Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 

In diebus autem illis,
venit Ioannes Baptista predicans
in deserto Iudee,
Numérotation du verset Mt. 3,2 

et dicens: Penitentiam
agite.
Appropinquabit1 enim regnum celorum.
1 appropinquabit Θ Sarum Wordsworth (K To22 V) ΩJ Li446@ Rusch Clementina ] appropinquavit Weber (cett.)
Numérotation du verset Mt. 3,3 

Hic est enim de quo dictum est2 per Isaiam prophetam
2 de quo dictum est Wordsworth (D T V) Rusch Ed1538 Sixtina ] quo dictum To22, qui dictus est Cor3 (antiq #) ΩJ Li446@ Weber , + Glossa: HIC EST ENIM DICTUS Cor3
dicentem: Vox clamantis
in deserto.
Parate
viam Domini.
Rectas facite
semitas eius.
Numérotation du verset Mt. 3,4 

Ipse autem Ioannes
habebat vestimentum de pilis camelorum,
et zonam
pelliceam
circa lumbos suos.
Esca autem eius
erat locuste
et mel silvestre.
Numérotation du verset Mt. 3,5 

Tunc exibat ad eum
Hierosolyma et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 3,6 

Et baptizabantur
ab eo in Iordane3,
3 ab eo - in Iordane Wordsworth (nonnuli codd.) Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Weber
confitentes peccata sua.
Numérotation du verset Mt. 3,7 

Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum,
venientes
ad baptismum suum,4 dixit eis: Progenies viperarum,
4 suum ΩV (corrector) Catena Rusch Weber] om. ΩV* ΩS
quis demonstrabit vobis5 fugere
5 demonstrabit vobis Cor3 (vel) ΩS Rusch ] demonstravit vobis ΩJ Catena (As115 Md214 Mt366) Clementina Weber, demonstravit nobis Catena (Li446), nobis (vobis Mt366@) demonstravit Catena@ (Li446 Md214 Mt366)
a ventura ira?
Numérotation du verset Mt. 3,8 

Facite ergo
fructum
dignum penitentie.
Numérotation du verset Mt. 3,9 

Et ne velitis dicere
intra vos: Patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis
quia6 potens est Deus
6 quia] quoniam ΩJ Li446@ Weber
de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset Mt. 3,10 

Iam enim securis
ad radicem arborum7 posita est.
7 arborum Cor3 (# a.) ΩJ] arboris Cor3 (vel) Li446@
Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem
mittetur.
Numérotation du verset Mt. 3,11 

Ego quidem baptizo
vos in aqua8
8 aqua ΩJ] aquam Li446@
in9 penitentiam.
9 in ΩJ] om. Li446@
Qui autem post me venturus est,
fortior me est,
cuius non sum dignus calciamenta portare.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto,
et igni.
Numérotation du verset Mt. 3,12 

Cuius ventilabrum
in manu sua
et permundabit
aream suam.
Et congregabit triticum suum
in horreum10,
10 horreum ΩJ²] + suum ΩJ* ( rubr. cancel. )
paleas autem
comburet igne11 inextinguibili.
11 igne] igni ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,13 

Tunc venit Iesus
a Galilea
in Iordanem
ad Ioannem12,
12 ad Ioannem] om. As353* (al. compl.)
ut baptizaretur ab eo.
Numérotation du verset Mt. 3,14 

Ioannes autem prohibebat eum,
dicens: Ego
a te
debeo baptizari,
et tu venis ad me?
Numérotation du verset Mt. 3,15 

Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo.
Sic enim
decet nos implere
omnem iustitiam.
Tunc dimisit eum.
Numérotation du verset Mt. 3,16 

Baptizatus autem Iesus, confestim
ascendit
de aqua.
Et ecce aperti sunt ei celi.
Et vidit
Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
et venientem super se.
Numérotation du verset Mt. 3,17 

Et ecce vox
de celo13
13 celo Wordsworth (T) Rusch ] cel’ ΩJ Li446@ , celis Weber
dicens: Hic est
Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui.

