Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 

1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:
1 Mt. 22, 1 ΩJ Li446@ Weber = ultimus versus capituli 21 Rusch
Numérotation du verset Mt. 22,2 

Simile2 factum3 est
2 Simile] Capitulum 22 praem. Rusch |
3 factum Li446 Rusch Weber] marg. Li446@ |
regnum celorum
homini regi
qui fecit nuptias filio suo.
Numérotation du verset Mt. 22,3 

Et misit servos suos
vocare invitatos ad nuptias
et nolebant venire.
Numérotation du verset Mt. 22,4 

Iterum misit alios servos
dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi,
tauri mei
et altilia occisa et omnia parata. Venite4 ad nuptias.
4 venite Li446 Rusch Weber ] venire Li446@ *
Numérotation du verset Mt. 22,5 

Illi autem neglexerunt
et abierunt alius in villam suam,
alius vero ad5 negotiationem suam.
5 ad Li446 Rusch Weber] in Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,6 

Reliqui vero
tenuerunt servos eius et contumelias6 affectos occiderunt.
6 contumelias Rusch Weber ] contumeliis Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,7 

Rex
autem cum audisset
iratus est.
Et missis exercitibus suis
perdidit homicidas illos
et civitatem
illorum succendit.
Numérotation du verset Mt. 22,8 

Tunc ait servis suis: Nuptie quidem parate sunt
sed qui invitati erant
non fuerunt digni.
Numérotation du verset Mt. 22,9 

Ite ergo ad exitus viarum
et quoscumque inveneritis
vocate ad nuptias.
Numérotation du verset Mt. 22,10 

Et egressi
servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
et implete sunt nuptie discumbentium.
Numérotation du verset Mt. 22,11 

Intravit autem rex
ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem
non vestitum veste nuptiali.
Numérotation du verset Mt. 22,12 

Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem?
At ille obmutuit.
Numérotation du verset Mt. 22,13 

Tunc dixit7 rex ministris: Ligatis pedibus eius et manibus
7 dixit Rusch Weber] ait Li446@ Li446
mittite eum in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus
et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 22,14 

Multi autem sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset Mt. 22,15 

Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Numérotation du verset Mt. 22,16 

Et mittunt ei discipulos suos
cum Herodianis
dicentes: Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces
et non est tibi cura de aliquo.
Non enim respicis personam hominum.
Numérotation du verset Mt. 22,17 

Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum dari8 Cesari an non?
8 dari Li446@ Rusch ] dare Weber
Numérotation du verset Mt. 22,18 

Cognita autem Iesus nequitia eorum
ait:
Quid me temptatis, hypocrite?
Numérotation du verset Mt. 22,19 

Ostendite mihi numisma census.
Et9 illi obtulerunt ei denarium.
9 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 22,20 

Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio?
Numérotation du verset Mt. 22,21 

Dicunt ei: Cesaris.
Tunc ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari
et que sunt Dei Deo.
Numérotation du verset Mt. 22,22 

Et audientes mirati sunt
et relicto eo abierunt.
Numérotation du verset Mt. 22,23 

In illo10 die
10 illo Rusch Weber] illa Li446@ Li446
accesserunt ad Iesum11 Sadducei
11 Iesum Rusch ] eum Li446@ Li446 Weber
qui dicunt non esse resurrectionem12
12 non esse – resurrectionem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Mt. 22,24 

dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut13 ducat frater eius uxorem illius ut14 suscitet semen fratri suo.
13 ut Rusch Weber] om. Li446@ |
14 ut Rusch ] et Rusch Weber |
Numérotation du verset Mt. 22,25 

Erant autem apud nos septem fratres et primus, uxore ducta, defunctus est15
15 est Rusch Weber ] + sine filiis Li446@
et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Numérotation du verset Mt. 22,26 

Similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Numérotation du verset Mt. 22,27 

Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Numérotation du verset Mt. 22,28 

In resurrectione ergo cuius erit de septem16 uxor? Omnes enim habuerunt eam.
16 cuius erit de septem Rusch Weber ] de septera cuius erit Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,29 

Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas
neque virtutem Dei.
Numérotation du verset Mt. 22,30 

In resurrectione enim
neque nubent
neque nubentur
sed sunt17 sicut angeli Dei in celo.
17 sunt Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,31 

De resurrectione autem mortuorum non legistis
quod dictum est a Domino18 dicente vobis:
18 Domino Rusch ] Deo Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 22,32 

Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum sed viventium.
Numérotation du verset Mt. 22,33 

Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 22,34 

Pharisei autem audientes quod silentium
Iesus19 imposuisset Sadduceis
19 Iesus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
convenerunt in unum
Numérotation du verset Mt. 22,35 

et interrogavit20 unus ex eis legis doctor
20 interrogavit Rusch ] + eum Li446@ Li446 Weber
temptans eum:
Numérotation du verset Mt. 22,36 

Magister, quod est mandatum magnum
in lege?
Numérotation du verset Mt. 22,37 

Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo
et in21 tota anima tua
21 in Rusch Weber] ex Li446@ Li446
et in tota mente tua.
Numérotation du verset Mt. 22,38 

Hoc est maximum
et primum
mandatum.
Numérotation du verset Mt. 22,39 

Secundum autem
simile
est huic:
Diliges proximum tuum
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 22,40 

