur, incendium et Christus dicit Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram.
marg.| {i} Iesse autem genuit David Regem non quod solus Rex in hac genealogia fuit, sed quia primus Rex de tribu Iuda, per quem ordo generationis decurrit usque ad Christum.
marg.| David manu fortis, Christus, qui Goliam, id est diabolum vicit. 1Rg. 17.f. Qui infernum spoliavit. Ps. 106. Quia contrivit portas ereas. Ipse etiam aspectu desiderabilis. Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum. 1Pt. 1.c. In quem desiderant angeli prospicere.
Numérotation du verset Mt. 1,6 
marg.| {k} David autem Rex genuit Salomonem ex ea, que fuit Urie uxor, ut legitur. 2Rg. 12.f. Nota quod predicte mulieres tres nominate sunt, quia ex generationibus suis laudari meruerunt, hec autem Bersabee non nominatur, quia peccavit ipsa cum David et David cum ea et in viro suo, quem interfici fecit. Bersabee, puteus satietatis, vel etiam puteus septimus interpretatur, hec est Ecclesia munere septiformis gratie Spiritus sancti sacrata, a qua hauritur fons aque salientis in vitam eternam. Io. 4.b. Urias, lux mea Dei interpretatur et significat diabolum, qui transformat se in angelum lucis et lucem Dei se facit. 2Cor. 11.c.
marg.| Hic etiam dixit Similis ero altissimo. Is. 14.d. Cui Ecclesiam coniugatam Christus de solario paterne maiestatis adamavit et pulchram factam sibi matrimonio copulavit.
Numérotation du verset Mt. 1,7 
marg.| {l} Salomon autem genuit Roboam qui Princeps fuit duarum { 5ra } tribuum, ut legitur 3Rg. 12.e. Et interpretatur latitudo populi.
marg.| {a} Roboam autem genuit Abiam qui regnavit super Iudam. 4Rg. 15.a. Et interpretatur pater Dominus: Et de Christo dicitur 2Rg. 7.b. Ego ero illi in patrem.
marg.| {b} Abias autem genuit Asa 3Rg. 15.b. Et interpretatur attollens: Hic est Christus, qui abstulit peccata mundi. Io. 1.d. Vel attollens humanam naturam ad dexteram Patris. Ps. 109. Sede a dextris meis. Hbr. 1.b. Sedet ad dextram maiestatis in excelsis.
marg.| Item Chrysostomus Asa interpretatur unguentum floridum, quod est boni odoris et suo odore delectat et impinguat. Sic Christus in tempore tentationis et historia scripta de eo legentem delectat et impinguat.
Numérotation du verset Mt. 1,8 
marg.| {c} Asa autem genuit Iosaphat qui interpretatur iudicans et Christus est Iudex Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Ps. 95. et 97. Iudicabis orbem terre in equitate.
marg.| {d} Iosaphat autem genuit Ioram qui excelsus interpretatur. Hic est Christus, qui ait. Nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit (Io. 3.b.) a
a Io. 3, 13.
marg.| {e} Ioram autem genuit Oziam Nota 4Rg. 8.f. quod Ioram genuit Ochoziam. Ochozias autem genuit Ioas, Ioas autem genuit Amasiam, Amasias autem genuit Oziam. Hi tres reges sunt pretermissi, vel ideo quia propositum fuit Evangeliste tres tesseradecades ponere, vel quia Ioram se miscuit generi Iezabel. 4Rg. 8.e. et dictum est per Prophetam. 3Rg. 21.c. in throno regni quempiam non esse sessurum de domo Achab nisi in quarta generatione, ideo memoria eius a sancta generatione tollitur usque ad tertiam generationem. Purgata vero labe gentilis familie in quarta origo Christi numeratur. Omnes autem, quos ponit hic aut boni, aut patres boni, aut filii bonorum fuerunt.
Numérotation du verset Mt. 1,8 
mystice
marg.| Mystice Ozias robustus Domini interpretatur. Hic est Christus, de quo Ps. 117. Fortitudo mea Dominus.
