Capitulum 2
Numérotation du verset
Mt. 2,1
Cum ergo natus esset1
1 esset ΩMSF²JP ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
] est ΩF*
Iesus
in Bethleem Iude
in diebus
Herodis regis,
ecce magi
ab oriente venerunt Hierosolymam2,
2 ab or. - venerunt Hier. ΩJ ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
]
inv.
ΩF*
Numérotation du verset
Mt. 2,2
dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum?
Vidimus enim3 stellam
3 enim ΩJ ΩL]
om. Li446@
eius
in oriente et venimus adorare eum.
Numérotation du verset
Mt. 2,3
Audiens autem Herodes rex,
turbatus est,
et omnis Hierosolyma cum illo.
Numérotation du verset
Mt. 2,4
Et congregans omnes principes sacerdotum,
et scribas populi,
sciscitabatur ab eis
ubi Christus nasceretur.
Numérotation du verset
Mt. 2,5
At illi dixerunt ei4: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam:
4 ei To22* ΩFJ ΩL
Li446
]
om.
Cava Kells
Wordsworth
(E L R T) ΩP
Numérotation du verset
Mt. 2,6
Et tu Bethleem
terra Iuda,
nequaquam minima es in principibus
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset
Mt. 2,7
Tunc Herodes clam vocatis5 magis
5 vocatis ΩJ ΩL] vocatus
Li446@
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
que apparuit eis.
Numérotation du verset
Mt. 2,8
Et mittens eos6 in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero:
6 eos ΩFP
Li446 Li446@ Rusch
] illos ΩJ ΩL
Weber
et cum inveneritis, renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum.
Numérotation du verset
Mt. 2,9
Qui, cum audissent regem, abierunt.
Et ecce stella7
7 stella] magna ΩJ* (
rubr. cancel.
)
quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum
veniens staret supra8 ubi erat puer.
8 supra ΩMJ ΩL
Rusch Weber
] + domum ΩFJ* (rubr. cancel.) (non invenitur in apparat.
Wordsworth
)
Numérotation du verset
Mt. 2,10
Videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde.
Numérotation du verset
Mt. 2,11
Et intrantes domum,
invenerunt puerum cum Maria matre eius9,
9 eius ΩFJP² (
al. m. post.
) ΩL
Rusch Weber
]
om.
ΩP*
et, procidentes
adoraverunt eum.
Et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera: aurum,
thus
et myrrham.
Numérotation du verset
Mt. 2,12
Et responso accepto
in somnis
ne redirent
ad Herodem,
per aliam viam
reversi sunt in regionem suam.
Numérotation du verset
Mt. 2,13
Qui cum recessissent,
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
dicens: Surge et accipe puerum et matrem
eius, et fuge in Egyptum,
et esto ibi usque10 dum dicam tibi. Futurum est enim
10 usque
Li446@
² (
al. m. marg.
) ΩL etc.] regem
Li446@
*
ut Herodes querat11 puerum ad perdendum eum.
11 querat ΩJ ΩL] que
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 2,14
Qui consurgens
accepit puerum et matrem eius nocte,
et secessit in Egyptum,
Numérotation du verset
Mt. 2,15
et erat ibi usque ad obitum Herodis
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
Numérotation du verset
Mt. 2,16
Tunc Herodes videns quoniam12 illusus esset a magis,
12 quoniam ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
] quod ΩJ
iratus est valde,
et mittens occidit omnes pueros,
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
a bimatu
et infra secundum tempus,
quod exquisierat a magis.
Numérotation du verset
Mt. 2,17
Tunc adimpletum13 est
13 adimpletum ΩJ ΩL] impletum
Li446 Li446@
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 2,18
Vox in Rama
audita est, ploratus et ululatus multus.
Rachel plorans filios suos,
et
noluit consolari,
quia non sunt.
Numérotation du verset
Mt. 2,19
Defuncto autem14 Herode,
14 autem ΩL]
om. ω1
ecce apparuit angelus Domini15 in somnis
15 apparuit - a. D.
Li446 Li446@ Rusch Weber
]
inv. ω1
ΩFJSP ΩL
Ioseph in Egypto16,
16 in Egypto ΩFJ ΩL
Li446@ Rusch Weber
]
om.
ΩP
Numérotation du verset
Mt. 2,20
dicens: Surge, et accipe puerum,
et matrem eius,
et vade in terram Israel.
Defuncti sunt
enim qui querebant animam
pueri.
Numérotation du verset
Mt. 2,21
Qui consurgens,
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset
Mt. 2,22
Audiens autem quod Archelaus
regnaret in Iudea
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
Et admonitus in somnis,
secessit in partes Galilee.
Numérotation du verset
Mt. 2,23
Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
ut adimpleretur quod dictum est17 per prophetas:
17 est ΩJ ΩL
Li446
]
om. Li446@
Quoniam Nazareus vocabitur.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Mt. 2,1
marg.|
{d}
Cum ergo natus esset Iesus
etc. In hoc capitulo agitur de nativitate Christi, de adventu magorum, de fuga Ioseph cum puero in Egyptum, de interfectione innocentum, de reditu de Egypto in Nazareth. De circumcisione Mattheus subticet, sed Lc. supplevit secundo c. Mattheus de nativitate transit brevius, sed Lc. narrat diffusius. Nam Mattheus tribus brevibus verbis nativitatem insinuavit. Nam in tribus locis verbo nativitatis usus est. In fine, scilicet genealogie ubi ait: De qua natus est Christus. Et paulo post ait. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Et hic. Cum natus esset Iesus etc. Et ponuntur hic quatuor a Prophetis roborata. Nativitas. Is. 7.c. Ecce virgo concipiet. Et 9.b. Parvulus natus est nobis. Nomen cum dicitur Iesus Isaia 7.c. Vocabitur nomen eius Emmanuel. Et 9.b. Vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus fortis etc. que circumloquuntur hoc nomen Iesus. Tertius est locus, cum dicitur In Bethlehem Iude ad differentiam illius, que est in Galilea. Mi. 5.a. Et tu Bethlehem Iude etc. Tempus In diebus Herodis Sed potius videretur dicendum, tempore Augusti Imperato is. A digniori enim fit denominatio. Sed hoc ponitur ad ostendendum prophetiam Iacob esse completam. Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium. Iam ablatum erat sceptrum de Iuda, quia iste Herodes erat alienigena et ideo patet, quod ille natus erat, qui promissus erat in lege.
marg.|
{e}
Ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
] Non magici, vel malefici, ut quidam autumant, hi fuerunt, sed Magi dicuntur, vel quia de stirpe Balaam, secundum quosdam nati sunt, vel Magi, quia fefellerunt Herodem. Dicunt autem alii, quod Magi per subtractionem littere dicuntur, quasi a magnitudine sapientie dicti. Erant enim sapientes et Philosophi et reges in terra Persarum. Et sicut dicitur, distabant a Hierusalem itinere unius anni, qui venerunt, non post annum, quia tunc non invenissent puerum in presepio, sed in Egypto, sed secundum Hieronymum die nativitatis iter aggressi sunt et decimaquarta die eiusdem venerunt in dromedariis. Vel potest dici, quod miraculose venerunt. Chrysostomus dicit, quod aggressi sunt iter per annum unum ante nativitatem visa stella et Herodes occidit pueros anno secundo post nativitatem. Ideo cum sic transissent duo anni usque ad occisionem puerorum, occidit omnes pueros a bimatu et infra. Et hoc videtur consonare textui sequenti. Augustinus dicit, quod Christo nato orta est stella, qua visa magi in tredecim diebus miraculose venerunt. Ideo forte est, quod Armeni in die Epiphanie nativitatem Domini celebrant. Ideo etiam in illa nocte non cantatur. Venite, exultemus Domino, quia Magi venerunt non vocati.