In his duobus mandatis
universa22 lex pendet
22 universa ΩJ Weber ] tota Cor3 (vel)
et prophete.
Numérotation du verset Mt. 22,41 

Congregatis autem Phariseis interrogavit eos Iesus
Numérotation du verset Mt. 22,42 

dicens: Quid vobis videtur de Christo?
Cuius filius est?
Dicunt ei: David.
Numérotation du verset Mt. 22,43 

Ait illis: Quomodo ergo
David in spiritu
vocat eum Dominum
dicens23:
23 dicens Rusch Weber Li446@ Li446] dicentes Li446@*
Numérotation du verset Mt. 22,44 

Dixit
Dominus
Domino meo
sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum?
Numérotation du verset Mt. 22,45 

Si ergo David vocat eum Dominum,
quomodo
filius eius est?
Numérotation du verset Mt. 22,46 

Et nemo poterat ei respondere24 verbum,
24 ei respondere Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Li446 Weber
neque ausus fuit quisquam
ex illa die eum amplius interrogare.

Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 
marg.| Et respondens Iesus, dixit iterum etc.  Hic addit quartam parabolam, que sicut tertia spectat ad Iudeorum improperium, ut de hoc sint similiter due, sicut et de exclusione Iudeorum et introductione gentium. Verumtamen in hoc est differentia, quia in tertia improperat eis mortem propriam, in hac vero mortem Apostolorum. Huius autem continentia consistit in tribus. Quia primo agitur de Apostolorum morte: de Iudeorum futura captivitate et de eorum eterna damnatione. Consequenter, ibi Tunc abeuntes Pharisei etc. determinat tres questiones. Primam de censu reddendo Cesari, secundam de resurrectione, tertiam de maximo mandato legis. Tertio de Deitate Christi, ibi Congregatis autem Phariseis Dicit ergo.
marg.| {f} Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens Obsc ure loquebatur, ut non intelligerent, qui aperte veritati obloquebantur.
marg.| {g} Simile factum est regnum celorum id est presens Ecclesia, id est negotium Ecclesie, simile est negotio, quod saltem potuit esse. Chrysostomus Supra dixit, Dabitur genti facienti fructus eius, hic dicit, cui genti.
marg.| {h} Homini regi Chrysostomus Homo rex, Deus pater, quia nomen hominis preiudicum non facit divine nature.
marg.| {i} Qui fecit nuptias filio suo id est Christo. Apc. 19.b. Venerunt nuptie agni et uxor eius preparavit de byssino splendenti et candido. Byssinum sunt iustificationes sanctorum. Et dixit mihi: Scribe, beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.
marg.| {k} Et misit servos suos id est Prophetas.
marg.| {l} Vocare invitatos ad nuptias Chrysostomus: Quare nuptias vocat ? Ut nihil sit triste, nihil calamitosum.
marg.| {m} Et nolebant venire cred endo, operando.
marg.| {6. 69vb}{n} Iterum misit alios servos Apos tolos et predicatores. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur ?
marg.| {o} Dicens: Dicite invitatis etc.  Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas suas, miscuit vinum et posuit mensam suam: Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et menia civitatis. Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum, vindemie defecate. Chrysostomus: Prandium est doctrina iustitie, multas enim proprietates habet sermo ad escam. Sicut enim qui non masticat cibum, non sentit eius saporem, ita verbum, quod audimus, nisi masticaverimus tractantes, non intelligimus verbi virtutem: Ideo manna interpretatur, quid est hoc, ut quotiescumque audimus, queramus quid est hoc. Item quod masticatum est, mittitur in stomachum, id est memoriam, aliter non prodest. Lv. 11.d. Animal, quod non ruminat, immundum est et ille homo immundus est apud Deum, qui non recordatur aliquando, nec tractat, quod audit. Item Chrysostomus: Convivium paratus ex tempore Moysi, scilicet lex. Ex. 20. ex decem speciebus, id est ferculis. Ex eo tempore exierunt invitatores, id est Prophete, quando misit servos suos, iam invitati erant.
marg.| {p} Tauri mei id est patres veteris testamenti, tauris comparabiles, quia in modum taurorum ventilabant cornibus inimicos.
marg.| {q} Et altilia Gregorius. Altilia saginata dicuntur. Ab eo enim, quod est alere, altilia, quasi aletilia vocamus, scilicet ab alendo. Altilia ergo sunt patres novi Testamenti, pinguedine caritatis saginati, pennis virtutum alati et ad superna mente erecti.
marg.| {r} Occisa sunt Chrysostomus: Pro salute populi occiduntur sancti. 2Cor. 12. Libenter ego impendam et superimpendar pro animabus vestris. Ps. 65. Holocausta medullata offeram tibi etc. Chrysostomus Sicut nullius animalis viventis viscera manducantur, ita viventium Prophetarum sermones nemo suscipit, sed post mortem eorum.
marg.| {s} Et omnia parata Chrysostomus in Scripturis. Ibi enim invenit ignorans quid discat, contumax quid timeat, laborans premia, pusillanimis mediocris iustitie cibos, qui etsi pinguem non faciunt animam, tamen mori non permittunt. Qui magni animi est, invenit ibi spirituales escas, continentioris vite, que perducant eum prope ad Angelorum naturam, qui vulneratus est a diabolo, invenit ibi spirituales medicinas, vel cibos medicinales et salutem per penitentiam. Et omnia parata cibus, locus, vestimenta. De primo Ps. 67. Parasti in dulcedine tua pauperi Deus. De secundo. Io. 14.a. Vado parare vobis locum. Hbr. 11.d. Paravit illis civitatem. De tertio. Ex. 28.g. Filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos, ac tiaras in gloriam et honorem.
