Capitulum 9

Numérotation du verset Mt. 9,1 

Et ascendens Iesus1 in naviculam transfretavit
1 Iesus] om. Li446@ Weber
et venit in civitatem suam.
Numérotation du verset Mt. 9,2 

Et ecce offerebant
ei paralyticum
iacentem in lecto.
Videns2 autem3 Iesus fidem illorum
2 videns] et praem. Weber | |
3 autem Li446@ Rusch ] om. Weber |
dixit paralytico: Confide fili,
remittuntur tibi peccata tua.
Numérotation du verset Mt. 9,3 

Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Numérotation du verset Mt. 9,4 

Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum
dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Numérotation du verset Mt. 9,5 

Quid est facilius
dicere: Dimittuntur tibi peccata tua4
4 tua Φ Cor3 interl. (anti.) Cor3 marg . (Greci habent dictionem que signifcat TUA vel TUI ) Cas574 Rusch Weber (P G D) Clementina ] om. Cor3 (Ieronymus Origenes Rabanus non habent TUA. ) Weber (= Lc. 5, 23)
an5 dicere: Surge et ambula?
5 an Li446@ Rusch] aut Weber
Numérotation du verset Mt. 9,6 

Ut autem sciatis quoniam6 Filius hominis
6 quoniam Cas574 Rusch Weber] quia Li446@
habet potestatem
dimittendi peccata in terra7
7 dimittendi peccata – in terra Cas574 Rusch ] inv. Weber | in terra om. Li446@
tunc ait paralytico:
Surge,
tolle
lectum tuum
et vade in domum tuam.
Numérotation du verset Mt. 9,7 

Et surrexit
et abiit in domum suam.
Numérotation du verset Mt. 9,8 

Videntes autem turbe timuerunt et glorificaverunt
Deum
qui dedit potestatem talem hominibus.
Numérotation du verset Mt. 9,9 

Et cum transiret inde Iesus8
8 inde Iesus Rusch Weber] inv. Cas547 Li446@
vidit hominem
sedentem
in teloneo9,
9 teloneo Weber ] theolonio Rusch Wordsworth (J), theloneo Ω Wordsworth (C H Θ R) Sarum
Mattheum nomine.
Et ait illi: Sequere
me.
Et surgens
secutus est eum.
Numérotation du verset Mt. 9,10 

Et factum est discumbente eo in domo.
Ecce multi publicani
et peccatores venientes
discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
Numérotation du verset Mt. 9,11 

Et videntes Pharisei
dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat magister vester?
Numérotation du verset Mt. 9,12 

At Iesus audiens ait:
Non est opus
valentibus medicus
sed male habentibus.
Numérotation du verset Mt. 9,13 

Euntes autem
discite
quid est: Misericordiam volo
et non sacrificium.
Non enim veni
vocare iustos
sed peccatores.
Numérotation du verset Mt. 9,14 

Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis
dicentes: Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?
Numérotation du verset Mt. 9,15 

Et ait illis Iesus:
Numquid possunt
filii
sponsi
lugere
quamdiu cum illis est sponsus?
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus10
10 sponsus] spon Li446@
et tunc ieiunabunt.
Numérotation du verset Mt. 9,16 

Nemo autem immittit commissuram
panni rudis in vestimentum vetus. Tollit enim plenitudinem eius
a vestimento
et peior scissura fit.
Numérotation du verset Mt. 9,17 

Neque mittunt vinum novum in utres veteres,
alioquin rumpuntur utres
et vinum effunditur
et utres pereunt.
Sed vinum novum in utres novos mittunt
et ambo conservantur.
Numérotation du verset Mt. 9,18 

Hec illo loquente ad eos, ecce princeps unus
accessit et adorabat eum dicens: Domine, filia mea modo defuncta est. Sed veni,
impone manum
super eam et vivet.
Numérotation du verset Mt. 9,19 

Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
Numérotation du verset Mt. 9,20 

Et ecce mulier
que sanguinis fluxum patiebatur
duodecim annis
accessit
retro
et tetigit fimbriam
vestimenti eius.
Numérotation du verset Mt. 9,21 

Dicebat enim intra se:
Si tetigero tantum vestimentum eius
salva ero.
Numérotation du verset Mt. 9,22 

At Iesus conversus
et videns eam
dixit: Confide,
filia.
Fides tua te salvam fecit.
Et salva facta est mulier ex illa hora.
Numérotation du verset Mt. 9,23 

Et cum venisset Iesus in domum principis
et vidisset tibicines
et turbam tumultuantem dicebat:
Numérotation du verset Mt. 9,24 

Recedite.
Non est enim mortua puella
sed dormit.
Et deridebant eum.
Numérotation du verset Mt. 9,25 

Et cum eiecta esset turba,
intravit et tenuit manum eius
et dixit: Puella, surge11.
11 Et…surge] om. Li446@ Li446 Weber
Et surrexit puella.
Numérotation du verset Mt. 9,26 

Et exiit fama hec in universam terram illam12.
12 illam] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 9,27 

Et transeunte inde Iesu,
secuti sunt eum
duo ceci
clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset Mt. 9,28 

Cum autem13 venisset
13 autem] om. Li446@
domum
accesserunt ad eum ceci.
Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis?
Dicunt ei: Utique, Domine.
Numérotation du verset Mt. 9,29 

Tunc tetigit oculos eorum
dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
Numérotation du verset Mt. 9,30 

Et aperti sunt oculi eorum
et comminatus est illis Iesus dicens: Videte ne quis sciat.
Numérotation du verset Mt. 9,31 

Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa14.
14 illa] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 9,32 

Egressis autem illis, ecce obtulerunt
ei hominem mutum
demonium habentem.
Numérotation du verset Mt. 9,33 

Et eiecto demonio15,
15 demonio] daemone Cor3 (vel) Weber
locutus est mutus
et mirate sunt turbe
dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
Numérotation du verset Mt. 9,34 

Pharisei autem
dicebant: In principe demoniorum eicit demones16.
16 demones Cor3 (vel) Rusch Weber ] demonia ΩJ
Numérotation du verset Mt. 9,35 

Et circuibat Iesus omnes civitates17 et castella
17 omnes civitates Rusch ] inv. Li446@ Weber
docens in synagogis eorum et predicans evangelium regni
et curans omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset Mt. 9,36 

Videns autem
turbas,
misertus est eis
quia erant vexati
et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Numérotation du verset Mt. 9,37 

Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa,
operarii autem pauci.
Numérotation du verset Mt. 9,38 