Numérotation du verset
Mt. 2,1
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Cum ergo natus esse Iesus in Bethlehem Iude
id est in corde illo quod est domus panis doctrine, vel lacrimarum. In tali nascitur Iesus, id est salus. Sed multi possunt dicere illud Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis.
marg.|
{e}
Ecce Magi
] a magnitudine. Debet enim homo magna dicere, magna facere et magna cogitare. Vel magi, quasi magici. Unde Ps. 57. Sicut aspidis surde et obturantis aures suas, que non exaudiet vocem incantantium. Eccl. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso ? E contra diabolus habet suos Magos, qui significantur per Magos Pharaonis. Ex. 8.e. qui deficiunt in tertio signo. Bene enim proponunt et bonum se facturos, dicunt, sed in tertio signo deficiunt, quia nihil habent in opere. Sed Magi Salvatoris plus habuerunt in opere quam in sermone. Plus enim non dixerunt, nisi quod veniebant adorare, sed non solum adorant, sed munera offerunt. Item deficiunt in tertio signo, quoniam ad faciendum bonum habent bene scire et bene posse, sed non habent velle. Sed scienti bonum et non facienti, peccatum est illis.
marg.|
{f}
Ab Oriente venerunt
] que est calida et splendida regio et significat intelligentiam, que splendet et caritate ardet. Bernardus: Qui amat ardentius, currit velocius et pervenit citius. Vel ab Oriente, id est a gloria parentum et luce mundane prosperitatis, que debent relinquere post dorsum. Ez. 8.f. Viri habentes faciem ad Orientem et dorsum ad templum. Hi sunt abutentes quinque sensibus, qi habent faciem ad ortum suum, sed tergum vertunt Christo.
marg.|
{g}
Venerunt Hierosolymam
] in religionem. Sed sicut dicitur Ez. 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus. Propter hoc petit Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum.
Numérotation du verset
Mt. 2,2
marg.|
{b}
Dicentes, ubi est qui natus est rex Iudeorum
] Mira res, hi peregrini nativitatem predicant etsi locum ignorant, Iudei autem locum scientes natum negant.
marg.|
{i}
Ubi est, qui natus est rex Iudeorum
] quasi dicat: querimus regem recenter natum, non Herodem iam dudum in solio collocatum. Non est credibile, cum isti reges fuerint, quod tres soli venerunt, immo potius multis comitibus stipati fuerunt. Evangelista tamen tantum de tribus {6vb} regibus et muneribus mentionem facit quasi de principalioribus. Vel quia in ternario, numerus mysticus est positus. Per istos enim tres, gentes, que ex tribus filiis Noe nate sunt, venture ad fidem prefigurantur.
marg.|
{k}
Vidimus enim stellam eius in Oriente
] Hinc gloriantur Astrologi et ex hoc loco dicunt quod lex astrologie sit firma. Contra quos ISIDORUS. Idem est semper stellarum cursus, quare non idem hominis status ? Idem iniustus est Deus, si ex necessitate stellarum punit. Idem. Que fuit stella, que diluvium adduxit, que omnes homines occidit ? Idem. Ante adventum Christi, que stella omnes gentes idola colere compellebat ? Idem ISIDORUS. Si stelle est, quod boni simus, vel mali, ergo nec bonum nostrum laudabile, nec malum vituperandum. Idem. Si adulter et homicida per stellas fiunt, magna est illarum iniquitas, maior autem illius, qui ad hoc eas creavit.
marg.|
Vidimus stellam eius
: id est ab eo creatam ad sue nativitatis indicium et specialiter deputatam ad hoc officium et ideo dicit, Stellam eius, quasi per appropriationem, quia et si cetere stelle ab ipso create a mundi principio, hec specialiter deputata est ad nativitatis eius ostensionem.
marg.|
Solet autem hic distingui duplex littera:
Vidimus stellam eius
- in Iudea nos dico- existentes
in Oriente
. Vel vidimus stellam eius, existentem in Oriente. Hec stella, sicut dicit Fulgentius differebat ab aliis in situ, quia non erat fixa in celo, sed vicina terre. Item in fulgore, quia lucebat de die, quod non alie. {
7ra
} Δ Item in motu, quia alie immobiles, hec autem precedebat eos et creata est de novo, ut novum hominem nuntiaret, expleto autem officio suo, resoluta est in pristinam naturam et consummationem.
marg.|
{a}
Et venimus adorare eum
] In hoc insinuant, ipsum esse Deum Dt. 6.d.1 « Dominum Deum tuum adorabis ».A
A ¶
Codd. :
Tr472 Ed1703
1 6.d] 7
Tr472
Numérotation du verset
Mt. 2,2
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
Dicentes ubi est, qui natus est rex Iudeorum:
Iste enim solus natus est rex. Nota autem quod tres questiones fiunt de filio Dei, scilicet. Ubi est, ut hic. Ubi pascit. Ct. 1.b. Ubi habitet. Io. 1.e. Et sicut quidam querunt de rege terreno, ubi est, quando scilicet de novo regnanti debent facere homagium, sic isti fecerunt Magi. Quidam querunt, ubi pascat, qui sunt de mensa eius. Quidam ubi habitat, qui magis familiares sunt. Sic adapta ista ad regem celestem, qui dicit, ubi habitat. Ubi duo, vel tres fuerint congregati in nomine meo etc. Similiter tres questiones fecit Dominus homini. Prima facta fuit ad Adam. Ubi es ? Gn. 3.b. Hec pertinet ad spiritum. Secunda ad Cain, quando dixit. Ubi est Abel frater tuus. Gn. 4.d. Hec fit cuilibet homini de proximo suo. Tertia ad Abraham. Gn. 18.b. Ubi est Sara uxor tua, id est caro tua. Et ille respondet. Ecce post ostium.
marg.|
Vidimus enim stellam eius in Oriente
etc.
