Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,1 

Et egressus Iesus de templo
ibat. Et accesserunt1 discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
1 accesserunt Rusch Weber ] + ad eum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 24,2 

Ipse autem respondens ait illis2: Videtis hec omnia?
2 ait illis Rusch ] dixit eis Li446@ Li446 Weber
Amen dico vobis, non relinquetur hic3 lapis super lapidem qui non destruatur.
3 hic Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,3 

Sedente autem eo
super montem Oliveti
accesserunt ad eum discipuli eius4 secreto
4 eius Li446@ Rusch ] om. Weber
dicentes: Dic nobis5 quando hec erunt et quod signum6 adventus tui et consummationis seculi?
5 nobis Li446 Rusch Weber] vobis Li446@ |
6 signum Li446 Rusch Weber] + erit Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 24,4 

Et7 respondens Iesus dixit eis8: Videte ne quis vos seducat.
7 Et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
8 eis Li446 Rusch Weber] illis Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 24,5 

Multi enim venient
in nomine meo
dicentes: Ego sum Christus et multos seducent9.
9 et ... seducent Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,6 

Audituri enim estis
prelia
et opiniones preliorum.
Videte ne turbemini.
Oportet enim hec fieri
sed nondum est finis10.
10 est finis Rusch Weber ] statim finis Li446@ , statim est finis Li446
Numérotation du verset Mt. 24,7 

Consurget enim gens in gentem
et regnum in regnum
et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
Numérotation du verset Mt. 24,8 

Hec autem11 initia sunt dolorum.
11 autem Rusch ] + omnia Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,9 

Tunc tradent
vos
in tribulationem et occident vos et eritis odio
omnibus gentibus12
12 gentibus Rusch Weber ] hominibus Li446@ Li446
propter13 nomen meum.
13 propter Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,10 

Et tunc scandalizabuntur multi
et invicem tradent
et odio habebunt invicem.
Numérotation du verset Mt. 24,11 

Et multi pseudo prophete surgent
et seducent multos.
Numérotation du verset Mt. 24,12 

Et quoniam abundabit
iniquitas
refrigescet caritas multorum.
Numérotation du verset Mt. 24,13 

Qui autem perseveraverit14
14 perseveraverit Li446 Li446@ Rusch ] permanserit Weber
usque in finem
hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 24,14 

Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
in testimonium
omnibus gentibus
et tunc
veniet consummatio.
Numérotation du verset Mt. 24,15 

Cum ergo videritis abominationem desolationis
que dicta
est a Daniele15 a propheta stantem in loco sancto
0 Cf. Dn. 9, 27.
15 Daniele Li446@ Rusch ] Danihelo Weber
qui legit
intelligat:
Numérotation du verset Mt. 24,16 

Tunc qui in Iudea
sunt fugiant ad montes
Numérotation du verset Mt. 24,17 

et qui in tecto non descendat tollere aliquid
de domo sua
Numérotation du verset Mt. 24,18 

et qui in agro
non revertatur
tollere tunicam suam.
Numérotation du verset Mt. 24,19 

Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset Mt. 24,20 

Orate autem
ut non fiat fuga vestra16 hieme vel sabbato.
16 vestra Rusch Weber ] nostra Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,21 

Erit enim tunc
tribulatio magna
qualis non17 fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
17 non Li446 Rusch Weber] numquam Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,22 

Et nisi18 breviati fuissent dies illi,
18 nisi Li446 Rusch Weber] + in Li446@
non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.
Numérotation du verset Mt. 24,23 

Tunc
si quis vobis
dixerit: Ecce hic Christus
aut illic,
nolite ei19 credere.
19 ei Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,24 

Surgent enim pseudo christi et pseudo prophete
et dabunt signa magna
et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest
etiam electi.
Numérotation du verset Mt. 24,25 

Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 24,26 

Si ergo dixerint vobis:
Ecce in deserto est
nolite exire,
ecce in penetralibus20 nolite credere.
20 penetralibus Rusch ] penetrabilibus Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,27 

Sicut enim fulgur
erit21 ab oriente
21 erit Rusch ] exit Li446@ Li446 Weber
et paret usque in occidentem,
ita erit22 adventus Filii hominis.
22 erit Li446@ Cas574 Rusch] + et Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,28 

Ubicumque fuerit corpus
illuc23 congregabuntur24 aquile.
23 illuc Rusch Weber] illic Li446@ Li446 |
24 congregabuntur Rusch Weber ] + et Li446@ Li446 |
Numérotation du verset Mt. 24,29 

Statim autem post tribulationem dierum illorum
sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
et stelle cadent de celo
et virtutes celorum
commovebuntur
Numérotation du verset Mt. 24,30 

et tunc parebit25 signum Filii hominis in celo
25 parebit Rusch Weber ] apparebit Li446@ Li446
et tunc plangent omnes tribus terre
et videbunt Filium hominis venientem
in nubibus celi
cum virtute multa et maiestate.
Numérotation du verset Mt. 24,31 

Et mittet angelos suos cum tuba
et voce magna
et congregabunt26 electos eius
26 congregabunt Li446@ Rusch Weber ] congrabunt Li446@ *
a quatuor ventis,
a summis27 celorum usque ad terminos eorum.
27 a summis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,32 

Ab arbore autem fici discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia28 nata scitis quia prope est estas.
28 folia Li446@ Li446 Rusch Weber] filia Li446@*
Numérotation du verset Mt. 24,33 

Ita et vos cum videritis hec omnia
scitote quia prope est in ianuis.
Numérotation du verset Mt. 24,34 

Amen dico vobis
quia non preteribit
hec generatio29 donec omnia30 fiant.
29 hec generatio Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
30 omnia Li446 Rusch ] + hec Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,35 

Celum
et terra transibunt
verba autem31 mea non preteribunt.
31 autem Li446@ Li446 Rusch ] vero Weber
Numérotation du verset Mt. 24,36 

De die
autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum
nisi Pater solus.
Numérotation du verset Mt. 24,37 

Sicut autem in diebus Noe
ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset Mt. 24,38 

Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes
et bibentes32
32 bibentes Rusch Weber ] + et Li446@ Li446
nubentes et nuptum33 tradentes usque ad eum diem quo intravit34 in arcam Noe
33 nuptum Cor3 (al.) Rusch Weber ] nuptui ΩJ Li446@ |
34 intravit Rusch ] introivit Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,39 

et non cognoverunt
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset Mt. 24,40 

Tunc
duo
erunt in agro,
unus assumetur et unus relinquetur.
Numérotation du verset Mt. 24,41 

Due molentes in mola,
una assumetur
et altera35 relinquetur.
35 altera Li446 Rusch ] una ΩJ Li446@ Weber
Duo in lecto,
unus assumetur et alter36 relinquetur37.
36 alter Rusch ] unus ΩJ Li446@ Li446 |
37 duo...relinquetur ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus et antiqui non habent hunc versum set Rabanus habet et exponit) Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,42 

Vigilate ergo
quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Numérotation du verset Mt. 24,43 

Illud autem scitote,
quoniam si sciret paterfamilias
qua hora fur
venturus esset, vigilaret utique
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset Mt. 24,44 

