Capitulum 26
Numérotation du verset
Mt. 26,1
Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis:
Numérotation du verset
Mt. 26,2
Scitis quia post biduum
Pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Numérotation du verset
Mt. 26,3
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi
in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas.
Numérotation du verset
Mt. 26,4
Et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
Numérotation du verset
Mt. 26,5
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Numérotation du verset
Mt. 26,6
Cum autem esset Iesus in Bethania
in domo Simonis leprosi,
Numérotation du verset
Mt. 26,7
accessit
ad eum mulier habens alabastrum
unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis.
Numérotation du verset
Mt. 26,8
Videntes autem discipuli indignati sunt
dicentes: Ut quid perditio hec?
Numérotation du verset
Mt. 26,9
Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.
Numérotation du verset
Mt. 26,10
Sciens autem Iesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim1 bonum
1 enim
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 ω1 Weber
operata est2 in me.
2 est Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 26,11
Nam semper pauperes habebitis3 vobiscum, me autem non semper habebitis4.
3 habebitis
Rusch
] habetis
Li446@ ω
1
Weber
|
4 habebitis
Li446 ω
1
Rusch
] habetis
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 26,12
Mittens enim
hec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.
Numérotation du verset
Mt. 26,13
Amen dico vobis, ubicumque predicatum fuerit
hoc evangelium
in toto mundo
dicetur et quod hec fecit
in memoriam eius.
Numérotation du verset
Mt. 26,14
Tunc abiit unus de duodecim
qui dicebatur5 Iudas Scarioth
5 dicebatur
Li449@ Weber
] dicitur
Li446 ω
1
ad principes sacerdotum
Numérotation du verset
Mt. 26,15
et ait illis: Quid vultis mihi dare et ego vobis eum6 tradam?
6 vobis eum ω1
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Numérotation du verset
Mt. 26,16
Et exinde querebat opportunitatem ut eum traderet.
Numérotation du verset
Mt. 26,17
Prima autem die7
7 die ω1 Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
azymorum
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Numérotation du verset
Mt. 26,18
At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam
et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Numérotation du verset
Mt. 26,19
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha.
Numérotation du verset
Mt. 26,20
Vespere autem facto
discumbebat cum duodecim discipulis suis8.
8 suis ω1 Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,21
Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Numérotation du verset
Mt. 26,22
Et contristati valde
ceperunt singuli dicere:
Numquid ego sum, Domine?
Numérotation du verset
Mt. 26,23
At ille9 respondens ait: Qui intingit
9 ille Li446
Rusch
] ipse Li446@ Weber
mecum manum in parapside hic me tradet.
Numérotation du verset
Mt. 26,24
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo10:
10 eo
Rusch
] illo ω1 Li446@ Li446 Weber
Ve autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
Numérotation du verset
Mt. 26,25
Respondens autem Iudas qui tradidit eum
dixit: Numquid ego sum rabbi?
Ait illi: Tu dixisti.
Numérotation du verset
Mt. 26,26
Cenantibus autem eis11
11 eis
Rusch
Weber] illis Li446@ Li446
accepit
Iesus panem et benedixit ac fregit,
deditque discipulis suis et ait: Accipite
et comedite. Hoc est corpus meum.
Numérotation du verset
Mt. 26,27
Et accipiens calicem gratias egit
et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes.
Numérotation du verset
Mt. 26,28
Hic est enim12 sanguis meus
12 enim
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
novi Testamenti
qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset
Mt. 26,29
Dico autem vobis: Non bibam amodo
de hoc genimine
vitis
usque in diem illum cum illud
bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Numérotation du verset
Mt. 26,30
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.
Numérotation du verset
Mt. 26,31
Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte.
Scriptum est enima:
0 Za. 13, 7.
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
Numérotation du verset
Mt. 26,32
Postquam autem
surrexero13 precedam vos in Galileam.
13 surrexero
Li446@ Rusch
] resurrexero
ω
1
Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,33
Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes
scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor.
Numérotation du verset
Mt. 26,34
Ait illi Iesus:
Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet
ter me negabis.
Numérotation du verset
Mt. 26,35
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Numérotation du verset
Mt. 26,36
Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani
et dixit discipulis suis: Sedete hic
donec vadam illuc et orem.
Numérotation du verset
Mt. 26,37
Et assumpto Petro
et duobus filiis Zebedei
cepit contristari
et mestus esse.
Numérotation du verset
Mt. 26,38
Tunc ait illis: Tristis est anima mea
usque ad mortem.
Sustinete hic
et vigilate mecum.
Numérotation du verset
Mt. 26,39
Et progressus pusillum procidit in faciem suam
orans et dicens: Pater mi14, si possibile est,
14 Pater mi
Rusch
] inv. ω1
Li446@ Weber
, mi
om. Li446
transeat a me calix iste.
Verumtamen
non sicut ego volo
sed sicut tu vis15.
15 vis Li446
Rusch
]
om.
ω1 Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,40
Et venit ad discipulos suos16 et invenit eos dormientes
16 suos Li446
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Numérotation du verset
Mt. 26,41
Vigilate et orate ut non intretis in temptationem.
Spiritus quidem
promptus est
caro autem infirma.
Numérotation du verset
Mt. 26,42
Iterum secundo abiit et oravit dicens:
Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.
Numérotation du verset
Mt. 26,43
Et venit iterum et invenit eos dormientes.
Erant enim oculi eorum gravati.
Numérotation du verset
Mt. 26,44
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio,
eumdem sermonem dicens.
Numérotation du verset
Mt. 26,45
Tunc venit ad discipulos suos dicens17: Dormite iam et requiescite.
17 dicens
Rusch
] et ait illis
Li446@ Li446
, et dicit illis
ω
1
Weber
Ecce appropinquabit18 hora
18 appropinquabit
Rusch
] appropinquavit
ω
1
Li446@ Weber
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Numérotation du verset
Mt. 26,46
Surgite, eamus. Ecce appropinquabit19 qui me tradet20.
19 approbinquabit
Rusch
] adpropinquavit
ω
1
Li446@ Weber
|
20 tradet
Li446 Rusch Weber
] traditurus est
Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 26,47
Adhuc eo21 loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus,
21 eo
Li447 Li447@ Weber
] ipso ω1
missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Numérotation du verset
Mt. 26,48
Qui autem tradidit eum dedit eis22 signum
22 eis ω1 Li446@ Li446
Rusch
] illis Weber
dicens: Quemcumque osculatus
fuero ipse est, tenete eum.
Numérotation du verset
Mt. 26,49
Et confestim accedens ad Iesum dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset
Mt. 26,50
Dixit23 illi Iesus: Amice,
23 Dixit
Rusch
] Dixitque ω1
Li446@ Li446 Weber
ad quid24 venisti?
24 quid ω1
Rusch
] quod Li446@ Li446 Weber
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
Numérotation du verset
Mt. 26,51
Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu,
extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Numérotation du verset
Mt. 26,52
Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum.
Omnes enim
qui acceperint25 gladium gladio peribunt.
25 acceperint
ω
1
Rusch Weber
] acceperunt
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 26,53
An putas
quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Numérotation du verset
Mt. 26,54
Quomodo ergo implebuntur Scripture quia sic oportet fieri?
Numérotation du verset
Mt. 26,55
In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
Quotidie apud vos sedebam in templo docens26 et non me tenuistis.
26 in templo - docens
ω
1
Li446@ Li446 Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,56
Hoc autem totum factum est ut adimplerentur27 Scripture
27 adimplerentur
ω
1
Li446@ Li446 Rusch
] implerentur
Weber
prophetarum.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Numérotation du verset
Mt. 26,57
At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham
principem sacerdotum
ubi scribe et seniores convenerant.
Numérotation du verset
Mt. 26,58
Petrus autem
sequebatur eum
a longe
usque ad28 atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro
28 ad
Rusch
] in ω1 Li446@ Weber
sedebat cum ministris
ut videret finem.
Numérotation du verset
Mt. 26,59
Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent.
Numérotation du verset
Mt. 26,60
Et non invenerunt
cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes
Numérotation du verset
Mt. 26,61
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare29 illud.
29 reedificare
ω
1
Rusch
] aedificare
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,62
Et surgens
princeps sacerdotum
ait illi: Nihil respondes ad ea que isti adversum te testificantur?
Numérotation du verset
Mt. 26,63
Iesus autem tacebat.
Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset
Mt. 26,64
Dicit30 illi Iesus: Tu dixisti.
30 Dicit ω1
Li446 Rusch Weber
] Dixit
Li446@
Verumtamen dico vobis:
Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei31 et venientem in nubibus celi.
31 Dei Li446@ Li446
Rusch
]
om.
ω1 Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,65
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua
dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Numérotation du verset
Mt. 26,66
Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Numérotation du verset
Mt. 26,67
Tunc expuerunt in faciem eius
et colaphis eum ceciderunt,
alii autem
palmas32
32 alii ... palmas
Rusch Weber
]
iter
.
Li446@
in faciem eius dederunt
Numérotation du verset
Mt. 26,68
dicentes: Prophetiza nobis, Christe. Quis est qui te percussit?
Numérotation du verset
Mt. 26,69
Petrus vero sedebat foris in atrio
et accessit ad eum una ancilla
dicens: Et tu cum Iesu Galileo eras.
Numérotation du verset
Mt. 26,70
At ille negavit coram omnibus
dicens: Nescio quid dicis.
Numérotation du verset
Mt. 26,71
Exeunte autem illo
ianuam vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi:
Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Numérotation du verset
Mt. 26,72
Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Numérotation du verset
Mt. 26,73
Et post pusillum
accesserunt qui stabant
et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum te facit.
Numérotation du verset
Mt. 26,74
Tunc cepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit.
Numérotation du verset
Mt. 26,75
Et recordatus est Petrus
verbi Iesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet ter me negabis. Et egressus
foras flevit33 amare.
33 flevit
ω
1
Rusch
] ploravit
Weber
, fluit
Li446@
*
Capitulum 26
Numérotation du verset
Mt. 26,1
marg.|
Et factum est
etc.
{6.
