Catena aurea

Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,1 

Et egressus Iesus de templo
ibat. Et accesserunt1 discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
1 accesserunt Rusch Weber ] + ad eum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 24,2 

Ipse autem respondens ait illis2: Videtis hec omnia?
2 ait illis Rusch ] dixit eis Li446@ Li446 Weber
Amen dico vobis, non relinquetur hic3 lapis super lapidem qui non destruatur.
3 hic Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,3 

Sedente autem eo
super montem Oliveti
accesserunt ad eum discipuli eius4 secreto
4 eius Li446@ Rusch ] om. Weber
dicentes: Dic nobis5 quando hec erunt et quod signum6 adventus tui et consummationis seculi?
5 nobis Li446 Rusch Weber] vobis Li446@ |
6 signum Li446 Rusch Weber] + erit Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 24,4 

Et7 respondens Iesus dixit eis8: Videte ne quis vos seducat.
7 Et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
8 eis Li446 Rusch Weber] illis Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 24,5 

Multi enim venient
in nomine meo
dicentes: Ego sum Christus et multos seducent9.
9 et ... seducent Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,6 

Audituri enim estis
prelia
et opiniones preliorum.
Videte ne turbemini.
Oportet enim hec fieri
sed nondum est finis10.
10 est finis Rusch Weber ] statim finis Li446@ , statim est finis Li446
Numérotation du verset Mt. 24,7 

Consurget enim gens in gentem
et regnum in regnum
et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
Numérotation du verset Mt. 24,8 

Hec autem11 initia sunt dolorum.
11 autem Rusch ] + omnia Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,9 

Tunc tradent
vos
in tribulationem et occident vos et eritis odio
omnibus gentibus12
12 gentibus Rusch Weber ] hominibus Li446@ Li446
propter13 nomen meum.
13 propter Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,10 

Et tunc scandalizabuntur multi
et invicem tradent
et odio habebunt invicem.
Numérotation du verset Mt. 24,11 

Et multi pseudo prophete surgent
et seducent multos.
Numérotation du verset Mt. 24,12 

Et quoniam abundabit
iniquitas
refrigescet caritas multorum.
Numérotation du verset Mt. 24,13 

Qui autem perseveraverit14
14 perseveraverit Li446 Li446@ Rusch ] permanserit Weber
usque in finem
hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 24,14 

Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
in testimonium
omnibus gentibus
et tunc
veniet consummatio.
Numérotation du verset Mt. 24,15 

Cum ergo videritis abominationem desolationis
que dicta
est a Daniele15 a propheta stantem in loco sancto
0 Cf. Dn. 9, 27.
15 Daniele Li446@ Rusch ] Danihelo Weber
qui legit
intelligat:
Numérotation du verset Mt. 24,16 

Tunc qui in Iudea
sunt fugiant ad montes
Numérotation du verset Mt. 24,17 

et qui in tecto non descendat tollere aliquid
de domo sua
Numérotation du verset Mt. 24,18 

et qui in agro
non revertatur
tollere tunicam suam.
Numérotation du verset Mt. 24,19 

Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset Mt. 24,20 

Orate autem
ut non fiat fuga vestra16 hieme vel sabbato.
16 vestra Rusch Weber ] nostra Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,21 

Erit enim tunc
tribulatio magna
qualis non17 fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
17 non Li446 Rusch Weber] numquam Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,22 

Et nisi18 breviati fuissent dies illi,
18 nisi Li446 Rusch Weber] + in Li446@
non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.
Numérotation du verset Mt. 24,23 

Tunc
si quis vobis
dixerit: Ecce hic Christus
aut illic,
nolite ei19 credere.
19 ei Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,24 

Surgent enim pseudo christi et pseudo prophete
et dabunt signa magna
et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest
etiam electi.
Numérotation du verset Mt. 24,25 

Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 24,26 

Si ergo dixerint vobis:
Ecce in deserto est
nolite exire,
ecce in penetralibus20 nolite credere.
20 penetralibus Rusch ] penetrabilibus Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,27 

Sicut enim fulgur
erit21 ab oriente
21 erit Rusch ] exit Li446@ Li446 Weber
et paret usque in occidentem,
ita erit22 adventus Filii hominis.
22 erit Li446@ Cas574 Rusch] + et Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,28 

Ubicumque fuerit corpus
illuc23 congregabuntur24 aquile.
23 illuc Rusch Weber] illic Li446@ Li446 |
24 congregabuntur Rusch Weber ] + et Li446@ Li446 |
Numérotation du verset Mt. 24,29 

Statim autem post tribulationem dierum illorum
sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
et stelle cadent de celo
et virtutes celorum
commovebuntur
Numérotation du verset Mt. 24,30 

et tunc parebit25 signum Filii hominis in celo
25 parebit Rusch Weber ] apparebit Li446@ Li446
et tunc plangent omnes tribus terre
et videbunt Filium hominis venientem
in nubibus celi
cum virtute multa et maiestate.
Numérotation du verset Mt. 24,31 

Et mittet angelos suos cum tuba
et voce magna
et congregabunt26 electos eius
26 congregabunt Li446@ Rusch Weber ] congrabunt Li446@ *
a quatuor ventis,
a summis27 celorum usque ad terminos eorum.
27 a summis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,32 

Ab arbore autem fici discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia28 nata scitis quia prope est estas.
28 folia Li446@ Li446 Rusch Weber] filia Li446@*
Numérotation du verset Mt. 24,33 

Ita et vos cum videritis hec omnia
scitote quia prope est in ianuis.
Numérotation du verset Mt. 24,34 

Amen dico vobis
quia non preteribit
hec generatio29 donec omnia30 fiant.
29 hec generatio Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
30 omnia Li446 Rusch ] + hec Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,35 

Celum
et terra transibunt
verba autem31 mea non preteribunt.
31 autem Li446@ Li446 Rusch ] vero Weber
Numérotation du verset Mt. 24,36 

De die
autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum
nisi Pater solus.
Numérotation du verset Mt. 24,37 

Sicut autem in diebus Noe
ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset Mt. 24,38 

Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes
et bibentes32
32 bibentes Rusch Weber ] + et Li446@ Li446
nubentes et nuptum33 tradentes usque ad eum diem quo intravit34 in arcam Noe
33 nuptum Cor3 (al.) Rusch Weber ] nuptui ΩJ Li446@ |
34 intravit Rusch ] introivit Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,39 

et non cognoverunt
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset Mt. 24,40 

Tunc
duo
erunt in agro,
unus assumetur et unus relinquetur.
Numérotation du verset Mt. 24,41 

Due molentes in mola,
una assumetur
et altera35 relinquetur.
35 altera Li446 Rusch ] una ΩJ Li446@ Weber
Duo in lecto,
unus assumetur et alter36 relinquetur37.
36 alter Rusch ] unus ΩJ Li446@ Li446 |
37 duo...relinquetur ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus et antiqui non habent hunc versum set Rabanus habet et exponit) Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,42 

Vigilate ergo
quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Numérotation du verset Mt. 24,43 

Illud autem scitote,
quoniam si sciret paterfamilias
qua hora fur
venturus esset, vigilaret utique
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset Mt. 24,44 

Ideoque38* et vos estote parati
38 Ideoque Li446@ Weber ] Ideo Rusch
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Numérotation du verset Mt. 24,45 

Quis, putas,
est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus
super familiam suam
ut det illis cibum in tempore?
Numérotation du verset Mt. 24,46 

Beatus ille servus39 quem cum venerit dominus eius
39 ille servus Cas239 Rusch] inv. Cas574
invenerit sic facientem.
Numérotation du verset Mt. 24,47 

Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
constituet eum.
Numérotation du verset Mt. 24,48 

Si autem dixerit malus servus ille40 in corde suo41: Moram facit dominus meus venire
40 servus ille] inv. Cas239 Cas574 |
41 in corde suo Cas239 Rusch] om. Cas574 |
Numérotation du verset Mt. 24,49 

et ceperit42 percutere conservos suos,
42 ceperit Cas239 Cas574 Li446 Rusch Weber] + et Li446@
manducet autem et bibat cum ebriosis43,
43 ebriosis Cas239 Li446@ Rusch] ebriis Weber
Numérotation du verset Mt. 24,50 

veniet44 dominus servi illius in die qua non sperat
44 veniet Cas239 Rusch] + autem Cas574
et hora qua45 ignorat
45 et... qua Cas239 Rusch ] hora quam Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,51 

et dividet eum,
partemque eius
ponet cum hypocritis.
Illic erit fletus
et stridor dentium.

Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 1 
marg.| marg. | {CMT24d1.1} ORIGENES. 1* {tract.27} − Postquam omnia que super Hierusalem ventura fuerant2*, Christus predixit, exiit de templo qui conservaverat templum, ne caderet donec fuit in eo.
Unde dicitur:
1 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
2 fuerant] erant Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,1 
Et, egressus Iesus de templo, ibat.
marg.| Sed et3 unusquisque cum sit4 templum Dei propter Spiritum Dei inhabitantem5 in se, ipse fit causa sue desertionis ut egrediatur ab eo Christus.6
Sequitur:
3 et] om. Li446
4 sit] om Li446
5 Dei inhabitantem] Domini habitantem Li446
6 ab eo – Christus] inv. Li446
Et accesserunt ad eum discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
marg.| Dignum est videre quomodo ostendunt ei structuras templi, quasi numquam viderit templum. Ad quod respondendum est quod cum Christus prophetizasset superius ruinam templi futuram, audientes discipuli mirati sunt, talem ac7 tantam templi structuram ad nihilum redigendam. Propterea ostendunt ei ut flecterent eum ad misericordiam loci illius ne faceret quod fuerat comminatus. Sed et cum sit humane nature admirabilis constructio, facta videlicet templum Dei, discipuli ceterique sancti etiam modo miranda opera Dei erga figmentum humanum confitentes, ante conspectum Christi intercedunt, ne deserat genus humanum propter peccata ipsorum.A
Sequitur:
A ¶Codd. : Li446 ( 211vb ) Ed1953 {MM2019}
7 ac] et Li446
Numérotation du verset Mt. 24,2 
Ipse autem respondens dixit eis: Videtis hec omnia? Amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur.
marg.| {CMT24d1.2} RABANUS. − Iuxta8 historiam manifestus est sensus quia quadragesimo secundo anno post passionem Domini, sub Vespasiano et Tito Romanis principibus, civitas est eversa9* cum templo.B
B ¶Codd. : Li446 ( 212ra ) Ed1953 {MM2019}
8 iuxta Li446 ²] iusta Li446 *
9 est eversa] inv. Ed1953
marg.| {CMT24d1.3} REMIGIUS. − Divinitus autem procuratum est ut revelata iam luce gratie, templum cum suis ceremoniis tolleretur ne forte aliquis parvulus in fide, dum videret omnia illa que a Domino fuerant instituta et a prophetis sanctificata adhuc permanere, paulatim recedendo a sinceritate fidei, ad carnalem iudaismum transiret.
marg.| {CMT24d1.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 10* {hom.76} − Sed qualiter verum est quod non mansit lapis super lapidem vel enim desolationem eius ostendens omnimodam, hoc dixit; vel secundum illum locum ubi erat sunt enim eius partes usque ad fundamenta destructe. Cum his et illud dicam, quoniam ex his que facta sunt, et de reliquis oportet credere quod peribunt perfecte.
10 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d1.5} HIERONYMUS. − Mystice autem recedente Domino de templo, omnia legis edificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a Iudeis possit impleri et, capite sublato, universa inter se membra compugnent.C a
a ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 222.375-223.378: «Et egressus iesus de templo ibat. et accesserunt ad eum discipuli eius ut ostenderent ei aedificia templi. ipse autem respondens dixit illis: uidetis haec omnia? amen dico uobis: non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur. iuxta historiam manifestus est sensus. recedente autem domino de templo omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a iudaeis possit impleri et capite sublato uniuersa inter se membra compugnent». [FG2013]*
<Paral.>   Thomas de Aquino, = CMC13d1.5 (Beda) . [MM2019]
C ¶Codd. : Li446 ( 212ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT24d1.6} ORIGENES. 11* {tract.27} − Omnis etiam homo, qui suscipiens in se verbum Dei, templum est; si post peccatum adhuc servat ex parte vestigia fidei et religionis, templum est ex parte destructum et ex parte consistens. Qui autem postquam peccaverit, curam sui non habet, paulatim minuitur, donec ad plenum recedat a Deo vivente et sic non relinquetur lapis super lapidem, mandatorum Dei, qui non destruatur.
11 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT24d2.1} REMIGIUS. − Perseverans Dominus in itinere, pervenit ad montem Oliveti; et quibusdam discipulis in via ostendentibus et laudantibus edificationem templi, ipse palam predixerat omnia esse destruenda idcirco cum pervenissent ad montem Oliveti, accesserunt ad eum interrogantes.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 24,3 
Sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt etc.12*
12 accesserunt etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT24d2.2} CHRYSOSTOMUS. 13* {hom.76} − Propter hoc autem secreto accesserunt , quia de magnis erant interrogaturi etenim cupiebant discere diem adventus eius, quia vehementer desiderabant gloriam eius videre.
13 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d2.3} HIERONYMUS. − Et interrogant tria14*: Quo tempore Hierusalem destruenda15*, dicentes:
14 tria] + primo Ed1953
15 destruenda] + sit Ed1953
Dic nobis, quando hec erunt?
marg.| Quo16* tempore Christus venturus17*.
Unde dicunt:
16 Quo] Secundo praem. Ed1953
17 venturus] + sit Ed1953
Et quod signum adventus tui?
marg.| Et 18* quo tempore consummatio seculi sit futura.
Unde dicunt:
18 Et] Tertio Ed1953
Et consummationis seculi?D b
b ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 223.385-387: «Sedente autem eo super montem oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: dic nobis quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? sedit in monte oliueti ubi uerum lumen scientiae nascebatur, et accedunt ad eum discipuli secreto qui mysteria et futurorum reuelationem nosse cupiebant et interrogant tria, quo tempore HHierusalem destruenda, quo uenturus Christus, quo consummatio saeculi sit futura». [FG2013]*
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT24d2.4} CHRYSOSTOMUS. 19* {hom.76} − Lucas autem ait unam esse interrogationem, que est de Hierosolyma, quasi estimantibus discipulis tunc futurum esse Christi adventum et finem mundi quando Hierosolyma destrueretur. Marcus autem non omnes eos de consummatione Hierosolyme interrogasse, sed petrum, Iacobum, Ioannem et andream, quasi liberius et securius Christo loquentes.
19 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d2.5} ORIGENES. 20* {tract.27} − Puto autem montem Oliveti mysterium esse Ecclesie que ex gentibus est.E
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
20 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d2.6} REMIGIUS. − Mons enim Oliveti non habet infructuosas arbores sed oliveta quibus lumen nutritur ad fugandas tenebras et quibus fessis requies, infirmis salus prestatur. Sedens autem Dominus supra montem Oliveti contra templum, de ruina ipsius et excidio iudaice gentis disputat, ut etiam ipso situ corporis monstret quia quietus manens in Ecclesia, impiorum superbiam condemnat.
marg.| {CMT24d2.7} ORIGENES. 21* {tract.27} − Agricola enim residens in monte Oliveti, verbum Dei est in Ecclesia confirmatum, Christus scilicet, qui semper oleastri ramos inserit in bonam olivam patrum. Qui habent fiduciam ante Christum, discere volunt signum adventus Christi et consummationis seculi. Est autem duplex adventus verbi in animam. Primus quidem stulta predicatio de Christo, quando predicamus Christum natum et crucifixum; secundus autem adventus est in viris perfectis, de quibus diciturc: « Sapientiam loquimur inter perfectos » et huic secundo adventui adiungitur consummatio seculi in viro perfecto, cui mundus crucifixus est.
c 1Cor. 2, 6.
21 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d2.8} HILARIUS. 22* {c.25} − Et quia tria a discipulis quesita sunt, distinctis et temporis et intelligentie significationibus separantur. Respondetur ergo primo de civitatis occasu, et deinde confirmatur veritate doctrine, ne quis fallax ignorantibus possit obrepere.
Unde sequitur:
22 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,4 
Et respondens Iesus dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
Numérotation du verset Mt. 24,5 
Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus.
marg.| {CMT24d2.9} CHRYSOSTOMUS. 23* {hom.76} − Neque enim de Hierosolyme destructione, neque de secundo adventu respondit statim; sed de malis quibus statim obviandum erat.
23 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d2.10} HIERONYMUS. − Unus autem eorum de quibus loquitur fuit Simon Samaritanus, quem in Actibus Apostolorumdlegimus, qui se magnam dicebat esse virtutem, hec quoque inter cetera in suis voluminibus scripta dimittens ego sum sermo Dei, ego omnipotens, ego omnia Dei. Sed et Ioannes Apostolus in epistola sua I loquiture: « Audistis quia antichristus venturus est »; nunc autem antichristi multi sunt. Ego reor omnes heresiarchas antichristos esse, et sub nomine Christi ea docere que contraria sunt Christo. Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum Dominus dixerit:
d Act. 8, 9.
e 1Io. 2, 18.
Et multos seducent.f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 223.389-399: «Multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum christus, et multos seducent. quorum unus est simon samaritanus quem in actibus apostolorum legimus, qui se magnam dei dicebat esse uirtutem; haec quoque inter cetera in suis uoluminibus scripta dimittens: ego sum sermo dei, ego sum speciosus, ego paraclitus, ego omnipotens, ego omnia dei. sed et iohannes Apostolus in epistula sua loquitur: audistis quia antichristus uenturus est, nunc autem antichristi multi sunt. ego reor omnes heresiarchas antichristos esse et sub nomine christi ea docere quae contraria sunt christo. nec mirum si aliquos ab his uideamus seduci cum dominus dixerit: et multos seducent». [FG2013].
marg.| {CMT24d2.11} ORIGENES. 24* {tract.27} − Multi autem sunt qui seducuntur quia larga est porta que ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. hoc autem solum sufficit ad cognoscendum seductionem antichristorum, qui dicunt ego sum Christus, quod numquam legitur Christus dixisse. Sufficiebant enim ad credendum quod ipse est Christus, opera Dei, et sermo quem docebat, et virtus ipsius. omnis etiam sermo qui profitetur expositionem Scripturarum secundum fidem earum, et non habet veritatem, antichristus est. veritas enim Christus est, et simulata veritas antichristus. Sed et omnes virtutes invenimus esse Christum, omnes simulatas virtutes Antichristum quoniam omnes species boni quascumque habet Christus in se in veritate ad edificationem hominum, omnes eas habet diabolus in specie ad seductiones sanctorum. opus ergo est nobis Deo auxiliatore, ne quis nos seducat, vel sermo, vel virtus. malum enim est invenire aliquem secundum mores vite errantem; multo autem peius arbitror esse non secundum verissimam regulam Scripturarum sentire.
24 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 3 
marg.| marg. | {CMT24d3.1} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Interrogantibus discipulis ea Dominus respondit que iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio Hierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat; in suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur; sive de ipso fine in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos. Cum itaque signa dicat que ad ista tria pertinent, quod eorum trium signorum ad aliquid horum referendum sit, diligenter considerandum est, ne forte quod pertinet ad unum, referendum putemus ad alterum.g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 265.18-266.6: «interrogantibus enim dominus ea respondit, quae iam ex illo tempore fuerant secutura, siue de excidio Hierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio, siue de aduentu suo per ecclesiam, in qua usque ad finem uenire non cessat - in suis enim ueniens agnoscitur, dum eius cotidie membra nascuntur, de quo aduentu ait: amodo uidebitis filium hominis uenientem in nubibus, de quibus nubibus dictum est per prophetam: mandabo nubibus meis, ne pluant super eam - siue de ipso fine, in quo apparebit uiuos iudicaturus et mortuos».
<ex quo>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 7, CCCM 174, p. 617: « Interrogantibus enim discipulis Dominus ea respondit, quae iam ex illo tempore fuerant secutura, siue de excidio H Hierusalem , unde orta est ipsius interrogationis occasio, siue de aduentu suo per ecclesiam, in quam usque ad finem uenire non cessat (in suis enim ueniens agnoscitur, dum eius cotidie membra nascuntur , de quo aduentu ait: Modo uidebitis Filium hominis uenientem in nubibus; de quibus nubibus dictum est per Prophetam: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam), siue de ipso fine, in quo apparebit uiuos iudicaturus et mortuos ».
<Paral.>   Thomas de Aquino, = CMC13d2.2 (Augustinus).
¶Nota : Augustin semble être cité d’après Raban qui a discipulis, mais cet ajout peut aussi s’être imposé aux deux excerpteurs du fait de la mise en contexte du passage. [MM2019]
marg.| {CMT24d3.2} CHRYSOSTOMUS. 25* {hom.76} − Hic autem loquitur de preliis que Hierosolymis erant futura, cum dicit:F
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
25 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,6 
Audituri enim estis prelia et opiniones preliorum.
marg.| {CMT24d3.3} ORIGENES. 26* {tract.28} − Qui audit ipsas voces que fiunt in preliis, audit prelia; qui autem de preliis longe gestis audit, opiniones vel rumores audit preliorum.G
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
26 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d3.4} CHRYSOSTOMUS. 27* {hom.76} − Quia vero per hoc turbari etiam discipuli poterant, ideo subdit videte ne turbemini. Deinde quia estimabant post illud bellum quo Hierusalem destrueretur, statim finem mundi esse venturum, eos in vera opinione stabilit, dicens:
27 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Oportet enim hec fieri, sed nondum statim est finis.