Ideoque38* et vos estote parati
38 Ideoque Li446@ Weber ] Ideo Rusch
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Numérotation du verset Mt. 24,45 

Quis, putas,
est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus
super familiam suam
ut det illis cibum in tempore?
Numérotation du verset Mt. 24,46 

Beatus ille servus39 quem cum venerit dominus eius
39 ille servus Cas239 Rusch] inv. Cas574
invenerit sic facientem.
Numérotation du verset Mt. 24,47 

Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
constituet eum.
Numérotation du verset Mt. 24,48 

Si autem dixerit malus servus ille40 in corde suo41: Moram facit dominus meus venire
40 servus ille] inv. Cas239 Cas574 |
41 in corde suo Cas239 Rusch] om. Cas574 |
Numérotation du verset Mt. 24,49 

et ceperit42 percutere conservos suos,
42 ceperit Cas239 Cas574 Li446 Rusch Weber] + et Li446@
manducet autem et bibat cum ebriosis43,
43 ebriosis Cas239 Li446@ Rusch] ebriis Weber
Numérotation du verset Mt. 24,50 

veniet44 dominus servi illius in die qua non sperat
44 veniet Cas239 Rusch] + autem Cas574
et hora qua45 ignorat
45 et... qua Cas239 Rusch ] hora quam Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,51 

et dividet eum,
partemque eius
ponet cum hypocritis.
Illic erit fletus
et stridor dentium.

Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,1 
marg.| { 74vb }{g} Et egressus Iesus de templo ibat Suff ecisset forte dixisse, egressus, sed addidit, ibat, quasi offensus ibat, sicut aliquis, qui, quod separabat, non invenit.
marg.| {h} Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei edificationes templi <Glossa> interlinearis : Non ignotas, sed tamquam admirandas. Ac si tacite dicerent. Edificia solida dirui non poterunt.
marg.| {i} Ipse autem respondens, ait illis. Videtis hec omnia. Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur Hoc factum est in parte quadragesimo secundo anno post passionem Domini a Romanis, postea ex toto per Elium Adrianum. Chrysostomus Si civitas aliqua regi terreno facta fuerit rebellis, nonne mittit milites, ut fiat deserta ? Ut quia potestatem regis sui non cognovit in bono, cognoscat in malo. Hoc est contra illos, qui pulchra faciunt edificia, maxime de patrimonio Crucifixi. Ier. 22.d. Ve, qui edificat domum suam non in iustitia et cenacula sua non in iudicio. Qui dicit, edificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque synopide, id est sanguine Christi. Ad quid ergo tam magna et sumptuosa edificia postquam destruentur ? Eccl. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur, ibit cum illo. Habac. 2.c. Lapis de pariete clamabit et lignum, quod inter iuncturas edificiorum est, respondebit.
marg.| {k} Sedente autem eo super montem Oliveti Locu s, in quo sedit, ut habetur super Mc. 13.a. dicebatur locus offensionis et erat e regione contra templum, ut ipso corporis situ ostenderet ruinam civitatis et templi, scilicet eo ipso, quod erat oppositus templo.
marg.| {l} Accesserunt ad eum discipuli Mc. 13.a. dicit. Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas.
marg.| {m} Secreto dicentes, dic nobis, quando hec erunt et quod signum adventus tui et consummationis seculi ? Nota quod idem sit tempus iudicii et consummationis seculi, quia tunc transibit mundus et gloria eius, nihilominus ipsi adhuc tamquam indiscreti tria proponunt. Videntur enim querere signa eversionis civitatis et adventus iudicii et consummationis seculi. Chrysostomus Illud primum interrogant propter se, sed secundum propter nos. Nobis enim expedit scire signa consummationis. Omnibus enim laborantibus dulcis est finis. Viator libenter interrogat, ubi sit mansio. Mercenarius frequenter computat, quando annus completur. Agricola semper tempora messis exspectat. Mulier pregnans de decimo mense semper cogitat. Et servi Dei libenter, de consummatione requirunt. Quia ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, supra 6.c.
marg.| {n} Et respondens Iesus, dixit illis Resp ondet tamquam supererogans magister premuniens discipulos, ne seducantur ab Hereticis presentibus, vel futuris, crescente fide, vel tepescente.
marg.| {o} Videte, ne quis etc.  Eph. 5.b. Nemo vos seducat inanibus verbis. 2Tim. 3.d. Mali autem homines et seductores proficiunt in peius errantes et in errorem mittentes. Col. secundo, b. Videte, ne quis vos decipiat per Philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum. Ier. 29.b. Non vos seducant Prophete vestri, qui sunt in medio vestri et Divini vestri.
marg.| {p} Multi enim Voca tur in unum multitudo et mutua eorum contrarietas. Unde significantur per vulpes Samsonis, que facies habent diversas, sed caudas colligatas.
marg.| {q} Venient sua auctoritate. Ioannis decimo, b. Quotquot venerunt fures sunt et latrones, supra septimo, b. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
marg.| { 75ra } Δ {a} In nomine meo id est nomen meum sibi usurpantes.
marg.| {b} Dicentes: Ego sum Christus Sic fecit Simon Magus, cui in Samaria omnes auscultabant dicentes: Hic est virtus Dei magna: Act. 8.b. Et sicut dicit Glossa Imminente excidio Hierusalem, multi principes dicebant se esse Christos et tempus liberationis a tributo Romanorum prope esse etc.
marg.| {c} Et multos seducent Chrysostomus Sicut cum domus comprehenditur incendio, omnes latrones surgunt querentes quilibet, quod rapiant, sic quando casus Iudeorum specialiter, Christianorum generaliter fieri cepit, omnes demones insurrexerunt per ministros suos, querentes quid perdant. Unde Ps. 103. Posuisti tenebras et facta est nox etc. Item homo circa mortem phantasias videt, sic et mundus in exitu suo multos patietur errores. Unde 2Th. 2.a. Rogamus vos, fratres, per adventum Domini, ut non moveamini cito a sensu vestro, neque terreamini, neque per spiritum, neque per epistolam tamquam per nos missam quasi instet dies Domini, ne quis seducat vos ullo modo. Nota autem, quod sunt tria genera hostium. Seductores Heretici, auferentes fidem Ecclesie, prelati, tyranni, auferentes substantiam Ecclesie, corruptores domestici, id est falsi fratres corrumpentes mores, Lam. 1.d. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium tuum.
marg.| {d} Audituri enim estis ante excidium.
marg.| {e} Prelia et opiniones preliorum Chrysostomus Si volumus hec signa tantum corporaliter intelligere, non proficiunt ad manifestationem consummationis mundi, nam bella corporalia semper fuerunt et erunt et fames et terre motus. Nec potest esse signum rei future, quod semper est in visu, sed quod novum fit illud, dicitur signum. Sicut ergo fuit Hierusalem corporalis, que iam expugnata est et altera spiritualis, id est Ecclesia Christi, que tentatur et in fine tentabitur, sic et signa, que Dominus dicit et spiritualiter intelligenda sunt et carnaliter, ergo ad utrumque porrige mentem, qui audis.
marg.| {f} Videte, ne turbemini Chrysostomus In auditione, sive corporalium, sive spiritualium preliorum sancti inturbabiles manent, quia ea, que fiunt in mundo non possunt nocere eis, qui sunt extra mundum, sicut qui est in tabernaculo sonum tempestatis audit et vexationes silvarum videt, ipse autem flatum non sentit. Unde Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens. Et 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {g} Oportet enim hec fieri 1Cor. 11.d. Necesse est, ut veniant hereses.
marg.| {h} Sed nondum est finis id est orbis desolatio finalis, vel dies iudicii.
marg.| {i} Consurget enim gens contra gentem et regnum in regnum Is. 19.a. Pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem et regnum adversus regnum. Chrysostomus Spiritualiter heresis contra heresim, episcopatus contra episcopatum. Et hoc est signum expugnationis Ecclesie, sicut tunc fuit civitatis Hierusalem.
marg.| {k} Et erunt pestilentie Pest is dicitur quecumque, que late depascit homines, proprie pestis a pastu herbe nocive proveniens, quasi pestilentia.
marg.| {l} Et fames et terremotus per loca Chrysostomus Quales fames et quales terremotus precesserunt captivitatem Iudee, scire potest, qui Iosephum legit: Spiritualiter autem in Ecclesia pestilentie carnalium vitiorum, fames verbi Dei, terremotus tribulationum. Si hec non essent, non essent schismata nostra. Et infra. Initia parturitionum sunt hec, sed oppressio Ecclesie.
marg.| {m} Hec autem omnia initia sunt dolorum Chrysostomus Alia littera parturitionis.
marg.| {n} Tunc Chrysostomus Existimo, quod hic iam defecit expositio carnalis, quia dicit Tunc etc. Non enim tunc ceperunt pati Apostoli, quando civitas est destructa, sed ab {6. 75rb} ascensione Domini, sicut dicitur Act. 4. 5. 6. Spiritualiter plane convenit.
marg.| {o} Tradent vos in tribulationem Iob. 5.d. In sex tribulationibus liberabit te ; in septima autem non tanget te malum.
marg.| {p} Et occident vos et eritis etc.  huma na sapientibus. Primo, quia corripitis eos. Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur. Secundo, quia dissimiles eis. Ex. 1.c. Oderant filios Israel Egyptii et affligebant illudentes et invidentes, atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum. Tertiam rationem assignat Augustinus Oculis egris odiosa est lux, que puris est amabilis. Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum. Gn. 27.g. Oderat super Esau Iacob pro benedictione, qua benedixit ei pater.
