Capitulum 6

Numérotation du verset Mt. 6,1 

Attendite1
1 Attendite] Hic incip. capitulum 6: ΩM Catena aurea ( Li446@, + VI capitulum al. m. marg.: As115 ²) V27 Rusch Clementina
ne iustitiam vestram
faciatis coram hominibus
ut
videamini ab eis.
Alioquin mercedem non habebitis
apud Patrem vestrum
qui in celis est2.
2 in celis – est ΩF] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 6,2 

Cum ergo facis eleemosynam,
noli tuba canere
ante te3
3 tu. c. – an. te.] inv. ΩF
sicut hypocrite
faciunt in synagogis et in vitis, ut
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset Mt. 6,3 

Te autem faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua
Numérotation du verset Mt. 6,4 

ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset Mt. 6,5 

Et4 cum oratis,
4 Et cum oratis] Hic incip. capitulum 6 ΩSFJLR ; Catena aurea: Md214 Mt366 T46 (38) V793 (56r) Ed1470 (118) etc. ; cf. As115
non eritis sicut hypocrite qui amant in synagogis et in angulis platearum
stantes orare
ut videantur ab hominibus.
Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset Mt. 6,6 

Tu autem cum oraveris
intra in cubiculum tuum5,
5 tuum] om. Li446@
et clauso ostio6,
6 ostio] + tuo Li446@
ora
Patrem tuum
in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset Mt. 6,7 

Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt.
Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur7.
7 exaudiantur] exaudiatur Li446@
Numérotation du verset Mt. 6,8 

Nolite ergo
assimilari eis.
Scit enim Pater vester quid opus vobis sit8 antequam petatis eum.
8 quid... sit] quid opus si vobis Li446@ , quibus opus sit vobis Weber
Numérotation du verset Mt. 6,9 

Sic ergo vos orabitis:
Pater noster,
qui es in celis,
sanctificetur
nomen
tuum.
Numérotation du verset Mt. 6,10 

Adveniat9 regnum tuum.
9adveniat] veniat Weber
fiat voluntas tua
sicut in celo et in terra.
Numérotation du verset Mt. 6,11 

Panem nostrum
supersubstantialem
da nobis hodie.
Numérotation du verset Mt. 6,12 

Et dimitte
nobis
debita nostra,
sicut et nos dimittimus10
10 dimittimus] dimisimus Weber
debitoribus nostris.
Numérotation du verset Mt. 6,13 

Et ne nos inducas11 in temptationem,
11 nos inducas] inv. Weber
sed libera nos a malo.
Amen12.
12 Amen] sed libera nos a malo quia tuum est regnum et virtus et gloria in secula Amen Cors3 (grec.) ; om. Weber
Numérotation du verset Mt. 6,14 

Si enim
dimiseritis
hominibus peccata eorum,
dimittet et vobis13 Pater vester celestis delicta vestra.
13 vobis ΩJ] nobis Li446@ , om. Cor3 (anti. non habent; in greco et dictio per quam intelligitur et VESTRA et VOBIS )
Numérotation du verset Mt. 6,15 

Si autem non dimiseritis hominibus
nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Numérotation du verset Mt. 6,16 

Cum autem ieiunatis,
nolite fieri
sicut hypocrite tristes.
Exterminant14 enim
14 exterminant] demoliuntur Weber
facies suas
ut pareant hominibus ieiunantes.
Amen dico vobis, receperunt15 mercedem suam.
15 receperunt] quia praem. Cor3 (anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 6,17 

Tu autem cum ieiunas
ungue caput tuum
et faciem tuam lava,
Numérotation du verset Mt. 6,18 

ne videaris hominibus
ieiunans,
sed Patri tuo
qui est in abscondito16.
16 abscondito Rusch Weber ] absconso Cor3 (vel)
Et Pater tuus qui videt in abscondito17,
17 abscondit Rusch Weber ] absconso Cor3 (vel)
reddet tibi.
Numérotation du verset Mt. 6,19 

Nolite
thesaurizare vobis thesauros
in terra
ubi erugo
et tinea
demolitur,
et18 ubi fures effodiunt et furantur.
18 et Li446@ Rusch] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 6,20 

Thesaurizate autem vobis
thesauros in celo,
ubi neque19* erugo,
19 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
neque20* tinea demolitur
20 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
et ubi fures non effodiunt neque21* furantur.
21 neque Cas574 (ne) Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
Numérotation du verset Mt. 6,21 

Ubi enim est thesaurus tuus
ibi est et cor tuum.
Numérotation du verset Mt. 6,22 

Lucerna corporis tui22 est oculus tuus23.
22 tui] om. Weber |
23 tuus] om. Weber |
Si fuerit oculus tuus24 simplex
24 fuerit - oculus tuus] inv. Li446@
totum corpus tuum lucidum erit.
Numérotation du verset Mt. 6,23 

Si autem oculus tuus nequam fuerit
totum corpus tuum tenebrosum erit.
Si ergo lumen quod in te est
tenebre sunt, ipse tenebre quante erunt?
Numérotation du verset Mt. 6,24 

Nemo potest
duobus dominis servire.
Aut enim unum odio habebit
et alterum diliget,
aut unum sustinebit
et alterum contemnet.
Non potestis
Deo servire
et mammone.
Numérotation du verset Mt. 6,25 

Ideo dico vobis,
ne solliciti sitis anime vestre
quid manducetis,
neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima
plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum?
Numérotation du verset Mt. 6,26 

Respicite volatilia celi,
quoniam non serunt nec25 metunt neque congregant in horrea
25 nec] neque Li446 Li446@ Weber
et Pater vester celestis
pascit illa.
Nonne ergo26 vos27 magis pluris estis illis?
26 ergo] om. Li446 Li446@ Weber |
27 vos Li446 Rusch Weber] nos Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 6,27 

Quis autem vestrum cogitans
potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Numérotation du verset Mt. 6,28 

Et de vestimento
quid solliciti estis?
Considerate
lilia agri
quomodo crescunt.
Non laborant neque nent.
Numérotation du verset Mt. 6,29 

Dico autem vobis
quoniam nec28 Salomon
28 nec] neque Li446@
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Numérotation du verset Mt. 6,30 

Si enim29 fenum agri
29 enim] autem Li446 Li446@ Weber
quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
Deus30 sic vestit,
30 Deus] corr., dens cacogr. Rusch
quanto magis vos
modice31 fidei?
31 modice] minimae Weber
Numérotation du verset Mt. 6,31 

Nolite ergo
solliciti esse
dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur?
Numérotation du verset Mt. 6,32 

Hec enim omnia
gentes inquirunt.
Scit enim Pater vester
quia his omnibus32 indigetis.
32 his omnibus] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 6,33 

Querite ergo33
33 ergo] autem Li446@ Weber
primum
regnum Dei34
34 Dei] om. Weber
et iustitiam eius
et hec omnia35
35 hec omnia] inv. Weber
adiicientur vobis.
Numérotation du verset Mt. 6,34 

Nolite ergo
solliciti esse36
36 solliciti esse] inv. Weber
in crastinum.
Crastinus enim
dies
sollicitus erit sibi ipsi37.
37 sibi ipsi] sibi ipse Weber
Sufficit38
38 Sufficit Cor3 (aliqui non habent ENIM ) Rusch Weber ] + enim Li446 Li446@ ΩJ
diei
malitia sua.