Numérotation du verset Mt. 1,9 
marg.| {f} Ozias autem genuit Ioathan De q uo 4Rg. 15.a. Et interpretatur perfectus: infra 5.g. Estote perfecti, sicut et pater vester perfectus est.
marg.| {g} Ioathan autem genuit Achaz 4Rg. 16.a. Et interpretatur comprehendens. infra 11.d. Nemo novit Patrem nisi filius.
marg.| {h} Achaz autem genuit Ezechiam Iste fuit valde bonus et pius. De quo 4Rg. 18.a. Et interpretatur fortis Dei. Ps. 13. Dominus fortis et potens.
Numérotation du verset Mt. 1,10 
marg.| {i} Ezechias autem genuit Manassen De q uo 4Rg. 21.a. Et interpretatur obliviosus. Hic est Christus, qui peccatore converso omnium iniquitatum eius non recordatur amplius. Ez. 18.e.
marg.| {k} Manasses autem genuit Amon Uter que fuit malus, sicut legitur 4Rg. 21. Amon autem interpretatur nutricius. Hic est Christus. Os. 11.a. Ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis etc.
marg.| {l} Amon autem genuit Iosiam Iste fuit valde bonus. De quo 4Rg. 22. Iosias salus Domini interpretatur, vel incensum. Hic est Christus, qui operatus est salutem in medio terre. Qui dicit. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
Numérotation du verset Mt. 1,11 
marg.| {m} Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius De q uibus. 4Rg. 23. et 24.
marg.| {n} In transmigratione Babylonis id est prope transmigrationem. Et ponitur, in pro ad quasi dicat: genuit eos ut transmigrarent ad Babylonem, ita ut hec dictio notet consecutionem et non causam. Nota quod Iosias tres babuit filios. Ioachin, qui dictus est Iechonias, a filio, secundus Ioachaz, qui et Sellum dicitur Ier. 22.c. Tertius Matathias qui postea dictus est Sedecias. Rabanus querit, quare Iechonias dicitur filius Iosie, cum Iosias genuerit Ioachim et Ioachim genuit Iechoniam. Si autem eundem Iechoniam bis numeremus, in fine scilicet precedentis tesseradecadis et in principio sequentis, ad hoc ut plenius tres tesseradecades inveniantur, iam non erunt quadraginta duo patres.
marg.| {6. 5rb} Hoc diversis modis solvitur. Hieronymus: quod uterque pater ; scilicet et filius, Ioachim, scilicet maior et Ioachim minor Iechonias vocatur et ita habemus unum in fine precedentis tesseradecadis et alternum in principio sequentis, ut cum dicitur: Iosias genuit Iechoniam, Ioachim, scilicet maiorem intelligamus. Cum vero dicitur. Iechonias genuit Salathiel, Ioachin, scilicet minorem intelligamus. Ioachin pater scribitur per.
marg.| {m} Ioachim, filius per.
marg.| {n} Augustinus tamen dicit quod unus bis numeratur Iechonias, qui et Ioachim dictus est, a quo facta est quedam in exteras gentes deflectio, id est prima transmigratio, quando, scilicet in Babyloniam transmigratum est.
marg.| Ubi ergo ordo a rectitudine deflectitur et in diversa tendit, angulum facit et id quod in angulo est, bis numeratur. Iechonias, preparatio Domini interpretatur, quod Christo convenit. Io. 14.a.
marg.| Vado parare vobis locum etc. Transmigratio autem in Babyloniam, significat transitum Apostolorum ad gentes. Act. 13.g.
Numérotation du verset Mt. 1,12 
marg.| {o} Et post transmigrationem Babylonis, Iechonias genuit Salathiel qui interpretatur petitio mea Deus. Quod Christo convenit, qui dicit. Io. 17.b. Pater serva eos, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
marg.| {p} Salathiel autem genuit Zorobabel Hoc legitur in multis locis in Scriptura. Aggei 2.d. In die illa dicit Dominus, assumam te Zorobabel fili Salathiel serve meus etc.
marg.| Et 3Esr. 5.e. Zorobabel filius Salathiel et fratres eius: Tamen 1. Paralip. 3.c. legitur contrarium. Filii Iechonie, Asir, Salathiel, Melchiram et Phadaia etc. de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei.
marg.| Sed tradunt Hebrei trinomium fuisse, Asir, Salathiel et Phadaia.
marg.| Sed scimus, quod in libro Paralipom. multa sunt truncata et vitio scriptorum depravata. Zorobabel autem magister confusionis interpretatur. Hic est Christus magister exeuntium de confusione peccati et mundi, infra 23.a. Unus est magister vester.