Rogate ergo Dominum messis, ut mittat18 operarios in messem suam.
18 mittat Cas574 Rusch ] eiiciat Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Mt. 9,1 
marg.| {6.35ra} Et ascendens Iesus in naviculam Dividitur autem hoc caput in quinque partes. In prima agitur de sanatione paralytici. In secunda, de evocatione Mt., ibi: Et cum transiret etc. In tertia, de conquestione discipulorum Ioannis et responsione Domini, ibi et accesserunt ad eum etc. In quarta de curatione Hemoroisse. et suscitatione filie Iairi, ibi hec illo loquente etc. In quinta de illuminatione duorum cecorum et curatione unius demoniaci, surdi et muti, ibi et transeunte inde etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Et descendens Iesus in naviculam transfretavit quia in fine redibit Dominus per fidem ad Iudeos, sicut secundum carnem. Ct. 8.a. Apprehendam eum, nec dimittam et ducam in domum matris mee. Primo, ostendit potestatem suam in terra secundum omne genus locorum, sanans leprosum foris, paralyticum in civitate, socrum Petri in domo, post in mari et aere imperando ventis et mari, post in aereis, scilicet demonibus, qui habitant in hoc caliginoso aere eiiciendo eos ab hominibus et permittendo intrare porcos. Hic ostendit divinam potestatem, scilicet dimittere peccata, quod solius Dei est, ut dicitur. Mc. 2.a., Lc. 5.d. Et in re spirituali, scilicet anima. Unde primo sanavit ab intrinsecis, postea ab illatis, unde Ps. 18. Ab occultis meis munda me, Domine etc. Hic sanat a culpa et pena, qui dicitur omnis creatura.
marg.| {b} Et venit in civitatem suam Capharnaum metropolim patrie sue in qua nutritus fuit. Augustinus Quis dubitet Capharnaum fuisse civitatem Domini, quam non nascendo, sed miraculis illustrando suam fecerit ? Denique in comparatione ceterarum regionum recte diceretur, quodcumque oppidum Galilee civitas Domini nedum Capharnaum, que ita excellebat in Galilea, ut tamquam Metropolis haberetur, vel si non liceret civitatem suam aliam dicere quam Nazareth, diceremus hic Mattheum repetere, quod pretermisisset de paralytico, qui antequam veniret Nazareth, sanatus est in Capharnaum.
marg.| {d} Paralytico
Primo
- medicus humores
- agricola frutices
- Christus peccata
tollit
Numérotation du verset Mt. 9,2 
marg.| {6.35ra} {c} Et ecce offerebant prelati pro subditis orando, ut Dn. 9.e. Exaudi, Domine, placare Domine, attende et fac. Et eorum miserias ei offerendo. Lam. 5.a. Recordare, Domine, quid acciderit nobis et respice opprobrium nostrum. Paralyticus, id est luxuriosus et desidiosus. Ier. 31.d. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Hbr. 12.d. Manus remissas et genua debilia erigite. Hieronymus Paralyticum sanavit, non sua fide cum sensu caperet, sed pro fide offerentium. Vocavit filium, quia dimissa sunt ei peccata, scilicet
marg.| {h} Dimittuntur tibi peccata que septem modis dimittuntur.
marg.| Peccata dimittuntur :
- Primo, Baptismo. Mc. 16.d. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
- Secundo, martyrio. Apc. 7.d. Hi sunt, qui venerunt.
- Tertio, eleemosyna. Eccl. 3.d. Sicut aqua extinguit ignem etc.
- Quarto, abundantia caritatis. 1Pt. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum.
- Quinto, in convertendo hominem ab errore vie sue Iac. 5.d. Qui converti fecerit hominem ab errore etc.||
- Sexto, in remittendo hominibus. Si dimiseritis etc. sup. 6.b.
- Septimo, cum affligimus nos vigiliis, ieiuniis et orationibus etc.
marg.| {6. 35rb} Chrysostomus Quanto anima est corpore potentior, sic curatio anime plus, quam corporis. Sed quia illud occultum est, addit quod manifestum est, id est utrum levius est verbo dimittere peccata, an curare infirmitatem ?
Numérotation du verset Mt. 9,3 
marg.| {f} Hic blasphemat Ecclesiastici 13.d.a Pauper locutus est et dicunt, quis est hic ? Et si offenderit subvertent illum. Ita hi, qui offendebantur in Domini verbo, interpretabantur in malam partem de Isaia dixerunt ? Hic homo blasphemus est et quia dixerat se vidisse Deum. Blasphemare autem, est Deo iniuriam irrogare, quod fit, cum Deo attribuitur, quod ei non convenit et cum homo sibi, quod Dei est, proprium tribuit et cum a Deo removetur, quod ei convenit.
a Sir. 13.
Numérotation du verset Mt. 9,5 
marg.| {e} Peccata. Augustinus Potuit quidem ita dici. Confide, homo, dimittuntur tibi peccata tua, fili, vel e converso, more periti medici causam morbi prius expellit.
marg.| {g} Qu id est   facilius dicere ] etc. « Iob. probat inclinat Paulum, sese manifestatIn ceco, purgatque Mariam punit Herodem »b.
b Versus.
Numérotation du verset Mt. 9,6 
marg.| {i} Ut autem sciatis etc.  Tunc ait paralytico et sanavit eum.
marg.| {i} Ut autem sciatis quoniam filius hominis habet potestatem dimittendi peccata in terra Si s unt verba Domini interpositio est: Tunc ait paralytico Si est verbum Evangeliste, supplendum est, dico. Vel est suppletio. Et est sensus: O vos posteri.
marg.| {k} Tunc ait id est dicto effecit, quod surgeret, per visibile probans invisibile, quod visibile, mirabilius est, quoad nos, non tamen maius, que duo paria sunt, quoad Deum.
marg.| {l} Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam Mi. 2.c. Surgite per bona desideria et ite per bona opera, quia non habetis hic requiem, sursum corda.
marg.| {m} Tolle lectum id est carnem. Amos 3.d. Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auricule, id est molle, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasci grabato, quia luxuriosi vix possunt accipi ad hoc, ut aliquando bene agant, vel saltem, ut in extremis Deo obediant, vel velint audire etiam, que mollia sunt de predicatione. Tolle Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea, id est animalitas et mortem ossa mea. Ps. 40. Universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam
marg.| {m} Tolle lectum id est ostensionem sanitatis, ad litteram etc.
marg.| Multiplex est lectus :
-Caro, ut hic.
-Abundantia temporalium. Can. 3.c. En lectulus Salomonis etc.
-Anima fidelis. Ct. 1.d. Lectulus noster floridus.
-Abundantia, vel quies. Unde Ps. 40. Dominus ferat opem illi super lectum doloris.
-Sensualitas. Ps. 40. Et in cubilibus vestris compungimini.
