Capitulum 15

Numérotation du verset Mt. 15,1 

Tunc accesserunt
ad eum ab Hierosolymis scribe et Pharisei dicentes:
Numérotation du verset Mt. 15,2 

Quare discipuli tui transgrediuntur
traditiones1 seniorum?
1 traditiones Cas574 Li446@ Rusch ] traditionem Weber
Non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Numérotation du verset Mt. 15,3 

Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos
transgredimini mandatum2 Dei propter traditionem vestram3? Nam Deus dixit:
2 mandatum Cor3 (vel) Li446 Li446@ Rusch Weber ] mandata ΩJ |
3 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 15,4 

Honora patrem et matrem4
4 patrem et matrem sic Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. non habent TUUM nec TUAM ) Cor4 (in ** cancellatum est TUUM et TUAM ) Li446@ Rusch Weber ] patrem tuum et matrem tuam Cas574 ΩJ (grecus anti. glo. et Ieronimus sic habent) Cor2²
et qui maledixerit patri vel matri
morte moriatur.
Numérotation du verset Mt. 15,5 

Vos autem dicitis:
Quicumque dixerit
patri vel matri: Munus quodcumque est ex me
tibi proderit
Numérotation du verset Mt. 15,6 

et non honorificabit5 patrem suum aut6 matrem suam7 et
5 honorificabit Cor3 (grecus et aliqui antiqui) Li446 Li446@ Rusch Weber ] honorificavit Cor 3 (Ieronymus Rabanus, sed non exponunt) ΩJ |
6 suum aut Li446@ Rusch Weber] et Li446 |
7 suam Li446@ ΩJ Rusch ] om. Li446 Weber |
irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram8.
8 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@
Numérotation du verset Mt. 15,7 

Hypocrite,
bene prophetavit de vobis Isaias9
9 Isaias Cor2 V (propheta) Cor4 ( PROPHETA cancellatum est in **) Li446 Li446@ Rusch Weber ] + propheta Cor2 (grecus anti. glossa habent) Cor2² Cas574@
dicens:
Numérotation du verset Mt. 15,8 

Populus hic labiis me honorat
cor autem eorum longe est a me.
Numérotation du verset Mt. 15,9 

Sine causa autem colunt me
docentes doctrinas et mandata hominum.
Numérotation du verset Mt. 15,10 

Et convocatis ad se turbis
dixit eis: Audite et intelligite.
Numérotation du verset Mt. 15,11 

Non quod intrat in os coinquinat hominem
sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,12 

Tunc accedentes discipuli eius
dixerunt ei: Scis quia Pharisei
audito verbo hoc10 scandalizati sunt?
10 verbo hoc Rusch ] inv. Li446@ | hoc om. Weber
Numérotation du verset Mt. 15,13 

At ille respondens ait: Omnis plantatio
quam non plantavit Pater meus celestis eradicabitur.
Numérotation du verset Mt. 15,14 

Sinite illos
ceci sunt
et11 duces cecorum.
11 et Cor2 V (grecus anti et glossa) Cor2 ² Rusch ] om. Cor4 ( ET cancellatum est in ** )Li446@ Weber
Cecus autem si ceco ducatum prestet ambo in foveam cadunt.
Numérotation du verset Mt. 15,15 

Respondens autem Petrus
dixit ei: Edissere
nobis parabolam istam.
Numérotation du verset Mt. 15,16 

At ille dixit:
Adhuc et vos sine intellectu estis?
Numérotation du verset Mt. 15,17 

Non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur?
Numérotation du verset Mt. 15,18 

Que autem procedunt de ore
de corde exeunt
et ea coinquinant hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,19 

De corde enim
exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie.
Numérotation du verset Mt. 15,20 

Hec sunt que coinquinant hominem.
Non lotis autem
manibus manducare non coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,21 

Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
Numérotation du verset Mt. 15,22 

Et ecce mulier Chananea
a finibus illis
egressa clamavit
dicens ei: Miserere mei12, Domine fili David. Filia mea male a demonio vexatur.
12 dicens... mei Cor2 (grecus anti. glossa)
Numérotation du verset Mt. 15,23 

Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius
rogabant eum dicentes: Dimitte eam quia clamat post nos.
Numérotation du verset Mt. 15,24 

Ipse autem respondens ait: Non sum missus
nisi ad oves que perierant13 domus Israel.
13 perierant Rusch ] perierunt Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 15,25 

At illa venit
et adoravit eum
dicens: Domine,
adiuva me.
Numérotation du verset Mt. 15,26 

Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum
et mittere canibus.
Numérotation du verset Mt. 15,27 

At illa dixit: Etiam Domine,
nam et catelli edunt
de micis que cadunt de mensa
dominorum suorum.
Numérotation du verset Mt. 15,28 

Tunc respondens Iesus ait illi: O mulier, magna est fides tua.
Fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius14 ex illa hora.
14 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Mt. 15,29 

Et cum transisset inde Iesus,
venit secus mare Galilee et ascendens in montem
sedebat ibi.
Numérotation du verset Mt. 15,30 