:
Primo2 stella est gratia preveniens, que ducit ad perfectionem3. Hec4 est lucifer, de quo Iob. 38.d. Numquid Luciferum producis in tempore suo ? Qui bene significat gratiam, quia sicut Lucifer precedit diem, sic gratia gloriam Ps. 131. Paravi lucernam Christo meo. Gn. 32.f. Dimitte me, iam enim aurora ascendit, dicit Glossa Iam habes gratiam. Sed iste ait. Non dimittam te, nisi benedixeris mihi prius. Et statim ortus est ei sol. Stella etiam illuminat hominem interiorem. Apc. 2.g. Qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi stellam matutinam. Iob. 36.d. In manibus abscondit lucem et precipit ei, ut rursus adveniat, annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius fit. Item Lucifer per quindecim gradus distat a sole, sic per novum et vetus testamentum pervenitur ad Christum. Ecclesiastic. 11.a. Da partes septem, nec non et octo. Vel per illa quindecim, que enumerat Apostolus 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est, caritas non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non querit, que sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sustinet, omnia sperat. Unde per quindecim stadia distabat Hierusalem a Bethania. Quarto, quia sicut antequam oriatur sol, demittitur lux Luciferi, sic ad hoc, quod perfecti simus, necesse est, nos humiliter sentire de gratia nostra. Ecclesiastici 18.a.5 Cum consummaverit homo, tunc incipit Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer. Ecclesiastic. 43.a. Luminare quod minuitur in consummatione. Videt ergo in Oriente stellam, qui recognoscit gratiam, que data est ei in principio et gratias inde agit. Nam sicut dicit Bernardus. Ingratitudo est ventus urens, exiccans fontem pietatis, rorem misericordie, fluenta gratie.
2 etc. primo]
om. Tr472
3 perfectionem] + & con-
perpera Edd.
<Nota> la réclame des éditions imprimée est erronée, l’ordre des sentences est rétabli d’après Tr472. [MM2021]
4 Hec
Ed1703
] Hic
Tr472
5 Sir. 18.
prol.|
marg|
Et venimus adorare:
Quomodo autem adorandus sit, dicitur Io. 4.c. Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Spiritu, quantum ad affectum, veritate, quantum ad intellectum. Et nota quod in his tribus verbis continetur summa salutis eterne.
Vidimus
, recta fide
et venimus
, bona operatione,
adorare
, mentis devotione.|
B
B ¶
Codd. :
Tr472 (sparsim contuli) Ed1703
Numérotation du verset
Mt. 2,3
marg.|
{b}
Audiens autem Herodes rex turbatus est
] Audiens, scilicet alium regem Iudeorum, quam se queri. Turbatus enim fuit et propter se, quia timebat exitum regni sui. et propter iram Romanorum, quam incurreret, si consentiret novo regi, decreverant enim Romani, ne quis Rex, vel Dominus sine consilio eorum diceretur. Turbatus est etiam propter astantem multitudinem Magos concomitantem, quasi erubescens alium, quam se regem queri. Et nota quod Herodes rex dicitur, ut ex collatione eius, qui queritur hic, extraneus intelligatur. Volebat enim Herodes, cum esset alienigena et de Idumeorum genere natus, legitimus rex videri et ob hoc etiam et propter amorem Mariamnes uxoris sue filie Hyrcani sese fecerat circumcidi. Ob hoc etiam codices, quibus genealogia texebatur, fecit cremari, secundum quosdam. Item turbatus est, timens ne aliquis de semine filiorum, quos susceperat de uxore nobili, que erat de semine regio et sacerdotali, quos omnes occiderat, aliquis suscitaretur in ultionem sanguinis paterni.
Numérotation du verset
Mt. 2,3
moraliter
moraliter
marg.|
{b}
Audiens autem Herodes Rex turbatus est: et o
mnis Hierosolyma cum illo. Per Herodem, qui diligenter locum et tempus inquisivit et fraudulenter misit, significatur diabolus, qui turbatur, quando Iesus, id est salus nascitur in corde hominis. Et diligenter inquirit tempus et locum, ut occidat adhuc ipsum in infantia, hoc est in principio, ne si salvus creverit in virum, auferat ei regnum suum. Lam. 1.b. Facti sunt hostes in capite, id est in principio.
marg.|
{c}
Et omnis Hierosolyma cum illo. Sed
quare, cum potius deberent gaudere de rege nato et regio semine ? Dicendum quod in veritate turbati non sunt, sed turbationem simulaverunt, ut Herodis haberent favorem, qui multum Iudeorum effuderat sanguinem et iugum eis imponebat importabile. Unde dicit quidam sanctus. Solet enim plebecula illorum principum studiosius captare benevolentiam, quorum importabilem sustinet violentiam.
Numérotation du verset
Mt. 2,4
marg.|
{d}
Et congregans
id est simul vocans. Ecce Herodis sollicitudo et formido. Congregans, ut requireret consilium. Ecce solicitudo congregans, ut ei ferrent testimonium {
7rb
} Romanis, quod nihil omisisset de contingentibus investigando de novo rege. Ecce formido.
marg.|
{e}
Omnes principes sacerdotum
Hi a David instituti fuerunt ad serviendum in tabernaculo.
marg.|
{f}
Et scribas populi :
qui in moralibus preceptis populum instruebant.
Numérotation du verset
Mt. 2,4
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Et congregans omnes principes sacerdotum
etc.
: Hoc
facit adhuc diabolus. Unde Ps. 67. « Congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludant eos, qui probati sunt argento ». E contra de bonis prelatis. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham.
marg.|
{g}
Sciscitabatur ab eis
palam quasi ex bono affectu.
marg.|
{h}
Ubi Christus nasceretur Nota
diligentiam inquirentis. A Iudeis querit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus et sic Magis nocere possit.
Numérotation du verset
Mt. 2,5
marg.|
{i}
At illi dixerunt priu
s inter se deliberantes.
marg.|
{k}
In Bethlehem Iude ex h
oc patet quod non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.
marg.|
{k}
In Bethlehem: Ecce
illi bene docent, Infra 23.a. Omnia, quecumque dixerit vobis, facite ».
Numérotation du verset
Mt. 2,5
moraliter
moraliter
marg.|
{i} moraliter
At illi dixerunt in Bethlehem Iude:
id est in domo panis. Esto igitur domus panis, ut in te nascatur Christus. Si dicis. In domo mea non est panis. Is. 3.b. vade ad amicum et dic ei: Amice, accommoda mihi tres panes. Lc. 11.
marg.|
{l}
Sic enim scriptum est
etc. Mi. 5.a.
Numérotation du verset
Mt. 2,6
marg.|
{m}
Et tu Bethlehem terra Iuda
etc. id est in excellentia dignitatis principum Iuda. Mattheus ponit veritatem et si non verba. Littera Hebrea habet. Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Iuda. Bethlehem vicus minimus est.
marg.|
{n}
Ex te enim exiet Dux
Christus, qui regat populum meum Israel. Nota quod scribe, qui sic de ortu Christi locuti sunt, quia non crediderunt, inexcusabiles sunt.
Numérotation du verset
Mt. 2,6
moraliter
moraliter
marg.|
{n}
Ex te enim exiet Dux
etc.
:
De studio enim debet exire, qui eligitur ad prelaturam, vel ad predicandum, non semper ibi manere. Unde Is. 28.b. Qui egredientur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel. A lucta enim studii debet exire. Eccl. ult. c. Anima mea colluctata est in sapientia, Infra 13.a. Exiit, qui seminat seminare semen suum.
Numérotation du verset
Mt. 2,7
marg.|
{o}
Tunc Herodes clam vocatis magis
remotis Scribis et Phariseis, sive Sacerdotibus. Timebat enim, ne Iudei quasi ex Dei oraculo promissum occultarent regem, si se eum velle perimere presentirent.
marg.|
{p}
Diligenter ut n
on possit falli.
