Capitulum 17
Numérotation du verset
Mt. 17,1
Et post dies sex
assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et duxit1 illos
1 duxit
Li446 Rusch
] ducit
Cor3
(Ieronymus)
Li446@
ΩJ
Weber
in montem excelsum seorsum
Numérotation du verset
Mt. 17,2
et transfiguratus est ante eos.
Et resplenduit
facies eius sicut sol,
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Numérotation du verset
Mt. 17,3
Et ecce apparuerunt2 illis
2 apparuerunt
Li446@ Li446 Rusch
] apparuit
Weber
Moyses
et Elias
cum eo loquentes.
Numérotation du verset
Mt. 17,4
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
Domine, bonum est nos hic esse. Si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum.
Numérotation du verset
Mt. 17,5
Adhuc eo loquente
ecce nubes lucida obumbravit eos.
Et ecce vox de nube
dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene3 complacui4.
3 bene
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
4 complacui
Li446@ Rusch
] complacuit
Weber
|
Ipsum audite.
Numérotation du verset
Mt. 17,6
Et audientes
discipuli ceciderunt in faciem suam
et timuerunt valde.
Numérotation du verset
Mt. 17,7
Et accessit Iesus et tetigit eos
dixitque eis: Surgite
et nolite timere.
Numérotation du verset
Mt. 17,8
Levantes autem oculos suos
neminem viderunt nisi solum Iesum.
Numérotation du verset
Mt. 17,9
Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem
donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Numérotation du verset
Mt. 17,10
Et interrogaverunt eum discipuli5 dicentes: Quid
5 discipuli
Rusch Weber
] + eius
Li446@ Li446
ergo scribe dicunt quod Eliam oporteat6
primum venire?
6 operteat
Rusch Weber
] oportet
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 17,11
At ille respondens ait illis7: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
7 illis
Rusch
] eis Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 17,12
Dico autem vobis quia Elias
iam venit
et non cognoverunt
eum sed fecerunt in eo quecumque voluerunt.
Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Numérotation du verset
Mt. 17,13
Tunc intellexerunt discipuli
quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Numérotation du verset
Mt. 17,14
Et cum venisset ad turbam
accessit ad eum homo genibus provolutus ante8 eum dicens: Domine, miserere filio meo9 quia lunaticus est
8 ante
Rusch
Weber] autem Li446@ Li446
|
9 filio meo
Li446@ Li446 Rusch
] filii mei
Weber
|
et male patitur. Nam sepe cadit in ignem
et crebro in aquam.
Numérotation du verset
Mt. 17,15
Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.
Numérotation du verset
Mt. 17,16
Respondens autem10 Iesus
10 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
ait: O generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Numérotation du verset
Mt. 17,17
Et increpavit illum Iesus
et exiit ab eo demonium
et curatus est puer ex illa hora.
Numérotation du verset
Mt. 17,18
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: Quare nos non11 potuimus eiicere illum?
11 nos non Li446
Rusch
Weber] inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 17,19
Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis
dicetis monti huic:
Transi hinc et transibit
et nihil impossibile erit vobis.
Numérotation du verset
Mt. 17,20
Hoc autem genus
non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
Numérotation du verset
Mt. 17,21
Conversantibus autem eis in Galileam12 dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum
12 Galileam
Rusch
] Galilea
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 17,22
et occident eum
et tertia13 die resurget.
13 tertia
Li446@ Rusch
] die tertia
Li446
, tertio
Weber
Et contristati sunt vehementer.
Numérotation du verset
Mt. 17,23
Et cum venissent Capharnaum,
accesserunt
qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: Magister vester non solvit didragma?
Numérotation du verset
Mt. 17,24
Ait: Etiam.
Et cum intrasset14 in domum prevenit15 eum Iesus dicens: Quid tibi videtur, Simon?
14 intrasset
Rusch Weber
] intrassent
Li446@
|
15 prevenit
Rusch Weber
] pervenit
Li446@ Li446
|
Reges terre
a quibus accipiunt tributum
vel censum? A filiis suis
an ab alienis?
