Capitulum 13
Numérotation du verset
Mt. 13,1
In illo die exiens Iesus de domo
sedebat secus mare.
Numérotation du verset
Mt. 13,2
Et congregate sunt ad eum turbe multe
ita ut naviculam1 ascendens sederet
1 naviculam
Rusch
] in praem. Li446@ Li446 Weber
et omnis turba stabat in litore.
Numérotation du verset
Mt. 13,3
Et locutus est multa2
2 multa
Rusch
] multa eis multa
Li446@
, eis multa
Li446
ΩJ
Weber
in parabolis
dicens: Ecce exiit
qui seminat
seminare semen suum3.
3 semen suum
Rusch Li446@ Li446
]
om. Cor3
(Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent
SEMEN SUUM
nec habent
CELI
ubi quidam libri habent
VOLUCRES CELI
) ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mt. 13,4
Et dum seminat quedam
ceciderunt secus viam
et venerunt
volucres celi4 et comederunt
4 celi]
om. Cor3
(Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent [...]
CELI
ubi quidam libri habent
VOLUCRES CELI
) ΩJ
ea.
Numérotation du verset
Mt. 13,5
Alia autem ceciderunt in petrosa
ubi non habebant5 terram multam
5 habebant
Rusch
] habebat
Cor3
(anti habent
HABEBAT,
Glosa inpersonaliter) ΩJ
Li446@ Weber
et continuo exorta sunt
quia non habebant altitudinem terre.
Numérotation du verset
Mt. 13,6
Sole autem orto
estuaverunt
et quia non habebant radicem aruerunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,7
Alia autem ceciderunt in spinas
et creverunt spine
et suffocaverunt ea.
Numérotation du verset
Mt. 13,8
Alia vero6 ceciderunt in terram bonam
6 vero
Rusch Weber
] autem
Li446@
et dabant7 fructum, aliud centesimum,
7 dabant
Cor3
(anti.) ΩJ
aliud sexagesimum,
aliud tricesimum.
Numérotation du verset
Mt. 13,9
Qui habet
aures audiendi audiat.
Numérotation du verset
Mt. 13,10
Et accedentes
discipuli dixerunt ei: Quare8 in parabolis
8 Quare] + misteria
Cor3
(anti.) ΩJ* (
cancel. et exp.
), + abdita scripturarum
Cor3
(Glossa)
loqueris eis?
Numérotation du verset
Mt. 13,11
Qui respondens ait illis: Quia vobis9
9 vobis Li446
Rusch
Weber] nobis Li446@
datum est
nosse mysteria10 regni celorum11
10 mysteria] misterium
Cor3
(vel)
|
11 celorum Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
illis autem non est datum.
Numérotation du verset
Mt. 13,12
Qui enim habet
dabitur ei
et abundabit,
qui autem non habet
et quod habet auferetur ab eo.
Numérotation du verset
Mt. 13,13
Ideo in parabolis
loquor eis
quia videntes
non vident
et audientes
non audiunt
neque intelligunt,
Numérotation du verset
Mt. 13,14
ut adimpleatur12
12 ut adimpleatur
Li446@ Rusch
] et adimpletur
Weber
in13 eis prophetia Isaiea dicentis14:
0 Cf. Is. 6, 9-10.
13 in
Rusch
Li446@]
om.
Weber
|
14 dicentis
Li446@ Rusch
] dicens
Weber
|
Auditu
audietis et non intelligetis,
et videntes videbitis
et non videbitis.
Numérotation du verset
Mt. 13,15
Incrassatum est enim
cor populi
huius
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
nequando
oculis videant15 et auribus audiant
15 oculis videant
Rusch
]
inv. Li446@
et corde intelligant
et convertantur et sanem16 eos.
16 sanem Li446
Rusch
Weber] sanent Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,16
Vestri autem
beati oculi
quia17 vident,
17 quia
Cor3
(Rabanus anti.)] qui
Cor3
(Ieronymus)
et aures vestre
quia18 audiunt.
18 quia] que
Cor3
(vel Ieronymus)
Numérotation du verset
Mt. 13,17
Amen quippe dico vobis, quia multi prophete et iusti cupierunt
videre que videtis19
19 videtis] vos
praem.
ΩJ* (cancel. et exp.)
et non viderunt, et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,18
Vos ergo
audite parabolam seminantis.
Numérotation du verset
Mt. 13,19
Omnis qui audit verbum regni
et non intelligit
venit malus
et rapit quod seminatum est in corde eius. Hic est qui secus viam seminatus est20.
20 secus viam – seminatus est
Cor3
(sic est ordo secundum Rababus et anti.) ΩJ
Rusch Weber
]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,20
Qui autem super21 petrosa22
21 super
Rusch
] supra ΩJ
Li446@ Li446 Weber
|
22 petrosa ΩJ
Rusch Weber
] petrosam
Li446@ Li446
|
seminatus est,
hic est qui verbum audit
et continuo cum gaudio accipit23 illud.
23 accipit
Rusch Weber
] suscipit ΩJ
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,21
Non habet autem in se
radicem
sed est temporalis. Facta autem tribulatione
et persecutione
propter verbum
continuo scandalizatur.
Numérotation du verset
Mt. 13,22
Qui autem seminatus est24 in spinis, hic est qui verbum Dei25 audit et sollicitudo
24 seminatus est
Rusch
]
inv. Li446@
( + enim)
Li446 Weber
|
25 Dei
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
istius seculi26 et fallacia divitiarum
26 istius seculi
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
suffocat27 verbum et sine fructu efficitur.
27 suffocat
Li446 Rusch Weber
] suffoca
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,23
Qui vero in terram bonam seminatus est,
hic est qui audit verbum
et intelligit
et fructum affert
et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, porro aliud28 tricesimum29.
28 porro aliud
Rusch Weber
] vero aliud
Li446@ Li446
, aliud vero ΩJ
|
29 centesimum...tricesimum] centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Cor3
(grec. vero), centesimum et sexagesimum et tricesimum
Cor3
(Ieronymus Rabanus anti.), centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 13,24
Aliam parabolam
proposuit illis
dicens: Simile factum est regnum celorum
homini qui seminavit bonum semen
in agro suo.
Numérotation du verset
Mt. 13,25
Cum autem
dormirent homines,
venit inimicus eius
et superseminavit zizania in medio tritici
et abiit.
Numérotation du verset
Mt. 13,26
Cum autem crevisset
herba et30 fructum fecisset
30 et Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
tunc apparuerunt31 zizania.
31 apparuerunt
Rusch
] + et
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 13,27
Accedentes autem servi patrisfamilias
dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Numérotation du verset
Mt. 13,28
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis imus32
32 imus Li446
Rusch
Weber] innis Li446@
et colligimus ea?
Numérotation du verset
Mt. 13,29
Et ait: Non,
ne forte
colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
Numérotation du verset
Mt. 13,30
Sinite utraque
crescere
usque ad messem
et in tempore
messis dicam messoribus:
Colligite primum zizania
et alligate ea
fasciculos ad comburendum.
Triticum autem congregate
in horreum meum.
Numérotation du verset
Mt. 13,31
Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum celorum
grano sinapis
quod accipiens
homo seminavit in agro suo.
Numérotation du verset
Mt. 13,32
Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
Cum autem creverit
maius est omnibus oleribus,
et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
Numérotation du verset
Mt. 13,33
Aliam parabolam locutus est eis.
Simile est regnum celorum
fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine satis tribus
donec fermentatum est totum.
Numérotation du verset
Mt. 13,34
Hec omnia locutus est Iesus
in parabolis
ad turbas
et sine parabolis non33 loquebatur eis,
33 non
Li446@ Rusch Weber
] + designatur
Li446
Numérotation du verset
Mt. 13,35
ut adimpleretur34
34 adimpleretur
Rusch
] impleretur
Li446@ Weber
quod dictum est35 per prophetam dicentem:
35 est Li446
Rusch
] erat Weber
Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita
a constitutione mundi.
Numérotation du verset
Mt. 13,36
Tunc, dimissis turbis, venit in domum
et accesserunt ad eum discipuli eius
dicentes: Edissere36 nobis parabolam zizaniorum agri.
36 Edissere
Li446@ Li446
ΩJ
Rusch
] dissere
Cor3
(Ieronymus anti.)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 13,37
Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis.
Numérotation du verset
Mt. 13,38
Ager autem37 est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni.
37 autem
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
Zizania autem hi38 sunt filii39 nequam.
38 hi
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
39 sunt filii
Rusch
] inv.
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 13,39
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem angeli sunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,40
Sicut ergo zizania colliguntur40 et igni comburuntur,
40 zizania colliguntur
Rusch Li446@
]
inv. Weber
sic erit41 in consummatione seculi.
41 erit
Rusch Weber
] + est
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,41
Mittet Filius hominis angelos suos
et colligent de regno eius omnia scandala
et eos qui faciunt
iniquitatem
Numérotation du verset
Mt. 13,42
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Mt. 13,43
Tunc iusti
fulgebunt sicut sol
in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat.