marg.| {t} Venite ad nuptias cred endo, operando. Vocat Dominus voce propria in Evangelio, vel predicatore. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili etc. Item tuba, id est minis, sicut solent vocari milites ad pugnam. Is. 58.a. Quasi tuba exalta vocem tuam. Item sibilo et grandibus promissionibus, aut consolationibus, sicut solent vocari aves. Ct. 1.d. Sonet vox tua in auribus meis. Item reclamatorio, id est corpore suo cruentato, sic solent vocari aves nobiles. Prv. primo, c. Extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret. Item intersigno, ut solent vocari claustrales et latrones a latronibus, ut velatione pallii, vel huiusmodi exterior eius conversatio et sanctorum suorum. Is. 8.d. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et portentum Israel. Item exhibitione temporalis beneficii, ut gallina {6. 70ra} pane et aves carne vocari solent. Prv. 1.c. Extendi manum meam etc.
marg.| {a} Isti autem neglexerunt Chrysostomus: Non dicit malignati sunt, sed neglexerunt quia quidam non odio, non invidia, sed mundi negotiis impediti non venerunt ad Christum.
marg.| {a} Et abierunt, alius in villam suam Chrysostomus: Honestum quidem est ville cultura. Eccl. 7.b. Non oderis laboriosa opera. Honesta res est negotiatio, sive dignitatis, sive militie, si impedimentum religionis non facit. Villa non est peccatum, si impedit, fit peccatum. Non ergo ipsa cultura peccatum est, sed tu facis eam peccatum preferendo eam Deo. Idem. Villa mundus, negotiatio avarorum predicatio Sacerdotum. Ergo per villam populares homines separantur a Deo, per negotiationem Sacerdotes. Illos mundi delectatio, hos lucri ambitus separavit. Ez. 28.e. In iniquitate negotiationis tue polluisti sanctificationem tuam.
marg.| Item idem. Villa mundus. Miserrimus mundus et miseri, qui sequuntur eum.
marg.| Item Chrysostomus: In villa intelligitur omne opus terrenorum, sive in agro, sive in vinea, sive in ligno, sive in ferro et quicquid manuum labore fit, quod autem non labore manuum, sed aliis lucris consequimur, ut in honoribus permanere, aut in militia, aut in mercatione, omne hoc negotiatio appellatur. Nota autem, quod pretermittit hic Mt. excusationes istorum, quas Lc. 14.d. ponit.
marg.| {c} Alius vero ad negotiationem suam Eccl . 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia etc. Os. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione sua.
marg.| {d} Reliqui vero tenuerunt etc. Chrysostomus: De morte sua tacet, quia in priori parabola dixerat. Hieronymus Magni criminis rei arguuntur, qui servos suos occiderunt.
marg.| Item Chrysostomus: Quare misit ad eos, quos sciebat iniuriam facturos ? Docens nos omnia complere, que ad nos pertinent etsi nullus aliquid lucratus sit.
marg.| {e} Rex autem cum audisset, turbatus est Non in textu apponitur determinatio eius, quod audivit, ex quo innuitur, quod manifesta non indigent probatione. Supplet tamen Interl. vocem sanguinis, quod sumitur ab illo Gn. 3.b. Vox sanguinis fratris tui Abel etc. Hbr. 12.f. Accessistis ad Sion montem civitatem Dei etc. Et postea. Et sanguis aspersionem melius loquentem quam Abel.
marg.| {f} Et missis exercitibus suis sub Tito et Vespasiano.
marg.| {g} Perdidit homicidas illos capt ivitate et eterna damnatione. Lc. 19.d. Inimicos meos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc etc.
marg.| {h} Et civitatem illorum scilicet Hierusalem succendit Unde Lam. 2.a. Succendit in Iacob quasi ignem flamme devorantis in gyro.
marg.| {i} Tunc ait servis suis: Nuptie quidem parate sunt Nota historiam Assueri.
marg.| {k} Sed qui invitati erant Iude i, scilicet per legem et prophetas.
marg.| {l} Non fuerunt digni Sap. 6.c. Qui vigilaverit propter illam cito securus erit, quoniam dignos se circuit ipsa querens et in viis suis ostendet se esse hilariter.
marg.| {m} Ite ergo ad exitus viarum id est transite ad gentes per diversos errores vagantes. Vel id est ad pauperes quibus deficit, quid agant Ad exitus Chrysostomus: Christus est via generalis, puto, quod et Sancti, qui ducunt ad Christum, vie sunt. Lam. 1.b. Vie Sion lugent. Item diabolus publica via est ad mortem et vie sunt professiones huius mundi, professio malitie, professio luxurie, professio ludorum, que omnes ducunt ad diabolum viam perditionis. Dicit ergo Ite ad exitus viarum id est cuiuslibet conditionis homines vocate ad fidem. Item castitas via est ad Christum, fornicatio via est ad diabolum. Item omnia opera nostra sunt via, sive ad celum, sive ad infernum. Iob. 31.a. Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat ?
marg.| {n} Et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias quia non est acceptio personarum apud Deum. Rm. 2.b. Act. 10.e.
marg.| {o} Et egressi etc.  Is. 27.b. Qui egredientur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel et implebunt faciem orbis semine.
marg.| {6. 70rb}{p} In vias id est in diversos errores gentium.