Et accesserunt
ad eum
turbe
multe
habentes secum mutos,
claudos15,
15 claudos Cor4 ( ET cancellatum est in ** ) ] et praem. Cor2 (grecus anti. glossa et Iheronimus habent) Cor2Cor2 V (propheta), Cor4 ( PROPHETA cancellatum est in **)
cecos,
debiles,
et alios multos et proiecerunt eos
ad pedes eius
et curavit eos,
Numérotation du verset Mt. 15,31 

ita ut turbe mirarentur
videntes mutos loquentes,
claudos ambulantes,
cecos videntes
et magnificabant
Deum Israel.
Numérotation du verset Mt. 15,32 

Iesus autem
convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbe,
quia triduo iam perseverant mecum
et non habent
quod manducent
et dimittere eos
ieiunos nolo
ne deficiant in via.
Numérotation du verset Mt. 15,33 

Et dicunt ei discipuli:
Unde ergo nobis in deserto
panes tantos16
16 tantos Cor2 (anti. glossa) Cor2² ] tanti Cor2 (grecus)
ut saturemus turbam tantam?
Numérotation du verset Mt. 15,34 

Et ait illis Iesus: Quot panes habetis?
At illi dixerunt: Septem
et paucos pisciculos.
Numérotation du verset Mt. 15,35 

Et precepit turbe ut discumberent super terram.
Numérotation du verset Mt. 15,36 

Et accipiens
septem panes et pisces
et17 gratias agens, fregit
17 et Cor2 V ( anti. ) Rusch Weber ] om. Cor2 V (grecus non hab. et quidam! anti. glo.) Li446@
et dedit discipulis18
18 discipulis Rusch ] + suis Li446@ Weber
et discipuli dederunt populo.
Numérotation du verset Mt. 15,37 

Et comederunt omnes
et saturati sunt.
Et quod superfuit19 de fragmentis
19 superfuit Rusch Weber ] superfluit Li446@
tulerunt septem sportas plenas.
Numérotation du verset Mt. 15,38 

Erant autem qui manducaverunt20 quatuor millia hominum
20 manducaverunt Rusch Weber ] manducaverant Cor3 (vel) Li446 Li446@
extra parvulos et mulieres.
Numérotation du verset Mt. 15,39 

Et dimissa turba
ascendit in naviculam et venit in fines Magedan.