79va} Eleganter postquam premisit de adventu suo in maiestate, subdit de Passione, quam sustinuit ex summa humilitate, coniungens gloriam eternitatis merito passionis, ut effectum cause. Passionis enim effectus, vel causa finalis, est gloria eternitatis. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes quos
de consummatione mundi, vel de discretione iudicii proferebat. Vel omnes sermones ab initio Evangelii usque ad tempus passionis sue, docendo, vel exhortando, seu etiam futura predicendo in auditu discipulorum, aut turbarum consummaverat, hoc est faciendo et predicando compleverat.
marg.|
{b}
Dixit discipulis suis: hec
scilicet que sequuntur.
marg.|
{c}
Scitis, quia post biduum Pascha fiet
etc.
sic
dicit Io. 12.a. quod in sabbato ante ramos Palmarum venit Iesus in Bethaniam, ubi Maria unxit eum. In crastino venit Hierusalem, sedens super asinam, sup. 21.b. Feria secunda geruntur ea, que narrantur post hunc adventum Hierosolymis acta, vel gesta. Tertia feria ante Pascha dixit Dominus hoc: Scitis, quia post biduum etc. Littera plana est.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Christus in Passione sua Typum gerit peccatoris et penitentis. De utroque dicitur: Scitis, quia post biduum Pascha fiet. Biduum peccatoris est mala cogitatio et delectatio noxia. Post quod biduum fit Pascha, id est transitus de terra virtutum et eterne promissionis in Egyptum peccatorum et eterne reprobationis, fit etiam immolatio hedi per consensum peccati.
marg.|
{d}
Et sic
filius hominis peccator, qui a seipso generatur in peccato, illa misera nativitate, de qua Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum, nox, in qua dictum est, conceptus est homo. Idem, Ier. 20.d.
marg.|
{e}
Tradetur
diabolo.
marg.|
{f}
Ut crucifigatur
In patibulo infernali.
marg.|
{g}
Tunc
In quarta feria ante Pascha.
marg.|
{h}
Congregati sunt Principes sacerdotum
id est vitia, vel peccata in nobis Christum persequentia, que quasi sacerdotes infernales immolant nos diabolo.
marg.|
{i}
Et seniores populi
Principes sacerdotum dicuntur tria capitalia peccata, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite. Seniores populi dicuntur septem criminalia. Populus, ceterorum turba vitiorum. Hec congregantur.
marg.|
{k}
In atrium Principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas qui
interpretatur ore vomens et significat peccatorem, qui omnia bona tam nature, quam gratie a se, quasi vomens peccando eiicit. Huius atrium, id est domus forinseca, ubi vitia congregantur, est caro, unde fomes oritur.
marg.|
{l}
Et consilium fecerunt, ut Iesum
id est hominem ad salutem creatum.
marg.|
{m}
Dolo tenerent quia
vitia se palliant vestimento virtutum, alioquin numquam reciperentur supra 7.b. Attendite a falsis Prophetis etc. Tenerent, dicit, quia postquam quis illaqueatus est vinculis peccatorum, vix evadit. Prv. 6.c. Iniquitates sue capiunt impium et vinculis peccatorum suorum constringitur.
marg.|
{n}
Et occiderent mort
e duplici. Primo morte culpe, secundo morte gehenne, que est secunda mors. Apc. 10.b. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima. In his non habet potestatem secunda mors.
marg.|
{6.79va}{p}
Non in die festo Non
timent scandalum populi, sed timent ne tollatur ab eorum manibus in impetu populi. Hec sunt verba Mt. secundum quosdam. 1
1 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{o}
Dicebant autem. Non in die festo
etc.
dies
festus peccatoris est gaudium peccati, clamor vitiorum. In hoc festo est mutua advocatio unius ad alterum. Luxuria quidem advocat avaritiam, ut ab ea pascatur, avaritia advocat superbiam, ut per eam extollatur. Is. 34.c. Occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. In hoc festo concinunt simul
{6.
79vb} comessatio et ebrietas, triplicat cantum renum voluptas. Hieronymus: Venter et genitalia etc. Prv. 37.b. Due sunt filie sanguisuge, que semper clamat, affer, affer. Affer cibos, affer vina et statim admiscet se renum voluptas, ut diximus, que triplicat cantum, quadruplicat exterior lascivia, organizat garrula iactantia. Que organizatio multum displicet Deo. Is. 1.d. Iniqui sunt cetus vestri. Calendas vestras et solennitates vestras odivit anima mea. In hoc festo legunt lectiones, garrulitas et vaniloquium, quasi rane Egypti. Responsoria, cantant corvus et porcus, id est procrastinatio penitentie et delectatio peccati. Soph. 2.d. Vox cantantis in fenestra corvus in superliminari. Invitatorium cantant mendacium et adulatio. Soph. 2.a. Convenite, congregamini gens non amabilis. Thuribulum portat detractio, fumum peccatorum aliorum circumferens et natibus omnium suffumigans ubique diffundens per totam Ecclesiam malignantium. Is. 1.d. Incensum abominatio est mihi. Cereos portant simulatio et dissimulatio hypocrysis. Simulatio falsi boni et dissimulatio veri mali. Crucem elevatam portat ambitio, sicut dicit Beatus Bernardus.: O ambitio ambitiosorum crux, quomodo omnibus placet, que omnes torques ? Aquam maledictam portat oppressio prelatorum, que lacrimis dolorum aspergit facies subditorum. Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? Iob. 24.b. De civitatibus viros gemere fecerunt et anime vulneratorum clamabunt et Deus inultum abire non patitur. Librum ante sacerdotem portat ostentatio, que omnia bona si qua habeat ostendit aliis, ut laudetur. Maledicamus Domino, dicunt rixa et contentio, Hoc est festum stultorum, ubi omnia prepostere et inverse fiunt. Ubi quanto quis inordinatius se habet, tanto melius solennizat. Ibi enim pro sericis et palliis virtutum induunt se saccis et notis peccatorum. Is. 3.d. In die illa aufert Dominus ornamentum calceamentorum et lunulas et torques etc. Et pro suavi odore fetor, ecce Thus et pro Zona funiculus, ecce Balteus et pro crispanti crine calvitium, ecce mitra episcopi. Scitis, quia post biduum Pascha fiet Secunda expositio de penitente. Hoc biduum est bona cogitatio et bonum propositum. Pascha transitus de Egypto vitiorum in terram virtutum, per desertum penitentie, ubi fit immolatio agni per carnis macerationem.
marg.|
{d}
Et sic,
filius hominis, id est rationis eum cum gratia generantis in lucem, id est in sui et Dei cognitionem.
marg.|
{e}
Tradetur Pret
ori celestis Imperatoris, id est sacerdoti.
marg.|
{f}
Ut crucifigatur
id est cruci penitentie assignetur. De qua Gal. 6. Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi etc. Et Lc. 9.c. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam etc.
marg.|
{g}
Tunc congregati sunt Principes sacerdotum
id est virtutes nos Deo immolantes.
marg.|
{i}
Et seniores populi qui
dant consilia, id est prudentia, fides, sapientia et donum consilii, que consulunt, ut vetus homo crucifigatur.
marg.|
{k}
In atrium Principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas ore
vomens, id est in corde penitentis, per confessionem omnia peccata vomentis. Eccl. 31.c. Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio et vome et refrigerabit te.
marg.|
{l}
Et consilium fecerunt, ut Iesum
id est a peccatis iam penitentem salvatum.
marg.|
{m}
Dolo tenerent capt
um et ligatum vinculis preceptorum.
marg.|
{n}
Et occiderent pecc
ato et mundo. Dolus virtutum est astutia earum, per quam penitentem occultant intra se, ne aliqua occasione redeat ad peccata. De hac congregatione virtutum ad veterem hominem crucifigendum dicitur. Is. 16.a. Ini consilium, coge concilium, pone quasi noctem umbram tuam in meridie.
marg.|
{o}
Dicebant autem virt
utes, quarum dictio est bona affectio, vel bona cogitatio.
marg.|
{p}
Non in die festo Dies
festus virtutum, est dies festus verorum Iudeorum, id est vere confitentium peccata et laudes Deo. In hoc festo habet unaqueque virtus diem suum, id est illuminationem et confectionem propriam, ut dicit Gregorius. super Iob. 1. In hoc festo purpura induta intexta carbunculis, quasi summus Pontifex rutilat caritas,
{6.
80ra} Δ bysso induta et margaritis ornata refulget castitas ; in albis incedit innocentia, que dicitur puritas ; hyacintho vestitur patientia, violis decorata procedit humilitas, fides et spes caritati assistunt, ceteros portant sapientia et scientia, aquam benedictam portat luctus, Crucem portat discipline correctio, thuribulum portat devotio, librum donum intellectus, precinunt autem spes venie, spes gratie, spes glorie, succinunt timor pene, timor offense, timor reverentie, decantant confessio et oratio, invitatorium cantat benignitas et patientia predicantium, lectiones legunt prudentia et consilium. Psalmos cantant pietas et fortitudo et misericordia in choro uno, in alio choro continentia et abstinentia et modestia, chorum regit temperantia, que observat: Nequid nimis, vel parum organizet: benedicamus Domino, dicunt gratiarum actio et vox laudis. Hoc festum ter agitur in anno benignitatis, id est in contritione, in oratione et contemplatione. Unde Ex. 23.b. Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. In his tribus diebus consilium est vitiorum et demonum, ut queratur novus homo ad occidendum.
marg.|
{a}
Ne forte tumultus fieret
etc. virtutum, id est contentus omnium virtutum, quem demones, vel vitia sustinere non possunt, sed potius, quasi lupi, vel latrones eo exterrentur. Imminente enim tentatione unaqueque virtus tumultum facit et clamat. Cogitatio enim mala fur est, affectio noxia ignis est. Tunc una virtus clamat, ad arma, ad arma, scilicet disciplina ; alia clamat, latronem, latronem, scilicet timor ; alia clamat, aquam, aquam, s<cilicet> luctus et dolor ; alia invocat auxilium, scilicet oratio. Et sic fit tumultus in corpore penitentis, velut in civitate, cum in eam hostes irruerint, vel ignis immissus apparuerit. Hoc tumultu eripitur homo a manibus inimicorum eius. Vel tumultus in populo virtutum est turbatio concentus spiritualis, quem faciunt virtutes in oratione, vel contemplatione. Et est consilium virtutum, ut queratur Iesus, id est penitens ad crucifigendum, ne per tristitiam afflictionis turbetur concentus et gaudium contemplationis. Nehemie. 8.c. Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere et nolite flere, ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes eis, qui non preparaverunt sibi, id est iustitie, vel dolori, quia dies sanctus est Domino et nolite contristari. Gaudium enim Domino est fortitudo vestra. Recapitulatio est usque ad illud. Tunc abiit unus Quia illud factum est sabbato ante ramos Palmarum, ut dicit Io. 12.a.
marg.|
{b}
Cum autem esset Iesus
etc.