Numérotation du verset Mt. 1,13 
marg.| {q} Zorobabel autem genuit Abiud qui pater meus iste interpretatur, quod Christo convenit. Ps. 88. Ipse invocabit me, pater meus es tu.
marg.| {r} Abiud autem genuit Eliachim qui Dominus resuscitans interpretatur. Io. 6.e. Qui videt filium et credit in eum, habet vitam eternam et ego resuscitabo eum in novissimo die.
marg.| {s} Eliacim autem genuit Azor qui adiutus interpretatur. Ps. 53. Ecce enim Deus adiuvat me et dominus susceptor est anime mee.
Numérotation du verset Mt. 1,14 
marg.| {t} Azor autem genuit Sadoc qui iustus interpretatur. Hic est Christus. Ps. 10, Iustus Dominus et iustitias dilexit. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas etc.
marg.| {u} Sadoc autem genuit Achim qui interpretatur frater meus iste. Hic est Christus, qui voluit homo fieri, ut haberet fratres. De quibus Ps. 21. Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Ct. 8.a. Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris mee etc. infra 12.d. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est.
marg.| {x} Achim autem genuit Eliud qui interpretatur Deus meus. Hic est Christus, qui dicit. infra 27.f. Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti est.
Numérotation du verset Mt. 1,15 
marg.| {y} Eliud autem genuit Eleazar qui interpretatur Deus adiutor meus. Hic est Christus, qui in persona hominis dicit. Deus meus sperabo in eum. Ier. 17.b. Benedictus, qui confidit in Domino.
marg.| {z} Eleazar autem genuit Mathan qui interpretatur donans vel donatus. Hic est Christus donans dona hominibus. Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.
marg.| {a} Mathan autem genuit Iacob qui luctator et supplantator interpretatur. Hic est Christus, qui mundum et diabolum { 5va } vicit. Qui mortem occidit. 1Cor. 15.g. Ubi est mors victoria tua ? Qui infernum spoliavit. Os. 13.d. Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne.
Numérotation du verset Mt. 1,16 
marg.| {a} Iacob autem genuit Ioseph qui interpretatur augmentum. De quo Eph. 5.d. Quia omnia in omnibus adimpletur.
marg.| {b} Virum Marie que interpretatur stella maris, vel amarum mate Glossa Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Ioseph ? Numquid Christus ex semine Ioseph ? Non, supple, sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur, ideo non per Mariam, sed per Ioseph inducitur, cum de una tribu Ioseph et Maria fuerint, unde et eam quasi proximam cogebatur accipere, ne tribus se in aliam confunderet. Unde Nm. 36.c. Omnes viri ducent uxores et de tribu et de cognatione sua et cuncte femine maritos de eadem tribu accipiant, ut hereditas permaneat in familiis.
marg.| Sed contra hoc. Ex. 6.d. Accepit Aaron sororem Naason filiam Aminadab, id est Elisabeth in uxorem, de qua constat, quod erat de tribu Iuda et Aaron de tribu Levi.
marg.| Item David duxit Michol filiam Saul, que erat de tribu Beniamin, ut habetur 1Rg. 18.g. David autem de tribu Iuda. Solutio. Sola illa mulier non poterat nubere viro de alia tribu, ad quam deveniebat hereditas parentum. Unde cum ad Elisabeth non deveniret hereditas patris, quia habebat fratres priores se, bene potuit nubere viro de alia tribu, quia nulla fiebat permixtio fortium.