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 
marg.| In diebus autem illis etc.  De h is, que gessit Dominus in pueritia, pretereunt Evangeliste sub silentio et nihil ab eis fere traditum est in Evangelio. Solus Lc. dicit. Cum esset Iesus duodecim annorum, Lc. 3.f. De puerilibus factis Domini multa quidem tradita sunt in libro, qui inscribitur de infantia Salvatoris, sed apocryphus est et incertum, a quo conditus. His igitur pretermissis transit Mattheus ad predicationem eius. Et primo ad predicationem Ioannis, dicens.
marg.| {o} In diebus autem illis {9rb} Δ Non ipsa tempora quibus puero timebatur, exprimit, nec dies illos commemorat, de quibus supra, habitavit in civitate, que dicitur Nazareth, sed omnes annos usque ad predicationem Ioannis comprehendit. Lc. significantius tempora exprimit et more historiographi circumstantias apponit, cum dicit: Anno quinto decimo Tyberii Cesaris etc. Lc. 3.a. Nota tamen, quod hoc pronomen illis simplicem demonstrationem facit.
marg.| {a} Venit Ioannes Baptista non iam puer, sed quasi annorum triginta. Tunc enim incepit predicare, tunc est tempus idoneum predicandi. Sic Ioseph triginta annorum erat, quando constitutus est Rex Egypti, sive Rector. Et David eadem etate regnare cepit. Et Ezechiel in eadem etate predicare cepit. Venit, id est manifestavit se, qui prius latuerat, baptizando et predicando, viam preparans Christo.
marg.| {b} Predicans in deserto Iudee et dicens ad d ifferentiam deserti Egypti. Qui locus bene convenit genti Iudeorum, deserte a Deo. Hoc est contra quosdam, qui nolunt predicare in desertis, sed tantum in claustris. Per hoc autem quod in deserto fit predicatio penitentie, notatur desertum penitentibus convenire. Unde ad litteram sancti Patres solebant in desertis habitare.
Numérotation du verset Mt. 3,2 
marg.| {c} Penitentiam agite Nota quod aliud est penitere, aliud penitentiam agere. Penitere est intus dolere et de peccati conteri. Et sic solet describi. Penitere est anteacta mala deflere et deflenda iterum non committe. Penitentiam agere est exterius pro peccatis condigne satisfacere. Chrysostomus Penitentia cor emundat, sensus illuminat, animas sanctificat et ad susceptionem Christi preparat.
marg.| {d} Appropinquabit enim regnum celorum non vos regno, quia per gratiam Dei regnum intra vos est. Lc. 17.e. Regnum autem celorum dicuntur decem precepta: infra 21.d. Auferetur a vobis regnum. Item Christus dans regnum eterna beatitudo, Evangelium etiam invitans ad Regnum. Hic autem suggillantur curiosi predicatores, qui ponunt in celum os suum loquentes de linguis Angelorum et de differentia Hierarchiarum et huiusmodi. Iste autem eximius predicator nihil tale predicavit, sed tantum quod informabat populum. Quid fugiendum innuit Ioannes per primum, cum dicit. Penitentiam agite, fugiendo peccatum. Quid eligendum cum subiungit. Appropinquabit enim Regnum celorum. Ista enim duo predicanda sunt, declinare a malo, fugiendo peccatum, facere bonum regno Dei appropinquando.
Numérotation du verset Mt. 3,3 
marg.| {e} Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam Prophetam Is. 40.a. dicentem, vox clamantis in deserto, Augustinus dicit, quod non satis elucet an sub persona sua hoc dicat Evangelium, an sub persona Baptiste. Secundum tamen Hieronymus: verba sunt Evangeliste. Ioannes autem dicitur vox, Christus verbum, qui in Ioanne clamat. Vox, que auditur, cito transit, sic Ioannis fama non multum duravit. Item Ioannes vox Christi dicitur, Christus verbum, quia sic vox manifestat mentis conceptum, Ioannes manifestat Christum.
marg.| {f} Clamantis dici t, non loquentis tantum, non predicantis sed clamantis, ut maiorem affectum menti exprimat. Clamantis etiam dicit: quia surdi erant Iudei. Ise. 42.c. Quis surdus nisi servus meus ? Hec vox excitavit a somno peccatores, arguit delinquentes, invitavit ad fidem Christi.
marg.| {g} In deserto non in palatio. In omnibus Ioannes est forma penitentibus, quibus desertus locus est congruus, ubi non molestat hominum intuitus, ubi sedet penitens non mollibus vestitus, cuius cibus aridus. Ibi enim apparet Dominus. Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Unde Ps. 62. In terra deserta et invia et inaquosa: sic in sancto apparui tibi. Ex. 3.a. Moysi existenti in deserto apparuit Dominus.
marg.| {h} Parate viam Domini bene vivendo, prava abiiciendo, verbum Dei libenter audiendo.
marg.| {i} Rectas facite semitas eius rect a opera faciendo, non pro terrennis serviendo, mores in melius mutando, consilia {6. 9vb} sequendo. Semite Domini sunt stricte, munde, alte, pacifice, Prv. 3.c. Vie eius pulchre, omnes semite eius pacifice.
Numérotation du verset Mt. 3,4 
marg.| {k} Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum ad l itteram. Augustinus Non de lana, quia illud austeritatis indicium est, hoc luxurie mollities. in est, aliquantulum mollis procurationis.
marg.| {l} Et zonam pelliceam circa lumbos suos que erat, de pelle cruda et pilosa, quia enim predicavit penitentiam, illam etiam pretendebat in vestitu et victu.
marg.| {m} Esca autem eius erat locuste quod dam genus magnarum locustarum, quod erat in desertu Iudee, que erant incommestibiles.
