Capitulum 18

Numérotation du verset Mt. 18,1 

In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Quis putas maior est
in regno celorum?
Numérotation du verset Mt. 18,2 

Et advocans Iesus
parvulum
statuit eum in medio eorum
Numérotation du verset Mt. 18,3 

et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis
et efficiamini sicut parvuli
non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 18,4 

Quicumque ergo
humiliaverit se
sicut parvulus iste
hic est maior in regno celorum.
Numérotation du verset Mt. 18,5 

Et qui susceperit unum parvulum talem
in nomine meo
me suscepit1.
1 suscepit Rusch ] suscipit Li446@ Weber , suscepit Li446 *
Numérotation du verset Mt. 18,6 

Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his2 qui in me credunt,
2 his Rusch ] istis Li446@ Li446 Weber
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris.
Numérotation du verset Mt. 18,7 

Ve
mundo ab scandalis.
Necesse est enim
ut veniant scandala.
Verumtamen ve homini illi
per quem scandalum venit.
Numérotation du verset Mt. 18,8 

Si autem manus tua
vel pes tuus
scandalizat te
abscide eum3
3 eum] ea Cor3 (grec.)
et proiice abs te.
Bonum est tibi4
4 est tibi ΩF ΩS Li446@ Rusch ] inv . ΩJ ΩL Weber
ad vitam ingredi debilem5 vel claudum
5 debilem ΩF ΩS Rusch Weber ] bilem cacogr. Rusch
quam
duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum.
Numérotation du verset Mt. 18,9 

Et si oculus tuus scandalizat te
erue eum et proiice abs te. Bonum est tibi6 cum uno oculo7 in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
6 est tibi ΩF ΩS Li446@] inv. ΩL Rusch Weber |
7 cum uno oculo ΩF ΩS ΩL Rusch ] unum oculum habentem Li446@ , unoculum Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,10 

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
Dico enim vobis quia angeli eorum
in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 18,11 

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Numérotation du verset Mt. 18,12 

Quid vobis videtur8?
8 videtur Li446@ Rusch Weber] om. Li446@*
Si fuerint alicui centum oves
et erraverit una ex eis
nonne relinquet
nonaginta novem in deserto9,
9 deserto Cor3 (Glosa exponit IN DESERTO id est “in celo ab homine derelicto” et est sumpta de omelia que facta est super Lucam) Rusch ; cf. Lc. 15, 4 ] montibus Li446@ ΩJ Weber
et vadet10
10 vadet Rusch ] vadit Li446@ Weber
querere eam que erravit?
Numérotation du verset Mt. 18,13 

Et si contigerit ut11 inveniat eam amen dico vobis, quia gaudebit super eam
11 ut Rusch Weber] quod Li446@
magis12 quam supra13 nonaginta novem que non erraverunt.
12 super eam – magis Rusch Weber ] om. Li446@ |
13 supra Rusch ] super Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,14 

Sic non est voluntas ante14 Patrem vestrum qui in celis est
14 ante Cas237 Rusch Weber ] autem Li446@ * Li446
ut pereat unus de pusillis istis.
Numérotation du verset Mt. 18,15 

Si autem peccaverit in te
frater tuus
vade et corripe eum
inter te et ipsum solum.
Si te audierit lucratus eris fratrem tuum15.
15 eris] Cor3 (Rabanus anti #)
Numérotation du verset Mt. 18,16 

Si autem16 non te17 audierit adhibe tecum18 unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
16 autem Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
17 non te Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 |
18 tecum Li446@ Li446 Rusch ] + adhuc Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,17 

Quod si non audierit eos
dic Ecclesie.
Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus
et publicanus.
Numérotation du verset Mt. 18,18 

Amen dico vobis,
quecumque alligaveritis super terram
erunt ligata et in celo
et quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo.
Numérotation du verset Mt. 18,19 

Iterum dico vobis, quia si19 ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint
19 si Rusch ] + duo Li446@ Weber
fiet illis a Patre meo qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 18,20 

Ubi enim sunt duo
vel tres
congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum.
Numérotation du verset Mt. 18,21 

Tunc accedens Petrus ad eum
dixit: Domine, quotiens peccabit20 in me frater meus et21 dimittam ei?
20 peccabit Rusch Weber ] peccaverit Li446@ , peccata Li446 |
21 et Rusch Weber] om. Li446@ Li446 |
Usque septies?
Numérotation du verset Mt. 18,22 

Dicit illi22 Iesus: Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
22 illi Li446 Rusch Weber] ei Li446@
Numérotation du verset Mt. 18,23 

Ideo assimilatum est
regnum celorum
homini regi
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Numérotation du verset Mt. 18,24 

Et cum cepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat ei23 decem millia talenta.
23 ei Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 18,25 

Cum autem non haberet unde redderet
iussit eum dominus suus24 venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
24 suus Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 18,26 

Procidens autem servus ille rogabat25 eum
25 rogabat Li446@ Rusch ] orabat Weber
dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset Mt. 18,27 

Misertus autem
dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Numérotation du verset Mt. 18,28 

Egressus autem servus ille
invenit unum
de conservis suis qui debebat ei centum denarios
et tenens suffocabat eum
dicens: Redde quod debes.
Numérotation du verset Mt. 18,29 

Et procidens conservus eius rogabat eum dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset Mt. 18,30 

Ille autem noluit
sed abiit
et misit eum in carcerem
donec redderet26 debitum.
26 redderet Li446 Rusch Weber ] + universum Li446@
Numérotation du verset Mt. 18,31 

Videntes autem conservi eius
que fiebant contristati sunt valde
et venerunt et narraverunt domino suo omnia que facta fuerant27.
27 fuerant Li446@ Li446 Rusch ] erant Weber
Numérotation du verset Mt. 18,32 

Tunc vocavit illum28 dominus suus et ait illi: Serve nequam.
28 illum Rusch Weber] eum Li446@ Li446
Omne debitum
dimisi tibi quoniam rogasti me.
Numérotation du verset Mt. 18,33 