marg.| Idem habetur de aliis. Sed quia Maria fratres non habuit, vel sorores, ad eam devenit hereditas, unde habuit necesse secundum legem nubere viro de cognatione sua. Quod autem ad filias transiret hereditas, habetur Nm. 27.b. ubi dicitur. Cum mortuus fuerit homo sine filio, ad filias transibit hereditas. Queritur autem quare Matthaus dicat Iacob patrem Ioseph, cum Lc. eum Heli nominet et Heli filium Mathat ? Sed sciendum quod Mathat qui descendit de David per Mathan, habuit uxorem, que dicta est Iescha, de qua genuit Heli: post mortem vero Mathat, Mathan, qui descendit per Salomonem, accepit eandem uxorem et genuit inde Iacob, ita uterini fratres fuerunt Heli et Iacob, Heli vero duxit uxorem et mortuus est sine semine, Iacob autem duxit eandem uxorem et suscitavit semen fratri suo et genuit Ioseph. Itaque Ioseph secundum legem filius Heli, secundum naturam filius Iacob dicitur.
marg.| {c} De qua natus est Iesus, qui vocatur Christus Chri stus natus est de patre substantialiter, de matre materialiter, de Spiritu sancto potentialiter, sive virtualiter.
Numérotation du verset Mt. 1,17 
marg.| {d} Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David incl usive, ut in illa generatione tam David quam Abraham contineantur, generationes quatuordecim.
marg.| {e} Et a David usque ad transmigrationem Babylonis ut David non sit de ista generatione, sed transmigratio Babylonis, generationes quatuordecim similiter.
marg.| {f} Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum ] ut Christus contineatur sub hac generatione, non transmigratio Babylonis generationes quatuordecim Ecce in universo quadraginta due.
Numérotation du verset Mt. 1,18 
marg.| {g} Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater Iesu etc.  Mult a pretermittuntur hic, que Lc. narrat. Annuntiatio scilicet Domini per Gabrielem et qualiter facta annuntiatione, exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda et intravit in domum Zacharie et salutavit Elisabeth et exultavit infans pre gaudio in utero eius. Et qualiter mansit ibi tribus mensibus et reversa est in domum suam. Post reversionem autem illam inventa est habens de Spiritu sancto. Et ab hoc loco incipit Mattheus dicens.
marg.| {h} Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph Desp onsatio enim fiebat per aliquod tempus ante communem cohabitationem et interim erat uxor sub custodia {6. 5vb} mariti et frequenti visitatione donec solemnia nuptiarum celebrarentur. Propter multas autem causas voluit Christus matrem suam desponsari. Unam causam ponit Chrysostomus, alie extrahuntur a Glossa.
marg.| Prima est, quia futurum erat, ut omnes sancti de virgine nascerentur Ecclesia Christo desponsata, unde Christus de desponsata natus est, ne indignius nasceretur Dominus quam servi.
marg.| Secunda, ut per Ioseph genealogia Marie texeretur, quia de eadem tribu erant et per mulieres genealogia non texitur.
marg.| Tertia, ut Ioseph esset testis castitatis ipsius et defendens eam ab infamia suspicionis.
marg.| Quarta, ne ut adultera combureretur Lv. 21.b. De alia tribu lapidabantur. Dt. 22.c. Quintam causam dicit Origines, ut virgo viri solatio sustentaretur et tam puer quam mater officio viri sustentarentur.
marg.| Sextam ponit Beatus Ignatius, scilicet ut diabolo partus eius occultaretur, qui nequivit discernere an de virili semine, an ex virgine nasceretur.
marg.| Septima causa, ne fatuis virginibus daretur causa, vel occasio se excusandi de infamia, dicendo quod et mater Christi infamata fuerit.
marg.| Octava causa potest assignari, ut per hoc, quod de virgine et desponsata natus esset, uterque status approbaretur, scilicet coniugatorum et virginum.
marg.| {i} Antequam convenirent communi cohabitatione. Sed non sequitur, quod postea convenerint, sicut non sequitur. Iste non penitebit, donec mortuus sit, ergo post et est similis modus loquendi. Gn. 8.a. Corvus non est reversus, donec siccarentur aque super terram. Neque enim postea reversus est.
marg.| Et in Ps. 108. Donec ponam inimicos tuos etc.
marg.| Item. Oculi nostri ad Dominum, donec misereatur nostri.
marg.| {k} Inventa est a Io seph sicut a viro curioso circa uxorem. Ipsa dico.