Capitulum 6

Numérotation du verset Mt. 6,1 
marg.| {r} Attendite ne iustitiam vestram etc. Determinavit supra de operibus iustitie et de operibus misericordie, in quibus debent ultra Scribas et Phariseos abundare. Opera enim misericordie sunt, inimicis benefacere et pro eis orare. Nunc autem determinat de ipsorum operum fine. Et quia horum operum finis est duplex, unus malus, ut in hypocritis, alius bonus, ut in Sanctis, utitur agricola animorum nostrorum more prudentis agricole, qui prius extirpat nociva, quam plantet et superseminet utilia, sic prius Dominus tangit de fine vitando et consequenter de fine appetendo. De fine vitando hic, cum dicit: Attendite etc. De fine appetendo. Infra. Cum dicit: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum etc.
marg.| Nota quod pravum finem tollit a tribus, eleemosyna, scilicet ieiunio et oratione, quasi secundum triplicem rationem ad triplicem vim anime.
Ad proximum enim fit eleemosyna ex compassione vis irascibilis.
Ad Deum fit oratio ex devotione vis rationabilis.
Ad seipsum ieiunium {6. 22ra} ex continentia concupiscibilis.
Et hoc facimus secundum triplex bonum nostrum, quod circa nos, de quo eleemosyna, quo nos sumus, in quo oratio, quod infra nos est, in quo ieiunium. Et per hec tria opera intelliguntur omnia opera bona.
marg.| Dicit ergo. {r} Attendite, ne iustitiam vestram: Per iustitiam intellige ieiunium, eleemosynam, orationem. Ieiunium contra concupiscentiam carnis, eleemosynam contra concupiscentiam oculorum, orationem contra superbiam vite, attendite, quasi dicat: estote attenti et cauti. Superbia enim bonis operibus insidiatur, ut pereant. Ideo dicebat. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea.
marg.| {a} Faciatis coram hominibus id est ne finem iustitie ponatis in hominum laude. Et ne simpliciter crederetur debere abscondi ab hominibus, subdit.
marg.| {b} Ut videamini ab eis: appetendo supple laudem eorum. Rabanus Qui sua bona opera faciunt coram hominibus, similes sunt virginibus fatuis. Agg. 1.b. Qui congregavit mercedes, misit eas in saccum pertusum. Propter autem exemplum dandum aliis debemus opera nostra manifestare. Chrysostomus. Sicut lampas abscondi non potest, sic nec opus iustitie celari.
marg.| {c} Alioquin: nisi ita feceritis.
marg.| {d} Mercedem non habebitis etc.  : cuius amore non fecistis, quasi dicat: hoc reputatur pro mercede, quod gloriati estis in laude. Hieronymus: Non virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habes.
Numérotation du verset Mt. 6,2 
marg.| {e} Cum ergo facis eleemosynam: Docuerat Dominus supra vitare finem malum in operibus iustitie in generali, Nunc autem specificat de operibus singulariter. Unde dicit Glossa quedam. Δ toto in partes descendit, ut exponat, que bona sint pro hominum laude facienda. Et primo determinat hic de eleemosyna, que est pars iustite, sicut dicit. Interl. Sed contra. Eleemosyna est pars misericordie, non ergo iustitie, diversarum enim virtutum diverse sunt species. Solutio: Iustitia est hic generale nomen ad virtutes, Nota autem, quod octo ornant eleemosynam.
marg.| Octo ornant eleemosynam:
Primum est compassio cordis. Is. 58. Cum effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua.
Secundum est dulcedo sermonis. Eccles. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros, sic verbum melius quam datum.
Tertium facultatis quantitas. Tb. 4. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue.
Quartum hilaritas dantis. Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum.
Quintum humilitas dantis. Eccl. 4.a. Fili eleemosynam pauperis ne defraudes. et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Sextum discretio. Eccl. 12.a. Si benefeceris, scito, cui benefeceris et erit gratia in bonis tuis multa.
Septimum velocitas. Prv. 3.d. Ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Octavum intentio recta, infra eod. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera.
marg.| {f} Noli tuba canere id est noli innotescere ad gloriam tuam.
marg.| {g} Ante te: ut glorieris in laude tua. Glossa. Ante se tuba canit, qui ante alios vult laudari, ut appareat maior illis. Chrysostomus: Tuba est omnis actus, vel sermo, per quem operis iactantia demonstratur. Aliquando enim ipsa absconsio tuba est.
marg.| {h} Sicut hypocrite faciunt in synagogis et in vicis: Augustinus Hypocrita est, qui simulat, quod non est, representator alterius persone. Iob. 39.b. Penna struthionis similis est pennis herodii. Istos comparat Rabanus fatuis virginibus dicens. Virgines fatue lampades habent, non oleum, gloriam foris, non intus. Hypocrita autem dicitur ab hypos, quod est sub et crisis, quod est aurum, quasi extra aurati, interius lutei.
marg.| {i} Ut honorificentur ab hominibus: Eo enim fine per vicos et synagogas vocant concilium, ut si quid boni faciunt, sit hominibus spectaculum. Chrysostomus: Non est ingrata Deo eleemosyna, que visa fuerit, sed que ideo facta est, ut visa sit. Qui enim propter Deum facit eleemosynam, neminem videt in corde suo, nisi Deum, propter quem facit, ideo etsi presentibus aliquibus faciat, tamen animus eius non videt illos et si videtur ab eis. Potest tamen et e converso fieri, ut nemo sit, tamen ille in corde suo gerit personas, quibus desiderat ostentare.
marg.| {k} {6. 22rb} Amen dico vobis, receperunt mercedem suam: quasi dicat: Dominus, sine dubitatione sciatis, quod merces sua laus humana est. De his dicitur. Apc. 3.a. Scio opera tua, quia nomen habes, quod vivas et mortuus es.
Numérotation du verset Mt. 6,3 
marg.| {l} Te autem faciente eleemosynam: Posset aliquis dicere: Ergo non faciam tantum eleemosynam pro favore humano, sed mixtim pro commodo terreno et pro premio eterno. Ad hoc obviat dominus dicens, quod non sic faciendum est. <Glossa> Interlinearis: Quia sunt aliqui, qui favorem aliquem querunt cum mercede eterna. Ideo dicit:
marg.| {m} Nesciat sinistra tua id est prava intentio, vel appetitus temporalium: Lv. 19.e. Poma, que germinavit, immunda erunt vobis, nec comedetis ex eis, quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino, quinto autem anno comedetis fructus. Primus annus adolescentia, secundus iuventus, tertius senectus, quartus finis et tunc debet sanctificari Domino ; quintus post mortem. Ibi Gregorius. Nec debet hoc pascere animum operantis, ne dum laus suaviter capitur, fructus operis intempestive comedatur.
marg.| {n} Quid faciat dextera tua: Dextera est bonum opus, quasi dicat: cum facis opus virtutis, cave, ne me admisceat pulvis inanis glorie, vel inepte letitie, vel elationis.
Numérotation du verset Mt. 6,4 
marg.| {o} Ut sit eleemosyna tua in abscondito id est in secreto conscientie. Ecclesiastici 29. c. aConclude eleemosynam in sinu pauperis et ipsa exorabit pro te ab omni peccato. Unde comparatur semini, quod occultatur in terra.
a Sir. 29.
marg.| {p} Et pater tuus, qui videt in abscondito: Hbr. 4.d. 1Rg. 16.b. Homo videt ea, que patent, solus autem Deus intuetur cor. Chrysostomus Impossibile est, ut bonum opus in abscondito dimittat Deus, quia gloria eius est. Si vis ergo omnes tuas directiones videri, vel donationes, absconde eas. Si studueris nunc latere, tunc te Deus famose predicabit orbe terrarum presente.
marg.| {q} Reddet tibi et s i non nunc, tamen tempore opportuno. Ecclesiastic. 5.b. Altissimus enim est patiens redditor. Sap. 10.d. Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum. Nota quod duodecim sunt fructus, sive effectus eleemosyne.
marg.| Eleemosyna enim: 1. De peccatis preteritis veniam impetrat. Eccl. 3.b. Eleemosyna patris non erit in oblivione. Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum, sicut in sereno glacies solventur peccata tua. 2. Peccata presentia purgat. 3. Eternum supplicium vitat. 4. De his duobus dicitur Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patitur animas ire in tenebras. 5. Fomitis ardorem mitigat. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. 6. Animam reficit. 7.Gratiam conservat.
marg.| Et de his dicitur. Eccl. 17.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
marg.| Impugnat diabolum. Eccl. 29.c. Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit.
marg.| Absolvit a pena peccati. Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis. Lc. 11.f. Date eleemosynam, ecce omnia munda sunt vobis.
marg.| Intercessores multiplicat. Act. 9.g. Circumsteterunt illum omnes vidue flentes et ostendentes tunicas, quas faciebat eis Dorcas.
marg.| Prolongat vitam presentem
marg.| Meretur vitam eternam.
marg.| 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia valet, promissionem habens vite, que nunc est et future.
marg.| Inimicos mitigat. Rm. 12.d. Si esurierit inimicus tuus etc.
Numérotation du verset Mt. 6,5 
marg.| {r} Et cum oratis etc. Hic docet de pravo fine vitando in oratione. {6.22va} Δ In medio autem ponit de oratione, quia eleemosyna et ieiunium sunt quasi ale orationis. Unde Tb. 12.b. Bona est oratio cum eleemosyna et ieiunio. Sunt autem multi fructus orationis et effectus.
marg.| Oratio enim:
- Desiderium accendit. Unde 4Rg. 1.c. et 3Rg. 18.f. Descendit ignis ad orationem Elie.
- Cor serenat. Unde quando malignus spiritus agitabat Saul, David canebat in cithara et bene erat ei. 1Rg. 16.d.
- Casum evitat. Is. 48.b. Laude mea infrenabo te, ne intereas.
- Diabolum fugat. 1Mcc. 4.b. Tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda et congressi sunt et contrite sunt gentes et fugerunt in campum, novissimi autem ceciderunt in gladio.
- Torporem animi excitat, Sir. 18.c. Ne impediaris orare semper.
- Veniam peccati impetrat. 2Rg. 12.d. de David, postquam oravit, audivit: Translatum est peccatum a te.
- Vitam ad penitentiam faciendam prolongat. Sicut legitur. 4Rg. 20.b. De Ezechia, cui, facta oratione, additi sunt quindecim anni vite eius.
- Sanitatem corporis impetrat. Sir. 38.a. Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Deum et ipse curabit te. Iac. ult. c. Oratio fidei curabit infirmum.
- Deum iratum mitigat. Unde super Tb. 3. ibi: In oratione persistens, dicit Glossa Oratio Deum lenit.
- Gratiam impetrat. Unde Zacharias orando Ioannem impetrabat. Lc. 1.a.
- Sapientiam et scientiam impetrat. 3Rg. 3.b. de Salomone. Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia etc.
- A carcere peccati liberat. Unde Ionas, postquam oravit, evomuit eum cetus. Ion. 2.d.
- Temporalia multiplicat bonis et aufert malis. Unde 3Rg. 17.a. Elias oratione oravit et clausum est celum. Et iterum oravit et apertum est. 3Rg. 18.g.
- Confortat et audaciam prestat. Ut Idt. 9.d.
- Opprobrium tollit. Tb. 3.d. de Anna filia Raguelis.
- Pacem et quietem conservat. 1Tim. 2.a. Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus.
- Docet quid agendum. 2Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te.
marg.| Dicit ergo : Et cum oratis , affectu mentis. Chrysostomus Solam orationem quasi spirituale tributum anima offert Deo de suis visceribus.
marg.| {a} Non eritis sicut hypocrite fori s lucentes, intus fetentes, quia pleni omni spurcitia. infra 23.c. Ex. 30.d. Talem compositionem non pleni facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino, homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populo suo. Et loquitur de thymiamate, quod significat orationem, quam in visum nostrum convertimus, quando eam pro inani gloria damus. Et nota quod fiebat ex quatuor, stacte, id est gutta myrrhe, que servat corpus a putredine, hoc est ad salutem, galbano, que fugat odore serpentes, hoc est, in fide, onycha similis ungui, in quo persecutio et thure lucidissimo, quod dicitur masculum, eo quod fit ad modum testiculi et in hoc significatur, ut generet orationem pro se.
marg.| {b} Qui amant in synagogis ut m elius videri possint. Et in angulis platearum In hoc quod in angulis, notatur abscondite, in hoc pro dicitur platearum manifestatio, quasi dicat: abscondunt se, ut appareant, sicut perdix, que abscondit caput sub alvo, corpus ponit in aperto.
marg.| {d} Stantes orare Nota t morem Iudeorum, qui stantes orant, quia legem stando acceperunt. Ex. 10.c. Steterunt ad radicem montis. Chrysostomus: Querunt se abscondere, ut dupliciter laudentur. Primo quia orant, secundo quia absconse orant.