marg.| {q} Propter nomen meum non propter delicta vestra. Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis.
marg.| {r} Et tunc scandalizabuntur multi Lc. 12. Dividentur duo in tres et tres in duo. Chrysostomus Quando pauci erant Christiani, non scandalizabantur, nec invicem tradebant, sed erant unum cor: Act. 4.f. Sed nunc odiunt se ad adinvicem, ita ut nec in duobus sinceram invenias caritatem, ne dicam in multis. Item Chrysostomus Facientes persecutiones, quomodo hec legere non erubescunt ?
marg.| Et invicem tradent Frat er infidelis fratrem fidelem. Unde Ier. 9.b. Omnis frater supplantans supplantabitur. Et 12.b. Fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnabunt contra te.
marg.| {t} Et odio habebunt invicem Lc. 12.g. Dividentur duo in tres et tres in duos.
marg.| {u} Et multi Pseudoprophete surgent qui prius quasi mortui erant. Mc. 13.c. Exsurgent Pseudo Christi et pseudoprophete et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest etiam electos. Chrysostomus Prophete dicuntur doctores, 1Cor. 14.f. Prophete autem duo, aut tres dicant et ceteri diiudicent. Ergo pseudoprophete, pseudodoctores.
marg.| {x} Et seducent multos per miracula et falsam doctrinam. Unde Chrysostomus Quem ex parte non moveat Antichristus faciens signa Christi, movent et Antichristiani officia Christianorum explentes, nisi forte considerantem, quod ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. 2Cor. 11.c. Et ministri eius etc. quorum finis est secundum opera eorum, non secundum schemata, supra 7.b. Attendite a falsis prophetis etc. Dicit autem, multos, non omnes. Unde Chrysostomus Non omnes, quia non est seducentium virtus, sed negligentia seductorum, alioquin omnes seducerent et ita mendacium nec rationem, nec virtutem habet. Chrysostomus Videte triplex prelium, a seductoribus, ab inimicis, a pseudo fratribus.
marg.| {y} Et quoniam abundabit iniquitas Os. 4.a. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguinem tetigit.
marg.| {z} Refrigescet caritas multorum Argu mentum, quod caritas potest remitti. Solutio. Fervor remittitur, de quo Apc. 3.c. Utinam frigidus esses, aut calidus, sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.
marg.| {a} Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ] Chrysostomus Sicut non sanis, sed egris datur medicina, sic consolatio non periculum facientibus, sed periclitantibus datur. Est autem commendabilis perseverantia exemplis sanctorum, testimoniis scripture, sui contrarii detestatione, quarto per hoc, quod diabolus insidiatur ei, quinto a multiplici suo effectu. De primo infra 28.e. Si filius Dei est, descendat de cruce et credimus ei. Christus tunc pretulit perseverantiam muneri fidei, quod Iudei offerebant, cum tamen fides placeat Deo. Ecclesiast. 1.d. Quod beneplacitum est Deo, fides et mansuetudo. De testimonio scripture sufficiat, quod dicitur hic: Qui perseveraverunt etc. Tertio commendabilis est sui contrarii detestatione, quod est desistere ab opere inchoato et non consummato. Hoc autem plenum est erubescentia et valde nocivum. De primo. Iste incepit edificare et non potuit consummare: Lc. 14.f.
marg.| { 75va } Δ De secundo, Prv. 18.b. Qui mollis est et dissolutus in opere suo, frater est opera dissipantis. Quarto, commendabilis est per hoc, quod diabolus insidiatur ei. Unde Gn. 3.c. Tu insidiaberis calcaneo eius. Quinto, commendabilis est a multiplici suo effectu. Primus est, quod in oratione impetrat, quod vult a Deo. Lc. 11.b. Et si ille perseveravit pulsans etc. Secundus est, quod succursum meretur a Domino. Psalmo 24. Universi, qui te exspectant, non confundentur. Tertio, quia meretur consolationem. Supra 15.d. Misereor turbe, quia iam triduo perseverant mecum. Quarto, quia meretur vitam eternam. Apc. 2.c. Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vite, Quinto, virtus est, quod bona acquisita custodit. E contrario desistere ab opere inchoato, bonum inchoatum destruit. UndePt. 2.d. Melius erat illis viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum converti. Et post. Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum et sus lota in volutabro luti. Sexto, quia perseverantia difficilia et aspera ad suavitatem convertit, SENECA. Optima forma vivendi eligenda est, quam iucundam reddit assuescendo. Septimo, quia nihil ei resistit. SENECA. Non despero, induratum nihil est, quod non impugnet pertinax. Quid aqua mollius, quid lapide durius ? et tamen gutta cavat lapidem, non vi, sed sepe cadendo. Octavo, quia perseverantia quasi nihil imperfectum relinquit. Attende, ex qua modica nuce quam magnam arborem natura perficiat. In multis aliis exemplis idem invenies. Nono, quia perseverantia ad cumulum sapientie perducit. Unde Bernardus. Summa sapientia est perseverantia, summa stultitia eius oppositio. Tria autem impediunt perseverantiam. Levitas, remissio et pusillanimitas. De primo Bernardus. Quid tante levitati et eternitati ? De secundo Prv. 12.d. Manus remissa tributis serviet. Item. Prv. 10.a. Egestatem operata est manus remissa. De tertio. Prv. 18.b. Pigrum deiicit timor.
marg.| {a} Et predicabitur Hoc factum fuit per Apostolos.
marg.| {b} Hoc Evangelium regni id est Ecclesie, vel ducens ad regnum.
marg.| {c} In universo orbe Chrysostomus Ante captionem Hierosolymis dicit Paulus: Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum. Rm. 10.d. Col. 1.a. Pervenit ad vos Evangelium sicut et, universo mundo: Nunc autem ante faciem mundi predicatur ubique.
marg.| {d} In testimonium omnibus gentibus id est gentiliter viventibus. Chrysostomus, id est in redargutionem, quia qui crediderunt, condemnabunt incredulos.
marg.| {e} Et tunc veniet consummatio civi tatis, vel mundi. Is. 18. scilicet Consummationem et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram.
Numérotation du verset Mt. 24,15 
marg.| {f} Cum ergo videritis abominationem desolationis scil icet finalem que facta est ab Elio Hadriano. Primo enim vastata est civitas a Tito et Vespasiano, postea suscitate sunt ruine eius et qui prius aufugerant et latuerant in montibus et speluncis, reversis Romanis, habitaverunt in parieti civitatis. Deinde Elius Hadrianus imaginem suam posuit in muris templi, id est in loco ubi fuerat templum, ut adorarent eam quam Iudei confregerunt, nolentes tantam sustinere. Ex quo indignatus Elius, funditus evertit civitatem et ibi iuxta edificavit civitatem modicam, quam nomine suo vocavit Eliam, forte nunc ibi civitas sita est et et edictum dedit ne quis Iudeus habitaret ultra mare.
marg.| {f} Hieronymus: Ab omi natio secundum veterem scripturam idolum nuncupatur: Et idcirco additur desolationis quia in templo desolato atque deserto idolum positum est, ut dicit illa Glossa Abominationem etc. Vel abominationem vocat Antichristum abominabilem, qui stabit in templo extollens se etc. De quo Za. 11.d. O pastor et idolum. Non est maior abominatio quam idolum, in quo erit maxima potestas diaboli stare in templo sancto Dei. 2.Cor. 6.c. Que communicatio templi ad idolum? Dn. 8.g. Dolus in manu eius dirigetur. Contrarium dicitur de Christo. Is. 53.d. Voluntas Domini {6.75vb} in manu eius dirigetur. Christus plenus gratie et veritatis, Antichristus cupiditatis et falsitatis. Credo quod hec sint verba Chrysostomi.
Numérotation du verset Mt. 24,moraliter 
marg.| Abominatio desolationis malus Prelatus. Prv. 16.b. Abominabiles regi, qui agunt impie. Et 11.c. abominabile Domino cor pravum. Et etiam vita eorum et oblationes eorum. Prv. 15.b. Abominatio est domino vita impiorum. Et in eodem b. Victime impiorum abominabiles, id est in loco sancto id est in Ecclesia. Eccl. 10.b. Est et malum, quod vidi sub Sole, quasi per errorem egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi.