marg.| {l} In utero habens de Spiritu sancto id est opere Spiritus sancti conceperat. Non quia hoc Ioseph cognoverat, sed ipsa habens in utero de Spiritu sancto, inventa est a Ioseph habens in utero.
marg.| Vel sic distingue: Inventa est in utero habens: et hoc fuit de Spiritu sancto, id est de Spiritu sancto erat   habens in utero.
marg.| Chrysostomus: Confundantur vani inquisitores, quando natus est Christus de Spiritu Sancto, cum nesciant naturam suam explicare. Neque Gabriel, neque Mattheus amplius potuerunt dicere, quam quod de Spiritu sancto natus est et tu vis linguam tuam super Gabrielem et Mattheum erigere ?Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ?"Ecce illud novum, mulier circumdabit virum" (Ier. 22.d.b)
b Cf. Ier. 31 , 22: « Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum ».
Numérotation du verset Mt. 1,19 
marg.| {m} Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere id est in damnum suum ducere.
marg.| {n} Voluit occulte dimittere eam Nota quod priusquam Angelus virginem salutasset et priusquam de montanis rediisset, Ioseph eam desponsaverat per verba de presenti, quod patet per illud Lc. 1.c. Missus est Gabriel ad Virginem desponsatam Ioseph et diligenter eam custodiens apprehendit gravidam. Erat ergo in ambiguo, quia poterat res esse bona et poterat esse mala. Credebat enim Ioseph filium Dei Virgine nasciturum et poterat esse, quod de ista, quod si contigisset, reputabat se indignum cohabitatione eius. Si autem aliunde concepisset, videretur conscius adulterii et adulterium celare, si cohabitet ei et ideo eligens viam mediam, voluit occulte dimittere eam. Aliter potest distingui et accipitur, traducere, pro propalare. Et notantur tria circa Ioseph, scilicet iustitia, pietas et prudentia. Iustitia notatur in hoc, quod volebat innocentem servare ab infamia. Pietas, quia nolebat eam traducere, id est propalare, id est publice adulteram promulgare. Prudentia, quia volebat eam occulte dimittere.
Numérotation du verset Mt. 1,20 
marg.| {o} Hec autem eo cogitante quia pie et prudenter precogitat, consolari meretur et consilium suum { 6ra } Δ meliori consilio mutatur.
marg.| {o} Hec autem eo cogitante etc. Quilibet iustus debet habere Mariam coniugem, id est amaritudinem penitentie. Accipienda enim est penitentia in uxorem, quia pulchra, quia dives, quia nobilis, soror enim regis celestis est. Dolorem enim et miseriam Christus ab utero habuit. Sed multi dormiunt cum Ioseph. Quibus ait Apostolus Eph. 5.d. Surge, qui dormis et illuminabit te Christus. Sicut autem non curatur de verbo dormientis, sic non multum edificantur homines in predicatione prelati in peccato iacentis. Multi autem timent accipere Mariam, quousque timor Domini, quasi Angelus, monet eos, dicens, Noli timere, fili David, scilicet si vis esse imitator Christi, qui fuit irrisus, flagellatus, crucifixus Ios. 1.b. Noli timere, sed confortare et esto robustus. Hoc matrimonium inchoatur per contritionem. Os. 2.d. Sponsabo te mihi in iudicio. Quando enim homo diiudicat se per contritionem, tunc contrahuntur sponsalia. Ratum fit per confessionem. Io. 1.f. Rabbi, ubi habitas ? venite et videte et venerunt et manserunt apud eum. Consummatur autem per satisfactionem infra 3.b. et 4.b. Facite fructus dignos penitentie. Et tunc quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Tres enim filios genuit penitentia. Testimonium conscientie 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Prelibationem iucunditatis eterne. Ps. 33. Gustate et videte. Adeptionem glorie. Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te. Ps. 127. Filii tui sicut novelle olivarum in circuitu mense tue. Quia ducunt ad epulas satietatis eterne. Item mater Iesu, id est salutis, est religio, que est amarum mare per penitentiam, quia non potest in se mortuum pati. Hec habet in utero de Spiritu sancto, quando, scilicet de inspiratione divina aliqui intrant. Uterus eius conventus. Sed hodie habet quosdam similes Iacob, id est bonos, qui luctantur cum Domino et habitant in tabernaculis et ideo obtinent benedictionem. Et Esau habet, id est malos, hi invicem colliduntur, ut dicere possit religio. Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? Gn. 25.c. Nota monachi, vel claustrales in conventu, sunt quasi pueri in utero, quia non sunt curiosi de cibo et vili cibo utuntur. Secundo, quia calidi sunt, nec timent frigus, nec videntur: silentium tenent. Tunc nascuntur, quando mittuntur ad Prioratum, vel fiunt Abbates. { 6rb } Sed multi sunt progenies viperarum, tempus nascendi non exspectantes. Hinc Rachel periclitatur in ortu Beniamin. Hodie fit contentio, quis nascatur prior. Sed Esau primo nascitur, quia prius promoventur mali, quam boni, infra 27.c. Non hunc sed Barrabam.