marg.| {e} Ut videantur ab hominibus In h oc est finis orationis Chrysostomus: Non intendunt exaudiri, sed videri. Dn. 6.c. quia oravit apertis fenestris, missus est in lacum leonum. Item Chrysostomus: De hypocrita quid vis, ut videaris orans ? Nonne quia laudabilis res est orare, ut quid non vis esse laudabilis, qui vis ut lauderis ? O insania vanitatis, esse nolunt, quod desiderant apparere. Mendaciter orant, cum non orent et mendaciter laudantur, cum non sint laudabiles, speciem vacuam religionis vendunt et verbum vanum laudis emunt, finito verbo finitur bonum, quod positum erat in verbo. Item Chrysostomus: Orans nihil novum faciat, quod aspiciant homines, nec voce clamet, nec manus expandat, nec impudenter oculos tollat ad celum, ut notabilis fiat.
marg.| {f} Amen dico vobis, receperunt mercedem suam scilicet laudem hominum, tandem recipient meam, scilicet penam inferni.
Numérotation du verset Mt. 6,6 
marg.| {g} {6. 22vb} Tu autem cum oraveris: Amoto malo fine ab oratione, docet quomodo orandum, qui prius docuerat, quomodo eleemosynandum. Dicit ergo:   Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum in l oco secreto, ad litteram, ut Idt. 9. Act. 10.b. de Petro. Tb. 3.b. de uxore Tobie, que intravit cubiculum. Vel In cubiculum, id est in secreto conscientie. Ps. 4. Et in cubilibus vestris compungimini. 2 Par. 20.a. Iosaphat timore perterritus totum se contulit ad orandum, ut totus homo interior colligatur in se, qui Deo debet offerri in oratione, ut vis rationabilis contempletur Dei sapientiam, vis irascibilis magnitudinem, vis concupiscibilis bonitatem.
marg.| {l} Et clauso ostio: id est sensibus extrinsecis. Unde 2Rg. 4.b. Isboseth fuit occisus ostiaria dormiente.
marg.| {i} Ora patrem tuum in abscondito: qui adoratur in spiritu et veritate. Io. 4.c. Phil. 4.a. Petitiones vestre innotescant apud Deum. ISIDORUS. Longe est a Deo animus, qui in cogitationibus secularibus fuerit occupatus.
marg.| {k} Et pater tuus qui videt in abscondito: Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius.
marg.| {l} Reddet tibi: fructum orationis. Reddet, quia pater est, quia beneficus, quia dignus, quia iustus.
Numérotation du verset Mt. 6,7 
marg.| {m} Orantes autem etc.  : Ostenso ubi sit orandum, quia in abscondito et qua intentione, sive quo fine, quia non vane laudis gratia, ut hypocrite faciunt, docet, quomodo sit orandum. Et primo removet malum modum orandi: Deinde docet bonum modum orandi, ubi dicit: Si ergo orabitis: Pater noster, qui es in celis etc. Quia vero modus orandi gentilium malus erat et quasi iam ab omnibus et maxime a Scribis et Phariseis tenebatur, ideo primo removet modum et intentionem eorum ab oratione nostra. Gentiles vero, qui serviebant demoniis et idola adorabant, orabant in multiloquio confidentes. Et hoc triplici de causa. Primo, ut Deos absentes, vel aliud facientes ad se revocarent: Sicut legitur. 3Rg. 18.e. de sacerdotibus Baal, quibus, cum orassent diu, dixit Elias: Clamate voce maiore, Deus enim vester est et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur: Secundo, ut per multiloquium, intentionem et desiderium ipsis demonibus indicarent. Non enim intelligunt cogitationes hominum, aut desideria, nisi signis exterioribus. Tertio, ut verborum compositione et multiplicatione Deos suos ad miserendum et compatiendum sibi inclinarent. Hoc ergo removet Dominus ab oratione nostra, non multiplicationem orationis, quia et ipse legitur in oratione pernoctasse, Lc. 6.c. Et imminente passione prolixius orasse. infra 26.d. Lc. 22.e. Et Apostolus hoc idem docet. 1Th. ult. d. Sine intermissione orate. Sed hac intentione fieri longas orationes, qua Ethnici faciebant, prohibet Dominus dicens: Orantes autem nolite multum loqui, id est ne confidatis de multiloquio.
marg.| {n} Sicut Ethnici faciunt: tribus de causis, ut dictum est.
marg.| {o} Putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur: sicut iudex secularis quandoque verbis persuabilibus et petentibus flectitur.
Numérotation du verset Mt. 6,8 
marg.| {p} Nolite ergo assimilari eis in multiloquio: ut putetis Deum nescire, quid petituri estis, sicut demones nesciunt.
marg.| {q} Scit enim etc.: Obiiciunt heretici: Cur igitur sciente loquitur et precamur ? Solvit Glossa Non ut faciamus nostre indicium voluntatis, sed ut excitemus obsequium pie devotionis. Hieronymus: tamen respondet ad hoc. Non narratores esse volumus, sed rogatores. Multe sunt alie cause propter quod orandum, quia in oratione cor accenditur, devotio augetur, animus in precibus servatur et etiam illuminatur. Scit enim pater vester, quid opus vobis sit. Ergo non verbis multiplicibus petendum est, sed devotione cordis. ISIDORUS.: Non in multiloquio exaudiuntur homines, quasi plurimis verbis conentur Deum inflectere, Augustinus Ipsa intentio orationis cor serenat, capaciusque efficit ad accipiendum divina munera. Et hec potest esse una causa, quare orandum.
marg.| {r} Antequam petatis eum ] <Glossa> interlienaris: Ergo docendi estis, quid petatis et ideo non est opus multum narrare, sed obsecrare. Hieronymus: Aliud est narrare nescienti, {6. 23ra} aliud rogare scientem. In illo iudicium, hic autem obsequium.
Numérotation du verset Mt. 6,9 
marg.| {a} Sic ergo orabitis etc. Reprobata hypocritarum ostentatione et ethnicorum multiloquio et infidelitate, tradit Dominus discipulis suis rectam formam orandi brevem et utilem et novam.
marg.| Et hoc propter septem. Primum est, ut Deus honoretur. Mal. 1.b. Si ergo pater, ubi est honor meus ? Secundum est, ut ab ipso solo, quod necessarium est, postuletur. Unde 4Rg. 1.b. Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub ? Tertium est, ut rogatus quod petitur largiatur. Unde infra 7.a. Petite et dabitur vobis. Ibi dicit Glossa Non denegat se petentibus, qui sponte obtulit se non petentibus. Quartum est, ut quid petendum sit instruat. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus Rm. 8.e. Quintum est, ut humiliemur. Omnis enim petens ei quem petit, se humiliat. Ecclesiastici 35.c.b : « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ». Ps. 85. « Exaudi me, Domine, quoniam inops et pauper sum ego ». Sextum est ut nova petamus. Nam novis supervenientibus vetera proiicietis. Lv. 26.b. Septimum est, ut cultus Dei ostendatur dissimilis cultui idolorum. Ex. 20.a. Non habebis Deos alienos coram me.
b Sir. 35, 21
marg.| Commendatur autem hec oratio et precellit in tribus, scilicet in dignitate, brevitate, fecunditate. In dignitate, quia ab ipso Deo, qui oratur, edita est et edocta. In brevitate, ut cito sciatur et facilius memorie commendetur, ut frequentius dicatur, ut tedium non faciat, ut de ignorantia eius nemo se excusare valeat, ut cito Deum exaudire innuat. In fecunditate etiam commendatur, quia omnia petenda continet. Unde septem tantum ibi sunt petitiones, septimus enim numerus est universitatis. Et sunt distincte iste septem petitiones secundum duas vitas, id est temporalem et celestem. De temporali enim fit transitus ad celestem, si bene utitur temporali viator. Tres prime petitiones pertinent ad vitam celestem. Ibi enim consummabuntur et dabuntur plenarie, sed hic inchoantur. Tres ultime pertinent ad vitam temporalem. Media quasi confinium est utrarumque confortans et dividens transeuntem in terrena vita ad celestem. Sufficientia autem petitionum sic patet. Omnis petitio aut est de bonis adipiscendis et dicitur oratio, aut de malis amovendis et dicitur deprecatio. Omne autem bonum, aut est celeste, aut spirituale, aut temporale. Celeste petitur, ibi: Adveniat regnum tuum: Spirituale, ibi: Fiat voluntas tua: Temporale, ibi: Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et ita in hac oratione petitur omne bonum. Item omne malum, aut est preteritum, aut presens, aut futurum. Amotio preteriti petitur, ibi: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimitimus debitoribus nostris. Cautela futuri petitur, ibi: Et ne nos inducas in tentationem. Liberatio a presenti petitur ibi: Sed libera nos a malo. Septima petitio, scilicet sanctificetur nomen tuum, est quasi omnium confirmatio. Quidam tamen dicunt quod est quasi proemium, non ponentes nisi sex petitiones. Sed hoc est contra Glossas que ponunt septem petitiones, sicut septem dona et septem virtutes prius numeratas in principio sermonis Domini. Per septem enim petitiones impetrantur septem dona et per septem dona venitur ad septem virtutes, ut dicunt Sancti. Sed quomodo hoc fit, disputationi relinquimus. Antequam Dominus veniat ad petitiones, more boni oratoris premittit quasi breve proemium, in quo captatur benevolentia: Primo a persona rogata, cum dicitur, pater. Secundo a persona rogantis, dum dicitur noster. Tertio a persona assessoris, cum dicitur. Qui es in celis: Inducitur autem unusquisque orans, ut non sibi sed omnibus oret, ut caritas et unitas Ecclesie designetur, in qua nihil proprium esse debet, sed omnia communia, sicut in primitiva Ecclesia. Sicut legitur Act. 4.f. Multitudinis credentium erat corunum et anima una, nec quisquam eorum, que possidebat, aliquid esse suum dicebat, sed erant illis omnia communia. Ponit autem Dominus in principio orationis sue.
marg.| {b} Pater: non Dominus, quia amari appetit, non timeri. Unde Ier. 3.b. Ergo saltem amodo voca me pater meus ; dux virginitatis mee tu es. Item ut daret oranti fiduciam impetrandi. Unde Beatus Bernardus: Oratio, que patris dulcescit nomine, omnium petitionum mearum impetrandarum fiduciam mihi prestat. Unde Is. 49.d. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri ? Item ut vocans eum patrem, se monstret {6. 23rb} filium per imitationem, non degenerans a tali et tanto patre, qui affectu et benevolentia pater est. Unde Is. 51.a. Attendite ad patrem, unde excisi estis, per creationem, scilicet et ad cavernam laci, de qua precisi estis, per recreationem. Unde sequitur: Attendite ad Abraham patrem vestrum, ad Christum et ad Saram, que peperit vos, id est ad Ecclesiam. Item ut sic excitet ad orandum et honorandum se. Unde Ecclesiastici 3.b. Gloria hominis ex honore patris sui. Item ut ostendat sic orantes iam non servos, sed filios esse, qui non mobilia cum Ismaele, sed immobilia cum Isaac percipere petunt. Unde Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, quia servus nescit, quid faciat dominus eius: Vos autem dixi amicos, quia omnia, quecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Item.
marg.| {c} Noster dicit, non meus, ut ostendat, quod non unius, sed multorum pater est. Prius erat pater unius, scilicet Christi per naturam, sed et tempore factus est pater multorum per gratiam. Quam differentiam innuit Dominus Io. 20.d. Ubi dicit: Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Item per hoc invitat nos ad humilitatem, ut nemo applaudat sibi de nobilitate generis. Omnes enim filii Dei sumus. Unde Mal. 2.c. Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum ? Item per hoc invitat nos ad fraternitatis amorem, ut quilibet pro alio quasi pro se oret. Iac. ult. d. Orate pro invicem, ut salvemini. Item per hoc innuit Dominus, quod oratio quanto est communior, tanto est acceptior, Unde supra 5.g. Precepit eam extendi usque ad inimicos: Unde dixit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Item per hoc invitat nos ad pacis concordiam. Non enim debet esse iurgium, vel contentio inter fratres. Unde Gn. 13.b. Queso ne iurgium sit inter me et te et pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus. Item per hoc invitat nos ad mutuum honorem, qui debet esse inter fratres. Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. 1Tim. 6.a. Qui fideles habent Dominus, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant. Item per hoc invitat nos ad mutuum auxilium, quod debet esse maxime inter fratres. Prv. 18.d. Frater, qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma. Item per hoc innuit Dominus, se esse fratrem nostrum: Alioquin non vere dixisset. Pater noster. Et in hoc sublevat et confortat spem nostram, ut tante simus nobilitatis, quod sumus fratres filii Dei. Unde Gn. 45.b. Ego sum Ioseph frater vester, infra ult. b. Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam, ibi me videbunt. Hbr. 2.c. Qui sanctificat et qui sanctificatur ex uno omnes, propter quam causam non confunditur vocare eos fratres, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis.