marg.| {CMT24d3.5} HIERONYMUS. − Id est non putemus diem instare iudicii, sed in tempus aliud reservari; cuius signum perspicue in consequentibus ponitur: h
h ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 223.402-224.404: «Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum uidete ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. cum haec igitur fieri uiderimus, non putemus diem intrare iudicii, sed in tempus illud reseruari cuius signum perspicue in consequentibus ponitur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 24,7 
Consurget28 enim gens contra29* gentem et regnum contra30* regnum.H
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
28 Consurget] Surget Li446
29 contra] in Ed1953
30 contra] in Ed1953
marg.| {CMT24d3.6} RABANUS. − Vel admonentur apostoli ne his advenientibus terreantur, ut Hierosolymam Iudeamque deserant; quia non statim finis, sed in quadragesimum annum desolatio provincie, ultimumque urbis et templi sequetur excidium de quibus subditur: consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum . Constat autem hic acerbissimos dolores, quibus omnis vastata est provincia, ad litteram contigisse.
marg.| {CMT24d3.7} CHRYSOSTOMUS. 31* {hom.76} − Deinde ut ostendat quoniam et ipse preliabitur contra Iudeos, non solum bella prenuntiat, sed et plagas divinitus illatas. Unde subdit:
31 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
marg.| {CMT24d3.8} RABANUS. − Notandum quod in hoc quod dicit consurget gens in gentem, ostenditur perturbatio hominum; erunt pestilentie, ecce inequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas terre; terremotus per loca, ecce respectus ire desuper.
marg.| {CMT24d3.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 32* {hom.76} − Et non simpliciter hec fient secundum consuetudinem antea in hominibus existentem; sed ex ira que erit desuper et propter hoc non simpliciter dixit ea esse ventura, neque repente; sed cum quadam significatione subdit
32 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,8 
Hec autem omnia sunt initia dolorum,
marg.| id est iudaicorum malorum.
marg.| {CMT24d3.10} ORIGENES. 33* {tract.28} − Vel aliter. Sicut egrotant corpora ante mortem, sic necesse est ante corruptionem mundi ut quasi languens terra frequentius terremotibus conquassetur, aer etiam vim mortiferam concipiens pestilens fiat; et vitalis virtus terre deficiens, suffocet fructus. consequens autem est ut propter inopiam ciborum, in avaritiam et bella homines excitentur; sed quia insurrectiones et lites interdum fiunt propter avaritiam, interdum autem propter concupiscentiam principatus, et gloriam vanam; adhuc profundiorem dabit aliquis causam eorum que ante finem mundi sunt ventura. Sicut enim adventus Christi in pluribus gentibus divina virtute fecit pacem, sic consequens est ut propter abundantiam iniquitatis refriguerit caritas multorum; et ideo dereliquerit illos Deus, et Christus eius, iterum fieri prelia, dum non prohibentur a sanctitate operationes seminatrices bellorum: sed et adversarie virtutes dum non vetantur a sanctis et a Christo, absque prohibitione operabuntur in cordibus hominum, ut excitent gentem adversus gentem, et regnum adversus regnum. Si autem, sicut quibusdam placet, et fames et pestilentie ab angelis Satane fiunt, hec etiam tunc invalescent ab adversis virtutibus, quando non fuerint sales terre et lux mundi, Christi discipuli, destruentes que ex demonum malitia seminantur. Et aliquando quidem in Israel fames et pestilentie fiebant propter peccata, quas orationes sanctorum solvebant. Bene autem per loca non enim insimul vult Deus perdere humanum genus; sed iudicans per partes, dat penitentie locum. si autem incipientibus huiusmodi malis, non fuerit facta correptio, proficient ad peius. Unde sequitur: Hec autem omnia initia sunt dolorum , generalium scilicet in universo mundo, et eorum qui secuturi sunt adversus impios, ut in doloribus acutissimis crucientur.
33 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d3.11} HIERONYMUS. − Mystice autem videtur regnum contra regnum consurgere, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universe terre, et a vera fide separatio, in hereticis magis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesie victoriam faciunt.i
i ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 224.409-413: «Surget enim gens contra gentem et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; haec omnia initia sunt dolorum. non ambigo et haec quidem iuxta litteram futura quae scripta sunt, sed mihi uidetur regnum contra regnum et pestilentiae eorum quorum sermo serpit ut cancer et fames audiendi uerbi dei et commotio uniuersae terrae et a uera fide separatio in hereticis magis intellegi, qui contra se inuicem dimicantes Ecclesiae uictoriam faciunt. quod autem dixit: haec autem initia sunt dolorum, melius transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam, aduentus antichristi, non partus intellegatur». [FG2013]
marg.| {CMT24d3.12} ORIGENES. 34* {tract.28} − Oportet autem hec fieri antequam videamus perfectionem sapientie que est in Christo, sed non statim erit finis quem querimus pacificus enim finis longe est ab hominibus istis.
34 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d3.13} HIERONYMUS. − Quod autem dixit hec omnia initia sunt dolorum, melius transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam adventus antichristi, non partus intelligatur.j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 224.413-416: «Surget enim gens contra gentem et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; haec omnia initia sunt dolorum. non ambigo et haec quidem iuxta litteram futura quae scripta sunt, sed mihi uidetur regnum contra regnum et pestilentiae eorum quorum sermo serpit ut cancer et fames audiendi uerbi dei et commotio uniuersae terrae et a uera fide separatio in hereticis magis intellegi, qui contra se inuicem dimicantes Ecclesiae uictoriam faciunt. quod autem dixit: haec autem initia sunt dolorum, melius transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam, aduentus antichristi, non partus intellegatur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT24d4.1} RABANUS. − Quo merito Hierosolymis, ac provincie Iudeorum universe tot irroganda fuerint adversa, Dominus manifestat subdens:
Numérotation du verset Mt. 24,9 
Tunc tradent vos, etc.
marg.| {CMT24d4.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 35* {hom.76} − Vel aliter . Quia discipuli audientes ea que de Hierosolyma dicebantur, sic dispositi erant ut extra turbationem essent, quasi de alia pena audientes, sibi vero prospera superventura sperabant, que advenire valde desiderabant; propter hoc eis gravia prenuntiat, in sollicitudine eos statuens. Et prius quidem iusserat eos vigilare contra deceptionem seductorum; nunc autem tyrannorum violentiam eis predicit, dicens: Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos . Opportune enim eorum mala interposuit, mitigationem habentia a communibus malis nec solum ita eos consolatus est, sed ostendendo tribulationis causam, adiungens quod propter nomen eius hec essent passuri
Unde sequitur:
35 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.
marg.| {CMT24d4.3} ORIGENES. 36* {tract.28} − Sed quomodo etiam in ultimis partibus terre commorantibus gentibus odio habetur populus Christi nisi forte et hic aliquis dicat propter exaggerationem positum omnibus pro multis. Sed et hoc quod dicit tunc tradent vos, habet questionem nam et priusquam hec fierent, traditi sunt christiani in tribulationes. Sed aliquis respondebit, quoniam tunc maxime tradentur christiani in tribulationes quemadmodum umquam. Amant enim qui in calamitatibus sunt, causas earum discutientes invenire aliquid quod loquantur. Consequens ergo est ut quasi derelinquentibus hominibus Deorum culturam propter multitudinem christianorum, dicant fieri bella, fames, et pestilentias; sed et terremotus causam dicant christianos, propter quod et persecutiones passe sunt Ecclesie.
36 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d4.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 37* {hom.76} − Postquam autem iam duplex prelium posuit, scilicet quod est a seductoribus, et quod est ab inimicis; consequenter tertium prelium ponit, quod est a falsis fratribus, unde subdit
37 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,10 
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Vide autem et paulum hec plorantem et dicentemk: « Foris pugne, intus timores »; et alibil: « Pericula in falsis fratribus »; de quibus ibi dicit tales sunt pseudoapostoli operarii subdoli. Unde et hic subdit:
Numérotation du verset Mt. 24,11 
Et multi pseudoprophete surgent et seducent multos.
marg.| {CMT24d4.5} REMIGIUS. − Imminente enim captivitate Hierusalem, multi insurrexerunt, Christianos se esse dicentes, et multos seduxerunt quos Paulus nominat falsos fratres, Ioannes vero antichristos.
marg.| {CMT24d4.6} HILARIUS. 38* {c.25} − Ut Nicolaus, unus ex septem diaconibus fuit, multosque39* mentita veritate pervertit.I
I ¶Codd. : Li446 (214ra) Md214 (159ra) Ed1953 {MM2019}
38 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
39 multosque] qui multos Ed1953
marg.| {CMT24d4.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 40* {hom.76} − Deinde quod his difficilius est ostendit, quia tales pseudoprophete nullam mitigationem a caritate accipient.
Unde sequitur:
40 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,12 
Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
marg.| {CMT24d4.8} REMIGIUS. − Id est vera dilectio erga Deum et proximum nam quanto magis ab unoquoque iniquitas suscipitur, tanto magis in corde ipsius ardor caritatis extinguitur.
marg.| {CMT24d4.9} HIERONYMUS. − Considerandum autem41, quod non negavit omnium futuram esse caritatem, sed multorum nam in apostolis et in eorum similibus permansura est caritas, de qua Paulus dicitm: « Quis nos separabit a caritate Christi? »n
Propter quod et hic subdit:
m Rm. 8, 35.
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 224.421 -225.425: «Et quoniam abundauit iniquitas refrigescet caritas multorum. non omnium negauit fidem sed multorum. multi enim uocati, pauci autem electi. nam in apostolis et similibus eorum permansura est caritas de qua scriptum est: aqua multa non poterit extinguere caritatem; et ipse paulus: quis nos separabit a caritate christi? tribulatio an angustia et reliqua». [FG2013]
41 autem] tamen Li446
Numérotation du verset Mt. 24,13 
Qui autem perseveravit usque in finem, hic salvus erit.
marg.| {CMT24d4.10} REMIGIUS. − Usque in finem dicit usque ad terminum vite sue qui enim usque ad terminum vite sue in confessione nominis Christi perseveraverit, et in caritate salvus factus est.
marg.| {CMT24d4.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 42*{hom.75} − Deinde ne dicerent qualiter ergo inter tot mala vivemus, quod plus est promittit quod non solum viverent, sed etiam ubique docerent.
Unde subditur:
42 homiliaro] scrips., om. Li446 * , homeliario Li446 ² , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,14 
Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe.J
J ¶Codd. : Li446 Md214 (159rb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT24d4.12} REMIGIUS. 43 − Quia enim noverat Dominus corda discipulorum contristanda esse de excidio Hierusalem et perditione sue gentis, hoc solacio consolatur eos, quod multo44 plures credituri erant de gentibus quam de Iudeis perirent.K
K ¶Codd. : Li446 (214ra) Md214 (159rb) Ed1953 {MM2019}
43 Remigius] Crisostomus Li446 * (cancel.)
44 quod multo] quoniam multi Md214
marg.| {CMT24d4.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 45* {hom.78} − Quod autem et ante captionem Hierosolyme ubique predicatum est evangelium, audi quod ait Pauluso: « In omnem terram exivit sonus eorum ». Et vides eum a Hierusalem ad Hispaniam currentem. Si autem unus tantam portionem accepit, excogita reliqui quanta operati sunt. unde et quibusdam scribens, de evangelio dicitp: « Quod fructificat et crescit in omni creatura que sub celo est ». Hoc autem est maximum signum virtutis Christi, quod in triginta annis vel parum amplius evangelii sermo fines orbis terrarum implevit. quamvis autem evangelium ubique predicatum fuerit, non tamen omnes crediderunt propter quod subdit:
o Rm. 10, 18.
p Col. 1, 6.
45 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
In testimonium omnibus gentibus
marg.| id est in accusationem his qui non crediderunt. Qui enim crediderunt, testabuntur adversus eos qui non crediderunt, et condemnabunt eos. Convenienter autem postquam predicatum est evangelium per orbem terrarum, tunc Hierosolyma periit.
Unde sequitur:
Et tunc veniet consummatio
marg.| id est finis Hierosolymorum. Qui enim viderunt Christi virtutem ubique refulgentem et in brevi tempore orbem terrarum supergressam, quam veniam habere debuerunt in ingratitudine permanentes?q
q <Paral.>  Thomas de Aquino, Cf. In Rm. 10, lect. 3, Marietti n° 848, p. 157: «Chrysostomus autem super matth. e contrario dicit hoc quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostolorum, exponens sic quod habetur matth. xxiv, 14: et oportet hoc Evangelium praedicari in universo orbe et tunc veniet consummatio, idest, destructio Hierusalem».
marg.| {CMT24d4.14} REMIGIUS. − Potest autem et totus locus iste referri ad consummationem seculi. Tunc enim plurimi scandalizabuntur recedentes a fide, videntes multitudinem et divitias malorum, et miracula antichristi, et consocios persequentur; et antichristus mittet pseudoprophetas qui seducent multos; et abundabit iniquitas, quoniam numerus malorum augebitur; et refrigescet caritas, quoniam numerus bonorum minuetur.