Numérotation du verset
Mt. 17,25
At16 ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
16 at Li446
Rusch
] et Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 17,26
Ut autem non scandalizemus eos,
vade ad mare, et mitte hamum et eum piscem
qui primus17 ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem.
17 primus
Rusch Weber
] primo
Li446@
Illum sumens da eis pro me et te.
Capitulum 17
Numérotation du verset
Mt. 17,1
marg.|
Et post dies sex
etc.
In h
oc capite agitur de fide et effectu fidei. Et primo de transitu passionis ad gloriam innuit.
marg.|
Secundo, infidelitatis ad fidem vel culpe in gratiam.
marg.|
Tertio, mortis in resurrectionem.
marg.|
Quarto, scandali aliorum ad pacem. Dicit ergo.
marg.|
{l}
Et post dies sex Idem
dicit Mc. 9.a. Sed Lc. 9.d. ponit octo dies. Sed Lc. ponit primum, in quo promisit et extremum, quo complevit. Mattheus et Marcus, medios.
marg.|
{m}
Assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius Ambr
. super Lucam 9. Qui primus inter Apostolos solium sacerdotale accepit. Et ita fuit Iacobus Alphei. Idem videtur sentire Augustinus supra epistolam ad Galatas. Solutio: Qui primus inter Apostolos, hoc dicit ad differentiam Stephani. Solium sacerdotale, id est solium veri Sacerdotis, scilicet celum, in quo est Christus Sacerdos interpellans pro nobis. Quod autem dicit Augustinus opinio est Chrysostomus Quare istos pre ceteris elegit ? Propter preeminentiam, quam habebant. Item non fuit invidus Mattheus, qui istos scripsit sibi prelatos, quilibet enim inter illos alterius gloriam diligebat.
marg.|
{n}
Et duxit illos in monte excelsum
id est in vitam eternam. Ex. 15.e. Introduces eos et plantabis eos in monte hereditatis tue.
marg.|
{o}
Seorsum a st
repitu mundi sup. 13.e. dimissis turbis, Apostolis parabolas aperit.
marg.|
{p}
Et transfiguratus est ante eos Io.
14.c. Qui diligit me, diligetur a patre meo et manifestabo illi meipsum.
marg.|
{q}
Et resplenduit facies eius
id est divinitas. Ex. 33.d.
{6.
59rb} Videbis posteriora mea, id est humanitatem meam, faciem autem meam videre non poteris, id est divinitatem.
marg.|
{r}
Sicut sol
Chrysostomus: Tantum splendoris adaperuit, quantum poterant ferre.
marg.|
{s}
Vestimenta autem
etc.
Vest
imenta humanitas Christi, quibus indutus Iacob benedicitur a patre et sicut solis splendor in infinitum splendorem nivis excedit, ita splendor deitatis splendorem humanitatis. Bernardus. Qui vestitus in terra despectus, in monte refulget. Nota autem, quod in hac transfiguratione significatur transfiguratio corporis mystici: facies sunt clerici, quia sicut per faciem cognoscitur homo, sic per clericos debet cognosci Christus. Preterea in nulla parte corporis ita indecens est macula, sicut in facie. Lv. 21.d. Qui habuerit maculam, non offerat panes Deo suo. Hec facies debet transfigurari in solem. Unde Apc. 1.d. Facies eius sicut sol lucet in veritate sua, id est in meridie, quando calet et lucet. Sic debent lucere per scientiam, ardere per amorem. Eccles. 13.d. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Prv. 15.b. Cor gaudens exhilarat faciem. Per vestimenta laici. Is. 49.e. Vivo ego dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Et debent consui unitate fidei et caritatis. Quicumque ergo se, vel alium separat a Deo, dilacerat vestem suam. Hec vestis debet se coaptare Christo per imitationem, Eph. 5.a. Imitatores Dei estote sicut filii carissimi. Sufficit huic tunice, quod sit alba in se et munda, sed hoc non sufficit faciei, immo oportet, ut alios illuminet sicut sol. Sed Is. 13.b. Obtenebratus