marg.| {d} Qui es in celis: Per hoc innuit Dominus, quod potens est dare quicquid petitur, sicut pater existens in cellario pleno et referto omnium bonorum affluentia. Unde cum dicimus: Qui es in celis, idem est, ac si diceremus: Da nobis, quod petimus, quia potens es in cellario tuo, ubi omne bonum redundat et affluit. Unde 2Tim. 6.c. Beatus et solus potens, rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet {6. 23va} Δ immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Rm. 10.c. Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Unde cum sponsa dixisset. Ct. 1.a. In odorem unguentorum tuorum currimus, ad se pervenisse congratulans dicit. Introduxit me rex in cellaria sua, exultabimus et letabimur in te. Item. Ct. 2.a. Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem, videns abundantiam suavitatis cellarii, dixit. Fulcite me floribus. Et cum sit ubique Deus, dicit tamen Qui es in celis.
marg.| In celis dicit propter quinque: Primo ut oretur in spiritu sancto et mundo. Unde Io. 4.d. Spiritus est Deus et omnes, qui adorant eum in spiritu et veritate, oportet adorare. Secundo, ut ad celestia tendatur, ut cum eo sis in celo. Ct. 1.a. Trahe me post te. Tertio, ut spiritualia petas, non terrena. Io. 16.e. Usque modo non petistis quicquam in nomine meo, petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Quarto, ut confidas in altissimo, cui assistunt Angeli et ministrant. Ps. 124. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in eternum, qui habitat in Hierusalem. Quinto, ut sanctum imiteris. Lc. 19.a. Sancti estote, quia ergo Sanctus sum Dominus Deus vester. Ecce hoc est proemium, in quo docemur captare benevolentiam.
marg.| Deinde subiungit petitiones sed alio ordine, quam in nobis impleantur. Premittuntur enim ille petitiones, que in futuro consummabuntur, eo quod digniores sunt et ideo priores in intentione. Similiter fecit Isaias, qui dona digniora premi sit, descendens de sapientia ad timorem. Is. 21.a. Sic etiam fecit Moyses, mandata de Deo colendo preponens mandatis de proximo honorando. Ex. 20.a. Ut autem melius videamus dignitatem petitionum, quomodo una ex alia quodammodo nascitur, naturalem ordinem, secundum quem in nobis implentur, prius exequemur et postea ad illum ordinem revertemur breviter exponendo. Prima petitio, que hic ultimo ponitur, est ? Libera nos a malo Hec prima est, quia homo volens ascendere post patrem suum, videns quod non potest ascendere, nisi prius liberetur a malis huius mundi, clamat   Libera nos a malo id est a peccato originali et actuali et amore mundi et a proprio sensu et propria voluntate, quibus depositis, fit homo pauper spiritu, quod totum fit per spiritum timoris. Unde cum dicis   Libera nos a malo roga s tibi dari spiritum timoris, per quem factus spiritu pauper liberatus es a malo. Et ita hec petitio petit do num, quod efficit virtutem et complet ipsam petitionem. Abdicatis autem his omnibus, tunc fortiores insurgunt tentationes, quia Pharao contemptus surgit in scandala, ut dicit Glossa <in> Ex. 5. Propter quod dicit Eccl. 2.   Fili accedens ad servitutem Dei sta in timore etc.   ideo necessaria est mansuetudo, que nec irritat, nec irritatur, nec aliquibus iniuriis lacessitur. Unde secundo dicitur   Et ne nos inducas in tentationem scilicet ne permittendo succumbat homo, id est da nobis spiritum pietatis, per quem mites effecti, iniurias contemnentes nullis tentationibus succumbamus. Nec orat, ut non veniant tentationes, sed ne inducatur in tentationem, quod est succumbere tentationi. Sed quamvis homo fit liberatus a malo, nec frangatur tentationibus, adhuc in multis offendit, quia nemo est, qui non peccet, ut dicit Salomon 4Rg. 8.e. et Eccl. 7.c. Et ideo necessarius est luctus, quo peccata quotidiana et etiam preterita abluantur. Unde tertio petitur:   Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris quod fit, per spiritum scientie. Scientia enim facit cognoscere quante sint miserie presentis vite, quibus cognitis facit lugere et clamare   Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris id est da nobis donum scientie, quo peccata nostra, atque miserias cognoscamus et cognita lugeamus: et sic lugentibus dimittantur. Debitores nostri sunt, qui debent nobis pecuniam, vel qui fecerunt nobis iniuriam. Si debetur tibi pecunia et perfectus es, dimitte, si imperfectus es, licite requirere potes, si ille habeat, unde reddat, si non habet, dimittere debes. Si facit iniuriam tibi et veniam petit, dimitte. Si non petit, in corde dimitte, paratus dimittere etiam ei, cum locus fuerit. He tres petitiones ad vitam temporalem pertinent, quia liberatio a malis, non frangi adversis, lugere pro peccatis, {6. 23vb} separant a mundo. Sequentes euntem ad celum. Unde in primis petitur panis celestis, quo in via confortatur viator, ne deficiat.
marg.| {g} Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie : Et hic de celo datur, sed in terra comeditur. Et ideo petitio ista confinium est et conveniens transeunti de temporali vita ad eternam, quia res celestis petitur, ut hic habeatur. Et hic panis Deus est, qui pascit Angelos. Et sicut panis, qui a matre comeditur, in lac in ea vertitur, ut puer illo fruatur, sic Deus quo integro, ut ita dixero, Angeli fruuntur, versus est nobis in lac, ut illo frui possimus. Assumpsit enim formam visibilem, ut homines erudiret. Comeditur autem hic panis in scriptura per cognitionem, in sacramento per fidem, in contemplatione per dilectionem. Et dicitur supersubstantialis hic panis, quia super omnes substantias et etiam super humanam intelligentiam est et quia de celo est. Unde Io. 6.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Lc. dicit. Panem quotidianum quia quotidie comedimus illum aliquo supradictorum modorum Hodie autem vocat vitam presentem, sicut in Ps. 94. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. In Greco dicitur epiusion. In Hebreo dicitur sogolla, quod est egregius, vel peculiaris. Egregius, hoc est supersubstantialis, peculiaris, hoc est quotidianus. Per istum panem esurimus iustitiam futuram. Habebitur autem panis iste per spiritum fortitudinis. Unde sensus est.
marg.| {g} Panem nostrum id est nobis necessarium.
marg.| {h} Da nobis hodie id est da nobis spiritum fortitudinis, quo tuam iustitiam esuriamus et esurientes eadem reficiamur et roboremur, quousque esuries nostre iustitie satietur.
marg.| {d} Fiat voluntas tua Iste tres petitiones, que sequuntur, non possunt impleri in terra, possunt tamen inchoari. Pastus enim homo illo pane supersubstantiali, sentiens dulcedinem bone voluntatis divine, petit ut voluntas Dei fiat in terra sicut in celo, id est sicut in civibus celi, sic in civibus terre. Hoc est. Sicut Angeli conformant voluntatem suam voluntati Dei, sic faciant et homines. Vel Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra id est. {6. 24ra} Δ sicut in Christo, ita in Ecclesia.
marg.| {e} Vel Sicut in celo in a nima iusti, sic.
marg.| {f} Et in terra id est in carne, ut scilicet caro consentiat spiritui. Vel.
marg.| {e} Sicut in celo id est in viris sanctis, sic.
marg.| {f} Et in terra id est in peccatoribus. Vel per celum gratia, per terram liberum arbitrium intelligitur. Et est sensus.
marg.| {d} Fiat voluntas tua scilicet in celo et in terra, id est fac, ut liberum arbitrium gratie consentiat, quod totum sit per spiritum consilii, qui consulit nobis, ut si volumus misericordiam consequi, simus misericordes. Unde sensus est. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra, id est da nobis spiritum consilii, quo misericordes effecti, tuam voluntatem in terra impleamus pro modulo vie, sicut impletur in celo pro modo patrie. Postquam vero homo iam misericordiam consecutus est et se totum subiicit voluntati Domini, statim ad ulteriora suspirat, ut, scilicet illum videat, cuius voluntati obtemperat remotis omnibus nebulis phantasmatum, quod non implebitur nisi in futuro. Hec petitio sexto loco ponitur, quia homo sexta die conditus, sexta die divina visione se privavit: Sed Dominus sexta etate et sexta die ad suam visionem reformavit: et ideo sexto loco postulat visionem, quam sexta die amisit, quod fit per cordis munditiam, quam spiritus intellectus operatur in nobis. Unde sensus est.
Numérotation du verset Mt. 6,10 
marg.| {b} Adveniat regnum tuum id est da nobis spiritum intellectus, quo mundo corde facti.
marg.| {c} Regnum tuum id est te regnantem in sanctis tuis videamus. Visionem autem Dei et regnum eius sequitur pax et quies et delectatio summa, que fit per spiritum sapientie, quam in cognitis celestibus delectamur, quia spiritus sapientie postulatur, cum dicitur.
marg.| {n} Sanctificetur nomen tuum in n obis, scilicet ut pater noster dicaris et nos filii tui in eternum. Hoc est: Da nobis spiritum sapientie, quo pacati mente filii Dei nominemur et simus. Et ecce ascenditur de terra in celum. Et hoc ordine complentur in nobis he septem petitiones, secundum quod dicit. Ps. 83. Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum, in loco, quem posuit. Δ
marg.| {d} Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra ut e xpositum est. Sed quia voluntati tue per omnia obedire non possemus, nisi viaticum haberemus: Ideo.
Numérotation du verset Mt. 6,11 
marg.| {g} Panem nostrum: supersubstantialem.
marg.| {h} Da nobis hodie quam diu sumus in hac vita presenti. Sed quia hoc pane sumus indigni, quamdiu sumus peccatorum sordibus inquinati. Ideo {6. 24va} Δ
Numérotation du verset Mt. 6,12 
marg.| {a} Et dimitte nobis debita nostra id est peccata nostra.
marg.| {b} Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris id est da, ut nos dimittamus aliis, quod in nos peccaverunt et tu dimitte nobis, quod in te peccavimus. Sed quia per nos stare et resistere hosti non sufficimus, petimus.
Numérotation du verset Mt. 6,13 
marg.| {c} Et ne nos inducas in tentationem id est induci permittas. Et non tantum hoc facias nobis.
marg.| {d} Sed libera nos a malo id est a mundo, vel a peccato et a purgatorio.
marg.| {e} Amen id est vere, vel fideliter. Vere, quo ad intellectum, fideliter, quo ad effectum. Et ideo Dominus in fine posuit, Amen quia hec oratio potissime ex intellectu et affectu dicenda est.
marg.| {b} Pater noster etc. Modo breviter petitiones percurramus, secundum quod descendendo ordinantur. Ille enim, qui petit, quia illum, a quo petit, vocaverat patrem, ideo illam petitionem premittit, que patri vicinior est, que scilicet est de pace, quia homines filii Dei efficiuntur. Unde dicit: Pater noster, qui es in celis.
marg.| {a} Sanctificetur nomen tuum id est da nobis ut sanctum tuum nomen sit firmum in nobis, ut in celo tecum maneamus in pace et filii tui efficiamur. Quod ut fiat.
marg.| {b} Adveniat regnum tuum id est Ecclesia militans uniatur triumphanti. Vel aliter.
marg.| {a} Sanctificetur nomen tuum id est sanctum appareat in nobis per triplicem notitiam. Quarum prima est, credere, quod Deus est, Hbr. 11.b. Oportet accedentem ad Deum credere, quia est. Secundum est scire quid non est Deus. Augustinus. Si non comprehendis quid sit Deus, multum comprehendis, si comprehendis, quid non sit Deus. Tertia est scire quid sit et quomodo sit, quod erit, quando cognoscimus eum, sicut et cogniti sumus 1Cor. 13.d. Prima liberat ab insipientia, que dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Secunda liberat ab idololatria. Tertia a miseria. Et hoc erit in patria. Unde 1Io. 3.a. Scimus, quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Sed non potest regnum venire ad regnum, nisi omnino consentiamus voluntati divine. Et ideo.
marg.| Δ Fiat voluntas
marg.| {b} Pater noster etc.  Nunc breviter qualiter Chrysostomus, exponat hanc orationem dominicam videamus, ut melius appareat difficultas littere et Glossarum. Pater noster Patrem magis se voluit dici, quam Dominum, ut nobis fiduciam daret impetrandi, quia servi non semper impetrant. Si filium Dei te credis, illa pete, que tibi expediunt accipere et illum decet dare. Si terrena petas, quomodo illa tibi libenter prestat, que etsi habeas, precipit, ut contemnas.
marg.| {c} Noster dixi t, non meus. Libenter exaudit Deus, quando Christianus non solum pro se, sed pro altero orat. Pro se orare, nature est, pro altero gratie. Pro se orare cogit necessitas, pro altero caritas. Dulcior autem est ante Deum oratio, quam non necessitas mittit, sed caritas fraternitatis commendat.
marg.| {d} Qui es in celis Erub escant se terrenis substernere, scientes se patrem habere celestem. Sicut enim, degener filius ad opprobrium pertinet generosi patris Θ sic et Christianus iniustus ad blasphemiam pertinet Dei iusti. Nam sicut per bonos Deus glorificatur, sic per malos blasphematur. Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes.