marg.| {g} Que dicta est id est predicta.
marg.| {h} A Daniele propheta 9.g.
marg.| {i} Stantem in loco sancto id est in templo Dei. Tunc.
marg.| {k} Qui legit, intelligat prop hetiam impletam.
marg.| {l} Tunc Tempore obsidionis, vel Antichristi.
marg.| {m} Qui in Iudea sunt etc. Hieronymus: ad litteram tanta erit urbis obsidio, quod nulli erit tutum se permittere includi in civitatem propter aliquam occupationem. Unde subdit.
marg.| {o} Et qui in tecto non descendat etc. id est non revertatur, ut recipiat aliquid de domo sua. Et qui in recto Prv. 19.b. Tecta perstillantia mulier litigiosa. Et 27.c. Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
marg.| {p} De domo sua Gn. 12.a. Egredere de terra tua etc.
marg.| {q} Et qui in agro scilicet Ecclesiastico, vel predicator, cuius est officium ipsum extollere, malas herbas extirpare et bonas plantare. Ier. 1.b. Ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes. Sed Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et ecce totum repleverant urtice.
marg.| {r} Non revertatur tollere etc. Et rem secularem, qua se exuit, ut nudus sequeretur Christum, ut dicit <Glossa> interlinearis. De hac tunica Ct. 5.b. Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ? Lc. 9.g. Nemo mittit manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei.
marg.| {n} Fugiant Prv. 6.a. Eruere quasi damula et quasi avis, de insidiis aucupis. Is. 13. Et erit quasi damula fugiens. Za. 2.b. O, o, o fugite de terra Aquilonis etc.
marg.| {s} Ve autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus Chrysostomus Pecunias contemnere, facile est facere et de tunica providere, sed que sunt a natura, quis effugiet. Qualiter pregnans fiat levis, qualiter despiciat nutrix quem lactat ?
marg.| {s} Item Ve pregnantibus Augustinus. Quadruplex est caritas. Incipiens, que nascitur: proficiens, que nutritur: perfecta, que roboratur: perfectissima que mortem desiderat. Ve eternum erit duobus primis, quia imperfectis et ideo stare non potentibus. Pregnantibus autem sunt, qui bonum concipiunt. Is. 26.d. A facie tua, Domine, concepimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis.
marg.| {t} Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme quia tunc non possetis fugere propter aeris intemperiem.
marg.| {u} Vel sabbato quia ex statuto legis non licebat eis die sabbati ultra mille passus ire.
Numérotation du verset Mt. 24,moraliter 
marg.| Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme id est in peccato. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate et non dabitur ei. In hieme est ventus, id est superbia, obscuritas, hec est invidia, fit ignis, hec est ira, frigus, tristitia, gelu, avaritia, tunc magis solet consumi gula, tunc est via lutosa, luxuria.
marg.| {x} Vel sabbato De quo Lam. 1.e. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius.
Numérotation du verset Mt. 24,21 
marg.| {x} Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet Chrysostomus Mira virtus Christi et fortitudo Apostolorum, quia gentibus habebantur odio, ut Iudei, vel seditiosi a Cesare abigebuntur, Iudei lapidabantur quasi legis inimici, contra Apostolos omnes preliabantur, princeps, dux, idiota, plebs, infinita millia Iudeorum, tunc ceperunt Romani et duodecim viros inermes non superaverunt. Duo sunt necessaria docenti, ut scilicet sit fide dignus, ut diligatur ab his, quos docet et ut liberum tempus sit a tumultu. {6. 76ra} Δ Omnia autem tunc contraria erunt. Apc. 12.c. Ve terre et mari, quia descendit ad vos diabolus habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet.
marg.| {a} Et nisi breviati fuissent etc.  quia antichristus non regnabit nisi per tres annos et dimidium. Vel sicut dicitur Gn. 29.e. videbantur illi pauci dies pre amoris magnitudine.
marg.| {b} Non fieret salva omnis caro quia in illa tribulatione caderent. Nota autem, quod illi, qui metu mortis, vel alterius tribulationis Deum deserit, valde insipienter agit. Primo, quia regem in porta regni deserit. Porta regni est tribulatio. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Lc. ult. d. Nonne oportuit Christum pati et sic intrare in gloriam suam. Non ut regnum celorum velle intrare, qui regem celorum in porta regni relinquit. Secundo insipienter agit, quia cum celestis succursus ei mittitur, tunc primo de bello fugit. Celestis succursus missus ad spiritum contra carnis tribulationem. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. Tertio, infideliter et insipienter et proditorie agit, quia Dominum legitimum relinquit. Eccl. 22.d. Fidem posside cum amico tuo in paupertate illius, ut in bonis illius leteris. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. Quarto, insipienter agit, quia vult vitam servare, quam relinquit Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Quinto, quia civitatem refugii et fortitudinis in adventu hostium suorum relinquit. Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ps. 30. Dominus fortitudo mea et refugium meum. Sexto, quia ad hostem crudelissimum et implacabilem vadit. Ier. 6.f. Crudelis est et non miserebitur. Gr. Stultum est servire diabolo offenso, qui nullo placabitur officio. Septimo, quia fugiens virgam vadit ad gladium. Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius.
marg.| {c} Sed propter electos etc. Rabanus Talis tribulatio tunc erit in circuitu aree Domini, ubi omnibus paleis velut cribro examinationis ad purum sequestratis, solum frumentum colligendum in horreum Domini remaneat. Cuius temporis prescios, ac cautos, quia Dominus nos esse voluit protinus addidit.
marg.| {d} Tunc id est in illa pressura et tribulatione, si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, apud Donatistas.
marg.| {e} Aut illic apud Arrianos et huiusmodi.
marg.| {f} Nolite credere ]   Io. 4.a. Nolite credere omni spiritui.
marg.| {g} Surgent enim Pseudo Christi et Pseudoprophete et dabunt signa magna et prodigia Apc. 13.e. Vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco et potestatem prioris bestie omnem faciebat in conspectu eius. Et post parum. Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum.
marg.| {h} Ita ut in errorem inducantur id est in errorem finaliter ducantur.
marg.| {i} Si fieri potest etc. Gregorius in homilia 9 super Ezechielem. Per hoc quod dicitur: Si fieri potest, exprimitur, quod electi, in corde tentabuntur. Nutant enim, sed non cadunt. Dicitur ergo. Si fieri potest, id est trepidabunt et tamen dicuntur electi, quia non cadunt. Dubitatio itaque sermonis a Domino in electis exprimit trepidationem mentis, quos et electos nominat, quia cernit, quod in fide et in bonis moribus persistunt. Iob. 41.d. Sub ipso erunt radii Solis et sternet aurum quasi lutum.
marg.| {k} Ecce predixi vobis et i deo minus debebat ledere vos, quia Gregorius. teste, iacula previsa minus ledunt.
marg.| {l} Si ergo dixerit vobis, ecce in deserto est, nolite exire, ecce in penetralibus, nolite credere Prv. 26.d. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quia septem nequitie sunt in corde illius.
marg.| {m} Sicut enim fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidentem, ita erit adventus etc. quasi dicat: temporibus Antichristi, scilicet adventu iudicis imminente, nolite credere Hereticis, vel aliis {6. 76rb} de Christo sentientibus, ut predictum est, quia eius adventus erit ita manifestus et evidens, quod omnibus innotescet in cunctis partibus orbis. Chrysostomus Dixit, qualiter veniet antichristus, nunc dicit, qualiter veniet Christus. Fulguri autem comparatur secundus adventus propter manifestationem. Is. 52.d. Videbit omnis caro salutare Dei. Propter subitationem. 1Th. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Item quia nulli parcet. Sap. 6.b. Non subtrahet personam cuiusquam Deus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam. Item quia scindet, id est separabit: Infra 25.c. Congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hedis.