Numérotation du verset
Mt. 26,mystice
marg.|
Mystice Simon leprosus, peccator conversus est et obediens ponens sibi tristitiam de peccatis suis. Ier. 31.d. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines. Qui et auditor meroris interpretatur. Eccl. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. In domo huius recumbens Dominus, tot ferculis pascitur, quot motus virtutum in ipsa conversione peccatoris ei offerimus. Et tot generibus vini inebriatur, quot sunt genera lacrimarum. Ct. 7.c. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum. Mulier que unguentum effudit, est anima penitentis. Unguentum est oratio. Apc. 5.c. Et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes Sanctorum. Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Hoc unguento mulier ungit caput Iesu orans et adorans eius divinitatem. Ungit et pedes eius, ut dicit. Lc. 7.f. eiusdem humanitatem fideliter credens. Vel predicatores eius et pauperes pietatis operibus reficiens. Alabastrum, in quo unguentum est ipsum cor penitentis, quo facto unguentum effunditur. Et tota domus impleta est eo odore unguenti, ut dicitur. Mc. 14. 2. Eccles. 24.b. Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus. Apc. 8.a. Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum, de manu Angeli coram Deo. Frangitur autem alabastrum, quia cor in oratione comminuendum est, si larga sit effusio unguenti. Unde Lam. 2.f. Effunde sicut aquam cor tuum, ante
{6.
80rb} conspectum Domini, ut sic in corde nihil remaneat diabolici liquoris, id est peccati. Vel ut totum cor redigatur in pulverem aromaticum, ut bene redoleat coram Deo. Ct. 3.c. Que est ista oratio, s. que ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhe et thuris et universi pulveris pigmentarii ? Bethania interpretatur domus obedientie, vel domus glorificans Dominum, vel domus Domini. Hec est anima in omnibus Deo obediens et in omnibus Deum glorificans. Ibi est Iesus, id est salus, quia in domo inobedientie est perditio. Ps. 29. Quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius. Dicit ergo.
marg.|
{b}
Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi non
modo, sed prius id est in corde peccatoris obedientis et peccatum agnoscentis.
marg.|
{c}
Accessit ad eum ment
is devotione.
marg.|
{d}
Mulier habens alabastrum unguenti
id est ipsa anime penitentis habens suavitatem orationis. Alabastrum, id est huius generis vas plenum unguenti, sicut dicitur vas vini, vel olei. Et dicit Bernardus. quod in hoc genere marmoris unguenta servantur illibata.
marg.|
{e}
Pretiosi
id est de speciebus pretiosis factum.
marg.|
{f}
Et Effudit super caput ipsius recumbentis
id est divinitatem eius orat et adoravit.
marg.|
{g}
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes. Ut quid perditio
etc.
sic
multi et maxime magni, quasi perditum reputant, quod datur orationi et contemplationi. Et hoc dicunt, non quia multum curant de pauperibus, sed magis faventes propriis cupiditatibus. Unde Io. 12.a. Maria accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus repleta est ex odore unguenti. Dicebat ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariothis, qui eum erat traditurus, quare hoc unguentum non venit trecentis denariis et datum est egenis ? Dicebat hoc, non quia ad eum pertinebat de egenis, sed quia fur erat et loculos habens et ea, que mittebantur, portabat. Sic etiam Martha Mariam a contemplativa solicitat. Lc. 10.g. Domine, non est tibi cure, quod soror mea relinquit me solam ministrare ? Dic ergo illi, ut me adiuvet.
marg.|
{h}
Sciens autem Iesus, ait illis
id est Iude et Marthe volentibus excitare Mariam contemplationi vacantem.
marg.|
{i}
Quid molesti estis huic mulieri que
me suis orationibus, ac suspiriis mollit ?
marg.|
{k}
Opus enim bonum operata est in me dona
tionis et pietatis, qua sui ipsius miserata est primo. Eccl. 30.d. Miserere anime tue placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate.
marg.|
{l}
Nam pauperes semper habetis vobiscum Dt.
15.b. Non deerunt pauperes in terra habitationis tue.
marg.|
{m}
Me autem non semper habebitis pres
entia corporali presentem. In contemplatione Dominus queritur et tarde invenitur et cito amittitur. Bernardus. Felix hora, sed brevis mora. Ct. 5.b. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est, quesivi et non inveni illum, vocavi et non respondit mihi.
marg.|
{n}
mittens enim hec
mulier, unguentum, sanctissime devotionis.
marg.|
{o}
In corpus meum
discutiendo passiones et angustias, quas pro illa in corpore meo sustinui.
marg.|
{p}
Ad sepeliendum me fecit in c
orde suo. Mens enim devota nihil aliud est quam sepulchrum Iesu. Iob. 3.d. Gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum. Item Iob. 5.d. Ingredieris in abundantia sepulchrum. Gn. 49.d. dicit Iacob, id est Christus. Sepelite me in spelunca duplici, propter intellectum et affectum, vel propter divinitatem et humanitatem, que debent ibi sepeliri.
marg.|
{q}
Amen dico vobis, ubicumque predicatum
etc.
quod hec fecit in memoriam eius
id est obsequium hoc, quod mihi fecit. Inde enim gloriam acquisivit per totum mundum, quia ex officio sedule contemplationis acquiritur, non solum gloria apud Deum, sed etiam bona fama per
{6.
80va} totum mundum. Quandiu claustrales clausi steterunt in claustris suis vacantes orationi et contemplationi, habuerunt gratiam Dei et hominum, exeuntes ad publicum, utrumque amiserunt. 3Rg. 2.f. Edifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc, quocumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scio, te interficiendum.
marg.|
{a}
Tunc abiit
etc.
fini
ta recapitulatione, redit ad continuandum historiam.
marg.|
{a}
Tunc abiit spon
taneus.
marg.|
{b}
Unus de duodecim
]
Apos
tolis. In hoc notatur, quod nemo in se confidat, quantumcumque bonus sit.
marg.|
{a}
Tunc abiit
etc.
Iuda
s statim post consilium factum abiit ad Principes sacerdotum. Audierunt enim Principes sacerdotum Dominum supra in proximo dicentem. Non me videbitis amodo etc. Putantes ergo, quod quereret manibus eorum elabi, congregati sunt, ut inirent consilium, quomodo Iesum dolo traderent. Quos audiens Iudas congregatos venit ad eos. Qui enim audierat in proximo Dominum de se dicentem. Filius hominis tradetur, ut crucifigatur, voluit magistrum tradendo recompensare, quod in unguenti pretiosi effusione super caput ipsius sustinuerat incommodum.
marg.|
{a}
Tunc
id est feria quarta. Die enim, qua congregatio Principum fuit facta, venditus est Dominus a proditore Iuda, quod consuetudo probat ecclesiastica. Quarta enim feria ante passionem legitur prophetia de Is. 62.d. Ecce merces eius cum eo etc. quod prophetatum est de Iuda. Hinc etiam in ieiuniis secundum locum post sextam feriam, qua Dominus crucifixus, est obtinet quarta feria, in qua venditus est. Iudas autem gerit hic typum Simoniacorum, qui de vendendo Christo et gratia eius laborant. Qui dicunt. Quid vultis etc. gerit etiam typum Prelatorum, qui Christum spiritualiter tradunt in mortem, quia subditorum peccata comedunt, sed non curant, sed vel blanditiis palpant, vel accepto quovis pretio dissimulant. Os.. 4.b. Peccata populi mei comedunt et ad iniquitatem sublevabuntur animas eorum. Gerit etiam typum Iudicum, qui Christum in innocentibus tradunt obtentu pecunie. Principes sacerdotum, ad quos vadit Iudas, Dominum traditurus sunt demones, vel peccata. Principes sacerdotes minores, sunt illa peccata, que animas peccatorum immolant demoniis et non Deo.
marg.|
{e}
Et ait illis Iuda
s, demoniis, vel peccatis.
marg.|
{f}
Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam occi
dendum.
marg.|
{h}
At illi constituerunt ei triginta argenteos
id est omnimodam voluptatem, que argento potest haberi, secundum spiritum, secundum animam, secundum corpus. Vel corde, ore et opere.
marg.|
{i}
Et exinde querebat prod
itor, scilicet.
marg.|
{k}
Oportunitatem loci
et temporis et societatis.
marg.|
{l}
Ut eum traderet Mult
a enim de Christo tradendo fiunt consilia. Io. 11.f. Collegerunt Pontifices et Pharisei consilium adversus Iesum.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Iudas, id est peccator penitens.
marg.|
{b}
Unus ex duodecim
id est unus ex numerosa universitate peccatorum. In quo notatur paucitas penitentium et multitudo impenitentium.
marg.|
{c}
Qui dicebatur Iudas
id est confitens,
marg.|
{d}
Ad Principes sacerdotum
id est ad principales sacerdotes, id est in potestate iudiciaria, vitaque et scientia preeminentes.
marg.|
{e}
Et ait illis accu
sans suum veterem hominem in iudicio penitentiali.
marg.|
{f}
Quid vultis mihi dare
id est quantam penitentiam iniungetis mihi et quid utilitatis mihi inde consequar et quod adiutorium mihi dabitis ?
marg.|
{g}
Et ego eum vobis tradam
id est latronem crucifigendum pro vestro arbitrio. Sacerdotes enim sunt iudices et crucifixores latronum spiritualium, id est peccatorum et seipsos accusantium.
marg.|
{h}
At illi constituerunt ei triginta argenteos
id est promiserunt ei eternam renuntiationem, que pro denario mandatorum debetur et triplex reddetur in tribus, scilicet viribus anime, vel in corpore, anima et spiritu. Et preter hoc addunt consolationem, que in argento significatur.
marg.|
{i}
Et exinde querebat Iuda
s.
marg.|
{k}
Oportunitatem, ut eum
id est veterem hominem.
marg.|
{m}
Traderet
id est voluntati sacerdotum crucifigendum exponeret. Hec autem oportunitas, scilicet tradendi suum veterem hominem consistit in multis. Primo
{6.