Numérotation du verset
Mt. 2,7
moraliter
moraliter
marg.|
{p}
Ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis, renuntiare mihi, ut et ego veniens adorem eum: Iste
significat hypocritas, qui aliud habent in corde, aliud in ore. Eccles. 1.d. Noli esse hypocrita in conspectu hominum.
marg.|
{q}
Didicit ab eis scil
icet Magis.
marg.|
{t}
Tempus Stelle apparuit eis Quia
locum didicerat, tempus explorat.
Numérotation du verset
Mt. 2,8
marg.|
{s}
Et mittens eos in Bethlehem
id est ire permittens, vel ire componens dixit.
marg.|
{t}
Ite et interrogate diligenter de puero Nota
cognito loco et tempore, restat cognitio persone.
marg.|
{u}
Et cum inveneritis, renuntiate mihi Ecce
presumptuosa preceptio. Superbus enim credit, quod omnes ei debeant obtemperare. Vel quasi orando loquitur et est petitio fraudulenta. Acuit enim interius nequitiam, scilicet cum exterius ostendat innocentiam.
marg.|
{x}
Ut et ego veniens
etc. Rabanus Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Adorem eum Hoc dicit, ut per ipsum Magi alacrius redirent, {
7va
} Δ et ne Iudei, quia eorum erat Rex futurus, eum ab ipso absconderent.
Numérotation du verset
Mt. 2,9
marg.|
{a}
Qui cum audissent Regem ut o
bedirent, pium estimantes, non propter cum tamen, sed propter Deum.
marg.|
{b}
Abierunt in B
ethlehem Iude, alacriter et velociter.
marg.|
{a}
*
Qui cum audissent Regem, abierunt: Ecce
obedientia. Prv. 21.d. Vir obediens loquetur victorias.
marg.|
{c}
Et ecce stella, quam viderant in Oriente antecedebat eos more
viatoris. Chrysostomus Si peccanti elementa ministrant, quid mirum, si Christo Stella obsequitur.
Numérotation du verset
Mt. 2,9
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Et ecce stella, quam viderant in Oriente antecedebat eos: Trib
us de causis aliquis antecedit alium, vel ut viam demonstret, vel viam preparet, vel ad ambulandum alliciat: Sic gratia Dei antecedit nos, ut viam demonstret. {
7vb
} Ps. 24. Vias tuas demonstrat mihi. Is. 2.a. Docebit nos vias suas. Ad preparandum etiam viam. Unde Ioannes, id est gratia parat viam Domino. Precedit etiam nos ad alliciendum. Unde misericordia Domini prevenit nos, ut velimus, sequitur autem nos, ne frustra velimus.
marg.|
{d}
Usque dum
id est donec.
marg.|
{e}
Veniens staret supra locu
m, supple, ubi erat puer quasi dicat: Stella, hic est, quem natum esse testabar. Hinc apparet, quod stella in aere posita erat.
marg.|
{d}
Usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
Postquam enim gratia induit nos in domum veri Salvatoris, id est in patriam, ibi stat, quia tunc in gloria confirmamur. Vel supra domum, ubi nascitur Christus, id est salus, stat gratia, quando confirmat eam in homine. Unde 2.Thes. 3. Fidelis Deus est, qui confirmabit vos et custodiet a malo.
Numérotation du verset
Mt. 2,10
marg.|
{g}
Videntes autem stellam Magi
. Quedam Glossa videtur innuere quod Magi ingressi Iudeam deseruntur indicio stelle, ut cogantur Christum ex ipsa lege inquirere et ita habeant duplex testimonium, legis scilicet et stelle. Dicit etiam, quod signum Gentilibus datum non debuit apparere domesticis legis et prophetarum, id est Iudeis, quia si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexit, credent. Lc. 16.g.
marg.|
{g}
Videntes autem stellam Magi
{h}
Gavisi sunt gaudio magno
] valde invento quod tantum desideraverant.
Numérotation du verset
Mt. 2,10
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
Gavisi sunt gaudio magno valde:
Naturaliter gaudet mens hominis, cum succedunt ei prospera, sed gaudio gaudet, cum equaliter sustinet adversa, sed valde magno gaudio gaudet, cum ei contumelie sunt grate, sicut Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc. Primum gaudium habuit Isaac, Deo manens gratus in prosperis. Secundum Iob, qui innocentiam suam defendit in adversis. Tertium, Laurentius, atque Vincentius, qui carnifices irriserunt in tormentis. Item gaudium est in vita naturali, ut per Ezechiam patet. Is. 38.d. Morientium enim est pena et tristitia. Maius autem gaudium est in vita gratie. Sed maximum gaudium est in securitate conscientie. In gaudio enim illius non miscebitur extraneus. Prv. 14.b ; 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Incomparabiliter maius gaudium est vita glorie. De quo Io. 16.e. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Numérotation du verset
Mt. 2,11
marg.|
{i}
Et intrantes domum dive
rsorium illud, de quo dicitur Lc. 2.a. Non erat locus in diversorio.
marg.|
{k}
Invenerunt puerum cum Maria matre eius
Non dicit cum Ioseph, quia divina dispositione actum est, ut illa hora absens esset, nec crederent de ipso Christum natum. Unde dicit Hilarius. super locum istum, quod Ioseph non legitur post nativitatem Christi vir Marie dictus. In quo innuitur, quod ante nativitatem vir eius dicebatur quasi nuntius ad officium, sed post natum puerum non est dictus vir, ut per hoc insinuaretur, quod Christo nato poterat ei pueri solatium sufficere.
Numérotation du verset
Mt. 2,11
moraliter
moraliter
marg.|
{ik}
Et intrantes domum
] Ecclesiam. De qua Is. 56.c. Domus mea domus orationis vocabitur.
Invenerunt puerum cum Maria matre eius: Puer
mitis est, facile iras deponit et iniurias remittit et sua libenter tribuit. Sic illi, qui libenter venit ad Ecclesiam, hec facit Dominus, sed hoc non sine Maria, id est sine amaritudine contritionis. Iob. 7.c. Confabulabor cum amaritudine anime mee.
marg.|
{ik} Vel
Intrantes domum:
id est religionem, de qua Ps. 92. Domum tuam decet sanctitudo, Domine.
Invenerunt puerum: Iesu
m, vel salutem,
cum Maria: Am
aritudine penitentie, ut habetur 2Tim. 3.c. Qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Ecce Maria. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Unde Ex. 3.a. Moyses invenit domum Domini in rubo ardente.
marg.|
{i} Item.