Capitulum 15

Numérotation du verset Mt. 15,1 
marg.| Tunc accesserunt ad eum etc.  In p recedenti capite egit Mattheus de convivio Herodis, id est peccatoris, ubi natale Herodis celebratur et Ioannes occiditur, ubi quinque panes diaboli sumuntur, de quibus ibi dictum est et duo pisces similiter, qui dicti sunt ibi vanitas et voluptas et ideo, quia piscis in aqua melior apparet quam sit et de nocte lucet squamis, in hoc vanitas. Piscis etiam non vivit nisi in aquis et maxime appetit dulces, in hoc voluptas. Quoniam autem primus gradus {6. 55rb} redeundi ad eum est, declinare a malo, ideo Dominus audito eventu predicti convivii recessit in locum desertum et ibi pavit suos contrariis cibis. Iob. 6. Que prius nolebat tangere anima mea, nunc pre angustia cibi mei sunt. Hi panes fuerunt fidei religio, que est de non apparentibus, carnis castigatio, oratio, intentionis simplicitas, pietas. Duo pisces veritas et caritas. Sed quia panes hordeacei servorum sunt, qui in domo non manent in eternum, ut dicitur Io. 8.d. post hunc pastum transit Dominus. Unde Gal. 4.d. Eiice ancillam et filium eius, non enim erit heres filius ancille cum filio libere, quia de statu timoris, qui ferus est sicut Ismael, transeundum est ad statum amoris, ubi risus Isaac. Unde et in hoc capitulo decimoquinto transit ad refectionem filiorum. Quod caput dividitur in quatuor partes. In prima docet, que munditia exigitur a reficiendis et que non. In secunda qui sunt digni hac refectione et qui non, ibi: Non est bonum etc. In tertia, quomodo non digni fiant digni, scilicet si spiritualiter sanentur, ibi Et accesserunt ad eum turbe etc. In quarta refectione. Dicit ergo.
marg.| {h} Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribe et Pharisei Chrysostomus
marg.| Tunc quando tactu fimbrie sanaverat. Ideo dicit Evangelista tempus, ut eorum malitiam ostendat inexcusabilem.
marg.| {i} Pharisei Augustinus Pharisei vocantur nobiliores et doctiores Iudei.
marg.| {k} Dicentes, quare Discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum etc.  Seni ores tradiderant quasdam traditiones, scilicet de se et vasis abluendis, intelligentes carnaliter illud. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote et huiusmodi. Lv. 15. ubi precipitur, quod lavetur, qui legalem contraxit immunditiam. Chrysostomus: Ab ipsa interrogatione capiuntur. Non enim dicunt legem Moysi transgrediuntur, sed traditiones, quas Moyses fieri prohibuit. Dt. 12.d. Quod precipio tibi, hoc tantum facito Domino, nec addas quicquam, nec minuas. Terribiliores esse volebant, quia et ipsi legislatores erant, ulciscebantur sua, que Dei erant non curantes. Simile supra b. Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant, dicunt discipuli Ioannis. Illi querebant sicut isti, volentes culpam refundere discipulorum in magistrum.
marg.| Similes his sunt, qui magis offenduntur et arguuntur si transgrediatur homo constitutiones mundanas, quam si mandata Dei, infra 23.c. Duces ceci excolentes culicem et deglutientes camelum.
marg.| {l} Ipse autem respondens ait illis, quare et vos transgredimini etc.  Non directe respondet illis, sed inquisitivam obiicit interrogationem, qua sugillat eos tacite, ostendens ipsos potius esse arguendos quam discipulos, quasi dicat: non oportet manus corporis aqua materiali lavari, sed manus cordis eleemosynis. Unde Lc. 11.f. Date eleemosynam etc. Sic lavant post prandium manus dantes fragmenta. Arguit itaque eos sic de avaritia. Hieronymus: Latratum Iudeorum furca rationis obtundit, Moysi et Isaie autoritatibus. Quare etc. Ad eos enim pertinet peccata arguere, qui nec equali, nec inequali, nec maiori involuti sunt crimine. Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Lapidem obiurgationis et reprehensionis. Eccl. 21.a. In lapide luteo lapidabitur piger, id est arguetur pro amore terrenorum et sordida vita.
marg.| Quare et vos etc. Augustinus Hoc etiam contra illos, qui corporalia peccata quasi gravissima detestatur, spiritualia autem non.
marg.| {m} Nam Deus dixit, honora patrem et matrem Ex. 20.b. et Eccl. 2.b. Honora patrem tuum. Nota quod grues dicuntur {6. 55va} fovere parentes in senectute. Honorant autem in duobus necessaria dando et reverentiam exhibendo. Que duo Paulus vocat honorem debitum senibus, scilicet Presbyteris. 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habentur. Hieronymus: Honor in Scripturis non tam in salutationibus et officiis deferendis, quam in eleemosyna et munerum collatione sentitur. Unde 1Tim. 5.a. Viduas honora, que vere vidue sunt.
marg.| {a} Et qui maledixerit patri, vel matri morte moriatur Lv. 5.b. Eccl. 3.b. Maledictio matris eradicat fundamenta.
marg.| {i} Propter traditionem vestram scil icet leges humanas, vel decretales. Is. 29.d. Timuerunt me mandato hominum et doctrinis: ideo ecce ego addam, ut admirationem, id est penam mirabilem faciam populo. Is. 24.a. Dissipaverunt, vel mutaverunt fedus sempiternum, transgressi sunt legem. Propter traditionem vestram. Consimilis fraus fit hodie in Ecclesia, sicut habetur super Mc. in postillis. Item hi sunt, qui colant culicem et camelum glutiunt. Lam. 4.c. Polluti sunt in sanguine, id est peccato, cum non possent intrare, tenuerunt lacinias suas, id est unus tenuit alium, ne intrarent, polluti clamaverunt eis, recedite, abite, id est alios pollutos reputate. Dn. 13.a. Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, infra 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui mandatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.