marg.| {a} Ecce Angelus etc. Glossa Ne ulterius premeret dubietas, quem commendabat equitas.
marg.| {b} Domini Non ille, qui transfigurat se in Angelum lucis 2Cor. 11.c.
marg.| {c} Apparuit in somnis scil icet corporis et dubietatis: In somnis. Chrysostomus: Sicut dormienti Adam creavit mulierem, sic isti dormienti divinitus consignavit uxorem. Nota quod dicit, apparuit. Apparere enim proprie dicitur subita et invisibilis rei visibilis exhibitio. Et quandoque apparent Angeli invisibiliter, id est sine subiecta creatura, ut in somnis, ubi nihil videt homo, sed videtur videre. Et eleganter apparuit ei in somnis, ut ostenderet eum sopitum quasi somno ambiguitatis, quodam enim modo dormit animus, cum in ambiguo fluctuat.
marg.| {d} Dicens: Ioseph filii David «Notum et familiarem se ostendit, cum genus et nomen dicit ».c Ex. 33.c. Ego novi te ex nomine. Filium David vocat, ut revocet ad memoriam se et Mariam ex eadem tribu esse et ideo nullatenus diffidat hanc promissionem posse compleri in Maria.
c Notum… dicit] Glossa ordinaria in loc. cit.
marg.| {e} Noli timere Nota quod quater dixit Angelus: Ne timeas. Zacharie. Lc. 1.a. Marie ; Lc. 1.c. Ioseph, ut hic. Pastoribus. Lc. 2.b.
marg.| {f} Accipere Mariam coniugem tuam Glossa Coniux erat non cubitu, sed affectu, non commixtione corporis, sed in unione, sive copulatione animorum. Unde Augustinus Hoc exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis servata pari consensu continentia, posse permanere arctarique coniugium non mixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu.
marg.| {g} Quod enim in ea natum est non de ea. Aliud enim est nasci de ea et aliud in ea. De ea nasci, est in lucem produci, in ea vero nasci, est concipi.
marg.| {h} De Spiritu sancto est Non dicit de Patre, vel Filio, quia de sola bonitate Dei fuit, quod incarnaretur, quod attribuitur Spiritui sancto.
Numérotation du verset Mt. 1,21 
marg.| {i} Pariet autem filium non filios. Chrysostomus Non dicit: Pariet tibi filium sicut dicit Zacharie: Lc. 1.a.
marg.| {k} Et vocabis nomen eius Iesum in c ircumcisione, quoniam tunc imponuntur nomina: Vocabis, dicit, non imponens, quia ab eterno impositum est, Iesum, salvatorem: Ista vocatio significata fuit Gn. 41.f. ubi legitur de Ioseph: Vocavit eum lingua Egyptiaca Salvatorem mundi.
marg.| {l} Ipse enim salvum faciet Caus am nominis subdit, quasi dicat: bene dicitur Iesus, quia salvabit non quoslibet, sed.
marg.| {m} Populum suum quos , scilicet predestinavit. Rm. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit et quos vocavit, hos et iustificavit et quos iustificavit, hos et magnificavit. Et bene dico, salvum faciet, in fide et spe, non ab hostibus corporalibus, sicut Iosue et David, sed.
marg.| {n} A peccatis eorum quod non est hominum, sed solius Dei. Lc. 5.d. Quis potest peccata dimittere nisi solus Deus ? Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui iniquitates tuas deleo propter me.