Intrantes domum:
conscientiam. Is. 26.d. Vade popule meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te ; abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea. Intrat autem, qui perscrutatur eam. Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Do’’’eminum. Augustinus. Conscende, o homo, tribunal mentis tue et statue te coram te, sit ratio iudex, accusatrix, conscientia, testis, memoria, tortor, timor etc.
marg.|
{f}
Et procidentes
] Hoc fuit signum humilitatis.
marg.|
{m}
Adoraverunt eum tam
corpore, quam mente. Tunc adimpletum est illud Is. 45.a. Subiiciam ante faciem eius gentes, Ps. 1. Et adorabunt eum omnes reges.
marg.|
{l}
Et procidentes adoraverunt eum: In q
uo notatur humilitas. Ecclesiasticici 35.c.a « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ».
a Sir. 35, 21
marg.|
{n}
Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham
] Nec aperuerunt, donec venerunt ad Christum. Depredari enim desiderat, qui thesaurum publice in via portat. Interlinearis <Glossa>: Fidem suam mysticis profitentur muneribus. Aurum Regi, thus Deo, myrrham mortali. Is. 50.b. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes. Omnes dicit, quia aliqui de omnibus.
Numérotation du verset
Mt. 2,11
figuraliter
figuraliter
marg.|
Vel figuraliter omnes quia per ipsos significatur totum genus humanum, quod de tribus filiis Noe est procreatum. Quare non nominat Isaias myrrham ? Quia eius mortalitas satis erat aperta et manifesta, sed divinitas, que per thus et regia dignitas, que per aurum designatur, erant latentia. Unde per prophetiam Is. confunduntur Iudei, qui eum purum hominem credunt. Nomina autem trium Magorum Hebraice sunt hec Appellius, qui interpretatur fidelis, significat contritionis fidem, que iustificat. Amerus, qui humilis et significat confessionem. Damasius, qui misericors et significat satisfactionem, que per opera misericordie fit. Item Grece Magalaath, qui interpretatur nuntius, significat predicationem, que est nuntius Domini. Galgalat, devotus. Sarachin, gratiosus. Vel Latine Gaspar {
8ra
} Δ Baltassar, Melchior.
Numérotation du verset
Mt. 2,11
moraliter
moraliter
marg.|
{n}
Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham: Prel
ati aurum offerunt Sapientie. Ecclesiastic. 28.d. Aurum tuum et argentum tuum confla. Coniugati thus, id est fragantiam bonorum operum. Gn. 27.: « Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus ». Continentes, sive abstinentes, myrrham. Ct. 5.b. Manus mee distillaverunt myrrham primam. Vel per aurum, eleemosyna, que sicut aurum aliis metallis preponderat, sic ipsa ceteris virtutibus. Tobia 4.b. Eleemosyna a peccato et a morte liberat. Lc. 11.f. Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Thus oratio. Thus debet esse redolens, fumigans et ardens in igne, sic oratio frequens, humilis et devota. Frequens. Lc. 18.a. Oportet semper orare et numquam deficere. 1Th. 5.d. Sine intermissione orate. Humilis. Ecclesiastici 35.c.b : « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ». Devota. 1Cor. 14.c. Psallam spiritu, psallam et mente. Myrrham carnis mortificationem, ut alia sit myrrha prima, alia electa, alia probatissima. Carnis enim mortificatio triplex debet esse, ut sit alia in disciplinis, alia in ieiunio, alia in vigiliis. De prima. Hebreorum 2.b. In disciplina perseverate, tamquam filiis vobis se offert Deus. De secunda. Ioel. 2.d. Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium. De tertia. Ecclesiastici. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes.
b Sir. 35, 21
Numérotation du verset
Mt. 2,12
marg.|
{a}
Et responso accepto in somnis in redirent ad Herodem In d
ubio enim erat, an ad ipsum redirent et de ortu pueri prenuntiarent. Unde super hoc certificari volebant et postulabant a Domino, non vocali sono, sed ardenti desiderio. Glossa autem dicit, quod hec responsio non fuit per Angelum: sed per ipsum Deum. Sed quare non dixit eis puer ? Ne videretur phantasia. Item ne per ipsum puerum iam loquentem Deum esse cognoscerent et sic fidei meritum eis diminueretur, que non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum.
Numérotation du verset
Mt. 2,12
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Et responso accepto in somnis:
contemplationis. Ct. 5.a. ego dormio et cor meum vigilat.
marg.|
{b}
Ne redirent ad Herodem:
ad diabolum. 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Unde Ez. 1.c. Animalia ibant et non revertebantur.
marg.|
{c}
Per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
ad litteram dicitur enim, quod Magi intraverunt in mare navibus conductis et ad patriam suam pervenerunt, que naves, cum inde recessissent, Herodes putans eos assequi, audito transitu illorum, naves, que eos asportaverant, combussit. De quo solet exponi illud Ps. 47. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
marg.|
{c}
Per aliam viam reversi sunt in regionem suam:
id est paradisum. Si enim homo recessit per superbiam, debet redire per humiliationem, si per inobedientiam, per obedientiam, si per luxuriam, per castitatem. Chrysostomus Venisti per viam luxurie ad Herodem, ambula de cetero, per viam castitatis: venisti, per viam avaritie, ambula de cetero, per viam eleemosynarum. Si enim per primam vitam redieris, iterum sub regnum Herodis vadis. Prv. 7.c. Vie eius vie pulchre et omnes semite eius pacifice. Ct. 6.d. Revertere, revertere, Sunamitis: revertere, revertere, ut intueamur te.
Numérotation du verset
Mt. 2,13
marg.|
{d}
Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens Pret
eriit Mattheus de circumcisione et oblatione pueri in templo, que diligenter prosequitur Lucas. Transit etiam breviter Magorum reditum, statim subdens de fuga Domini in Egyptum, quod tamen longe post factum est. Herodes enim videns Magos ad se non rediisse, putavit eos delusos et ideo ad eum noluisse redire, pre erubescentia confusos et deceptos, tamquam nihil esset, quod quererent. Sed post tempus oblationis audiens prophetiam Anne et Simeonis, statim intellexit non esse deceptos, sed se delusum et cogitabat de morte pueri, audiens, quod de eo prophetaverat Simeon, Lc. 2.e. Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel etc. Et cum hoc cogitaret.
marg.|
{e}
Angelus Domini apparuit
Interlinearis <Glossa>. Impleto prius tempore purgationis.
Numérotation du verset
Mt. 2,13
moraliter
moraliter
marg.|
{e}
Ecce Angelus
etc.
Loqu
itur Angelus in somnis, quia homo nescit utrum a gratia, vel a diabolo inspiretur ei. Za. 4.a. Angelus, qui loquebatur in me Puer est veritas vite. Mater puritas conscientie. Puritas enim conscientie generat veritatem vite.
marg.|
{f}
Ioseph qui
hic, non quasi maritus, sed nutritius et custos asciscitur.
marg.|
{g}
Surge et accipe puerum et matrem eius
Chrysostomus: Non dicit accipe matrem et puerum, sed e converso. Non enim propter matrem iste filius natus est, sed propter filium hunc illa mater est preparata. Nec pueri erat gloria illam matrem habere, sed illius erat beatitudo, istum habere filium. Unde. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Hilarius: Non dicit filium tuum, nec dicit coniugem tuam, post natum enim Dominum, non legitur vir eius.