marg.| Sic Archidiaconi quasi lotrices tantum inquirunt, si lintea vestimenta altaris alba sint et similia et magis puniunt transgressorem synodalium preceptorum quam Dei.
marg.| {b} Vos autem dicitis quas i quisque dicat, vos illos instruitis ad dicendum.
marg.| {c} Quicumque dixerit patri, vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit quasi dicat: munus quod a me datur tibi ad victum et vestitum proderit tibi ad salvandum animam ? minime, quia non curas nisi de corpore, vel.
marg.| {g} Proderit tibi Apos iopesis est, id est defectiva locutio, quasi hic talis non transgreditur. Vel ita legitur, ut non sit Aposiopesis. Quicumque id est unusquisque.
marg.| {d} Dixerit id est dicere poterit.
marg.| {e} Munus quodcumque est ex me, tibi proderit id est quodcumque munus a me acceperis, non tibi prodesset, immo obesset, quia sacrilegus esses, si acciperes. Vel.
marg.| {g} Proderit quas i ego vovi omnia Domino et quicquid vovi, tibi proderit, sicut et mihi.
marg.| {f} Ex me id est voluntaria oblatio. Sic quidam sub specie religionis cognatis suis nolunt subvenire. Chrysostomus Neque Deo offerebant et parentes nomine oblationis privabant genitores convitiantes propter Deum et Deo propter genitores.
marg.| {h} Et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam et irritum fecistis mandatum Dei scil icet de patribus sustentandis. Prv. 28.d. Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre et dicit, hoc non esse peccatum, particeps homicide est.
marg.| {k} Hypocrite bene prophetavit de vobis Isaias, dicens. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me Nost ra littera habet. Pro eo quod appropinquat populus iste in ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me etc.
marg.| {l} Honorat lege m tantum superficialiter custodiens.
marg.| {m} Sine causa autem colunt me etc.  Sine causa dicit, quia inde non habebunt mercedem.
marg.| {n} Et convocatis ad se turbis, dixit eis Simp licibus loquitur, quia Prv. 3.d. Cum simplicibus sermocinatio eius.
marg.| {o} Audite mand ata Dei, non traditiones hominum.
marg.| {p} Et intellige Apc. 2.e. et 3.b. Qui habet aures audiendi, audiat, id est intelligat.
marg.| {6. 55vb}{q} Non quod intrat in os, coinquinat hominem quasi dicat: non solum non lotis manibus manducare non coinquinat hominem, sed nec cibus quisque, quia cito cessabunt legalia. Et aperte hic habetur, quia Dominus omnes legales observantias eliminat, quia tollit discretionem ciborum, que erat in lege melior religio et ita a parte intelligitur totum, ut dicit Glossa Tit. 1.d. Omnia munda mundis.
marg.| {r} Sed quod procedit de ore, hoc coinquinat hominem Augustinus Hec sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est, neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat vomitus, sed procul dubio priora verba pertinent ad os carnis, posteriora ad os cordis. Chrysostomus Videmus multos, ut intrent ad Ecclesiam lavantes manus et os, qualiter autem mundam Deo presentent animam nullam curam facientes. Sordes manuum sunt rapina, homicidium, sordes, oris maledictio, blasphemia, contumelia. Stercus in manibus tenens numquam auderes orare et nimirum hoc nulla iactura est, quid inaniter irrigas linguam perniciosam circumferens stercus ? Si quis stercore manus implens tuos teneret pedes supplicans, non solum non audires, sed pedibus conculcares. Qualiter igitur audes ad Dominum accedere ? Est enim manus in lingua orantium et per eam detinemus genua Dei ? Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationes vestras non exaudiam: manus enim vestre sanguine plene sunt.
marg.| {s} Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt, scis, quia Pharisei audito verbo hoc quod est contra discretionem ciborum.
marg.| {t} Scandalizati sunt Is. 57.b. Impegerunt in meridie. Io. 6.f. Multi ex discipulis eius audientes dixerunt etc. Augustinus Oculis egris odiosa est lux, que sanis est amabilis. Scandalon Grece, vel Scandalum est obex pedis.
marg.| {u} At ille respondens ait, omnis plantatio etc.  Quia plantationes dicit mandata et doctrinas hominum, que a Deo non sunt, quasi pro scandalo non est omittenda veritas, que sit ad edificationem aliorum, quia obstinati sunt et de terra eradicandi. Quia omnis plantatio etc. Iob. 15.d. Non dilatabitur, neque perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt. Hec sunt quasi super crementa arborum, que non sunt de arbore semper virent et numquam fructificant Isai 51.e. Posui verba mea in ore tuo et sub umbra manus mee protexi te, ut plantes celos et fundes terram. Eccles. 24.d. Rigabo hortum plantationum mearum. Ps. 79. Eiecisti populos et plantasti eos. Alibi. Ps. 93. Qui plantavit aurem, non audiet. Querit ex plantis fructum. Iude 1. Arbores autumnales, infructuose, eradicate, bis mortue.
marg.| {x} Sinite illos, ceci sunt et duces cecorum Is. quinquagesimosexto d. Speculatores eius ceci omnes. Et quadragesimosecundo c. Quis cecus nisi servus Domini ? Ecclesiastici decimo a. Qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.
marg.| {y} Cecus autem si ceco ducatum prestet, ambo in foveam pecc ati inferni cadunt Is. vigesimoquarto e. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre. 2Rg. quarto b. Non ingredieris huc, nisi abstuleris cecos et claudos. Sic mali ponunt cecos super muros ad se defendendum, ut non arguantur ab eis. Gregorius. Cum pastor per abrupta graditur, necesse est, ut grex in precipitium ducatur.