marg.| {q} Congregaverunt omnes etc.  qui modo simul sunt in Ecclesia, quia media est inter celum, ubi boni ; et infernum, ubi mali. Gregorius. Mali miscentur bonis, quia numquam perducitur ferrum anime ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit lima aliene pravitatis. In horreo sunt grana cum paleis. In arca Noe animalia immitia cum mitibus, Gn. 7.c.
marg.| {r} Et implete sunt nuptie discumbentium Hoc erit in fine seculi Prv. 7.c. Vir non est in domo sua, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit, in die plene lune reversurus est in domum suam.
marg.| {s} Intravit autem rex Chrysostomus: Rex, id est Deus intravit, non quia ubique sit, sed ubi vult aspicere, ibi dicitur presens esse, ubi non vult, ibi absens videtur.
marg.| {t} Ut videret discumbentes id est videri faceret. Simile Gn. 22.c. Nunc cognovi, quod timeas Dominum, dicit Dominus ad Abraham.
marg.| {u} Et vidit id est videri fecit. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt. 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium.
marg.| {x} Ibi hominem Sing ulariter dicit significans quod multi colligentur, sicut vulpes Samsonis. Iud. 15.a.
marg.| {y} Non vestitum veste etc. id est operibus, licet fide, cum tamen fides sine operibus mortua sit. Iac. 2.d. Et Gal. 5.b. Fides, que per dilectionem operatur. Item non vestitum caritate, que operit multitudinem peccatorum. 1Pt. 4.b.
marg.| {x} Et ait illi etc.  Nota tres questiones, quas faciet Dominus in die iudicii omnibus Prelatis. Prima erit questio O homo, quomodo in prelationem intrasti, id est quis introduxit te nummus, vel Deus. Et ad quid ; ad onus, vel ad honores. Et per quam portam sive ostium, quia ego sum ostium. Io. 10.b. et bene scirem, si transisses per me.
marg.| {b} At ille obmutuit quia non cogitaverat de ista questione respondente in tantis scholis non provisus. Ideo iucundus homo, qui miseretur et commodat etc. Secunda questio erit, quomodo vixisti, sicut episcopus, aut sicut rusticus, vel sicut homo, vel sicut equus, sicut pastor, aut sicut pecus. Hanc questionem recitat Is. 22.e. Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem, vel potius o pastus etc. Ez. 33.a. Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur ? Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum est, occidebatis etc. Tertia questio erit, quomodo rexisti, in quibus pascuis pavisti gregem meum, quomodo a lupis et latronibus custodisti, quantas vigilias et quantos labores pro grege meo sustinuisti ? Gn. 13.e. dixit Iacob ad Laban. Viginti annis tecum fui, oves tue et capre tue steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi, ego omne damnum reddebam, quicquid furtim peribat, a me exigebas, die, noctuque urgebar estu et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. Sed estne questio hec in Biblia facta ? Ier. 13.d. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum ? Queret enim Dominus gregem et secundum numerum et secundum qualitatem. Ier. 13.c. Adhuc transibunt greges ad manus numerantis, ait Dominus. Et ne credas, quod Dominus intelligat de grege pecudum et non potius hominum, dicit Ez. 34.e. Vos greges mei, hec dicit Dominus Deus. Has tres questiones simul habemus. Idc. 18.a. ubi exploratores de Dan dicunt Sacerdoti Miche. Quis te huc adduxit ? Quid hic agis ? Quam ob causam huc venire voluisti ? Et satis competit responsio eius Prelatis nostri temporis. Hoc et hoc prestitit mihi Michas et mercede me conduxit, ut sim ei Sacerdos. Pauci enim hodie gratis Deo serviunt in prelatione, Unde Mal. 1.c. Quis est in vobis, qui claudat ostia mea et incendat altare meum gratuito: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum.
marg.| {a} Non habens vestem nuptialem Chrysostomus Vestimentum nuptiale est fides vera et iustitia. Eph. 4.f. Induite {6. 70va} Δ novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Quod dicit, in iustitia, ad conversationem pertinet, quod dicit et sanctitate veritas, ad fidem. Vestimenta veteris hominis pannosa et sordida, id est opera carnis immunda. Si aliquis cum nigra veste inveniatur in nuptiis, sordidat nuptiarum gloriam, ita qui habet opera tenebrosa inter Christianos, ipse Christianitati facit iniuriam. Homo igitur aut secundum locum eligat vestem, aut secundum vestem eligat locum, id est aut secundum opera eligat professionem, aut secundum professionem faciat opera. Alioquin audiet: Amice, quomodo etc. Hic celamus invicem corda nostra, in illa vero die celum et terra, aque, sol et luna, dies et noctes et totus mundus stabit adversus nos in testimonium peccatorum nostrorum. Et si omnia taceant, ipse cogitationes nostre et ipsa opera specialiter stabunt ante oculos nostros accusantes nos coram Domino, dicente Apostolo. Cogitationibus invicem se accusantibus, aut etiam defendentibus in die, cum iudicaverit Dominus occulta hominum. Remanor. 2.c. Audite, mulieres, non opus est aureis indumentis, dum hic vivimus, de facili illa circumponere et convenit simul ornare animam et corpus domum anime, id est corpus ornas aureis velis, illam autem dimittis sedere in ciliciis. Nescis, quia regem magis oportet ornare, quam civitatem, id est intellectum, quam carnem, cuius est purpura, vel diadema regis. Monachi induti ciliciis pre ceteris habent hec indumenta nuptiarum. Vestem Is. 9.a. Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis. Soph. 1.b. Visitabo super eos, qui induti sunt veste peregrina. Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