Numérotation du verset
Mt. 13,44
Simile est regnum celorum
thesauro abscondito
in agro
quem qui invenit homo
abscondit
et pre gaudio illius vadit
et vendit universa que habet
et emit agrum illum.
Numérotation du verset
Mt. 13,45
Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori
querenti bonas margaritas.
Numérotation du verset
Mt. 13,46
Inventa autem una
pretiosa margarita
abiit et vendidit omnia42 que habuit
42 omnia
Rusch
Weber] universa praem. Li446@
et emit
eam.
Numérotation du verset
Mt. 13,47
Iterum
simile est regnum celorum sagene43 misse in mare
43 sagene
Rusch Weber
] sage
Li446@
et ex omni genere piscium congreganti.
Numérotation du verset
Mt. 13,48
Quam cum impleta esset
educentes
et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa44,
44 vasa
Cor3
(anti. non habent nec grecus!)
Rusch Weber
] + sua
Cor3
(in Origene Ieronymo et Rabano) ΩJ
Li446@
malos autem foras miserunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,49
Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli
et separabunt malos de medio iustorum
Numérotation du verset
Mt. 13,50
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Mt. 13,51
Intellexistis45 hec omnia?
45 intellexistis
Li446 Rusch Weber
] [S]ntellexistis
Li446@
Dicunt ei: Etiam.
Numérotation du verset
Mt. 13,52
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus
in regno celorum
similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro
suo nova et vetera.
Numérotation du verset
Mt. 13,53
Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset
Mt. 13,54
Et veniens in patriam suam
docebat eos in synagogis
eorum, ita ut mirarentur
et dicerent: Unde huic46 sapientia
46 huic Li446
Rusch
Weber] hinc Li446@
hec
et virtutes?
Numérotation du verset
Mt. 13,55
Nonne hic est fabri filius?
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius
Iacobus et Ioseph
et Simon et Iudas?
Numérotation du verset
Mt. 13,56
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic47 omnia ista?
47 huic Li446
Rusch
Weber] hinc Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,57
Et48 scandalizabantur49 in eo.
48 et
Rusch
Weber] + sic Li446@ Li446
|
49 scandalizabantur
Li446 Rusch Weber
] scandalizabatur
Li446@
|
Iesus autem dixit eis: Non est propheta
sine honore nisi in patria sua
et in domo sua.
Numérotation du verset
Mt. 13,58
Et non fecit50
50 fecit Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Mt. 13,1
marg.|
In illo die exiens Iesus
etc.
In p
recedenti capite transiit Dominus per sata corporaliter, hic transit spiritualiter, agens in parabolis de spirituali semine verbi Dei. Dixerat ergo Scribas et Phariseos contemptores verbi sui, quasi a septem spiritibus immundis possideri, hic autem doctrinam Evangelicam comparat septem rebus in septem parabolis: Primo semini cadenti in viam, petram, terram bonam. Secundo bono semini et sic deinceps, ut sic innuat bonos auditores donis Spiritus sancti septemplicis erudiri. Primo autem agit de semine, quod habet impedimentum ex parte recipientium. Secundo de eo, quod habet exterius detrimentum. Tertio de non impedimento. Et post receptionem Iudeorum non videntium, neque audientium spiritualiter commendat Apostolos videntes et audientes. Dividitur autem caput hoc in septem partes secundum numerum septem parabolarum. Et sunt sex rationes, quare Dominus loquitur parabolice. Prima ut studiosi exerceantur, secunda, ut ieiunent desidiosi ante cibum, tertia, ut per cognita trahat ad incognita, quarta, ut servet mortem Palestine, ubi predicat, quinta ut meliorem memoriam ponat. Hanc assignat Chrysostomus: Sexta, ut veritas indignis celetur.
marg.|
{k} Dicit ergo :
In illo die
post sermonem in domo.
Numérotation du verset
Mt. 13,allegorice
marg.|
{l}
Exiens Iesus de domo
: allegorice : Iudeis;
Ier.
12.b. Reliqui domum meam.
marg.|
{m}
Sedebat secus mare
gentium.
Numérotation du verset
Mt. 13,2
marg.|
{n}
Et congregate
{6.49ra}
Δ
sunt ad eum turbe multe id est multitudo gentium ad predicationem Apostolorum.
marg.|
{a}
Ita ut naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in littore Litt
era plena est.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
Moraliter: Navis est quilibet iustus, in quem Deus ascendit. Navis enim in principio et in fine arcta est, sed in medio lata, sic principium hominis et finis arctus est, medium vero latum. Malus in hac navi est spes, per quam elevatur. Colos. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt, sapite. Velum, caritas est, que ante per desiderium futurorum, dextrorsum per amorem fidelium, sinistrorum infidelium extenditur. Duo ligna veli, quorum unum superius est, reliquum inferius, rationem et sensualitatem significant. Caritas enim superius debet firmari per rationem et immobiliter teneri, inferius vero non solum teneri, sed moveri, per sensualitatem enim debet bona opera exercere. Chorde sunt virtutes, humilitas, patientia, compassio, modestia, mansuetudo, bonitas, prudentia, fortitudo, iustitia, temperantia. He extenduntur per exercitationem, ne malus vacillando declinet et navem ducat ad naufragium. Habeat remos per bonorum operum exhibitionem, qui in aquis emittuntur, quia ad omnes bona opera extenduntur a bonis. Bene autem dicuntur homines aque, quia oriuntur per nativitatem, fluunt per seculi vanitatem effluunt per mortem. A dextris et a sinistris extenduntur. Inimicis extenduntur, iuxta illud. Benefacite his, qui oderunt vos amicis etiam, iuxta legem Moysi Gubernaculum est discretio, que non sinit nos declinare ad dexteram per prospera, nec ad sinistram per adversa, sed in directum ducit. Anchora est humilitas, que ad ima dimittitur, ne navis vento suggestionum diaboli elevetur, vel fluctuatione malarum cogitationum concutiatur, firmiter stabilitur. Hauritorium confessio. Ecce verbum Dei.
marg.|
{b}
Locutus est eis multa in parabolis
Hieronymus: Parabola est rerum in natura discordantium sub aliqua similitudine facta comparatio.
marg.|
{c}
Dicens. Ecce exiit comp
aratur hic persona persone et negocium negocio, quod fuit, vel esse potuit. Exiit de sinu patris in mundo, id est de invisibilitate patris visibilis apparuit. Io. decimo sexto f. Exivi a patre et veni in mundum. Gn. decimo secundo a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram, quam monstravero tibi. Ier. decimo quarto b. Quare, quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum ? Quare futurus es velut vir vagus et fortis, qui non potest salvare ? Et per Apostolos Is. vigesimo septimo b. Qui egredientur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel, id est Ecclesia et implebunt faciem orbis semine.
marg.|
{d}
Qui seminat seminare semen suum Ps.
Seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum Nativitatis. Item, Exiit etc. Contra eos, qui nolunt ad humiliora descendere, ut seminent verbum Dei, vel ad extraneos. Gn. vigesimo sexto a. Exiit Isaac in Gerara, id est advena, vel ruminans. Item contra inveteratos in studio. Mi. quarto a. De Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem. Et concident gladios, scilicet disputationum, in vomeres, predicationum moralium, sive moralitatum. Qui seminat qui habet gratiam et scientiam seminandi. Io. 18.g. Pilatus quesito, quid est veritas, statim exiit, non exspectans responsionem. Nescientis est querere. Semen suum per intellectum et affectum Gn. 1.a. Germinet terra herbam virentem et facientem semen, cuius semen sit in semetipso. Ecclesiast. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Vel semen est
{6.
49rb} Christus, scilicet granum frumenti, de quo Io. duodecimo d. Quod seminatum est in sacra Scriptura et inde crevit messis intelligentie. Lv. 19.d. Non seres agrum diverso semine, quod facit, qui bene predicat et malum exemplum dat Act. 17.d. Quid vult seminiverbius iste dicere ? De Paulo. Qui seminat paleam de grano, voces sine utilitate enuntians.
marg.|
{e}
Et dum seminat, quedam semi
na, ceciderunt secus viam Is. 51.g. Posuisti corpus tuum, ut terram et quasi viam transeuntibus, ut meretrix et propter hoc non potes concipere. Iob. 19.b. Venerunt latrones et fecerunt sibi viam per me.
marg.|
{f}
Et venerunt volucres celi et comederunt ea Ez.
39. Feris et avibus, omnique volatili et bestiis terre dedi te ad devorandum. Dt. 32.d. Devorabunt eos aves morsu amarissimo, id est predicatores in presenti, vel demones in futuro.
marg.|
{g}
Et comederunt ea Idc.