marg.| {n} Et mel silvestre de t runcis, vel herbis. Mel silvestre inveniebat in truncis et in arundinibus. Sunt enim quedam arundines plene melle naturaliter. Vel sicut dicit Rabanus in dictis Asimphei Galliarum episcopi in deserto illo erant arbores habentes folia lata et rotunda lactei coloris et mellei saporis, que natura fragilia manibus confricantur et eduntur et hoc dicitur mel silvestre. Ioannes tenet formam predicatoris, qui non debet uti pretiosis vestibus. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili quasi os meum oris. Ecclesiastic. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam. 1Tim. 6.b. Habentes alimenta et quibus tegamur, non ornemur, his contenti simus. 4Rg. 1.b. Cuius figure et habitus est, vir ille occurrit vobis et locutus est verba hec ? At illi dixerunt. Vir pilosus et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Tesbites est, Elias robustus domino, Tesbites convertens: illi autem, qui pretiosis sunt induti, non erogant panem predicationis populo, quod figuratur in divite, qui induebatur purpura et bysso. Lc. 9.c. dabant de micis Lazaro.
marg.| {m} Esca autem eius erat locuste pecc atores, quos incorporat Ecclesie. Act. 10.b. Macta et manduca. Gregorius. Esca sanctorum collisio est peccatorum.
marg.| {n} Et mel silvestre In m elle dulcedo predicationis, vel contemplationis. Prv. 25.c. Mel invenisti, comede, quod sufficit tibi. Silvestre est mel, quando recordatur presentis miserie, vel peccatorum preteritorum. Unde bene hic sequitur.
Numérotation du verset Mt. 3,5 
marg.| {o} Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudea hic ostenditur in littera, quando, ad quem, qui, quo, quales ad quid exibant. Evangelista cepit agere de predicatione Precursoris, sed ad eius commendationem interseruit prophetiam Isaie, per cuius interpositionem inceptam dimiserat narrationem, qua finita redit ad propositum. Et continuatur ex eo, quod dictum est. Venit Ioannes in desertum Iudee predicans et dicens. Agite penitentiam etc. Tunc exibat ad eum audita fama predicationis.
marg.| {p} Hierosolyma Illi de tribu Iuda propter nativitatem predicationis, quia predicabat novum modum remissionis, cum Moyses predicaverit de victimis Levi et propter asperitatem vestimenti et alimenti.
marg.| {q} Et omnis Iudea de t ribus Beniamin, quia proximi erant illis.
marg.| {r} Et omnis regio circa Iordanem scilicet de terra illa, que data est duabus tribubus et dimidie tribui Ephraim.
Numérotation du verset Mt. 3,5 
moraliter
marg.| Moraliter. Si talis esset predicator, ut supra dictum est, Omnis Hierosolyma : claustrales, Omnis   Iudea : Clerici, Omnis regio: secularium, Baptizarentur: id est mundarentur, in Iordane: in humili predicatione, Confitentes peccata sua: tam mortalia, quam venialia.
Numérotation du verset Mt. 3,6 
marg.| {s} Et baptizabantur ab eo in Iordane Hieronymus: quia in eo figura Baptismi precessit, quando enim filii Israel transierunt sicco pede: Ios. 3.d.
marg.| {u} Confitentes peccata sua novo modo, cum prius hoc faceret per sacrificia. In confessione autem peccata dimittebantur non in baptismo Ioannis.
Numérotation du verset Mt. 3,7 
marg.| {x} Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum venientes ad Baptismum suum non confitentes peccata sua. Nota autem, quod tres erant secte famose { 10ra } Δ Iudeorum, scilicet secta Phariseorum, Sadduceorum et Esseorum. Essei erant religiosissimi vite et longe arctioris quam Monachi nostri temporis. De quibus tamen in Evangelio non fit mentio. Pharisei autem arcte et austere vite leguntur fuisse, immo superstitiose, qui in fimbriis vestimentorum spinas ponebant, ac si per hoc dicerent: Nos punctionibus et aculeis carnem nostram affligimus. In fronte autem et in brachiis portabant quedam philacteria et cartulas in quibus erat Decalogus scriptus, ut viderentur mandata Decalogi observare. Isti credebant resurrectionem, dogmatizantes animas salvandorum statim post obitum transferri ad corpora meliora et in eis usque in diem iudicii permansuras, animas vero reproborum statim descendere ad infernum. Isti adinvenerunt traditiones pro captando populi favore, quibus determinabant traditionem Moysi, immo totum Decalogum et precipue illud mandatum de honorandis parentibus. Erant itaque divisi ab aliis vita et doctrina et ideo Phariseos, quasi divisos se vocabant. Sadducei autem non credebant resurrectionem, ideoque obiiciebant de muliere septem viros habente, dogmatizantes animas cum corporibus interire, docentes nullum Angelum esse. Hi tantum quinque libros Moysi recipiebant et Prophetas respuebant.
marg.| {a} Dixit eis, progenies viperarum Int. venenati filii venenatorum. Isti enim sicut patres eorum bonis invidebant et proximos ledebant. Vipera autem dicitur quasi vi pariens. Glossa Rabani Vipera patrem suum occidit, sic Iudei Prophetas, qui erant patres eorum. Sed quare maledicebat Ioannes patribus eorum, cum in absentia non debeat maledici de aliquo. Chrysostomus solvit, dicens: Laudari debuerant, qui ad ipsum de civitatibus venerant. quare igitur genitoribus detrahitur ? Solutio: Quia magna sapiebant in progenitoribus. Io. 8.e. Pater noster Abraham est etc.
marg.| {b} Quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? id est a vindicta sine confessione. De hac ira. Soph. 1.d. Dies illa, dies ire. Hanc iram non potest fugere quis, nisi prius fugerit divitias cum Iacob fugiente Laban. Gn. 39.c. Delicias cum Ioseph fugiente Egyptiam. Gn. 39.c. Honores cum Iesu, qui proposito gaudio regni fugit. Io. 6.b.
marg.| Item non effugiunt iram venturam, nisi qui senserunt presentem. Mi. 7.b. Iram Domini portabo, quia peccavi ei. Ps. 2. Cum exarserit in brevi ira eius, quasi dicat: volumus fugere, dicit.
Numérotation du verset Mt. 3,8 