marg.| {a} Sanctificetur nomen tuum Quom odo Sanctificetur ab homine, qui sanctificat omnes ? Aut quod sanctum est, quomodo sanctificatur ? Sed in se quidem sanctum est, hoc autem queritur, ut sanctificetur in nobis, id est ut cum nos illum Sanctificaverimus in nobis, tunc ille Sanctificet nos in se. Nam qui non Sanctificat Deum, non Sanctificatur a Deo. Sanctificamus autem Deum in nobis, quando scientes eum Sanctum timemus et solicite vigilamus, ne forte violemus Sanctitatem nominis eius in nobis per opera mala. Sicut qui preclara veste indutus est, fugit omnem rem sordidam ne perdat gratiam candoris eius, sic qui ipsum induit, Gal. 3.d. sollicitus esse debet ne contaminet eum. Ipse quidem incontaminabilis manet, tamen contaminationis iniuriam graviter nostro vindicabit interitu.
marg.| {b} Adveniat regnum tuum Regn um Dei dicitur retributio iustorum pro iustitia et peccatorum pro culpa. Item regnum dicitur sancti. Unde infra 13.f. Colligent zizania de regno eius, id est de populo Christiano. Item regnum dicitur Sacra Scriptura. Unde infra 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. De omnibus unus est intellectus. Aliud est regem esse et aliud regnare. Ecce Deus naturaliter rex est, sed non in omnibus regnat, nec omnes homines sunt regnum eius, quia nec faciunt omnes voluntatem eius. Nam in omnibus iniquis, non Deus, sed diabolus regnat, qui faciunt eius voluntatem. Unde Eph. 6.b. Rectores mundi tenebrarum harum. Non dicit mundi tantum, sed addidit tenebrarum. Tenebre autem dicuntur iniqui, lux sancti. Epheseos quinto. b. Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino, quia sicut per Sanctos Deus ostenditur in hoc mundo, sic per iniquos obscuratur. Diabolus et mali homines sunt in potestate Dei, tamen nolunt esse sub Deo, non sunt regnum Dei. Nam iustum regnum est, quando et rex vult habere homines sub se et illi volunt esse sub eo, quando autem rex cogit per violentiam esse sub se, illud quantum ad veritatem non est regnum, sed tyrannis. Ideo Deus quamvis habeat omnes in potestate, tamen volentes tantum recipit, ut non sit tyrannus, sed rex. Diabolus plane Tyrannus est, qui etiam nolentes suam compellit facere voluntatem. Quid est ergo, quod dicit, quod interim duo sunt regna in mundo, Dei et diaboli, id est iusti et iniqui et hic queritur, ut tollatur de medio regnum diaboli, id est iniqui, ut veniat tantummodo regnum Dei, id est iusti. Quod tunc fiet, quando omnes iniqui cum principe suo mittentur in stagnum inferni, omnes autem sancti resurgent, {6. 24rb} et euntes obviam Domino in aere semper cum ipso erunt. 1Th. 4.d. Sic etiam intelligendum est de iustitia. Modo enim et iustitia et iniquitas regnant, tunc extincta iniquitate sola iustitia regnabit.
marg.| {d} Fiat voluntas tua Numq uid non facit Dominus ubique quod vult ? Ps. 113. Omnia quecumque voluit Dominus fecit. Sed hoc queritur, ut in nobis fiat voluntas Dei, id est ut eam nos faciamus. Quamdiu ergo eius regnum mixtum est in terra, fit quidem voluntas Dei, sed non sicut in celo. In celo enim Angeli faciunt voluntatem solius Dei. Non sic est in terra, sed hoc fit in fine. Communiter autem accipi debet, quod ait.
marg.| {e} Sicut in celo et in terra. Adveniat regnum tuum, sicut in celo et in terra. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra . Et vide, quam caute locutus est. Non dixit: Pater Sanctifica nomen tuum in nobis, adduc regnum tuum super nos, fac voluntatem tuam in nobis, ne seipsum videatur Deus in hominibus sanctificare, aut regnum suum, super quos vult adducere, aut voluntatem suam, in quibus vult facere et per hoc inveniretur Deus personarum acceptor. Nec iterum dixit: Sanctificemus nomen tuum, suscipiamus regnum tuum, faciamus voluntatem tuam sicut in celo et in terra, ne hominum tantummodo videatur esse, quod Sanctificant Deum, aut quod suscipiunt regnum eius, aut quod faciant voluntatem eius, sed medie dixit et impersonaliter: Sanctificetur, adveniat, fiat, utriusque opus necessarium demonstraret, quia et homo Deum necessarium habet, ut Deus hominem ad iustitiam faciendam. Nam sicut homo non potest facere bonum, nisi habeat Dei adiutorium, ita nec Deus operatur bonum in homine, nisi homo voluerit. Sicut nec semen sine terra, nec terra sine semine fructificat, sic nec homo sine Deo, nec Deus sine homine iustitiam operatur in homine.
marg.| {g} Panem nostrum quotidianum da nobis hodie . Videtur, quod qui petit quotidianum, non habeat in crastinum: Quomodo enim petit quotidianum, vel diurnum, qui habet preparatum in quinque, vel decem dies ? Illud enim petitur, quod non habetur. Quod si est, oratio ista paucis potest convenire, aut forsitan nulli. Quis enim tam fidelis, ut eum possit amplius habere tantum amplius sibi non servat nisi quotidianum ? Forsitan solum conveniebat Apostolis, qui omni tempore vagabantur ; ut ipsa vagatio amplius quotidiano victu possidere non poterat. Sed ita debemus aptare Christi doctrinam, ut omnes in ea proficiant. Ne forte communis medicina dum paucis, aut nulli prodest, inveniatur superflua, que ad omnium salutem est preparata. Ergo non ideo oramus panem, ut habeamus, quod manducemus, sed ut quod manducamus, de manu Domini accipiamus. Nam habere ad manducandum commune est inter iustos et iniustos et frequentius habent peccatores quam iusti, de manu autem Dei accipere panem non est commune, sed tantum sanctorum. Preparare ergo non vetant hec verba, sed cum peccato preparare. Nam qui cum iustitia panes preparat, illi Deus dat panem, quem manducat, qui autem cum peccato, non illi dat Deus, sed diabolus. Nam omnia quidem a Deo † dantur, non tamen omnia a Deo subministrantur. Vel ita, ut dum a Deo datur, sanctificatus accipiatur. Et ideo non dixit, panem quotidianum da nobis, sed addit nostrum, id est quem iam habemus paratum apud nos, illum da nobis, ut dum a te datur, Sanctificetur: Ut puta, laicus offert sacerdoti panem, ut benedicat et porrigat illi, quod panis est, offerentis est, quod Sanctificatus est, beneficium sacerdotis. Numquid non sufficit dicere: Panem nostrum da nobis hodie, quare addit quotidianum ? Ut luxuriosos cibos compescat, ut tantum quis manducet, quantum natura exigit, non quantum lascivia carnis impellit. Si enim tu in uno convivio tantum expendas, quantum sufficere poterat centum hominibus moderate viventibus, aut tibi ipsi centum diebus disciplinate viventi, iam non quotidianum cibum manducas, sed multorum dierum. Christianus, si possibile est, pane quotidiano non plus habeat, quod possibile non est quantum ad possibilitatem humanam. Item quare dixit, nostrum ? Propter duas rationes. Primo, quia omnia, que dat nobis Deus sive orantibus, sive militantibus, non nobis solis dat, sed etiam aliis per nos. Qui ergo de laboribus suis indigentibus non prestat, non potest dicere, panem meum da mihi, nec enim tantum suum panem manducat, sed et alienum. Deinde qui iuste acquisitum panem manducat, suum panem manducat, qui autem cum peccato, alienum.
marg.| {h} Da nobis hodie ut n on pro crastino simus solliciti. Cum enim ignores, si vives cras, quas de causa ita sollicitus es ? Accinctos et alatos nos vult esse tantum cedentes nature non luxu vel avaritie.
marg.| Θ {6. 24va}{a} Et dimitte nobis etc.  Cum qua spe orat, qui inimicitiam servat etiam adversus ledentem ? Ecclesiastic. 28.a. Homo homini servat iram et a Deo querit medelam. Si ergo qui lesus est, frustra orat, nisi indulserit, quomodo putas, orat, qui lesus non est, si ipse per iniustitiam alios ledit et gravat ? Sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se fugiunt hanc orationem. Stulti primum, quia non sic orant, ut docuit Christus, nec sunt Christi. Secundo, quia nec pater exaudit orationem, quam filius non dictavit. Cognoscit enim pater filii sui sensum et verba non suscipit, que usurpatio humana excogitavit, sed que sapientia Christi exposuit. Non dixit: Sicut et nos dimittimus, sed dimittimus, ut prius dimittamus et postea petamus remissionem. Rememorat hic peccatorum ut humiliet, iubet remittere, ut conscientiam purget, promittit veniam, ut statuat in spe et te facit dominum suum: Sicut decreveris inquit de eo et ego de te decernam, tu conservo dimittis, ego servo, tu obnoxius peccato, ego sine peccato. Sed dicens: iniuste passus sum. Hec sunt peccata. Si enim iuste, peccata non sunt et tu talium venis accepturus remissionem. Poterat quidem Deus sine hoc dimittere, sed vult falsitatem nostram expellere et philotropie occasiones studet dare.
marg.| {c} Et ne nos inducas in tentationem Quia multa magnifica supra posuit, nunc addit humilitatis doctrinam, ut dum dicit, Ne nos inducas in tentationem cognoscant se esse infirmos et consideratio infirmitatis causam gloriationis extinguat. Duo ergo petimus, ut nos non inducat et ut inductos nos liberet de periculo tentationis. Nam si secundum veritatem iustitie homines examinaret, nullus poterit fieri salvus, ideo aut difficile tentat, aut si tentat, non tamdiu tentat, donec nos vincamus tentationem, sed quamdiu nos vincere velle ostenderimus, non virtutem nostram tentat, sed voluntatem. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis etc. Volens autem glorificare hominem tentat eum, non ut eum magno iudicio glorificet, sed ne sine causa glorificet, docet humiliter timere, agones non insilire.
marg.| {d} Libera nos a malo: pernicioso. Perniciosum diabolum vocat, iubens nos ad ipsum implacabile habere prelium. Et monstrans, quod non natura talis est, sed propter super abundantiam malitie sic vocatur et quia a nobis nihil passus nos persequitur Et non dixit, a malis libera, sed a malo, ut non odiamus proximos, cum ab ipsis mala passi fuerimus, sed ab illis ad istum transponamus inimicitias sicut ad causam malorum.
marg.| Chrysostomus Tuum est regnum et virtus et gloria in secula seculorum. Amen. Tria hec ad tria, que superius dixit, introducit. Quoniam dixerat: Adveniat regnum tuum, Ac si dicat quis: Non habet Deus regnum in terra ? Respondet. Tuum est regnum. Non potest Deus facere in terris, quod oratis: Fiat voluntas tua etc. Respondet: Tua est virtus etc. Item dicit, Gloria est, si dimittentibus dimittit.
Numérotation du verset Mt. 6,14 
marg.| {f} Si enim dimiseritis hominibus : Postpositam orationem subdit Dominus ipsius commendationem per insertam conditionem, quasi dicat: Dominus, iusta est hec conditio, ut dimittentibus dimittatur et non dimittentibus non dimittatur. Eccli. 28.a. Dimitte proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Et ibid. Homo homini servat iram et a Deo querit medelam ? Dicit ergo: Si enim dimiseritis hominibus. Nota quod non ait: Si autem vos homines   dimiseritis hominibus peccata eorum , id ait simpliciter, dimiseritis, non addens vos homines, in hoc ipso inveniens condonantes iniurias, benefacientes inimicis, orantes pro eis quodammodo esse supra homines, quia peccare {6. 24vb} in fratrem humanum est, sed rancorem odii dimittere et pro iniuriis beneficia reddere quasi divinum est. Unde dicit <Glossa> interlinearis: Vos, qui estis quasi dii. Ps. 81. Ego dixi dii estis. Et Ex. 7.a. Constitui te Deum Pharaonis. Hec sunt opera, que proprie operatur in nobis Dominus. Is. 27.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis domine etc. Omnia, id est perfecta vel excelsa.
marg.| {g} Hominibus peccata eorum quia in hoc quod peccant homines sunt. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Homo enim ab humo est.
marg.| {h} Dimittet et vobis pater vester celestis delicta vestra: Ecce magna fiducia. 2Rg. 19.d. David de facili dimittit Semei ei maledicenti. Item 1Rg. 25.f. ad petitionem Abigail dimittit iniurias illatas a Nabal. Et ideo ei Dominus facile dimisit triplex peccatum contra Uriam commissum 2Rg. 12.d. Lc. 6.f. Dimittite et dimittetur vobis.
Numérotation du verset Mt. 6,15 
marg.| {i} Si autem non dimiseritis hominibus : Procedit conditio quasi ab oppositis, quasi dicat: sicut ad dimissionem vestram dimittitur vobis, ita ad non dimissionem vestram non dimittitur vobis.
marg.| {k} Nec pater vester dimittet vobis peccata vestra: ut sit negatio extinctiva totum negans, quasi dicat: nec peccata vestra vobis dimittet, nec pater vester est. Bene dicit vestra quia hec est sola possessio et operatio hominis. In bonum enim per se non potest, sed potest in malum. Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia fiet illi, qui non fecit misericordiam.