marg.| {CMT24d4.15} HIERONYMUS. − Signum etiam Dominici adventus est in toto orbe evangelium predicari ut nullus sit excusabilis.L r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 225.429430: «Et praedicabitur hoc evangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio. signum aduentus dominici est evangelium in toto orbe praedicari ut nullus sit excusabilis, quod aut iam completum aut in breui cernimus esse complendum. non enim puto aliquam remansisse gentem quae christi nomen ignoret et quamquam non habuerit praedicatorem, tamen ex uicinis nationibus opinionem fidei non potest ignorare». [FG2013]*
L ¶Codd. : Li446 (214rb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT24d4.16} ORIGENES. 46* {tract.28} − Quod autem dicitur eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, sic salvare quis poterit, quia nunc quidem in unum consenserunt omnes gentes adversus christianos. Cum autem contigerint que Christus predixit, tunc fient persecutiones iam non ex parte sicut ante, sed generaliter ubique adversus populum Dei.
46 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d4.17} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Sed qui putant hoc quod dicitur predicabitur evangelium regni in universo orbe sper ipsos apostolos factum esse, non ita esse certis documentis probatum est. Sunt enim in Africa barbare innumerabiles gentes, in quibus nondum esse predicatum47* evangelium ex his qui ducuntur inde captivi, addiscere in promptu est. Neque tamen ullo modo recte dici potest istos ad promissionem Dei non pertinere. Non enim Romanos solum, sed omnes gentes Dominus semini Abrahe iurando promisit. [2] In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut48* sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant. Quomodo enim illud implebitur: E  ritis odio omnibus gentibus propter nomen meum t, nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint et quos oderint ? Non est igitur ab apostolis predicatio ista completa, quando adhuc sunt gentes in quibus nondum cepit impleri. [3] Quod autem dixit Apostolusu« In omnem terram exivit sonus eorum », quamvis locutio sit preteriti temporis, verbis tamen quod futurum erat dixit, non quod iam factum atque completum sicut et ipse propheta, quo usus est teste, fructificare et crescere dixit evangelium in universo mundov, ut ita signaret usque quo crescendo esset venturum. Si ergo latet quando evangelio universus orbis implebitur, proculdubio latet quando finis erit ante quippe non erit.M w
s Mt. 24, 14.
t Mt. 24, 9.
u Rm. 10, 18; cf. Ps. 18, 5.
v Cf. Col. 1, 5-6.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 12, CSEL 57, [1] p. 284.14-19; p. 285.4-7: «nescio tamen, utrum intueri aliquid certius in hac quaestione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud, quod in epistula priore iam posui, quando evangelio mundus uniuersus impleatur. quod enim putat uenerabilitas tua iam hoc per ipsos apostolos factum, non ita esse certis documentis probaui. sunt enim apud nos, hoc est in africa barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum evangelium ex his, qui ducuntur inde captiui et romanorum seruitiis iam miscentur, cotidie nobis addiscere in promptu est. pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque paucissimi, qui pacati romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a romano constituantur imperio, et illi ipsi eorum praefecti christiani esse coeperunt. interiores autem, qui sub nulla sunt potestate romana, prorsus nec religione christiana in suorum aliquibus detinentur neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem dei non pertinere. non enim romanos sed omnes gentes dominus semini abrahae media quoque iuratione promisit. [...]» [2]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 12, CSEL 57, p. 287.2-13; p. 288.7-12: in quibus ergo gentibus nondum est ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes, qui ibi fuerint, credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium; non enim omnium est fides. credit itaque omnis gens in omnibus, qui electi sunt ante constitutionem mundi, in ceteris non credit et credentes odit. quo modo enim et illud implebitur: eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum, nisi in omnibus gentibus sint, et qui oderint et quos oderint? quo pacto igitur ab apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes, quod certissimum est nobis, in quibus modo coepit et in quibus nondum coepit impleri? [...]» [3]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 12, CSEL 57, p. 288.7-12; p. 289.8-15: quod autem dixit apostolus: numquid non audierunt? in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, quamuis locutus sit praeteriti temporis uerbis, tamen, quod futurum fuerat, dixit, non quod iam factum atque completum, sicut ipse propheta, quo usus est teste, non ait in omnem terram exiturus, sed: exiit, inquit, sonus eorum, quod utique nondum erat factum; quale est etiam illud: foderunt manus meas et pedes, quod tam longe postea factum nouimus. [...] et tamen, tamquam factum fuisset, dictum est, quod certo sciebatur futurum. multo minus mirandum est, quod etiam uerbis praesentis temporis usus est in eo, quod illum identidem dixisse memorasti: propter spem, quae reposita est uobis, quam ante audistis in uerbo ueritatis evangelii, quod aduenit in uos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens, quamuis evangelium nondum mundum tenebat uniuersum; sed fructificare illud in uniuerso mundo dixit et crescere, ut ita significaret, quousque fuisset fructificando et crescendo uenturum. si ergo latet, quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet, quando finis erit; ante quippe non erit».
<Paral.>   Thomas de Aquino, [1]   Thomas de Aquino , In Rm. 10, lect. 3, Marietti n° 848, p. 157: «Et ideo hoc dicit Augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam gentes in Africae partibus, quibus non erat fides Christi praedicata».[MM2019]
M ¶Codd. : Li446 (214ra-va) Ed1953 {MM2019}
47 e. pr.] inv. Ed1953
48 ut] quod Ed1953
marg.| {CMT24d4.18} ORIGENES. 49 − [b] Cum ergo omnis gens audiverit evangelii predicationem, tunc erit seculi finis. Et hoc est quod sequitur: Et tunc veniet 50*  consummatio . [a] Multe enim non solum Barbarorum sed etiam nostrarum gentium nondum audierunt christianitatis verbum.N x
x ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 141 (Mt. 28, 9-14), GCS 38, p. 75.27-28: «Tunc 'pseudoprophetae multi insurgent multitudinem insensatorum fallentes; tunc et refrigescente caritate non solum apud infideles. sed etiam in ipsis fidelibus. et fervor caritatis ex multis iniquitatibus refrigescet, ita ut pauci remaneant certantes pro veritate usque ad finem, qui et salvandi sunt soli. et in hoc statu constitutis rebus. evangelium, quod prius non fuerat praedicatum in toto mundo [a] (multi enim non solum barbararum , sed etiam nostrarum gentium usque nunc non audierunt Christianitatis verbum), tunc praedicabitur, [b] ut omnis gens evangelicam audiat praedicationem et nemo derelinquatur, qui non audivit. et tunc erit saeculi finis».
<Non hab.> Origenes graecus. [MM2019]
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
49 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
50 veniet] erit Ed1953
marg.| {CMT24d4.19} GLOSSA<TOR>. − [1] Utrumque autem dictorum teneri 51* potest, si tamen diverso modo diffusio predicationis evangelii intelligatur. Si enim intelligatur quantum ad fructum predicationis, qui est ut in singulis gentibus fundetur Ecclesia credentium in Christum, ut Augustinus exponit y  , est signum quod oportet precedere ante finem mundi. Non tamen precessit ante destructionem Hierosolyme. [2] Si autem intelligatur quantum ad famam predicationis, sic ante finem Hierosolyme fuit completum, discipulis Christi per quatuor mundi partes dispersis. Unde Hieronymus 52 dicitz: « Non puto aliquam remansisse gentem que Christi nomen ignoret et, quamquam non habuerit predicatorem, tamen ex vicinis gentibus opinionem fidei non potest ignorare ».O aa
y Cf. Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 12, CSEL 57, p. 287.2-13 <ex quo> CMT24,9-14 § 4.17 : Augustinus: «In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut sit».
z Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 225.432-434: «Et praedicabitur hoc evangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio. signum aduentus dominici est evangelium in toto orbe praedicari ut nullus sit excusabilis, quod aut iam completum aut in breui cernimus esse complendum. non enim puto aliquam remansisse gentem quae christi nomen ignoret et quamquam non habuerit praedicatorem, tamen ex uicinis nationibus opinionem fidei non potest ignorare». [FG2013]*
aa ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
[2] <Paral.>  Thomas de Aquino, In Rm. 10, lect. 3, Marietti n° 848, p. 1580: «Et est notandum quod secundum Augustinum haec verba nondum erant completa, quando apostolus talia loquebatur sed praevidebat ea esse complenda. Et ideo utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem divinae praeordinationis: sicut etiam David, cuius verba assumit apostolus, manifeste utebatur praeterito pro futuro. Et ideo hoc dicit Augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam gentes in Africae partibus, quibus non erat fides Christi praedicata. Chrysostomus autem super matth. e contrario dicit hoc quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostolorum, exponens sic quod habetur matth. xxiv, 14: et oportet hoc Evangelium praedicari in universo orbe et tunc veniet consummatio, idest, destructio Hierusalem. Utrumque autem est aliqualiter verum. Tempore enim apostolorum, ad omnes gentes etiam usque ad fines mundi pervenit aliqua fama de praedicatione apostolorum per ipsos apostolos vel discipulos eorum. Matthaeus namque praedicavit in Aethiopia, Thomas in India, Petrus et Paulus in occidente. Et hoc est quod Chrysostomus dicere intendit. Non tamen sic fuit impletum tempore apostolorum, quod in omnibus gentibus Ecclesia aedificaretur, quod tamen est implendum ante finem mundi, ut dicit Augustinus in epistola ad Hesychium. Magis tamen praesenti intentioni apostoli congruit expositio Chrysostomi quam Augustini».
¶Nota : La structure logique de la sentence et son parallèle dans le commentaire thomasien de l’épître aux Romains, à la fois proche et différent, l’absence d’identification dans les autres sources connues, tout désigne ici une détermination thomasienne. [MM2019]
<Non hab.> Glossa ordinaria [FG2017]   Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 24, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 172v-173r [MM2019]
O ¶Codd. : As115 (130 rb) Li446 Ed1953 {MM2015} {FG2017} {MM2017}
51 teneri As115 Li446 ] teneri Ed1953
52 Hieronymus] Ieronimus in textu, non rubricant As115 Li446
marg.| {CMT24d4.20} ORIGENES. 53*{tract.28} − Moraliter autem qui visurus est, secundum Verbum Dei, adventum gloriosum illum in animam suam, necesse est ut secundum mensuram profectus sui insidias a contrariis operationibus patiatur, quasi magnus athleta, et Christus in eo ab omnibus odiatur non tantum a gentibus secundum carnem, quantum a gentibus spiritualium nequitiarum. Sed et in questionibus pauci erunt veritatem plenius attingentes. Plures autem scandalizabuntur, et cadent ab ea, proditores et accusatores alterutrum propter dissensionem dogmatum veritatis; quod causa fiet ut odiant se invicem. Multi etiam erunt non sane tradentes de futuris sermonem, et quomodo non oportet interpretantes prophetas quos pseudoprophetas dicit, seducentes multos; et ferventem dilectionem que prius fuerat in simplicitate fidei, refrigescere facient. Sed qui potuerit manere in apostolice traditionis proposito, ipse salvabitur; et sic predicatum evangelium in animas omnium, erit in testimonium omnibus gentibus, id est omnibus cogitationibus incredulis animarum.P
P ¶Codd. : Li446 (214va-vb) Ed1953 {MM2019}
53 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT24d5.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 54*{hom.77} − Quia supra occulte insinuavit Hierosolyme finem, consequenter idem manifeste ostendit, prophetiam inducens que destructionem Iudeorum credere facit.Q
Unde dicit:
54 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,15 
Cum ergo videritis abominationem desolationis que dicta est a Daniele propheta55 stantem in loco sancto, qui legit intelligat.
55 propheta] om. Ed1470
marg.| {CMT24d5.2} HIERONYMUS. − Hoc autem quod dictum est: qui legit intelligat , ponitur ut ad intelligentiam mysticam provocemur. Legimus autem in Danieleabhoc modo et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium et libamina, et in templo desolationum abominatio erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem.R ac
ab Dn. 9, 27.
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 225.437-442: «Cum ergo uideritis abominationem desolationis quae dicta est a danihelo propheta stantem in loco sancto; qui legit intellegat. quando ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est. legimus autem in danihelo hoc modo: et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina, et in templo abominatio desolationum erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem». [FG2013]
marg.| {CMT24d5.3} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Lucas quidem, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis que a Daniele predicta est, quando expugnata est Hierusalem, eodem loco hec Domini verba commemoratadcum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio eius.ae
ad Mt. 21, 20.
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 268.18-23: «lucas uero, ut ostenderetur tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a danihele praedicta est, quando expugnata est Hierusalem, haec eodem loco domini uerba commemorat: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius».
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC13d4 ; CLC21d5.3 ; Augustinus [MM2019]
marg.| {CMT24d5.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 56* − Unde abominationem desolationis videtur mihi exercitum dicere quo scilicet desolata est civitas sancta Hierusalem.af