est sol in ortu suo. Item quando sol patitur eclypsim, cetera discolorata apparent. Quidam autem sunt, qui transfigurari non possunt, vel alterari. De quibus Ier. 13.d. Numquid potest Ethiops mutare pellem suam etc. Amos ult. b. Numquid non ut filii Ethiopum estis vos ? Item nota quod quidam se figurant, alii defigurant, alii transfigurant. Figurant se mulieres, que se pingunt. Talibus dicitur. Is. 57.b. Ornasti te regio unguento. Tales volunt Domino contradicere dicenti, supra 5.f. Non unum capillum album facere neque nigrum. Defigurant se hypocrite et trutanni sup. 6.b. Exterminant facies suas. Et alii se transfigurant, modo de una forma in aliam. Hi sunt inaniter gloriantes, qui sunt sicut cameleon. Sic transfigurari non est bonum, sed sicut transfiguratus est Dominus. Quod fit post sex dies, qui sunt figurati per opera sex dierum et per sex personas, que interfuerunt transfigurationi. Prima die, lux facta est, que significat cognitionem, ut homo cognoscat se. Ps. 81. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Huic operationi adaptatur Petrus, qui agnoscens interpretatur. In secunda die factum est firmamentum et divise sunt aque ab aquis. Hoc fit, quando homo separat cor suum a delitiis carnis. Per firmamentum, cor, quod debet esse firmum. Per aquas que sub firmamento, delicie carnis. Per aquas que super firmamento, spirituales delicie intelliguntur. Huic Iacobus respondet, qui luctator dicitur: Ad hoc enim faciendum, magna lucta indigemus. Tertia die protulit terra herbam virentem facientem semen. Hec est bona operatio, ad quam homo post cognitionem sui et delectationum carnalium refrenationem se accingit. Huic respondet Ioannes. Sicut enim terra sine semine fructificare non potest, sic nec cor sine gratia. Quarta die facta sunt luminaria, ut presint diei et nocti. Hoc est, quod cor humanum illustratur sapientia de divinis, que per solem designatur et scientia de terrenis, que per lunam et stellas. Postquam enim homo seipsum cognovit et a delectationibus se separavit et in bonis operibus exercitatus est, cum his duobus donis ordinatur. Unde Is. 28.c. Quem docebit Dominus scientiam et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatores a lacte, avulsos ab uberibus. Huic respondet Elias. Eccles. 48.a. Surrexit Elias propheta quasi ignis, hoc quantum ad cogitationem de divinis, que inflammat et illuminat et trahit
{6.
59va} ad superiora, verbum ipsius quasi facula ardebat, quantum ad scientiam de inferioribus. Quinta die fiunt pisces et aves de aqua, quia habita cognitione predicta homo fastidit temporalia et desiderat eterna. Avis numquam descendit ad terram nisi propter necessitatem. Huic operationi respondet Moyses, qui sumptus ab aquis, sexta die homo factus est ad imaginem et similitudinem Dei. In hoc significatur, quod omnia precedentia secundum rationem debent fieri. In hoc enim homo est similis Deo, qui omnia fecit in numero, pondere et mensura. Huic respondet Iesus, quia in filio equalitas, ut dicit Hilar. et Augustinus Si homo habeat ista sex, recte transfiguratur et facies eius erit sicut sol. Per faciem homo interior: Si enim facies hominis turpis et ipse totus turpis: Per faciem enim cognoscitur homo. Ps. 44. Omnis gloria eius filie regis. Et vestimenta eius erunt candida, sicut nix, id est corpus. Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Vel vestimenta sunt opera, que calefaciunt, turpitudinem tegunt et ornant, sicut vestes. Propterea vestes non debent multum elongari in hieme, ne lutum contrahant, sic opera nostra non debent elongari, ut videantur.