Nonne29 ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
29 Nonne Li446@ Li446 Rusch ] Non Weber
Numérotation du verset Mt. 18,34 

Et iratus dominus eius
tradidit eum tortoribus
quoadusque redderet
universum debitum.
Numérotation du verset Mt. 18,35 

Sic et Pater meus celestis vobis faciet30,
30 vobis faciet Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Capitulum 18

Numérotation du verset Mt. 18,1 
marg.| In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes, quis putas etc.  Supr a egit Mattheus de ascensu et descensu discipulorum de monte cum Iesu, hic determinat, qualia debent esse opera descendentium de monte contemplationis ad activam predicationis, ubi sunt maxime cavenda scandala. Unde predixit: Ut autem non scandalizemus eos etc. Primo ergo dicit in hoc capitulo, quis possit intrare in regnum, sine scandalo, scilicet vere humilis: Unde. Nisi conversi fueritis etc. Secundo ne scandalizemus, ibi: Qui autem scandalizaverit etc. Tertio, ne scandalizemur, ibi: Si autem manus etc. Quarto, ut caveamus pusillis, ne ab aliis scandalizentur, ibi: Videte, ne contemnatis unum etc. Quinto, ut scandalizatos, id est lapsos, quantum in nobis est, relevemus, ibi: Si autem peccaverit etc.
marg.| Sexto, de reliquiis scandali a nobis amovendis, ibi Domine quoties etc.  Dici t ergo.
marg.| {x} In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas maior est in regno celorum ? Puta bant enim Apostoli Petrum esse Prelatum omnibus. Chrysostomus: Vide, quia de primatibus terrenis non contendunt, nos neque ad infirmitatem eorum pervenimus: Non enim querimus, quis maior est in regno celorum, sed quis maior in regno terre, quis potentior, quis copiosior.
marg.| {y} Et advocans Iesus parvulum ]   quem secundum Marcum complexus est. Mc. 9.e. Parvulus dicitur respectu parvulus, qui se humiliat etiam sine respectu aliorum. Tales vocat quasi sibi similes. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis. Senec. Pueri hos amant, cum quibus ludere {6. 61ra} consueverunt. Eccles. 13.c. Omnis homo simili sui sociabitur. Lc. 14.b. Recumbe in novissimo loco: ecce parvulus. Amice ascende: ecce advocatio.
marg.| {a} Statuit eum in medio eorum quia vera humilitas stabilis est, ut terra et ipsa est centrum aliarum virtutum: Immo humilitas virtus est, cuius centrum ubique est, circumferentia nusquam. Ubicumque enim sit humilis semper se corde tenet, immo numquam reputant se in summo. Phil. 3.c. Ego non arbitror me comprehendisse.
marg.| {b} In medio id est in corde, quod in medio est. Unde supra 11.d. Discite a me etc. Nota quod est puer bonus et malus de bono: Versus: credulus, incultus, simplex, placabilis, insons: castus, ovans, plorans, humilis, retinens, cito credit. De malo: Nare torvo, tinea sordens, parvus petit escam: Debilis, insipiens, sine dente, pilo, ratione.
marg.| {c} Et dixit, amen dico vobis, nisi conversi fueritis a ve stra elatione, quasi dicat: vos alter camini de primatibus: ego autem non ingressu regni dignum inquio nisi valde humilem. Nisi conversi etc. Ps. 123. Iordanis conversus est retrorsum. Iosue 3.d. Steterunt aque Iordanis descendentes in loco uno et ad instar montis intumescentes. Quia qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {d} Et efficiamini sicut parvuli id est humiles.
marg.| {e} Non intrabitis in regnum celorum Per ostium Ecclesie, id est Christum. Io. 10.b.
marg.| {f} Quicumque ergo humiliaverit se quasi dicat: Parvuli intrant, sed qui intrant sunt magni, ergo quanto minor, tanto maior in regno celorum.
marg.| {g} Sicut parvulus iste ut t alis fiat per gratiam, qualis puer est per naturam.
marg.| {h} Hic est maior id est erit, vel est habens causam, que facit eum maiorem. Maior aliis, non sic se habentibus. Lc. 18.c. Omnis, qui se exaltat humiliabitur. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gratia.
marg.| {i} In regno celorum] dupliciter: Ecclesiastica vel Evangelica doctrina. Chrysostomus Momentanee invidie Apostolorum occasio, eternum mundo humilitatis prestat refrigerium.
marg.| {k} Et qui susceperit etc. In honore quasi dicat: non solum hic maior, sed etiam suscipiens eum remunerandus et scandalizans puniendus, supra 10.d. Qui recipit iustum etc.
marg.| {l} Me suscipit supr a 30.d. Qui recipit vos, me recipit.
marg.| {m} Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his id est humilibus et tamen infirmis. Magnus enim non potest moveri de facili. Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {n} Qui in me credunt Per quod notatur, quod habent fidem et caritatem et possunt ita scandalizari in via fidei et caritatis. Et hoc patet, quod peius est scandalizare stantem, quam iam lapsum.
marg.| {o} Expedit ei id est multo utilius est, vel minus malum.
marg.| {p} Ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris Loqu itur secundum ritum Palestine, ubi est illa pena maiorum criminum. Et est congruus ordo, ut pene respondeant culpe, ut qui fuit aliis pena scandali in via, puniatur in lapide suspenso, ne viam occupet.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| Sicut habetur super Mc. Per molam asinariam significatur pena scandalizanti debita. Mola autem asinaria multis aliis proficit per laborem asini, sic talis multum debet aliis proficere per exemplum bone conversationis et opera misericordie, ut sic peccatum eius per penitentiam deleatur. Hoc autem est demergi in profundum maris. Iud. 9. Mulier fragmen mole desuper iaciens occidit Abimelech. Apc. 18.f. Unus Angelus fortis sustulit lapidem quasi molarem magnum et misit in mare etc. Item mola asinaria habet motum violentum a motu asini voluntario. Eccles. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas. Item asinus crucem habet super se, ut omnia fiant in fide crucifixi. {6. 61rb} Hbr. 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo.