80vb} enim in idoneitate confessoris, ut sit affabilis, discretus, expertus, compatiens humane fragilitatis ignarus et expertus, quia qui non est tentatus, quid scit ? Vir autem expertus in multis cogitabit multa. Eccles. 34.b. Deinde patiens sit ad omnes, consolans pusillanimes, vir dolorum et sciens infirmitatem, sicut legitur de Christo. Is. 53.a. Deinde ungat suaviter, ut bonus medicus vulnera peccatorum blandis exhortationibus. Liget ea suaviter vinculis facilium et utilium preceptorum. Peccatores enim sunt, quasi vasa argentea fracta, que traduntur Confessori religanda. Unde Is. 22.f. Vocabo Eliachim servum meum et induam illum tunica tua et cingulo tuo confortabo illum et potestatem tuam dabo in manus illius et erit quasi pater habitantibus in Hierusalem et domui Iuda et dabo clavem domus David super humerum eius et aperiet et non erit, qui claudat, claudet et non erit, qui aperiat et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium glorie domus patris eius, vasorum diversa genera. Blandis ergo consolationibus et exhortationibus velut quibusdam filis argenteis religandi sunt. Sed sacerdotes impatientes et inexperti hec Domini vasa, que sibi religanda traduntur, malleis increpationum omnia conterunt et confringunt et fit scissura deterior. Item sacerdotes parvulos Christi ad petram sue duritie crudelissime allidunt. Pro pane caritative consolationis porrigunt lapidem durissime obiurgationis. Pro pisce exhortationis, porrigunt serpentem dure increpationis. Pro ovo suavis correctionis porrigunt scorpionem venenantis percussionis. Unde Dominus sup. 7.b. et Lc. 11.b. Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius eius panem, numquid lapidem porriget ei etc. d.q. qui talis est, non est homo, quia nihil humanitatis habet. Secundo querenda est opportunitas in bona preparatione confitentis, quam faciunt, recogitatio peccatorum et abominatio eorundem, pudor de commisso, dolor de amisso, timor iudicii, amor Dei, conceptio boni propositi. Ps. 37. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo. Iob. 7.c. Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine anime mee. Multi vero veniunt ad confessionem in nullo predictorum preparati, qui veniunt potius ad ludendum et ad Deum provocandum contra se, quam invocandum pro se. Tertio etiam exquirenda est opportunitas loci et temporis, propter hoc differri potest salubriter confessio, que nihil aliud est, quam veteris hominis, sive latronis accusatio et traditio, si non est Sacerdos, qualem prescripsimus, deest Iudex, cui tradendus est latro. Si deest notitia peccatorum, deest accusatio et testes accusationis.
marg.|
{n}
Prima autem die Azymorum non
quinta decima Luna Aprilis, quando fiebat magnum festum, sed hic dicitur vespera quartadecima Lune, quando comedebatur Azyma secundum mandatum Domini. Ex. 12.c. Erant autem septem dies, in quibus non licebat comedere fermentatum, ut dicitur Ex. 12.c. Len. 23.a. Nm. 28. Dt. 16.a.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Septem dies Azymorum sunt septem virtutes, quarum operationes sunt veteris hominis afflictiones et novi hominis reparationes. Vel dies est timor. In hac configitur vetus homo. Unde Ps. 118. Confige timore tuo carnes meas. Eccles. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Secunda est iustitia, qua tentationi peccator resistit. Eccles. 2.2. Fili, accedens ad servitutem Dei etc. Tertia est magnificentia, qua contraria assumuntur, quasi ad medicinam. Ps. 95. Sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius. Quarta est odium vitiorum, quo peccata derelicta non resumuntur, sed potius abominantur. Ps. 118. Iniquitatem odio habui et abominatus sum. In his quatuor diebus omnino occiditur vetus homo. Quinta dies est cognitio fidei, in qua incipit vivere novus homo. Habac. 2.a. Iustus ex fide sua vivit. Sexta est donum scientie, in qua pascitur novus homo pane lacrimarum et dolorum. Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Augustinus in libro de doctrina Christiana. Scientia non facit hominem iactantem, sed interius lamentantem. Septima est spes venie, in qua roboratur et confortatur novus homo in suis tribulationibus. Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Bene ergo dicit.
marg.|
{n}
Prima autem die Azymorum hoc
est in die timoris.
marg.|
{o}
Accesserunt discipuli alii
boni, non Iudas, id est timorate mentis cogitationes.
marg.|
{a}
Ad Iesum dicentes
etc.
{6.
81ra} Δ Bene querunt discipuli, ubi vis, quia duo loca sunt in anima, in quorum utroque Dominus potest habitare, scilicet intellectus et affectus. Sed intellectus locus tumultuosus est, velut publicum consistorium iudiciorum, ubi omnes cause et omnia iudicia ventilantur et ideo non est locus aptus refectioni. Peccata ibi volant passim. Musce morientes, id est immunde cogitationes, que cibum maculant. Eccl. 10.a. Musce morientes etc. Ibi non comeduntur, nisi folia volantium cogitationum, ideo affectus est aptus refectioni Domini. Unde bene dicitur discipulis missis a Domino. Lc. 22.b. Magister dicit. Ubi est diversorium, id est affectus secretorum, ubi Pascha cum discipulis meis manducem, id est cum sanctis desideriis, que sunt aliquando discipuli Domini. Hoc idem querit sponsa. Ct. 1.b. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Item Dt. 16.b. Non poteris immolare phase, in qualibet urbium tuarum, sed in loco, quem elegerit Dominus. Ps. 131. Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. 2Par. 7.c. Elegi mihi domum istam in locum sacrificii. Idem est locus sacrificii et diversorium et refectorium anime, scilicet affectus. Unde Mc. 14.b. Querunt discipuli missi. Magister dicit. Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? Dominus autem nobiscum comedit Pascha duobus modis, scilicet de nostra penitentia gaudendo et nos sibi incorporando. Nos vero comedimus cum eo tribus modis. Primo, hedum veteris hominis consumendo. Secundo, agnum novi hominis in nostram reparationem assumendo. Tertio, agnum immaculatum in Sacramento Altaris accipiendo. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.
marg.|
{b}
At Iesus dixit. Ite in civitatem
id est in Ecclesiam, extra quam Dominus Pascha non facit. In hanc nesciunt ire stulti. Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Ps. 106. Viam civitatis habitaculi non invenerunt.
marg.|
{c}
Ad quendam inde
terminate, quia nullus est, ad quem Dominus aliquando discipulos suos non mittat. Iob. 37.b. Nubes spargunt lumen suum, que lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne, quod preceperit illis super faciem orbis terrarum, sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri.
marg.|
{d}
Et dicit ei. Magister dicit sing
ulis et authentice sup. 23.a. Unus est magister vester.
marg.|
{e}
Tempus meum pass
ionis, scilicet quod suum specialiter dicit et suorum.
marg.|
{f}
Prope est mihi
et meis.
marg.|
{g}
Apud te facio Pascha cum discipulis meis Lc.
19.a. Zachee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.
Numérotation du verset
Mt. 26,19
marg.|
{h}
Et fecerunt discipuli sicut precepit illis Iesus Non
solum, quod, sed sicut preceperat, qui nihil precipit, nisi salubre. Ideo faciendum est, sicut precipit, festinanter, letanter et perseveranter. Festinanter, quia tempus breve est. Letanter, quia merces magna est. Perseveranter, quia sola perseverantia remunerari digna est, sup. 10.c. Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit.
marg.|
{i}
Et paraverunt Pascha
id est transitum, vel mortem veteris hominis, vel transitum de mundo ad celum.
Numérotation du verset
Mt. 26,20
marg.|
{k}
Vespere autem facto
id est lege veteri deficiente, vel vero sole ad occasum mortis appropinquante, vel seculi consummatione iam instante.
marg.|
{l}
Discumbebat cum duodecim discipulis suis
id est cum universitate electorum, vel virtutum, vel sanctarum cogitationum et piorum desideriorum.
marg.|
{m}
Et edentibus illis cum
Iesu, id est de veteris hominis crucifixione gaudentibus.
marg.|
{n}
Dixit. Amen dico vobis, quia unus vestrum scil
icet Iudas, id est confessor.
marg.|
{o}
Me vete
rem hominem.
marg.|
{p}
Traditurus est blan
ditiis ad crucifigendum cruce penitentie.
{6.
81rb}{q}
Et contristati valde omne
s discipuli, qui Iesu paraverunt Pascha, id est omnes cogitationes de duritia penitentie. Bona est hec tristitia. 2Cor. 7.c. Contristati estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Que enim secundum Deum est tristitia, penitentiam operatur stabilem in salutem.
marg.|
{r}
Ceperunt singuli dicere. Numquid ego sum domine trad
itor et proditor veteris hominis ?
marg.|
{s}
At ipse respondens, ait. Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet Bene
dicit. Confessor enim cum penitente in eadem paropside miserie manum tingere debet, id est per humane fragilitatis experientiam similem peccatoribus se reputare et per compassionis affectum miserie eius sibi partem assumere et tunc potest salubriter tradere et prodere confitentem, quia tali confessori libenter crederetur. Gregorius. Inclinare se debet, qui vult erigere iacentem. 1Cor. 9.d. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
marg.|
{t}
Filius, quidem hominis qui
iam ab humana natura non degenerat, sicut prius.
marg.|
{u}
Vadit per
viam penitentie.
marg.|
{x}
Sicut scriptum est de illo
id est sicut mandatum est ei a confessore. Quicquid enim confessor precipit confitentibus, debet scriptum esse in corde ipsius, ut non negligat per oblivionem. Dt. 8.c. Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius.
marg.|
{y}
Ve autem dolo
ris et laboris erit in presenti.
marg.|
{z}
Homini illi, per quem filius hominis tradetur Iudi
ci celestis curie, id est confessori crucifigendus. Vel aliter.
marg.|
{y}
Ve autem eter
ne damnationis.
marg.|
{z}
Homini illi, per quem filius hominis
id est penitens.
marg.|
{a}
Tradetur best
iis infernalibus devorandus, id est peccatis, vel demonibus.
marg.|
{b}
Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille nati
vitate regenerationis, qua homo senex nascitur a seipso. De qua dicitur Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum. Ier. 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. Vel sic.
marg.|
{b}
Bonum erat ei
etc. quasi dicat: bonum erat ei si Christus non fuisset natus per notionem, quia melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. 2. Pet. 2.d.
marg.|
{c}
Respondens autem Iudas
id est confessio.
marg.|
{d}
Qui tradidit eum conf
essori.
marg.|
{e}
Dixit. Numquid ego sum Rabbi ? Ipsa
responsione sua crimen prodit. Quippe ipsa confessio nihil aliud est, quam criminis proditio. Unde competenter sequitur.
marg.|
{f}
Ait illi. Tu dixisti Ipse
enim peccator sua peccata debet dicere et proprio ore confiteri, non scripto, vel nuntio, si potest, sup. 12.c. Ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
marg.|
{g}
Cenantibus autem eis In t
riplici cena Domini, id est sacre Scripture, Eucharistie, beate vite. Quarum prima vita fit in consummatione Veteris Testamenti, secunda in occasu veri solis, tertia in consummatione seculi, post quam non est alia.
marg.|
{h}
Accepit Iesus panem Ange
lorum, id est proprium corpus.
marg.|
{i}
Benedixit non
solum sanctificando, sed etiam virtutem sanctificandi sumentibus tribuendo.
marg.|
{k}
Ac fregit
id est frangendum in cruce signavit.
marg.|
{l}
Deditque non
vendidit.
marg.|
{m}
Discipulis suis Alit
er ius edendi non habent de illo, nisi qui scholas suas intrant, scilicet humilitatis, mansuetudinis et caritatis. Duo primo docuit verbo sup. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et exemplo. Io. 13.a. Lavando pedes discipulorum. Caritatem docuit verbo. Io. 13.d. In hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Tertio in cruce pro nobis moriendo. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem etc.
marg.|
{n}
Et ait accipite cord
e credendo, ore confitendo, manu vicem reddendo.
marg.|
{o}
Et comedite vos
ei per amorem et unitionem iungendos.
marg.|
marg.|
{6.