marg.|
{a}
Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes
]
Supe
r Nm. dicit Origenes quod in hac apparitione oravit Moyses pro populo suo. Item Io. Scot. Elias non in suo corpore, non in aliqua materia aliunde assumpta apparuit, sed quadam ineffabili virtute soli Deo cognita invisibilis spiritus per se visibilis factus est. Hieronymus Dat signum de celo, Elia inde descendente, quo et descenderat et Moyse ab inferis resurgente. Unde Is. 7.b. Pete tibi signum a Domino Deo tuo, sive in profundum inferni, sive in excelsum supra. Ideo autem vivus et mortuus apparent, ut significent Christum moriturum et iterum victurum. Et ut nos simus vivi Deo, mortui mundo, Col. 3.a. Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Loquebantur autem Elias et Moyses cum Domino de passione eius et resurrectione. Unde Lc. 9.d. dicit: dicebant excessum eius, quem completurus erat in Hierusalem. Excessum vocat mortem, in qua eius humilitas omnem excessit, vel ipse omnem hominem per humilitatem.
marg.|
{b}
Respondens autem
etc.
Mc.
9.a. Lc. 9.d. dicunt. Nesciebat, quid diceret. Si stella compellebat eum ita dicere, quid ergo erat de abyssali plenitudine ? Eccles. 24.d. Consilium illius in abysso multa. 1Cor. 2.c. Oculus non vidit etc. Stola enim corporis non gustat nisi superflua quedam stole anime.
marg.|
{c}
Si vis
Chrysostomus: Timens increpari, sicut supra, si vis. Idem. Si voluerimus, videbimus et nos Christum multo splendidius quam tunc illi. Tunc venit cum Moyse et Elia, post veniet cum millibus Angelorum et plebium non nube super caput eius, sed celo contracto, sicut vela iudicis retrahuntur, ut possit audiri tempore cause.
marg.|
{d}
Faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum Hoc
in lege, in prophetis et in Evangelio contemplabimur. Hieronymus Unum tabernaculum est Evangelii, si tria queris, fac unum quasi tria, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nequaquam conferens servos Domino. Bernardus. Adhuc hodie notatur, quicumque legi, Prophetis et Evangelio tria facere tabernacula cupit, cum hec nequaquam valeant ab invicem separari.
marg.|
{e}
Adhuc eo loquente: ecce nubes lucida obumbravit nos et e
x luciditate obumbratur, sicut lupus ex radiis solis.
marg.|
{f}
Et ecce vox de nube, dicens Vox
de nube, vox gratie pulsantis et loquentis in corde. Ct. 2.d. Sonet vox tua.
marg.|
{g}
Hic est filius meus
]
Gil.
Certe si filius aliud esset, quam pater, non posset pater in filio sibi complacere. Quod est dicere complacui mihi, nisi sicut placui mihi in meipso, ita placui in filio.
marg.|
{i}
In quo mihi complacui Sic
notatur identitas essentie et diversitas personarum, quasi quomodo complacet Patri in Filio, sic in Filio complacet Spiritui sancto. E converso. Adam sibi displicuit. Unde Gn. 6.b. Penitet me fecisse hominem.
marg.|
{k}
Ipsum audite Hoc
idem precepit Moyses. Dt. 18.c. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audite.
marg.|
{l}
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam Tum
pre fulgoris magnitudine, tum pre voce. Chrysostomus: sup. 3.d. nullus cecidit, tamen eadem vox est. Et Io. 12.e. quando tonitruum factum esse dicebant, quia altitudo montis et solitudo et silentium et transfiguratio plena erant horrore hic et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, quia discipuli debent humiliari intellectu et affectu. Prv. 2.a. Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. Ez. 2.a. Vidi et cecidi in faciem meam. Gregorius. In quantam miseriam cecidimus, qui ipsum bonum ferre non possumus, ad quod creati sumus. Can. 10.b. Vidi visionem hanc grandem et non remansit in ea fortitudo. Hieronymus Quanto quis ampliora quesierit, tanto magis ad infima collabitur, si ignoraverit mensuram suam. Iob. 26.d. Cum vix audierimus unam stillam sermonis eius, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? Dn. 8.e. Pavens corrui in faciem meam. Iud. 13.d. Achior pre pavore cecidit in faciem suam super terram. Tb. 12.c. Ceciderunt super terram in faciem suam. Isti in faciem. E contra Heli retro cecidit. 1Rg. 4.c.
marg.|
{m}
Et timuerunt valde
Chrysostomus Non solum timentes, sed adorantes.
marg.|
{n}
Et accessit Iesus Io.