marg.| {c} Facite ergo fructum dignum penitentie ut s ic effugiatis. Non autem dicit, facite penitentiam, vel opera penitentie, sed fructum, qui dicitur a fruendo. Ille autem fructus penitentie facit, qui inundationes maris, id est penitentie, quasi lac sugit. Dt. 33.c. Vel fructum dignum, id est fructuosam penitentiam, que scilicet sit in caritate. Arbor est ipsa penitentia, radix contritio cordis, rami opera bona, folia confessio integra, fructus satisfactionis pena. Ille ergo facit penitentiam, sed non dignos fructus, qui dolet tantum de commissis. Ille vero agit penitentiam et fructus, sed non dignos, qui et dolet et in parte satisfacit. Sed ille facit dignos fructus, qui in dolore cordis tantum affligitur per penam, quantum deliquit per culpam, secundum illud Apc. 18.b. Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus.
Numérotation du verset Mt. 3,9 
marg.| {d} Et ne velitis dicere intra vos cogi tando, scilicet.
marg.| {e} Patrem habemus Abraham quasi dicat: in semine Abrahe non confidatis quasi ex hoc sit salus, quia non filii carnis sunt semen Abraham, sed qui filii Dei sunt, id est qui imitantur fidem Christi. Rm. 9.b. Chrysostomus Quid prodest ei, quem sordidant mores, generatio clara, aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant ? Quid profuit Cham, quod filius fuit Noe. Aurum de terra nascitur, sed non terra est. Et sequitur. Melius est, ut {6. 10rb} in te glorientur parentes, quam tu glorieris in parentibus.
Numérotation du verset Mt. 3,9 
moraliter
marg.| {d-e} Ne velitis dicere patrem habemus Abraham: Hi s unt qui confidunt in genere suo. Os. 9.c. Gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu. Sed si volunt fugere ab ira et ad Christum venire, oportet eos venire cum Magis ab Oriente, id est suum Orientem relinquere. 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.] {f}   Dico enim vobis quasi dicat: nolite gloriari, quia patrem habetis Abraham.
marg.| {g} Quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe Oste ndebat Ioannes lapides quos Iosue de Iordane transferri fecit. Ios. 4.a. et b. Iosue enim duodecim lapides de alveo Iordanis fecit exportari et totidem de terra illuc reportari. In quo prefigurata est excecatio Iudeorum et illuminatio gentium. Per duodecim enim lapides, qui de medio fluminis extracti sunt, significantur gentiles, qui de profundo cecitatis, in qua immerserant et quasi de tenebris ad lucem prodierunt, quia cum erant prius influxu confusionis, acceperunt gratiam illuminationis. Per duodecim lapides de sicco in medium fluminis deportatos, intellige amissa gratie luce excecatos et in profundum cecitatis, unde gentiles emerserant, immersos: dicit ergo.
marg.| {f} Dico enim vobis, quia potens est Deus ] Deo enim nihil est difficile, vel impossibile.
marg.| {h} De lapidibus istis id est de gentilibus significatis per istos lapides.
marg.| {f-h} Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis: id est de peccatoribus, qui sunt duri per obstinationem cordis.
marg.| {i} Suscitare tamquam mortuos in peccato. Vel Suscitare quia Abraham et Moyses mortui erant sine semine et paucos reliquerant filios, ideo Christus semen suscitavit.
marg.| {k} Filios Abrahe ut sint veri filii Abrahe. Rm. 9.b. Non filii carnis semen sunt Abrahe, sed qui filii Dei sunt.
marg.| {i-k} Suscitare filios Abrahe: id est facere iustos. Iuxta illud. Ez. 11.d. Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Ps. 77. Percussit petram et fluxerunt aque. Quod bene in Paulo impletum est in via Damasci, de quo fluxit torrens doctrine. De quo Prv. 18.a. Aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientie. Iob. 28.a. Lapis solutus calore, id est Paulus vertitur in es predicationis. Unde significatur per scyphum argenteum, qui positus in sacco Beniamin. Gn. 44.a. Suscitat eos autem ad vocem predicationis, sicut leo. 1Rg. 2.b. Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem ut sedeat cum principibus et solium glorie teneat.
marg.| Hos filios suscitatos Dominus pascit. Ps. 22. « Dominus pascit me et nihil mihi deerit ». - Erudit. Is. 2.a. « Docebit vos vias suas ». - Balneat et vestit. Unde Ez. 16.b. Lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo Spiritus S. vel oleo letitie et vestivi te discoloribus, id est varietate virtutum. Unde Ps. 44. Astitit regina a dexteris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.
marg.| Item per duodecim lapides, qui de alveo ponuntur in siccum, significantur religiosi, qui de cursu mundane voluptatis transeunt ad religionem. Unde infra 12.d. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida. Per alios duodecim significantur illi, qui de sicco religionis ad prelaturas assumuntur propter suam sanctitatem. Is. 13.d. Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. Medi, religiosi sunt, qui sunt bene mensurati et morigerati. Sed modo contingit illud. Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides, scilicet Religiosi in capite omnium platearum.
Numérotation du verset Mt. 3,10 
marg.| {l} Iam enim securis quasi dicat: cito faciatis. Iam enim securis, id est sententia.
marg.| {m} ad radicem arboris posita est. Arbo r dicitur Iudaicus { 10va } populus, radix appellatur extremitas, que fuit captivata sub Tito et Vespasiano, quasi dicat: sententia Dei iam est ad hoc, ut radicitus extirpet genus Iudeorum, vel radix, illi iam ab Assyriis capti erant. Vel securis est Christus, qui iam ortus erat radix Iudeorum, Hierusalem, arbor ceremonie, que omnia destructa sunt in captivitate a Romanis. Hec est securis, de qua 4Rg. 6.a. dicitur, quod ferrum securis cecidit in aquam. Hec est Christi Divinitas, sive anima, que descendit ad inferos. Lignum remansit in manu, quia eius humanitas comprehensibilis est et remansit in sepulchro. Sed postea ferrum supernatavit, cum Dominus eam a mortuis suscitavit. Vel radix Adam arbor genus humanum, securis presens calamitas. Hec securis non est audita in templo Salomonis. Unde illud satis nos debet terrere, quia iam sustinemus quasi eterne damnationis presagia. Za. 13.c. Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Ez. 9.a. Sex viri veniebant a porta Orientali et vas interius in manibus eorum Sex viri, sex defectus. Fames, sitis, frigus, estus, infirmitas, mors.