marg.| {6.76rb} Emphasis est expressio loquentis et fit cum volentes explimere aliquod accidens, utimur nomine substantivo pro adiectivo significante illud accidens ad maiorem expressionem, ut hic ponitur, filii hominis pro humane nature. Et si ponatur scelus pro scelerato, virtus pro virtuoso. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {n} Ita erit adventus id est predicari debet, quasi dicat: sicut manifeste veniet, ita et manifeste predicandus est eius adventus primus et secundus.
marg.| {o} Filii hominis id est ita veniet, id est homo verum corpus habens, non phantasticum. Et loquitur Dominus emphatice ad expressionem humane nature, in qua iudicaturus est in extrema die.
marg.| {p} Ubicumque fuerit corpus id est Christus homo emphatice.
marg.| {q} Illuc congregabuntur et aquile id est Sancti, qui prius obviam Christo in aere rapti, cum eo venient ad locum iudicii, qui peracto iudicio sublevabuntur ad eum in celum Empyreum. Nota autem, quod aquila, vel vultur sentit odorem cadaveris transmarini et advolat. Irreverberatis oculis suis solem in rota sua conspicit et plene intuetur. In senectute rostrum allidit petre et iuvenescit, ita homo in presenti vetustatem culpe deponens et in futuro pene veniens ad iudicium renovabitur in gloria Dei. Ps. 102. Renovabitur ut aquila iuventus tua. Item.
marg.| {p} Ubi fuerit corpus id est Christus sub sacramento altaris.
marg.| {q} Illuc congregabuntur et aquile id est Sancti. Vel de peccatore et predicatoribus.
marg.| {r} Statim autem post tribulationem dierum illorum id est post adventum antichristi et mortem eius. Hec propositio post notat tribulationem inchoatam, nondum tamen finitam, quia mortuo antichristo et terminata eius gravi persecutione et alia iudicii signa. Ut autem fertur: Hieronymus: ponit quindecim signa, que Dominus breviter transit.
marg.| {s} Sol obscurabitur ad l itteram, non eclypsi naturali, sed per accidens, ut accidit in passione Domini. Ioel. 2.g. Sol convertetur in tenebras etc.
marg.| {t} Et luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo Chrysostomus Patrefamilias moriente, domus eius turbatur, familia plangit et nigris se vestimentis induit, sic humano genere, propter quod facta sunt omnia, circa finem constituto, totus destruitur mundus, celi mysteria lugent et pro candore tenebris induuntur.
Numérotation du verset Mt. 24,mystice 
marg.| {s} Sol obscurabitur id est notitia Christi silebit.
marg.| {t} Et luna non dabit lumen suum id est Ecclesia sanctitatis sue lumen non demonstrabit.
marg.| {u} Et stelle cadent de celo id est celesti conversatione.
marg.| {x} Et virtutes celorum commovebuntur id est Angeli. Chrysostomus Si quando rex terrenus exit in expeditionem, tota civitas fervet, exercitus excitatur, quanto magis rege celesti exsurgente iudicare vivos et mortuos, virtutes angelice commovebuntur ?
marg.| {y} Et tunc apparebit signum filii hominis in celo id est Crux in aere. Unde Chrysostomus Crux apparebit Sole luculentior existens et non est necessitas accusationis, cum viderint crucem.
marg.| Item Chrysostomus Quidam putant crucem Christi ostendendam esse in celo. Verius autem Christum ipsum habentem in corpore suo testimonia Passionis, id est vulnerum, lancee et clavorum, ut impleatur illud Za. 12.b. Videbunt, in quem pupugerunt.
marg.| {z} Et tunc plangent omnes { 76va } Δ trib us terre id est decedentes cum terrena voluptate, qui in terra scripti sunt. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. De hoc planctu Sap. 5.a. Nos insensati, vitam illorum estimabamus insaniam etc. Apc. 18.c. Plangent se super illam omnes reges terre. Rm. 2.b. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum.
marg.| Chrysostomus: Plangent Iudei, plangent Gentiles, plangent Christiani, qui magis dilexerint mundum, quam Christum. E contra Tribus celi laudabant Deum. Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine.
marg.| {a} Et videbunt filium etc. ad litteram, ut sicut ascendit, sic veniet. Act. 1.b. quemadmodum vidistis eum etc. Vel.
marg.| {b} In nubibus id est cum Sanctis, Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum Senatoribus populi sui. Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terre.
marg.| {c} Cum virtute multa et maiestate qui prius quasi infirmus et humilis iudicatus est.
marg.| {d} Et mittet Angelos suos cum tuba Chrysostomus: Per Angelos vocat honorans eos,
marg.| Chrysostomus: Terribiles ministri terribilem Dominum precedentes, Cherubim et Seraphim preparatur ad sedem unius et rationabilis thronus, nec enim potest esse res mortua, que baiulat vitam. Ante ipsum pro candelabris fulgura viva procedunt et pro tuba, horrenda tonitrua. Qualis rex, talis et preparatio eius.
marg.| {e} Cum tuba 1Cor. 15.g. Canet enim tuba etc. 1Th. 4.d. Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de celo. Hieronymus Sive manducem, sive bibam etc.
marg.| {f} Et voce magna Chrysostomus: Vere magna vox tube terribilis, cui omnia obediunt elementa, que petras scindit, inferos aperit, portas ereas conterit, vincula mortis dirumpit et de profundo abyssi animas liberatas corporibus suis assignat. Hec omnia citius consummat in opere, quam sagitta transit in aere, dicente Apostolo. 1Cor. 15.g. In momento, in ictu oculi. In illa voce mare discutitur, ut si quid apud se retinet, de humanis ossibus fine contradictione restituat. Io. 5.d. Mortui audient vocem filii Dei et qui audierunt, vivent.
marg.| {g} Et congregabunt etc. Chrysostomus: Congregabunt Angeli et congregatos rapient nubes.
marg.| {h} A quatuor ventis celi . Ergo in figura Crucis, quasi dicat: qui in figura Crucis fuerint, congregabuntur. Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus.
marg.| {i} A summis celorum id est ab extremis terre finibus per directum.
marg.| {k} Usque ad terminos eorum ulti mos, ubi circulus videtur terre ad herere, quasi dicat: ab omnibus finibus terre congregabuntur.
marg.| {l} Ab arbore autem fici etc.  Invi tat eos parabolice, ut signis his apparentibus sciant adventum Domini imminere, quia sicut arboris floritio et foliorum productio est signum proxime estatis, ita predictorum signorum exhibitio erit indicium iudicii imminentis.
Numérotation du verset Mt. 24,mystice 
marg.| . Per ficum hanc intelligitur perversa Iudeorum ariditas, que fuit tempore Christi. Hec enim est sterilis illa ficulnea, cui maledixit Dominus et statim exaruit et adhuc in eadem ariditate manet. De hoc sup. 21.b.
marg.| Chrysostomus: Quare plus de ficu, quam de alia arbore ponit similitudinem ? Quia pene post omnes arbores vernat et difficile frigus post ficum vernantem venit.
marg.| Item Chrysostomus: Ecclesia per ficum significatur, quia sub uno cortice multa grana inter viscera dulcedinis habet inclusa.
marg.| {m} Cum iam ramus eius tener fuerit Rami proximo adherentes stipiti, sunt Prelati. Isti modo teneri sunt et ideo nihil possunt pati, quia delicati, ut pueri et femine. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum et effeminati dominabantur eis.
marg.| {n} Et folia nata Foli a sunt doctores et predicatores: Modo sunt multa folia, quia multa verba. Sed nota quod quanto plura sunt folia in arbore, tanto minus fructificat. Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei.
marg.| {o} Scitis, quia prope est estas id est fervens persecutio. Io. 4.c. percussit sol super caput Ione et estuabat. Vel in bono.
marg.| {m} Cum iam ramus eius tener fuerit per compassionem.
marg.| {n} { 76vb } Et f olia nata in oratione, predicatione et exhortatione.
marg.| {o} Scitis, quia prope est estas ferv or devotionis. Ps. 73. Estatem et ver tu psalmasti ea. Vel estas eternitatis. De qua. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate et non dabitur ei.
marg.| {p} Ita et vos, cum videritis hec omnia, scitote, quia prope est Chri stus, in ianuis. Iac. 5.b. Ecce iudex ante ianuam assistit.