-Conscientia. Ps. 6. Stratum meum lacrimis meis rigabo.
-Contemplatio, infra 24.d. Duo in lecto etc.
-Beatitudo eterna. Unde Lc. 11.a. Ecce ego et pueri mei tecum sunt in cubili.
-Pena eterna. Is. 14.c. Subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes.
marg.| {n} Vade in domum tuam utilitate corporis considerando. Na. ult. c. Intra in lutum et calca et subigens tene laterem. Vel conscientiam per sollicitam discussionem. Is. 380. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Ps. 100. Perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus mee. Vel in celum per iugem meditationem. Unde Ps. 76. Annos eternos in mente habui. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Beda. Facile vitat laqueos in terris, qui semper habet oculos {6.35va} Δ in celis. Vel sacerdos ad parochiam, vel canonicus ad canonicam, sed non redeunt, donec fuerint coacti, ut accipiter, quando deficiunt carnes. Prv. decimo c. Non est vir in domo sua, abiit via longissima: Sacculum pecunie secum tulit, in die plene lune reversurus est in domum suam.
marg.| {n} Vade in domum tuam] per quatuor vias it Elias in paradisum:
-Prima in Bethel, domus Dei, religiose vivere.
-Secunda in Iericho, defectus, frequentare confessionem.
-Tertia ad Iordanem, humilis descensus, humiliter vivere.
-Quarto rapitur in curru igneo, {6.35va} ferventer vivere. 4Rg. 2.b. debet homo primo misereri sibi. Sir. 30.d. Miserere anime tue. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| Magna crudelitas esset, qui videret pauperem nudum, cecum, vulneratum et non compateretur. Talis est anima tua: Esurit ad Deum fontem vivum, da ergo ei potum lacrimarum. Item nuda virtutibus et non vis eam induere. Sine hospitio et eam neque paradiso vis collocare. Item in carcere peccati et illam non vis visitare Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Item infirmatur et illam non vis curare, vel visitare. Item mortua per peccatum et eam non vis sepelire, ne pravo exemplo alios corrumpas etc.2
2 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Mt. 9,7 
marg.| {a} Et surrexit et abiit in domum suam, videntes autem turbe timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus Est. 8.d. dicitur quod alique gentes videntes Iudeos liberatos timuerunt et conversi sunt ad Iudaismum. Glossa Interlinearis. In Nazarath, in quo Christus nutriebat a tempore reditus de Egypto, ut sit occasio, supple, porcos ire in mare per interfectionem hoc miraculo conversorum: Et sic damnum porcorum profuit suis possessoribus. Vidisti: Ecce porci in abditis, quia non audent esse idololatre palam. Fides propria: Sic in Baptismo valet pueris si des aliena, non tamen fide aliena sanatus est, sed propria, que est ei infusa merito aliene. Sanaret, non tamen sine propria. Hominem per causam. Prophetis multis per sententiam, sed per hec verba Is. quadragesimo quarto d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas. Civitatibus constitutum, in civitatem, sicut collectio Ecclesiarum dicitur una civitas et collectio duodecim tribuum domus Israel.
marg.| Rabanus Sicut populus in tot civitatibus constitutus dicitur Israel, ita Galilea dicitur. Os. 8.a. Proiectus est vitulus Samarie, Civitas Metropolis. Hic videtur assignari alia ratio, quare dicitur sua, quia Metropolis dicitur esse civitas omnium, que pertinent ad eius iurisdictionem.
marg.| Augustinus. Confide, fili Nota ordinem. Lucas dicit homo. Lc. 5.d. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo remittuntur tibi peccata tua. Notat Augustinus, ut salus restituatur. Argumentum, quod medicus hortari debet egrum ad penitentiam et confessionem, ne per peccatum irritetur medicine effectus, vel per penitentiam augeatur iustis merita, ut Iob. primo et secundo, et Tobias et martyres. Tamen Iob pro peccato veniali punitus fuit. Unde qui primo dicit, non peccavi, alibi dicit: Supple ergo, ut Iob plus punitur quam meruit, duplici, id est pena duplicis temporis ante mortem et post. Contra. Na. 1. c. Non iudicabit Deus bis in idipsum. Solutio, supple sufficienter. Non surget duplex tribulatio. Solutio: supple una est continuata.
Numérotation du verset Mt. 9,9 
marg.| {b} Et cum transiret inde Iesus etc. Secunda pars. Hieronymus in originali. Arguit in hoc loco Porphyrius et Iulianus Augustus hereticus, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum, qui statim Salvatorem quasi irrationabiliter vocantem, quemlibet hominem sunt secuti. Sed respondet Hieronymus: Tante virtutes, tantaque signa precesserunt, que Apostoli viderunt, antequam crederent. Certe fulgor ipse et maiestas divinitatis occulte, que etiam in humana facie relucebat ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu. Si enim in magnete lapide hec vis esse dicitur, ut annulos et stipulam et festucas sibi copulet, {6.35vb} quanto magis Dominus rerum omnium ad se trahere poterat, quos volebat.
marg.| {c} Vidit hominem sedentem in Telonio Mattheum nomine Mt. {6.35vb} hic. Lc. 5.f. Mc. 2.b. non appellant cum vulgato nomine, id est Mattheum, propter verecundiam, sed Levi. Binomius enim fuit. Ipse autem publicanum se nominat infra. 10.a. Accusator sui. Prv. 18.c. Iustus in principio sermonis accusator est sui: Et ne quis etiam a salute desperet.
marg.| {c} Vidit vocationem suam pretermissam. Hic recordatur, quod Lc. 6.c. duodecim Apostoli in monte electi sunt. Vidit Sap. 4.c. Respectus eius in electos eius. Lc. 22.g. Conversus Dominus respexit Petrum. Ps. 13. Dominus de celo respexit super filios hominum, ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum.
marg.| {d} In Telonio Telonium, domus, in qua solvebantur tributa, vel vectigalia. Telon enim species vectigalis, quod solvitur pro mercimoniis contractis. Telonio Hic est Sacerdos, qui recipit tributum animarum, sedens per terrena desideria, vel otium. Prv. 6.a. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam etc. discurre, festina. Lam. 2.c. Sederunt in terra, conticuerunt senes filie Sion.