14.a. Nemo venit ad patrem nisi per me.
marg.|
{o}
Et tetigit eos Dn.
10.b. Manus tetigit me et erexit me super genua. Ez. 2.a. Statuit me super pedes meos. Gn. 27.c. Accede huc et tangam te, fili mi.
marg.|
{p}
Dixitque eis, surgite, nolite timere Ecce
consolatio.
marg.|
{q}
Levantes autem
etc.
Si e
nim Moyses et Elias perseverassent cum Iesu, vox patris videretur esse incerta, cui dedisset testimonium, an Moysi, an Elie, an Christo.
marg.|
Allegorice. Ablata nube vident Iesum et Moysen et Eliam evanuisse, quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, que velamento suo Apostolos texerat, Apostoli enim Iudei fuerunt et eis fuit velata Scriptura. Unde. Operuit cedros umbra Dei. Lc. ult. g. Aperuit eis sensum, notum lumen in Evangelio reperitur.
marg.|
{r}
Et descendentibus
etc.
visionem hanc
. Prima causa fuit, ne incredibilis esset gloria futuri regni quam illis ostenderat propter ignominias passionis, quas in proximo erat passurus. Secunda causa, ne apud rudes crux sequens scandalum faceret, scilicet maiores culpe 1Pt. 2.d. Melius erat illis etc.
marg.|
{t}
Donec filius hominis a mortuis resurgat Tunc
erit tempus narrandi. Eccl. 8.a. Omni negocio tempus est et opportunitas. Eccl. 11.d. Ne laudes hominem in vita sua. Lc. 12.e. Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illi in tempore tritici mensuram. Prv. 25.b. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
Numérotation du verset
Mt. 17,moraliter
marg.|
{r}
Et descendentibus illis Ps.
103. Ascendunt montes et descendunt campi, de contemplativa ad activam et hoc cum Iesu.
marg.|
{s}
Nemini dixeritis quas
i non predicent transfigurationem, qui non fuerunt transfigurati. 1Cor. 15.f. Qualis celestis, tales et celestes. Et, dicunt Christi visionem, quia ostendunt in se ad videndum, quod predicant auditoribus. Habac. 2.a. Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum.
marg.|
{u}
A mortuis Sic
predicator debet resurgere a mortuis, ut novus sit in anima et exteriori conversatione. Hec est perfecta transfiguratio, ut splendeat facies mentis Deo et vestimenta proximo.
marg.|
{b}
Dicunt quod Eliam oporteat primum venire ? Cred
ebant Apostoli, hanc transfigurationem esse ultimam resurrectionem et querunt, quare si iam venit in gloria, quomodo precursor eius Elias disparuit.
marg.|
{c}
At ille
etc.
in p
ropria persona ante secundum adventum. Sed tamen iam venit Elias, id est similis Elie, in austeritate vivendi, in preventu Domini, in fortitudine animi, quia resistit Herodi, scilicet Ioannes.
marg.|
{d}
Et restituet omnia
Chrysostomus Elias restaurabit omnia, non tantum quia notus est, sed quia poterat usque ad diem illam. Multum enim predicatus est Christus ante hoc et ideo facilius ipse suadebit.
marg.|
{e}
Dico autem vobis, quia Elias iam venit scil
icet Ioannes Lc. 1.b. Ipse precedet ante illum in spiritu et virtute Elie.
marg.|
{f}
Et non cognoverunt
id est despexerunt Herodes et hi, quorum consilio decollatus est, supra 14.a.
marg.|
{g}
Sed fecerunt in eo non
in eum, id est contra eum.
marg.|
{h}
Quecumque voluerunt In h
oc notatur Ioannis humilis patientia. Chrysostomus A passione Ioannis rememorat passionem suam mitigans exemplo.
marg.|
{i}
Sic et filius hominis passurus est ab eis scil
icet a Iudeis, Herode consentiente. Lc. 33.b. Quando illuserunt ei in veste alba.
marg.|
{k}
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis quia
videbant hoc impletum, in eo, quod dixerat.
marg.|
{l}
Et cum venisset ad turbam In a
ctiva est turbatio. Lc. 10.g. Martha, Martha, sollicita es etc. Ct. 7.d. Egrediamur in agrum. Ps. 143. Inclina celos tuos et descende. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes.
marg.|
{m}
Accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum Sir.