6.a. Cum seminasset Israel, ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant. Os. 8.b. Culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam. Quod et si fecerit, alieni comedent eam. Ps. 79. Vindemiaverunt eam omnes, qui pretergrediuntur viam.
marg.|
{h}
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam
id est dura corda. Ez. trigesimo sexto f. Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Item 26.c. Dabo te in limpidissimam petram. Et loquitur Tyro.
marg.|
{i}
Et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem
id est profunditatem.
marg.|
{k}
Terre
id est patientie. De qua Ecclesiast. 1.a. Generatio preterit, generatio advenit, terra autem in eternum stat.
marg.|
{l}
Sole autem orto
id est servore persecutionis. Iacob 1.b. Exortus est sol cum ardore.
marg.|
{m}
Estuaverunt per
impatientiam.
marg.|
{n}
Et quia non habebant radicem cari
tatem firmam Eph. 3.d. In caritate radicati et fundati. Item radicem timoris. Eccles. 1.c. Radix sapientie timere Deum. He radices radicantur in iustis. Eccles. 24.b. In electis meis mitte radices.
marg.|
{o}
Aruerunt Lc.
8.b. Et hi radices non habent, quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Is. 15.c. Aruit herba, defecit germen, viror omnis interit. Iob. 30.d. Ossa mea aruerunt pre caumate.
marg.|
{p}
Alia autem ceciderunt in spinas
id est in corda ambitione divitiarum sollicita. Iob. 30.b. Esse sub sentibus delitias computabant, filii stultorum et ignobilium. Ier. 4.a. Novate vobis novale et nolite serere super spinas.
marg.|
{q}
Et creverunt spine
id est solicitudines temporales.
marg.|
{r}
Et suffocaverunt ea quia
, pluribus intentus minor est ad singula sensus.
marg.|
{s}
Alia vero ceciderunt in terram bonam De q
ua, Versus.
marg.|
Nigra, rotunda, capax, medians circumdata, feta, Integra, stans, humilis, cibat, omnia continet aurum.
marg.|
Sic sanctus homo. Nigra Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Rotunda. Ct. 6.b. Una est columba mea, perfecta mea. Capax, in visceribus caritatis, per compassionem. Si compatimur et conregnabimus. Qui infirmatur et ego non infirmor ? Medians, reconciliando discordes. Unde Apostoli et sancti dicuntur nubes, que est inter nos et celum. Is. 50.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Circumdata, Oceano, id est tribulationibus. Ps. 17. et 114. Circumdederunt me dolores mortis. Feta, per bona opera. Gn. 1.a. Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum, facientem fructum iuxta genus suum. Integra, quia non patitur sectionem. Iacobus primo a. Ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Stans. Eccles. primo a. Terra autem in eternum stat. Qui stat, videat, ne cadat. Humilis, supra 11.d. Discite a me, quia mitis sum et
{6.
49va} Δ humilis corde. Cibat omnis, verbo, exemplo et subsidio. Ideo pasce, pasce, pasce, ter dictum est Petro. Io. 21.c. Continet aurum divine sapientie. Ct. 4.a. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es, oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet, quasi dicat: pulchrior es intus, quam extra. Talis est terra bona.
marg.|
{a}
Et dabant fructum aliud centesimum
id est virginibus. Gn. 26.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum. Iob. 42.c. Dominus autem benedixit novissimis Iob. magis, quam principio eius.
marg.|
{b}
Aliud sexagesimum in v
iduis.
marg.|
{c}
Aliud tricesimum in c
oniugatis.
marg.|
{d}
Qui habet aures audiendi, audiat
] quasi dicat: hoc mysticum est.
marg.|
{e}
Et accedentes discipuli dixerunt ei Dole
ntes Apostoli, quia populus non intelligebat et quia talium verborum edificatione fraudabantur, moti caritate, que non solum suam, sed alienam salutem querit, ut potest, scientes, quod non sine causa, ita obscure populo loqueretur et alia in corde suo haberent, querunt sibi aperte ostendi. Primo respondit Dominus, ut sic ostenderet eis se esse Deum et non sine causa, ita loqui populo. Et in hoc facto invitant nos discipuli, ut de aliorum salute, plus quam de nostra simus solliciti, quia ut dicit Chrysostomus, perfecta gratia caritatis est, que amplius festinat aliis utilis et lucrosa esse, quam sibi. In hoc etiam instruit nos Dominus, ut indignis mysteria scripture non pandantur. Unde supra 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos. Dicit ergo.
marg.|
{e}
Et accedentes discipuli
ad litteram, vel mente. Ps. 33a. Accedite ad eum et illuminamini.
a Ps. 33, 6.
marg.|
{f}
Dixerunt ei
Chrysostomus: Cupientes discere, oportet interrogare.
marg.|
{g}
Quare in parabolis
id est per enigmata, id est et obscuram allegoriam.
marg.|
{h}
Loqueris eis supp
le dicentes etiam corde et nobis non parabolice, sed aperte.
marg.|
{i}
Qui respondens ait illis prim
o eorum questioni tacite respondens.
marg.|
{k}
Quia vobis datum est nosse mysteria regni celorum:
Beda. illis, qui foris sunt, ut Marcus 4.b. scribit in parabolis omnia fiunt. Foris quidem dicit, non solum illos, qui non curabant intrare navem, neque cognoscere veritatem, sed etiam omnes illis similes corporis sensum tantum sequentes, ut nihil spiritualiter intelligant. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientie, qui remotis cogitationum tumultibus in solitudine virtutum permanebant. Hoc autem, quod dicit, vobis significat eos presentes esse in navi. Per hoc, quod dicit, illis significat non esse presentes, sed a remotis. Nm. 4.b. Cumque involverit Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta. Aaron montanus, hi sunt maiores in Ecclesia. Caath penitentia, hi sunt minores.
marg.|
{l}
Mysteria regni celorum
id est abdita scripturarum. Hinc est, quod codex Evangelicus a sacerdote deosculatur apertus et ab aliis clausus.
marg.|
{m}
Illis autem non datum
quasi dicat: vobis revelanda sunt mysteria regni Dei et abdita scripturarum pandenda, quia ex amore auditis et fidem dictis adhibetis. Illi vero credere nolunt et ideo indigni sunt, ut eis mysteria revelentur. Item, illis quasi a longe positis tam fide, quam loco.
marg.|
{n}
Qui enim habet amorem
et hoc per naturalem cognitionem, secundum primam expositionem et generalem. Vel per inspirationem, id est sapientiam, scilicet conditam scientiam secundum expositionem secundam et minus generalem. Item.
marg.|
{n}
Qui habet
fidem.
marg.|
{o}
Dabitur ei et abundabit
quoad augmentum virtutum. Tertia expositio hec et specialis de Apostolis. Aliter.
marg.|
{n}
Qui habet enim
gratiam.
marg.|
{6.
49vb}{o}
Dabitur ei et abundabit
scilicet gloria. Is. 30.e. Miserans miserebitur tui. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Item.
marg.|
{n}
Qui habet desi
derium audiendi.
marg.|
{o}
Dabitur ei
intellectus. Eccles. 6.c. In omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua conserva vias eius, investiga illam et manifestabitur tibi. Item.
marg.|
{n}
Qui habet
fidem.
marg.|
{o}
Dabitur ei
visio manifesta. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Item.
marg.|
{n}
Qui habet volu
ntatem.
marg.|
{o}
Dabitur opus
. Phil. b. Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere. Item.
marg.|
{n}
Qui habet opus
.
marg.|
{o}
Dabitur inte
lligentia. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Et alibi. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Chrysostomus Si aliquis desiderium habuerit et studium, dabuntur ei universa, que a Deo sunt.
marg.|
{p}
Qui autem non habet, id quod videtur habere, auferetur ab eo
Chrysostomus Benedicit, quod videtur habere Neque enim hoc ipsum habet. Idem. Quomodo procedit. Si enim tollatur ab eo, quomodo non habuit. Et si non habuit, quomodo tollitur ab eo ? Sed ita procedit. Qui habet aliquem intellectum et non facit cum illo iustitiam pertinentem ad gloriam Dei, sed e contra circa res terrenas occupat eum, habens non videtur habere, quia quantum ad Deum nihil habet, qui Deo nihil facit. Sicut homo cuius oculi iniquitatem vident, quantum ad Deum videns dicitur cecus esse. Unde infra 15.b. Ceci sunt et duces cecorum. Et sic peccatis vivens, mortuus dicitur, quia ille talis diabolo, non Deo vivit. Sic qui habet intellectum et non operatur bonum, quantum ad Deum, nec habet intellectum et ideo tollitur ab eo et ipsum, quod habet, ut nec intelligat, quod est bonum et ideo ut cecus ducitur a demonibus, per omnia opera mala.
marg.|
{p}
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes fori
s miracula.
marg.|
{r}
Non vident intu
s me Deum. Is. vigesimo sexto b. In terra Sanctorum iniqua egit, ideo non videbit gloriam Dei.
marg.|
{s}
Et audientes fori
s.
marg.|
{t}
Non audiunt intu
s.
marg.|
{u}
Neque intelligunt lege
m Moysi et prophetas, licet exponam eis.
marg.|
{x}
Et adimpleatur in eis prophetia Esaie
, dicentis 6.c.
marg.|
{y}
Auditu audietis
Hieronymus:, predicationem Christi et non intelligetis
marg.|
{z}
Et videntes ocul
o corporis.
marg.|
{a}
Videbitis
Hieronymus:, miracula Christi.
marg.|
{b}
Et non videbitis ocul
o interiori.
marg.|
{c}
Incrassatum est enim cor populi huius
id est Iudeorum. Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit.
marg.|
{d}
Et auribus graviter audierunt Grav
iter audiunt, qui ea, que audiunt, contemnunt et ideo sunt molesta eis. Sap. 2.c. Gravis est etiam nobis ad videndum. Io. 6.g. Durus est hic sermo et quis potest eum audire ?
marg.|
{e}
Et oculos suos clauserunt Inte
rlinearis. Intuitum mentis per invidiam averterunt. Hieronymus: Ideo oculos suos clausisse dicuntur, ne arbitremur culpam nature esse, non voluntatis. Cum enim possent cogitare et intelligere averterunt.
marg.|
{f}
Ne quando oculis videant
id est numquam, id est non aliquando et ad totum sequens retorquetur expositio ista. Item nequando numquam, quoad hec verba, videant, audiant, intelligant. Vel nequando id est aliquando, quoad hec verba, convertantur et fanent. Simile 2Tim. 2.d. Corripientem eos, qui resistunt veritati, nequando Deus det illis penitentiam ad cognoscendam
{6.