81va} Δ
marg.|
{a}
Hoc est corpus meum quod
vobis do in cibum.
marg.|
{b}
Et accipiens calicem gratias egit pro
liberatione generis humani per mortem, scilicet et agendas esse in omni tribulatione ostendit.
marg.|
{c}
Et dedit illis, dicens, Bibite ex hoc omnes quia
pro omnibus effundetur.
marg.|
{d}
Hic est enim sanguis meus quem
ego do vobis in potum. Io. 6.f. Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Sanguis dico dedicator.
marg.|
{e}
Novi testamenti Utru
mque enim testamentum sanguinis effusione confirmatum est. Hbr. 9.e. Testamentum in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet dum vivit, qui testatus est. Unde nec primum, quidem dedicatum est sine sanguine.
marg.|
{f}
Qui pro multis effundetur Pro
omnibus sufficienter, pro multis efficienter.
marg.|
{g}
In remissionem peccatorum Hebr
eorum 9.f. Omnia pene in sanguine secundum legem mundantur et sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Apc. 1.b. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Numérotation du verset
Mt. 26,29
marg.|
{h}
Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis Viti
s est plebs Iudaica, genimina, eius ceremonie. Ier. 2.e. Quomodo conversa es mihi in pravum vitis aliena ?
marg.|
{i}
Usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
id est in Ecclesia militante. Illud vinum novum crudelitas est gentium. Vel vitis, est humana natura, genimina eius, mortalitatis et legis vestutas, novum genimen immortalitatis.
Numérotation du verset
Mt. 26,30
marg.|
{k}
Et hymno dicto Fort
e aliquo Psalmi versiculo ad gratiarum actionem, vel sermone Domini in cena completo. Chrysostomus Audiant quique velut porci manducantes, simpliciter calcitrant mensam sensibilem, cum deceret gratias agere. Audiant et qui ultimam orationem in missa non exspectant. Hoc enim illius orationis symbolum est, id est signum. Hymnum dixit, ut nos idipsum faciamus. 1Th. 5.d. In omnibus gratias agite.
marg.|
{l}
Exierunt Ideo
exit processio de refectorio post prandium in oratorium gratias agens.
marg.|
{m}
In monte Oliveti
Chrysostomus Venit in montem manifestum, se dans ad capiendum, venit in locum Iude notum. In montem Oliveti. Hic ostenditur virtus huius sacramenti, quo in altitudinem interne unctionis ascenditur. ad litteram vero post Sacramentorum susceptionem, post laudum divinarum decantationem, ad opera misericordie exire oportet, ut docuit Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius. Io. 18.a. He cum dixisset Iesus, id est sermonem fecisset, egressus est trans torrentem Cedron, ubi erat hortus.
marg.|
{n}
Tunc dicit illis Iesus Tali
bus enim, qui cum Domino ascendunt in montem interne unctionis et vacant operibus misericordie et cum Domino se Passioni pro fratribus exponere non formidant, revelat Dominus secreta sua. Io. 14.b. Vos autem dixi amicos, quia omnia, que audivi a patre meo, nota feci vobis.
marg.|
{o}
Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte
quasi dicat: bona facere incepistis, preparate vos ad tentationem Eccles. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem. Et dicit Omnes Ita quod quicumque de fratribus lesus fuerit, suum reputent. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc. Omnes vos etc. Ibi erat mater eius. Numquid ipsa ? Non. In ista nocte, dicit, id est in presenti vita, in qua omnes electi scandalum tribulationis et persecutionis patiuntur pro Christo, 2Tim. 3.c. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Vel in nocte tentationis et lapsus, omnes virtutes scandalum patientur. Iac. 2.b. Qui in uno offendit, omnium factus est reus. Et e contra, in nocte penitentie, omnia moriuntur vitia sup. 18.a. Ve mundo a scandalis. Necesse enim est, ut veniant scandala. Is. 21.c. Venit mane et nox, si queritis querite.
marg.|
{p}
Scriptum est enim
]
Quar
e ? Chrysostomus Docet nos Scripturis attendere semper. Item intra se non alienum a veteri Testamento. Item ostendit, quod vetus est consilium de crucifixione sua. Item docet nosse, quales fuerunt discipuli ante Passionem,
{6.
81vb} et quales post.
marg.|
{q}
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Litt
era nostra habet Za. 13.c. Framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem et dispergentur oves Septuaginta sic habent. Percute pastorem et eripe oves.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Percusso Prelato spirituali, id est morte peccati, disperguntur subditi et lupis infernalibus exponuntur. Ideo Prelatis maxime insidiantur. 1Rg. ult. a. Totum pondus prelii versum est in Saul. Vel Pastorum, liberum arbitrium, quo percusso gladio diabolice suggestionis, disperguntur virtutes et dona.
marg.|
{r}
Postquam autem surrexero, precedam vos in Galileam Sic
quilibet iustus surgens in prelationem et surgens in eminentiam vite, debet subditos precedere in transmigratione de Iudea ad celum per contemptum mundi et desiderium celi, Iob. 10.a. Bonus pastor cum proprias oves miserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur.
marg.|
{r}
Respondens autem Petrus
Chrysostomus: Triplex est Petri incusatio, quia Christo contradicit, quia aliis se pretulit, quia totum sibi imposuit. Petrus hic gerit typum quorundam, qui inexperti tribulationem petrine fortitudinis se esse presumunt, sed tentationis presentia, quales sint, manifestat. Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Item Eccl. 34.b. Qui non est tentatus, qualia scit ? Docemur autem hic non plus sentire de nobis, quam de aliis. Permisit autem Dominus cadere Petrum multiplici de causa, ut dicit Chrysostomus Primo, ut confundatur Marcion Hereticus. Secundo, ut nemo de se presumat. Tertio, ut plus Christo, quam sibi credat. Unde dicit Chrysostomus Quid autem, o Petre, Propheta predixit, Christus certificat et tu dicis nequaquam ? Non sufficit, quod increpatus es, sup. 16.d. Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Propter hoc permisit te cadere, docens in omnibus credere Christo et propria conscientia credibiliorem estimare illius pronuntiationem ? Quarto, ut comprimatur audacia. Quinto, ut Petrus convinceretur. Sexto, ut alii instruerentur. Septimo, ut sciret Petrus, qualiter aliis misereretur. Unde Gregorius. Omnipotens Dominus ipsum Apostolorum Principem permisit cadere, ut in sua culpa disceret, quantum aliis misereri deberet. Eccl. 31.b. Intellige, qui sunt proximi tui ex teipso. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Petrus est confidentia spei, que ante tentationum insultus presumit de perseverantia, in tribulatione vero nulla virtus facilius succumbit. Unde et rarissimos atque debilissimos spei motus sentiunt in se etiam illi, quos perfectos reputamus, non solum in morte, sed etiam in qualibet tribulatione. Sequitur.
marg.|
{t}
Ait illi Iesus, Amen dico tibi, quia in hac nocte pres
entis tribulationis.
marg.|
{u}
Antequam gallus cantet, ter me negabis Gall
us est predicator, vel doctor populi propter galli proprietates, que doctori, vel predicatori conveniunt. Pugnax est, calcaria habet in pedibus et barbam et cristam rubeam in capite, alis se percutit, ut cantet, scalpit terram, ut grana inveniat, horas noctis determinat, in senectute facit ova, unde nascitur basiliscus, super crucem ponitur, vertit rostrum ad ventum, caudam elevat. Unde Versus. Pugnax, calcar habet, barbam, cristamque rubentem. Se ferit, ut cantet, scalpit, noctis docet horas. Decrepitus facit ova, quibus basilisce foveris. Insidet Ecclesiis et rostrum torquet in auras. Caudam subtollit, habet ista notanda magister. Habet et alias, quas diximus super illud Iob. 38.d. Quis dabit gallo intelligentiam. Item Prv. 30.d. Gallus succinctus lumbos. Ante cantum huius galli, id est ante predicationis sonitum, quid est in homine, nisi negatio Christi ? Et hoc propter tria, id est propter triplicis potentie aversionem a Deo. Vel tres negationes Christi, sunt erronea cogitatio, perversa affectio, sive operatio ad Titum 1.d. Factis Deum negant, cum sint abominabiles affectionibus et incredibiles cogitationibus et ad omne
{6.
82ra} Δ opus bonum reprobi.
marg.|
{a}
Ait illi Petrus. Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo Regu
m 8.g. Quis nos separabit a caritate Christi ?