marg.| {q} Amen dico vobis hoc subdit ad verborum suorum confirmationem, ut eis fides adhibeatur. Et nota quod alio verbo ad hoc utitur Dominus in Veteri Testamento, scilicet vivit Dominus et hoc ad sugillationem gentium idola colentium. Ier. 4.a. Iurabis, vivit Dominus.
marg.| {r} Quia non preteribit etc. Chrysostomus: Non illos homines dicit, qui in illo tempore fuerant nati, sed familiam gentis illius. Hec est generatio, aut facientium tentationem, aut patientium, que utraque non desistet, donec dicetur: Ite maledicti. Vel generationem Christianorum dicit, que non transibit ad immortalitatem, donec fuerit consummata. Sup. 5.b. Iota unum, aut unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant.
marg.| {s} Celum et terra transibunt, verba autem mea non preteribunt ] Rabanus Transibunt per commutationem innovationis, sed verba Domini sine effectu completionis nullo modo transibunt.
marg.| {t} De die autem illa tam nominabili. 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. Soph. 1.d. Dies illa dies ire, dies tribulationis et angustie etc.
marg.| {u} Et hora nemo scit id est nihil aliud, ut sit essentialis, non personalis. Scit scientia acquisita, que proprie dicitur scientia, sed forte revelatione, id est scientie dono.
marg.| {u} Scit Chrysostomus quasi dicat: inopinate veniet. Idem dicit Apostolus. 1Th. 5.a. Repentinus superveniet interitus quasi dolor parturientis.
marg.| {x} Neque Angeli celorum nisi revelatione forte, non scientia acquisita.
marg.| {y} Nisi solus pater in q uo filius et Spiritus sanctus intelligitur: Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora, vel momenta etc. 1Th. 5.a. De temporibus autem et momentis fratres non indigetis, ut scribamus vobis: Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet.
Numérotation du verset Mt. 24,37 
marg.| {z} Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus filii hominis id est ita repentine veniet. Unde 1Th. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis.
marg.| Chrysostomus Non dixit, cum pax erit et securitas, sed cum dixerint, quia lascivia erit et non pax his, qui sensibiliter sunt dispositi. Nota autem, quod supra adventus Domini fulguri comparatur, quia ad iudicium manifeste veniet, hic vero ostenditur, quod repente. Completis enim quadragintaquinque diebus electis ad penitentiam concessis, reprobis, iuxta Apostolum, sibi pacem et securitatem pollicentibus, repente superveniet iudicii tempus, sicut in diebus Noe cum fabricaret arcam, malis eum deridentibus subito diluvii aque supervenerunt.
Numérotation du verset Mt. 24,38 
marg.| {a} Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes id est gule et ebrietati dediti.
marg.| {b} Nubentes et nuptui tradentes et i n his toti dediti et iudicia Dei contemnentes perstiterunt in hoc.
marg.| {c} Usque ad eum diem, quo intravit in arcam Noe
Numérotation du verset Mt. 24,39 
marg.| et non cognoverunt id est cognoscere noluerunt, tamquam arridente mundi felicitate, dicentibus impiis, pax et securitas.
marg.| {d} Donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus filii hominis id est tam subito.
marg.| {e} Tunc id est in adventu Domini.
marg.| {f} Duo erunt in agro. Prem isso de signis antecedentibus ad iudicium, adiungit hic de sequentibus et hoc, ut premuniat degentes in presenti.
marg.| { 77ra } Δ {a} Unus assumetur et alter relinquetur ] Due erunt molentes in mola, una assumetur etc. quasi dicat: de omni genere, aliqui salvabuntur et aliqui damnabuntur. Os. 13.d. consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet.
marg.| Chrysostomus: Et servi et Domini assumentur et qui in otio et qui in labore, quia dixerat quod divites difficile salvarentur, monstrat, quia non omnino pereunt, neque pauperes universi salvantur, Ex. 12.d. Factum est autem in noctis medio percussit. Dominus omne primogenitum Pharaonis, qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive, que erat in carcere.
Numérotation du verset Mt. 24,mystice 
marg.| {f} Duo erunt in agro etc.] mystice. Per laborantes in agro intelliguntur Ecclesiastici et activi agentes eandem Θ speciem negotiationis. Per molentes activi seculares in rota fortune et super volubilitate conversantes. Per iacentes in lecto, in otio contemplationis manentes.
marg.| {b} Vigilate ergo] Hortatur Dominus omnes ad vigilandum et maxime Prelatos ad vigilantiam et diligentiam, quos non tantum vult esse vigilantes, sed etiam vigiles, quasi super se et super gregem suum curam habentes. Et quasi subditur, quare vigilare teneantur.
marg.| {c} Quia nescitis, qua hora etc.   ad i udicium particulare, vel generale. Ecclesiast. 9.c. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo.
marg.| Chrysostomus Si noscerent homines, quando morerentur etc. ut igitur non solum circa illam studeant, non dicit nec eam, que communis est, nec eam que singulorum. Nota autem, quod ea, que dicuntur usque ad finem capitis, debent nobis incutere memoriam mortis, que multum valet ad fugandum exercitum vitiorum, vel saltem terrendum, Sicut enim timent latrones iudicis adventum, sic vitia mortem. Terribilis est ei locus iste quasi porta inferni.
marg.| Chrysostomus: 1.c. Sordes eius in pedibus eius et non est recordata finis sui. Eccl. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Item valet ad regendum se in ista vita presenti, Sicut aves cauda regunt se per aera et pisces natando per aquam, sic gubernator navem. Stultus esset gubernator, si esset in principio navis, quando debet eam regere.
marg.| {b} Vigilate] Quatuor sunt, que faciunt hominem vigilare. Galli cantus, id est predicatio divini Verbi: Solis ortus, id est Christi gratia: Timor furis, id est consideratio mortis: Sollicitudo rei familiaris, id est desiderium regni celestis.
marg.| {d} Illud autem scitote Prob at, quod debent vigilare.
marg.| {e} Quoniam si sciret Chrysostomus: Hic confundit desides, qui non tantum studium faciunt pro anima quantum illi pro pecunia, qui fures exspectant. Illi enim vigilant, vos autem non vigilatis, ut parati hinc auferamini.
marg.| {f} Paterfamilias quicumque tenetur solicitus esse in custodia domus sue, sic homo domicilium mentis sue debet cautius custodire.
marg.| {g} Qua hora fur venturus esset here ticus vel diabolus Io. 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat.
marg.| {h} Vigilaret utique Nota autem, quod si homo dormiat, tribus modis potest excitari. Virga scilicet divine iustitie: De qua Ier. 1.c. Virgam vigilantem ego video. Hec virga est pena presens inflicta pro peccato primi parentis, vel pena purgatorii, vel etiam inferni. Secundo, excitari potest clamore predicationis. Is. 58.a. Clama ne cesses. Tertio, excitari potest quis consideratione periculorum. Unde infra 26.d. Vigilate et orate ne intretis in tentationem. Tria genera periculorum solent hominem excitare a somno, scilicet latrones, ignis et aque. Aque male cogitationes, que multoties operiunt caput rationis, ignis concupiscentiarum, latrones sensus nostri, qui deberent nos custodire. Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam.
marg.| Item nota quod hic exponit Chrysostomus: Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias dicens. Paterfamilias anima, domus corpus, ianua os et aures, fenestra oculi, fur diabolus.
marg.| Per fenestras et ianuas apertas cito fur ingreditur et spoliat. Unde Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras vestras. Si vis ergo securus esse, pone seram ori tuo, id est legi divini timoris, ut dicas cum Ps. 38. Posui ori meo custodiam. Eccl. 28.d. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia. Et quia fragiles sunt sere nostre sine Domino, oremus cum Ps. 140.
marg.| Pone, Domine, custodiam ori meo. Iob. 32.a. Pepigi fedus {6. 77rb} cum oculis meis etc.