Numérotation du verset Mt. 6,16 
marg.| {l} Cum autem ieiunatis : Supra admonuit Dominus de eleemosyna et oratione, ut recta intentione fierent, non humane laudis appetitu, nunc idem admonet de ieiunio. De quo non removet Dominus tristitiam omnimodam, sed tristitiam hypocritarum, que non solum meritum non habet, sed supplicium promeretur. Notandum autem, quod ieiunium aliud est spirituale, aliud corporale. Spirituale est, quod abstinet a peccato. De quo Is. 58.b. Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis. Ieiunium corporale est abstinere a cibo corporis tempore certo. Quod multa bona efficit, cum recte fit. Primo pauperem reficit. Tunc enim est rectum ieiunium, quando quod ventri subtrahitur, pauperi datur. Unde Is. 58.c. Postquam monuit ad ieiunium subiungit. Frange esurienti panem tuum. Item intellectum subtiliat. Dn. 1.d. Malasar, qui interpretatur despectio angustiarum, tollebat cibaria et vinum potus eorum, dabatque eis legumina, pueris autem dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et in omni scientia, Danieli autem intelligentiam omnium visionum. Item gratiam docendi impetrat. Unde Ex. 24.d. legitur, quod Moyses ieiunavit quadraginta diebus et tunc suscepit legem, quam doceret populum. Item revelationes secretorum meretur. Unde Dn. 9.f. Post ieiunium audivit ab Angelo. Tu ergo animadverte sermonem et intellige visionem. Item ad visionem Dei perducit. Unde 3Rg. 19.b. legitur de Elia, qui ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus et venit ad montem Dei Horeb, ubi vidit Deum. Item auctoritatem et gratiam apud homines confert. Unde supra 3.b. legitur de Ioanne Baptista, quod omnes exibant ad eum propter vite austeritatem et ieiunium durum. Item penam evitat. Unde Ion. 3.d. Ieiunio misertus est Dominus Ninivitis. Item carnis lasciviam domat. Unde Hieronymus Oratione sanantur pestes mentis, ieiunio pestes corporis. Mc. 9.e. Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio. Item hominem cum Deo servat. Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem et non faciet avolare a te doctorem tuum. Item sanitatem corporis conservat. Eccl. 31.c. Vigilia et cholera et tortura viro infrunito, somnus sanitatis in homine parco. Item tentationem demonis eliminat. Unde Iud. 13.b. post ieiunium amputavit caput Holofernis, id est suggestionem demonis. Item liberationem a morte pro aliis impetrat. Unde Esth. 7.b. post ieiunium impetravit apud regem liberationem Iudeorum, de quibus data erat sententia mortis. Item gratiam, vel augmentum gratie impetrat. Unde Act. 2.a. post ieiunium quadraginta dierum datus est Apostolis Spiritus sanctus. Item exemplo informat. Et ideo ieiunavit Dominus in deserto. sup. 4.a. Dicit ergo Cum autem ieiunatis in tempore certo et determinato. Non enim semper est ieiunandum, quia omnia tempus habent. Chrysostomus: Eleemosyna precepit quasi mercatrix, ut locum habeat oratio. Ieiunium sequitur orationem, quia non oratio ieiunii adiutorium est, sed ieiunium orationis {6. 25ra} Δ
marg.| Nolite fieri sicut hypocrite Non solum prohibet facere sed velle, cum dicit. Nolite. In voluntate enim prima radix merendi, vel demerendi est.
marg.| {a} Tristes in a pparentia. Ipsa enim vultus tristitia est ostentatio ieiunii, quasi dicat: nolite ieiunare ea intentione, qua illic, scilicet pro ieiunii sustentatione per tristitiam.
marg.| {c} Exterminant enim id est extra terminos proprios ponunt, quasi neque exquisite delitie, neque affectate sordes decent Christianum.
marg.| {d} Facies suas non brachia, sed facies in quibus magis apparent.
marg.| {e} Ut pareant hominibus ieiunantes qui non vident nisi exteriora. Sed Dominus intuetur cor 1Rg. 16. Eccl. 1.b. Noli fieri hypocrita in conspectu hominum. Chrysostomus Si destructio faciei est ad vanam gloriam, ubi idem apparet, quid dicemus de mulieribus, que coloribus et subscriptionibus faciem corrumpunt in periculum incontinentium iuvenum ? Illi enim sibi soli nocent, iste autem et sibi et videntibus. Bernardus. Non totum est labiis hominum committere gloriam suam, arce utique sine sera et sine clave. Nam si ponitur in os meum non iam in tua potestate, sed in mea est potestate, cum meo libito possum laudare te, vel derogare tibi.
marg.| {a} Nolite fieri sicut hypocrite tristes Chrysostomus Sciens Dominus, quod non potest esse hilaris, qui ieiunat, non dixit ? Nolite esse tristes, sed nolite fieri. Aliud enim est esse, aliud fieri. Assiduum ieiunium naturaliter facit esse tristem, quia autem per imposturam, vel hypocrisim pallentes apparent, non sunt tristes, sed fiunt. Si ergo qui ieiunat et tristem se facit, hypocrita est, quanto iniquior est, qui non ieiunat, sed in facie sua argumentis quibusdam pingit venalem pallorem.
marg.| {f} Amen id est vere.
marg.| {g} Dico vobis amic is meis.
marg.| {h} Receperunt mercedem suam laud em, scilicet suam, quam intendebant. Hoc ieiunium perniciosum est et Deo contrarium. Is. 58.b. Numquid hoc est ieiunium, quod elegi ? Gregorius. super Amos. 4. Incassum enim caro atteritur, si a pravis voluptatibus non refrenatur. ISIDORUS. Qui cibis abstinent et mala agunt, demonos imitantur, quibus non esca, sed nequitia semper adest.
Numérotation du verset Mt. 6,17 
marg.| {i} Tu autem etc.  ex q uo removit removendum, docet, quid faciendum. Dicit ergo: Tu autem. Iste enim dignus est demonstratione, alius non. Propter hoc dictum est in plurali supra. Cum autem ieiunatis. Mali enim sunt in pluralitate.
marg.| {k} Cum ieiuna] Versus. Abstinet eger, egens, cupidus, gula simia, virtus.
marg.| {l} Unge caput tuum oleo . Metaphora est a Palestinis sumpta. Isti enim in festis caput suum ungebant. Sensus est. Unge caput tuum oleo, id est festivum et hilarem te exhibe, 2Cor. 9.b. Hilarem datorem diligit Deus, Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tum. Vel. Unge caput tuum, id est mentem tuam oleo gratie. Caput, id est mens inungitur, ne diabolus per capillos, id est cogitationes retineat, Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei. Item oleo spiritualis letitie contra tristitiam seculi. Ps. 44. Unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie etc. Item oleo misericordie, contra avaritiam, Lc. 10.f. Samaritanus vulneribus sauciati infudit oleum. Item oleo nitide et munde conscientie contra negligentiam. Hoc caruerunt fatue virgines, Infra 25.a. Item carnem unguento, id est maceratione carnis. Idt. 10.a. Unxit se myro optimo, Io. 12.a. Domus repleta est ex odore unguenti.
marg.| {m} Et faciem tuam lava Chrysostomus Facies anime conscientia est. Proiice a te sordes avaritie, periurii stercora, malitie putredinem et lavisti faciem aqua prophetica, Is. 1.e. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum. Caput tuum Christus est Esurientem ciba, sitientem pota et sic caput tuum unxisti pretioso myro, id est Christum oleo misericordie, qui clamat in Evangelio. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Infra 25.d. Item iustitia in duobus, ne facias { 25rb } malum, ut facias bonum. Ad illud pertinet, lava ; ad aliud, unge. Non dicit: lava caput. Caput enim tuum lotionem necessariam non habet, nostra autem conscientia semper sordida est in peccatis, quamdiu sumus in hoc corpore. Lava faciem tuam, id est intellectum a curiositate, affectum ab illicito amore. In hac autem facie inspiratur homini anima vivens.
Numérotation du verset Mt. 6,18 
marg.| {n} Ne videaris hominibus ieiunans Non prohibet simpliciter videri, sed velle videri et inde laudari.
marg.| {o} Sed patri tuo per creationem, per recreationem, per conservationem.
marg.| {p} Qui est in abscondito Is. 45.b. Vere tu es Deus absconditus.
marg.| {q} Et pater tuus, qui videt in abscondito id est in humili et pura conscientia, que celum dicitur: Is. 66.a. Celum mihi sedes est.
marg.| {r} Reddet Sap. 10.d. Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum.
Numérotation du verset Mt. 6,19 
marg.| {s} Nolite thesaurizare etc. Supra prohibuit Dominus ieiunium pro humano favore captando et adhuc idem prohibet fieri pro lucro temporali acquirendo. Sunt enim quidam avare ieiunantes, ut parcant rebus suis et multiplicent sibi thesauros et tale ieiunium prohibet Deus. Vel potest sic continuari, ut sit summa et brevis conclusio omnium predictorum, quasi dicat: nolite dare eleemosynam, ieiunare, orare pro commodo terreno et quid dicerem per singula, nolite thesaurizare etc. id est aliqua opera misericordie, vel de genere bonorum agere vobis in terra, id est pro emolumento terreno. Dicit ergo:
marg.| {s} Nolite thesaurizare vobis in terra id est spem vobis collocare in terrenis, divitias reputando.
marg.| {t} Ubi erugo et tinea demolitur ad litteram, id est consumit et destruit, Iac. 5.a. Argentum vestrum et aurum eruginavit.
marg.| {x} Et ubi fures effodiunt et furantur ad litteram sepe. Unde Eccles. 29.b. Non abscondas eam, id est pecuniam sub lapide in perditionem, sicut fecit quidam subscribens lapidi, hic sunt et alter veniens et accipiens, subscripsit, hic non sunt et mortuus est ille, qui absconderat pre dolore. Alius est thesaurus scientie. De quo Eccles. 20.d. Sapientia absconsa et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Item gratie, Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti. Et malus Thesaurus culpe, Rm. 2.a. Secundum duritiam tuam et cor impenitens thesaurizas tibi iram, in die ire et revelationis iusti Iudicii Dei.
Numérotation du verset Mt. 6,19 
moraliter
marg.| {t} Ubi erugo ] Omnis thesaurus, aut est de metallis, aut de vestibus, aut de lapidibus pretiosis. Primum demolitur erugo, secundum tinea, tertium fures. Quod ergo dicit Dominus, hic de his thesauris, precipue tangit clericos: Eccles. 5.a. Noli attendere ad possessiones iniquas, nihil enim proderunt tibi in die vindicte et obductionis. In his predictis tribus triplex notatur tentatio mundi, carnis et diaboli. Hec sunt tria iacula diaboli. Erugo, que in auro est et argento ; concupiscentia mundi, Iob. 20.b. Divitias quas devoravit per cupiditatem suam, evomet per amissionem, Prv. 23.a. Ne erigas oculos tuos ad divitias, quas habere non potes. Tinea, que nascitur de veste plicata et in quiete, gula est et luxuria in carne. Fures sunt superbia et demones, que omnes virtutes furantur. Inter quos occiditur descendens a Hierusalem in Iericho, Lc. 10. Notabiliter autem dicit: effodiunt primo et furantur, secundo. Effodiunt enim per ostentationem, ut demum furentur, cum appetit humanum favorem. Ioel. 1.b. Ficum meam decorticavit. Gregorius. Depredari desiderat, qui thesaurum in via publice portat.
Numérotation du verset Mt. 6,19 
allegorice
marg.| Allegorice. {x} Tinea sign ificat invidiam quia tinea latenter vestes consumit.
marg.| {t} Erugo supe rbiam, que omnem decorem virtutum offuscat.
marg.| {y} Fures: Heretici, vel demones, qui semper ad hoc tendunt, ut spiritualibus spolient.
marg.| {z} Thesaurizate autem vobis: Non dicit mihi, Nihil enim prodest sibi, sed vobis, Iob. 22.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris, aut quid conferes ei, si immaculata fuerit vita tua ? Ps. 15. Bonorum meorum non eges.
marg.| {a} Thesauros in celo quasi in proprio loco. Chrysostomus Ibi substantiam tuam colloca, ubi patriam habes. In celo dicit, quasi dicat: . Incorruptibiles sunt divitie sanctorum et in celo, ubi nihil corrumpitur, sunt querende et ponende, Eccl. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operabitur, ibit cum ipso. Chrysostomus Que stultitia est illic relinquere, unde exiturus es et illuc non premittere, quo iturus es ? Quicquid pro anima tua feceris, hoc tuum est, quod autem reliqueris, perdidisti. Nam quod corporaliter congregatur, spiritualiter dispersum videtur et perditum, quod autem corporaliter dispergitur, bene spiritualiter congregatur in celo. Qui collocat thesauros in terra, non habet, quod speret in celo. Ut quid respiciat in celum, ubi nihil habet repositum ? Unde Ps. 72. Quid enim mihi est in celo et a te quid volui super terram ?
Numérotation du verset Mt. 6,20 
marg.| { 25va } Δ {a} Ubi neque erugo, neque tinea demolitur: ad litteram, quia nihil mali admittitur etc.
marg.| Per eruginem superbia, que de bono oritur, sicut erugo de metallo. Per tineam invidia, quia sicut tinea sine sonitu vestem corrumpit, sic invidia virtutes. Fures sunt Heretici, qui furantur veritatem sacre Scripture, vel demones, qui effodiunt in tentatione, furantur in consensu. Iacob 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes. Agite dicit contra eruginem, plorate contra tineam, ululate, contra fures, qui sunt contra quos ululandum est.
