Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 

Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
migravit a Galilea et venit in fines Iudee trans Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 19,2 

Et secute sunt eum
turbe multe
et curavit eos ibi.
Numérotation du verset Mt. 19,3 

Et accesserunt ad eum Pharisei temptantes eum
et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
quacumque ex causa?
Numérotation du verset Mt. 19,4 

Qui respondens ait illis1:
1 illis Rusch ] eis Weber
Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos?
Et dixit:
Numérotation du verset Mt. 19,5 

Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset Mt. 19,6 

Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit
homo non separet.
Numérotation du verset Mt. 19,7 

Dicunt illi:
Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?
Numérotation du verset Mt. 19,8 

Et2 ait illis: Quoniam Moyses
2 et Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
ad duritiam cordis vestri permisit
vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic.
Numérotation du verset Mt. 19,9 

Dico autem vobis quia quicumque dimiserit3 uxorem suam nisi ob fornicationem
3 dimiserit Rusch Weber ] dimisit Li446@
et aliam duxerit mechatur
et qui dimissam duxerit mechatur.
Numérotation du verset Mt. 19,10 

Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis4 cum uxore
4 hominis Li446 Rusch ] homini Li446@ Weber
non expedit nubere.
Numérotation du verset Mt. 19,11 

Qui dixit illis5: Non omnes capiunt
5 illis Rusch] om. Weber, eis Li446@, ei Li446
verbum istud sed quibus datum est.
Numérotation du verset Mt. 19,12 

Sunt enim eunuchi
qui de matris utero sic nati sunt
et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus6
6 facti sunt – ab hominibus Rusch Weber ] inv. Li446@
et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum celorum.
Qui potest capere capiat.
Numérotation du verset Mt. 19,13 

Tunc oblati sunt ei parvuli
ut manus eis imponeret et oraret.
Discipuli autem
increpabant eos.
Numérotation du verset Mt. 19,14 

Iesus vero7 ait illis8: Sinite parvulos
7 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
8 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber |
et nolite eos prohibere9 ad me venire10.
9 eos prohibere Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@ |
10 ad me – venire Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
Talium
est enim11 regnum celorum.
11 est enim Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 19,15 

Et cum imposuisset eis manus abiit inde.
Numérotation du verset Mt. 19,16 

Et ecce unus accedens
ait illi: Magister bone, quid faciam12 ut habeam vitam eternam?
12 faciam Rusch ] boni praem. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 19,17 

Qui dixit ei13: Quid me interrogas de bono?
13 Qui dixit ei Rusch Weber ] om. Li446@ , qui dicit ei Li446
Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi,
serva mandata.
Numérotation du verset Mt. 19,18 

Dicit illi: Que?
Iesus autem dixit: Non homicidium facies,
non adulterabis14, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
14 adulterabis] Cor3 (Ieronymus anti. Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 19,19 

honora patrem tuum15 et matrem16 et diliges proximum tuum
15 tuum Rusch ] om. Li446@ Weber |
16 matrem Rusch Weber ] + tuam Li446@ |
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 19,20 

Dicit ei17 adolescens:
17 ei Rusch ] illi Li446@ Li446 Weber
Omnia hec
custodivi a iuventute mea18. Quid adhuc mihi deest?
18 a...mea Cor3 (Grecus habet) ΩJ Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 19,21 

Ait illi Iesus: Si vis
perfectus esse,
vade et19 vende omnia20
19 et Li446 Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber |
20 omnia ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui Grecus non habent) Weber |
que habes et da pauperibus et habebis
thesaurum
in celo.
Et veni sequere me.
Numérotation du verset Mt. 19,22 

Cum audisset21 adolescens verbum22 abiit tristis.
21 audisset Rusch ] + autem Weber Li446 , autem praem. Li446@ |
22 verbum Rusch Weber ] verba hec Li446@ Li446 |
Erat enim habens
multas possessiones.
Numérotation du verset Mt. 19,23 

Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives
difficile
intrabit in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,24 

Et iterum dico vobis: Facilius est camelum
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,25 

Auditis autem his discipuli mirabantur valde
dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Numérotation du verset Mt. 19,26 