marg.| {q} Ve mundo a scandalis quas i cum ita sit grave peccatum scandalizare, sicut patet per comminationem pene: ergo, ve mundo etc. id est damnatio gehenne et tamen non erit, quin veniant scandala.
marg.| {r} Necesse est enim, ut veniant scandala 1Cor . 11.d. Oportet hereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Hieronymus Sicut necesse est ignem calere, nivemque frigere: Ita necesse est ut iniquitas mundi erroribus pleni scandala pariat, perfectorum vero caritas pietatis operibus luceat. Verumtamen, quia nulla necessitas cogit humana corda esse iniqua, que tamen, quia iniqua sunt, scandala movent. Ideo ve illi, cuius vitio veniunt. Lv. 19.c. Non ponas coram ceco offendiculum.
marg.| {s} Verumtamen ve homini illi per quem scandalum venit . Sed si latro furetur cappam meam et videam illum scandalizari de repetitione, debeone repetere, vel huiusmodi. Ad hoc nota quod quatuor modis potest fieri repetitio suarum rerum. Primo modo, simplici postulatione facta ei, qui abstulit. Secundo modo, simplici denuntiatione facta Presbytero, vel Iudici. Tertio modo, in foro iudiciali. Quarto modo, cum iurgio et bello. Primo modo et secundo repetere sua licet omnibus. Tertio modo licet imperfectis, religiosis non. Quarto modo nulli licet. Item nota quod est duplex scandalum, activum et passivum. Activum est dictum, vel factum minus rectum, quo aliquis alium scandalizat dans ei occasionem ruine. Passivum dicitur dupliciter. Uno modo actualiter, quo ruit in peccatum exemplo alterius et dicitur passivum, non quia passio, sed quia ab actione illatum. Alio modo dicitur scandalum passivum ipsa lesio irruentis: v.g. cum comedo carnes, alius murmurat et iudicat, vel male dicit et sic amittitur, vel remittitur caritas eius, ipsa murmuratio, vel iudicium, vel maledictio, vel irritatio sunt scandalum, vel amissio, vel lesio caritatis est scandalum, utrumque passivum, sed et aliter, quia primum dicitur passivum, quia illatum ab actione, secundum dicitur passivum, quia passio est illata, vel ipsa comestio, qua tu offenderis, dicitur scandalum activum, quo ego te scandalizo. Nota ergo, quod cum scandalo activo omnino nihil faciendum est, pro scandalo vero passivo aliquando bonum dimittendum est, aliquando non. Triplex est veritas, scilicet vite, iustitie, doctrine, que numquam dimittenda est pro vitando scandalo. Unde, Versus: Vite, iustitie, doctrine, scandala cedunt, alia vero bona aliquando dimittenda sunt, aliquando non. Quando enim alicuius boni omissio nulli preiudicat, neque persone, neque reipublice, tunc dimittendum est bonum. Unde si repetitio rerum mearum scandalizat aliquem et possum dimittere sine repetitione et preiudicio persone et reipublice, salva triplici veritate, debeo cessare a repetitione.
marg.| Sunt autem sex cause, quibus licet repetere sua etiam cum scandalo passivo. Prima est refrenatio malorum. Si enim boni non repeterent sua, sed dimitterent propter scandalum, mali semper pretenderent signa scandali et ita boni amitterent omnia bona sua et mali semper fierent deteriores, unde in hoc casu consulitur etiam malis. Secunda causa est conservatio unitatis et pacis Ecclesie, quia nisi liceret repetere sua furtum et rapina dissiparent pacem Ecclesie et unitatem. Tertia causa est consolatio infirmorum, quibus data sunt temporalia, non solum ad sustentationem, sed etiam ad consolationem, quibus nisi liceret repetere sua, pre nimia tristitia desperarent. Quarta causa est zelus iustitie. Iustum enim est, ut quilibet sua habeat et hoc zelo potest quis repetere sua, sed non ex cupiditate, vel odio. Quinta causa est ignorantia probabilis. Nescitur enim, utrum ille, a quo fit repetitio scandalizetur et presumendum, quod non. Sexta causa est sublatio acedie. Omnes enim vacarent otio et fierent acediosi. Cum scandalo autem activo numquam licet repetere. Unde 1Cor. 8.d. Si esca mea scandalizat fratrem meum, id est si ego scandalizando comedero, non manducabo carnem in eternum.
marg.| Item nota quod scandalum dicitur obex, vel positio obicis, vel casus, vel impactio pedis. Obex in via morum omne dictum, vel factum minus rectum, ad quod offendi potest spiritualis pes proximi. Positio obicis est scandalizantis operatio, que dicitur scandalum {6. 61va} activum. Impactio pedis, operatio mala, vel affectio mentis. Casus est impletio peccati, que dicitur scandalum passivum.
Numérotation du verset Mt. 18,8 
marg.| {a} Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te ] De hoc supra 5.e. Supra docuerat, ne scandalizaremus infirmos, hic autem docet, ut caveamus illos, qui scandalizare nos possunt.
marg.| {b} Abscide eum et proiice abs te ] Cum castigatus non vult respicere. Sir. 19.c. Corripe amicum tuum: ne forte non intellexerit et dicat non feci, aut si fecerit, ne iterum addat facere. Hoc quia non fecit Roboam, amisit maximam partem regni sui 3Rg. 12.d. Prv. 22.d. Noli esse amicus homini irato, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas illius et sumas scandalum anime tue. SENECA. Qui non curat, quid de se alius dicat, vel sentiat, aut flagitiosus est, aut dissolutus. Docet ergo hic fugere pravam societatem.
marg.| {c} Bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum quasi dicat: melius est tibi esse sine huiusmodi amicis et esse in Paradiso, quam habere huiusmodi amicos et esse in inferno.
Numérotation du verset Mt. 18,9 
marg.| {d} Et si oculus tuus id est aliquis provisor in consiliis.