50ra} Δ veritatem.
marg.|
{a}
Et auribus audiant et corde intelligant et convertantur ad p
enitentiam.
marg.|
{b}
Et sanem eos qui
sum verus medicus, sanans omnem languorem et omnem infirmitatem.
marg.|
{c}
Vestri autem beati oculi inte
riores et exteriores.
marg.|
{d}
Qui vident ocul
is interioribus me Deum, oculis exterioribus me hominem.
marg.|
{e}
Et aures vestre inte
riores et exteriores.
marg.|
{f}
Que audiunt pred
icationem meam.
marg.|
{g}
Amen quippe dico vobis, quia multi Prophete et iusti cupierunt videre, que vos videtis Is.
64.a. Utinam dirumperes celos, descenderes, a facie tua montes defluerent.
marg.|
{h}
Et non viderunt nisi
a longe per aliquas species. Hbr. 11.c. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes etc. Abraham, pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est. Io. 8.g. Item Moyses per rubum ardentem et incombustum previdit partum Virginis. Sed dulcius ex ipso fonte bibuntur aque. Et audito, que vos, auditis et non audierunt Iob. 24.a. Auditu auris audivi te, nunc oculus meus videt te.
marg.|
{k}
Vos ergo audite parabolam seminantis Non
singula verba, sed summam sententie. Non omnino exponit, ut habeas, in quo desudare possis, more nutricis, que nuces alumnis portans mirantibus frangit et nucleum ostendit.
marg.|
{l}
Omnis, qui audit verbum Dei
id est per quod promittitur regnum. Nota autem, quod est verbum celi, verbum Christi, verbum terre, verbum Iustiniani et Gratiani, verbum carnis, verbum Galeni.
marg.|
{m}
Et non intelligit
id est ad opus non perducit. Hoc enim est fideliter intelligere, unde fides dicitur, eo quod per eam fiant dicta.
marg.|
{n}
Venit malus
id est diabolus.
marg.|
{o}
Et rapit
] statim, ita quod in verbo nullam delectationem habent, nec incipiunt bene agere.
marg.|
{p}
Quod seminatum est in corde eius gran
um, scilicet verbi Dei et seminant semen carnis, de quo Gal. 6.b. Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Aggei 1.b. Seminastis multum et intulistis parum. Nota quod est semen seminatum, scilicet verbum Dei. Hoc est Christus in Iudea et Apostoli in universo mundo seminaverunt, de quo agitur hic. Item semen inspiratum voluntas, vel virtus. Hoc Deus in nobis sine nobis seminat, de quo in secunda parabola. Item cooperatum, fervor caritatis cooperante gratia ad bonorum operum multiplicationem, de quo in tertia. Quartum apponit, Cantor, scilicet innatum bonum propositum, quod dicit bonam voluntatem. Item est semen datum, eleemosyna. 2Cor. 9.b. Qui parce seminat, parce et metet. Item semen, oratio. Ps. 125. Qui seminat in lacrimis, in exultatione metent. Item semen est, quicquid boni feceris. Gal. 6.c. Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. Ecclesiast. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Item semen Christus, quem seminavit Deus in utero Virginis, quem seminant predicatores in agro Ecclesie, Gn. 22.d. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Nota quod melius seminant rustici, quam reges. Hic est, qui secus viam seminatus est etc.
marg.|
{q}
Non habet autem in se radicem cari
tatis radicate et timoris, ut supra.
marg.|
{r}
Sed est temporalis
Iob. 15.d. Non mittet in terra radicem et auferetur spiritu oris sui, scilicet per verbum iactantie. Os. 8.b. Ventum seminabunt et turbinem metent, culmus stans non est in eo germen, non faciet farinam, quod si fecerit, alieni comedent eam.
marg.|
{t}
Et persecutione de l
oco ad locum.
marg.|
{u}
Propter verbum fide
i.
marg.|
{x}
Continuo scandalizatur cade
ns a statu rectitudinis.
marg.|
{y}
Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum Dei audit et solicitudo seculi istius
id est qui semen recipit in corde angustiato solicitudinibus mundanis. Et nota quod est solicitudo laboris in acquirendo, timoris in possidendo, doloris in amittendo.
marg.|
{z}
Et fallacia divitiarum quia
promittunt et non solvunt. Prv. 10.a. Qui innititur mendaciis, hic pascit ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes. Eccl. 34.a. Quasi, qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia. Ps. 32. Fallax equus ad salutem. Boethius : Quid aliud fortuna fallax, quam initium future calamitatis.
marg.|
{a}
Suffocat verbum quas
i sub faucibus vocat, vel necat, viam spiritus precludens.
marg.|
{b}
Et sine fructu
scilicet boni operis.
marg.|
{c}
Efficitur tali
s, scilicet.
marg.|
{d}
Qui vero in terram bonam seminatus est
etc.
Et intelligit
id est ad opus perducit.
marg.|
{e}
Et fructum affert bona
rum cogitationum et affectionum, bonorum verborum et sanctorum operum. De primo. Is. 3.b. Dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet, Gal. 4.d. Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. De fructu oris. Hbr. 13.c. Offeramus hostiam laudis Deo semper, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. De tertio. Ps. 103. De fructu operum tuorum satiabitur terra. Ieremie 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit estus. Et erit solium eius viride et in tempore siccitatis non erit solicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Origenes Actus nostri sunt seminum fructus.
marg.|
{f}
Et facit aliud, quidem centesimum Nota
, centesimus fructus, triplex est perfectio: Contemplatio, virginitas, Martyrium.
marg.|
{g}
Aliud autem sexagesimum Sexa
gesimus, triplex est perfectio. Activa vita, vidualis, virginitas.
marg.|
{h}
Porro aliud tricesimum Tric
esimus duplex, scilicet fides Trinitatis, vita coniugalis.
marg.|
{k}
Vos ergo audite parabolam seminantis
etc.
Semi
nis iteratio est ratione sementis quadruplicis, quam seminavit. Primum seminavit in celo empyreo, scilicet Angelos, quod cecidit secus viam, Christum, cum appetiit esse similis ei in natura et claritate, quod notatur Is. 14.d. In celum conscendam, supra astra celi exaltabo solium meum. In potestate. Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. In scientia Ascendam super altitudinem nubium et similis ero Altissimo, in plenitudine donorum et gratiarum. Sed cecidit. Lc. 10.c. Videbam Satanam, sicut fulgur de celo cadentem. Et conculcatum est a Sanctis. Is. 14.f. In montibus meis conculcem eum. Et 4Rg. 14.c. Ioas rescripsit Amasie regi Iude. Carduus, id est diabolus petiit filiam Cedri, id est equalitatem divinitatis et bestie saltus, id est sancti ipsum mundum vastantes conculcaverunt carduum. Et volucres celi, id est predicatores et contemplativi comederunt illud. Iob. 40.d. Concident eum amici, divident illum negotiatores. Secundum semen Adam, quod in Paradiso seminavit, quod cecidit supra petram Christum, orto solo tentationis diaboli aruit, quia non habuit radicem nominis Dei.
{6.