marg.| {e} Sequere Mattheus, populus gentium. De quo. Ps. 17. In auditu auris obedivit mihi. Os. 2.d. Dicam non populo meo, populus meus es tu. Mattheus, Donatus. Et pater dicit filio. Ps. 2. Postula a me et dabo tibi gentes etc. Act. 10.b. Petro offeruntur immunda animalia, id est gentes, ut mactet et manducet, id est Ecclesie incorporet, quasi dicat: si vultis sedere, prius bibite calicem Domini. Monachi : diaboli ; prius sedent quam bibant. Ier. 25.e. Rex Sesach bibet post eos. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
marg.| {f} Et surgens ] Lc. 5. plenius dicit. Relictis omnibus, non reddens rationem vectigalium. Sed contra, infra 22.c. Reddite, que sunt Cesaris. Cesari. Responsio. Si debes preposito et reddis regi, absolutus es. Sed estne hodie sic ? Non, quia hoc speciale. 3
3 sententia inclusa Ed1703
marg.| {g} Secutus Ambrosius. Reliquit propria qui rapere solebat aliena.4
4 sententia inclusa Ed1703
marg.| {i} In domo sua, ut dicit Lc. 5.f. Publicani templo eius conversi. Apc. ult. d. Et qui audit, dicat, veni etc. Ex. 26. cortina cortinam trahit5
5 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Mt. 9,10 
marg.| {k} Publicani] etc. Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, ob id enim 2Par. 8.b. nullus {6.36ra} erat ex Israel in pondere recipiens vectigal. Sed Hieronymus hic improbat. Primo, quia ex hoc sequeretur, quod Mattheus non fuisset Iudeus, nec ille, qui ascendit in templum. Lc. 18.b. Quod non licebat gentili. Secundo per illud. Lc. 7.e. Omnis populus audiens et publicani iustificaverunt id est glorificaverunt Deum, quod non gentiles etc. Tertio, quia hoc prohibuerat discipulis, infra 10.a. In viam gentium ne abieritis. Unde intelligenda est auctoritas, recipiens, id est reddens quasi si servirent Deo, nulli tributum darent, sed peccatores. {6.36rb} De hac misericordia tres parabole adducuntur. Lc. 15. de ove et drachma et duobus filiis. Lc. 5.f. Istos in penitentiam ducit etc. 6
6 sententia inclusa Ed1703
marg.| {h} Et factum est ut discumbente eo etc. Iob. 1.a. Faciebant convivia per domus unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores, scilicet infirmos, cogitatione, verbo et opere, ut comederent et biberent cum eis. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes et debiles, cecos et claudos et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Est. 9.c. Decimoquarto vero die adimplentes Decalogum et Evangelium celebraverunt convivia cum gaudio, partes sibi invicem mittentes maiores minoribus. Ex. 26. Cortina cortinam trahit.
Numérotation du verset Mt. 9,11 
marg.| {l} Et peccatoribus Gn. 27.b. Affer mihi duos hedos optimos, ut faciam escas patri tuo, quibus libenter vescitur etc.
Numérotation du verset Mt. 9,12 
marg.| {m} Non est opus Hoc addit, ut superbos iudicet, id est de valetudine presumentes exponit. Non est opus id est non est utile, quia ipsi non crederent, sed respuerent reputantes se sanos esse. Eccl. 38.a. Honora medicum, propter necessitatem etenim illum creavit altissimus. Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi ?
Numérotation du verset Mt. 9,13 
marg.| {n} Misericordiam volo et non sacrificium Prv. vigesimoprimo a. Facere misericordiam et iustitiam, plus placet Deo, quam stultorum victime. Unde Ps. 39. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Item Ps. 50. Utique holocaustis non delectaberis. Item Ps. 49. Numquid manducabo carnes taurorum. Erant autem sacrificia legis instituta, ut essent signa et accessus ad sacrificium Crucis, in quo salus mundi et ut populum Dei revocaret ab idololatria. Demoniis {6. 36ra} namque, si non Deo victimas immolarent. Vel sic, misericordiam volo peccata condonando.
marg.| {a} Et non sacrificium id est punitionem peccatorum.
marg.| {b} Sed peccatores Ez. 34.d. Quod petierat, requiram et quod abiectum fuerat, reducam.
Numérotation du verset Mt. 9,14 
marg.| {c} Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes Tert ia pars, Quare nos et Pharisei Sicut prius apud discipulos, ita Dominum nunc e converso arguunt.
marg.| {d} Discipuli autem tui non ieiunant nobi scum in tempore ieiunii.
marg.| Ieiunium: Corporale, Detestabile, superstitiosum hypocritarum, vel cupidorum. Is. 58.a. Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra et omnes debitores vestros repetitis. - Commendabile meroris, vel vite veteris, quod consistit in maceratione carnis, pro absentia sponsi corporalis. Sic ieiunabant antiqui Patres exspectantes primum adventum Christi. Sic Apostoli post Ascensionem. Et ieiunat Ecclesia exspectans iudicem venturum in corporali presentia, vel spirituali, sive presentia peccati. Utrumque removet a suis, cum neutrum sit eis necessarium. – Spirituale. Commendabile exultationis, scilicet nove vite, pro desiderio vite eterne. Et consistit in abstinentia cibi corporalis. Sic ieiunat Ecclesia post Pentecosten in quatuor Temporibus. Unde et tunc canit Alleluia in Missa, quod non in aliis ieiuniis, vel amoris rei temporis, scilicet in contemptu mundi. Sed in his idonei non erant Apostoli, ut sic inhiarent celestibus et desiderio celestium abstinerent a corporalibus. - Detestabile a bonis spiritualibus. Is. 55.c. Servi mei comedent et vos esurietis etc.
Numérotation du verset Mt. 9,15 
marg.| {e} Et ait illis Iesus: numquid possunt filii sponsi lugere etc.  Resp ondet verbis Ioannis magistri eorum. Io. 3.d. Qui habet sponsam, sponsus est, ut eos facilius convincat. Is. 61.d. Quasi sponsam decoravit me corona. Item Ps. 18. Dominus tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
marg.| {f} Filii sponsi Is. 66.c. Numquid, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus ? Si ego, qui generationem aliis tribuo, sterilis ero ? Hoc ideo, quia per legem et Evangelium, sibi filios generavit. Hieronymus: Qui lugere non possunt, quandiu sponsum in thalamo vident, cuius presentia longe plus proficit, quam temporalis abstinentia.
marg.| {g} Lugere id est ieiunio luctus ieiunare et supple compelli. Unde Lc. 5.g. Numquid filios sponsi potestis facere ieiunare, dum sponsus cum illis est ?