marg.| {a} At ille obmutuit Gregorius. Omnino obmutescemus qui nunc operis mali excusationem pretendimus. Nec dabitur nobis locus audientie, ubi nos arguunt proprie conscientie.
marg.| Item Rabanus Omne argumentum cessat excusationi, quippe quia ille foris increpat, qui testis conscientie intusque animam accusat.
marg.| {b} Tunc dixit rex ministris ]   6. I eremie 59.f. Ego sum iudex etc.
marg.| {c} Ligatis pedibus eius et manibus Hoc de iustitia factum est. Sap. 11.c. Per que peccat quis, per hec et torquetur. Pedes enim veloces fuerunt ad effundendum sanguinem. Ps. 13. Veloces pedes eorum.
marg.| Item manus non extendit ad pauperes. Ecclesiastic. 4.d. Non sit manus tua ad accipiendum porrecta et ad dandum collecta. Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem.
marg.| Item nota, ligati erunt pedes et manus omnium reproborum in inferno, quia non potuerunt benefacere, nec bene velle. Ecclesiastic. 9.c. Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Gregorius. Pedes, qui visitare egrum negligunt, manus, que nihil indigentibus tribuunt, a bono opere iam ex voluntate ligati sunt. Que ergo nunc sponte ligantur in vitio, tunc in supplicio ligabuntur invite. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur.
marg.| {d} Mittite eum in tenebras exteriores quia hic habuit interiores. Ps. 48. Introibit usque in progenies patrum suorum et usque in eternum non videbit lumen.
marg.| {e} Ibi erit fletus et stridor dentium In f letu calor, in stridore frigus notatur. Iob. 24.c. Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Ibi erit fletus et stridor dentium Hoc verbum in septem locis in Evangelio legitur et maxime contra Prelatos. Considerata enim in quolibet loco littera precedenti, redditur causa, quare subiungatur.
marg.| Prima causa, quia male intrant, ut hic.
marg.| Secunda, quia male vixerunt. Unde supra 13.g. de sagena. Malos foras miserunt. Et subditur. Ibi erit fletus etc.
marg.| {6. 70vb} Tertia, quia alios scandalizaverunt sup. 13.f. in parabola, zizaniorum. Colligent de regno eius omnia scandala. Et subditur. Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| Quarta causa, quia inutiles in docendo fuerunt. Unde infra 25.c. de illo, qui talentum abscondit, dicitur. Inutilem servum proiicite in tenebras exteriores ; Et subditur. Ibi erit fletus etc.
marg.| Quinta causa est, quia subditos oppresserunt. Unde Infra 24.d. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, moram facit Dominus etc. ibi subiungitur: erit ibi fletus et stridor dentium.
marg.| Sexta causa est, quia in his omnibus presumpserunt. Unde Lc. 13.f. dicent mali: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti. Et dicet vobis: Nescio vos, unde sitis. Discedite a me omnes operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| Ultima causa impenitentia. Unde supra 7.b. dicitur de Centurione: Non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium etc.
marg.| {f} Multi autem sunt vocati, pauci vero electi Orig enes super Nm. 14. Timendum est Christianis, ne eo modo introeant in regnum celorum, quo filii Israel in terram promissionis, scilicet duo tantum, preter Sacerdotes. 1Cor. 19.d. Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.
marg.| {g} Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone Chrysostomus Quo abeuntes ? Ad Herodianos. Nec dicit consiliati sunt, sed consilium inierunt. Nam qui habet consilium, nullus consilio indiget nisi Dei. Colonus Dei consilium non querit diaboli, colonus autem diaboli etsi Dei auxilium querat, non invenit. Vide furem euntem ad furtum orantem, ut prosperetur et fornicator signum Crucis sibi facit, ut non comprehendatur et tanto citius capitur, quia nescit iustum Dei iudicium patrocinium criminibus dare. Consilium tale, quales consiliatores.
marg.| {h} Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis Tunc Herodes erat in Hierusalem. Chrysostomus ut si respondisset pro Herodianis, illi accusarent, si pro Phariseis e converso, Isti discipuli magistris suis erant etate iuniores, sed malitia pares.
marg.| Nam pulli serpentum natura breviores sunt, sed virus equale habent. Catuli luporum etsi predam adhuc capere non possunt, tamen et sanguine gaudent et morsibus ludunt. Lc. 20.d. Observantes Pharisei miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone. Mc. 12.a. Et mittunt ad eum quosdam ex Phariseis et Herodianis, ut caperent eum in verbo. Stulti, qui eum volunt capere in verbo, cum non possit verbum errare in verbo. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
marg.| {i} Dicentes. Magister scimus, quia verax es Prv. 27.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, maledicenti similis erit.
marg.| {k} Et viam Dei in veritate doces Hec via penitentia est.