marg.| {z} Respondens autem Petrus unus pro omnibus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam Hoc videtur querere Petrus ut idiota. Vel forte cum precepisset Dominus discretionem ciborum videbatur, quod parabolice loqueretur renovans eundem. Per hoc significatur illi, qui legem conversioni sue contrariam perverse exponunt, vel {6. 56ra} interpretantur, dicentes allegorice, vel parabolice dictum, quod ad litteram intelligendum est.
marg.| {a} At ille dixit, adhuc et vos sine intellectu estis quia putatis
Numérotation du verset Mt. 15,mystice 
marg.| dictum, quod proprie est dictum.
marg.| {b} Non intelligitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur Hieronymus: Omnium Evangeliorum loca apud Hereticos et perversos plena sunt obiectionibus et scandalis. Ex hac enim sententiola calumniantur quidam, quod Dominus physice disputationis ignarus putet omnes cibos in ventrem ire et in secessum digeri, cum statim infuse esce per artus et venas ac medullas, nervosque diffundantur. Mc. 7.c. Non intelligitis, quia omne intrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare etc. Ibi Beda. dicit, quod secessus hic appellatur omnis evacuatio per quoscumque meatus corporis fiat. Nota autem tres digestiones. Prima in stomacho, secunda in hepate, tertia in membris. Secundum Avicennam autem quatuor. Prima in ore et postea tres alie.
marg.| {c} Que autem procedunt de ore ut v erba turpia et nociva Eph. 4.g. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat.
marg.| {d} Coinquinant hominem Inqu inatum enim cogitatione magis inquinant sordide locutiones.
marg.| {e} De corde enim exeunt cogitationes male cont ra seipsum.
marg.| {f} Homicidia cont ra proximum. 1Io. 3.c. Qui odit fratrem suum, homicida est.
marg.| {g} Adulteria in i dololatria.
marg.| {h} Fornicationes in t raditionibus.
marg.| {i} Furta in a varitia.
marg.| {k} Falsa testimonia in f alsa doctrina. Prv. 19.a. Falsus testis non erit impunitus. etc.
marg.| {l} Blasphemie cont ra Deum. Nota autem quod hic ponuntur septem panes diaboli, quos habebant Pharisei. Definitiones autem horum patent. Mc. 7.c.
marg.| {m} Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem quasi dicat: ex quo nullus cibus coinquinat hominem, ergo a maiori non lotis manibus etc.
marg.| {n} Et egressus inde Iesus secu ndum carnem de Iudeis ut nos salvaret, quod est res huius nominis Iesus.
marg.| {o} Secessit volu ntate.
marg.| {p} In partes Tyri et Sidonis Tyru s fortitudo, vel tribulatio. Sidon venatio meroris. Venit enim fortis in tribulationibus venari in silvam nostram penam et huiusmodi. Unde. Tribulationem et dolorem inveni. Vel Egressus de observantia legalium venit ad angustiatos. Venit enim querere, quod perierat. Sic predicator debet egredi, ut Domino venetur peccatores Gn. 27.a. Egredere foras, cumque venatu aliquid acceperis, fac mihi pulmentum etc. Ez. 3.f. Egredere in campum. Io. 15.c. Posui vos ut eatis etc. Ieremie 16.d. Mittam venatores et venabuntur vos, non bursas vestras. In Tyro autem venatur Dominus, quia angustia est saltus ubi tristes, ubi capiuntur penitentes. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet. Bar. 3.a. Anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te. Unde sequitur.
marg.| {r} Et ecce mulier Chananea Mc. 7.c. addit quod Iesus erat in domo.
marg.| {s} A finibus illis egressa non tantum a civitatibus, Gn. 12.a. Egredere de terra tua etc. Loth. Gn. 18.d. Ne stes in omni circa regione. 1Rg. 22.a. Abiit inde David et fugit in speluncam Odollan, quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia.
marg.| {u} Clamavit dicens ei Hieronymus: Quia Chananea, id est commutata et verba misericordie proferens non clamans. Unde Nehemie 9.e. In tempore tribulationis clamaverunt ad te et tu de celo exaudisti eos. Et 8.d. Egredimini in montem et afferte frondes olive et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula.
marg.| {x} Miserere mei Magn us affectus, quia malum filie dicit {6. 56rb} esse suum. Et in hoc notatur compassio. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ?
marg.| {y} Fili David ]   Conf itetur eum esse Messiam promissum in lege, qui nasciturus erat ex David.
marg.| {z} Filia mea male a demonio vexatur Vuln era medico detegit et qualitatem et magnitudinem morbi ostendit, cum dicit, male vexatur. Qualitatem, cum subiungit, a demonio.
marg.| {d} Qui non respondit ei verbum Nota differt ei Dominus curationem ne opus doctrine contradiceret, supra 10.a. In viam gentium, ne abieritis, ut fidem orantis probaret et ut suos in orando perseverare doceret. Item.
marg.| {r} Et ecce mulier Chananea etc.  Iose ph de carcere eductus, mutatoriis indutus est. Gn. 41.b. Iesu sordida vestimenta auferuntur et mutatoriis induitur. Za. 3.b. Is. 19.c. In die illa erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Chananea. Mi. 1.c. Non est egressa, que habitat in exitu. Is. 24.c. Cum glorificatus fuerit Dominus, hinniens de mari, supple egressi. Is. 48.d. Egredimini de Babylone, fugite a Chaideis in voce exultationis, quia tales possunt orare pro aliis, alii non. Quia cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.
marg.| {t} Egressa Chananea Uter que egreditur, Iesus et mulier et sic colloquuntur et recipit mulier sanitatem. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent. Ct. 7.d. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum.