marg.| {h} Venient Ioel . 1.b. Plange quasi virga accincta sacco super virum pubertatis sue. Hoc dicitur ad animam fidelem. Ruth. 1.d. Ne vocetis me Noemi, quod est pulchra, sed vocate me Mara, quod est amara. Egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus. Anima enim sine Deo vacua est, quia animam Dei capacem non implet, quod Deo minus est. Hoc dixit, quia amiserat virum Elimelech, qui interpretatur Deus meus rex. Vel [Allegorice] de Christo mortuo ploraverunt Apostoli. Unde David carmen lugubre composuit de Saule mortuo et Ionatha, id est de Christo.
marg.| {i} Et tunc ieiunabunt ieiunio meroris ] {6.36rb} {k}   Nemo autem etc. Hic probat, quod non debent ieiunare ieiunio exultationis. Et primo, quod non debet eis indici pars ieiunii, postea quod nec totum. Hinc docuit Montanus, post Pentecosten fieri Quadragesimam, non ante: Alii ante, scilicet post Pascha. Ecclesie autem consuetudo per humilitatem carnis ad resurrectionem venit. Nemo autem etc. discrete operans. Ex hoc textu et Glossa videtur, quod neophitis non sit iniungendum ieiunium a cibis, neque ieiunium meroris. Sed contra, infra 17.c. Mc. 9.d. Hoc genus non potest eiici, nisi ieiunio et oratione. Glossa Ieiunio sanantur pestes corporis. Solutio. Ieiunium particulare, ut a cibis, vel a vino potest neophytis aliquando indici, sed hic intelligit de ieiunio universali, quod est abstinentia ab omni sensualitatis delectatione, ut potu, cibo, vestitu etc. sicut fit in claustris, quod ligat ad semper. Unde signatur in Marci 2.d. per assumentum, quod est quasi assutum. De hoc ieiunio habetur Lc. 2.e. quod Anna non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens. Idt. 8.a. quod ieiunabat omnibus diebus vite sue, preter Sabbata et Neomenias et festa domus Israel. Secunda pars huius ieiunii ad interiora refertur, ut dicit illa Glossa ibi: Distat inter novum etc. Discipuli autem Ioannis ieiunavere, sed non semper. Sed de integro ieiunio dicitur. Is. 58.b. Nonne hoc magis ieiunium, quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt liberos et omne onus dirumpe: Frange esurienti panem tuum etc. Zacharie octavo d. Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iude in gaudium et letitiam et in solemnitates preclaras: Sed Phariseus Lc. decimooctavo b. dicit. Ieiuno bis in Sabbato. Nemo autem etc. Hoc contra quosdam claustrales, qui statim recipiunt quoscumque. Unde infra 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus, facitis eum filium gehenne duplo, quam vos etc. Item hoc contra rigorem et austeritatem Prelatorum erga subditos infirmos. Ezechielis trigesimoquarto a. Quod infirmum erat, non consolidastis et quod egrotum, non sanastis et quod fractum, non alligastis et quod abiectum, non reduxistis et quod perierat, non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et disperse sunt oves mee etc. Item hoc contra duplices, qui vestem exterioris conversationis habent multicolorem. Dt. 22.a. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim est apud Deum, qui facit hoc.
Numérotation du verset Mt. 9,16 
marg.| {l} Tollit enim etc. id est late dirumpit illud.
marg.| {m} Et peior scissura fit id est damnabilior, quia et particula panni rudis, id est damnosa, a reliqua massa scinditur et in veteri panno fit maius foramen, quam prius esset ex dissimilitudine novi et veteris.
Numérotation du verset Mt. 9,17 
marg.| {n} Neque mittunt vinum novum in utres veteres Hic probat, quod ieiunium gaudii non fit discipulis indicendum.
marg.| Adhuc enim erant carnales et ideo quasi utres veteres, quod patet ex Petri negotiatione et filiorum Zebedei petitione.
marg.| Sic ergo indicto hoc ieiunio infirmi deficerent et iniunctum ieiunium cederet in irritum, cum nondum perfecte celestibus inhiarent. Unde Petrus de qualitate premii dubitans dicit infra 19.d. Quid erit nobis ? Et alii sperabant in regno mundi dominaturum. Prius ergo mens ad eterna est dirigenda et post gravia iniungenda, alioquin onus iniunctum, quod invenit, destruit. Et est aliud bonum, quod Christo precipiente temporalia reliquerunt, quamvis ad gloriam temporalem adhuc per eum suspirarent.
marg.| {o} Vinum novum Hoc contra eos, qui dicunt peccatoribus: Pax, pax et non est pax. Ezechielis decimo tertio et ipsi edificabant parietem, illi autem liniebant {6. 36va} Δ eum luto absque paleis. Item contra eos, qui habentes vinum divine scientie ducunt vitam veteris hominis et fit per eos vinum auditoribus reprobum, quia vulgo dicitur, vinum est infuscatum et sapit vas. Eccles. 2.b. Feci mihi, dicit Salomon, scyphos et urceolos ad vina fundenda. Novum calidum per caritatem Ct. 8.c. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Movet se per exercitium, inebriat per temporalium oblivionem. Unde Apostolus Phil. 3.c. Posteriorum oblitus in anteriora me extendens.
marg.| {a} In utres veteres Utre s veteres Apostolus adhuc carnales, vel Scribas et Phariseos. Ps. 118. Factus sum sicut uter in pruina. Iosue 9.a. Gabaonite tulerunt utres vinarios veteres consutos, ut nihil novi pretenderent. Gabaonite, valles mestitie, vel proclives iniquitatis. Interl. Gn. 2.b.
marg.| Abraham dedit Agar utrem aque. Agar, advena, vel convertens. Sed 1Rg. 25.c. Abigail mittit David utres vini. Abigail pater meus exultans. Prius sanatur Chrysostomus Curam corporis, id est non legitur egisse, vel tamquam indiscretus ratione sensualitatis, temporales penas resoluti corporis sic deflebat, ut eternas penas resolutionis anime non defleret, gratiorem iudicans presentem vitam, quam futuram. Plus. Ergo non habebat caritatem, sed sine ea non sanatur anima, nec dimittuntur peccata. Solutio. Li plus tenetur nominaliter et adiective. Distulit ergo gratias, quousque se Deum dilectorum perciperet, scilicet sanitatem corporis. Vel quod hic dicitur, plus desideravit, refertur ad tempus ante curationem anime. Vel plus desiderat, id est plus movetur ad desiderandum, quod tantum, qui novit in se morbum spiritualem, sicut corporalem. Vel plus, id est ferventius propter dolores, quos sentit, non tamen intensius.
marg.| Rabanus Ex vobis intelligite, quid paraclytus iste consequetur. Quid est facilius inter facere et dicere magna distantia, utrum peccata dimissa ipse solus novit. Surge et ambula, tam ille, qui surgebat, quam alii.