marg.| {b} Et ubi fures non effodiunt nec furantur: Chrysostomus Omnia bona mundi triplex interitus tollit, aut ex seipsis veterascunt, aut dominorum luxu consumuntur, aut extraneis dolo, vi, vel calumnia diripiuntur, quia omnes fures dicuntur, qui per iniquitatem festinant aliena facere sua. Vel. Ubi fures etc. quia ibi adversus electos Dei nulla fraus prevalebit. Na. 1.d. Celebra Iuda festivitates tuas, non adiiciet ultra, ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
Numérotation du verset Mt. 6,21 
marg.| {c} Ubi enim est thesaurus tuus : quasi dicat: cave, ubi thesaurizas. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, id est cordis meditatio, Ecclesiastici 10.a. Cor sapientis in dextera eius, id est in eternis et cor stulti in sinistra, id est in transitoriis. Dt. 33.d. Oculus Iacob in terra frumenti, id est in celo. Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre. Sir. 2.c. Oculi sapientis in capite eius. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Hieronymus: Cor habet gulosus in ventre, lascivus in ludicris, amor in libidine, avarus in pecunia. Qui vult thesaurizare, tria sibi sunt necessaria. Providentia in reponendo, discretio in congregando, diligentia in servando. Providentia, ut provideat, ubi reponat in locum tutum, id est in celum et arcam fortem, scilicet Christum, vel beatam Virginem. Corpus est mala arca, quia omnia putrescunt ibi. Aliquando diabolus vult auferre thesaurum istum per violentiam, scilicet tentationem. Quod significatur. 2Mcc. 3.c. quod Heliodorus, qui diabolum significat, voluit spoliare templum. Sed quid faciendum est, docetur ibi optime. Tria sunt, que viam eius debilitant. Oratio, timor et dolor. De oratione dicitur ibi. Invocabant de zelo eum, qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea, salva custodiret. Si ita fiet, veniet ille sedens super equum, habens, ut videbatur, arma aurea scilicet Christus paratus ad pugnandum. quem sequuntur duo iuvenes optimi decore, scilicet Angeli missi a Deo, scilicet timor de pena futura. et dolor de preterita culpa. Discretio etiam necessaria est. Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum.
Numérotation du verset Mt. 6,22 
marg.| {d} Lucerna corporis tui Dixe rat, ubi thesaurus tuus est, ibi et cor tuum, ideo cavendum est in reponendo thesaurum. Sed quia cautela ab intentione incipit: Ideo determinat intentionem, ut non vertatur ad inanem gloriam, vel lucrum temporale. Chrysostomus Post eleemosynas convenienter docet mentem habere ad Deum. Qui enim cor habet ad Deum, illius oculus lucidus est. Unde supra 5.a. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Eccli. 11.c. Dulce lumen et delectabile oculis videre solem. Vocans ergo intentionem oculum, comparat eum lucerne: sicut enim oculus membra ad operandum dirigit et lucerna gressus ambulantis, sic intentio congeriem operationis. Et sicut nomine oculi duo accipiuntur, ut dicit Glossa.: scilicet intentio et lux fidei, sic nomine corporis duo similiter, scilicet congeries operum exteriorum et congeries operum exteriorum, sive virtutum. Primo oculo respondet primum corpus et secundo secundum. Lucerna igitur intentio recta, vel fides formata, opera dirigunt et informant. Dicit ergo: Lucerna corporis tui. Corpus dicit congeriem operum exteriorum et interiorum.
marg.| {e} Est oculus tuus etc. id est fides, vel intentio, ut non { 25vb } ad lucernam hominum iudices opera, sed proprie conscientie, Apc. 11.a. Lucerna eius est agnus. Quia agnus simplex significat rectam intentionem et simplicem.
Numérotation du verset Mt. 6,23 
marg.| {f} Si fuerit oculus tuus Per hoc, quod dicit, oculus, singulariter, significat quod intentio debet esse ad unum, 4Rg. ultimo. b. Sedechias excecatus est in Reblatha. Similiter fides debet dirigi ad Deum. Ct. 4.c. Vulnerasti me, soror mea, in uno oculorum tuorum.
marg.| {g} Simplex sine errore ad fidem, sine prava delectatione, ex caritate informante. Vel simplex, sine duplicitate.
marg.| {h} Totum corpus tuum id est congeries bonorum operum interiorum et exteriorum.
marg.| {i} Lucidum erit a tenebris peccati remotum.
marg.| {k} Si autem oculus tuus id est intentio tua.
marg.| {l} Nequam fuerit id est perversa.
marg.| {m} Totum corpus tuum tenebrosum erit id opus demeritorium erit. Chrysostomus Sicut qui graves habet oculos, si ponas eum in loco tenebroso, melius videt, si autem ponas in sole, nihil videt, quia oculus non suffert solis candorem: Sic et homo mundialis, qui oculum, id est mentem terrenis desideriis sordidam habet et turbulentam, si ponas eum in rebus mundialibus sapit et astutus est, si autem trahas eum ad res spirituales nihil sapit, quia mens eius terrenis desideriis corrupta iustitie bonum non sentit, dico non nescit, scit enim, quod non sentit.
marg.| {n} Si ergo lumen id est intentio, que debet esse lumen operum.
marg.| {o} Quod in te est in libero arbitrio.
marg.| {p} Tenebre sunt mala intentione facta, quia tunc mala.
marg.| {q} Ipse tenebre id est ea, que per se mala sunt, quante erunt ? Et est sensus in summa. Si bona, que agis, quia mala intentione fiunt, tenebre sunt, ea, quia per se mala sunt et mala etiam intentione fiunt, maiores tenebre sunt. Vel secundum Augustinum, lumen est intentio prava, dictum vel factum dicuntur tenebre. Unus est sensus. Si intentio corrupta est tenebre, multo magis dictum, vel factum procedens ex illa intentione. Chrysostomus: Non eligeres aurum et sericas vestes, ut oculis orbareris, quia nulla relique vite tibi esset utilitas, ita in anima custodit intellectum.
Numérotation du verset Mt. 6,24 
marg.| {r} Nemo potest duobus Dominis servire] adhuc utitur Dominus quasi quadam anthypophora. Posset enim dicere aliquis: si propter intentionem temporalium et huiusmodi mala fiunt que sunt bona, ego faciam bona simul et propter celestia et propter temporalia. Et potest hoc respicere tria, que predicta sunt, scilicet nemo potest servire pro temporalibus simul et terrenis. Vel simul thesaurizare in celo et in terra. Vel. Nemo potest simplici oculo et nequam facere.
marg.| {s} Duobus dominis] contrariis. Non enim potest quis exercere opus diaboli et placere Deo. 3Reg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes ? Duo Domini sunt virtutes et vitia, celestia et terrena, Deus et diabolus, vana gloria et vera gloria.
marg.| {t} Aut enim subiungit causam predictorum.
marg.| {u} Unum odio habebit] diabolum tamquam singulariter malum, non creaturam sed vitium.
marg.| { 26ra }{a} Et alterum diliget scilicet Deum.
marg.| {b} Aut unum sustinebit scilicet diabolum, iugum eius portando.
marg.| {c} Et alterum contemnet scilicet Deum, opera eius deliciis et concupiscentiis postponendo. Et nota quod dicit: contemnet, non odiet. In omni enim peccato mortali contemptus est. Nota quod nulla creatura Deum odit affectu, etsi effectu. Nec etiam diabolus odit, Deum, inquantum Deus est, sed inquantum puniendus est. Sicut latro non odit. Iudicem, quia homo, sed quia iudex et vindex.
marg.| {d} Non potestis Deo servire et mammone ] Manifestatio eius est, quod dixerat: Non potestis duobus Dominis servire. Non dicit habere, quod fieri licet, ut bene dispenset. Abraham enim divitias habuit et Iob, sed non eis servierunt. Sevire enim divitiis avari est. Nota autem quod Syra lingua, mammone divitie dicuntur. Secundum quosdam dicitur nomen demonis, qui preest divitiis, non quod in eius ditione sint, sed quia laqueis divitiarum utitur ad decipiendum. Chrysostomus Non solum in hoc nocent divitie, quia latrones armant contra nos et intellectum obtenebrant, sed quia servitute Dei nos expellunt in suam captivitatem. Ideo qui vult Deum amare, necesse est ut odiat divitias et qui vult mandata avaritie facere necesse est, ut contemnat Dei mandata.
Numérotation du verset Mt. 6,24 
mystice
marg.| {r} {6.25vb} Nemo potest etc. scilicet, Deo et diabolo servire. Diabolus significatur per pharaonem, qui facit servire suos in luto luxurie latere cupiditatis, palea vanitatis. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {6.25vb} Et invitat ad edificandum tres civitates in Egypto : Phyton, Ramesse, Heliopolis. De duabus primis, Ex. 1.b.c ; de tertia Isaie 19.c.d : « In die illa erunt quinque civitates, in terra Egypti, civitas Solis vocabitur una ». Phyton, interpretatur os abyssi, vel cupiditas. Prv. 31.c. Tria sunt insatiabilia: Infernus, os vulve et terra, que non satiatur aqua, quartum vero, scilicet ignis, numquam dicit sufficit. Ramesse, interpretatur malitia detinens: Hec est luxuria. Prv. 2.d. Omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur. Heliopolis, civitas Solis, superba. Iob. 31.c. si vidi solem, cum fulgeret et lunam incedentem clare, letatum est in abscondito cor meum. Solem videre, cum fulget, est letari de honore temporali et vani nominis claritate. Lunam videre incedentem clare, est exultare de mundi prosperitate. 2
c Ex. 1, 11.
d Is. 19, 18.
2 sententia inclusa Ed1703
marg.| {6.25vb} Item servientes diabolo in panibus sunt detractores. {6.26ra} † Unde3 Prv. 20.c. Suavis est homini panis mendacii et postea os eius implebitur calculo. In potu, predicatores falsi in lecto luxurie, Iob. 40.c. Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus. In utroque illi, qui ventri deserviunt. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est. Iste Dominus gravis exactor est, iurgiosus, crudelis, infidelis. Gravis exactor operum et servitiorum. Ex. 5.b. Prefecti operum instabant dicentes: complete opus vestrum quotidie ut prius facere solebatis. Item Iurgiosus est. Prv. 17.b. Semper iurgia querit malus. Crudelis est qui nec parcere, nec misereri potest. Prv. 5.b. Fili, ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli. Infidelis est, quia seductor et mendax. Io. 8.f. Ipse mendax est et pater eius etc. 4
3 Unde = f. 26vc (reclam.)] Unum = f. 27ra
4 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Mt. 6,25 
marg.| {e} Ideo dico vobis quia scilicet Deo et mammone non potestis servire: Ideo dico vobis. Quia possent forte dicere: Tu prohibes divitias, sed saltem indigemus cibis et possumus solliciti esse de illis habendis. Hoc prevenit et removet cum dicit.
marg.| {f} Ne soliciti sitis anime vestre id est vite vestre. Multiplex est solicitudo. Est enim quedam providentie spiritualis: Et hec precipitur. Prv. 6. a. Vade ad formicam o piger et disce sapientiam. Est et solicitudo temporalis necessitatis, que est tolerabilis. De qua Gn. 3. d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Est etiam solicitudo superfluitatis et curiositatis: Hec provenit ex amore inordinato terrenorum et diffidentia eternorum: De hac Prv. 11.a. Exspectatio solicitorum peribit. De hac etiam dicit. Lc. 8.b. super illum locum: Semen est verbum Dei. Glossa Solicitudo huius seculi suffocat verbum Dei. Ibi Bernardus. Circumit sedulus explorator, sequitur, obsequitur, simulat, dissimulat pedibus, ac manibus repens, si quo modo se possit ingerere in patrimonium crucifixi. Chrysostomus Solicitudo desperationis filia. Prima solicitudo est commendabilis, secunda tolerabilis, tertia vituperabilis.
marg.| {g} Quid manducetis Hic sigillantur gulosi, quorum Deus venter est: sicut de guloso Esau dicitur, Gn. 25.d. Augustinus Pascebat contemnentem se et non pascit obsequentem. Chrysostomus Escam etsi solicitus non fueris, habebis, iustitiam vero nisi solicitus fueris, non habebis. Que ergo sapientia de hoc solicitum esse, quod sine solicitudine etiam apprehendes et non esse solicitum de eo, quod nisi solicitus fueris, perdes ? Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper.
marg.| {h} Neque corpori vestro quid induam De d uobus loquitur, de quibus est maxima solicitudo, s. cibo et vestitu. 1Tim. 6. Habentes alimenta et quibus tegamur etc. De his duobus solicitus erat, qui induebatur purpura et bysso et quotidie epulabatur splendide, Lc. 16.e. Habentes igitur victum, {6. 26rb} et quibus tegamur, his contenti simus: Hieronymus: Ornatus pariter et sordes fugiende sunt, alterum enim gloriam, alterum ignominiam sapit.
marg.| {i} Nonne anima plus est quam esca etc. quasi dicat: qui dedit animam, que magis est, dabit et escam, que minus est. Quantum ad escam dat exemplum de volatilibus, quantum ad vestimentum de liliis. Nonne anima plus est quam esa, id est vita vestra. Simile Io. 12.d. Qui amat animam suam, perdet eam, id est vitam, quasi dicat: Dominus, ne timeatis, qui dedit animam, dabit escam.