af ¶Fons : Cf. Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 49 (Mt. 24, 15), PG 56, 906.43: «Nam in quo loco Marcus et praesens Matthaeus ponunt, Cum videritis abominationem desolationis (Marc. 13. 14): in ipso loco Lucas sic ponit: Cum videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia propinquavit desolatio ejus (Luc. 21. 20)». <vel> PG 56, 907.6: Abominationem autem desolationis diximus esse hanc ipsam haeresim, quae occupavit sanctae Ecclesiae loca, et multos desolavit a fide, et ipsum exercitum Antichristi, et caeteras haereses, quae coeperunt publice habere Ecclesias, locum obtinentes Ecclesiae sanctum». [MM2019]
56 in homiliario] scrips., omel. Li446, super Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d5.5} HIERONYMUS. − Aut potest intelligi de imagine Cesaris, quam Pilatus posuit in templo, aut de Hadriani equestri statua, que in ipso sancta sanctorum loco stetit usque in presentem diem. Abominatio enim secundum veterem Scripturam idolum nuncupatur; et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit.ag
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 226.448-453: «De hoc et Apostolus loquitur quod homo iniquitatis et aduersarius eleuandus sit contra omne quod dicitur deus, aut quod colitur ita ut audeat stare in templo dei et ostendere quod ipse sit deus, cuius aduentus secundum operationem Satanae destruat eos et ad dei solitudinem redigat qui se susceperint. potest autem simpliciter aut de antichristo accipi aut de imagine caesaris quam pilatus posuit in templo aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. abominatio quoque secundum ueterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo atque destructo idolum positum sit». [FG2013]
marg.| {CMT24d5.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 57* {hom.76} − Vel quia ille qui desolavit civitatem et templum, statuam intus posuit. Ut autem discant quoniam viventibus quibusdam eorum hec erunt, propter hoc dixit cum videritis. Ex quo admirare Christi virtutem et discipulorum fortitudinem, qui in talibus temporibus predicabant, in quibus omnia iudaica impugnabantur. Apostoli autem ex Iudeis existentes, leges introduxerunt novas adversus romanos tunc dominantes. Infinita milia Iudeorum ceperunt romani, et duodecim viros non superaverunt nudos et inermes. Quia vero multoties contigerat in gravibus preliis Iudeos restauratos fuisse, sicut temporibus sennacherib et Antiochi; ne aliquis suspicetur tale aliquid futurum, suis fugiendum esse precepit cum subdit :
57 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,16 
Tunc qui in Iudea sunt fugiant ad montes.
marg.| {CMT24d5.7} REMIGIUS. − Hec enim omnia imminente desolatione Hierusalem, constat fuisse impleta, appropinquante namque romano exercitu, omnes Christiani qui in provincia erant, sicut Historia ecclesiastica refert, divino oraculo moniti58*, longius recesserunt, et59 transeuntes Iordanem, venerunt in Pellam civitatem, et ibi sub tutela Agrippe regis, cuius mentio in Actibus apostolorum fit, aliquanto tempore manserunt. Ipse autem Agrippa, cum parte Iudeorum que sibi obtemperabat, romano subditus erat imperio.S ah
ah ¶Fons : Remigius Autissiodorensis , In Mt. [RB7226] (Mt. 24, 15-17), c. 87: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 257ra  ; c. 87 (88?) (in nativitate plurimorum martyrum): BAV, Vat. lat. 648, f. 230rb : « Hec enim [om. Barcelona] omnia imminente desolatione [excidio desolationis V648] Hierusalem, constat fuisse impleta appropinquante namque [autem Barcelona] romano exercitu et, exterminio iudaice gentis, omnes Christiani qui in provincia erant, sicut Historia ecclesiastica refert, divino oraculo moniti longius recesserunt, et transeuntes Iordanem, venerunt in pellam civitatem et ibi sub tutela Aggrippe regis cuius mentio in Actibus apostolorum fit, aliquanto tempore manserunt. Ipse etiam Agrippa, cum [+ ea Barcelona] parte Iudeorum que sibi obtemperabat, romano subditus erat imperio ».
<ex quo> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 21, 20) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 211a marg.], ed. Gloss-e : «ET QUI IN MEDIO. Ecclesiastica historia narrat Christianos qui in Iudea erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Iordanem in civitate Pella, donec desolatio Iudee impleretur habitasse ». [MM2021]
58 oraculo moniti] monitu Ed1470 , miraculo moniti Ed1571 Ed1953
59 et Ed1953 ] om. Ed1470 Ed1571
marg.| {CMT24d5.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 60* {hom.77} − Deinde ostendens inevitabilia mala futura esse Iudeis et infinitam calamitatem, subdit :
60 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,17 
Et qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo sua.
marg.| Eligibilius enim erat nudo corpore salvari, quam intrare61 domum ut tolleret vestimentum, et occidi62. Propter quod et de eo qui est in agro subdit :
61 intrare] + in Li446
62 et occidi] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 24,18 
Et qui in agro est, non revertatur tollere tunicam suam.
marg.| Si enim qui in civitate sunt fugiunt, multo magis qui foris sunt non oportet ad civitatem refugere. Et quidem pecunias contemnere facile est, et providere sibi in vestimentis non difficile; que autem a natura sunt, qualiter aliquis fugiet qualiter enim pregnans fiet levis ad fugam, aut lactans poterit eum quem peperit deserere propter quod subdit:
Numérotation du verset Mt. 24,19 
Ve autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus.
marg.| His quidem, quia pigriores sunt, et quia facile fugere non possunt, onere conceptionis gravate. His autem, quia detinentur vinculo compassionis filiorum, et non possunt simul salvare eos quos lactant.T
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d5.9} ORIGENES. 63* {tract.29} − Vel quoniam non erit tunc tempus miserendi neque super pregnantes, neque super lactantes, neque super infantes earum. Et quasi ad Iudeos loquens, qui arbitrabantur in sabbato non oportere ambulare viam amplius quam est sabbati iter, subdit
63 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,20 
Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.
marg.| {CMT24d5.10} HIERONYMUS. − Quia scilicet in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, et in montibus desertisque latitare; in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint; aut mors imminens, si remanserint.ai
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 227.485-488: «Orate autem ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato. si de captiuitate HHierusalem uoluerimus accipere quando a tito et uespasiano capta est, orare debent ne fuga eorum hieme uel sabbato fiat, quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere et in montibus desertis que latitare, in altero aut transgressio legis est, si fugere uoluerint, aut mors imminens, si remanserint. si autem de consummatione mundi intellegitur, hoc praecipit ut non refrigescat fides nostra et in christum caritas, neque ut otiosi in opere dei torpeamus uirtutum sabbato». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, [b] CMC13d4 * : Augustinus [MM2019]
marg.| {CMT24d5.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 64* {hom.77} − Vide autem quoniam adversus Iudeos est hic sermo non enim apostoli sabbatum erant observaturi, neque ibi mansuri, cum vespasianus hoc egit; etenim plures eorum iam premortui erant. Si autem aliquis remanserat, in aliis partibus orbis terrarum tunc conversabatur. Propter quid autem hoc orandum esse dixerit, subdit:
64 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,21 
Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
marg.| {CMT24d5.12} AUGUSTINUS. In epistola ad Hesychium. 65* − [1] Apud Lucamaj autem 66*sic legitur: « Erit autem pressura magna super terram, et ira populo huic » et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes ». [2] Nam et Iosephus, qui iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit illi67* populo tunc accidisse ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creature initio, nec futuram; sed etsi tempore antichristi talis aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum, quod eis talis amplius futura non erit. Si enim antichristum illi primitus et precipue recepturi sunt68, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.U ak
aj Lc. 21, 23-24.
ak ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 267.21-26: «hoc autem lucas ita posuit, ut appareat ad illius ciuitatis excidium pertinere; nam sic apud eum legitur: uae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus; erit enim pressura magna super terram et ira populo huic et cadent in ore gladii et captiui ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum». [2]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 270.16-24: «nam iosephus, qui iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut uix credibilia uideantur. unde non inmerito dictum est talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio nec futuram. sed etsi tempore antichristi talis aut maior forsitan erit, intellegendum est de illo populo dictum, quod ei talis amplius futura non erit; si enim antichristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus».
<Paral.>   Thomas de Aquino, [b] CMC13d4 * (Augustinus) [MM2019]
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
65 In epistola] om. Ed1953
66 autem] om. Ed1953
67 illi] om. Ed1953
68 sunt] iter. Li446
marg.| {CMT24d5.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 69* {hom.77} − Interrogo autem Iudeos, unde tam intolerabilis ira divinitus venit super eos, omnibus que ante facte sunt difficilior. Nam manifestum est quoniam propter crucis manifestationem. Sed adhuc ostendit ipsos graviori pena fuisse dignos, in hoc quod dicitur:
69 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,22 
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro.
marg.| Ac si diceret si amplius durasset prelium romanorum adversus civitatem, universi periissent Iudei. Omnem enim carnem iudaicam dicit, et qui foris et qui intus erant non enim solum eos qui in Iudea erant impugnabant romani, sed et eos qui ubique dispersi erant persequebantur.
marg.| {CMT24d5.14} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Quidam autem convenienter mihi intellexisse videntur mala ipsa significata nomine dierum, sicut sunt dicti dies mali in aliis scripture divine locis neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea que fiunt in eis. ipsa enim dicta sunt breviari, ut Deo tolerantiam donante, minus sentirentur; ac si que magna essent, fierent brevia.al
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 270.2-7: «nam quidam conuenientius intellexisse mihi uidentur mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis diuinae scripturae locis; neque enim dies ipsi mali sunt sed ea, quae fiunt in eis. ipsa ergo dicta sunt breuiari, ut deo donante tolerantiam minus sentirentur ac sic, quae magna essent, breuia fierent». [MM2019]
marg.| {CMT24d5.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 70* {hom.77} − Ne vero Iudei dicerent71, quoniam propter predicationem et discipulos Christi hec mala evenerunt, ostendit quod nisi illi essent, radicitus periissent. Unde subditur:
70 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
71 Iudei dicerent] inv. Li446
Sed propter electos breviabuntur dies illi.
marg.| {CMT24d5.16} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − [a] Non enim debemus ambigere, quando eversa est Hierusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. [c] Non autem desunt qui existimant ita breviores dies illos futuros, [b] quod cursu solis celeriore brevientur, [d] sicut fuit longior dies orante Iesu nave.am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 269.23-270.12: «[a] non enim debemus ambigere, quando euersa est Hierusalem, fuisse in illo populo electos dei, qui ex circumcisione crediderant siue fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breuiarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. nam quidam conuenientius intellexisse mihi uidentur mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis diuinae scripturae locis; neque enim dies ipsi mali sunt sed ea, quae fiunt in eis. ipsa ergo dicta sunt breuiari, ut deo donante tolerantiam minus sentirentur ac sic, quae magna essent, breuia fierent. sed siue isto modo intellegenda sit dierum illa breuiatio siue quod ad paucitatem redigerentur siue [b] quod cursu solis celeriore breuiarentur - [c] non enim desunt, qui et hoc existiment, ita scilicet dictos breuiores dies futuros, [d] sicut fuit longior dies orante iesu naue - , tamen lucas euangelista et hanc dierum breuiationem et abominationem desolationis, quae duo ipse non dixit, sed matthaeus marcus que dixerunt, ad euersionem Hierusalem docuit pertinere alia cum eis dicens apertius de hac eadem re, quae illi posuerunt obscurius». [MM2019]
marg.| {CMT24d5.17} HIERONYMUS. − Nec recordantur illius scriptian: « Ordinatione tua perseverat dies ». Sed iuxta temporum qualitatem, id est abbreviatos non mensura sed numero, ne temporum mora concutiatur credentium fides. ao
an Ps. 118, 91.
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 227.495-228.500: «Et nisi breuitati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. adbreuiatos dies non secundum deliramenta quorundam qui putant temporum momenta mutari nec recordantur illius scripti: ordinatione tua permanet dies, sed iuxta temporum qualitatem sentire debemus, id est adbreuiatos non mensura sed numero, ut quo modo in benedictione dicitur: longitudine dierum replebo eum, sic et nunc adbreuiati dies intellegantur ne temporum mora fides concutiatur credentium». [FG2013]