marg.| Item Rabanus Errant Iudei, qui Christum dicunt esse et peccata posse dimittere dicunt et Iesum-Christum negant. Dementius Arriani, qui Christum esse et peccata dimittere dicunt, Deum autem negant. Quid est facilius. Secundum manducatorem, utrum facilius videtur vobis, vel solo verbo dimittere peccata, vel opere efficere, ut infirmus surgat.
marg.| Dicit Augustinus Maius est facere pium, quam creare celum et terram, quia in primo est contradictio hominis repugnantis et rigori divine iustitie derogatio, in secundo non, vel quoad Deum equalia. Sed primum dicitur maius, quia nobis utilius et in maiori re, quia in anima, qua nulla creatura est maior. Vidit hominem, Augustinus Pretermissa, quasi dicat: hoc dicitur per recapitulationem. Cum duodecim, id est qui elegit. Ier. 6. Telos. Augustinus Donatus, id est reconciliatus. Munus gratie, quia de publicano factus est discipulus, de discipulo Apostolus, de Apostolo Evangelista. Electio, de massa perditorum. In domo.
marg.| Ambrosius super Lucam. Reliquit propria, qui rapere solet aliena. Quia ratione vectigalium imperfectas reliquit. Contra infra 22.c. Reddite ergo, que sunt Cesaris Cesari. Solutio. Si debeo preposito et reddo regi, absolutus sum. Licetne hodie sic ? Non, quia hoc speciale. Sed videtur, quod Dominus fecerit contra illud Tb. 4.c. Non facias alii, quod tibi non vis fieri. Solutio:
marg.| Quod debet velle fieri, sed quilibet deberet velle, quod sic vocaretur, alii tantum sunt dispensatores et ipse Dominus.
marg.| {b} Et ambo conservantur Sir. 15.d. Si volueris mandata conservare, conservabunt te.
Numérotation du verset Mt. 9,18 
marg.| {c} Hec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit {6.36vb} Mc. 2.c. et Lc. 8.f. nomen persone et dignitatis exprimunt. Nominatur enim ab eis Iairus Archisynagogus.
marg.| {d} Defuncta est Mc. 5.c. dicit. Filia mea in extremis est. Lc. 8.f. Et hec moriebatur. Sed quando primo venit Iairus ad Dominum, non erat mortua, sed postea erat mortua, antequam Dominus venisset ad domum Iairi. Mattheus autem non scripsit verba patris, sed cogitationem ; cogitabat enim, quod esset mortua. Sic dicit Glossa Defuncta est Augustinus. Nihil in cuiusquam verbis debemus inspicere, nisi voluntatem, cui debent servire, nec mentiri quemquam, si illis verbis dixerit, quod ille voluerit, cuius verba non dicit, nec miseri ancipites apicibus dummodo litterarum putant ligandam esse veritatem, cum utique non in verbis tantum, sed in ceteris signis omnibus animorum non sit, nisi animus requirendus.
marg.| {e} Sed veni Simi le Io. 4.g. ubi dicit regulus. Descende, priusquam moriatur filius meus. Et sicut ibi in Glossa arguitur regulus, ut minus fidelis, sic iste princeps videtur arguendus.
marg.| {f} Impone manum tuam super eam et vivet Hec manus est potentie, vel misericordie, ut dicit Interl.
Numérotation du verset Mt. 9,19 
marg.| {g} Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli et discipulus Iaco bi ultimo d. Multum valet oratio iusti assidua Chrysostomus Vidit ex qua domo exivit, scilicet publicanus et ideo sperat, audivit, quod etiam mulieres curat.
marg.| {h} Ecce mulier De hac muliere dicit Eusebius, quod postquam sanata est, fecit statuam ad imaginem Christi in curia sua, que vestem et fimbrias sculptas habebat, ut viderat Christum habere et hanc habebat in magna reverentia. Contigit enim, quod subtus imaginem crescentes herbe nullius virtutis ante, cum ad fimbriam attingerent, tante virtutis erant, ut multi infirmi inde sanarentur Ambrosius in tractatu de Salomone. Christus largum sanguinis fluxum siccavit in Martha, demones etiam expulit de Maria.
Numérotation du verset Mt. 9,20 
marg.| {i} Que sanguinis fluxum patiebatur Mc. 5.c. Lc. 8.f. dicunt hanc mulierem omnem substantiam in medicos erogasse, nec tamen potuit curari. Filia Iairi, prelatus occulte peccans. Hemoroissa aperte, qui eiectus de Ecclesia et est in via. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem, Peccatum in aperto, sanguis est effusus. Et tunc potest maculare alios. Lam. 1.g. Foris interficit gladius et domi mors similis est. Vel per filiam et Hemorrhoissam, id est peccator, primo peccans corde, post opere. Duodecima hora est ultima diei. Hoc est peccator usque ad senium. Is. quadragesimo sexto. b. Usque ad senectam, ergo ipse et usque ad canos ego portabo. Hoc est, quod dicitur hic duodecim annis.
marg.| {k} Accessit retro sic Magdalena.
marg.| {l} Et tetigit fimbriam vestimenti eius Is. 60  . c. Adorabunt vestigia pedum tuorum, scilicet gentiles, Apostolos.
marg.| {6.36vb}{l} Et tetigit fimbriam etc. Quidam tangunt vestimenta solum, dicentes Dominus habuit plures tunicas. Sed videant miseri, quod non legitur nisi in passione habuisse plures tunicas et tunc ad illusionem. Alii tangunt solum carnes dicentes. Comedamus et bibamus. Unde potator vini dicebatur. Alii tangunt ossa, id est opera fortia et reviviscunt. Ad tactum ossium Helisei in sepulchro resuscitatus est mortuus. Sepulchrum claustrum 3Rg. 13.g. Cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est quando, scilicet sunt senes, vel infirmi, tunc volunt intrare religionem. 7
7 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Mt. 9,20 
moraliter
marg.| Moraliter: In hoc notatur humilitas. Vel fimbria Apostoli, vestimentum, caro. Is. sexagesimo tertio a. Quis est iste, qui venit de Edom, id est terrenis, tinctis vestibus de Bosra, id est munita, ideo non mirum si sanguinolentus. Vel vestimenti fimbriam tangere, est aliquod mandatum minimum implere. Za. 8.d. Apprehendent fimbriam viri Iudei dicentes, ibimus vobiscum, audivimus enim, quod Dominus vobiscum est, hinc est, quod tintinnabula, que pendent de extremis oris tunice summi sacerdotis. Ex. 28.f. confessionem et mala punica voluntatem martyrii significant et virtutum decorem. Fluxus sanguinis sterilitatem facit. Unde ad Ecclesiam gentium. Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris.
marg.| Bernardus. Fons sanguinis est origo peccati, id est primordium cogitationis, ex quo peccatum nascitur. Et Dominus non solum mala opera extirpat, sed etiam cogitationum nequam radicem.
marg.| Item Bernardus. Fimbrie vestis sunt verba dependentia de Incarnatione Christi, qua divinitas est investita.