Numérotation du verset Mt. 3,10 
moraliter
marg.| {l-m} Iam enim securis ad radicem arboris posita est: arbo r unusquisque homo. Ps. 1. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius. Et erit quasi lignum, quod transplantatum est super aquas, quoad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit Estus. Et erit folium eius viride in tempore siccitatis, non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Hec arbor debet in fide radicari, in spe erigi, in caritate dilatari, in doctrina verborum frondosa, in bonorum fecunditate fructuosa. Securis est predicatio. Dt. 19.b. Si abierit vir, cum proximo suo simpliciter ad silvam, ad ligna cedenda et securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum occiderit, ad unam supradictarum urbium fugiet. Securis ergo ad radicem posita est, quando homo predicando fidem defendit. 1Pt. 3.c. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, que in vobis est fide et spe. Vel quando Predicator arguit, quod non servant fidelitatem Deo. Vel securis sententia est et tunc radix est cogitatio, locutio et opus, quia pro his damnabitur. Vel si per securim intelligatur predicatio, tunc est sensus: Iam enim securis etc. id est predicatio in promptu est arguendum pro peccato cogitationis, locutionis et operis. Ez. 22.c. Dupliciter gladius ac tripliciter.] {a}   Omnis ergo arbor, que non facit fructum bonum, excidetur Ecce metuenda conclusio. Nota autem sex in predicatione Ioannis. Increpatio, ibi: Progenies viperarum, Monitio benefaciendi, ibi: Facite dignum fructum, Dissuasio gloriandi, ibi: Ne velitis dicere etc., Utriusque confirmatio, ibi: Dico enim vobis etc. Comminatio de presenti, ibi: Iam enim securis etc., Comminatio de futuro, ibi: Omnis ergo arbor etc. Beda.: Arbor est genus humanum, cuius rami, alii sunt aridi, ut pagani incendio apti, alii virides, sed sine fructu, ut hypocrite exterius nitidi, interius vacui ; alii sunt fructuosi, sed venenosi, ut Heretici, qui etsi predicando faciunt fructum, tamen reddunt mortiferum, alii faciunt fructum bonum, ut Catholici, qui catholice vivunt. Isti excidentur ab Ecclesia per excommunicationem, maxime Heretici, anima a corpore per mortem, anima et corpus a Deo per iudicis sententiam, Dn. 13.f. Ecce Angelus Dei accepta sententia scindet te medium etc.
marg.| {a} Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum: Sunt tria genera arborum, de quibus Iud. 9.b. Vitis, ficus et oliva. Vitis Prelati. Eccl. 24.c. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, suavitatem conscientie et odorem bone fame. Sed modo potest dici illud Ier. 2.d. Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es in pravum vinea aliena ? Per ficum, Religiosi, qui debent habere dulcedinem et in verbis et in factis. Ct. 4.c. Favus stillans labia tua sponsa. Ier. 24.b. Quid tu vides Ieremia ? ficus bonas, bonas valde, ficus malas, malas valde. Hieronymus: Sicut non inveni meliores quam eos, qui in monasterio proficiunt, sic non inveni peiores quam eos, qui ibi deficiunt. De hac ficulnea. Lc. 13.b. Ecce tres anni sunt, ex quo venio querens in ficulnea et non invenio, succide ergo eam. Hi tres anni sunt, continentia, obedientia et abrenuntiatio proprietatum. Per olivam laici, qui debent facere opera misericordie. Sed multi sunt, ut salices infructuose, olive similes foliis.
marg.| {b} { 10vb } Excidetur ] In morte.
marg.| {c} Et in ignem mittetur ] gehenne. Hoc dixit ad differentiam arboris bone, que si exciditur a morte, non tamen in ignem mittitur. Unde Iob. 13.b. Lignum habet spem, si precisum fuerit, rursum virescit et rami eius pullulant. Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aque germinabit et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
Numérotation du verset Mt. 3,11 
marg.| {d} Ego quidem baptizo vos Post habitum sermonem de succisione arboris, redit ad materiam et de baptismo agens, modum eius exprimens et illius ostendit potentiam, a quo comminandi sumpserat audaciam. Prius tamen suam manifestat impotentiam, dicens. Ego quidem baptizo vos, id est corpora lavo, non possum tamen a peccatis solvere.
marg.| {e} In aqua tant um non spiritu. Sed contrarium dicit Lucas, quod Ioannes predicabat baptismum penitentie in remissionem peccatorum, non ergo solum in aqua. Solutio. Intelligendum est sic, quod Ioannes prevenit suo baptismo Baptismum Christi, qui est in remissionem peccatorum. Vel dicitur esse in remissionem peccatorum propter hoc, quod penitentiam predicabat, que dat remissionem peccatorum. Fiebat autem baptismus Ioannis duabus de causis. Prima, propter devotionem suscipientium. Secunda, propter assuefactionem ad baptismum Christi.
marg.| {f} In penitentiam id est propter penitentiam, vel in signum penitentie.
marg.| {g} Qui autem post me venturus est ad p redicandum ad baptizandum, ad moriendum.
marg.| {h} Fortior me est et s ecundum deitatem et secundum humanitatem.