marg.| {CMT24d5.18} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Non tamen putemus hebdomadas Danielis, vel propter dierum breviationes fuisse turbatas, vel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine temporum esse complendas. Apertissime enim Lucas testatur danielis prophetiam tunc fuisse completam quando eversa est Hierusalem.ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 271.1-14: «non est ergo, cur putemus hebdomadas prophetae danihelis uel propter dierum breuiationem fuisse turbatas uel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine saeculi esse complendas; non enim ante passionem domini impletae sunt.qui autem dicunt, sicut apertissime etiam lucas euangelista testatur, tunc fuisse factam , quando euersa est Hierusalem». [MM2019]
marg.| {CMT24d5.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 72* {hom.77} − Intellige73 autem Spiritus sancti dispensationem, quoniam nihil horum scripsit Ioannes, ut non videretur ex ipsa eorum que facta sunt historia scribere; etenim post captionem Hierusalem vixit multo tempore. Sed qui ante mortui sunt et nihil horum viderunt, ipsi scribunt, ut undique fulgeat prenuntiationis virtus.
72 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
73 Intellige] Intende Li446
marg.| {CMT24d5.20} HILARIUS. 74* {c.25} − Vel aliter . Totum indicium adventus futuri Dominus ponit, dicens “cum videritis abominationem”. De antichristi enim temporibus hec locutus est propheta. Abominatio ex eo dicta est quod adversus Deum veniens honorem Dei sibi vindicet desolationis autem abominatio, quia bellis et cedibus terram desolaturus sit, atque ob id a Iudeis susceptus loco sanctificationis instituitur, ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, ibi ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit; et quia proprius iste Iudeorum error erit, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem, Iudeam deseri monet, et transfugere in montes, ne admixtione plebis illius antichristo crediture, vis aut contagium afferatur. quod autem ait et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo sua, sic intelligitur tectum est domus fastigium, et habitationis totius excelsa perfectio. Qui igitur in consummatione domus sue, id est in cordis sui perfectione constiterit, regeneratione Spiritus novi celsus, non descendere in humiliora rerum secularium cupiditate debebit. Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam; id est positus in operatione precepti, non ad curas pristinas revertatur, ob quas veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus.
74 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d5.21} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − In tribulationibus enim cavendum est ne quisquam devictus ad carnalem vitam de spirituali sublimitate descendat; aut qui profecerat in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat.aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 271.22-272.1: «et quod dictum est: qui est in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua et, qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam, potest congruentius intellegi spiritaliter, quod in tribulationibus omnibus est cauendum, ne quisque deuictus ad carnalem uitam de spiritali sublimitate descendat aut, qui profecerat in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat». [MM2019]
marg.| {CMT24d5.22} HILARIUS. 75* {c.25} − Quod autem dicitur ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus ; non de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quod neque in tecto posite, neque in agro manentes, reposite ire tempestatem vitare possint. Illis quoque ve erit qui nutrientur infirmitatem enim animarum que ad cognitionem Dei tamquam lacte educantur, in his ostendit; et idcirco ve ipsis erit, quia ad fugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperite, nec peccata effugerunt, nec cibum veri panis acceperunt.
75 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d5.23} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.20} − Vel pregnans est qui res alienas concupiscit; nutriens est qui iam rapuit quod concupiverat. Istis enim ve erit in die iudicii. Quod autem Dominus dixit ar: « Orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato ».
ar Mt. 24, 20.
marg.| {CMT24d5.24} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Id est ne in tristitia vel letitia76* rerum temporalium quis inveniatur in die illa.V as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 37, CCSL 44B, p. 29.5-6: «Quod dominus dixit: orate ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato, id est ne impedimento aliquo detineamini, quia et hieme imbribus uel frigore et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; uel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inueniatur a die illa». [FG2017]
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
76 tristitia – vel - letitia] inv. Li446
marg.| {CMT24d5.25} HILARIUS. 77* {c.25} − Vel ne aut in peccatorum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur, quia gravius vexatio incumbet; nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim malorum coarctatum tempus exsuperet.
77 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d5.26} ORIGENES. 78* {tract.29} − Mystice autem in loco sancto omnium Scripturarum, tam Veteris Testamenti quam novi, antichristus, qui est falsum verbum, stetit frequenter; qui autem hoc vident, ex Iudee littore fugiant ad sublimes veritatis montes. et si quis inventus fuerit ascendisse supra tectum verbi, et stare super fastigium eius, non descendat inde, occasione ut auferat aliquid de domo sua. Et si fuerit in agro in quo absconditus est thesaurus, et reversus fuerit retro, incurret in seductionem verbi mendacis; et maxime si spoliaverit se vestimentum vetus, id est veterem hominem, et iterum conversus fuerit tollere ipsum. tunc autem anima in utero habens, que necdum fructificavit ex verbo, incurrit in ve proicit enim conceptum, et evacuatur a spe, que est in actibus veritatis; similiter autem si videatur formatum et fructificatum verbum, non autem fuerit enutritum sufficienter. Orent autem qui fugiunt in montes, ne fuga eorum fiat hieme vel sabbato quoniam in tranquillitate anime constitute possunt impetrare viam salutis et in sabbato, quando homo bona opera non facit, fuga vestra non fiat; nemo enim in periculo falsi dogmatis facile superatur, nisi qui nudus fuerit ab operibus bonis. que est autem maior tribulatio quam videre fratres nostros seduci, et quod aliquis videat seipsum moveri et conturbari dies autem intelliguntur precepta et dogmata veritatis omnes autem intellectus a scientia falsi nominis venientes, additamenta sunt dierum que Deus abbreviavit per quos vult.
78 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT24d6.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 79* {hom.77} − Cum complesset Dominus ea que de Hierosolymis sunt, ad suum de cetero pervenit adventum, et dicit eius signa non illis utilia solum, sed et nobis, et his qui post nos erunt omnibus unde dicit:
79 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,23 
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere.
marg.| Sicut autem cum supraatdixit evangelista in diebus illis venit Ioannes baptista, non tempus quod immediate est consequens exposuit, cum triginta anni in medio essent, ita et hic cum dicit tunc, totum medium tempus pretermisit, quod futurum erat a captione Hierosolyme usque ad initia consummationis mundi. Dans autem eis signa sui secundi adventus, de loco eos certificat et de seductoribus non enim sicut in priori adventu in Bethleem apparuit, et in parvulo angulo orbis terrarum, et nullo sciente a principio, ita et tunc erit; sed manifeste veniet, ita quod non indigeat quod aliquis eius adventum annuntiet. Propter quod dicit: Si quis vobis dixerit :  Ecce hic est 80   Christus aut illic, nolite credere 81*.
at Mt. 3, 1.
80 est] om. Li446
81 nolite credere] scrips. cum Li446@, no. cre. Li446, non credatis Ed1953
marg.| {CMT24d6.2} HIERONYMUS. − In quo demonstrat 82* quod secundus adventus non in humilitate, ut prius83* sed in gloria demonstrandus est. Stultum est itaque eum in parvo loco vel in abscondito querere, qui totius mundi lumen est.W au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 229.527-530: «Sicut enim fulgor exit ab oriente et paret usque in occidentem ita erit et aduentus filii hominis. nolite exire, nolite credere quod filius hominis uel in deserto gentium sit uel in penetralibus hereticorum, sed quod ab oriente usque in occidentem fides eius in catholicis Ecclesiis fulgeat. hoc quoque dicendum quod secundus saluatoris aduentus non in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus sit. stultum est itaque eum in paruo loco uel abscondito quaerere qui totius mundi lumen sit». [FG2013]*
W ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
82 demonstrat] ostendit Ed1953
83 prius] primus Ed1953
marg.| {CMT24d6.3} HILARIUS. 84* {c.25} − Et tamen, quia in magna vexatione positi erunt homines, pseudoprophete, tamquam presentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant.
Et ideo subdit:
84 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,24 
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophete.
marg.| {CMT24d6.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 85* {hom.77} − Hic de antichristo loquitur et de quibusdam eius ministris, quos pseudochristos et pseudoprophetas appellat, quales et tempore apostolorum multi fuerunt; sed ante secundum adventum Christi, erunt multo prioribus amariores.
Unde subdit:
85 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Et dabunt signa magna et prodigia.
marg.| {CMT24d6.5} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. − [a] Admonet autem hic Dominus, ut intelligamus quedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt nec tamen ideo potioris loci apud Deum arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo quam populus Israel magi Egyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant; quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit. Sed ideo non omnibus sanctis ista attribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis maiora dona quam in operibus iustitie, quibus vita eterna comparatur. Cum ergo talia faciunt magi qualia nonnumquam faciunt sancti, diverso fine et diverso iure fiunt isti enim faciunt querentes gloriam suam, illi querentes gloriam Dei; et illi faciunt per quedam potestatibus concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel beneficia isti autem in publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat; et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid quod publice non iubetur extorquent; ita nonnumquam mali christiani, per nomen Christi vel per verba vel sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus; cum autem malis iubentibus voluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore letantur. Quapropter aliter faciunt miracula magi, aliter boni christiani, aliter mali christiani magi per privatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publice iustitie. [b] Nec hoc etiam oportet mirari; quia omnia que visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates eris huius, non absurde fieri posse creduntur.av
av ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 79, § 2-3, CCSL 44A, p. 228.69-229.101: «Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant, si fieri potest, etiam electos, admonet utique ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt. Nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo quam populus Israel magi aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamuis Moyses in uirtute dei maiora potuerit. Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus uita aeterna conparatur. Propterea dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus uobis subiecti sunt; sed gaudete, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelo. Cum ergo talia faciunt magi qualia nonnumquam sancti faciunt, talia quidem uisibiliter esse apparent, sed et diuerso fine et diuerso iure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo quasi priuata commercia uel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, uel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non iubetur, extorquent, ita nonnumquam mali christiani uel scismatici uel heretici per nomen christi aut uerba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori christi cedere indictum est. Cum autem malis iubentibus uoluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per priuatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publicae iustitiae.». [b] <revera>   Augustinus Hipponensis (pseudo), Viginti unius sententiarum siue quaestionum liber, sent. 4, PL 40, col. 726-27: «Non oportet moveri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis quae fiunt per sanctos Dei servos: sicut scriptum est in Exodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter sicut fecit Moyses. Non ergo haec oportet mirari: quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc interest, quod cum sancti talia faciant, in nomine Dei Domini omnium rerum de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturae; cum autem mali homines magicis artibus operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a daemonibus. Digni sunt enim qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod videntur impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi privatim aeriae potestates quaedam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divinae providentiae, ut pro meritis animarum sua cuique tribuantur». [FG2013]
marg.| {CMT24d6.6} AUGUSTINUS. Tertio de Trinitate.*86 {3,28} − Nec ideo tamen putandum est transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo eis potestas datur; nec sane creatores, illi mali angeli dicendi sunt sed pro subtilitate sua semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum prebent occasiones nam et multi homines noverunt ex quibus herbis aut carnibus aut succis aut humoribus ita obrutis vel commixtis que animalia nasci soleant sed hec ab hominibus tanto difficilius fiunt, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris.