Aspiciens autem Iesus
dixit illis: Apud homines hoc impossibile est,
apud Deum
autem omnia possibilia sunt.
Numérotation du verset Mt. 19,27 

Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia
et
secuti sumus te.
Quid ergo
erit nobis?
Numérotation du verset Mt. 19,28 

Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
in regeneratione
cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue
sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Mt. 19,29 

Et omnis
qui reliquerit23
23 reliquerit Li446@ Li446 Rusch ] reliquit Weber , + omnia Li446@ *
domum vel fratres aut24 sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet
24 aut Rusch Weber] vel Li446@
et vitam eternam possidebit.
Numérotation du verset Mt. 19,30 

Multi autem erunt25 primi
25 erunt Li446 Rusch Weber] eunt Li446@
novissimi
et novissimi primi.

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 
marg.| {e} Et factum est, cum consummasset etc.  Post quam docuit discipulos in fide et moribus, nunc migrat ad passionem docens, que sunt necessaria singulis in suo statu. Primo quid coniugatis ibi Quod ergo coniunxit etc. Secundo quid omnibus, quoniam munditia ibi Sunt enim Eunuchi etc. Tertio, quid perfectis ibi Si autem vis ad vitam ingredi etc. Ultimo subdit premium perfectorum, ibi Amen dico vobis, quod vos etc. Dicit ergo Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos quia fecit, quod docuit: Act. 2.a.
marg.| {f} Migravit a Galilea In h oc docet predicatores fugere mundum et mundi curam, 2.Timoth. secundo a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. {6. 63va} Lc. 9. g. Nemo mittens manum suam ad aratrum etc. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende. Io. 15.c. De mundo non estis.
marg.| {a} Et venit in fines Iudee Conf essio laudis in contemplativis, confessio fidei in predicatoribus, initium Iudee, confessio peccatorum in penitentibus.
marg.| {b} Trans Iordanem quia tales non timent iudicii rivum. De quo Dn. 7.c. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius.
marg.| {c} Et secute sunt eum turbe multe et curavit eos ibi Rabanus Hic conveniunt ex pietate, ut doceantur et infirmi sanentur. Hos devotio pietatis, illos stimulus adduxit.
marg.| {d} Et accesserunt ad eum Pharisei tentantes eum ut d eciperent.
marg.| {e} Et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa supp le et vivente ea aliam ducere. Plus enim delinquunt in subintelligentia, quam in superficie sermonis. Eodem infra. Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, mechatur. Si diceret, quod dimittenda esset, contra predicationem faceret, si diceret non, contra legem Moysi faceret.
marg.| {f} Qui respondens ait illis, non legitis, quia qui fecit ab initio etc.  et dixit Per Adam, scilicet in persona Dei.
marg.| {g} Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue inse parabiliter, id est ad aliam non transibit, ea vivente.
marg.| {h} Dimittet patrem et matrem quia cum his personis tantum contrahere prohibitum est a Domino.
marg.| {i} Et erunt duo in carne una proc reanda. Vel quia efficitur cum uxore una caro.
marg.| {k} Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii Dt. 24.a. Si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem, scribet libellum repudii et dabit in manu eius et dimittet eam de domo sua. Libellus repudii continebat repudiationem repudiantis, causam res repudiate sufficienter assignatam et quod numquam cognoverit eam.
marg.| {l} Et dimittere ? Chrysostomus Repudium malum est, tamen cum ratione licitum est. Vir quidem meretricem dimittat, alias autem male morigeratam castiget et teneat, tribus modis, primo docendo secundum Deum, si timorem Dei non sentit, improperando, ut vel sic erubescat, si nec pudorem sentit frequenter confusa, faciat, quod dicit Salomon: Cor durum baculo percute.
marg.| {m} Et ait illis, quoniam Moyses non Dominus.
marg.| {n} Ad duritiam cordis vestri Chrysostomus In ipsorum caput retorquet peccatum et hic et semper quando accusant.
marg.| {o} Permisit vobis dimittere uxores vestras id est quasi iubet dimittendi modum, non dimissionem.