marg.| {u} Clamavit Iob. 35.c. Clamabunt et non exaudiet. Ct. 5.b. Vocavi et non respondit mihi. Gregorius. Quo voces medicus egri audire dissimulat, eo finem egritudinis procurat. Unde. Clamabo per diem et non exaudies. Differt enim, ut homo desideret et etiam, quia facilitas venie incentivum parit delinquendi Is. 26.b. Misereamur impio et non discet facere iustitiam.
Numérotation du verset Mt. 15,moraliter 
marg.| {r}. Mulier Chananea id est anima negotiatrix, vendens celum pro peccato. Apc. 18.c. Negotiatores terre flebunt. Hec est negotiatio pilarum, unde hec est in finibus Tyri, id est angustie. Ez. 27.e. In corde maris et in aquis multis adduxerunt te remiges tui.
marg.| {q} Et Sidonis id est venationis. Lam. 3.f. Venatione ceperunt me quasi autem inimici mei gratis, scilicet demones, qui significantur per Nemrod robustum venatorem. Gn. b. De his finibus egreditur anima, cum detestatur peccatum suum et sic sentit languorem filie, id est carnis. Eccl. 42.b. Super filiam luxuriosam firma custodiam.
marg.| {e} Et accedentes discipuli Δ eiu s   rogabant eum . { 56va } Ignorabant enim mysterium, vel misericordia movebantur, vel importunitate eius carere cupientes.
marg.| {a} Dicentes, dimitte eam, quia clamat post nos Nota quod hec mulier primo venit in domum et ibi rogavit Iesum et in domo noluit respondere, ne obiiceretur ei, quod prohibuerat. In viam gentium ne abieritis. Post quam vero Iesus egressus est de domo, clamavit et Sancti instante matre pro filia, id est carne, rogant pro ea.
marg.| {b} Ipse autem respondens ait, non sum missus corp orali missione.
marg.| {c} Nisi ad oves, que perierunt domus Israel id est ad Iudeos. Unde ipsi dicunt. Is. 53.b. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.
marg.| {d} At illa venit et adoravit eum ut D eum, supra 4.b. Dominum Deum tuum adorabis.
marg.| {e} Dicens, Domine, adiuva me Supr a humanitatem confessa est, ibi Fili David hic Deitatem confitetur.
marg.| {f} Qui respondens ait, non est bonum sumere panem filiorum id est Iudeorum, qui erant filii Dei. Ex. 4.f. Primogenitus meus Israel. Panem hic vocat operationem miraculorum, quam querebat.
marg.| {h} Et mittere canibus id est gentibus immundis. Sap. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, ne evomant. Quia melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum converti. Nota, canis vomit et vomitum recomedit, 2Pt. 2.d. Canis reversus ad vomitum. Item non patitur parem. Unde Phil. 3.a. Videte canes, videte concisionem. Item lingit posteriora sua. 71. Inimici eius terram lingent. Item rabiosus fit luna plena. Apc. ultim. c. Foris canes et venefici. Item ante mordet et latrat, retro applaudit cauda. Item gulosus est, luxuriosus et mingit ad parietem.
marg.| {g} Panem filiorum  : Vulgariter omnis panis dicitur hominum vel canum. Primus de similagine et significat spiritualia. Secundus de furfure, quod exterius est et vanum et significat temporalia.
marg.| {i} At illa dixit etiam, Domine id est verum est.
marg.| {k} Nam et catelli edunt de micis etc. Chrysostomus Non oves, non filios, sed canes vocat, quid igitur mulier complicat ab ipsis verbis eius opitulationem ? Si enim canis sum, ait, non sum aliena, quod necessarius est cibus filiis, novi: unde nec ego canis prohibeor. Propter hoc tardabat Christus. Sciebat enim eam esse hoc dicturam, quod in Centurione scivit. Ego veniam, inquit et curabo eum, ut audiamus. Non sum dignus etc. Lc. 15.d. Fac me sicut unum de servis tuis. Is. 57.d. Pacem his qui longe. Nota, mica inter crustas latet, manus fragmentium fugit, cibus etiam est parvulorum. Item nota quod dominum dicere. Non est bonum etc. est ad tempus anime immunde tamquam cani panem gratie sue denegare. Tamen anima catello se comparans per humilitatem, id est cogitationem sue immunditie, si non potest habere panem integrum, id est gratiam gratum facientem, petat saltem micam, id est gratiam gratis datam, qua saltem a consuetudine peccandi liberatur et nondum a reatu. Eccl. 26.b. Leo venationi insidiatur semper, sic peccatum operantibus iniquitatem. Et 13.c. Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes.
marg.| {r} Mulier Chananea Eccl esia, que dicitur mulier propter viri tui, id est. Christi fecundationem, sementis, id est sancti propositi conceptionem, prolis, id est boni operis educationem, domus Dei, id est conscientie humane provisionem. Hec mulier commutata est, quia habet in oculis pudicitiam, in auribus obedientiam, in naribus prudentiam, in palato temperantiam, in ore sapientiam, in corde munditiam, in manibus innocentiam, in pedibus providentiam.
marg.| {s} A finibus Tyru s peccatum, quod angustat hominem propter castri sui occupationem, propter patris familias incarcerationem, propter familie interfectionem, propter rerum omnium dissipationem. Fines autem peccati sunt voluptuosa recogitatio, damnosa cohabitatio, contagiosa petitio, vel recitatio, illecebrosa recidivatio.
marg.| {u} Clamavit conf identer, ibi, Miserere mei. Compatienter, ibi, Filia mea etc. Infatigabiliter, ibi, At illa venit. Humiliter, ibi Nam et catelli edunt etc.
marg.| {z} Filia mea id est peccatrix anima, que dicitur filia propter subiectionem, subministrationem, dilectionem, imitationem.
marg.| {a} Male prop ter diaboli subsannationem, ipsius incompassionem, mentalem afflictionem, bonorum damnificationem, Dei provocationem, celestis curie offensionem.