86 .III.] om. Ed1953
marg.| {CMT24d6.7} GREGORIUS. Quinto decimo Moralium. 87* − Cum ergo Antichristus coram carnalium oculis miranda prodigia fecerit, post se tunc homines trahet quia qui bonis presentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subicient. aw
Unde sequitur:
aw ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 15, § 61, CCSL 143A, lin. 12 sqq.: «Cum uero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit, quia qui bonis praesentibus delectantur potestati illius se absque retractatione subiciunt».
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
87 .XV.] om. Ed1953
Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
marg.| {CMT24d6.8} ORIGENES. 88* {tract.25} − Exaggeratorius sermo est dicens si possibile est non enim pronuntiavit, neque dixit ut in errorem mittantur electi sed ostendere vult quoniam frequenter valde persuasorii sunt sermones hereticorum, et commovere potentes etiam eos qui sapienter agunt.
88 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d6.9} GREGORIUS. Tricesimo tertio Moralium. 89* − Vel quia electorum cor et trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non movetur, una sententia Dominus utrumque complexus est quasi enim iam errare est in cogitatione titubare. Sed si fieri potest subiungitur, quia fieri non potest ut in errorem electi capiantur. ax
ax ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 33, § 36, CCSL 143B, lin. 15 sqq.: «Sed quia electorum cor et trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non mouetur, una hac sententia dominus utrumque complexus est, dicens: ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim iam errare est in cogitatione titubare; sed protinus si fieri potest subiungitur, quia procul dubio fieri non potest ut in errore plene electi capiantur <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mc.), c. 48, PL 73, 1196.19 sqq. [MM2020]
89 .XXXIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT24d6.10} RABANUS. − Vel non ideo hoc dicit quod electio divina frustretur, sed qui humano iudicio electi videbantur, illi in errorem mittentur.X
X ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d6.11} GREGORIUS. In homiliario. 90* − [b] Minus autem iacula feriunt que previdentur. Et propter hoc subditur:
90 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,25 
Ecce predixi vobis.
marg.| [a] Dominus enim noster perituri mundi precurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent venientia quo fuerint prescita.ay
Propter quod consequenter concludit:
ay ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 1, CCSL 141, p. 321.3-6: «Quia longius ab urbe digressi sumus, ne ad reuertendum nos tardior hora praepediat, necesse est ut expositionem sancti evangelii breuior sermo transcurrat. [a] Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent uenientia, quo fuerint praescita. [b] Minus enim iacula feriunt quae praeuidentur, et nos tolerabilius mundi mala suscipimus si contra haec per praescientiae clipeum munimur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 24,26 
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere.
marg.| {CMT24d6.12} HILARIUS. 91* {c.25} − Nam pseudoprophete, de quibus supra dixerat, nunc in desertis Christum esse dicent, ut homines errore depravent; nunc in penetralibus asserent eum esse, ut homines dominantis antichristi potestate concludant. Sed Dominus se nec loco occultandum, nec a singulis seorsum contuendum esse profitetur, sed ubique et in conspectu omnium presentem se futurum esse denuntiat
Unde sequitur:
91 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,27 
Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis.
marg.| {CMT24d6.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 92* {hom.77} − Sicut enim supra predixit qualiter antichristus venturus est, ita et per hoc ostendit qualiter ipse sit venturus. Sicut enim fulgur non indiget annuntiante aut precone, sed in instanti momento temporis monstratur secundum universum orbem terrarum etiam his qui in thalamis sedent, ita et adventus Christi simul apparebit ubique propter glorie fulgorem. Consequenter autem dicit et aliud signum sui adventus, cum subdit:
92 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,28 
Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile.
marg.| Per aquilas multitudinem angelorum, martyrum et sanctorum omnium designans.
marg.| {CMT24d6.14} HIERONYMUS. − De exemplo enim naturali quod quotidie cernimus, Christi instruimur sacramento aquile enim et vultures, etiam transmarina dicuntur sentire cadavera, et ad escam huiuscemodi congregari. Si ergo irrationabiles volucres naturali sensu tantis terrarum spatiis separate, parvum cadaver sentiant ubi iaceat; quanto magis omnis multitudo credentium debet ad Christum festinare, cuius fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem. Possumus autem per corpus, id est ptoma, quod significantius latine dicitur cadaver ab eo quod per mortem cadat, passionem Christi intelligere.az
az ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 229.532-541: «Ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae. de exemplo naturali quod cotidie cernimus christi instruimur sacramento. aquilae et uultures etiam trans maria dicuntur sentire cadauera et ad escam huiuscemodi congregari. si ergo inrationabiles uolucres naturali sensu tantis terrarum spatiis et maris fluctibus separatae paruum cadauer sentiunt ubi iaceat, quanto magis nos et omnis multitudo credentium debet festinare ad eum cuius fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem. possumus autem corpus, id est πτῶμα, quod significantius latine dicitur cadauer ab eo quod per mortem cadat, passionem christi intellegere ad quam prouocamur ut ubicumque in scripturis legitur congregemur, et per illam uenire possumus ad uerbum dei ut est illud: foderunt manus meas et pedes; et in esaia: sicut ouis ad uictimam ductus, et cetera his similia. aquilae autem appellantur sancti quibus innouata est iuuentus ut aquilae et qui iuxta esaiam plumescunt et adsumunt alas ut ad christi ueniant passionem». [FG2013]
marg.| {CMT24d6.15} HILARIUS. − Unde ut nec93 loci in quo futurus94* esset, essemus ignari, dicit ubicumque fuerit corpus ibi congregabuntur et ba   aquile . Sanctos de volatu spirituali corporis aquilas nuncupavit95, quorum congregantibus angelis conventum futurum in loco passionis ostendit; et digne illic claritatis adventus exspectabitur ubi nobis gloriam eternitatis passione corporee humilitatis operatus est.bb Y.
ba et] om. Li446
bb ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 25.8.12-19, SChr 258, p. 192: «Ac ne uel loci quidem eius, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Vbicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae. Sanctos de uolatu spiritalis corporis aquilas nuncupauit, quorum, congregantibus angelis, conuentum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis aduentus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est ». [MM2021]
Y ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
93 ut nec] inv. Li446
94 futurus] venturus Ed1953
95 nuncupavit] nominavit Ed1953
marg.| {CMT24d6.16} ORIGENES. 96* {tract.30} − Et vide quia non dixit ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur vultures, aut corvi, sed aquile volens ostendere magnificos et regales omnes qui in passione Domini crediderunt.
96 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d6.17} HIERONYMUS. − Aquile enim appellantur quibus iuventus renovata est ut aquile, et qui assumunt pennas, ut ad Christi veniant passionem.bc
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 229.545-547: «aquilae autem appellantur sancti quibus innouata est iuuentus ut aquilae et qui iuxta esaiam plumescunt et adsumunt alas ut ad christi ueniant passionem». [FG2013]*
marg.| {CMT24d6.18} GREGORIUS. Tricesimo primo Moralium. 97* − Potest etiam intelligi ubicumque fuerit corpus ac si dicat: Quia celesti sede incarnatus presideo, electorum animas cum carne solvero, ad celestia sublevabo. bd
bd ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 39, 30, lib. 31 § 53, CCSL 143A, lin. 7 sqq.: «Quod autem hic de hac aquila dicitur: ubicumque cadauer fuerit, statim adest, hoc de egredientibus animabus fieri ueritas spondit, dicens: ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Ac si aperte dicat: quia caelesti sedi incarnatus redemptor uester praesideo, electorum quoque animas cum carne soluero, ad caelestia subleuabo». [MM2020]
97 .XXXI.] om. Ed1953
marg.| {CMT24d6.19} HIERONYMUS. − Vel aliter . Quod hic dicitur , de pseudoprophetis intelligi potest. Multi enim tempore captivitatis iudaice principes extitere qui christos se esse dicerent, intantum ut obsidentibus romanis, tres intus fuerint factiones. Sed melius de consummatione mundi dicitur, ut expositum est. Potest autem et tertio de hereticorum contra Ecclesiam pugna intelligi, et de istiusmodi antichristis, qui sub opinione false scientie contra Christum dimicant.be
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 228.502-513: «Tunc si quis uobis dixerit: ecce hic christus aut illic, nolite credere. multi captiuitatis iudaicae tempore principes exstitere qui christos esse se dicerent, in tantum ut obsidentibus romanis tres intus fuerint factiones. sed melius de consummatione mundi intellegitur. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. ecce praedixi uobis. tripliciter ut ante iam dixi locus hic disserendus est aut de tempore obsidionis romanae aut de consummatione mundi aut de hereticorum contra Ecclesiam pugna et istiusmodi antichristis, qui sub opinione falsae scientiae contra christum dimicant». [FG2013]
marg.| {CMT24d6.20} ORIGENES. 98* {tract.30} − Generaliter enim unus est antichristus, species autem eius multe; tamquam si dicamus mendacium nihil differt a mendacio. Sicut autem veri Christi fuerunt sancti prophete, sic intellige secundum unumquemque pseudochristum, multos eius falsos prophetas, qui antichristi alicuius falsos sermones predicant quasi veros. Quando ergo dicet aliquis ecce hic est Christus, ecce illic, non quasi extra Scripturam foras aspiciendum est ex lege enim et prophetis et apostolis proferunt que videntur defendere mendacium. vel per hoc quod dicit ecce hic est Christus, ecce illic, ostendunt non Christum, sed aliquem fictum eiusdem nominis, ut puta secundum Marcionis doctrinam, aut Valentini et Basilidis.
98 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d6.21} HIERONYMUS. − Si quis ergo promiserit vobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate Christus moretur, aut in hereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite credere, sed quod ab oriente usque in occidentem fides catholica in Ecclesiis fulget.bf
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 228.515-229.527: «Si ergo dixerint uobis: ecce in deserto est, nolite exire. ecce in penetralibus, nolite credere. si quis promiserit uobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate christus moretur aut in hereticorum penetralibus qui dei pollicentur arcana, nolite exire, nolite credere; siue quia persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi inueniunt locum si quis sub nomine christi se iactare uoluerit, non statim accommodetis fidem. Sicut enim fulgor exit ab oriente et paret usque in occidentem ita erit et aduentus filii hominis. nolite exire, nolite credere quod filius hominis uel in deserto gentium sit uel in penetralibus hereticorum, sed quod ab oriente usque in occidentem fides eius in catholicis Ecclesiis fulgeat. hoc quoque dicendum quod secundus saluatoris aduentus non in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus sit. stultum est itaque eum in paruo loco uel abscondito quaerere qui totius mundi lumen sit». [FG2013]
marg.| {CMT24d6.22} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Orientis enim 99* et occidentis nomine totum orbem voluit signare, per quem futura erat Ecclesia. Secundum autem illum sensum quo dixitbg: « Amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus », convenienter etiam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesie per orbem terrarum clara atque manifesta, convenienter discipulos admonet atque omnes fideles, ne schismaticis atque hereticis credant. Unumquodque schisma et100* unaqueque heresis aut101* locum suum habet, in orbe terrarum partem aliquam tenens102*; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit; quo pertinet quod ait: Si quis vobis dixerit :   Ecce hic est Christus aut illic, quod significat terrarum partes aut provinciarum,   aut in penetralibus aut in deserto , quod significat occulta et obscura conventicula hereticorum.Z bh
bg Mt. 26, 64.
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 38, CCSL 44B, p. 29.4-30.18: «quod dominus dixit: sicut enim fulgur exit ab oriente et peruenit usque ad occidentem, ita erit et aduentus filii hominis, - orientis et occidentis nomine totum orbem uoluit significare, per quem futura erat ecclesia incipiente evangelio ab Hierusalem, secundum illum sensum quo dixit: amodo uidebitis filium hominis uenientem in nubibus. conuenienter enim ecclesiam nunc fulgur nominauit, quod maxime de nubibus solet emicare. constituta ergo auctoritate ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet atque omnes fideles et qui in eum credere uoluerint, ne scismaticis atque hereticis credant. unumquodque enim scisma et unaquaeque heresis aut locum suum habet in orbe terrarum partem aliquam tenens, aut occultis atque obscuris conuenticulis curiositatem hominum decipit. quo pertinet quod ait: si quis uobis dixerit: ecce hic est christus aut illic, quod significat terrarum partes et prouinciarum, aut in penetralibus aut in deserto, quod significat occulta et obscura conuenticula hereticorum. quod ergo dixit ab oriente in occidentem peruenturum aduentum suum, contra illos ualet qui per terrarum particulas nominantur et dicunt apud se esse christum. quod autem ait sicut fulgur, contra eos ualet qui occulte congregant tamquam in penetralibus, et paucos tamquam in deserto. ad manifestationem quippe claritatem que ecclesiae pertinet fulguris nomen, significans etiam noctem uel nubila saeculi huius; tunc enim fulguris candor apparet». [FG2017]