marg.| {i} Cuius non sum dignus calceamenta portare Alii dicunt solvere corrigiam calceamenti eius. Mc. 1.a. Lc. 3.c. Io. 1.d. Et potuit Ioannes dicere utrumque, vel continuo, vel tempore diverso. Vel quia modus loquendi accipit utrumque sensum et non verba. Unde Augustinus Utilis est modus et memorie commendandus, qui dicitur hic et ab aliis Evangelistis, cuius non tantum alia sunt verba, sed sententia, ut scilicet pluribus narrantibus eandem rem non arguatur mendacii, si ab altero discrepaverit, qui modus potest exemplo Evangelistarum defendi. Per calceamentum significatur Evangelium, quia loquitur de pelle mortua, id est morte Christi. Item quia munit pedes, scilicet affectum et intellectum. Dicit ergo. Cuius non sum dignus calceamenta portare, id est Evangelii sacra verba circumferre. Se autem indignum dicit, quia non est ad hoc deputatus, sed Apostolis est commissum istud officium. Dignus tamen erat ex merito etsi non ex officio ; quia non erat Apostolis inferior. Allegorice. Calceamentum est incarnationis mysterium. Ps. 59. In Idumeam extendam calceamentum meum. Dt. 33.d. Ferrum et es calceamentum eius. Unde venit ad nos calceata divinitas. Et nota quare dicatur calceamentum. Calceamentum enim fit de pelle animalis mortui, id est de vetustate nostre mortalitatis. Lam. 3.a. Vetustam fecit pellem meam. Corrigia est mysterii ligatura. Solea, per quam terrena, id est terrenas penalitates calcavit, fuit gloria immortalitatis post resurrectionem. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Filum, quo hec solea assuitur calceamento, fuit ipsa resurrectio. Ps. 56. Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cythara etc. Subula, qua facta sunt foramina, ut posset intrare filum, angustia Passionis. Infra 19.c. Facilius est camelum intrare per foramen acus etc. Seta, per quam intromissum est filum, potentia divinitatis, per quam, quando volvit, resurrexit. Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam. Cultellus, cum quo precisa sunt superflua ab hoc calceamento, operatio Spiritus Sancti, qui carnem eius ab omni labe mundavit. Lc. 1.d. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Forma, ad quam factum est illud calceamentum, fuit formatio Ade. Nam sicut ille de terra pura, sic iste de pura virgine, Ps. 48. Veritas de terra orta est. Sutor, Pater, cui Christus obedivit, sicut sutor disponit, de suo calceamento secundum suam voluntatem. Phil. 2.a. Christus factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Sensus ergo est Cuius non sum dignus etc. id est non sufficio mysterium Incarnationis enodare. Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Vel de hoc dicit Ioannes se excusando, quasi dicat: Cuius non sum dignus etc. id est nomen sponsi nolo mihi usurpare, nec sponsus volo credi, vel dici, sed amicus sponsi. { 11ra } Δ Mos enim erat, ut si quis eam, que sibi iure propinquitatis competeret, in uxorem accipere nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis accederet. Aliter. Calceamenta sunt exempla Patrum Novi et Veteris Testamenti. Dt. 33.d. Ferrum et es calceamentum eius. Corrigia, concordia utriusque Testamenti. Est ergo sensus. Non sufficio concordiam utriusque Testamenti enodare. De his calceamentis Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis. Ier. 2.e. Prohibe pedem tuum a nuditate.
Numérotation du verset Mt. 3,11 
moraliter
marg.| {i} Cuius non sum dignus etc. Calceamenta sunt temporalia. Debet ergo dicere predicator. Non competit dignitati mee portare huiusmodi calceamenta. Eccl. 46.d. Samuel pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit Lc. 10,4.a. « Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta ».
marg.| {a} Ipse disc retive.
marg.| {b} vos baptizavit quia a peccatis sanctificat. Baptizat autem Christus in verbo, vel in se, vel in forma Baptismi, vel in forma predicationis, vel invocatione Trinitatis.
marg.| {c} in Spiritu et igni id est in Spiritu sancto, qui est ignis, in quo fit inflammatio ad bonum. Vel in Spiritu sancto, in Baptismo.
marg.| {d} et igni trip lici amoris, tribulationis et purgatorii. De primo, Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat ? De secundo Ps. 16. Igne me examinasti. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me. De tertio, 1Cor. 3.c. Salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Vel per spiritum, gratia baptismalis. Per ignem, ignis purgatorii, ubi purgabitur, quod hic non purgatur. Aqua necessaria est propter peccata amoris male accendentis, ignis, qui terret peccatum timotis male humiliantis.
Numérotation du verset Mt. 3,12 
marg.| {e} Cuius ventilabrum id est discretio iudicii.
Numérotation du verset Mt. 3,12 
allegorice
marg.| {e} Allegorice. Cuius ventilabrum: id est excommunicatio. Ier. 25.a. Dispergam eos ventilabro in portis terre.
marg.| {f} In manu sua id est in potestate, vel in filio. Io. 5.d. Omne iudicium dedit filio. Ier. 15.d. Dispergam eos ventilabro in portis terre. Ventilabrum est instrumentum, in quo grana a paleis excutiuntur.
marg.| {f} In manu sua: id est in opere. Debet enim servare Prelatus excommunicationem suam, quam fecit, ut non loquatur cum excommunicatis. Eccl. 34.d. Unus edificans et alius destruens, quid utile in utrisque ?
marg.| {g} Et permundabit id est perfecte mundabit. Quotidie enim mundat per verbum suum, Io. 15.a. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Per tribulationes. Augustinus Quod lima ferro, quod fornax auro, quod flagellum grano, hoc tribulatio iusto. Per fletum. Ps. 50: « Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor”. Sed non perfecte mundat, sed in futuro iudicio erit perfecta mundatio, quando separabit malos a bonis. Lam. 4.c. Facies Domini divisit eos.
marg.| {g} Et permundabit { 11rb }  aream suam: id est Ecclesiam a sordibus peccatorum et meretricibus et aliis peccatoribus. Os. 13.a. Erunt quasi nubes matutina et sicut matutinus ros preteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario. Mal. 3.a. Sedebit conflans et emundans argentum suum et purgabit filios Levi. Dicitur de Prelato.