marg.| {e} Scandalizat te ] volens te inducere in peccatum.
marg.| {f} Erue eum et proiice abs te ] De hoc oculo Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam. Iob. 29.c. Oculus fui ceco et pes claudo. Prv. 30.c. Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit partum matris sue, effodient eum corui de torrentibus.
marg.| {g} Bonum tibi est cum uno oculo ] Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, in uno oculorum tuorum.
marg.| {h} In vitam intrare ] eternam quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
Numérotation du verset Mt. 18,10 
marg.| {i} Videte, ne contemnatis etc.  Hic agit de scandalo vitando, post amovendo iam facto, id est de fratre corripiendo, ibi Si autem peccaverit Post de concordia servanda, ibi Iterum dico vobis Dicit ergo. Videte, ne contemnatis Chrysostomus: Nihil ita est adversum caritati, ut elatio. Is. 33.a. Ve qui spernis, nonne et ipse sperneris.
marg.| {k} Unum ex his De q uibus supra, ut non scandalizetis, sicut et non scandalizamini.
marg.| {l} Pusillis Chrysostomus: Qualiter parvus est, qui toto mundo dignus est adequari ? Qualiter parvus est, qui Dei amicus est ? Sed opinione multorum sunt.
marg.| {m} Dico enim vobis, quia Angeli eorum in celis qui sunt eis deputati ad custodiam semper vident faciem patris mei, qui in celis est quasi dicat: si contemnitis unum de pusillis, Angeli vident et pater meus ulciscetur. Chrysostomus: Ne dicas, ille faber est, ille sutor, ille insipiens agricola, ab Angelis, quibus commissi sunt, viles venerabiles facit. Qualiter tu contemnis, que Deo tam studiosa sunt, cum docet et animam perdere pro uno de pusillis his ? Studiosissimum quid est anima Deo, pro qua proprio filio non pepercit. Nulli ergo sufficiat propria salus. Sicut enim in preliis, qui se cupit salvare fugiendo pericula et sibi officit et alios perdidit, ita et hic. Et sicut miles virilis, qui pro aliis pugnat, se et alios salvat, ita et hic.
marg.| {n} Faciem patris Faci em more humano ponit pro manifestatione, sive pro manifesta visione, sive cognitione.
marg.| {o} Venit enim filius hominis salvare, quod perierat Ez. 34.d. Quod perierat requiram et quod abiectum erat, reducam et quod confractum fuerat, alligabo et quod infirmum fuerat, consolidabo.
marg.| {p} Quid vobis videtur: si fuerint centum oves alicui et erraverit una ex eis Ovis centesima est humana natura, sive contritus de peccatis preteritis, quicumque peccator per humilitatem quoquo modo reconciliatus.
marg.| {q} Nonne relinquet nonagintanovem in montibus ] Pro {6. 61vb} oves nonagintanovem, status angelicus, cui aliquid defuit ad perfectionem, mediocriter boni, vel superbi et elati.
marg.| {r} Relinquet Impenitentes relinquet, quia   nonagintanovem non perveniunt ad perfectionem centenarii.
marg.| {s} Et vadet querere eam, que erravit Non dicit, si erraverit, statim excommunica, vel expelle, vel abiice: sed potius, vade et require. Ez. 34.a. Quod infirmum fuerat, non consolidastis et quod egrotum, non sanastis, quod fractum est, non alligastis et quod abiectum est, non reduxistis, quod perierat, non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Exemplum de Abbate, qui secutus est monachum fugitivum et reduxit. Sap. 11.d. Parcis omnibus, quia tua sunt omnia, qui amas animas. Quod patet quia non solum dedit Angelos custodes, sed etiam filium Redemptorem et reductorem et preterea quemlibet alteri custodem deputavit. Eccles. 17.b. Mandavit illis unicuique de suo proximo. Sed multi dicunt: Cum Cain, Gn. 4.b. Numquid custos fratris mei sum, 1Io. 4.d. Qui diligit Deum, diligit fratrem suum.
marg.| {t} Et si contigerit, ut inveniat eam etc.  magis quam super nonaginta novem, que non erraverunt id est magis et pluribus argumentis se gaudere ostendet, de reparatione generis humani, quam de eorum stabilitate. Vel id est magis gaudere nos facit. Item potest hoc intelligi de fervente penitente et iusto torpente. Unde Eccles. 9.b. Melior est canis vivus leone mortuo. Vel quia maius est de iniusto iustum facere, quam iustum in iustitia conservare. Nm. 28.a. Oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi etc. Ibi Glossa Origenis. Per singulos, qui convertuntur ad Deum et in fide proficiunt, festivitas oritur Deo. Letificat eum impudicus, si fit castus et iniustus cum iustitiam colit. Agit festum Christus, qui pro salute nostra sanguinem suum fudit, cum videt prodesse, quod se humiliavit, factus obediens usque ad mortem. Agit festa Spiritus sanctus, cum in his, qui convertuntur, videt sibi templa parari. Letantur Angeli, ad quorum festivitatem accedunt conversi.
marg.| {u} Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in celis est, ut pereat unus de pusillis istis ]   Ez. 18.e. Numquid voluntatis mee est mors impii, dicit Dominus ? Ergo multo fortius nec de pusillis.
marg.| {x} Si autem peccaverit in te frater tuus secundum Hieronymum sic continuatur. Monuit de pusillis recipiendis et defendendis, prohibuit ne quis scandalizaret, nec scandalizaretur, adhuc volens prescindere effectum scandali, docet vitare causam illius, scilicet offensam, dicens. Si peccaverit in te id est te sciente. Ita exponitur, 1Tim. 5.d. ubi queritur, quid est fratrem in te peccare. Et respondet. Te sciente. Et sic te est ablativi casus. Vel potest esse accusativi casus. Et exponitur duobus modis.
marg.| {y} In te id est contra te iniuriis et contumeliis afficiendo. Vel In te id est contra te, scilicet malo suo exemplo et corrumpendo quantum in se est.
marg.| {z} Frater tuus qui possit tibi materiam scandali ministrare, ne scandalizeris, quod est peccare.