marg.| Hec via munda est per temperantiam. Prv. 3.c. Vie eius vie pulche.
marg.| Luminosa est et splendens per prudentiam. Prv. 4.c. Iustorum semita, quasi lux procedens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
marg.| Recta per iustitiam. Is. 40.a. Rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
marg.| Plana per fortitudinem. Is. 40.a. Erunt prava in directa et aspera in vias planas. In hac autem via sunt quatuor necessaria.
marg.| Primum est viaticum, id est corpus Christi. 3Rg. 19.b. Ivit Elias in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horebus.
marg.| Secundum est baculus sustentationis, vel virga, id est memoria Crucis et B. Virginis. Ps. 22. Virga tua et baculus tuus. Tertium est pera, id est eleemosyna. Eccl. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. Quartum est cantilena ad consolationem {6. 71ra} Δ vie, id est oratio et psalmodia. Ps. 118. Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee. Et alibi. Ps. 137. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.
marg.| {a} Et non est etc.  immo de omnibus in esse conservando. Sap. 6.b. Cui cura est de omnibus. Vel de rationalibus disciplinando, non de aliis, ut 1Cor. 9.b. Numquid de bobus cura est Deo ?
marg.| {b} Non enim etc.  Rm. 2.b. Non est personarum acceptio apud Deum. Gal. 2.b. Deus personam hominis non accipit. Act. 10.e. In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus Gregorius. in moralibus personam hominis accipere est hominem, non quia homo, sed propter aliquid quod circa ipsum est, honorare.
marg.| {c} Dic ergo nobis quid tibi videtur Chrysostomus Non dicunt, quid est bonum, vel quid expediens, sed, quid tibi videtur
marg.| {d} Licet censum dari Cesari, an non ? Rabanus et Hieronymus: Omnes Reges Romani a primo Caio Cesare, qui imperium arripuerat, Cesares appellati sunt.
marg.| {e} Cognita autem Iesus nequitia eorum id est dolositate, ait, Chrysostomus: Sicut non potest ligna mittendo in ignem extinguere, ita non potest fieri, ut secundum rationem placeas homini malo. Eccl. 19.b. Amico et inimico noli narrare sensum tuum.
marg.| {f} Quid me tentatis hypocrite Hieronymus Hypocrita est, qui aliud agit et aliud simulat, id est aliud intendit in corde et aliud agit in opere. Eccl. 1.d. Noli esse hypocrita in conspectu hominum.
marg.| {g} Ostendite mihi numisma census numm um, qui pro censu solvitur.
marg.| Proprie autem numisma pro ipso nummo. Numisma enim proprie dicitur ipsa exaratio Scripture facta, scilicet inscriptio imaginis regie et superscriptio in regis nomine.
marg.| {h} At illi obtulerunt ei de narium Iste denarius valebat decem nummos usuales: qui scribebatur pro censu capite vel pro censu capitis.
marg.| {i} Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio ; Ha nc questionem attendant, qui putant, Dominum aliquid ex ignorantia interrogasse: Nam cum nummum inspiceret palam, satis patet quod non dubitavit cuius imago illa esset, sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
marg.| {k} Dicunt ei, Cesaris Tybe rii, sub quo passus est Dominus.
marg.| {l} Tunc ait illis: Reddite ergo, que sunt Cesaris Cesari id est tributum, pecuniam.
marg.| {m} Et que sunt Dei Deo id est decimas et victimas. Rm. 13.b. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
marg.| {n} Et audientes mirati sunt Lc. 20.d. Mirati in responso eius tacuerunt. Lc. 4.d.
marg.| Mirabantur in verbis gratie, que procedebant de ore ipsius.
marg.| {n} Et relicto eo abierunt quas i recedentes mente, quod innuitur ex recessu in corpore.
marg.| {p} In illo die scilicet secunda feria, in qua iuxta prosequutionem Mt. arefacta est ficulnea.
marg.| {q} Accesserunt ad eum Sadducei, qui dicunt non esse resurrectionem Cred ebant enim Sadducei animam simul interire cum corpore: Pharisei autem credebant corporis et anima {6. 71rb} resurrectionem.
marg.| {r} Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo Hoc habetur in Dt. 25.b. Quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis defunctus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui.
marg.| {s} Erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus et tertius usque ad septimum. Omnes enim habuerunt eam Hoc finxerunt Sadducei, vel ita esse potuit.
marg.| {t} Respondens autem Iesus ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei Chrysostomus: Sapienter primo arguit stultitiam eorum, quia non legebant. Secundo ignorantiam: quia non Deum cognoscebant, quia ex diligentia lectionum nascitur scientia Dei: ignorantia autem negligentie filia est.
marg.| Si enim non omnes, qui legunt, cognoscunt Dominum, quomodo cognoscet, qui non legit ? Qui enim legens de Deo vult invenire Deum, festinet vivere digne Deo et ipsa bona conversatio fit ei lampas luminis ante oculos cordis eius viam veritatis aperiens. Qui autem legit scientiam Dei ad gloriam vanam et si semper legat, numquam inveniet. Talis est Scriptura nolenti vivere secundum Deum, sicut si quis agricole nolenti pugnare exponat bellicam disciplinam, vel militi agriculturam nolenti colere terram. Neuter enim proficit, quia non habet desiderium illius discipline.