marg.|
{h}
Et fuge in Egyptum
] Mira humilitas, quod ille, qui est refugium omnium, fugit, ut ostendatur verus homo, quod enim fugit, non fuit timoris, sed exempli, ut doceret suos fugere, Non enim fugit mortem, qui mori venerat, Infra 10.c. Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. De hac fuga predixit Is. 19.a. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est carnem levem, id est carnem levem a peccato, ingredieturque Egyptum et commovebuntur simulacra eius. Tradidit autem historia, quod sic Domino procurante factum est, ut in nocte, qua egressi sunt filii Israel ex Egypto.{
8rb
} Ex. 12.e. In qualibet domo moreretur primogenitum aliquod, ut homo, vel pecus, sic eodem procurante factum est, quod Domino in Egyptum ingrediente, non fuit templum in Egypto, in quo non corrueret et confringeretur aliquod idolum. Dicitur autem, quod in Heliopoli steterit, que interpretatur civitas Solis.
marg.|
Nota autem, quod est fuga - prudentie, 1Rg. 20.a. Fugit David de Naioth etc. Infra 10.c. Si vos persecuti fuerint etc. - Cautele, 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem. - Misericordie. 4Rg. 19.a. Fugit Elias et petiit anime sue, ut moreretur. - Pusillanimitatis. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. - Humilitatis, ut hic Chrysostomus: Descendit in Egyptum, non ut mortem fugiens, sed ut mortifera idola dissiparet.
marg.|
{h}
Et fuge in Egyptum
id est in religionem vel in statum penitentie. Is. 50.b. Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum. De hac fuga Za. 2.b. O o o, fugite de terra aquilonis. Dicit autem ter, o, propter tria, que impediunt fugere de mundo, scilicet timor, pudor, amor.
marg.|
{i}
Et esto ibi, usquedum
id est donec
marg.|
dicam tibi. Argu
mentum, quod inter malos possumus habere.
Numérotation du verset
Mt. 2,13
allegorice
allegorice
marg.|
{k}
Futurum est enim, ut Herodes querat puerum ad perdendum eum. <
Glossa
>
interlinearis Ecce, quod fraudes non latent Deum. 1Rg. 16.b. Deus autem intuetur cor. Allegorice iste transitus significat transitum ad gentes etc.
marg.|
{k}
Et futurum est ut Herodes
etc. Pharao enim contemptus surgit in scandala. Hoc significatum est Apc. 12.a. « Draco stetit ante mulierem, que erat paritura, ut cum peperisset, filium eius devoraret ».
marg.|
{k}Vel Herodes : vana gloria que persequitur bonum opus, vel bonum propositum. Sed fugiendum est in Egyptum, in abscondito facere, infra 6.a.c “Cum oraveris intra in cubiculum tuum et, clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito”.
c Mt. 6, 6.
Numérotation du verset
Mt. 2,14
marg.|
{l}
Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte Puer
um dicit primo, matrem secundo, quia unum propter alterum et non e converso. Ecce statim mandatum exequitur. In quo arguitur tarditas pigrorum.
Numérotation du verset
Mt. 2,14
moraliter
moraliter
marg.|
{l}
Qui consurgens de nocte
etc.
Hoc
est, quod occulte debemus fugere de mundo. Eccl. 37.a. Zelantibus te non reveles consilium, id est parentibus carnalibus, sicut Iacob nesciente Laban recessit. Gn. 31.c. Et exspecta obitum Herodis, Eccl. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
Numérotation du verset
Mt. 2,15
marg.|
{m}
Et secessit in Egyptum
]
et ibi erat usque ad obitum Herodis scil
icet septem annis.
marg.|
{n}
Ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem, ex Egypto vocavi filium meum Os.
11.a. Vel ut quidam volunt. Nm. 24.b. Ubi dixit Balaam, Deus eduxit illum de Egypto etc.
Numérotation du verset
Mt. 2,16
littera
littera
marg.|
{o}
Tunc Herodes videns
Post annum et quatuor dies a Nativitate Christi. Tantum enim in pueros desevire distulit, quod patet ex solennitate eorum, quia intermedio tempore Romam profectus est accusatus a filiis suis Aristobulo et Alexandro, qui erant filii Mariamnes, qui erant nobiles et de regio genere.
marg.|
{p}
Quoniam illusus esset a Magis quia
non redierunt ad eum.
Numérotation du verset
Mt. 2,16
moraliter
moraliter
marg.|
{o}
Tunc Herodes videns, quoniam illusus esset:
*
Ho
c fit quando diabolo instigante aliquis intrat religionem, vel aliud bonum facit, ut cum apostataverit, peior fiat. Sed si perseverat, tunc Herodes illuditur, Iob. 40.d. Numquid illudes ei quasi avi ; Ps. 103. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. Et tunc exaggerat diabolus persecutionem. Unde Glossa super Ex. 8. Pharao contemptus surgit in scandala. Et cum non potest invadere perfectos, invadit minores, sicut Herodes pueros Ier. 51.d. Replevit ventrem suum teneritudine mea Nabuchodonosor Rex Babylonis, dicit religio, id est novitius: in Bethlehem autem sunt, qui in Ecclesia sunt numero et merito. In finibus autem sunt, qui numero et merito. In finibus autem, qui numero tantum. Sed utrosque occidit Herodes.
marg.|
{q}
Iratus est valde accu
mulatur ira de facili prius turbato, per nativitatem. E contra dicitur de viro iusto. Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid acciderit ei.
marg.|
{r}
Et mittens occidit
{
8va
} Δ id est occidere fecit. Ille enim facit, cuius auctoritate fit.
marg.|
{a}
Omnes pueros ut q
ui natus erat, non effugeret.
marg.|
{b}
Qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius ut i
n tanta multitudine latere non posset.
marg.|
{c}
A bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis
] Hec dictio, infra, quandoque dicit ordinem numeri, quandoque ordinem temporis. Maior pars Sanctorum convenit in hoc, quod hic dicat ordinem temporis. Et est sensus. Occidit a bimatu et infra, id est a biennio usque ad unum diem, id est omnes, qui habebant duos annos, vel minus. Maiores enim semper sunt posteriores tempore, Chrysostomus vero vult, quod infra dicat hic ordinem numeri. Et est sensus. Occidit omnes pueros a bimatu et infra, id est a biennio et post natos usque ad quinque annos. Sed queritur, cum sciret, Christum esse anniculum et quatuor dierum, quare non occidit anniculos solos ? Gregorius. determinat et ponit primam causam eius sevitiam, quia ex effrenata crudelitate excessit numerum annorum. Vel ideo, quia puero nato audierat stellas famulari et ideo timebat ne staturam suam transmutaret in aliam infra, vel supra etatem. Notandum autem secundum litteram, quod licet innocentes descenderint ad limbum, sicut Moyses, Iob. et alii Veteris Testamenti: tamen non agit Ecclesia festum illorum, sed istorum. Fuerunt enim Martyres, licet non proprie. Martyr enim idem est quod testis Christi. Ipsi autem non loquendo, sed moriendo confessi sunt. Fuerunt enim Martyres actu, non voluntate. Voluntate autem, non actu, fuit martyr Ioannes Evangelista et hoc magis martyrium. Sed propriissime actu et voluntate, ut Stephanus. Unde ordinantur festa istorum trium secundum maiorem et minorem dignitatem. Quia enim dignius est esse Martyrem actu et voluntate quam voluntate solum: Ideo antecedit festum beati Stephani festum beati Ioannis evangeliste. Quia etiam plus est esse martyrem voluntate quam actu et non voluntate: Ideo precedit festum Ioannis festum Innocentum. Multis autem de causis fit martyr. Pro iustitia occisus, ut Abel ; pro lege, ut Macchabei, pro salute populi, ut Christus ; pro fide Christi, ut Laurentius ; pro Christo, ut Innocentes ; pro libertate Ecclesie, ut Thomas Cantuariensis ; pro assertione veritatis, ut Ieremias et Isaias ; pro argutione peccati, ut Ioannes Baptista.