marg.| {p} Ab initio autem non fuit sic quasi dicat: nec sic se habuit lex naturalis. Chrysostomus: Si filius Dei es, inquiunt, quare confundis ministrum tuum ? Si homo purus es, quare reprehendis tuum auctorem ? Si malum est, quare precepit ? Si vero bonum, quare destruis ? Respondet. Propter duritiam vestram, sic hodie multis propter duritiam eorum permittitur dimittere Ecclesias, de quibus vixerunt. Ab initio autem non sic fuit, quia antiquitus solebant accipi Ecclesie propter zelum animarum et prebende propter zelum Dei principaliter, Prv. 21.d. Qui suscipit animas sapiens est. Nunc autem non propter animas suscipitur Ecclesia, sed propter divitias: Cuius signum est, quod propter ditiorem dimittitur pauper. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam.
marg.| {6. 63vb}{q} Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem Ob f ornicationem enim corporalem, ut spiritualem debet se dividere.
marg.| {r} Et aliam duxerit dimi ssa viva, mechatur. Ambrosius., super primam Epistolam ad Cor. Non permittitur mulieri, ut nubat, si virum suum causa fornicationis dimiserit. Item. Non subiecit de viro, sicut de muliere Dominus, quod si dimiserit manere sic, quia vero licet ducere uxorem, si dimiserit suam peccantem, quia non ita legem constringitur vir, ut mulier, caput enim mulieris est vir. Rabanus Verba sunt Ambrosii operti non uteri, eadem enim lege tenetur vir et uxor et quoad hoc pares sunt.
marg.| {s} Et qui dimissam duxerit, mechatur Pret er eum, qui dimisit eam. Idem. Vivente viro. Et hoc totum subintelligendum est questione supra dicta.
marg.| {t} Dicunt ei discipuli, si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere Hoc dupliciter legitur. Si ita est causa id est si tanta est occasio manendi cum uxore, ut nullo modo sit dimittenda, nisi pro fornicatione, non expedit nubere. Vel id est si una est causa tantum, pro qua dimittitur uxor, scilicet fornicatio, non expedit nubere. Hoc vult Glossa Augustini.
marg.| {u} Non expedit nubere Levi us est preliari ad concupiscentiam nature, quam ad mulierem perniciosam. Hieronymus: Si fuerit iracunda, si malis moribus, luxuriosa, gulosa, vaga, ebriosa, iurgatrix et maledica, seu quolibet huiusmodi, velimus, nolimus, sustinenda. Cum enim liberi essemus, voluntate subiecimus nos servituti. Unde 1Cor. 7.a. Vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
marg.| {x} Qui dixit illis, non omnes capiunt verbum istud scilicet ut contineant, quasi acceptum non habent continere 1Cor. 7.b. Melius est nubere, quam uri.
marg.| {y} Non omnes capiunt ut i mpatientes libidinis, naturaliter frigidi, vel sine instrumentis nati, quibus non est meritorium continere.
marg.| {z} Sed quibus datum ex g ratia.
marg.| {a} Sunt enim eunuchi Quor um sunt multa genera. Quidam sunt sine instrumentis nati, hi proprie castrati dicuntur, quasi casti nati, horum nullum est meritum, vel demeritum.
marg.| Item facti propter captivitatem, vel propter matronarum delicias, scilicet spadones a spatha genere ferri. Eccl. 30.c. Bona abscondita in ore clauso, sic spado complectens virginem et suspirans. Et 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam.
marg.| Item frigide nature, vel senes, vel pueri.
marg.| Item abstinentes tantum propter pollicitam iustitiam, vel culturam idolorum, vel detestantes omnem concubitum, ut quidam heretici 1. Thessalonicens. 4.a. In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, doctrinis demoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit. Et abstinentes etiam tantum pro favore humano.
marg.| Item continentes solo intuitu mercedis eterne, quasi bene vincentes. Eunuchus enim dicitur ab, eu, bonum et nichos, victoria. Is. 56.b. Non dicat eunuchus, ego lignum aridum etc. Ibidem. Hec dicit Dominus eunuchis, qui custodierint sabbata mea et elegerint, quod volvi, dabo eis in domo mea et in muris locum et nomen melius a filiis et filiabus.
marg.| {b} Qui de matris utero sic nati sunt id est castrati proprie, id est casti nati. Et cum his computantur senes et pueri.
marg.| marg.| {6. 64ra} Δ