Numérotation du verset Mt. 9,21 
marg.| {m} Dicebat enim intra se Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam.
marg.| {n} Si tetigero tantum vestimentum eius 4Rg. 2.c. Levavit {6.37ra} Δ Eliseus pallium Elie. Vestimentum, quasi dicat: si possem aliquod bonum facere.
marg.| {a} Salva ero Nota, credidit, dixit, tetigit, quia his tribus, fide, verbo, opere, omnis salus acquiritur. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam.
marg.| {b} Confide filia id est habe spem Ps. 26. Viriliter age et confortetur cor tuum.
marg.| {c} Fides tua Ideo filia, quia fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Mt. 9,22 
marg.| {6.37ra2} {b} Confide filia Chrysostomus Formidans erat mulier, ideo dicit. Confide. Et filiam vocat: Fides enim filiam suam fecit Ioannis 1.b. Dedit eis potestatem filios Dei fieri.
marg.| {c} Fides tua te salvam fecit quasi dicat: quia credidisti, sanitatem accepisti. Chrysostomus: Ex hoc patet, quod illam voluit glorificare non se, non enim eam vocasset ab eis his privatam laudibus etc.
Numérotation du verset Mt. 9,23 
marg.| {d} Tibicines Tibi cines sunt carmen lugubre canentes. Isti sunt demones carmen lugubre canentes, id est tentationes et delectationes suggerentes, que in luctu terminantur. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat. Vel tibicines mundi tentationes.
marg.| Hieronymus: Nos ad patriam tendentes mortiferos Sirenarum cantus surda aure pretereamus. Vel tibicines sunt adulatores et detractores. Is. 5.c. Cithara et lyra et tympanum et vinum in conviviis vestris. Ez. 13.b. Ipsi edificabant parietem, illi autem liniebant eum etc.
marg.| Boethius : Quis, inquit, has scientias meretriculas ad hunc egrum permisit accedere ? Sunt enim hec, que infructuosis affectuum spinis uberem fructibus segetem rationis necant.
marg.| Bernardus. Ad puellam pergens a turba comprimitur, quia Iudeam visitans a noxia carnalium consuetudine gravatur. Item que turbe comprimunt, una Ecclesia tetigit, quia Dominus diversis heresibus comprimitur, sed solo fideli corde tangitur. Multi tangentes non tangunt sicut videntes non vident, audientes non audiunt.
Numérotation du verset Mt. 9,25 
marg.| {h} Turba] Tria sunt que turbant, servus superbie oculos mentis, terra arenosa infructuosa mare, humor lutosus viam. Hec sunt illa tria. 1Io. 2.c. Quicquid est in mundo.
marg.| {i} Et tenuit manum eius etc. Manus potentie et misericordie. Iob. 26.d. Obstetricante manu eductus est coluber tortuosus. Diligere se suscitat Lazarum, quia aufert consuetudinem. Diligere {6.37rb} proximum suscitat iuvenem. 8
8 sententia inclusa Ed1703
marg.| Rabanus Non est ante portam, qui aufert actum, ne ledatur proximus. Diligere Deum, puellam in domo suscitat, quia aufert peccata in voluntate. Ad puellam resuscitandam, Christus introducit secum Ioannem, gratiam preparantem et Petrum, id est fidem cooperantem patrem et matrem, id est paterne severitatis increpationem et materne pietatis consolationem.
Numérotation du verset Mt. 9,25 
moraliter
marg.| Moraliter: Princeps superior pars rationis, filia caro. Eccles. 13.b. Super filiam luxuriosam confirma custodiam. Idc. 11.g. Iephte immolavit filiam suam. Mulier hemoroissa est inferior pars rationis, cuius sanatio nature precedit sanationem carnis. Prv. 14.d. Vita carnium sanitas cordis. Vel princeps ratio domus conscientia, gratia veniens eiicit turbas, id est cogitationes et affectiones inordinatas clamantes. Iob. 39.a. Onager clamorem exactoris non audit, scilicet carnis, vel diaboli. Sed de clamore sanctorum desideriorum. Is. 19.d. Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis.
marg.| Moraliter: Primo venit Dominus pulsando, predicando, inspirando per gratiam gratis datam et homine cessante a malis actibus et se preparante, intrat per gratiam iustificantem. Item primo dicit: Recedite, post: Cum eiecta esset turba, quia quedam levius recedunt, quedam autem vi eiici oportet. 2Rg. 5.b. Non ingredieris huc nisi abstuleris cecos et claudos. Et ita preposuerat David premium, qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et abstulisset cecos et claudos odientes animam David. Iebuseus presepe, vel conculcatio, vel adunator.
marg.| {l} Et surrexit puella ]   Mc. 5.d. Et ambulabat, ut et a sceleribus surgat et a bonis operibus proficiat. Unde Ps. 14. Qui ingreditur sine macula etc. Rabanus Quartum mortuum iam suscitavit, quia qui pro eius suscitatione deprecarentur, vivi defuerunt.
Numérotation du verset Mt. 9,26 
moraliter
marg.| {m} Et exiit fama etc. Coram autem turbis non suscitavit, quia sup. 7.a.c « Nolite sanctum dare canibu »s.
c Mt. 7, 6.
Numérotation du verset Mt. 9,27 
marg.| {o} Duo ceci qui non vident gaudia dextro oculo et penas eternas sinistro etc.
marg.| {e} Et turbam tumultuantem Turba amicorum carnalium. Item cogitationum immundarum, vel solicitudo curarum. Item affectionum libidinosarum. Item heresum. Item turba demonum, vel reproborum.
marg.| Iuvenalis: Maxima queque domus servis est plena superbis.
marg.| Seneca: Multi illum sequuntur, mel musce sequuntur, cadavera lupi.
marg.| {f} Sed dormit id est ita de facili possum eam suscitare, ut a somno. Similiter Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno excitem eum.
marg.| {g} Et deridebant eum] Ier. 20.b. Factus sum in derisum, omnes subsannabant me etc. Sic seculares contemnunt predicatores. Nota, licet Dominus derideatur, non destitit a proposito.
marg.| {k} Puella, surge ] Argumentum, quod prius dimittitur peccatum et post intrat gratia. Sed numquid dixerat primo, quod venit in domum, ergo iam intraverat. Sed non {6. 37rb} dum in locum, ubi iacebat mortua.
Numérotation du verset Mt. 9,27 
moraliter
marg.| {n} Et transeunte inde Iesu] Inde, id est de domo principis in Nazareth, scilicet.
marg.| {o} Secuti sunt eum etc. De istis duobus cecis et de muto demoniaco solus Mattheus ponit. Nec sunt illi duo cecis, de quibus Marci 10.g. de uno, quem dicit Barthimeum in Iericho Lc. 18.f. de altero in ingressu in Iericho.
marg.| {p} Clamantes Augustinus Quid est clamare ad Dominum nisi gratie eius bonis operibus congruere ? Clamat ad Christum, qui spernit seculi voluptates.