marg.| {i} Et non sineret perfodi domum suam Chrysostomus Non repelleret homo † finem suum, si non perfoderetur sententia, sed vocaretur quasi paratus ad exitus. Quando anime peccatrices delectantur in corpore, veniens cum sententia Dei angelus mortis perfodit corpus et animam violenter divellit ab eo. Anime autem iuste, que non delectantur in corpore, sed quasi in exilio sunt, veniente sententia non perfodiuntur morientes, sed vocantur gaudentes.
marg.| {k} Ideo et vos estote parati sicut sponsus circa sponsam. Item nota quod homo debet esse paratus ad pugnandum contra diabolum. Prv. 21.d. Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. Item debet esse paratus ad reddendum rationem de fide contra Hereticos. 1Pt. 3.c. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, que in vobis est, fide et spe. Item ad bene operandum contra detractores. Tit. 3.a. admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Item parati ad predicandum contra mundum. Ier. 50.c. Preparamini contra Babylonem per circuitum, omnes, qui intenditis arcum debellare eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit, clamate adversus eam, ubique dedit manum. Item paratus debet esse ad recipiendum Christum in corde suo sicut Ps. 507. Paratum cor meum, Deus. 1Rg. 7.a. Preparate corda vestra Domino. Item in flagella. Ps. 37. Quoniam ego in flagella paratus sum.
marg.| {l} Quia nescitis, qua hora filius hominis venturus est ad i udicium generale, vel particulare.
Numérotation du verset Mt. 24,45 
marg.| {m} Quis putas Chrysostomus: Quis raritatem notat. Quanto autem rarior invenitur, tanto beatior est, qui invenitur.
marg.| {n} Est fidelis] Prv. 20.d. Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet.
marg.| {o} Servus] 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Ibi. Hic iam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
marg.| {p} Et prudens ] Prv. 14.d. Acceptus est regi minister intelligens. Chrysostomus Fidelis est, qui nihil domini suum facit, nec inaniter consumit: prudens, qui venit ad id quod oportet dispensare Si alterum abfuerit, alterum claudicat. Phil. 2.c. Omnes querunt, que sua sunt. 1Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt. Bernardus. Fidelis est servus, qui diligit, prudens, qui intelligit. Servus Domini est, qui desiderat eius voluntatem habere, audire et satagit facere. Ista fidelitas primo attenditur, in hoc, quod sibi iura non vindicet, que Dominus retinuit in terra sua, scilicet gloriam et vindictam. Secundo, attenditur in hoc, quod sibi tradita ad dispensandum non faciat sua proditorie, que facit ille, cui sola administratio tradita est, cum transit ab administratione ad dominium. 2Cor. 6.a. In omnibus exhibeamus nosmetipsos etc. Tertio consistit in hoc, ut in depredationibus, aut tentationibus castrum Domini nostri non reddamus diabolo: Cum dicat Apostolus. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari ultra id quod potestis. Quarto, consistit in hoc, quod servus strenue operetur et opus suum non destruat postea. Prv. 18.b. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Mollis est, qui duris cedit, qui cum occurrit aliquid difficultatis, opus inchoatum imperfectum relinquit. Dissolutus est, qui non est ligatus ad opus amore. Item destruit opus male vivens et bene docens. Eccl. 34.d. Unus edificans et alter destruens, quid prodest eis nisi labor ? Nota autem, quod servus infidelis multum displicet Domino. Unde Prv. 25.c. Deus putridus et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustie. Dies angustie presens tempus, in quo Sancti pressuras patiuntur. Servus, in quo sperare potest, est clerus, qui cum infidelis invenitur, est dens putridus, qui dolorem infert et fetorem et sicut dicitur: Non est dolor sicut dolor dentium. Os etiam Ecclesie reddit fetidum, quod multum displicet in ore sponse. Est etiam pes lassus. Multum affligitur aliquis, dum vult pervenire ad aliquem locum et pre lassitudine pedis non potest, sic clericorum lassitudo impedit, ne Christi nomen deferatur per mundum. Unde ipse dicit in Ps. 59. Quis deducet me in civitatem munitam.
marg.| {6. 77va} Δ {a} Quem constituit Dominus non ipse se. Ps. 2. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Ier. 1.b. Ecce constitui te super gentes et regna etc. Christus autem dicitur antonomastice Dominus, quia nos redemit sanguine suo. Is. 42.b. Ego Dominus, hoc est nomen meum.
marg.| {b} Super familiam suam id est Ecclesiam.
marg.| {c} Ut det illis non vendat. Lam. 5.a. Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparavimus.
marg.| {d} Cibum Chrysostomus Cibos spirituales et corporales. Item Christus. In persecutionibus, quando naturalis intellectus timore deficit, necessarius est sermo doctoris, sicut navi gubernator in tempestate maxima.
marg.| {e} In tempore id est habita temporibus opportunitate ; hec enim est prudentia, ut in tempore suo quilibet loquatur. Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Ps. 1. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo. Esca autem extra tempus oblata nocet.
Numérotation du verset Mt. 24,46 
marg.| {f} Beatus ille servus] Benevolum reddit et attentum, assignando utilitatem. Nihil enim est, quod adeo filios Ade, ut propria utilitas.
marg.| {g} Quem cum venerit Dominus eius id est Christus.
marg.| {h} Invenerit sic facientem id est prudenter et fideliter. Chrysostomus Hec dicta sunt de sermone, de virtute, de pecuniis et de omni dispensatione, que unicuique commissa est. Unumquemque enim ad communem utilitatem, uti oportet his, que habet, sive sapientia, sive principatu, sive divitiis, non ad nocumentum conservorum.
Numérotation du verset Mt. 24,47 
marg.| {i} Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum Chrysostomus Quid huic honori equale ? Celorum rex omnia habens, hominem constituit super omnia. Super omnia bona, quia habebunt ex propriis meritis auream et ex acquisitione aureolam subditorum. Primum, quia bene vixerunt, secundum, quia alios bene vivere fecerunt.
marg.| Chrysostomus Omnium bonorum magna est, super omnes autem maxima est sacerdotalis dignitas, si quis eam immaculate custodiat. Nam si super omnia opera sua pretiosiores estimat Deus animas, credibile est, ut super omnia bona sit, qui offert Deo lucrum animarum. Dominus autem non solum bonis suis, sed etiam sue impassibilitati preposuit salutem animarum.
Numérotation du verset Mt. 24,48 
marg.| {k} Si autem dixerit malus servus ille in corde suo Expl anat precedens per anthitesim mali servi.
marg.| {l} Moram facit Dominus meus etc.  ad i udicium.
Numérotation du verset Mt. 24,49 
marg.| {m} Et ceperit percutere etc. id est affligere minores. Vel percutere, verbis falsorum preceptorum, vel exemplo prave vite.
marg.| {n} Manducet autem et bibat etc. id est sicut ebrio si. Non enim iubet nos Scriptura personas malorum abominari, sed voluntates. Nam et Christus cum publicanis comedit, sup. 9.b. Sed non quomodo Publicani. Dt. 23.b. non abominaberis Idumeum, quia frater tuus est, nec Egyptium, quia advena fuisti in terra eius. Hec sunt duo propria talium, scilicet oppressio minorum et castrimagia.
Numérotation du verset Mt. 24,50 
marg.| {o} Veniet Dominus servi illius etc.  illa , qua non sperat et hora, qua ignorat et dividet eum a consortio fidelium. Iob. 28.a. lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante.
Numérotation du verset Mt. 24,51 
marg.| {p} Partemque eius] Rabanus Partem suam duplicem.
marg.| {q} Ponet cum hypocritis Rabanus Quia adventum desperaverit, quia presentibus studuit, quia desperatione iudicii commissam sibi familiam fame, siti, cede vexavit. Et si insipiens ponetur cum hypocritis, ubi ponetur, qui numquam cessavit.
marg.| {r} Illic erit fletus pre calore.
marg.| {s} Et stridor dentium pre frigore. Iob. 24.c. Transibunt ab aquis nivium, ad calorem nimium. Idem sup. 13.g. et 22.b. etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_24)

Notes :