marg.| {a} Et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus ad l itteram, id est favore hominum abstinentes et continentes, ut hypocrite, qui licet contineant, non tamen propter Deum. Hi sunt claustrales et obedientiarii mundi et inanis glorie. Hieronymus Qui persuasione heretica simulant castitatem, ut mentiantur veritatis religionem. Hi ab hominibus proprie dicuntur spadones a spatha, quasi spathones.
marg.| {b} Et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt etc.  Hi d icuntur eunuchi, ab eo quod est bonum et nichos, quod est victoria, quasi boni victores. Chrysostomus Maledictioni obnoxius est, qui abscindit membrum. Abscindere enim membrum, demoniace actionis est et diabolicarum insidiarum a principio opus fuit, ut Dei operibus detrahant, ut homini noceant, ut nature imputetur vitium, non electioni, ut dupliciter noceant et membra abscindantur et naturalia putent peccata. Si mens sobria fuerit, naturalium motuum documentum nullum erit. Argumentum, quod primi motus non sunt peccata.
marg.| {c} Qui potest capere capiat scilicet ut sit castus, vel intelligat, que dico.
marg.| {d} Tunc Rabanus Quando de castitate faciebat sermonem.
marg.| {e} Oblati sunt ei parvuli, ut manus ei imponeret et oraret id est voce benediceret.
marg.| {f} Discipuli autem increpabant eos Hieronymus: Non quod nollent eis Salvatoris et manu et voce benedici, sed quod necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentium importunitate lassari.
marg.| {g} Iesus vero ait illis, sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest, si vales et ipse benefac. Beda. Herodiana credulitas et Egyptiaca malitia est nascentem prosequi salvatorem et allidere parvulos Israel.
marg.| {h} Talium enim id est simplicium non superborum. Iacob 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
marg.| {i} Est regnum celorum id est vita eterna.
marg.| {k} Et cum imposuisset eis manus, abiit inde Hilarius.: Munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et predicationem, cessante legis opere, dandum erat gentibus. Unde infantes gentis forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur, regnum Dei, id est doctrinam Evangelii sicut pueri accipiamus, quia nec puer in discendo contradicit auctoribus: nec ponit rationes adversus eos, sed fideliter suscipit, obtemperat et acquiescit. Unde supra 18.a. Nisi conversi fueritis etc.
marg.| {l} Et ecce unus accedens ait illi Mc. 10.c. Dicitur, quod iste habebat multas possessiones. Et Lc. 18.b. Contristatus est, quia dives erat valde.
marg.| {m} Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam eternam Io. 7.c. Quid faciemus, ut operemur opera Dei.
marg.| {n} Qui dixit ei, quid me interrogas de bono ? Unus est bonus Deus esse ntialiter, alii participatione.
marg.| {o} Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata pert inentia ad dilectionem proximi, quod est certum signum dilectionis Dei, 1Io. 4.c. Si diligimus invicem, Deus in nobis manet. Rm. 14.c. Qui diligit proximum, legem implevit.
marg.| {p} Dicit illi, que Tent ando querit: quasi non legerit, vel ne possit iubere contraria.
marg.| {q} Iesus autem dixit, non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum etc.   Lv. 19.d. Diliges inimicum tuum sicut teipsum. <Glossa> interlinearis. Septuaginta proximum. {6. 64rb} Hieronymus, super Epistolam ad Ephesios 5.g. Unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat. Que est ergo differentia inter proximi et uxoris dilectionem ? Solutio: In proximo, sicut est adverbium similitudinis, in uxore autem approbationem et confirmationem, cum pondere quodam sonat. Sicut dicitur: Ille fecit sicut vir. Et illud. Vidimus gloriam eius, quasi unigeniti a Patre. Nota autem secundum Hieronymum iste malus fuit, quia iuxta Lc. 18.d. Non animo discentis, sed tentantis accessit, quod colligitur, ex eo quod fuit Iudeus et Princeps et decalogo legis instructus. Sciens etiam, quod illius observantia sufficiebat ad salutem et ad vite eterne merita. Videtur etiam fuisse avarus, quia audito Domini consilio, abiit tristis tamquam moleste sustinens sua dare. Cuius etiam occasione Dominus statim subdit de avaro, dicens, quod difficilius etc. Beda., aliter sentit de eo, adherens verbo. Mc. 10.c. Dicentis: Intuitus Iesus cum dilexit eum. Sed intelligas prius accessisse animo tentandi et post contritus animo discendi. Vel non est curandum, si dissonent expositores in huiusmodi, que sunt de articulis fidei, nec semper tangit Spiritus sanctus corda expositorum.