marg.| {a} Vade non solum per scriptum corripe. Quia ut dicit Hieronymus nescio quid latentis energie vive vocis actus habet. Energia est vis efficax effectus. Ambrosius. super Ps. 118. Qui timent te, videbunt me et letabuntur. Plerisque iusti aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero letitia est. Item vade ut noverit te compati sibi et solicitudinem habere erga se. Ez. 2.b. Fili hominis vade ad domum Israel etc.
marg.| {b} Et corripe eum Eccl es. 19.c. Corripe amicum tuum, ne forte non intellexerit et dicat, non fecit, aut si fecerit ne iterum addat, Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Ex. 23.a. Si occurreris bovi erranti, vel asino inimici tui, { 62ra } reduc ad eum.
marg.| {a} Inter te et ipsum solum Sed contra. Aut hoc intelligitur de peccato occulto, aut de manifesto. Si de manifesto, ergo manifeste corripiendus est. 1Tim. 5.d. Peccantes coram omnibus argue: Non ergo inter te et ipsum solum. Si de occulto, quomodo adhibebit unum, vel duos testes, cum ipse solus sciat et quomodo testificabuntur illi, qui nesciunt ? Solutio. Hoc intelligitur de occulto et manifesto peccato, id est aliquibus noto, ut postea ostendetur.
marg.| {b} Si te audierit lucratus eris fratrem tuum id est revocatio eius tibi cedet lucrum. 1Cor. 9.c. Omnium me servum feci, ut omnes lucrifacerem. Ier. 15.d. Si converteris convertam te.
marg.| {c} Si autem te non audierit para tus satisfacere.
marg.| {d} Adhibe tecum unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum Cont ra Dt. 19.d. Non stabit testis unus contra aliquem, sed in ore duorum, vel trium testium stat omne verbum: Non ergo unus testis sufficit. Solutio. Duobus modis potest quis agere contra proximum, scilicet per modum denuntiationis, vel per modum accusationis. In denuntiatione sufficit unus testis, in accusatione oportet, quod ad minus sint duo: Et sic intelligitur illud. Dt.
marg.| {e} Quod si non audierit eos corr ipientes et monentes.
marg.| {f} Dic Ecclesie Si p rivata persona corripit, sic exponendum est. Dic Ecclesie id est coram prelato Ecclesie eum convince per testes, quos prius audire noluit corripientes. Si vero Prelatus corripit, sensus est. Dic Ecclesie id est coram Ecclesia illum excommunica, id est coram congregatione fidelium.
marg.| {g} Si autem Ecclesiam non audierit ut s e corrigat.
marg.| {h} Sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus supp le solet haberi apud Iudeos, qui eis quasi immundis non communicabant. Io. 4.b. Non enim coutuntur Iudei Samaritanis. Dt. 7.a. Non inibis fedus cum eis, quasi dicat: excommunica eum, si Prelatus es, alioquin eum vita in occulto vel in manifesto, maxime1 si excommunicatus est. Nota autem, quod corripere fratrem homini est preceptum et ad hoc non tenentur omnes semper, sed pro loco et tempore, quando scilicet vacat et licet et credit, quod sua correctio sit utilis ei, qui corripitur.
1 maxime] corr., maximê cacogr. Ed1703
marg.| Verumtamen nota quod quinque sunt casus, in quibus non obligatur aliquis hoc precepto.
marg.| Primus est, cum non est spes correctionis. Unde Hieronymus:, ad Salustium. Frustra niti et nihil aliud quam odium querere, extreme dementie est. Et Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne forte te oderit.
marg.| Secundus est, cum timetur defectus probationis et criminaliter agitur, ubi scilicet obligatur actor ad talionem, si deficiat in probatione.
marg.| Tertius est, cum Prelato tamquam Iudici notum est factum, quia notorium, vel ille convictus est, vel confessus.
marg.| Quartus, cum meliori operi, vel ad minus eque bono vocat aliquis.
marg.| Quintus est, cum multitudo, vel potestas est in culpa, ubi correctio plus noceret, quam prodesset Ecclesie. Quatuor enim debent attendi in correctione fraterna, scilicet discretio, lenitas, caritas, utilitas ; unde quatuor modis contingit male contingere.
marg.| Primo, per indiscretionem, ut si aliquis manifestaret crimen alterius sine premonitione, vel quod probare non posset, vel quod posset in eum replicari. Rm. 2.c. Qui predicas non furandum, furaris. Qui alium doces, teipsum non doces. Et sup. 7.a. Quomodo dicis fratri tuo, frater, sine eiiciam, festucam de oculo tuo et ecce trabs est in oculo tuo ? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis, eiicere festucam de oculo fratris tui. Tales significantur per Oziam, qui cum iacuisset nocte cum uxore sua, presumpsit extendere manum suam ad arcam cadentem. 2Rg. 6.b. et ideo percussus est a Deo. Vel quia non portabat eam propriis humeris, sicut precipitur. Nm. 7.
marg.| Secundo, peccat correptor per nimiam asperitatem, sive {6. 62rb} per asperam obiurgationem. Unde Gal. 6.a. Fratres et si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis. Nm. 22.e. Aperuit Dominus os asine et locuta est. Hieronymus: sic potest Prelatus a subdito corripi, non manifeste, neque aspere.
marg.| Ideo Maria percussa est lepra, quia non leniter corripuit Moysen. Nm. 12.c. Tertio peccat corripiens, si non ex caritate et compassione corripiat ; sed malitiose et derisorie. Sicut Cham. Gn. 9.d.
