<55.3718> Glossae dominicanae prologus in Mattheum

Numérotation du verset Mt. Prol.3718,1 
prol.|A a HSC2. Quatuor circulos aureos pones super quatuor arche angulos : duo circuli sunt in latere uno et duo in alio. Ex. 25 : “Archa de lignis Sethim imputribilis”. Christus qui non vidit corruptionem. Quatuor anguli1 quatuor sunt principalia sacramenta redemptionis nostre scilicet incarnatio, passio, resurrectio et ascensio secundum que distinguuntur quatuor evangelia2 circuli sunt quatuor evangeliste quia eterna sapientia quam predicant nec incipit esse nec desinit ut dicit Glossa super hoc verbo3 Ex. 25 Aurei quia eloquentia sonori caritate sunt rubri sapientia pleni et patientia solidi duo circuli in latere uno qua Mattheus et Ioannes adheserunt Domino adhuc viventi in mundo, duo vero in alio quia Marcus et Lc. facti apostolorum discipuli crediderunt in eum iam regnantem in celo.
a ¶Nota : Nous éditons ici à partir de 2 manuscrits (Som4 et Wi1112) le prologue Quatuor circulos de la Glose dominicaine de Pierre Reims (RB-3718), diffusé environ une décennie après la postille dominicaine d’Hugues de Saint-Cher.
Pour en savoir plus : A propos de la Glose dominicaine . [MM2023]
A ¶Codd. : Som4 Wi1112 (f.[689])
1 anguli] angeli Som4
2 evangelia] om. Som4
3 verbo] verbum Som4
Numérotation du verset Mt. Prol.3718,2 
prol.| HSC2. Vel duo de humanitate ut Mattheus de incarnatione, Lc. de passione, duo alii de victoria quam habuit in assumpta humanitate ut Marcus de resurrectione Ioannes de ascensione, ita tamen singuli de singulis quatuor agunt sacramentis quod unusquisque de omnibus, unde Ez. 1 et Apc. 4 : Quatuor facies uni.
Numérotation du verset Mt. Prol.3718,3 
prol.| HSC2. Vel hoc dicitur quia per illos quatuor Christus significatur qui fuit homo in incarnatione, vitulus in passione, leo in resurrectione, aqua in ascensione, vel quia quatuor de Christo scripserunt que sunt humane nature fragilitas. Item sacerdotalis dignitas, item regia postestas, item divinitatis sublimitas. Est autem evangelium stricte sumpto nomine enuntiatio humane salutis facta ore proprio salvatoris. Item large Glossa super Marcum 1: “Evangelium est bona annuntiatio eius quod proprie ad regnum Dei et ad remissionem peccatorum pertinet”. Horum autem tantum evangelia, et non Thome vel Bartholomei vel Nazareorum, recipit Ecclesia. Propter quatuor, ut dicit Glossa de introitu, quia doctrina evangelii per quatuor partes mundi debuit predicari.
Numérotation du verset Mt. Prol.3718,4 
prol.| HSC2. Item quia in quadriga Domini plusquam quatuor rotas esse non decuit. Item ne sacramentum novi quassaretur quia designata sunt per quatuor flumina paradisi. Gn. 2. Item quia per illa genus humanum a morte quadrifaria postilla4 una scilicet corporis iam spe tandem re et tribus anime scilicet prevaricationis ante legem et sub lege et tempore gratie.
4 postilla] liberatur pustilla Som4
Numérotation du verset Mt. Prol.3718,5 
prol.| Patet materia omnium que est Christus et ipsius gesta.
Numérotation du verset Mt. Prol.3718,6 
prol.| Intentio vitam5 instruere in moribus et in fide.
5 vitam] + hominum Som4
Numérotation du verset Mt. Prol.3718,7 
prol.| Finis vita eterna Io. 20.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Glossae dominicanae prologus in Mattheum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_Prol.3718)

Notes :