marg.| {r} Dicit illi adolescens: Omnia hec custodivi a iuventute mea Hieronymus: Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, id est opere complesset, non esset tristis, cum sua dare pauperibus iuberetur.
marg.| {s} Quid adhuc mihi deest ? ait illi Iesus. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes non partem.
marg.| {t} Et da pauperibus Non divitibus. Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus.
marg.| {u} Et habebis thesaurum in celo id est retributionem multam.
marg.| {x} Et veni sequere me. Chrysostomus et Hilarius. exponunt de populo Iudaico, qui adolescens erat, non etate, sed levitate, moribus immaturis, non annis: Cuius nativitas fuit a tempore Abrahe usque ad exitum de Egypto, usque tunc quasi infans fuit. Iuventus a tempore Moysi usque ad reges. Virilitas autem usque ad transmigrationem Babylonis. Senectus autem usque ad Christum. Iesus tamen intuebatur eum, ut reliquie salve fiant. Hic vendere confidentiam legis et sacrificiorum, quibus carnaliter utebatur, relinquere iubetur et admonetur. Omnia enim mandantur felici commercio mutari, ut illa deinceps gentibus spiritualiter pauperibus sub ipsius veritate corporis sit dividenda. Sed Iudaicus populus his auditis tristis abscessit.
marg.| {y} Cum audisset autem adolescens verba hec. Chrysostomus Hec sunt verba, que contemptum mundi in universo mundo et voluntariam persuasere paupertatem. Iste adolescens tum significat populum Iudeorum, tum laudatores aliorum, aut imitatores. In quorum persona dicit Balaam, Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte iustorum. Tum etiam eos, qui querunt consilia et contristantur, si sibi non placent. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versatur in corde suo. Vel iterum eos, qui volunt melius per viam mandatorum ire onerati, quam levius et expeditius currere per viam consiliorum.
marg.| {z} Abiit tristis Et q uare ? Erat enim habens multas passiones que suffocant verbum Domini supra 13.c.
marg.| {a} Iesus autem dixit discipulis suis: amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum celorum Lc. 18.e. Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt, Marci 10.c. Quam difficile est confidentes in pecuniis introire in regnum Dei.
marg.| {6. 64va}{a} Et iterum dico vobis, facilius est id est minus impossibile est, quia hoc non repugnat Dei iustitie et potentie, sed divitem intrare in regnum celorum magis repugnat.
marg.| {c} Camelum per foramen acus transire Porta erat in Hierusalem, que acus dicebatur, per cuius foramen non nisi in onerati transire poterant, sic non nisi depositis divitiarum curis intrant in regnum celorum. Nota quod habere et amare divitias malum est et hoc est avari. Non habere et amare, deterius, hoc erumnosi. Habere et non amare bonum, sicut Abraham. Nec habere, nec amare melius, ut Pauli perfecti.
marg.| {e} Quam divitem Dives populus Iudaicus. Item divitiis mundi oneratus et inflatus.
marg.| {b} Facilius est camelum id est quemcumque peccatis onustum. Camelus licet magnum fit animal, tamen quasi adhuc vellet esse maius, habet gibbum in dorso, in hoc superbia. Item super camelo sine ligamine iacet sarcina, sic super peccatores sarcina peccatorum. Item facile ad terram inclinatur et sursum non potest caput erigere propter gibbum. Oculi stultorum in finibus terre.
marg.| {d} Per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum celorum Per foramen acus, id est fidem vulnerum Christi, qui in adventu primo perforatus est et in secundo perforabit ad modum acus. Ct. 2.g. Veni columba mea in foraminibus petre. Is. 2.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini etc. De hac acu, Ex. 26.a. Ubi cortine tabernaculi leguntur facte ab onere plumario acuali, scilicet Prelati protegentes et ornantes Ecclesiam, facti sunt boni opere acus Christi. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet et 28.c. Qui festinat ditari, non erit innocens.