marg.| {k} Et corpus plus quam vestimentum quasi dicat: sic et longe maius, quia hoc propter illud est datum, vel factum. Chrysostomus Anima non moratur, nisi in corpore cibato. Multi tamen de anima sunt soliciti parum, quid manducent. Et maxime Theologi, qui cibum anime ori apponunt, nec inde comedunt, dum quod in scholis audiunt, non faciunt, sed pro laude, aut temporali mercede vendunt.
Numérotation du verset Mt. 6,26 
marg.| {l} Respicite volatilia celi que non perpetuo erunt et ideo minora et indigniora sunt. Chrysostomus Confirmat primo ab anima ut a maiori, deinde a minori, ut a volatili.
marg.| {m} Quoniam non serunt ad v ictum suum curandum.
marg.| {n} Neque metunt laborando.
marg.| {o} Neque congregant labo rum solicitudinem addendo. In primo sugillantur timidi, in secundo avari et inquieti, in tertio raptores et tyranni.
marg.| {p} In horrea quod fecit ille dives stultus. Lc. 12.c. dicentes: Quid faciam, qui non habeo, quo congregem fructus meos, hoc faciam, destruam horrea mea et maiora faciam illa etc. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Chrysostomus Animalia omnia fecit Deus propter hominem, hominem autem propter seipsum. Si ergo animalibus ministrat propter hominem, quomodo hominibus non ministrabit propter seipsum ?
marg.| {q} Et pater vester celestis pascit illa non Deus meus, sed pater, ut illis consideratis multo magis vos pascat, qui estis filii. Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum. Iob. 38.d. Quis preparat corvo escam ? Rabanus Quis Rex devotis militibus debitam non procurat alimoniam ? Quis Dominus servis suis non ministrat cibaria ? Quis pater non dat filiis ? Noli homo exacerbare Deum pro te taliter cogitando. Dato regno suspiras panem, indutus immortalitatis gloria, plangis corporis vestimentum ? Augustinus et Rabanus hec ad litteram intelligunt. Verisimiliter tamen possunt exponi de religiosis, qui nec serunt, nec metunt et nihil in terra querunt et ab omni mundana solicitudine semoti, sola contemplatione in celo degunt. De quibus. Is. 60.b. Qui sunt hi, qui ut nubes volant et quasi columbe ad fenestras suas.
marg.| {r} Nonne vos magis pluris estis illi Modu s loquendi est, respondens translationi, quasi dicat: maioris enim pretii estis. Si igitur de illis curat et de vobis.
Numérotation du verset Mt. 6,27 
marg.| {s} Quis autem vestrum cogitans soli citudine et studio anime.
marg.| {t} Potest adiicere corp orali sagacitate et labore.
marg.| {u} Ad staturam suam cubitum unum ] quasi dicat: nullus, quasi dicat: qui dedit corpori augmentum, dabit et vestimentum. Alia littera dicit:   Ad etatem suam . Et sic probat Dominus per rationem augmenti, quod de cibo non debent esse soliciti, quia si cibus est ad augmentum, vel nutrimentum ; Deus autem utrumque operatur, ad quid igitur cibus cum tanta solicitudine acquiritur ? Chrysostomus Sicut solicitudo corpori non potest apponere, ita nec cibum congregare.
Numérotation du verset Mt. 6,28 
marg.| {x} Et de vestimentis quid soliciti estis ? quasi dicat: si corpori addere non potestis, de vestibus non curetis, quia in his et in aliis providebit eis, qui ea fecit.
marg.| {y} Considerate lilia agri, quomodo crescunt] quasi scilicet tam coloribus pretiosis induta sunt.
marg.| {6.26rb} {z} Lilia agri : Virgines. Ct. 2.a. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 5
5 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Mt. 6,29 
marg.| {a} Non laborant coloribus se ornando.
marg.| {b} Neque nent indumenta sibi conficiendo. Chrysostomus Quod dicit:   Laborant , ad viros pertinet, quod dicit:   nent , ad feminas. Item cur non dicit pavonem et cygnum ? propter utilitatem maiorem: et ideo et lilia fenum vocat.
marg.| {6. 26va} Δ {a}   Dico autem vobis ego, scilicet de cuius verbis dubitare non debetis.
marg.| Moraliter: Per lilia activos, per volatilia contemplativos, per fenum intellige prescitos.
marg.| {b} Quoniam nec Salomon qui pre aliis hominibus floruit, qui dicit: Eccl. 2.b. Supergressus sum operibus omnes, qui ante me fuerunt in Hierusalem.
marg.| {c} In omni gloria sua] triplici : Divitiarum, scientiarum, potentiarum. Alia littera:   In omni regno suo .
marg.| {d} Coopertus est sicut unum ex istis id est tam pulchre. Vel quia in Salomone fuerunt vestes aliene, in lilio vero proprie vestes, quas natura dedit ei. Chrysostomus Salomoni homines ministrabant vestes, istis autem Deus.
marg.| {6.26va}{d} Coopertus est sicut unum ex istis Ornamentum corporis purpura et byssus. Munditia autem et patientia sunt quasi due puelle, que vestiunt animam purpura et bysso. Byssus ad munditiam pertinet, purpura ad patientiam. Prv. 31.c. Purpura et Byssus indumentum eius etc. 6
6 sententia inclusa Ed1703
marg.| {e} Fenum divites. Iac. 1.b. Dives sicut flos feni transibit, exortus est Sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit, sic et dives in itineribus suis marcescet.
marg.| {f} Cras id est subito vel instanti die iudicii.
marg.| {g} In clibanum gehenne.
marg.| {h} Deus sic vestit] supra 1.g. Qui solem suum facit oriri super bonos et malos. De hoc feno sic vestito et postea in clibanum pro lecto legitur, Lc. 16.e. Homo quidam erat dives et induebatur purpura et Bysso. Ecce vestimentum et postea sepultus est in infernum, ecce clibanus etc.
Numérotation du verset Mt. 6,30 
marg.| {e} Si enim fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur id est in fornacem, vel in acervum factum ad modum clibani. Cras autem pro futuro ponitur. Simile Gn. 30.e. Respondebit mihi cras iustitia mea.
marg.| {h} Deus sic vestit id est tam pulchre ornat, quasi dicat: si ista, que tantum ad usum temporis sunt et tam cito decidua sunt, ut ipsa cras cremabuntur, a Domino tam venuste ornantur.
marg.| {i} Quanto magis vos supp le vestiet.
marg.| {k} Modice fidei qui de promissione Dei dubitatis. Interl. Quicumque in aliqua promissione dubitat modicus est fide et quanto plus dubitat, minus invenit ea, pro quibus solicitus fuit etc.
Numérotation du verset Mt. 6,31 
marg.| {l} Nolite ergo soliciti esse Supr a dixit quod solicitudo curiositatis removenda est, quia cum maiora dederit, minora dabit. Et posuerat tria exempla. Inde concludit. Nolite ergo soliciti esse, quia in voluntate vestra est.
marg.| {m} Dicentes quia maior est sollicitudo, quando procedit in sermonem, quia tunc datur in exemplum. Lam. 2.d. Matribus suis dixerunt: ubi est triticum et vinum, cum deficerent.
marg.| {n} Quid manducabimus Nm. 11.b. Quis dabit nobis carnes ad vescendum, recordamur piscium, quos comedebamus in Egypto gratis, in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porri, cepe et allia.
marg.| {o} Aut quod bibemus ecce solicitudo stulta. Provisa enim sunt hec omnia ab eo, qui novit hec in via esse necessaria. Eccle. 31.d. Sanitas est anime et corporis sobrius potus. SENECA. Natura minimis contenta est.
marg.| {p} Aut quo operiemur Hec cura Deo relinquenda est.
Numérotation du verset Mt. 6,32 
marg.| {q} Hec enim omnia que supra dicta sunt.
marg.| {r} Gentes inquirunt qui infideles sunt et qui de futurorum bonorum promissione non confidunt. Rm. 8.a. Qui secundum carnem sunt, que carnis sunt sapiunt, qui vero secundum spiritum sunt, que spiritus sunt, sentiunt. Augustinus Scit enim celestis medicus quid vobis daturus est ad consolationem, quid vero subtracturus ad exercitationem. Non enim homo iumento suo sine causa cibaria detrahit.
marg.| {s} Scit enim pater vester etc.  Quia ergo pater diligit vos filios et quia indigetis procurabit vobis hec. Hucusque prohibuit Dominus solicitudinem propter multas causas:
marg.| Prima est, quia verbum Dei suffocat. Infra 13.c. Sollicitudo huius seculi et fallacia divitiarum suffocat verbum.
marg.| Secunda est, quia fructificationem bonorum operum exterminat. Ieremie quarto a. Novate vobis novale et nolite serere super spinas.
marg.| Tertio, hominem illaqueat. 1. Timotheorum ultimo b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli. Ct. 5.b. ; Expoliavi me tunica mea. Dicit Beda.: Recepta solicitudine temporalium subsidiorum quamlibet eximius {6. 26vb} predicator difficile mittit peccatum.
marg.| Quarto, a spiritualibus retrahit. Gregorius. Amor temporalium, eternarum viscus est penarum.
marg.| Quinto inebriat. Lam. 3.b. Inebriavit me absinthio, id est solicitudine pungitiva et amaricante animam.
marg.| Sexto, animam affligit et quo sperabatur, non inducit. Eccl. 1.c. Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus.
marg.| Septimo, dormire non permittit. Eccles. 31.c. Vigilia et tortura et cholera viro infrunito, id est cupido.
marg.| Octavo, vigilando somniare facit. Eccles. 5.a. Multas curas sequuntur somnia. Et nota quod sicut somnianti videtur, quod multa faciat ; ita soliciti multa cogitant et pauca faciunt.
marg.| Nono animam excecat. Unde Ier. ult. b. et 4Rg. 25.b. habetur de Sedecia, qui excecatus fuit in Reblatha, que interpretatur multa hec.
marg.| Decimo evacuat penitentiam. Gn. 4.d. Cain. id est possessio temporalium, postquam eduxit Abel, id est luctum, in agrum sollicitudinis, scilicet occidit eum.
Numérotation du verset Mt. 6,33 
marg.| {t} Querite ergo primum regnum Dei Nota quod tria sunt genera bonorum: Eternum, spirituale, temporale. Primum est maximum bonum, secundum minus, tertium minimum. Dicit ergo: Querite primum, id est primo vel principaliter. Vel. Primum, quod est inter alia primum.
marg.| {u} Regnum Dei Hoc unum et solum cum sollicitudine est querendum. Et ideo dicit: Querite, id est ad querendum attendite. Querite, quia tempus breve. Dt. 32.c. Adesse festinant tempora. Ez. 7.a. finis venit, venit finis. Item quia longevum. Ps. 144. Regnum tuum regnum omnium seculorum. Item quia iucundum. Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine. Is. 11.c. si queritis, querite. Querite, oratione et opere. Item quia gloriosum et copiosum. Prv. 8.b. Mecum sunt divitie et gloria etc.
marg.| {x} Et iustitiam eius Ecce bonum spirituale, quod est via ad regnum. Chrysostomus Iustitia est via pietatis, per quam itur ad regnum.
marg.| {y} Et hec omnia Ecce de bonis temporalibus, que ultima minima et sunt.
marg.| {z} Adiicientur vobis non dicit dabuntur, ne putentur equiparanda regno, vel virtutibus. Et non dicit querenda esse, ne putentur terminus esse humane vie. Adiicientur, adiectivo modo, non substantivo. Ve autem illis, qui faciunt de adiectivo substantivum et e converso. Augustinus Ve autem illis qui relinquunt te, Domine et aberrant in vestigiis et tuos pro te nutus amant et obliviscuntur, quid innuant. Nutus tui sunt omne genus creaturarum. Chrysostomus Non dixit: dabuntur, quia quasi nihil sunt et ita quere futura et accipies presentia. Sed ais: Nonne iussit panem petere: Ita: sed addit, supersubstantialem et hodie. Et ideo bene sequitur:
Numérotation du verset Mt. 6,34 
marg.| {a} Nolite ergo soliciti esse in crastinum Supr a prohibuit solicitudinem rerum temporalium presentium, modo autem prohibet sollicitudinem futurorum. In crastinum, dicit: quasi ultra annum, in quo semel metimus et vindemiamus. Hieronymus: Gratis suscipientes curam futurorum, que incerta est, Deo relinquamus. Chrysostomus Qui ad fontem vadit, non est solicitus de bibendo, nec qui ad prandium copiosum, quid times, stulte ? Dei providentia largior est fonte. Et infra. Non enim propter hoc nati sumus ut comedamus, sed ut Deo placeamus.
marg.| {b} Crastinus enim dies solicitus erit sibi ipsi Nota quod in supradictis hoc nomen solicitus significat anxietatem, hic vero providentiam, quam futurum affert secum. Chrysostomus Si dixeris, oportet me solicitum esse, quia necessaria sunt. Contrarium ego aio, quia propter hoc quod necessaria sunt, ne sis solicitus. Item quia necessaria sunt, non oportet dubitare. Qualis enim pater est, qui non necessaria tribuit pueris, maxime cum nec ignoret, nec egeat ?
marg.| {c} Sufficit enim diei malitia sua id est solicitudo sua, quasi dicat: . Pro se suam habebit solicitudinem: Unde non expedit aliam addere in presenti. Chrysostomus Malitiam afflictionem appellat sollicitudinum et laborum presentium, non sicut Manichei debent malam ipsam creaturam. Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee super terram centum triginta anni parvi et mali. Eph. 5.d. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_6)

Notes :