marg.| {b} A demonio qui sciens interpretatur. Diabolus enim scit cogitationes mentium per exterius indicium, vires herbarum propter antiquum exercitium, cultum, vel statum super celestium propter pristinam societatem.
marg.| {c} Vexatur Est vexatio curiosa in divitiis acquirendis, laboriosa Θ in voluptatibus explendis, frustratoria in honoribus ambiendis, consolatoria in tribulationibus amplectendis, delitiosa in peccatis puniendis, perniciosa in demonibus sustinendis. Item aliter. Chananea a finibus suis egreditur, quando negotiatio clericos occupat. Ez. 28.e. Cum iniquitate negotiationis tue polluisti sanctificationem tuam. Nehemia ultim. c. Manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem.
marg.| {l} Tunc respondens Iesus ait illi. Primo nihil respondit, {6. 56vb} postea respondit, quasi negando quod petebat, dilatione sic excitans desiderium.
marg.| {m} O mulier, magna est fides tua Ier. 3.b. Amodo voca me, pater meus, dux virginitatis mee tu es etc. Fides dicitur magna, scientia potens contra omnem altitudinem extollentem se, 2Cor. 10.b. Fiducia potens miracula facere, infra. 17.c. Si habueritis fidem sicut granum sinapis etc. Item devotione potens lacrimas producere, Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis effectus. Item constantia potens vincere omnia mundi blanda et adversa. 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.
marg.| {n} Fiat tibi sicut vis etc.   Lc. 11.b. Et ille, si perseveraverit pulsans, dico vobis et si non surrexerit eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget. Chrysostomus: Quantum quid est instantia orationis, quod Apostoli non obtinuerunt, ipsa perfecit. Etenim pro nostris noxis magis vult a nobis rogari quam ab aliis pro nobis, quamvis magis liberam presentiam habeant. Nota autem, quod hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec facere, nec sapere possunt et in hoc sunt quasi absentes, per fidem autem patrinorum liberantur.
marg.| {o} Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilee Mc. 7.b. dicit. Inter medios fines decapoleos et adducunt ei surdum et mutum.
marg.| {p} Et ascendens in montem sedebat ibi Per hoc docens nos ascendere in altitudinem vite. Gn. 19.d. In monte salvum te fac. Idc. 20.g. Illi soli de Beniamin salvati sunt, qui ascenderunt petram Remmon, quod interpretatur sublimis. Occiderunt enim uxorem Levite, id est animam Deo desponsatam. Et ascendens in montem etc. Dt. ultim. a. Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab, id est de campo licentie et mortus est ibi. Item in sessione notatur quies et delectatio. Ps. 67. Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, id est facit ut nobis placeat habitare in monte. Item qui sedet, se humiliat.
marg.| {q} Et accesserunt ad eum turbe multe Prop ter tria, ut scilicet eius penitentia gauderent, ut miracula viderent, ut doctrinam audirent.
marg.| {r} Habentes secum mutos etc.  Muto   s a laude Dei et Peccatorum confessione.
marg.| {s} Claudos, cecos 1Rg. 5.a. Non intrabis huc, nisi abstuleris cecos et claudos. 2Rg. 5.b. Cecus et claudus non intrabunt in templum. Mutilat diabolus multis dextrum pedem et facit eos loripedes, quando quis beneficiatus procurat per seipsum sua temporalia et per vicarium spiritualia. Lv. 21.d. Claudus, vel fracto pede non offeret panes Deo suo.
marg.| {t} Debiles In G reco habetur cyllos, id est debiles manibus, Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes et debiles et claudos et cecos et beatus eris.
marg.| {u} Ad pedes eius id est doctores. Is. 52.b. Quam pulchri sunt super montes pedes annuntiantis et predicantis pacem, Dt. 33.a. Qui appropinquant ad pedes eius, accipient doctrinam.
marg.| {x} Et curavit eos etc.  Eccl esiastic. 38.a. Unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones conficiet sanitatis.
marg.| {y} Videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cecos videntes Is. trigesimo quinto, b. Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum. Et vigesimo nono, f. eiusdem. Audient in die illa surdi.
marg.| {z} Et magnificabant Deum Israel eius magnitudinem predicando. Ps. trigesimo quinto, Magnificate Dominum mecum. Seipsos humiliando. Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Eius magnitudinem admirando. Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. Chrysostomus: Mulierem cum tarditate, hos confestim curavit, quia fidelior illa fuit. Item. Quanto maius beneficium {6. 57ra} quis accipit, tanto magis pene obnoxius est, ingratus existens. Propter hoc et divites magis puniuntur quam pauperes mali existentes, quia neque in copia facti sunt mansueti. Et non dicas, dederunt eleemosynam. Si enim secundum dignitatem substantie non dederunt, non effugient.
marg.| {a} Iesus autem convocatis discipulis suis dixit In h oc instruens eos, dicit Glossa quod maiores minoribus debent communicare consilia sua. Unde Eccles. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias.
marg.| {b} Misereor turbe Sic innuit eos debere compati subiectis. Unde Ps. 91. Senectus mea in misericordia uberi. Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor: miseretur, ostendit se In hoc, quod esse verum hominem.