50va} Δ Tertium semen, Iudei. Ps. 104. Semen Abraham servi eius. Hoc seminatum est in terra promissionis, sed spine, id est gentiles suffocaverunt, captivando eos ultra montes Caspios et per totum mundum dispergendo. Ieremie 4.a. Nolite serere super spinas. Quartum semen, seipsum seminavit in terra Virginis. Item in terra Crucis fuit seminatum, in terra deserta, ubi latrones, invia, quia ibi habuit, unum pedem super alium, inaquosa, quia sitiit. Item seminatum fuit per Apostolos in cordibus fidelium. In prima seminatione fecit fructum tricesimum, sexagesimum, centesimum. Nam beata Virgo fuit coniugata, vidua et virgo. Vel in prima seminatione fecit tricesimum, quia ex coniugata natum. Sexagesimum in Cruce, quia tunc vidua. In tertia autem seminatione centesimum in predicatoribus, Martyribus, Virginibus. Item semen est quilibet homo, qui seipsum debet seminare sicut Christus seipsum. Sed illud secus viam cadit, cum aliquis alterius exemplo, maxime Prelati, peccat. Is. 3.a. Corruet populus vir ad virum. Item supra petram Christum cadit, qui de eius misericordia presumit. Eccl. 40.c. Nepotes impiorum, id est imitatores demonum non multiplicabunt ramos et radices immunde super cacumen petre sonant. Cacumen petre Christi misericordia, que superexaltat iudicium, super hanc radices immunde, scilicet cogitationes sonant de misericordia presumendo. Isti non habent radicem timoris Domini, ideo orto sole tentationis estuant et arescunt. Inter spinas cadit, quando in mala societate moratur. Na. 1.c. Sicut spine se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium, quia quilibet alium pungit et excitat ad malum. Sed quandoque est aliquis inter tales, sicut lilium inter spinas. Item in terram bonam cadit, qui religionem intrat, vel quando penitentie humilitatem amplectitur. 1Cor. 15.f. Seminatur in corruptione laborum passibilitatis, surget in incorruptione impassibilitatis, seminatur in ignobilitate vilitatis, surget et in gloria claritatis, seminatur in infirmitate tentationum, surget in virtute subtilitatis, seminatur corpus animale in statu bestiali, surget spirituale in agilitate.
marg.|
{a}
Aliam parabolam
etc.
adhu
c sedens in navi. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. Sic Dominus proponit hic septem parabolas. Ps. 77. Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Assumptio erit in iudicio, quia Domini est assumptio nostra. Conclusio cum retributione. Ez. 7.f. Fac conclusionem.
marg.|
{a}
Simile factum est
etc.
Expo
sita parabola superiori solis Apostolis, iterum Dominus istam parabolam et alias sequentes dixit ad turbas, qua notatur infra ubi dicitur. Hec omnia locutus est Iesus ad turbas in parabolis. In hac autem parabola secunda suadet Dominus nobis bonam voluntatem, que sola remuneratur cautelam, patientiam, discretionem, longanimitatem, iustitiam, ut dicit hic Glossa Docet bonam voluntatem, ibi Bonum semen Cautelam ibi Cum autem dormirent Patientiam, ibi Inimicus homo non enim exarsit in iram. Discretionem, ibi Ne forte Longanimitatem, ibi: Sinite iustitiam, ibi Et in tempore Item, Simile est hic de semine inspirato. Hic autem non comparatur persona persone, cum regnum celorum sit Ecclesia et Christus seminans bonum semen, sed negotium comparatur negotio, quod factum fuit, vel fieri potuit.
marg.|
{c}
Factum est Hoc
dicit in hac parabola sola, quia ipse est semen bonum, scilicet granum frumenti. Io. 12.d. et hoc secundum humanitatem, secundum quam factum est, quia secundum divinitatem infactus erat. Vel quia inspiratio fit homo iustus et habet regnum celorum.
marg.|
{e}
Homini, qui seminavit bonum semen in agro suo
]
Gn.
24.g. Eo tempore deambulabat Isaac, est, Christus, ad meditandum in agro per viam, id est humilitatem, que dicit ad puteum, id est profunditatem Scripture, cuius nomen est videntis et viventis, id est qua cognoscitur et vivitur. Vel
In agro
id est in mundo inclinato iam die, id est sexta etate.
Agro suo Hoc
sup. non dixit, quia semen seminatum sermo exterior communis est bonis et malis, sed inspiratum tantum bonis, qui sunt ager Domini.
marg.|
{f}
Cum autem dormirent homines
id est pravi prelati. Prv. 6.b. Usquequo piger dormis ? Amos 6.a. Ve, qui opulenti estis in Sion. Et sequitur post. Qui dormitis in lectis eburneis, id est mundi delectationibus, que nitent et infrigidant, tamen dure et aspere sunt. Unde Dt. 3.b. legitur lectus Og fuisse ferreus. Og interpretatur congregans. Lc. 2.b. Pastores erant in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum, Apc. 3.a. Esto vigilans et confirma reliqua, que moritura erant. Venit inimicus eius, id est diabolus.
marg.|
{h}
Et superseminavit zizania
] id est hereses.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
Moraliter: Seminare triticum, id est seipsum, vel virtutes in agro, id est in corde hominum diabolus superseminat zizania, id est venalia cum virtutibus caritate informatis, vel mortalia cum virtutibus informibus, vel hereses super semen verbi Dei. 1Pt. 5.c. Sobrii estote et vigilate etc. infra 26.d. Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
marg.|
{i}
In medio tritici et abiit
. Nota quod zizania in singulari producit penultimam, in plurali vero corripit. Zizanium nomen est cuiusdam specialis herbe, hic ponitur pro qualibet immunditia segetum. Gn. 3.c. Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius.
marg.|
{k}
Cum autem crevisset herba
] Ps. 146. Qui producit in montibus fenum et herbam, servituti hominum, id est scientiam, Vel
herba sanc
ti. Crescit, cum proficit.
marg.|
{l}
Et fructum fecisset
id est bona opera ostenderet.
marg.|
{m}
Tunc apparuerunt et zizania
id est hereticorum dogmata.
marg.|
{n}
Accedentes autem servi patrisfamilias qui
custodiebant messem illam.
marg.|
{o}
Dixerunt ei, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ?
Unde ergo habet zizania ? Zizania et lolium idem est. Gn. 25.c. Dedit Dominus conceptum Rebecce, id est Ecclesie in principio, sed collidebantur in utero parvuli, id est fideles et heretici. Que ait, si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ?
marg.|
{p}
Et ait illis. Inimicus homo hoc fecit
id est diabolus, qui dicitur homo ab homine devicto, sicut Scipio Africanus ab Africa devicta. Hieronymus: Diabolus ideo inimicus homo dicitur, quia Deus esse desiit. Unde Ps. 9. scriptum est de eo. Exsurge, Domine, ne confortetur homo. Gn. 3.c. Inimititias ponam inter te et mulierem. Vel quia primas inimicitias voce significativa, que solius hominis naturaliter est, exercuit, ideo dicitur, inimicus homo. Vel quia sub similitudine rationis humane decepit.
marg.|
{q}
Servi autem dixerunt ei, vis, imus
id est ut eamus.
marg.|
{r}
Et colligimus ea exco
mmunicando, vel eos de medio tollendo. Eodem fervore hoc dicunt servi, quo Petrus amputavit auriculam Malchi. Mc. 14.e. Item Lc. d. g. Vis dicamus, ut descendat ignis de celo et consumat illos ? Et respondit, Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.
marg.|
{s}
Et ait.
Non Ecce discretio.
marg.|
{t}
Ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum Ita
erunt primi novissimi et novissimi primi. Dt. 28.d. Ipse erit in caput et tu eris in caudam. Gn. 18.c. Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius. Non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram. Nota autem, quod perhibetur hic festinata, damnosa, suspiciosa eradicatio. Festinata, quia prius debet corrigi. Damnosa, ut cum multitudo sit in causa, vel princeps, nisi fuerit manifesta et redundans in iniuriam Ecclesie. Unde Augustinus super illud. 2Cor. 6.d. Propter quod exite de medio eorum, dicit. Exire, est facere, quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cuiusque salva pace, quia aliquando tolerandi sunt mali pro pace Ecclesie. Suspiciosa, quando latent heretici, vel eorum infidelitate dubium est, excludendi non sunt, sed cum contumaces sunt, in cuius figura iudicii, non propter suspicionem, sed propter causam manifestam damnabit.
marg.|
{u}
Sinite utraque crescere Ecce
longanimitas, que est in exspectando, patientia autem in tolerando. Ordinante enim Deo fit quedam mirabilis translatio, ut electorum peccata transeant ad detrimenta et confusionem reproborum et reproborum bona transeant ad honorem et gloriam electorum. Unde 2Rg. duodecimo d.
{6.