Numérotation du verset
Mt. 2,16
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
A bimatu:
id est illos, qui duo mandata caritatis implent, vel qui vita et scientia pollent. Sed pauci sunt tales. Plures autem sunt.
marg.|
{d}
Infra:
de quibus Za. 11.d. Brachium eius ariditate siccabitur et obtenebrescet eius oculus dexter. Per ariditatem brachii, amissio boni operis designatur. Per oculum dexterum vita significatur, per sinistrum scientia.
Numérotation du verset
Mt. 2,17
marg.|
{e}
Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam Prophetam dicentem
Ier. 31.c. <Glossa> interlinearis. Adimpletum dicitur: quia antequam fieret, legentibus erat semiplenum. Nam quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. Nota autem historiam, ut melius possit adaptari prophetia. Legitur Idc. 20. quod propter uxorem Levite propter fornicationem peremptam et secundum numerum Tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel tribuum Beniamin preter trecentos viros delevit. Dicitur tamen in fine eiusdem capituli, quod {8vb} remanserunt sexcenti viri. Eorum autem, qui superfuerunt, ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus iuxta Gabaa duodecimo miliario a Bethlehem. Audita, exaggerat etiam, ut hyperbolice Rachel iam mortua dolentis affectu filios flere dicatur. Per hoc etiam de Chaldeis historia texitur, quod sicut illi ploraverunt, sic Iudei interfectos fratres a Nabuchodonosor. Sed verius revelante per Evangelistam Spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo.
Numérotation du verset
Mt. 2,18
marg.|
{f}
Vox in Rama audita est Rama
locus est iuxta Gabaa. Glossa In Rama, in excelso.
marg.|
{g}
Ploratus
Lacrimarum.
marg.|
{h}
Et ululatus multus
singultuum, sive planctuum. Nota quod ululatus proprie est irrationabilium, in quo notatur dolor excessisse modum:
marg.|
{i}
Rachel plorans filios suos
id est Bethlehem sic dicta propter Rachel ibi sepultam. Sed quare dicitur Rachel plorasse filios suos: cum tribus Iuda, que Bethlehem tenebat, non de sorore sua Lia fuerit orta ? Responsio, quia non tantum in Bethlehem, sed in omnibus finibus eius pueri occisi sunt. Tribus autem Beniamin, que de Rachel orta est, proxima fuit tribui Iude. Unde credi potest, multos de tribu Beniamin fuisse occisos, quos progenies Rachel ploravit. Secundum autem, quod de nece puerorum prophetia intelligitur, ideo Rachel plorasse dicitur: quia iuxta Bethlehem uno milliario sepulta est, Gn. 35.c. Et more prophetico dicitur egisse illa, que in illo gerebantur loco. Vel secundum quendam modum loquendi, quasi dicat: tantus fuit dolor et luctus, ut etiam mortui lugere et compati deberent.
Numérotation du verset
Mt. 2,18
allegorice
allegorice
marg.|
{i} Allegorice.
Vox in Rama audita est
etc.
: Ra
chel videns principium est Ecclesia, que plorat tria genera filiorum. Quosdam miserabiliter passos, sed quia scit illos esse beatos, non vult consolari hic, sed omne solatium transmittit ad eternam vitam. Unde Ps. 76. Renuit consolari anima mea. Alios videt pre immensitate suppliciorum apostatasse et de his non consolatur, sciens ipsos esse damnatos, Os. 13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Alios vult parere et non potest propter eorum malitiam, unde non consolatur, quia non sunt. Sunt enim socii eius, qui non est, Iob. 18.c. Is. 37.a. Venerunt filii usque ad partum et non est virtus pariendi.
Numérotation du verset
Mt. 2,18
moraliter
moraliter
marg.|
{i} Moraliter.
Rachel:
prelatus videns qualitatem subditorum diligenter agnoscere debet vultum pecoris sui. Hic debet flere interfectos populi per mortale, Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei, Ier. 13.c. Educet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. Dic Regi et dominatrici, id est abbati et abbatisse. Humiliamini et sedete, quia corona de capite vestro descendit, Corona sunt subditi.
marg.|
{k}
Et noluit consolari, quia non sunt.
revocandi supple ad vitam, quasi dicat: quia mortui sunt.
marg.|
{k}
Et noluit consolari: Os.
13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet.
Numérotation du verset
Mt. 2,19
littera
littera
marg.|
{l}
Defuncto autem Herode
. Ascalonita, de quo predictum est. Defuncto, toto corpore corrupto et a Domino plaga gehennali percusso, ita ut de carne eius vermes scaturirent. Unde cum ipsemet pre nimio dolore sibimet manum immitteret, vindicta facta est de Innocentum occisione et de aliis iniquitatibus eius.
marg.|
{m}
Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel. Quia
non distinxit in quam partem ire debeat, intellexit eam, que dignior est, scilicet Hierusalem.
Numérotation du verset
Mt. 2,19
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph: ut n
on queramus manifestas apparitiones sicut Iudei. Si tu es Christus, dic nobis palam.
Numérotation du verset
Mt. 2,20
marg.|
{n}
Surge et accipe puerum:
id est purificatum animum.
marg.|
{o}
Et matrem eius:
id est conscientiam depuratam. Sicut enim mater puerum errantem castigat et quid faciendum sit instruit, sic conscientia animum reprehendit et quid sit faciendum, demonstrat.
marg.|
Herodes, scilicet et fautores eius. Scribe enim et Pharisei mortem pueri cum Herode meditabantur. Unde Scribe mortui sunt, quoad potestatem, quia non audebant istud facere.
Numérotation du verset
Mt. 2,20
moraliter
moraliter
marg.|
{p}
Et vade in terram Israel:
id est in statum perfectorum, exiens de Egypto, id est de imperfectorum statu. Terra autem Israel, religio Israel vir videns Deum, vel Princeps cum Deo, Ps. 15. Providebam Dominum in conspectu meo semper. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium, ecce Princeps. Nota autem, quod modo dicit, Vade non dicit, fuge sicut supra, quando ivit in Egyptum, quia ad statum contemplationis non debet festinare, ne fiat precipitatio. Prv. 19.a. Qui festinus est, pedibus, offendet.
marg.|
{a}
Defuncti sunt enim, qui querebant animam pueri:
scilicet male cogitationes et mala desideria.
Numérotation du verset
Mt. 2,21
marg.|
{b}
Qui consurgens ment
e et corpore.
marg.|
{c}
Accepit puerum et matrem eius sedu
lus et officiosus utrique.
marg.|
{d}
Et venit in terram Israel In t
erram Iudeorum.