marg.| {c} Quia triduo iam perseverant mecum in d eserto penitentie. Triduum, ieiunium, oratio et eleemosyna. Tb. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna. His dat Dominus panes Catholice doctrine, Is. 21.d. Cum panibus occurrite fugienti a triplici hoste. Pisciculi, triplex spiritualis intelligentia. Dominus gratias agit, quia pro his gratias agere debemus. Fregit, quia Apc. 5.b. Vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et solvere septem signacula eius. Item triduo, contritionis, penitentie, iustitie. Nm. 33.a. Profecti ergo de Ramesse, id est tinea, mense primo, castrametati sunt in Socoth, id est tentoria et de Socoth in Ethan, id est ascendens, vel robustus gratie, scilicet per contemplationem, Gn. 40.c. Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui etc. Ex. 5.a. Deus Hebreorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem. Item triduum, cogitatio, locutio, opus.
marg.| {d} Et non habent, quod manducent Quar e non petebant cibum a Domino ? Chrysostomus Ob medicinam turbe venerant, cibum, vel panes petere non audebant, sine indigentia non fecisset Dominus mira. Et ne dicerent Apostoli viaticula portant, ait tres dies etc. quasi, si quid habuerunt, consumptum est.
marg.| {e} Et dimittere ces ieiunos nolo, ne deficiant in via Act. 9.c. Saulus illuminatus cum accepisset cibum confortatus est. 3Rg. 19.a. Surge, comede, grandis enim tibi restat via.
marg.| {f} Et dicunt ei discipuli, unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis, neque vestimentum. Ier. ult. b. Obtinuit fames civitatem et non erant alimenta populo terre et dirupta est civitas. Lam. 1.b. Facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua. Chrysostomus: Ne putes, quod prope esset castellum, nominatus est locus, id est desertum. Unde dicit. In deserto. Item Chrysostomus: supra dixerunt discipuli. Dimitte turbas, hic post tres dies, nec hoc dicunt.
marg.| {g} Et ait illis Iesus, quot panes habetis ]   ? Ig norat panes, Gn. 39.b. Ecce Dominus meus omnibus mihi traditis ignorat, quid habeat in domo sua, nec quicquam est, quod non sit in mea potestate, preter te, que uxor eius es.
marg.| {h} At illi dixerunt, septem Sept em panes, septem spice in culmo uno, id est Christo, que reddunt uberem Egyptum, Gn. 41.c. Item septem panes sunt septem penitentie partes, quas enumerat Apostolus, 2Cor. 7.c. dicens. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed emulationem, sed vindictam. Item primus panis est male vite sollicita emendatio. Secundus vere et humilis confessionis accusatio. Tertius pro commisso excessu iugis indignatio. Quartus timor anxius relabendi. Quintus desiderium amplius proficiendi. Sextus sanctorum virorum imitatio. Septimus suorum malorum et aliorum punitio digna. Ideo dicit Eccles. 20.b. Est qui multa redimat modico pretio et restituens in ea septuplum. Hi sunt septem gradus in scala, per quam in celum ascenditur, {6. 57rb} septem mortalium culpa diluitur, septiformis spiritus gratia infunditur, septenarius virtutum coalitur, septem graduum templum ascenditur. Ex. 40.d. Septima die requies acquiritur, septem spirituum societas tribuitur.
marg.| {i} Et paucos pisciculos scil icet timorem et amorem. Primus capitur in aquis inferni. De quibus. Iob. 24.c. Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Secundus in flumine Paradisi. De quo Apc. 22.a. Ostendit mihi fluvium aque vive splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni. Dicitur autem timor pisciculus, quia humiliat hominem. Amor etiam dicitur pisciculus, quia parvus est in presenti statu respectu futuri status. Is. 31.d. Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem.
marg.| {k} Et precepit turbe, ut discumberent super terram ut n otetur constantia in contemptu mundi.
marg.| {l} Et accipiens septem panes et pisces Prim o enim faciebant. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Thess. 3.b. Ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum. Glossa Ambrosii: Magis suadent opera quam verba.
marg.| {m} Et gratias agens fregit aper iendo sacram Scripturam. Apc. 5.b. Vicit leo de tribu Iuda etc.
marg.| {n} Et dedit discipulis suis ]   Ier. 1.b. Ecce dedi verba in ore tuo.
marg.| {o} Et discipuli dederunt populo non vendiderunt.
marg.| {p} Et comederunt omnes et saturati sunt ut s upra Ioel. 2.f. Implebuntur aree frumento et redundabunt torcularia vino et oleo.
marg.| {q} Et quod superfuit de fragmentis Frag menta sunt consilia, que catelli, id est humiles edunt. Vel subtiles sententie.
marg.| {r} Tulerunt septem sportas plenas Chrysostomus Quare supra cophini duodecim superfuerunt, ubi plures manducaverunt ? Forte sporte cophinis sunt maiores. Item differentia memoriam erigit, ut recordentur et illius miraculi et istius, ideo tunc discipulos equales cophinis facit, nunc autem panibus sportas.
marg.| {s} Erant autem, qui manducaverunt quatuor millia hominum prop ter quatuor virtutes principales, propter quatuor Evangelia, quibus creditur, propter quatuor partes mundi.
marg.| {t} Extra parvulos et mulieres id est exceptis parvulis et mulieribus. Ambrosius. Non otiosis, non in civitate synagoge, vel secularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum querentibus celestis gratie alimonia impertitur.
marg.| {u} Et dimissa turba ascendit in naviculam Chrysostomus: Ita post refectionem intravit navigium, tyrannidis fugit suspicionem. Io. 6.b.
marg.| {x} Et venit in fines Magedan Io. 18.a. Egressus est Iesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, id est tristis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_15)

Notes :