32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli.
marg.|
{n}
Dicens: Domine, miserere
etc. exponit incommoda. Chrysostomus Infirmus valde erat hic homo, ut patet ex multis. Mc. 9.c. Attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum. In hoc autem surdo, secundum Marcum, significatur, quod populus Iudaicus fuit surdus, id est inobediens Deo. Is. 42.c. Quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? Et mutus. Is. 56.d. Universi canes muti non valentes latrare. Unde comparat eos Sodome, que interpretatur muta et Gomorrhe, que interpretatur aspera et distorta et inobediens et surda.
Numérotation du verset
Mt. 17,moraliter
marg.|
{o}
Quia lunaticus
Instabilis est lunaticus, vel ex deliciis, sive divitiis furiosus. Crescente Luna mare crescit. Eccles. 43.b. Mensis, id est defectus secundum nomen eius, id est Lune. Bene dicitur nomen, quia si nominatur dives, oportet, ut multa expendat. Eccles. 27.a. Stultus ut Luna mutatur. Luna quolibet mense estatem facit et hiemem, sed stultus quolibet die.
marg.|
{p}
In ignem cupi
ditatis.
marg.|
{q}
Sepe et crebro in aquam
luxurie. Nota ordinem. Post ignem cupiditatis aquam luxurie.
marg.|
{r}
Et obtuli cum discipulis tuis his,
qui interfuerunt transfigurationi. 2. Corint. 3.d. Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini spiritu.
marg.|
{s}
Et non potuerunt eum curare
Chrysostomus Discipuli infirmati sunt, sed non omnes. Columne enim iste non aderant, ideo dicit. Non potuerunt.
marg.|
{t}
Respondens autem Iesus ait non
tedio affectus Dominus, nec iratus homini, sed vitio.
marg.|
{u}
O generatio incredula dict
is et factis meis.
marg.|
{x}
Et perversa
id est in peiorem partem versa. Hec
{6.
60rb} sunt ergo duo peccata, incredula et perversa. Os. 10.c. Corripientur propter duas iniquitates suas.
marg.|
{y}
Quousque ero vobiscum per
corporalem presentiam, per miraculorum efficaciam, per necessariorum providentiam, per infirmitatis vestre patientiam.
marg.|
{z}
Usquequo patiar vos
id est vestram sustinebo obstinationem.
marg.|
{a}
Afferte huc illum ad me
Hieronymus: Propter peccatum suum a salute longe positum, vel factum et ob hoc demonio traditum. Chrysostomus Si infidelitas patris fuit causa, quare non exiit demon, quare accusat discipulos. Quia impossibile est eis, sine eis, qui offeruntur cum fide in multis locis curare. Ab Eliseo nullo credente mortuus suscitatus est 4Rg. 13.d.
marg.|
{b}
Et increpavit illum Iesus Lc.
9. videtur in Glossa quod non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens, increpetur, vel ipse puer, ut vult Rabanus Nota autem, quod Dominus increpat per flagella. Virga enim divisum est mare, quia malitia unius hore oblivionem facit luxurie magne. Eccles. 11.d. Item per minas. Ps. 76. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre. Super montes etiam contemplativos quandoque stabunt aque luxurie. Ps. 103. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
marg.|
{c}
Et exiit ab eo demonium clam
ans et discerpens, egro prius conturbato et in terram eliso. Mc. 9.
marg.|
{d}
Et curatus est puer ex illa hora
Hieronymus Puer, id est purus, quia curatus. Colos. 3.b. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis et induentes novum hominem, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum. Eccl. 38.a. Honora medicum propter necessitatem. Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi etc.