marg.| {f} Auditis autem his discipuli mirabantur valde ex D ei responsione, quod servantibus mandata ingressus in celum, facientibus consilia thesaurus in celo promittitur. Hec enim mira videntur et quod, scilicet sequentes, Christum iudicabunt.
marg.| {g} Dicentes, quis ergo poterit salvus esse cum pauci sint, qui non habeant, vel non ament divitias.
marg.| {h} Aspiciens autem Iesus id est radios gratie sue ad eos transmittens contra tentationem cupiditatis. Videt enim Dominus extramittendo. Sap. 4.c. Respectus eius in electos illius.
marg.| {i} Dixit illis apud homines impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt Lc. 1.c. Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Gn. 18.b. Numquid Deo quicquam est difficile.
Numérotation du verset Mt. 19,27 
marg.| {k} Tunc respondens Petrus dixit ei: Audi to premio mandata servantium et omnia vendentium provocatus audire vult omnia et etiam voluntatem habendi relinquentium premia, si tamen etiam sequantur Dominum.
marg.| {l} Ecce nos reliquimus omnia < Glossa> interlinearis: id est voluntatem habendi.
marg.| {m} et secuti sumus te quid ergo erit nobis. quasi dicat: quod premium inde consequemur ?
Numérotation du verset Mt. 19,28 
marg.| {n} Iesus autem dixit illis, amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me Non dicit, qui reliquistis omnia, sed cum duo dixisset, Petrus alterum sumit. Notatur autem in hac serie thesaurus et thesauri locus.
marg.| {o} In regeneratione id est in resurrectione.
marg.| {p} cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim Chrysostomus De sede Dei audi Prophetam: Regnabit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Omnes credentes sunt sedes maiestatis eius. Unde quia non hic de tempore futuri iudicii dicit, sed de vocatione omnium gentium, non tantum dixit. Cum venerit filius hominis sedens, sed cum sederit. Ex eo: cepit sedere in sede maiestatis, {6. 64vb} ex quo credere in cum ceperunt gentes. Et etiam tempore Apostoli sederunt super duodecim Thronos: id est in omnibus Christianis secundum diversitates animarum: Suscipientes verbum Petri, Thronus eius fuerunt et sic de aliis. Apostoli sedes Dei, fideles homines sedes Apostolorum. Doctrinis itaque et exemplis condemnantur, quotidie nolentes credere de duodecim tribubus Israel. Tribus autem Levi, que duodecima est, subintelligitur in duodecim, que est in divisione terre promissionis, non accipiens partem, divisa est per duodecim tribus, quarum decimas et oblationes retinuit.
marg.| {q} Iudicantes contra. Io. 3.b. Qui non credit, iam iudicatus est. Item secundum Augustinum Infideles, nec iudicabunt nec iudicabuntur. Solutio: Duplex est credere et tunc duplex iudicium, scilicet discussionis et condemnationis.
marg.| {r} duodecim tribus Israel tribus Israel. id est reprobos de duodecim tribubus.
Numérotation du verset Mt. 19,29 
marg.| {s} Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum id est nominis mihi exaltationem. Vel id est honorem meum.
marg.| {t} Centuplum accipiet in p resenti pro uno fratre carnali centum spirituales, quia omnes bonos. Ps. 118. Particeps ego sum omnium timentium te. Vel gratiam, quod in centuplum valet.
marg.| {u} Et vitam eternam possidebit tamq uam hereditatem.
Numérotation du verset Mt. 19,30 
marg.| {x} Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi. id est multi, qui erant in primo statu et eminentiori omnia propter Deum relinquentes, erunt in statu novissimo et inferiori, scilicet a priori descendentes et e converso. Vel primi, id est qui prius fuerunt in caritate habentes reperiuntur in perversitate et e converso. Quia ita sit, patet per sequentem parabolam. Non tamen usquequaque est expressa similitudo, in parabola enim ponuntur primi et novissimi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_19)

Notes :