marg.| {h} Aream suam: id est Ecclesiam, in qua grana sunt, cum paleis. Et bene dicit: suam, quia emit eam sanguine suo pretioso. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno.
marg.| {i} Et congregabit triticum suum quod modo est in pluribus locis dispersum. Ps. 347. Dispersiones Israel congregabit. Triticum dicuntur boni, quia constantes et immobiles a fide, spe et caritate.
marg.| {i} Et congregabit triticum suum in horreum: id est ad predicationem in Ecclesiam suam.
marg.| {k} In horreum id est in celeste habitaculum.
marg.| {l} Paleas autem comburet id est comburendos precipiet1.
1 precipiet] predicet Ed1754
marg.| {l} Paleas autem: id est malos, qui sunt palea, quia sunt fine fructu bonorum operum, leves spiritu exsufflante, id est aliquo verbo malo. Vel qui vento inanis glorie capiuntur et sunt aride a devotione et compassione. Eccl. 6.a. Non te extollas in cogitatione anime tue velut taurus, ne forte elidatur tua virtus per stultitiam et folia tua comedat et fructus tuos perdat et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
marg.| {m} Comburet igni inextinguibili . Active quia eos omnino extinguit, quos punit. Ps. 48. Mors depascet eos. Vel passive quia ille ignis extinguitur, Is. ultimo g. Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur. Inextinguibili, dicit, ad differentiam illius, de quo dicitur: Igne me examinasti etc. Ille enim preterita tribulatione non sentitur.
marg.| {n} Igni inextinguibili in inferno. Item aliter. Area est continentia. Hec est area Ornan, vel Areuna Iebusei, id est conculcati per peccatum. 2Rg. ultimo.d. Ventilabrum est penitentia. Ps. 43. In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Triticum sunt virtutes. Iob. 5. Cuius messem famelicus comedet. In eodem d. In abundantia ingredieris sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Palee sunt peccata. Gn. 24.g. Palee quoque et feni plurimum est apud nos. Aliter. Area est Scriptura, in qua Gedeon, id est prelatus excutiebat triticum. Iud. 6.b. Is. 30.e. Mixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est. Ventilabrum studium, vel predicatio. Triticum: moralis vel mysticus sensus. Palea littera vel figure. Os. 9.a. Area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis. Loquitur de Iudeis. Is. 62.c. Si dedero inimicis triticum tuum, id est moralem sensum Iudeis. Infra 12.a. Apostoli fricabant spicas, id est spiritualem sensum denudabant a palea litterali intelligentie. Item aliter. Area, uterus virginalis, de quo Iud. 6.g. Ponam vellus hoc lane in area, si ros in vellere solo fuerit etc. id est Christus in Virgine. Triticum Christus, Io. 12.d. Nisi granum frumenti cadens in terram etc. Palea, Marie tribulationes et dolores, quos ipse removit.
Numérotation du verset Mt. 3,13 
marg.| {o} Tunc venit IESUS quan do Ioannes predicabat et baptizabat, quando, scilicet Iesus erat triginta annorum et tredecim dies habebat. Anno autem revoluto eadem die mutavit aquam in vinum. Et sequenti Pascha Ioannes est incarceratus et in alio anno revoluto decollatus et in Pascha proximo Christus crucifixus. Sic Dominus secundum Eusebium et alios Sanctos vixit per triginta duos annos et dimidium, id est a Natali usque ad Pascha. Secundum Chrysostomus vixit per triginta duos annos et dimidium. Dicit ergo. Tunc quando, scilicet Ioannes baptizabat et predicabat.
Numérotation du verset Mt. 3,13 
moraliter
marg.| Moraliter: {o} Christus proximo predicaturus venit ad baptismum, sic quilibet debet se prius lavare lacrimis penitentie et tunc predicare. A Nazareth Galilee venit, sic predicator florem mundi debet relinquere, qui bene dicitur Galilee, quia deciduus est, Ieremie, 48.b. Date florem Moab.
marg.| {p} Venit Iesus qui diu latuerat.
marg.| {q} De Galilea id est a Nazareth.
marg.| {r} In Iordanem Veni t autem, ut baptisma Ioannis consecraret, ut ei robur et auctoritatem preberet, ut omnem iustitiam impleret, ut aquas sanctificans in lavacro sancti Spiritus adventum visibiliter ostenderet, ut nemo quantumcumque sanctus baptismi gratiam superfluam reputaret.
marg.| {r} In Iordanem: fluv ium Iudicii, ut quilibet iudicet seipsum per penitentiam. Ps. 118. Feci iudicium et iustitiam etc.
marg.| {s} Ad Ioannem ut baptizaretur ab eo Domi nus a servo, maior a minore. Nullus ergo dedignetur inferiorem. Dicunt autem quidam, quod tunc incepit sexta etas, quando, scilicet Christus baptizatus est. Alii dicunt quod incepit ab ipso Ioanne propter illud. Lex et Prophete usque ad Ioannem. Secundum autem alios ab Incarnatione Domini, unde computamus annos ab Incarnatione. Secundum alios a Passione, ut tunc amota romphea, simul currant sexta et septima etas, que tunc primo incepit. Secundum Eusebium autem cui fere omnes moderni consentiunt, a primo anno Tyberii Cesaris, scilicet a 25. annos etatis Domini. Nota autem, quod est baptismus in verbo. Io. 15.a. Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. In aqua. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu etc. Act. 1.a. Ioannes quidem baptizabat aqua, vos autem baptizamini Spiritu sancto. In igne, id est in presenti tribulatione. Is. 4.b. Si abstulerit Dominus sordes filiarum Sion in spiritu iudicii et spiritu ardoris. In morte. Lc. 12.f. Baptisma habeo baptizari etc.
marg.| {s} Ad Ioannem: id est ad gratiam Dei.
marg.| {t} Ut baptizaretur: Per baptismum Christi contemplativa, per baptismum Ioannes activa designatur. Uterque vult ab alio baptizari, quia una alia indiget. Sed baptizati a Ioanne rebaptizabantur, quia activa per contemplativam mundatur.
Numérotation du verset Mt. 3,14 
marg.| {u} Ioannes autem prohibebat eum pre humilitate.