marg.| Ubicumque enim fuerit desiderium hominis: illuc sensus illius dirigitur.
marg.| {u} In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in celo id est celestes. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Chrysostomus In hoc seculo ideo morimur, quia nascimur, ideo ducimus uxores, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur.
marg.| Tolle moriendi necessitatem et nascendi utilitatem et ducendi causa soluta est. Et infra. Sicut anima in hoc mundo est peregrina, ita caro in illo extranea est. Hic anima carni subiecta est, quoad passiones, ibi caro anime. Unaqueque res fortior est in sua patria et dominatur. Hic modicum quod anima sapit in hoc seculo nimia potestas anime sibi vindicat, sicut dives hospes in domo pauperis et si non potest iubere, quod vult, quia hospes, magnam tamen fiduciam sumit, quia potens. Et e converso pauper peregrinus nihil sibi potest defendere. Hoc diximus secundum rationem moralem, alioquin in resurrectione mutanda est carnis natura, ut nihil habeat in se carnis nisi formam, 1Corint. 15.f. Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale.
marg.| {x} De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est a Deo dicente vobis Chrysostomus Calumniatoribus in questione aliqua, primo oportet autoritatem aliquam afferre, postea rationem et non e converso, quare ergo hic Christus facit e converso ? Solutio: Interrogantibus prius dicenda est ratio, deinde autoritas, quia calumniatores oportet convincere, interrogantes vero docere.
marg.| {y} Ego sum Deus Abraham etc.  Hos nominat, quia his facta fuit promissio de incarnatione filii et devita eterna habenda {6. 71va} Δ specialiter. Ex. 3.d. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, misit me ad vos.
marg.| {a} Non est aute m Deus mortuorum, sed viventium Si ergo anime eterne sunt, constat per consequens, quod corpora eorum resurgent. Ez. 37.b. Ossa arida audite verbum Domini. Dn. 12.a. Multi de his, qui dormiunt in terre pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ut videant semper. Iob. 19.d. De terra surrecturus sum. Is. 25.d. Vivent mortui tui et interfecti mei resurgent.
marg.| {b} Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius quod ita prudenter responderet.
marg.| {c} Pharisei autem audientes quod silentium imposuisset Sadduceis ]   Prv. 26.b. Qui imponit stulto silentium, mitigat iras.
marg.| {d} Convenerunt in unum Hoc conventiculum malorum significatum est. 1Rg. 17.b. Ubi dicitur, quod Philistium convenerunt in Socoth Iude.
marg.| Item Iud. 16.a. Per vulpes Samsonis colligatas. Chrysostomus A veritate se esse nudos professi sunt, qui se multitudine armaverunt.
marg.| {e} Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum Chrysostomus Interrogavit tentans a principio, ex responsione vero utilitatem capiens laudatus est. Mc. 12.c.
marg.| {f} Magister, quod est mandatum magnum in lege ]   ; Chrysostomus De magno mandato interrogat, qui nec minimum observat. Ille debet interrogare de maiori iustitia, quia iam minorem complevit. Et ita si interroget aliquis, que pars est melior in domo, dicis, fundamentum, sed tamen fundamentum non est, nisi domus fuerit subsecuta, sic et caput dignius est, quam membra, tamen nec membra sine capite, nec caput sine membris, ita hoc mandatum dignius est, tamen utilitas una, quia sibi coherent.
marg.| {g} Ait illi Iesus. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo Chrysostomus: quasi dicat: non sicut tu, qui devotionem ostendis in ore et fraudem meditaris in corde. Et ita diliges, inquit, non timebis, quia diligere maius est quam timere. Inchoatio enim culture Dei habet timorem, perfectio autem dilectionem. 1Io. 3.d. Perfecta caritas foras mittit timorem. Et ita timor sub necessitate est, dilectio in libertate.
marg.| Item Chrysostomus: Non dicit. Cognosces Deum, sed diliges quia cognoscere Deum unum, proprium est humane nature, diligere autem eum, religiosi cordis et recti.
marg.| Item Chrysostomus: Quid est diligere Deum ex toto corde ? Ut cor tuum ad nullius rei dilectionem magis sit inclinatum quam Dei, nec delecteris in specie mundi amplius quam in Deo, non in honoribus, non in auro, non in amicis etc. sed pre his omnibus Deum ames. Si autem in aliquo horum occupatus fuerit amor cordis tui, iam ex toto corde Deum non amas. Pro quanta enim parte cor tuum fuerit ad aliam rem, pro tanta parte minus est ad Deum. Exemplum de uxore bona.
marg.| {h} Et in tota anima tua Chrysostomus Quid est diligere in tota anima ; Certissimum animam habere in veritate et firmum esse in fide. Alius est amor cordis, alius est amor anime. Amor cordis quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter Deum amemus, quod facere non possumus, nisi recesserimus ab amore mundalium et ita amor cordis non intelligitur, sed sentitur in corde. Amor anime intelligitur, non sentitur, quia amor anime iudicium eius est, puta, intelligis unum Deum, sed si ceperis dubitare, iam non ex tota anima diligis Deum.