marg.| Quarto modo peccat corripiens, si inutiliter corripiat, quod fit, quando scienter corripit incorrigibilem, vel multitudinem, vel potestatem, ubi magis nocet, quam prosit correctio. Unde Prv. 9.b. Qui arguit impium, ipse sibi maculam generat. 2Cor. 6.d. Propter quod exite de medio eorum. Ibi Augustinus Exire de medio eorum, est facere, quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cuiusque salva pace. Quantum licet dicitur, quia facta correctione in privato licet correctus, non corrigatur, sustinendum est, quandoque pro gradu cuiusque, quia correptor debet attendere, qualis est, qui corripi debet et utrum sit ei sua correptio. Salva pace dicitur, quia quandoque tolerandi sunt mali et est dissimulanda correptio pro pace Ecclesie, ut dicit Augustinus Quidam tamen dicunt quod Prelati tenentur corripere corrigibilem et incorrigibilem, quia habent officium. Privata persona tantum illum de quo sperat correptionem. Et hoc verum est de publica correptione, que pertinet ad officium Prelati, ubi speratur aliorum correctio: In privato enim non tenetur Prelatus corripere subditum, si scit incorrigibilem et sine discretione, sed sapienter dissimulare debet, sicut Dominus Iudam non corripuit. Item nota ordinem correptionis.
marg.| Primo enim debet revocari amore et ideo primo singulariter admoneri debet. Post timore et ideo secundo dicuntur adhiberi testes, quos timeat. Et tandem pudore et ideo ad ultimum dicit, ut vitetur sicut Ethnicus et Pusilicanus. Unde prima correptio est amoris, secunda timoris, tertia pudoris. Et hunc ordinem debet servare quicumque vult corripere hoc modo: si tu scis peccatum illius, debes ipsum primo corripere inter te et ipsum solum amicabiliter, si te audierit, lucratus es illum, si autem te non audierit, siste ibi, donec habeas aliam viam procedendi. Potest autem haberi alia via dupliciter, quia illud peccatum aut est iterabile, aut non. Si est iterabile debes aliquibus bonis dicere, qui cum deprehenderint tecum, corripiant eum. Si vero peccatum non est iterabile, nihilominus debes dicere alicui, vel aliquibus, qui possunt prodesse et non obesse et coram illis corripe illum. Si te audierit bene est, si autem non audierit, nuntia Prelato eius, ut admoneat eum et sic liberabis animam tuam, nec proditor criminis fueris, si hoc modo reveles. Unde super illud Lv. 5.a. Si peccaverit anima, dicit Glossa Augustinus Videtur mihi, quod a tali peccato se exuit, qui talibus indicat, qui magis prodesse, quam obesse possunt convincendo, vel eiiciendo. Si vero aliqui sciunt peccatum, quod tu vis corripere, ne publice correptus verecundiam perdat, qua perdita remaneat in peccato. Si te non audierit, adhibe tecum unum, vel duos de illis, qui sciunt, ut qui unius vocem audire noluit, multorum admonitione corrigatur. Si autem tunc non audierit, multis est dicendum, ut qui pudore salvari noluit, salvetur opprobriis plurimorum, ut dicit Glossa Si autem nec te sic audierit, sit tibi sicut Ethnicus, ut sequestrationis pudore emendetur. Si vero peccatum manifestum est omnibus, coram omnibus est corripiendus, sicut docet Apostolus 1Tim. 5.d. Sic facere debes, si es privata persona.
marg.| Si vero Prelatus es et scis per visum, eo ordine procedere debes.
marg.| Si vero per famam, debes eum corripere secrete. Si te non audierit, debes adhibere unum, vel duos ad corripiendum, ut plurium admonitione convincatur. Si vero nec illos audierit, sed iurgaverit, debes de officio tuo inquirere, utrum ita sit, ut fama dicitur et si inveneris sic se habere, debes punire. Et si ille non vult emendare se, debes dicere Ecclesie, id est coram Ecclesia excommunicare, ut sic tamquam hereticus evitetur. Si vero non potes invenire testes ad procedendum in inquisitione, potes ei indicere purgationem. Intelligitur autem hoc preceptum non solum, cum iam factum fuerit, sed etiam quando est in promptu, ut fiat. Observari autem debet iste modus in criminalibus, non in venialibus. Quod si pretermiserit quis ex simplicitate et zelo, non credo, quod peccet mortaliter. Si vero pretermiserit ex malitia, peccat mortaliter.
marg.| {6. 62va}{a} Amen dico vobis Adve nit correctio fraterna secundum processum in littera usque ad sententiam Ecclesie: Ne autem huiusmodi sententiam aliqui contemnant tamquam ab homine factam, ostendit non esse contemnendam, quia robur habet et firmitatem a Deo confirmante in celo, quod minister eius facit in terra: Et hoc est. Amen dico vobis etc. Iuste et discrete. Si tamen iniuste ligat Prelatus, id est excommunicat, sententia ligat, quoad Ecclesiam, etsi non forte quoad Deum. Unde super illud Lv. 24.b. Ecce autem egressus etc. Gloss. Interdum foras quis mittitur et intus est. Alia est ligatio iniuste satisfactionis, que sepe indiscrete fit, de qua, infra 23.a. Super cathedram Moysi etc.
marg.| {b} Erunt ligata et in celo etc.  Hoc expositum est, ut supra.
marg.| {c} Iterum dico vobis Conf ortat per premium et respicit hoc utramque clausulam premissam.
marg.| {d} Quia si duo ex vobis Gregorius. Ubi sunt, qui Ecclesie conventum presumunt contemnere et venerande congregationis preces solitarias anteferre ? Si duobus, vel tribus simul positis Iesus medium se futurum et omnia promittit, que postulatus fuerit prestitutum, quid non dabit plurimis ? Exemplum de moniali.
marg.| {e} Consenserint super terram de c orrigendis peccatoribus, vel excommunicandis rebellibus, vel per caritatis concordiam in quamlibet rem.
marg.| {f} De omni re, quamcumque petierint Pie perseveranter pro se et ad salutem.
marg.| {g} Fiet illis a Patre meo, qui in celis est Habe bunt enim illud, vel equalem tunc, vel quando expedierit.
marg.| {h} Ubi enim sunt duo, vel tres congregati etc. id est ad salutem propriam, vel ad alienam querendam, vel gloriam nominis eius manifestandam.