51ra} Δ cum David diceret: Peccavi Domino, respondit Nathan: Transtulit Dominus peccatum tuum a te. In Cenes. 1. cum sola secunda dies careat benedictione, in tertia die duplicatur: Et hoc innuitur: Vidit Deus, quod esset bonum etc. Utraque Urtice proxima sepe rosa est, Iacob et Esau fratres uterini sunt. Sed videtur dici contrarium huic sententie, illud 1Cor. 5.d. Auferte malum ex vobisipsis, id est fornicationem. Sed littera se exponit, vel antecedens, ubi dicitur: Si is, qui frater nominatur inter vos fornicator, aut avarus etc. cum huiusmodi, nec cibum sumere, nominatus per notitiam, vel infamie notam, vel sententiam. Unde Glossa Apostolus hic dicit de manifesto, vel volente perseverare in malo.
marg.|
{a}
Usque ad messem iudi
cii. Apc. 14.d. Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terre.
marg.|
{b}
Et in tempore messis iudi
cii.
marg.|
{c}
Dicam messoribus
id est Angelis colligite Is. 34.d. Ipse, id est Dominus congregabit ea, id est monstra, id est peccatores et ipse mittet eis sortem et manus eius divisit eam illis. Idem 33.b. Spine congregate igni comburentur.
marg.|
{d}
Colligite primum zizania Cont
ra infra 25.c. primis dicitur, id est agnis: Venite, benedicti: Postea hedis: Ite maledicti. Solutio. Ibi subiungitur: Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti aut in vitam eternam.
marg.|
{e}
Et alligate ea ISID
ORUS. Similis culpe reos, consimilis cruciatus constringet.
marg.|
{f}
In fasciculos Inte
rl. non unum fascem, quia pro modo perversitatis sue unusquisque punietur. Contra. Is. 24.d. In die illa visitabit Dominus super militiam celi in excelso et super reges terre, qui sunt super terram et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Interl. Unde Dominus: Colligite primum etc. Solutio. Et unus et plures erunt fasciculi, quia communiter omnes reprobi damnabuntur. Licet diversitas sit in penis, omnium tamen una erit pena damni, scilicet visionis Dei carentia, pro criminum autem diversitate, diverse erunt actuales pene.
marg.|
{g}
Ad comburendum igne
extinguibili.
marg.|
{h}
Triticum autem
id est bonos.
marg.|
{i}
Congregate in horreum meum
id est in celestem gloriam, supra 3.c. Triticum congregabit in horreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili.
marg.|
{k}
Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Simile est regnum celorum
etc.
Supr
a de edificatione et profectu Ecclesie, hic de dilatatione agit. Nota dicitur regnum celorum iustorum vita, infra eodem e. Simile est regnum celorum fermento caritatis, que fermento comparatur. Doctrina Evangelii, vel fides secundum Beda.m. Item Ecclesia, ut supra eodem c. Simile est regnum celorum homini etc. Dicit ergo: Simile est regnum celorum id est predicatio Evangelii: De qua infra 21. Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius.
marg.|
{l}
Grano sinapis Huic
non tantum grano, sed toti huic negocio. Grano autem sinapis comparatur predicatio propter fervorem. Sed nota quod vulpes abscondit se in sabulo et extrahit linguam rubeam et ita decipit aves: Sic hypocrita abscondit se in exercitio penitentie et trahit verba predicationis, quasi flammantia, ut aliquod emolumentum inde recipiat. Rabanus Granum sinapis corpus Christi seminatum in agro, sepultum in horto, crevit resurgendo,
{6.
51rb} ramos expandit, cum predicatores per mundum dispersit. Vel granum sinapis caritas, que calefacit, venenum peccati expellit, purgat caput, id est mentem doctrina Evangelica. Item granum sinapis notitia Scripturarum, secundum Hieronymum. Christus incarnatus, secundum Beda.m. Unde dicit: Potest in grano sinapis humilitas Dominice Incarnationis intelligi, quo accepto misit in hortum suum homo, quia corpus Crucifixi Salvatoris accipiens Ioseph, in horto sepelivit: Io. 10.g. Expandit ramos, in quibus volucres celi requiescerent, quia predicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab huius mundi fatigatione respirarent. Et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in celum.
marg.|
{m}
Quod accipiens homo
id est cuius signum est, scilicet doctrinam Evangelii.
marg.|
{n}
Seminavit in agro suo
id est in mundo.
marg.|
{o}
Quod minimum, quidem est omnibus seminibus Theo
logia in principio nulla videtur, sed post apparet difficillima. Et etiam, quia non habet colorem rhetorici eloquii, sicut vetus alicubi et quia predicat ea, que sunt vilia mundo.
marg.|
{p}
Cum autem creverit, maius est omnibus oleribus et fit arbor Istu
d et id quod sequitur, non potest intelligi ad litteram. Unde dicit Beda.m super Lc. 13.d. Crevit, non sicut herbe, que cito arescunt et corruunt, sed sicut arbor, que longa annositate et optima fertilitate gaudet etc. Exponitur autem sic.
marg.|
{q}
Et fit arbor
id est arbori similis.
marg.|
{r}
Ita ut volucres celi veniant
id est viri spirituales. Hieronymus: anime credentium. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
marg.|
{s}
Et habitent in ramis eius Rami
diversitates dogmatum, ut pro varietate morborum varia sit medicina. Ez. 47.c. Erit fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam. Ps. 103. Saturabuntur ligna campi et cedri Libani, quas plantavit, illic passeres nidificabunt. Ibidem. Super ea volucres celi habitabunt. Eccles. 14.d. Statuet prelatus, scilicet filios suos sub tegmine illius, scilicet sapientie et in ramis illius morabuntur. Protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.
marg.|
{t}
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum celorum fermento Nota
fermentum sumitur in malo. Ex. duodecimo b. De agno Paschali. Azymum, quia fermento est contrarium, dicit Glossa hic, quia corrumperet fermentum a fervore. Zyma Grece, acredo Latine. Item in bono, quia fermentum pastam elevat, sic caritas mentem. Gregorius.: Machina mentis vis amoris et ideo igni comparatur, cuius est ascendere. Item reddit sapidam, sic caritas. Unde: Leve fit, quod bene fertur onus. Dt. trigesimo tertio c. Inundationes maris, quasi lac surgent. Item trahit ad suum saporem, sicut ignis ad suum calorem, quia est forma virtutum. Item fermentum in bono sumitur hic: Et Ex. trigesimoquarto c. Alia Glossa, id est fervor caritatis. Item in malo sumitur, primo Cor. quinto c. Non in fermento malitie et nequitie. Gal. 5.b. Modicum fermentum totam massam corrumpit. Item Lv. 2.c. Omnis oblatio absque fermento fiet. Lc. 12.a. Attendite a fermento Phariseorum.
marg.|
{u}
Quod acceptum mulier
id est divina sapientia, vel gratia.
marg.|
{x}
Abscondit in farine satis tribus Satu
m ad litteram est genus mensure, iuxta morem Palestinorum, modium et dimidium capiens.
marg.|
{y}
Donec fermentatum est totum Tria
sata sunt spiritus et anima et corpus. In his tribus satis miscuit divina sapientia, vel gratia, caritatem, ut anima et corpus serviant spiritui. Vel tria sata sunt tres vires anime, in quibus Dominus miscet caritatem, ut in unum consonent. Item tria sata, triplex genus hominum, qui per Noe, Iob. et Danielem significantur. Ez. decimo quarto e. Item, lex, Prophete et Evangelium secundum Hilarius., secundum Beda.m, vel Hieronymum: Diligere Deum ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus. Hilarius. Fermentum de farina est, quod acervo sui generis virtutem acceptam reddit. Huic se Dominus comparavit. Quem acceptum mulier, scilicet Synagoga, per iudicium mortis abscondit, arguens legem et Prophetas Evangelio dissolvi. Ipse autem farine mensuris tribus, id est legis, prophetarum et Evangelii equalitate coopertus omnia facit unum, ut quod lex constituit, prophete nuntiaverunt, ad ipsum Evangelii profectibus expleatur. Fiunt namque omnia
{6.
51va} Δ per Dei spiritum eiusdem virtutis et sensus. Item Hieronymus: Farina, Deitas, tria sata tres persone, quia mensuraliter de eis loquendum est. Item farina, sacra Scriptura, quia reficit, secundum Hilarium. Item populus, quia ex diversis, secundum Hieronymum, qui molitur spei et timoris mollis. Item secundum Hilarium, tria sata, genus humanum est ex tribus filiis Noe reparatum. Cui sapientia Dei, fidem, dilectionem, sanam doctrinam commende, donec totum fermentetur, id est donec in fine mundi fideles ad gloriam perfecte resurrectionis veniant.
marg.|
{a}
Hec omnia supr
a dicta.
marg.|
{b}
Locutus est Iesus
etc.
sed
discipulis aperte loquebatur.
marg.|
{c}
Et sine parabolis non loquebatur eis
Chrysostomus tunc.
marg.|
{d}
Ut adimpleretur Ut,
consecutivum est.
marg.|
{e}
Quod dictum est
etc.
in P
s. 77. dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructuabo abscondita a constitutione mundi Colos. 1.d. Mysterium, quod absconditum fuit a seculis et generationibus, nunc autem manifestum est Sanctis eius.
marg.|
{f}
Tunc dimissis turbis venit in domum
etc.
tamq
uam familiares et noti.
marg.|
{g}
Dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniarum agri
Chrysostomus Considerant, quod dictum fuerat ad illos: Vobis datum est etc.
marg.|
{h}
Qui respondens: Qui seminat bonum semen, est filius hominis: Ager autem est mundus Io.
1.a. Mundus per ipsum factus est.
marg.|
{i}
Bonum vero semen hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam
etc.