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Petrus typum gerit spei et confidentie, que ante tentationes de statu et perseverantia presumunt de facili. In tribulatione vero nulla virtus facilius succumbit, nullius virtutis casus facilior et nullius virtutis status debilior. Unde etiam motus rarissimos et debilissimos etiam in viris perfectissimis habet spes.
marg.|
{b}
Similiter et omnes discipuli dixerunt
id est omnes virtutes ad tentationes perseverantiam promiserunt. Sed adveniente cohorte tentationum, sepissime fugam arripiunt omnes. Unde infra eod. f. Tunc relicto Domino, omnes discipuli fugerunt.
marg.|
{c}
Tunc venit Iesus cum illis in villam, que dicitur Gessemani Hec
erat villa in radice montis Oliveti, iuxta campum, qui sic dicebatur. Et ideo sic vocata, quia fertilis valde vallis est et illa villa. Ioannes autem 18. scribit. Egressus est Iesus trans torrentem Cedron. Vetus quidem homo semper foris est et semper egreditur, unde homo exterior appellatur, quia per visibilia evagatur. Et e converso homo novus semper intus est et semper ingreditur, unde homo interior appellatur. Ier. 2.f. Patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis. Psalmo 37. Tota die contristatus ingrediebar, Sed vetus homo istum educere semper conatur. Gn. 4.b. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum. Egrediamur foras. Cumque essent in agro, Abel occisus est. Sic etiam Dina egressa, oppressa est et corrupta. Item 3Rg. 2.f. dixit Salomon ad Semei. Quacumque die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum. Torrens Cedron presens est tribulatio, quam semper transire contendit vetus homo, non curat de eo bibere. E converso de novo dicitur. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Gessemani interpretatur villa pinguedinis. Hec est hereditas divitiarum, atque deliciarum, ad quam venit vetus homo per desiderium. Sed ibi miser peccator caterva vitiorum comprehenditur et ligatur in horto voluptatis, ut dicitur Io. 18.b.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Villa Gessemani est penitentia. Interpretatur enim torcular, quia sicut in torculari compressis vinaciis, vinum exprimitur, sic in penitentia compressis peccatis intus corde per contritionem vinum compunctionis exterius per oculos eliquatur. In hanc venit Iesus cum discipulis, quia sicut fugatur per peccatum de corde hominis peccatoris, cum turba virtutum, sic redit per penitentiam in corde penitentis cum eadem turba virtutum, quia penitentia omnia ablata restituit.
marg.|
{d}
Et dixit discipulis suis. Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedei cepit contristari et mestus esse In h
oc facto docemur, Moraliter, tempore orationis a turba recedere et secretum querere, quod ipsemet Dominus docet supra 6.a. Cum oraveris, intra in cubiculum tuum et claude ostium et ora ad patrem tuum in abscondito. Quod autem secum assumpsit Petrum, Iacobum et Ioannem tempore tentationis, significat tribus virtutibus maxime innitendum. Per Petrum enim, qui agnoscens dicitur, significatur prudentia. Per Iacobum, qui luctator, vel supplantator dicitur patientia et humilitas, que sole luctandi et supplantandi diabolum astutiam habent. Per Ioannem caritas designatur. Aliis virtutibus dicitur. Sedete hic, tempore passionis. Vel. Sedete hic, id est fungatur unaqueque officio suo. Maxime autem tempore orationis debent sedere virtutes in suis gradibus. Sicut sacerdote accedente ad altare, ut
{6.
82rb} oret cum paucis, sedet conventus in stallis suis. Et hoc insinuat nobis, cum dicit. Sedete hic, donec vadam illuc et orem
marg.|
{e}
Tunc ait illis. Tristis est anima mea usque ad mortem
quasi dicat: ultra mortem non extendetur tristitia passionis, sed cum morte morietur. Eccl. 38.b. Consolare propter tristitiam et fac luctum secundum meritum eius etc. Io. d. Tristitia vestra vertetur in gaudium. E converso gaudium huius mundi cum morte moritur et finitur. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Vel aliter.
marg.|
{f}
Tristis est anima mea dolo
re compassionis, qui mundo compatior.
marg.|
{g}
Usque ad mortem
id est quousque pro ipso sustineam mortem. In quo, quid penitens debeat facere, demonstratur. Debet enim esse tristis, usque ad mortem veteris hominis. Hoc est contra eos, qui tantum ad mutilationem eius contristantur, quales sunt illi, qui a peccato cessant, sed emendare non curant.
marg.|
{h}
Sustinete hic
id est in hac vita Dominum, quantumcumque gravem et ponderosum se exhibeat in tribulationibus. Eccles. 2.a. Sustine sustentationes Domini et coniungere illi ex corde. Item sustinete hic fasciculum tribulationum et tentationum verborum et necessitatum, quia sustinet sustinentes se. Unde sponsa. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Amos 9.b. Fasciculum suum super terram fundavit, id est super Ecclesiam. Sustinete ergo hic me, dicit Dominus et onera vobis imposita. Etiam sustinete onera fratrum. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
marg.|
{i}
Et vigilate Bene
sequitur, quia diabolus semper insidiatur laborantibus. 1Pt. 5.b. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus etc. Iob. 30.c. Qui me comedunt, non dormiunt. Vigilandum est ergo, sicut lepores, id est apertis oculis, per timorem, vel sicut leones, apertis oculis propter fortitudinem Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Corpus ergo dormiat et cor vigilet. Sed quidam toti dormiunt et corde et corpore, quibus dicitur Prv. 6.b. usquequo piger dormies ? Alii corde dormiunt, sed corpore vigilant, qui torpent in spiritualibus, solliciti de temporalibus, quibus dicitur Is. quinquagesimoprimo b. Levate in celum oculos vestros.
marg.|
{k}
Mecum Cont
ra eos, qui cum diabolo vigilant ad facienda peccata. De quibus Iob. 24.c. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris, quasi in luce ambulant.
marg.|
{l}
Et progressus pusillum procidit in faciem suam Prog
ressus iste est tentationum profectus. Quem progressum sentiens esse profectum, dicit Iacobus 1.a. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes incideritis. Quippe tentatio est vita gratie, Iob. 7.a. Tentatio est vita hominis super terram, non in terram. Signanter autem dicit. Lc. 22.e. Avulsus est ab eis quantum est iactus lapidis. Ibi enim in oratione iaculantur demones lapides tentationum. In faciem autem suam procidere, est in anteriora se extendere per sanctum desiderium. Unde Phil. 3.c. Posteriorum oblitus in ea, que ante sunt meipsum extendens. Vel in faciem suam procidere, est in sui cognitione humiliari et seipsum ante oculos presentem habere. Et bene sequitur.
marg.|
{m}
Orans
docens orationem in humilitate esse faciendam. Ecclesiastici 35.c.a : « Oratio humiliantis se nubes penetrat ».
a Sir. 35, 21
marg.|
{n}
Et dicens
Orans corde et dicens ore.
marg.|
{o}
Pater mi
qui solus adorandus et orandus es.
marg.|
{p}
Si possibile est, transeat a me calix iste
: Non orat, ut non veniat, sed ut transeat, ita quod in discipulis suis transeat, non remaneat per timorem.
marg.|
{q}
Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis
Hic docet nos Dominus in omnibus voluntatem nostram subiicere voluntati divine. Hec enim est pax et gloria voluntatis nostre, ut sit per omnia conformis voluntati divine. Unde Ps. 142. Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Transeat Beatus Bernardus. Agnosco vocem egroti in medio, considero caritatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem. Chrysostomus In dicendo transeat monstrat, quod humanum est. In dicendo, Verumtamen edocuit virtuosum. Et Philosophus. Erudit etiam natura reluctante sequi Deum.
marg.|
{a}
Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes
{6.
82va} Δ Iuxta litteram planum est. Adventus enim eius ad discipulos, significat adventum, quo suos visitat in tribulationibus. Quod autem ter visitat dormientes et nunc increpat, nunc quietem indulget, significat tria beneficia, que visitando tribulatos operatur in eis. Primum est admonitio doctrine, que per se inspirando, vel per hominem admonendo illuminat. Secundum est stimulatio tribulationis, qua torpentes et negligentes excitat, quod insinuat increpatio discipulorum. Tertium est consolatio, qua tentatos et tribulatos refovet et hec est quies, quam dormientibus indulget. In hoc autem, quod semper invenit dormientes, demonstrat, quod omnes in tentatione dormiunt per torporem, vel ut nihil videant spiritualiter. Potest iam ista trina visitatio ad tres vires anime referri. Rationabilem enim in nocte visitat, dum bonis cogitationibus in tentatione illuminat. Concupiscibilem vero visitat, dum molestiis, ut excitetur, pulsat. Irascibilem etiam visitat, dum promissionibus consolatur, ne cadat. Et hoc est, quod dicit. Iob. 33.d. Hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione et illuminet in lucem viventium.
Numérotation du verset
Mt. 26,mystice
marg.|
autem, quod Apostoli ad regnum et custodiam preordinati in ipso discrimine Passionis dormiunt, significat nimiam negligentiam Prelatorum, qui ad vigilandum super gregem Domini ab ipso Domino sunt constituti et tamen in medio tribulationum et periculorum in sentina carnalium deliciarum dormire non formidant. Unde Iona 1.a. Facta est tempestas in mari et navis periclitabatur conteri et timuerunt naute etc. Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi.
marg.|
Moraliter autem refertur hoc ad virtutes, ad quas excitandas peccatorum trina visitatione debet attendere. Primo, solicitans eos suppliciorum comminatione. Secundo, consolans premiorum pollicitatione. Tertio, pulsans pudore succumbendi, dicens ironice: Dormite iam et requiescite, quasi dicat: non est tempus modo dormiendi et requiescendi, sed potius laborandi et vigilandi.
marg.|
{b}
Et dicit Petro sic
Chrysostomus Universi dormiunt et Petrum increpat.
marg.|
{e}
Non potuisti una hora vigilare mecum hoc
dixit Petro, quia dixerat. Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Bene dicit, una hora, quia brevis est molestia tentationis respectu remunerationis. 2Cor. 4.d. id quod est in presenti, momentaneum et leve tribulationis nostre supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. TULLIUS. Omnia, que sunt brevia, tolerabilia debent esse etiamsi magna sint.
marg.|
{u}
Vigilate et orate
Chrysostomus Qui commori elegerant, neque contristari, neque vigilare poterant.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{d}
Vigilate et orate
quasi dicat: fures insidiantur, sed vigiliarum solicitudine et orationis clamore in fugam vertentur. Unde supra 24.d. Si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset etc. Qui ergo in tentatione non clamat orando, se socium furum et Domini proditorem demonstrat. Qui furtum videt, Domino suo denuntiat, ut custodiat domum suam.
marg.|
{e}
Ut non intretis in tentationem per
consensum. In id enim intramus, in quod voluntarie consentimus. Foris ergo remanendum est per dissensum et orando. Unde Ex. 17.d. Moyses orando devicit Alamech. Et Dn. 3. Tres pueri liberati sunt per orationem. Per hoc autem, quod dicit, vigilate, notatur, quod vigilantia, id est discretio debet esse in oratione. Unde Ps. 46. Psallite Regi nostro, psallite etc. psallite sapienter.
marg.|
{f}
Spiritus quidem promptus est ad r
esistendum tentationi.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{f}
Spiritus quidem
id est spiritualis homo, promptus est ad bonum faciendum, ad malum sustinendum.
{6.