marg.| {i} Et in tota mente tua Chrysostomus Quid est in tota mente ? Ut omnes sensus tui Deo vacent. intellectus, sapientia, cogitatio, memoria. Qui ergo occupat aliquod eorum circa temporalia, iam non tota mente diligit Deum. Augustinus Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est intellectu sine errore, ex tota anima, id est voluntate sine contradictione, ex tota mente, id est memoria sine oblivione. Bernardus. Ex corde, sapienter, ex anima {6. 71vb} dulciter, mente perseveranter, totius viribus fortiter. Hugo. Corde devotione, hoc ad virgines: anima discretione, hoc ad Confessores: mente perseverantia, hoc ad Martyres.
marg.| {k} Hoc est maximum dign itate.
marg.| {l} Et primum ordine mandatum Item Bernardus. Disce, Christiane, quomodo Christum diligas. Dilige dulciter, prudenter, fortiter. Dulciter, ne illectus, prudenter, ne deceptus, fortiter, ne depressus ab amore Dei avertaris. Dulciter amandus est sponsus in remissione peccatorum. Ps. 144. Suavis Dominus universis. Lc. 10.g. Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum.
marg.| Item dulciter in recordatione beneficiorum Dei. Ps. 144. Memoriam abundantie suavitatis tue eructabunt.
marg.| Item dulciter in pregustatione eternorum bonorum. Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.
marg.| Item amandus est prudenter, insidias diaboli previdendo. 2Cor. 2.c. Ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes eius.
marg.| Item previsas insidias precavendo. Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum.
marg.| Item prudenter in previdendo et precavendo strenuiter et fortiter perseverare. Sap. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter.
marg.| Item amandus est fortiter, expellendo omnem timorem. 1Io. 4.d. Perfecta caritas foras mittit timorem.
marg.| Item in appetendo laborem. Ps. 37. Quoniam ego in flagella paratus sum.
marg.| Item amandus est fortiter in non fugiendo opprobrium et mortem. Lc. 9.c. Qui me erubuit. Ps. 68. Quoniam propter te sustinui opprobrium.
marg.| Item amandus est sponsus, quia de nobili stirpe. Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius.
marg.| Item quia sapiens. Col. 2.a. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Iob. 9.a. Sapiens corde est.
marg.| Item quia fortis. Ps. 25.c. Dominus fortis et potens.
marg.| Item quia dives. Rm. 10.c. Dives in omnes, qui invocant illum. Io. 17.b. Omnia tua mea sunt.
marg.| Item quia largus. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter.
marg.| Item quia pulcher. Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum.
marg.| Item quia benignus. Tit. 3.b. Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri.
marg.| {m} Secundum autem simile est huic quia de re simili id est homine, quia ad imaginem et similitudinem Dei factus est. Item quia de dilectione. Item simile quia de eo sicut de alio pendet lex.
marg.| {n} Diliges proximum tuum sicut teipsum Chrysostomus: Proximus, Christus homo factus. Lc. 10.e. Quis est meus proximus ? Vel proximus, omnis fidelis. Et ita sicut rex io imagine sua honoratur, sic Deus in homine diligitur, vel oditur. Non potest hominem odire, qui Deum amat, nec potest Deum amare, qui hominem odit. infra Io. 4.d. Qui dicit se Deum diligere et fratrem suum oderit, mendax est. Et in fine volens Dominus ostendere Phariseis, quia non sufficit solius patris cognitio, requisitus de uno mandato, respondit de duobus. Item Chrysostomus: Qui diligit proximum, non occidit eum, non mentitur ei, non uxorem invadit etc.
marg.| {o} In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete Glossa Ideo due tabule legis date sunt. Dt. 10.a. in quibus erant decem precepta, tria in una, que ad Deum, septem in altera, que ad proximum. Secundum quosdam sunt quinque in una et quinque in alia. Rm. 12.c. Plenitudo legis dilectio. Gal. 5.c. Omnis lex in uno sermone completur. Diliges proximum tuum sicut teipsum.
marg.| {p} Congregatis autem Phariseis, interrogavit eos Iesus, dicens. Quid vobis videtur de Christo, cuius filius est secu ndum carnem.
marg.| {q} Dicunt ei. David. Ait illis Iesu s.
marg.| {r} Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum In d irecta ratiocinatione confutat {6. 72ra} eos ostendens ex concesso, sequi David dixisse falsum, quod est inconveniens et Spiritum sanctum, quod est impossibile. Est autem questio Domini cum pondere intelligenda. Vos putatis Christum filium David et hominem purum, ergo perperam locutus est David vocans eum Dominum, cum pater filium hominem purum non consueverit appellare Dominum.
marg.| {a} Dicens: Dixit Dominus pate r.
marg.| {b} Domino meo id est Christo.
marg.| {c} Sede a dextris meis id est in potioribus bonis. Hbr. 1.d. Cui Angelorum aliquando dixit. Sede a dextris meis ?
marg.| {d} Donec ponam excl usive.
marg.| {e} Inimicos tuos etc.   Is. 60.c. Locum pedum meorum glorificabo. 1Cor. 15.d. Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Hbr. 10.c. Sedet in dextera Dei, de cetero exspectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Si ergo David etc. cum filius propter propagationem sonet in subiectionem et maxime secundum usum antiquorum Patrum.
marg.| {g} Et nemo poterat ei respondere verbum etc.   quia confutaverat eos verbis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_22)

Notes :