marg.|
{e}
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum Post
increpationem accedunt et non fugiunt arguentem. Iob. 5.c. Increpationem Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur ; percutit et manus eius sanabunt. Prv. 15.a. Stultus irridet disciplinam patris, qui autem custodit increpationes, astutior fiet.
marg.|
{f}
Secreto
Chrysostomus Forte timebant, ne gratiam perdidissent miraculorum, quam acceperant, supra 10.a. Ideo secreto interrogabant non propter verecundiam.
marg.|
{g}
Et dixerunt, quare nos non potuimus eiicere illum ? Dicit illis Iesus propter incredulitatem vestram
id est propter fidei modicitatem. Hilarius. Domino in monte demorante et cum turba residentibus fides tepuerat.
marg.|
{h}
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti transi hinc et transibit Hinc
insultant quidam Heretici fidelibus, quasi si fidem haberetis, hoc possetis, quia ergo non potestis, signum est, quod fidem non habetis. Sed mons dicitur hic diabolus. Item arguunt quidam Apostolos fuisse infideles, penitus male intelligentes. Dicunt enim. Si habueritis fidem, sicut granum sinapis id est quam modicam, quasi dicat: Dominus, vos nullam fidem habetis. Sed Dominus grano sinapis fidem comparavit propter humilitatem et fervorem, quasi dicat: si habueritis fidem humilem ad alios et ferventem apud vos, tunc potestis hoc facere prima Cor. decimo tertio a. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Nota autem, quod ad litteram sancti leguntur fecisse hoc, quamvis Dominus intelligat de monte diabolo. Legitur enim, quod ad preces Beati Bernardi lapis quidam translatus est, qui impediebat eius hortum. Et ad petitionem Gregorii Cesariensis restrictus est mons magnus, ut dilataretur eius Ecclesia.
marg.|
{6.
60va}{a}
Et nihil impossibile erit vobis Mc.
9.d. Omnia possibilia sunt credenti. Ps. 45. Transferentur montes in cor maris.
marg.|
{b}
Hoc autem genus
id est peccata, quibus impugnat hoc genus demonii, scilicet luxuria et cupiditas.
marg.|
{c}
Non eiicitur nisi per orationem et ieiunium Cont
ra. Lc. 11.f. Date eleemosynam et ecce omnia mundi sunt vobis. Solutio. Omnia, que in prandio excessimus, scilicet in modicis. Vel omnia per orationem impetrantium vobis gratiam. Vel in eleemosyna ordinata est ieiunium. Tb. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna. Hieronymus super Mc. 9. Ieiunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis. Chrysostomus: Nihil est homine potentius sobrio et orante. Qui orat cum ieiunio, duplices alas habet, neque oscitat, neque torpet.
marg.|
{d}
Conversantibus autem
etc. Bernardus. Conversantibus Galilea ostendit transmigrationem suam. Galilea enim interpretatur transmigratio.
marg.|
{e}
Et tertia die resurget Leta
tristibus miscet.
marg.|
{f}
Et contristati sunt vehementer
] Chrysostomus Neque Moyses, neque Elias, neque vox patris, neque resurrectio prenuntiata et post paucos tres dies poterat eos cohibere a tristitia.
marg.|
{g}
Et cum venisset Capharnaum, accesserunt, qui didrachmam accipiebant
]
ad o
pus Augusti Cesaris. Per Augustum Cesarem Iudea facta est tributaria, prius tamen per Pompeium et omnes censi capite tenebantur. Unde Lc. 2.a. Ioseph cum Maria profectus est in Bethlehem, ut profiteretur. Pompeius autem quamvis eam fecisset tributariam, tamen non redegit eam ad tributum capitale, sed reddebant singule civitates summam pecunie. Didrachma autem dicebatur censi caput, scilicet denarius qui solvebatur pro capite. Beda. dicit, quod drachma drachme nummus est certe quantitatis habens inscriptam regis imaginem et superscriptionem et valebat decem nummos usuales. Drachma drachmatis nomen est ponderis et continet didrachmata, scilicet quatuor stateres. Manducator. Drachma drachme moneta ut predictum est secundum Beda.m, de quo Lc. 15.b. Drachma drachmatis, vel indeclinabile secundum Rabanum genus est ponderis, scilicet canticum Persarum, quo composita sunt cantica secundum carmen amoris. Unde Manducator in Postillis. Mallem audire, quam docere, quomodo declinetur quod dicitur, dulcia cantica drachmatis, vel drachmis.