marg.| {i} Ibi sum in medio eorum Pet. Rabanus Amat medium mediator Dei et hominum, qui in medio doctorum inventus est. Lc. 2.g. Medius stetit ad baptismum. Io. 1.d. Medius pependit in Cruce. Io. 19.d. Resurgens quoque stetit in medio discipulorum. Io. 2.e. Medius etiam ad iudicium veniens segregabit hedos ab agnis, infra 25.c. Sunt duo, vel tres, sed non congregati, qui contra se invicem invehuntur, invicem mordent et ab invicem consumuntur. Sunt congregati, sed non in nomine Domini, quorum consensus in fraudulentia, in malitia, in vanitate, in augendis divitiis, in cubilibus et impudicitiis et iniuriis suis ulciscendis. In nomine Domini congregati sunt, qui ipsius gloriam emulantur, ipsius spiritu fervent, ipsum in omnibus et per omnia fidei oculis et mundo corde non desinunt intueri. Ibi prorsus in medio est, sese omnibus offerens, omnes attrahens et seipsum impertiens universis. Unde Io. 20.e. Cum fores essent clause, stetit Iesus in medio. Item in medio, quasi communis adiutor. Gn. 2. Lignum vite plantatum est in medio Paradisi.
marg.| {k} Tunc accedens Petrus Dixe rat: Videte, ne contemnatis unum ex istis pusillis, adiecerat: si peccaverit, corripe et premium promiserat: Si duo ex vobis etc. provocatus ergo Petrus, querit quoties dimittat. Dicit ergo: Tunc accedens Petrus, intellectu mentis magis, quam motu corporis. Unde dicitur in Glossa provocatus, ideo bene dicitur hic Petrus, id est cognoscens.
marg.| {l} Ad eum dixit, Domine, quoties peccabit in me frater meus id est contra me, vel me sciente, vel publice, quia omne peccatum publice factum in totam Ecclesiam est et dimittam ei ? Et quia videbatur ei, quod satis erat dimittere septies, dicit ipsemet.
marg.| {m} Usque septies ? 22 ]   Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies Hype rbole est, id est quotiescumque peccaverit, id est semper. Augustinus accipit septuagies septies, id est septuaginta septem vicibus. Septuagies septies. Gn. 4.d. Septuplum dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies. Cain possessio, vel lamentatio, Lamech disciplinatio cordis, vel cor, vel humiliatus. Cain peccavit in fratrem corde, ore, opere. {6. 62vb} Corde, quia invidit ei ; ore, quia seduxit ; opere, quia occidit. Et beneficium ei subtraxit, cum dixit: Numquid custos fratris mei sum ego ? Item quia male tulit et quia mentitus est. Domine nescio. Et quia desperavit: Maior est iniquitas mea etc. Et ita septies peccavit, invidendo, seducendo, occidendo, mentiendo, debitum subtrahendo, male offerendo et in desperando et tamen si illum penituisset, dimissum ei fuisset. Sic quis peccat contra fratrem septempliciter, id est in animam, intellectum seducendo, affectum corrumpendo, corpus affligendo, necessaria auferendo, sua non conferendo, famam eius ledendo et malum exemplum prebendo. Sic et Lamech, id est humiliato dimittendum, quoties Deus dimittit, quia fit nobis disciplina cordis. Is. 28.e. Sola vexatio intellectum dabit auditui. Et quia servit nobis dans patientie nostre materiam et misericordie Gn. 25.c. Maior serviet minori. Prv. 11.d. Qui stultus fuerit, serviet sapienti.
Numérotation du verset Mt. 18,23 
marg.| {n} Ideo id est propter hoc et in hoc.
marg.| {o} Assimilatum est regnum celorum id est vita iustorum, vel Ecclesia militans. Adaptat negotium negotio, non omnes circumstantias omnibus circumstantiis. Dominus enim revocat dimissa, sicut et hic et ideo expedit dimittere.
marg.| Chrysostomus Ne videatur onerosum toties dimittere, adiecit parabolam et comparationem servi. Quantum enim gutta aque, ad pelagus, immo in infinitum multo plus deficit amor hominum ad infinitam caritatem Dei.
marg.| {p} Homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis Remi gius. Christus meritorum examinator iam per scripturam rationem cum servis ponit. Allegoria patet ex Glossa.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| Autem docemur in hoc adinvicem condonare, alioquin nec Deus, in quem quotidie peccamus, condonabit nobis. Eccles. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram et a Deo querit medelam.
marg.| Chrysostomus Audite hoc, qui pro pecuniis hoc facitis. Si enim pro peccatis hoc facere oportet, multo magis pro pecuniis.
marg.| {n} Ideo scilicet ut sciatis fratribus esse condonandum.
marg.| {o} Assimilatum est regnum celorum homini Regi id est omnia mansuete regenti. Sap. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Ex. 11.c. Tu dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos. Quod est contra austeros et immisericordes prelatos. De quibus Ez. 34.a. Quod perierat, non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.
marg.| {q} Qui voluit rationem ponere cum servis suis <Glossa> interlinearis. Qui merita examinat scilicet in iudicio. Luce capite decimosexto a.a Redde rationem villicationis tue. In presenti ponit rationem Dominus cum servis suis per Scripturas, per creaturas, per doctores, per confessores, per illuminationem proprie conscientie. In quo etiam docentur Prelati, ut non sint negligentes inquirere de statu subditorum suorum. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui etc.
a Lc. 16
marg.| {r} Et cum cepisset rationem ponere Inte rl. examinare, scilicet intus in conscientia, vel exemplum per alium, vel doctorem, vel confessorem.
marg.| {s} Oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta Inte rl. Populus Iudaicus, qui Decalogo instructus, multarum transgressionum erat reus.
marg.| {t} Cum autem non haberet, unde redderet Pote st enim homo per se ruere in peccatum, sed non resurgere.
marg.| {u} Iussit eum Dominus venundari Io. 18.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. 2Pt. 2.d. A quo quis convincitur, huius et servus est.
marg.| {6. 63ra} Δ Nota autem, quod est venundatio duplex, scilicet spiritualis in servitutem peccati, vel pene in servitutem corporalem.
marg.| {a} Et uxorem eius cupiditatem, vel Prelatos Iudeorum. Remigius. Pretium quippe venditi, supplicium damnat intelligo Is. 50.a. In iniquitatibus vestris venundati estis. 4Rg. 4.a. Ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