Messis vero consummatio seculi In p
rimo adventu Dominus per discipulos messuit zizania cum tritico. De quo supra 9.d. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. In secundo adventu per Angelos messores separabit loco ea, que separata erant merito hic. Que separatio erit quedam ventilatio: De qua Apc. 14.d. Mitte falcem tuam et mete, quoniam venit hora, ut meteatur.
marg.|
{k}
Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo zizania colliguntur et igni comburuntur, sic erit in consummatione seculi
id est in fine mundi. Cum igne enim, qui comburet faciem mundi, concludentur impii in internum.
marg.|
{i}
Mittet filius hominis angelos
scilicet bonos, per quos exercebitur hec vindicta.
marg.|
{m}
Et colligent de regno eius
id est de Ecclesia.
marg.|
{n}
Omnia scandala idem
est, quod zizania, id est malos. Unde exponit se, cum subdit.
marg.|
{o}
Et
id est eos, qui faciunt iniquitatem non qui fecerunt.
marg.|
{p}
Et mittet eos in caminum ignis
id est in infernum.
marg.|
{q}
Ibi erit fletus et stridor dentium Pena
caloris est fletus, pena frigoris est stridor, ut transeat ab aquis nivium ad calorem nimium. Iob. 24.c.
marg.|
{r}
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum
id est in Paradiso. In Sole autem quatuor dotes corporis glorificati intelliguntur. In claritate luciditas. Item quia exiens ab Oriente statim apparet in Occidente et in hoc agilitas. In hoc quod transit per vitrum subtilitas. In hoc, quod radius eius armis non leditur, impassibilitas. Sap. 3.b. Fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent. Sir. 27.b. Homo sensatus in sapientia sua manet, sicut sol.
marg.|
{s}
Qui habet aures audiendi audiat Ez.
12.a. Oculos habent ad videndum et non vident, aures ad audiendum et non audiunt, quia domus asperans est.
marg.|
{t}
Simile est regnum celorum thesauro Thes
aurus scientia Christi. Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni.
marg.|
{6.
51vb}{u}
Abscondito Colo
s. 2.a. In quo sunt omnes thesauri sapientie et absconditi. Iob. 38.c. Num ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? Scriptura nix est, ubi promittit ; grando, ubi comminatur. Ager. Scriptura, quia agendo et laborando acquiritur scientia. Iob. 28.c. Abscondita est ab oculis omnium viventium. Latet enim Christus in cortice littere, ut Moyses in fiscella stupea. Ex. 2.a. Vel thesaurus est vita eterna. Iob. 3.e. Exspectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulchrum. Et loquitur de illis, qui mortem habent in desiderio et vitam in patientia.
marg.|
{u}
Abscondito Is.
74.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti exspectantibus te.
marg.|
{x}
In agro
id est in celo, quem debemus emere. Prv. 31.b. Consideravit agrum et emit illum. Et hic est argumentum, quod possumus mereri vitam eternam ex condigno creatam, non increatam, quia non emit thesaurum, sed agrum. Ieremia 32.b. Emi agrum de Ananehel filio patrui mei, qui est in Anathot et appendi ei argentum septem stateres et decem argenteos. Ananehel donum, vel gratia Dei, quia quicquid habes meriti, preventrix gratia donat, que est filius patrui, id est Christi, qui fuit frater patris nostri Adam. In Anathot, id est obedientia. Septem stateres sunt septem opera misericordie. Decem argentei, observatio decalogi. Thesauro Hilarius. Quem invenisse gratuitum est. Sed quia celestes divitie non nisi damno seculi possidentur, qui invenit contemnere secularia debet, in agro Gregorius. Quem venditis omnibus comparat, qui voluptatibus carnis renuntiat et terrena desideria per celestis discipline custodiam calcat, ut liberius se applicet studio intelligentie. Item thesaurus celeste desiderium, secundum Gregorium, ager disciplina studii celestis. Item thesaurus Christus, ager caro, vel Scriptura, secundum Hieronymum. Item thesaurus utrumque testamentum, secundum Ambrosium, ager tota Ecclesia. De hoc dicit Glossa ista. Thesaurus potest accepi etc.
marg.|
Et <Glossa> interlinearis Illa. Thesaurus celeste etc.
marg.|
{y}
Quem qui invenit homo Quem
thesaurum. Nota autem, quod solet queri et inveniri res abscondita, res perdita, res proiecta. Absconditus fuit Christus per humilitatem. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus, Perditus per carnis mortificationem. Qui amat animam suam perdet eam. Abiectus per paupertatem. Ps. 83. Elegi abiectus esse in domo Dei mei. Lc. secundo b. Invenietis infantem positum in presepio pannis involutum.
marg.|
{z}
Abscondit ; Qu
ia sicut dicit Gregorius. depredari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Unde Is. 39. et 4Rg. 20. Ezechias thesauros templi amisit, quia nuntiis regis Babylonis revelavit.
marg.|
{a}
Et pre gaudio illius vadit et vendit universa, que habet et emit agrum illum Hoc
maxime faciunt claustrales. Lc. 18.d. Omnia, quecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in celo. Ez. 2.d. Qui vendit, ad id quod vendidit, non revertetur. Augustinus in persona Domini. Venale habeo. Quid ? Regnum celorum etc. Item de virginibus potest exponi. Thesaurus absconditus est virginitas abscondita per humilitatem in agro carnis. Iob. 39.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, id est virginitatis ? Que nix dicitur propter candorem et frigiditatem. Aut thesauros grandinis aspexisti, propter motus carnis, quos frequenter habent isti. Hieronymus: Libido honestas mentes libentius persequitur.
marg.|
De hoc etiam thesauro. Prv. vigesimo primo c.
{6.
52ra} Δ Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti. Dicitur autem thesaurus, quia de raris fit et non omnes capiunt hoc verbum. Item de pretiosis. Ecclesiastici 26.c. Omnis ponderatio non est digna continentis anime. Item de durabilibus: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei. Virgines autem proprie sunt sponse Christi et ideo regine, quarum est habere coronam. De qua Apc. 12.a. Mulier amicta Sole et Luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim. Prima stella dicitur deformitas. Cyprianus. Quomodo portavimus imaginem eius, qui de limo est, sic portemus imaginem eius, qui de celo est. Hanc imaginem portat virginitas, non luxuria, que limosa est. Secunda Angelorum conformitas. Hieronymus: In carne preter carnem vivere angelica est vita, non humana, infra 22.c. Neque nubent, neque nubentur, sed erunt, sicut Angeli Dei. Tertia, integritas. Cyprianus. Virginitas est opus integrum, atque incorruptum, imago Dei respondens ad sanctimoniam Domini. Quarta munditia. Apc. 14.a. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Quinta, fragantia. Cyprianus. Virginitas est flos propter odorem suum. Ct. secundo a. Sicut lilium inter spinas etc. Sexta est raritas, 1Cor. 7.e. De virginibus preceptum Domini non habeo, consilium autem do. Septima pretiositas. Sir. 27.c. Omnis ponderatio non est digna continentis anime. Octava solitudinis amotio, 1Cor. septimo f. Que innupta est cogitat, que Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Nona est observandi eam difficultas. Hieronymus: Libido in virginibus maiorem parit famem, dulcius estimatur, quod nescitur. Decima remuneratio. Is. 56.q. Hec dicit Dominus Eunuchis, qui custodierint Sabbata mea et eiecerint, que ego volui et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus. Undecima est eius significatio, quia significat Ecclesiam triumphantem. Unde non potest consecrari, nisi virgo, licet episcopus corruptus consecretur, qui significat militantem. Duodecima est, quia est sponsa Christi, 2Cor. 11.a. Respondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Hec sunt duodecim laudabilia, duodecim stelle in virgine.
marg.|
{a}
Iterum simile est regnum celorum homini negociatori qui
negotiando laborat, ut ditetur: Sic sancti vigiliis, orationibus et bonis operibus. Prv. 31.c. Gustavit et vidit, quia bona est negotiatio eius de malis: Apc. 18.c. Negotiatores eius amare flebunt. Ps. 70. Quoniam non cognovi negotiationem. Ezechiel. 7.d. Qui emit, non letetur et qui vendit, non lugeat. Ementibus temporalia pro celestibus lugendum est. E contrario vero gaudendum. Lc. 29.b. Negociamini, dum venio. Is. 55.a. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
marg.|
{b}
Querenti bonas margaritas
. Nota quod margarita est dulcedo vite celestis, secundum Gregorium. Speciale preceptum caritatis, secundum Augustinum. Intellectus de incarnatione Christi, vel Christus habitus, secundum eundem. Lex et prophete, secundum Hieronymum. Sacramentum passionis et resurrectionis, secundum eundem. Apc. 21.f. Singule porte ex singulis margaritis erant.
marg.|
{c}
Inventa autem una pretiosa margarita:
id est Christo. Eph. 5.a. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi et ambulare in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Semetipsum hoc est, quod hic dicitur, Abiit, vendidit, emit. Abrenuntiando
{6.