marg.|
Item aliter. Drachma drachme nomen est ponderis, scilicet septima pars uncie, vel cantus, qui in choro cantatur, cum scilicet alii precinunt et alii respondent. Dragma dragmatis idem, quod interrogatio. Unde dragmaticum genus loquendi, quod fit per interrogationem et responsionem.
marg.|
Item nota, stater est siclus habens obolos viginti. Drachma quarta pars stateris habens obolos quinque. Didrachma duo drachmata habens obolos decem. Iesus autem libertatem dat. Io. 8.e. Si filius liberaverit vos, vere liberi estis.
marg.|
{h}
Ad Petrum Pre
signorum multitudine non audent ipsum aggredi, sed Petrum. Querebant enim fideliter, vel malitiose, volentes scire an Cesari contradiceret et ut caperent denegantem.
marg.|
{i}
Et dixerunt ei, magister vester non solvit didrachmam In C
apharnaum, id est in agro pinguedinis petitur tributum a Domino: Ideo dicit Lc. 6.f. Ve vobis divitibus, qui habetis hic etc.
marg.|
{k}
Ait: etiam quas
i non. Simile sup. 15.c. Etiam Domine, id est verum est.
marg.|
{l}
Et cum intrasset in domum, prevenit Iesus, dicens Prev
enit Iesus interrogationem Petri, ne discipuli scandalizarentur ad postulationem tributi, cum videant eum
{6.
60vb}
scir
e, que eo absente gesta erant.
marg.|
{m}
Dicens: quid tibi videtur Simoni
etc. id est redditus de capite.
marg.|
{n}
A filiis suis, an ab alienis Iude
x mundi iudicium querit Petri, ut nullus contemnat alterius hominis sententiam, si bona est. Hoc autem est contra multos, qui damnant, quicquid ab alio dicitur.
marg.|
{e}
At ille
etc.
ergo
multo magis Dominus regum et eius filii. Apc. 19.c. Habet in vestimento et in femore suo scriptum Rex Regum et Dominus dominantium.
marg.|
{p}
Ut autem non scandalizemus eos Tame
n supra 15.b. ubi dixit. Omnis plantatio etc. Non vitavit scandalum.
marg.|
{q}
Vade ad mare cont
ritionis.
marg.|
{r}
Et mitte hamum comp
unctionis. Vel hamus Christus, ferrum Deitas, esca caro, tinea generatio Christi secundum carnem. Iob. 40.c. An extrahere poteris Leviathan hamo ?
marg.|
{s}
Et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle
id est Christum, qui primus voluit ascendere.
marg.|
{t}
Et aperto
etc.
Os e
ius aperitur, cum intentio persuasionis eius per confessionem revelatur. Iob. 41. In medium oris eius quis intrabit ? Stater est confessio de commissis et omissis contra decalogum. Hoc pretio redimitur Iesus, id est gratia recuperatur salutis et peccator liberatur.
marg.|
{u}
Illum sumens, da eis pro me et pro te
Chrysostomus Cur non ex reconditis iubet dare tributum ? Ut se ostendat etiam Dominum maris. Magnum enim erat predicere, quoniam incidet piscis, qui tributum solvet. Origenes. Si ille, qui nihil in se obtinuit, Cesaris solvit tamen tributum, cum liber esset ex omnibus, quanto magis est necessarium nos tributa carnis expendere et negotiationis nostre vectigalia pensitare ? Senec. Mors et exilium, luctus, dolor, non sunt supplicia, sed tributa vivendi. Rm. 13.b. Cui tributum, tributum, infra 22.c. Reddite, que sunt Cesaris Cesari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_17)
Notes :