82vb} Unde Ps. 56. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum.
marg.|
{g}
Caro autem infirma
id est carnalis homo carnalibus deliciis assuetus. Quod autem Dominus tertio oravit, ad ipsam Trinitatem orationes nostras dirigendas esse monstravit. Aut tres vires anime esse attentas. Aut tria in oratione esse petenda, scilicet culpe remissionem, gratie collationem, glorie adeptionem. Vel tria, que orationem dignam exauditione efficiunt, commendavit, scilicet quod sit caritate fervida, humilitate devota, spei securitate firma.
marg.|
{h}
Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua ut p
rius.
marg.|
{i}
Et venit iterum et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati long
itudine vigiliarum. Gravantur etiam fumo vanarum cogitationum. Item longa lucis absentia, ut patet in captivis. Item nimia lucis vehementia, ut patet in aspicientibus solem. Item lippitudinis egritudine.
marg.|
{k}
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem, dicens eund
em sensum, scilicet in oratione. Per hoc, quod tertio oravit eundem sermonem, ostendit, non esse nugatoriam, vel fastidiosam repetitionem eiusdem orationis coram Domino, quia nihil sonat dulcius in aure Dei. Ct. 2.d. Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis.
marg.|
{l}
Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis. Dormite iam et requiescite
Per aliquantulam moram recesserat ab eis, sed sciens, quoniam appropinquabat, qui eum debebat capere, venit ad eos, dicens.
marg.|
{m}
Ecce appropinquavit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum Hic
docet nos Dominus omnem horam tentationis tamquam proximam exspectare et ideo semper nos deberemus esse parati. Unde Eccles. 2.a. fili accedens ad servitutem Dei etc. Qui ergo pigri sunt ad preparandum se, aut pacem se habere cum tentatore estimant, aut quod longe sit tentator, putant, aut de salute sua non curant, hi sunt, qui nolunt se armare, antequam sint vulnerati, cum tamen eis dicatur Eccl. 18.c. Ante languorem adhibe medicinam. Hi sunt, sicut stulti advocati, qui nolunt parare allegationes suas, nisi post latam sententiam, cum etiam eis dicatur. Eccl. 18.c. Ante iudicium para iustitiam. Hi sunt, qui amisso equo serant stabulum, quibus dicitur.
marg.|
marg.|Versus
.
marg.|
Cum iam damna seras, ostia sero seras.
marg.|
{n}
Surgite de s
omno ad litteram.
marg.|
{o}
Eamus obvi
am proditori et persecutoribus. In quo, quod sponte accederet, ad mortem demonstravit.
marg.|
Moraliter autem in tentationibus surgendum esse demonstravit, quia stando non iacendo pugnatur. Unde et Stephanus in sua lapidatione Iesum stantem, quasi cum eo pugnare paratum vidit. Act. 7.g. Eundum est obviam ipsis tentationibus repellendis et declinandis. Quod autem dicit indistincte. Eamus, docuit, quibus tentationibus e directo debemus occurrere, ut sunt tentationes de ira, invidia, superbia, avaritia et generaliter omnes ille, que molestiam habent. Alie vero declinande et fugiende sunt, quia sola declinatione fuge vincuntur, qualis est tentatio carnis. Unde 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem. Quando ergo spiritus fornicationis tentat, transeundum est statim ad alias occupationes.
marg.|
{n}
Vel Surgite
etc.
in c
elum per considerationem premiorum, Iac. 1.a. Omne gaudium existimate etc. In Infernum per considerationem tormentorum. Ps. 106. Ascendunt usque ad celos et descendunt usque ad abyssos. Hec sunt refugia, in quibus eundum est in tentationibus. Bene autem dicit, eamus, quia tentatio stimulus est, qui debet accelerare gressum.
marg.|
{p}
Ecce appropinquavit, qui me tradet demo
nibus, vel vitiis.
marg.|
{q}
Adhuc eo loquente
id est deliberante et preparante armari contra hostem.
marg.|
{r}
Ecce Iudas unus de duodecim
id est diabolus, vel vitium, in quo notatur repentinus adventus hostis. Ideo enim eo loquente, ut numquam nimis celerem putes preparationem tuam et ut scias, quantum abhorret diabolus consilium salutis.
marg.|
vitiorum, supra 12.d. Assumit secum septem spiritus nequiores se.
marg.|
{a}
Cum gladiis qui
sunt tres concupiscibiles. Unde Hieronymus: Gladius flammeus, spiritus mulieris. Vel gladii sunt verba detractionum et adulationum. Ps. 56. Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum gladius acutus. Prv. 25.c. Iaculum et gladius et sagitta acuta, homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
marg.|
{b}
Et fustibus
id est terroribus.
marg.|
{c}
Missi a Principibus sacerdotum et senioribus populi
id est a demonibus maioribus.
marg.|
{d}
Qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens, quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum Os d
iaboli suggestio est noxia. Iob. 41.b. de ore eius lampades procedunt, sicut tede ignis. Os nostrum affectus. Os ergo suum diaboli ori peccator coniungit, dum suggestioni eius consentit. Istud osculum tamquam excommunicatum et adulterinum sponsa Dei, id est anima, debet cavere. Marcus autem 14.e. addit. Et ducite caute. In quo notatur, quod astute ducit diabolus peccatorem ad patibulum inferni. Ex. 1.b. Venite, sapienter opprimamus eum. Iuxta autem litteralem sensum, dedit eis signum osculi, ne loco illius caperetur Iacobus Alphei, qui simillimus erat Domino et inde dictus est frater Domini. Vel quia nox erat. Unde et qui per diem noscerent Iesum, non tamen tunc per noctem.
marg.|
{e}
Et confestim accedens ad Iesum, dixit. Ave, Rabbi ecce
quomodo blande suggerit diabolus. Prv. 27.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, maledicenti similis erit. 2Rg. 20.c. Dixit Ioab ad Amasam. Salve, mi frater et tenuit manu dextera mentum Amase, quasi osculans eum.
marg.|
{f}
Et osculatus est eum Cons
uetudo erat Iudeorum osculari, ad significandum, quod ingressus erat pacificus. Unde 2Cor. ultim. d. Salutate invicem in osculo pacis. Et propter hoc institutum est, quod Sacerdos osculetur librum accedens ad altare. Sed plerumque ingressus eius non est pacificus, quia est in mortali. Quando autem traditus fuit Dominus in die Iovis in cena dicitur Versus ille.
marg.|
Agnus cantatur, in cena, paxque negatur.
marg.|
{g}
Dicitque illi Iesus. Amice, ad quid venisti ? Amic
um dicit ironice. In hoc autem moraliter instruitur homo, ut consideret finem adventus tentationis, id est finem peccati, qui est mors eterna. Rm. 6.d. Nam finis illorum mors est. Et per hanc considerationem liberatur homo. Ecclesiast. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
marg.|
{h}
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum
Iob. 9.c. Terra data est in manus impii.
marg.|
{i}
Et tenuerunt eum In h
oc adimpletum est illud Lam. 4.d. Spiritus oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris: quasi propter latrocinium nostrum. Sap. 12.c. dixerunt impii Iudei. Comprehendamus virum iustum.
marg.|
{k}
Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum Principis
id est cetus Prelatorum, qui per Petrum significatur. Unde dicit Ioannes Simon Petrus habens gladium etc.
marg.|
{l}
Extendens manum exemit gladium suum
id est verbum Dei de vagina venusti eloquii. Eccles. 4.d. Non abscondas sapientiam in decore ipsius. De hoc gladio dicitur Hebreorum 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Qui sine hoc gladio incedunt, ostendunt, se nolle nocere hostibus
{6.
83rb} Mirum etiam, qua temeritate ad preliandum accedunt. Memores esse debent, quia bellatores conductitii, quando Principibus se offerunt ad agenda bella et conveniunt cum eis de stipendiis, armatos se offerunt, unusquisque in illis armis, in quibus habet usum et peritiam.
marg.|
{m}
Et percutiens servum Principis sacerdotum, amputavit auriculam eius Nota quod
Petrus non aliam partem corporis perdidit, vel percussit, quam aurem: Verbum enim primo et maxime percutit autem. Aurem itaque percutere, est predicare ad aures subditorum Lc. vero 22.e. dicit: Domine, si percutimus in gladio ? Per hoc significatur, quod nullus debet predicare, nisi auctoritate superioris.
marg.|
{n}
Tunc ait illi Iesus, converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium verb
i Dei ad defendendum errores suos, vel gladium excommunicationis propter iram, vel odium, vel gladium vindicte.
marg.|
{o}
Gladio peribunt
id est sententia divina. De qua Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius. Et Apc. 1.d. Ex ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat.
marg.|
{p}
An putas, quia non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi modo, plus quam duodecim legiones Angelorum
quasi dicat: stulte per gladium passionem meam conaris avertere, pro qua declinanda, nec preces volo ad patrem effundere. Legio continet sex millia, sexcentos, sexagintasex. Chrysostomus: Si unus Angelus interfecit centum octoginta quinque millia armatos, quid facerent duodecim legiones ?
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
Autem in hoc arguuntur, qui ad vindictam proni sunt, ad patiendum vero tardi.
marg.|
{q}
Quomodo ergo implebuntur scripture Prop
hetarum, per quas pax et reconciliatio generi humano per mortem meam promissa est ?
marg.|
{r}
Quia sic oportet fieri ut p
atiar. Lc. ultim. d. Nonne oportuit Christum pati et sic intrare in gloriam suam ?
marg.|
{s}
In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me Nec
mirum, quia omnia habebat latronis insignia. Vestem, id est carnem. Unde Rm. 8.a. Misit Deus filium suum in mundum in similitudinem carnis. Post sacco etiam indutus est, ut ribaldi. Ps. 29. Conscidisti saccum meum et circumdedisti me letitia.
marg.|
Cauterium etiam latronis habuit, id est signum circumcisionis.
marg.|
Habebat etiam alia insignia latrocinii, scilicet penalitates toto generi humano pro latrocinio Ade et Eve inflictas, velut quedam latrocinii cauteria et ideo quasi merito inter latrones pependit et cum sceleratis reputatus est, ut dicitur Is. 53.d.
marg.|
{t}
Quotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis In h
oc instruit predicatores predicare in Ecclesiis, non in cavernis, ut Heretici faciunt, Ps. 67. In Ecclesiis benedicite Domino Deo de fontibus Israel.
marg.|
{u}
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripture Prophetarum de s
alute generis humani. Totum itaque, quod factum est circa Dominum, factum est, ut salus promissa generi humano in scripturis Prophetarum impleretur.
marg.|
{x}
Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt Tunc
impletum est illud, Iob. 19.b. Obsederunt in gyro tabernaculum
{6.