Numérotation du verset Mt. 1,22 
marg.| {o} Hoc autem totum factum est Quod pretaxaverat confirmat auctoritate, ut Evangelice veritati quasi columne basim supponat testimonium Prophete. Dicit igitur: Hoc autem totum factum est ut scilicet virgo propinque sue desponsaretur, ut casta servaretur, ut Angelus per somnium Ioseph loqueretur, ut eam sponsam accipere iuberetur, ut pueri nomen Iesus vocaretur, ut virgo Salvatorem mundi generaret.
marg.| {p} Ut adimpleretur, quod dictum est a Domino Istu d ‘ut’ finem connotat, quasi ut finem acciperet prophetia. Vel etiam consecutionem, non causam finalem. Simile habetur Gn. 40.d.d « Suspendit alterum in patibulo, ut veritas coniectoris probaretur ».
d Gn. 40, 22.
marg.| {q} Per Prophetam dicentem Is. 7.c. Ecce virgo concipiet et pariet filium. Mattheus autem sensum sequitur Isaie, non verba.
Numérotation du verset Mt. 1,23 
marg.| {r} Ecce virgo in utero habebit Vide , quod licet non esset presens, quod predicabat Propheta, nec in proximo futurum, sed longe post, usus est tamen adverbio demonstrativo ad oculum pro duobus, tum ad exprimendam admirationem pro sibi facta revelatione, tum pro certa Spiritus sancti demonstratione, qui quasi presens ei demonstrabat, quod post multa tempora futurum erat.
marg.| {s} Et pariet filium non filios. Is. ult. c. Antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus eius, peperit masculum, quis audivit unquam tale ?
marg.| {t} Et vocabitur nomen eius Emmanuel Prim o ab Angelis psallentibus, deinde ab Apostolis predicantibus, post hoc vero a credentibus fidelibus.
marg.| {u} Quod est interpretatum nobiscum Deus Per naturam. Ps. 107. Ephraim susceptio capitis mei Per cohabitationem Baruc. 3.d. Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Per gratiam infra, ultimo <capitulo>.d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
Numérotation du verset Mt. 1,24 
marg.| {x} Exsurgens autem Ioseph a somno ] dubietatis, dicit Glossa.
marg.| {y} Fecit sicut precepit ei Angelus ] non solum quod preceperat, sed sicut. In quo notatur perfecta obedientia. Prv. 21.d. Vir obediens loquitur victorias.
marg.| {z} Et accepit Mariam coniugem suam ] propter predictas causas.
Numérotation du verset Mt. 1,25 
marg.| {a} Et non cognoscebat eam ] In Evangelio Nazareorum legitur, ut dicit Chrysostomus: quod Ioseph Mariam videre facie ad faciem non poterat, quoniam Spiritus sanctus eam a conceptione penitus impleverat, ita quod non cognoscebat eam propter splendorem vultus eius. Sicut legitur, quod discipuli non poterant videre faciem Domini propter splendorem infra 7.a.
marg.| {a} {6. 6va} Donec peperit filium suum non quod postea cognoverit, sed donec, ponitur pro et quasi dicat: non cognovit et ita peperit. Vel pro eterno. Sicut hic: Donec ponam inimicos tuos scabellum pestum tuorum. Et nota similitudinem per contrarium, quasi hic ponitur donec pro numquam, sicut ibi ponitur pro semper Gn. 8.a. Corvus non est reversus, donec siccata est terra.
marg.| {b} Primogenitum Glossa. Primogenitum dicitur omne, quod aperit vulvam, sive aliud sequatur, sive non. Et hoc habetur Ex. 13.c. Hic autem dicitur primogenitus, ante quem nullus alius genitus, post quem nullus. Simile Rm. 8.f. Ut sit ipse primogenitus in mulis fratribus. Hbr. 1.c. Introduxit primogenitum in orbem terrarum. Ps. 88. primogenitum ponam illum.
marg.| {c} Et vocavit nomen eius Iesum die octava, quo fiebat circumcisio et nomen imponebatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_1)

Notes :