Numérotation du verset
Mt. 2,22
marg.|
{e}
Audiens autem
] a communi fama.
marg.|
{e}
Quia Archelaus quia
Archelaus audiens autem etc.: Archelaus interpretatur cognitio Leonis et significat diabolum et hypocritas, qui gloriantur de victoria vitiorum, Gregorius.: Valde timendum est vitium, quod nascitur ex victoria vitiorum. Item regnat, quia diabolus est princeps huius mundi.
marg.|
{f}
regnaret in Iudea
] de qua credebat, quod fuisset admonitus. Nota autem, quod interdum dicitur Iudea terra promissionis et tunc dicitur a Iudeis, ut in Ps. 75. Notus in Iudea Deus. Aliquando pro sola sorte Iude, ut 2 Par. 20.d. Iudea et Hierusalem nolite timere. Aliquando pro terra duarum tribuum, ut in hoc loco, super quas regnavit Roboam, Ieroboam autem super decem.
marg.|
{g}
Pro Herode patre suo
] non statim patre mortuo regnavit Archelaus, quia a superioribus tractus est in causam et per quatuor menses ventilata est coram Augusto et sic post mortem patris potuit transire dimidius annus. Tunc factus est Diarchus super Idumeam et Iudeam. Herodes frater eius habuit Galileam, Philippus, Idumeam et Trachonitidem regionem. Erat tamen Monarcha in spe, quia promiserat ei Augustus Monarchiam integram, si crudelitatem patris deponeret, quod non fecit et ideo numquam in veritate Monarcha fuit, nisi opinione tantum: quia populus putavit eum futurum Monarcham propter promissionem Augusti. Et sic intelligenda est illa Glossa que dicit, quod post mortem patris Archelaus totius regni Monarchiam obtinuit, spe, scilicet non re. Ipse postea insolescens etiam super iniquitatem patris, a Tyberio Cesare deiectus est et in Lugduno, sive Vienna secundum aliquos relegatus est in exilium.
marg.|
{h}
Timuit illo ire ubi
Archelaus regnabat.
marg.|
{i}
Et admonitus in somnis secessit in partes Galilee
<Glossa>
interlinearis : Non mutat Angelus preceptum, sed manifestius corrigit errorem pietatis. Argumentum, quod peccata erroris facilius condonantur, maxime si intuitu pietatis committuntur.
Numérotation du verset
Mt. 2,22
moraliter
moraliter
marg.|
{ik}
Secessit in partes Galilee: que
transmigratio, vel comminatio interpretatur, ut transmigret homo de vitiis ad virtutes et commutetur et renovetur per penitentiam. Sic terra renovatur tempore Quadragesime, in signum, quod penitentia renovat et commutat. Sic accipiter mutat colorem oculorum. Oculi intentio, Infra 6. Lucerna corporis tui oculus tuus, ut quod fiebat propter inanem gloriam, fiat propter Deum. Ct. 4.a. Oculi tui columbarum, sicut aquila rostrum mutat, ita detractionem et vaniloquia. Unde claustralibus fit quasi amputatio lingue, qui loquuntur per signa. Ps. 16. ut non loquatur os meum opera hominum. 1Pt. 4.c. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Ecce mutatio lingue. Sic Dominus mutavit linguas Apostolorum. Act. 2. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei: Omnes etiam sensus mutari dicuntur a loquela suo modo. Is. 19.c. In die illa erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Chananea, id est commutata.
marg.|
Mutatur etiam aquila in plumis et significat mutationem exterioris conversationis, vel mutationem habitus in claustro. 1Rg. 28.b. Mutavit habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis. Ps. 102. Renovabitur ut aquila iuventus tua. Mutantur etiam cervi cornua, sic isti superbiam malam in superbiam sanctam. De qua Is. 60.c. Ponam te in superbiam seculorum. Et Prv. octavo b. Mecum sunt opes superbe. Debet etiam mutari, qui prius fuit fortis in secularibus, ut fortis fiat in spiritualibus, immo, qui non poterat ieiunare, vel frigus sustinere in mundo, potens sit ad hec sustinenda pro Deo fortis. Unde Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Sed de multis potest dici. Non est illis commutatio et non timuerunt Deum.
Numérotation du verset
Mt. 2,23
marg.|
{l}
Et veniens habitavit in civitate, que dicitur Nazareth que
est terra Israel, nam et ipsa populus Israel incolebat. Erat enim in Galilea sita, ubi est incarnatio per Angelum nuntiata, Lc. 1.c. Ab ista civitate discipuli primo Christi dicti fuerunt Nazarei, sed post cathedrationem B. Petri in Antiochia decretum fuit a communi Concilio, ne a nomine civitatis modice amplius denominarentur, sed a nomine capitis. Sicut apud gentiles fieri solet, ut sicut a Platone Platonici, ab Epicuro Epicurei, ita a Christo Christiani dicerentur. Civitas erat parva Nazareth et raro ibi veniebat Rex, ideo securius ibi moratus est.
marg.|
{m}
Ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas
] Pluraliter dicit Prophetas, quia non est fixum in scripturis quantum ad verba, sed quantum ad sententiam.
marg.|
{n}
Quoniam Nazareus vocabitur Naza
reth, interpretatur germen. Et sic dicitur Ier. 23.b. Suscitabo David germen iustum. Item Nazareth, flos. Sic dicitur Is. 11.a. Flos de radice eius ascendet. Item Hebreus habet. De radice eius ascendet Nazareus. Item Nazareus sanctus. Sic Dn. 9.f. Inungatur sanctus sanctorum. Vel Nazareus
{6.
9rb} floridus. Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium.
Numérotation du verset
Mt. 2,23
moraliter
moraliter
marg.|
{l}
Et veniens habitavit in civitate Nazareth:
In claustro habitando. Hoc dicit contra illos, qui non sunt ibi nisi ad horam. Ps. 26. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini. Nazareth virgultum interpretatur. Talis est religio propter disciplinam virgarum. Prv. 13.b. Noli subtrahere a puero disciplinam.
marg.|
{n}
Quoniam Nazareus vocabitur
] quod interpretatur separatus. Sic claustrales. Nm. 8.c. Separate mihi Levitas de medio populorum Israel ad ministrandum Deo. Sed modo commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum. Item Nazareus interpretatur unctus, sic religiosi debent habere unctionem pietatis et compassionis erga fratres. Si enim non habuerint oleum, excludentur cum fatuis virginibus, Infra 25.a. Item interpretatur flos, qui redolet et pulcher est. Sic religiosus debet esse, ut odore suo occidat vermes in aliis, Eccl. 24.c. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, 2Cor. 2.d. Alii sumus odor mortis in mortem, aliis autem odor vite in vitam. Item pulcher debet esse ad videndum Is. 61.d. Omnes, qui viderint eos cognoscent eos, quia sunt isti semen, cui benedixit Dominus. Item nota quod Christus nutritur in Nazareth, id est in florida conscientia Ct. 1. Lectulus noster floridus est etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_2)
Notes :