marg.| {b} Et filios oper a, vel subditos.
marg.| {c} Et omnia, que habebat et reddi Chrysostomus Terrere vult, ut per minas ad supplicationem ducat. Unde subditur.
marg.| {d} Procidens autem servus ille quas i coactus.
marg.| {e} Rogabat eum dicens, patientiam habe in me et omnia reddam tibi sic multi antequam infirmitate, vel necessitate cogantur, nolunt incipere penitentiam et cum iam non possint aliud facere, tunc primo incipiunt penitere. Tarda est ista penitentia, non tamen contemnenda. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Is. 26.b. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. Misereamur impio et non discet facere iustitiam. Timere debent illi, qui peccata fecerunt et nondum penitentiam inceperunt, quia quanto diutius exspectantur ad penitentiam, tanto gravius punientur in gehenna. Eccles. 5.b. Ne dixeris, Peccavi et quid accidit mihi triste ? Altissimus enim patiens redditor est, de propitiato peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum.
marg.| {f} Misertus autem Dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei Chrysostomus Quare ante ratiocinationem non dimisit ei debitum ? Ut ad conservum mansuetior fiat. Misertus etc. Ecce quantum valet humilis oratio, veniam impetrat et vite prolongationem, ut satisfacere possit. Ecclesiastici 36.cb : « Oratio humiliantis se nubes penetrat ».
b Sir. 35, 21
marg.| {g} Dimisit eum Io. 11.f. Solvite eum et dimittite.
marg.| {h} Egressus autem servus ille id est de captivitate liberatus.
marg.| {i} Invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios etc.  Remi gius. Centum denariorum debitor erat, quem de aliquibus commissis in fratrem satisfacere oportebat. Conservum autem suffocare, in fratrem est vindictam exercere.
marg.| {k} Et procidens conservus eius, rogabat eum dicens, patientiam habe in me et omnia reddam tibi Emen dabo consilio, vel iudicio Ecclesie, que deliqui.
marg.| {l} Ille autem noluit seip sum considerare, ut misericorditer ageret.
marg.| {m} Sed abiit a bo no gratie, quod conceperat.
marg.| {n} Et misit eum in carcerem dire tribulationis.
marg.| {o} Donec redderet debitum id est ut debitum peccati solveret, ne quid in futuro gravius ulciscendum remaneret.
marg.| Nota utile est, qui mortem meruit, ut promptus sit ad redemptionem et datur ei redemptio. Prv. 13.b. Redemptio anime viri divitie sue. Chrysostomus Famulus petit dilatationem et accipit dimissionem. Volebat enim a principio dare, sed nolebat suum donum esse solum, sed huius servi supplicationem, ut non incoronatus ascendat.
marg.| {p} Videntes autem conservi eius, que fiebant Cons ervi sunt Angeli, qui nuntiant gesta hominum. Tb. 12.c. Vel Iudei boni et gentiles.
marg.| {q} Contristati sunt valde Chrysostomus Non solum Deo, sed et hominibus displicebit valde.
marg.| {6. 63rb}{r} Et venerunt et narraverunt Domino suo omnia, que facta fuerant Narr ant enim ei Angeli et Sancti, que fiunt in terris conquerendo de persecutoribus, vel orando pro eis.
marg.| {s} Tunc vocavit illum Dominus suus Remi gius. Vocatio hec intus in conscientia est, cum quis in desperationem incidit.
marg.| {t} Et ait illi, serve nequam quas i non equus in misericordia facti exhibenda, que tibi prius exhibita est. Unde super: Deus ultionum Glossa Noli misericordie pontem subvertere, quem transisti.
marg.| {u} Nequam Chrysostomus: Quando decem millia talentorum debebat, non vocavit eum nequam, nec conviciatus est, quando autem ingratus factus est, tunc dicit, serve nequam. Audiamus avari, quantus ad nos sermo factus est, audiamus et immisericordes, quoniam non aliis sumus crudeles, sed nobisipsis. Vis rememorari malorum, tibi ipsi rememoraris, non alii.
marg.| {x} Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me Orat iones, ieiunia, eleemosyne et similia, cum sint directe querentibus summum bonum remedia peccatorum, sed de vaga fluctuatione mentis vertuntur, in false spei securitatem et in peccati fomitem. Hinc est illud. Et oratio eius fiat in peccatum. Chrysostomus: Duo querit a nobis Dominus. Et nostram partem recognoscere et aliis dimittere. Qui enim sua intelligit, facilius conservo dimittit. Quanto maiora iniusta tibi fecit, tanto maiorum peccatorum dimissionis causa tibi existit. Si diabolus factus est Iob et aliis Sanctis occasio coronarum, cur, o homo et tu formidas inimicum ?
marg.| {y} Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui Tb. 4.c. Quod ab alio oderis etc. Eccles. 28.
marg.| {a} Homo homini servat iram etc.
marg.| Lc. 6.f. Dimittite et dimittemini. Iacob 2.c. Iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecit misericordiam. Eccles. 31.b. Intellige, que sunt proximi tui ex te ipso. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| {z} Sicut et ego tui misertus sum Chrysostomus Et si grave videtur damnum, oportebat aspicere lucrum, quod factum est. Si grave videtur preceptum, cogita premium. Et si grave est reconciliari ei, qui contristavit, hoc est gravius incidere in gehennam.
marg.| {a} Et iratus Dominus eius tradidit eum tortoribus Roma nis. Vel tartareis ministris,
marg.| {b} Quoadusque redderet universum debitum Univ ersum debitum quidam dicunt, non illud, quod iam condonatum est, sed potius misericordiam, quam aliis impendere debuit pro eo, quod misericordiam acceperat.
marg.| {c} Sic et pater meus celestis faciet vobis id est repetet a vobis dimissa.
marg.| {d} Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris non solum de ore.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_18)

Notes :