83va} Δ meum, fratres meos longe fecit a me. Ista fuga Apostolorum in denudatione altarium significatur. Altare Christus, altaris ornamenta Apostoli, qui Christi quodammodo prima vestimenta fuerunt. Significatur etiam in extinctione lucernarum in matutinis horis. Ps. 37. Dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum etc. Oculi, Apostoli. Gn. 49.b. Pulchriores sunt oculi eius vino. Lumen oculorum, fides apostolorum.
marg.|
Moraliter autem per fugam Apostolorum insinuatur, quod Dominus paucos socios habet ad compatiendum, etsi multos habeat ad conregnandum, non attendentes, quod non est regressus ad lignum vite, nisi per gladium flammeum, atque versatilem. Gn. 3.d. Neque est transitus in cellarium, nisi per torcularis pressuram. Nec grana recipiuntur in horrea, nisi per ventilationem et trituram. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Quomodo ergo intrabunt, qui regni introitum fugiunt, id est tribulationes ? Hi sunt, qui civitatem refugii fugiunt tempore guerre. De qua Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion, salvator ponetur in ea murus et antemurale. Hi sunt dimidii amici Dei. De talibus dicitur Eccles. 6.a. Est amicus secundum tempus et non permanebit in die tribulationis. Ps. 87. Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria, id est propter miseriam. Item, per discipulos intelliguntur virtutes, que fugiunt, quando homo in tentatione cadit in mortale.
marg.|
{b}
At illi tenentes Iesum, duxerunt eum ad Caipham Principem, sacerdotum, ubi scribe et seniores convenerant nota
sicut dicitur. 1 Par. 25. David constituit vigintiquatuor sacerdotes et unum summum, sed postea destructum fuit totum. Sed Esdras restituit et duraverunt usque ad Herodem, qui videns dignitates magnas sacerdotii et oblationum vendidit illud duobus. Anne et Caiphe. Io. 18.b. dicitur, quod primo ductus est ad Annam. Quatuor genera hominum persequuntur Christum. Principes sacerdotum, id est episcopi. Scribe, id est doctores legis. Pharisei, id est claustrales separati. Seniores, id est advocati, qui dant consilia.
marg.|
{c}
Petrus autem sequebatur
etc.
Ideo
sequebatur a longe, ne videretur esse de suis.
marg.|
Moraliter autem per Petrum significantur clerici et monachi, qui eum a longe sequuntur tam in conversatione, quam in habitu, cum tamen dicat: Eccl. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum.
marg.|
{d}
Et ingressus intro sedebat cum ministris Io.
18.c. dicit, quod quidam notus Pontifici introduxit eum, ut videret finem.
marg.|
{e}
Principes autem sacerdotum et omne consilium querebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent
etc.
Hic
adimpletur illud Prv. 21.b. Anima impii desiderat malum et non miserebitur proximo suo.
marg.|
{f}
Novissime autem venerunt duo falsi testes Hic
adimpletum est illud. Ps. 26. Insurrexerunt in me testes iniqui.
marg.|
{g}
Et dixerunt, hic dixit, possum destruere templum Dei et post triduum reedificare illud Ment
iuntur. Non dixit hoc Dominus, Sed dixit. Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Io. 2.d. Os. 7.d. Ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
marg.|
Gregorius. Motus exterior indicat, quod nulla stabilitate animus subsistat. Eccles. 19.d. Amictus corporis et risus dentium et incessus hominis enuntiant de illo.
marg.|
{i}
Iesus autem tacebat Hic
adimpletum est illud, Is. 53.c. Quasi agnus coram tondente se obmutuit et non aperuit os suum. Ps. 37. Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones.
marg.|
{k}
Et Princeps sacerdotum ait illi, ad iuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei Prov
ocat ad respondendum, ut qualibet occasione locum accusandi inveniat. Hieronymus: Quid adiuras, impiissime, Sacerdotum, ut accuses, an ut credas ? Si ut accuses, arguit te condemnare tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti ?
marg.|
{l}
Dicit illi Iesus, tu dixisti
id est didicisti in lege, ut dicit Interl. 18.c.
marg.|
{m}
Verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei
quasi dicat: licet ignominiose me tractetis, adhuc tamen me iudicem vestrum videbitis. Za. 12.c. Et aspicient ad me, quem confixerunt.
marg.|
{n}
Et venientem in nubibus celi Ad i
udicium. Dn. 7.d. Ecce cum nubibus celi, quasi filius hominis, veniebat.
marg.|
{o}
Tunc Princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens blasphemavit Mos
erat Iudeorum, quando horribile factum, vel blasphemiam audirent, scindere vestimenta sua, in signum quod corda eorum similiter scindebantur.
marg.|
{p}
Blasphemavit Blas
phemia fit dupliciter. Vel quando id quod Dei est, attribuitur creature, sic videbatur facere, cum dixit. Videbitis filium hominis venientem in nubibus celi. Vel quando, quod est creature tantum, attribuitur Deo.
marg.|
{q}
Quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam
Iob. 16.b. Suscitatur falsiloquus contra faciem meam contradicens mihi.
marg.|
{r}
Quid vobis videtur Nota
, postquam pronuntiavit, consilium querit et ita, vel stulte, vel inique pronuntiavit.
marg.|
{s}
At illi respondentes dixerunt, reus est mortis Hic
adimpletum est illud Is. 5.b. Exspectavi, ut faceret iudicium et ecce iniquitas ; et iustitia et ecce clamor.
marg.|
{t}
Tunc expuerunt in faciem eius Is.
50.c. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me Iob. 30.b. Faciem meam conspuere non verentur.
marg.|
{u}
Et colaphis eum ceciderunt Is.
50.c. Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus. Ps. 34. Congregata sunt super me flagella et ignoravi, causam, scilicet id est peccata, Ps. 37. Quoniam ego in flagella paratus sum. Colaphizare est percutere in collo.
marg.|
{x}
Alii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes, prophetiza nobis Christe, quis est, qui te percussit Hic
impletum est illud Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam, iudicis, scilicet Israel. Iob. 16. Exprobrantes percusserunt maxillam meam. Prv. 17.d. Non est bonum, damnum inferre iusto, nec percutere Principem, qui recta iudicat. Et nota in hac serie triplicem ignominiam Christi, scilicet quod conspuebant in faciem eius et Colaphis eum cedebant et palmas in faciem dabant. Unde fecerunt contra illud preceptum. Ex. 20.b. Honora patrem tuum. Mal. 1.b. Si ego pater sum, ubi honor meus ?
marg.|
{y}
Petrus vero sedebat foris in atrio Reca
pitulatio est usque ibi. Mane autem
{6.
84ra}
Δ fact
o etc.
marg.|
{a} Sequitur.
Et accessit ad eum una
etc.
nescio
Ambrosius. id est non approbo, quid dicis. Nota quod Petrus semel intravit curiam et ibi vigorem animi perdidit et Christum negavit, quid, si diu permansisset in curia ? Etiam non ibi, sed foris penituit. Unde. Infra eod. Et egressus foras, flevit amare. Quid est Petrus agnoscens, nisi clericus ? Sup. 2.a. Stella disparvit regibus ingressis ad regem. Sed Petrus, id est agnoscens clericus Christum sequitur de prope ad beneficia, sed ad passionem de longe. Psalmo 72. Qui elongant se a te, peribunt Iob. 6.c. Necessarii mei recesserunt a me.
marg.|
{b}
Exeunte autem illo ianuam
etc.
Iud.
9.e. Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris, quis est Abimelech, ut serviamus ei ? 2Rg. 17.b. Fortissimus quisque cuius est cor quasi leonis, pavore solvetur. Prima ostiaria, que facit Petrum Christum negare in curia Principis, est caro. Caro enim ancilla debet esse de iure spiritui. De hac Prv. 30.c. Per tria movetur terra et quartum, quod non potest sustinere. Per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ; et per odiosam mulierem, cum matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit heres Domine sue. Ostiaria autem dicitur, quia ostia quinque sensuum continet et per ipsam Deus est diabolus ad spiritum ingrediuntur. Secunda ancilla et spes emerendi aliquid a Domino. Sed Gn. 2.b. Eiice ancillam et filium eius. Tertii qui faciunt Christum negare in curiis sunt ministri. De quibus dicitur.
marg.|
{c}
Et post pusillum accesserunt, qui stabant scil
icet ad serviendum.
marg.|
{d}
Et dixerunt Petro, vere et tu ex illis es
quasi dicat: papelardus es.
marg.|
{e}
Nam et loquela tua te manifestum facit quia
loqueris de Deo. Sed nonne Hebreus erat et Galileus, quia Galilea erat in terra Hebreorum ? Verius est, quod Hebreus erat, sed tamen Galilea in pronuntiatione differebat a Hierosolymitis.
marg.|
{f}
Tunc cepit detestari et exprobrare
id est iurare. Detestari enim est obligare se iuramento, Amos 6.c. Detestor ego superbiam Iacob, id est presumptionem Petri. Prv. 8.b. Os bilingue detestor. Prv. 17.c. Qui vertit linguam suam, in malum incidet.
marg.|
{g}
Quia non novisset hominem Prv.
17.c. Omni tempore diligit, qui amicus est et frater in angustiis comprobatur. Nota autem, quod primo dixit, nescio quid dicis, secundo cum iuramento negavit, tertio cepit detestari et iurare, quia non novisset hominem. Hoc est, quod dicitur Prv. 18.a. Peccator cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Chrysostomus Cadit Petrus, ut confundatur Marcion, ut non presumat de se, ut Christo in omnibus credat, ut reliqui caveant et Christo credant, ut comprimatur audacia et convincatur, ut sciat qualiter aliis parcat. Ezechiel. 7.g. septem cause.
marg.|
{h}
Et continuo gallus cantavit Post
Petri negationem statim gallus cantat, quia in gallo Predicator significatur, sicut dicitur Prv. 30.d. Tria sunt, que bene gradiuntur et quartum, quod incedit feliciter. Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum: Gallus succinctus lumbos etc. Nulla igitur mora debet esse inter peccatum et predicans exhortationem, quasi vel intus a conscientia sua reprehenditur et exhortatur foris a Predicatoribus. Ter vero gallus cantasse dicitur, quia de tribus est omnis predicatio, scilicet de malis culpe vitandis, de malis pene fugiendis, de bonis glorie acquirendis. Et hoc est, quod dicitur Iob. 33.d. Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut vocet animas a corruptione et illuminet in luce viventium. Prv. 22.c. Ecce descripsi eam tibi tripliciter.
marg.|
{6.
84rb}{i}
Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat, priusquam gallus cantet, ter me negabis et egressus foras flevit amare
id est ex amaritudine cordis. Lc. dicit, quod Dominus respexit Petrum. Et querit Augustinus quomodo hoc potuit esse, quia iam non exierat foras et Dominus erat intus et etiam velatos habebat oculos. Et solvit. Quia respexit oculo misericordie, non materiali.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_26)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_26)
Notes :