marg.| {x} Dicens: Ego a te debeo baptizari Glossa: Ab originali mundari. Sed contra: Circumcisus fuit et in utero sanctificatus. Solutio: Secundum illos, qui dicunt: quod idem est Originale et fomes, sic intelligitur ab Originali mundari, quia magis et magis { 11va } fomes credendus est ab homine debilitari. Vel ab originali mundari quoad penam debitam. Originali, scilicet carentiam visionis Dei. Vel ab originali mundari, quoad apertionem Ianue, quia descendit ad lymbum. Vel licet sit mundus et dignus, reputat se indignum causa humilitatis.
Numérotation du verset Mt. 3,15 
marg.| {a} Respondit etc. id est permitte impleri id, ad quod veni, scilicet baptizari.
marg.| {b} Sic enim decet nos id est me et te.
marg.| {c} Implere omnem iustitiam id est perfectam humilitatem secundum tres sui gradus. Primus est subdere se maiori et non se preferre equali, hic dicitur sufficiens et omni iusto necessarius. Secundus est, subdere se equali, nec preferre se minori et hic dicitur abundans. Tertius est se subdere minori, in quo est omnis iustitia. Hunc implevit Christus: Et hic dicitur superabundans. Unde dicit: Sic enim etc. id est supremum gradum humilitatis. Beatus autem Bernardus. ponit tredecim gradus humilitatis. Primus est corde et opere humilitatem pretendere defixis in terra oculis, sive aspectibus. Secundus, pauca et rationabilia loqui. Tertius est non esse facilem in risu. Quartus, taciturnitas usque ad interrogationem. Quintus, tenere communem regulam monasterii. Sextus, credere et pronuntiare omnibus se viliorem esse. Septimus, ad omnia se indignum et inutilem confiteri et credere. Octavus, humilis confessio peccatorum, quando debet et cui debet. Nonus, in duris facilis obedientia. Decimus, in asperis hilaris patientia. Undecimus, cum omni obedientia subdi omnibus. Duodecimus, propriam non habere voluntatem, vel non amare. Decimus tertius, se omni tempore custodire ab omni peccato timore Domini.
marg.| {d} Tunc dimisit eum id est consensit.
Numérotation du verset Mt. 3,16 
marg.| {e} Baptizatus autem Iesus confestim sine mora.
marg.| {f} Ascendit de aqua In h oc apparet, quod non in alio liquore, quam in aqua debeat fieri baptismus. Sed obiiciunt Heretici, si gratia Spiritus sancti mundat interius, quid necesse est aque tinctio ? Solutio. Quia homo ex duobus constat, corpore, scilicet et anima et utrumque contaminatum est per peccatum, unde anima Spiritu sancto et corpus aqua debet lavari.
Numérotation du verset Mt. 3,16 
moraliter
marg.| {f} Sic homo post baptismum predicationis, vel lacrimarum statim debet ad cultum virtutum conscendere. Qui enim mollis et remissus est in operibus suis, frater est sua opera dissipantis: Prv. 18.b. Vel confestim, de aqua voluptatum debet pedem retrahere. Et hoc est confestim conscendere de aqua.
marg.| {g} Et ecce aperti sunt ei celi ad litteram: quidam fulgor resplenduit super Christum et duravit quandiu vox duravit. Aperitur autem celum per secretorum revelationem, ut Stephano, Paulo, Ioanni, per apertionem aditus, in Ascensione, per splendorem, ut hic.
Numérotation du verset Mt. 3,16 
mystice
marg.| Mystice autem quia renatis patet aditus.a {h} Et vidit Spiritum Dei Iesu s vidit et Baptista. Io. 1.e.
a Cf. Glossa ordinaria in loc. cit.
marg.| {i} Descendentem etc. id est in specie columbe. Gregorius.: In columba Spiritus sanctus apparuit, quia non veniebat, ut iam secundum celum peccata percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret.
Numérotation du verset Mt. 3,16 
moraliter
marg.| {i} Quia baptizati sunt per verbum Dei, vel per lacrimas debent esse columbini. Ct. 2.c. Columba mea, dilecta mea. Columba enim sine felle est per mansuetudinem. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia. Item non ledit ore. Ier. 9.c. Sagitta vulnerans lingua eorum. Neque unguibus. Ecce innocentia. Item minimas aviculas non invadit. In quo prohibetur rapina. Item puro vescitur grano. Ecce abstinentia. Item alienos pullos tamquam suos fovet et nutrit: Ecce caritas, Item gemitum dat pro cantu. Ecce compunctio. Item super aquas sedet, ut visa umbra accipitris fugiat: Ecce sollicitudo.
Numérotation du verset Mt. 3,17 
marg.| {k} Et ecce etc. Augustinus: Hec vox, non ut ei indicet, quod {6. 11vb} nesciat, sed quod auditoribus proficiat. Rabanus. Spiritus in columba, filius in homine, pater in voce, ita Trinitatis presentia baptismum consecravit. Ecce demonstrative ad homines.
marg.| {l} Hic singulariter discretionem importat, quasi dicat: hic et non alius.
marg.| {m} est filius meus cons ubstantialis.
marg.| {o} dilectus quia unicus, quia per animam bonus.
marg.| {p} in quo mihi complacui id est beneplacitum meum constitui id est per quem voluntatem meam implere disposui, salutem, scilicet humani generis. Prius enim in Adam mihi displicuit. Gn. 6.b. penitet me fecisse hominem. Loquitur autem metaphorice ad similitudinem pectoris, qui cum videt picturam suam bonam et pulchram, placet ei. In Evangelio Nazareorum legitur hec vox fuisse. Exspectabam te, fili mi, in portis, ut in me spiritus meus requiesceret.
Numérotation du verset Mt. 3,17 
moraliter
marg.| {l-p} Postquam homo est baptizatas in lacrimis, vel in verbo, tunc potest ei dicere Dominus. Hic est filius per fidem,   meus per spem,   dilectus per caritatem,   in quo mihi complacui Is. 42.a. Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus: Complacuit in illo anima mea Is. 62.b. Vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitabitur, quia complacuit Domino habitare in te. 1Cor. 7.f. Qui sine uxore est, que Domini sunt cogitat, quomodo placeat Deo etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_3)

Notes :