52rb} omnibus suis, quasi abiit homo a se et a mundo. Quando vero proprie voluntati, tunc vendidit se et sua. Quando vero proprie rationi, tunc emit quasi suam rationem Dominus dans aliam. Margarita in conchis reperitur. Sic Christus in eis, qui clauso ostio in cubiculo orant patremb. Unde et Christus natus est in diversorio: Lc. 2.c. Et Dominus super antiquis apparuit in caligine. Fertur etiam, quod Margarita nascitur ex rore celi in concham maris se aperientem: Sic Christus de Spiritu sancto in Beatam virginem verbis Angeli consentientem. Is. 45.b. Aperiatur terra et germinet Salvatorem. Item dicitur, quod margarita valet contra morbum caducum, sic Christi gratia contra mortale peccatum.
b Cf. Mt. 6, 6.
marg.|
{d}
Abiit et vendidit omnia
, que habuit Augustinus Venditis rebus nostris nihil magis earum accipimus, quam nos ipsos, quia talibus implicati nostri non erimus. Rursum nos proprios pro illa margarita demus, non quia intantum valeat, sed quia plus dare non possumus.
marg.|
{e}
Et emit eam
. Prv. 20.c. Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit, tunc gloriabitur. Nota in septem parabolis per ordinem, edificationem Ecclesie, profectum, dilatationem, fervorem, operum conservationem, solicitudinem amoris, solicitudinem timoris.
marg.|
{f}
Iterum simile est regnum celorum sagene.
Sagena est predicatio Evangelica. Hanc sagenam traxerunt Apostoli et Apostolici viri. Unde, 3Rg. 7.c. Dicitur, quod capitella columnarum vestibuli, id est Ecclesie militantis erant erea et erant reticula superposita. Ieremie 16.d.c Mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos, supra 4. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. De sagena autem diaboli dicitur. Hab. 1.d. Totum in hamo suo sublevavit, traxit illud in sagena sua. Ecclesiast. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum est, sagena cor eius. Sagene dico.
c Ier. 16.
marg.|
{g}
Misse in mare,
id est in mundum.
marg.|
{h}
Et ex omni genere piscium congreganti
. Unde Act. 10.b. In disco Petri erant animalia munda et immunda. Similiter in arca Noe: Gn. 7.a. Moyses non tantum homines ducit secum, sed et iumenta. Ex. 12.f. Circa templum etiam, non tantum erat atrium mundorum, sed immundorum. Et sicut non est acceptor personarum Deus, ita nec doctrina Evangelica.
marg.|
{i}
Quam, cum impleta esset, educentes Hoc
erit in fine seculi. Prv. 7. Non est vir in domo, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit, in die Lune plene reversurus.
marg.|
{k}
Et secus litus]
litus ut dicit Glossa est finis seculi. Gn. 49.b. Zabulon in litore maris habitabit et faciet habitaculum fortitudinis in alia vita et in statione navium, id est Ecclesiarum pertingens usque ad Sidonem, quia tunc spolia dividet.
marg.|
{l}
Sedentes
id est iudicantes. Remigius. Angeli officio, sibi iniuncto, quodammodo iudicabunt, quod per sedere intelligitur.
marg.|
{m}
Elegerunt bonos in vasa sua
id est in eterna tabernacula.
marg.|
{n}
Malos autem foras miserunt
. Apc. 22.c. Foris canes et venefici.
marg.|
{o}
Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum Fili
is Israel transeuntibus divisum est mare a mari.
marg.|
{p}
Et mittent eos in caminum ignis
id est in infernum. Gn. 15.d. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Ps. 20. Pones eos ut clibanum ignis. Mal. 4.a. Ecce dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem stipula. Nota autem, quod est triplex caminus bonus. Tribulationis, contra luxuriam, paupertatis, contra avaritiam, humiliationis, contra superbiam. De primo: Prv. 17.a. Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Deus. Hic est caminus, in quo positi fuerunt tres pueri, nec tamen lesi: Dn. 3.c. De secundo: Ecclesiast. 2.a. Omne quod tibi applicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. De tertio: Is. quadragesimo octavo b. Elegi te in camino paupertatis. Qui autem in hoc triplici camino fuerint bene purgati, ponentur in camino celestis patrie: De quo Is. 31.d. Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem.
marg.|
marg.|
{6.
52va} Δ {a}
Ibi erit fletus et stridor dentium
id est in pena gehennali non erit in camino stridor dentium, sed ex frigore, vel indignatione.
marg.|
{b}
Intellexistis hec omnia ? Dicunt ei: Etiam et ait illis. Ideo omnis scriba doctus in regno celorum
id est in Ecclesia.
marg.|
{c}
Similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo
id est de scientia sua Prv. 21.c. Secundum aliam translationem: Thesaurus desiderabilis requiescet in ore sapientis.
marg.|
{d}
Nova et vetera
id est auctoritates novi et veteris testamenti. Unde Ct. 7.d. Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Vel Nova et vetera id est promissa et minas. Apc. 4.b. De throno Dei exibant tonitrua et voces. Vel arguit vitia, monet ad virtutes. Col. 3.b. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem Dei. Nota autem, quod in istis tribus ultimis parabolis tria genera perfectorum significantur, scilicet virgines, martyres, predicatores. Virginitas enim est thesaurus absconditus. Secunda, que est de margarita, qui est lapis pretiosus et per multas tunsiones fit pretiosus, Martyres significantur. Tertia de sagena, que est instrumentum piscatorum, significat confessores. Hi tres habebunt aureolam, quod significatur in coronula arce altaris thymiamatis et mense. Prima significat aureolam virginum. Virginitas enim est arca. Ex. 37.a. Secunda, lex Evangelii approbatur. Lauda sterilis, que non paris et decanta laudem et hymnum, que non pariebas, quoniam multi filii deserte magis, quam eius, que habet virum. Is. 54.a. In lege enim maledicebatur sterilis. Item virga discipline, qua castigat corpus suum et castum agit. Item tabule, ut sit una de numero prudentum, non fatue. Item manna, dulcis conversationis. Ista significantur per illos, qui dixerunt ad Ismael, Ieremie 41.b. Habemus thesaurum in agro frumenti, quoad ad primum ; hordei, quoad secundum, propter punctiones discipline ; olei lucentis, quoad tertium ; mellis, quoad quartum. Secunda corona altaris thymiamatis significat aureolam Martyrum, qui se obtulerunt Deo in odorem suavitatis. Tertia aureola predicatorum, qui debent esse mensa habens panes propositionis calidos positos in sabbato, ut in Dominica familie Domini distribuant. Sed multorum panes sunt iam frigidi et muscidi, sicut Gabaonitarum. Hos autem infrigidat ventus triplex, scilicet solicitudo temporalium. Sir. 34.a. Quasi, qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia. Secundus ventus est verborum. Bernardus. Quid inflaris, quid irasceris ad flatum unius venti ? Iob. 15.a. Numquid sapiens respondebit, quasi in ventum loquens ? Tertius ventus est superbia. Prv. 25.d. Ventus aquilo dissipat pluvias predicationis, quas pluunt nubes.
marg.|
{e}
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde: Et veniens in patriam suam
scilicet Nazareth.
marg.|
{g}
In synagogis eorum ubi
congregabantur.
marg.|
{h}
Ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia hec et virtutes
id est miracula, 1Rg. 10.c. Num et Saul inter Prophetas ? Io. 7.g. Numquam sic locutus est homo. Eccl. 13.d. Pauper locutus est sensate et non est ei datus locus.
marg.|
{i}
Nonne hic est fabri filius
? Mc. 6.a. Dicit: Nonne hic est faber ? Hic dicitur: Fabri filius. Utrumque potuit dici. Eo enim, quod erat filius fabri, credebant esse faber, sed in eorum errore veritas latet. Hieronymus: Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit cooperante Spiritu sancto et igni, qui fabricatus est Auroram et Solem, Ecclesiam primitivam et sequentem. Ps. 73. Tu fabricatus es Auroram et Solem.
marg.|
{k}
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas et sorores eius nonne omnes apud nos sunt ? Frat
res et sorores dicuntur hic consanguinei, more Scripture. Unde Gn. 20.a. Dixit Sara de Abraham, frater meus est. Et Gn. decimo tertio b. Ne queso sit iurgium inter me et te, inter pastores tuos et pastores meos, fratres enim sumus.
marg.|
{l}
Unde ergo huic omnia ista ? Et scandalizabantur in eo
Hilarius. Huic magna, huic humilia cernens veritatem iudicii non recipit, sed scandalizatur, quod est impediri mentis arbitrium.
marg.|
{m}
Iesus autem dixit eis: Non est propheta
id est ego, de quo Dt. 18.c. Prophetam suscitabit Dominus vobis de fratribus vestris: Vel propheta dicitur, quilibet alius.
marg.|
{n}
Sine honore nisi in patria sua et in domo sua Iose
phus in patria a fratribus affligitur, sed in Egypto ab extraneo sublimatur. Et Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui etc. Nm. 12.a. Locuti sunt Maria et Aaron contra Moyses propter uxorem eius Ethiopissimam. Nm. 16.a. Chore et alii de genere Levi surrexerunt contra Moysen, quia cognati eius. Nota de illo, qui noluit adorare imaginem crucifixi, quia facta fuerat de piro sua. Hilarius. Inhonoratur Deus a suis, quamquam et docendi et prudentia et operandi virtus admirationem admoneret.
marg.|
{o}
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum Faci
t tamen aliquas, sed non multas. Pauca enim fecit miracula de misericordia, ne increduli amplius damnarentur. Aliqua tamen fecit de iustitia, ut inexcusabiles iuste damnaret.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_13)
Notes :