marg.| {q} Et dicentes, miserere nostri, fili David Hi d uo ceci sunt, ex quibus excecati sunt oculi cognitionis et affectionis. Quidam habent tantum unum oculum excecatum. Nm. 24.c. Dixit homo, cuius obscuratus est oculus, dixit auditor sermonum Dei. Et post. Et cadens apertos habet oculos, quia tales descendunt in infernum viventes. 1Rg. 11.a. In hoc vobiscum feriam pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium in universo Israel.
Numérotation du verset Mt. 9,28 
marg.| {r} Cum autem venisset domum Chrysostomus: Quare protrahit eos ? quia prope erat domus, nolebat eos extra multitudinem curare, docens vitare gloriam. In domo sunt ceci, id est in Ecclesia. Is. 42.c. Quis cecus nisi servus meus ? Hi sunt Lamech bigamus, qui dixit: Occidi virum in vulnus meum et adolescentulum in livorem meum. Gn. 4.d. Lamech percutiens, hic est Prelatus exemplo suo alios scandalizans, cum debeat esse non percussor. 1Tim. 3.a. Lc. 21.d. prohibet, ne Sacerdos cecus offerat hostias Domino. Dt. 34.c. Non caligavit oculus Moysi, nec dentes eius moti sunt, scilicet ad ruminandum sacram Scripturam.
marg.| {s} Creditis, quia hoc possum facere vobis ? Quer it, ut pluribus salutis exemplum daretur.
marg.| {t} Dicunt ei, utique Domine Chrysostomus: Non modo vocat filium David sed Dominum. Corde creditur in iustitiam etc.
Numérotation du verset Mt. 9,29 
marg.| {u} Tunc tetigit oculos eorum Tang ere oculos est per predicatores mentes eorum divinis verbis illuminare.
marg.| {x} Secundum fidem vestram fiat vobis etc. ut sicut erant illuminati interius per fidem, que est collyrion, ita exterius essent illuminati.
Numérotation du verset Mt. 9,30 
marg.| {y} Videte, ne quis sciat dans nobis exemplum iactantie fugiende. Horatius : « Neque ut miretur turba labores ».
Numérotation du verset Mt. 9,31 
marg.| {z} Illi autem etc. Nota quod non fuit eis preceptum ne dicerent, sed sub forma prohibitionis datum. Vel prius fuit prohibitum et postea revocatum. Vel exponatur, id est nolite me credere vanam gloriam ex vestra querere revelatione. Similiter expositio Sup. 8.
Numérotation du verset Mt. 9,32 
marg.| {a} Egressis autem illis {6.37va}   ecce obtulerunt ei hominem metum demonium habentem deo mutus, quia demoniacus. Ct. 2.d. Sonet vox tua in auribus meis. Naturaliter surdus et mutus. Is. 33.c. Ubi est legis verba ponderans, ubi est doctor parvulorum ? Item 41.g. Non est annuntians, neque predicans, neque audiens sermones vestros. Item 42.c. Surdi audite etc. Item 43.b. Educ foras populum cecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt. Mutus, cuius intellectus non loquitur et affectus bonum. Vulgo dicitur: Le ceur me disoit bien, cor mihi bene dicebat.
Numérotation du verset Mt. 9,33 
marg.| {a} Et eiecto demonio locutus est mutus Nota ordinem. Ct. 4.d. Surge aquilo et veni auster etc. Hic impletur illud Is. 35.c. Aperta erit lingua mutorum, quia scisse sunt in deserto petre. Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {b} Numquam apparuit sic in Israel quasi dicat: talia miracula non sunt visa inter Iudeos.
Numérotation du verset Mt. 9,34 
marg.| {c} In principe demoniorum] id est in virtute principis.
marg.| {d} Eiicit demones Quod vult facere, qui unum vitium vult expellere, unum attrahit, non expellit aliud. Ps. 41. Abyssus abyssum invocat.
Numérotation du verset Mt. 9,35 
marg.| {e} Et circumibat Iesus civitates omnes In hoc strenuitas sine acceptione personarum: Non enim solum nobilibus predicabat, sed equaliter villis et urbibus.
marg.| {f} Et castella docens in Synagogis eorum frequentans sabbatum, in quo conveniebant populi.
marg.| {g} Et predicans Evangelium regni id est ducens ad regnum.
marg.| {h} Et curans In hoc utilitas et benignitas. De hoc supra 4.d. Simile Mc. ult. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante. Sequitur.
marg.| {i} Omnem languorem morbum diuturniorem. Languorem maiorem.
marg.| {k} Et omnem infirmitatem minorem.
Numérotation du verset Mt. 9,36 
marg.| {l} Videns autem turbas oculo misericordie.
marg.| {m} Misertus est eis viam veritatis aperiendo et molestias corporales auferendo. Misertus est eis, id est compassus est eis.
marg.| {n} Quia erant vexati propter labores.
marg.| {o} Et iacentes id est vana securitate torpentes. Pseudo enim operibus torpebant. Hieronymus super hunc locum. Quoties evenerit vexatio ovium, culpa est pastorum, vitium est magistrorum. De malis pastoribus. Ez. 33. et 34.
marg.| {p} Sicut oves non habentes pastorem ]   1Pt. 2.d. Eratis sicut oves sine pastore, nunc autem conversi estis ad Pastorem et episcopum animarum vestrarum. Is. 53.b. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. Ez. 34.b. Facte sunt oves mee in devotionem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor. 3Rg. 22.c. Micheas ait: Vidi cunctum Israel sicut oves non habentes pastorem. Lc. 15.a. Ovis centesima erronea humeris pastoris reportatur.
Numérotation du verset Mt. 9,37 
marg.| {q} Messis quidem multa quia multi sunt, quos potestis metere et in aream Domini congregare, tandem in horreis. Io. 4.e. Videte regiones, quoniam albe sunt iam ad messem. Ioel. 3.c. Mittite falces, quoniam maturavit messis. Apc. 14.d. Mitte falcem tuam et mete, quoniam maturavit messis terre.
marg.| {r} Operarii autem pauci Chrysostomus Quos vocat operarios duodecim Apostolos, dicens paucos esse, quare non adiecit, etsi adiicere voluit, quare dixit ; rogate ? Solutio. Duodecim existentes multos fecit, non numero adiiciens, sed virtutem largiens et quia pauci.
Numérotation du verset Mt. 9,38 
marg.| {s} Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios Mess ores sunt Apostoli, qui messuerunt completa, que Prophete seminaverunt, id est implenda predixerunt. Item messores sunt Angeli, messis electi cum palea in adventu primo, ut hic, sive in adventu secundo, infra 13.e.
marg.| {t} In messem suam Chrysostomus: Latenter se Dominum ostendit, Si enim metere iussit, manifestum est, quod non aliena, sed que per Prophetas seminaverat etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_9)

Notes :