Z ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
99 enim] om. Ed1953
100 et] atque Ed1953
101 aut] om. Ed1953
102 partem - aliquam tenens] inv. Ed1953
marg.| {CMT24d6.23} HIERONYMUS. − Vel per hoc quod dicit: In deserto et in penetralibus ostenditur quod persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophete decipiendi inveniunt locum.AA bi
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 228.519-520: «Si ergo dixerint uobis: ecce in deserto est, nolite exire. ecce in penetralibus, nolite credere. si quis promiserit uobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate christus moretur aut in hereticorum penetralibus qui dei pollicentur arcana, nolite exire, nolite credere; siue quia persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi inueniunt locum si quis sub nomine christi se iactare uoluerit, non statim accommodetis fidem». [FG2013]*
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d6.24} ORIGENES. 103* {tract.29} − Vel quando secretas et non vulgatas Scripturas proferunt ad confirmationem mendacii sui, videntur dicere ecce in solitudine verbum est veritatis. Quoties autem canonicas proferunt Scripturas, in quibus omnis christianus consentit, videntur dicere ecce in domibus est verbum veritatis. Sed nos exire non debemus a prima ecclesiastica traditione. vel eos sermones qui sunt omnino extra Scripturam ostendere volens, dixit si dixerint vobis ecce in solitudine est, nolite exire, de regula fidei. Eos autem qui simulant divinas Scripturas, ostendere volens, dixit si dixerint vobis ecce in penetralibus est, nolite credere. veritas enim similis est fulguri egredienti ab oriente, et apparenti usque ad occidentem. vel hoc dicit, quoniam veritatis fulgur ex omni Scripturarum loco defenditur. Exit ergo veritatis fulgur ab oriente, id est ab initiis Christi, et apparet usque ad passionem ipsius, in qua est occasus eius; vel a primo initio creature mundi, usque ad novissimam apostolorum Scripturam. vel oriens quidem est lex, occidens autem finis legis et prophetie Ioannis. Sola autem Ecclesia neque subtrahit huius fulguris verbum et sensum, neque addit quasi prophetiam aliquid aliud. vel hoc dicit, quia non debemus attendere eis qui dicunt ecce hic est Christus; non autem ostendunt eum in Ecclesia, in qua tota totus est adventus filii hominis dicentisbj: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi ».
bj Mt. 28, 20.
103 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d6.25} HIERONYMUS. − Provocamur autem ad passionem Christi, ut ubicumque in Scripturis legitur. Congregemur ut per illam venire possimus ad verbum Dei.AB bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 229.541-543: «Possumus autem corpus, id est πτῶμα, quod significantius latine dicitur cadauer ab eo quod per mortem cadat, passionem christi intellegere ad quam prouocamur ut ubicumque in scripturis legitur congregemur, et per illam uenire possumus ad uerbum dei ut est illud: foderunt manus meas et pedes; et in esaia: sicut ouis ad uictimam ductus, et cetera his similia. aquilae autem appellantur sancti quibus innouata est iuuentus ut aquilae et qui iuxta esaiam plumescunt et adsumunt alas ut ad christi ueniant passionem». [FG2013]
AB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT24d7.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam Dominus premunivit fideles contra seductionem antichristi et ministrorum eius, ostendens se manifeste esse venturum, nunc ordinem et modum sui adventus demonstrat dicens bl:AC|
bl ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Gloss-e, LLT, PL. [MM2019]
AC ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 24,29 
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur.
marg.| {CMT24d7.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 104* {hom.77} − Tribulationem dicit dierum antichristi et pseudoprophetarum tribulatio enim tunc erit magna tot existentibus deceptoribus. Sed non extendetur per temporis longitudinem. Si enim iudaicum bellum propter electos decurtatum est, multo magis propter eos hec tribulatio abbreviabitur et propter hoc non simpliciter dixit post tribulationem; sed addit statim ipse enim confestim aderit.
104 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d7.3} HILARIUS. 105* − Gloriam autem adventus sui indicat obscuritate solis, et defectione lune et casu stellarum.
Nam sequitur:
105 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo.AD bm
bm ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 26 § 1.2-4, SChr 258, p. 192: «Gloriam aduentus sui et claritatis reditum indicat obscuritate solis, defectione lunae, casu stellarum, uirtutum caelestium motu, ostensione signi salutaris, lamentatione gentium cognoscentium filium hominis in Dei gloria et ad collectionem sanctorum destinatione angelorum cum tubae, id est iam publicae libertatis hortatu ». [MM2021]
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d7.4} ORIGENES. 106* {tract.30} − Dicet autem aliquis sicut in magnis ignibus succendi incipientibus tenebre ex fumo plurimo videntur extolli, sic in consummatione mundi ab igne, qui succendendus est, obscurabuntur etiam luminaria magna; marcescente autem stellarum lumine, reliquum earum corpus, cum exaltari non valeat, sicut primum cum a lumine ipso portatum extollebatur, cadet de celo. His accidentibus consequens est celorum rationabiles virtutes stuporem et commotionem aliquam pati, et conturbari, remotas a primis functionibus suis.
Unde sequitur:
106 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Et virtutes celorum commovebuntur,
Numérotation du verset Mt. 24,30 
Et tunc parebit signum Filii hominis in celo.
marg.| In quo scilicet celestia facta sunt, id est virtus quam operatus est filius suspensus in ligno; et in celo apparebit maxime signum illius, ut homines de omnibus tribubus que prius non crediderunt christianitatem annuntiari, tunc recognoscentes per signum illud manifestatam, plangent, et lamentabuntur propter ignorantiam suam, atque peccata.
Unde sequitur:
Et tunc plangent omnes tribus terre.
marg.| Alius autem aliter arbitrabitur quoniam sicut lucerne paulatim deficit lumen, sic celestium luminum deficiente nutrimento, sol obscurabitur, et luna, et stellarum lumen deficiet, et quod remanserit in eis, quasi terrenum cadet de celo. Sed quomodo potest dici de sole quoniam obscurabitur lumen eius, cum Isaias propheta profectum aliquem solis in consummatione fore declaret similiter et de luna Isaias profert quoniam erit sicut sol. De stellis autem quidam dicere temptant, aut omnes aut plures earum maiores esse tota terra. Quomodo ergo cadent de celo, cum magnitudini earum non sufficiat terra?
marg.| {CMT24d7.5} HIERONYMUS. − Non ergo diminutione luminis huiusmodi accident; alioquin solem legimus septuplum habiturum luminis; sed comparatione vere lucis omnia visui apparebunt tenebrosa.bn
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 230.553-555: «Sol et luna obscurabitur et non dabit lumen suum, et cetera astra cadent de caelo uirtutes que caelorum mouebuntur, non deminutione luminis, alioquin legimus solem septuplum habiturum luminis, sed comparatione uerae lucis omnia uisui tenebrosa». [FG2013]
marg.| {CMT24d7.6} RABANUS. − Nihil tamen prohibet intelligi veraciter tunc solem et lunam cum ceteris sideribus ad tempus suo lumine privari, sicut de sole factum constat tempore dominice passionis; unde et Ioel dicitbo: « Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus ». Ceterum, peracto die iudicii et clarescente future glorie vita, cum fuerit celum novum et terra nova, tunc fiet quod Isaias propheta dicitbp: « Erit lux lune sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter ». Quod autem de stellis dictum est et stelle cadent de celo, in Marcobqita scriptum est et stelle celi erunt decidentes, id est suo lumine carentes.
bo Ioel. 2, 31.
bp Is. 30, 26.
bq Mc. 13, 25.
marg.| {CMT24d7.7} HIERONYMUS. − Per virtutes autem   celorum , angelorum multitudines intelligimus.AE br
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 230.557-558: «Si itaque iste sol qui nunc per totum orbem rutilat et luna quae secundum est luminare et stellae quae ad solacium noctis accensae sunt omnes que uirtutes, quas angelorum multitudines intellegimus, in aduentu christi in tenebras reputabuntur, decutiatur supercilium eorum qui se sanctos arbitrantes praesentiam iudicis non formidant». [FG2013]
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d7.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 107* {hom.77} − Qui valde decenter commovebuntur vel concutientur, videntes tantam transmutationem fieri, et conservos suos puniri, et orbem terrarum terribili assistentem iudicio.
107 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d7.9} ORIGENES. 108* {tract.30} − Sicut autem in dispensatione crucis, sole deficiente, tenebre facte sunt super terram; sic et signo filii hominis apparente in celo, deficient lumina solis, lune et stellarum, quasi consumpta ex multa virtute signi illius. Unde sequitur: Tunc apparebit signum filii hominis in celo . Signum autem crucis hic intelligamus, ut videant, iuxta Zachariam et Ioannem, Iudei quem compunxerant et signum victorie.
108 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d7.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 109* {hom.77} − Si autem sol quidem obtenebraretur, crux non appareret, nisi multo solaribus radiis luculentior esset. Ne autem discipuli verecundentur et doleant de cruce, eam signum nominat cum quadam claritate. Apparebit autem signum crucis, ut Iudeorum inverecundiam confutet adveniet enim Christus in iudicio non vulnera solum, sed mortem exprobratissimam ostendens. Unde sequitur: Et tunc plangent omnes tribus terre . Visa enim cruce considerabunt quod mortuo eo nihil profecerant, et quoniam crucifixerunt eum quem adorari oportebat.
109 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d7.11} HIERONYMUS. − Recte autem dicit: tribus terre. H i enim plangent qui municipatum non habent in celis sed scripti sunt in terra.AF bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 230.565-566: «Tunc plangent omnes tribus terrae. plangent hi qui municipatum non habuerunt in caelis sed scripti sunt in terra». [FG2013]*
AF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| { CMT24d7.12} ORIGENES. 110* − [1] Moraliter autem dicet111* aliquis obscurandum solem esse diabolum, qui in consummatione est arguendus, cum sit tenebre, simulat autem se112* solem. Luna autem que videtur illuminari ab huiusmodi sole113*, est omnis Ecclesia malignantium, que frequenter lumen se habere et dare promittit, tunc autem redarguta cum reprobatis dogmatibus suis claritatem suam114* sed et quicumque, sive in dogmatibus sive in virtutibus falsis, hominibus quidem veritatem promittebant, mendaciis autem seducebant, hi convenienter dicendi sunt stelle cadentes de celo, ut ita dicam, suo, ubi erant"in altitudine115 constitute, extollentes se adversus scientiam Dei"bt. Ad commendationem autem sermonis huiusmodi116* utemur exemplo Proverbiorumbudicente : « Lumen iustorum semper inextinguibile est; lumen autem impiorum extinguetur ». Tunc claritas Dei apparebit in omni qui portavit"imaginem celestis" et celestes 117 letabuntur, terreni autem plangent.
[2] Vel Ecclesia est sol et118* luna et stelle, cui dictum estbv: « Speciosa sicut* luna, electa sicut119* sol ».AG bw
bt Cf. 2Cor. 10, 5.
bu Prv. 4, 18.
bv Ct. 6, 9.
bw ¶Fons : [1] Origenes , Commentariorum series, 49 (Mt. 24, 29-30), GCS 38, p. 103.7-104.24 : «Dicet ergo obscurandum solem esse diabolum qui"transfigurat se in angelum lucis” et quasi sol multos seducit quoniam ergo in consummatione est arguendus, cum sit tenebrae simulet [simulat x (G B L)] autem esse se solem. propterea de illo intellegi potest quod ait “sol obscurabitur” [Mt. 24, 29]. et dicet honestiorem esse hanc rationem, quam aestimare talem solem passurum obscuritatem. omnes, inquit, consentire convenit absque periculo aliquo huic probato sermoni de huiusmodi sole sic obscurando. et secundum consequentiam huiusmodi solis intellegenda est etiam luna, quae videtur inluminari ab huiusmodi sole. omnis enim “ecclesia malignantiumquae frequenter lumen se habere et dare promittit, tunc autem arguita [arguta B] et manifestata cum reprobatis dogmatibus suis, non dabit claritatem suam sed et quicumque sive in dogmatibus sive in virtutibus falsis hominibus quidem veritatem promittebant mendaciis autem seducebant se adtendentes, hi convenienter dicendi sunt stellae cadentes de caelo, de caelo autem (ut ita dicam) suo, ubi erant altitudines constitutae extollentes se “adversus scientiam dei”. ad commendationem autem sermonis huiusmodi utetur [G R, utitur B, utentur L]] exemplo Proverbiorum dicente: «lumen iustorum semper inextinguibile est, lumen autem impiorum extinguetur» <et adiciet,) scientiam quidem veram (quam inluminaverunt sibi qui audierunt dicentem : “inluminate vobis lumen scientiae”) lumen esse iustorum, falsam autem scientiam lumen esse impiorum, et sanctorum quidem lumen semper inextinguibile esse, cadentium autem a veritate lumen extingui. obscurabitur ergo lumen solis illius quem diximus et lunae illius quam exposuimus, sed et *** omnes qui extollunt se »contra scientiam dei«, cadent ab altitudine sua, quam arbitrati sunt esse caelum; forsitan et sic convenit quod est dictum: “videbam satanam sicut fulgur cadentem de caelo”. his autem accidentibus de huiusmodi sole et luna et stellis, virtutes caelorum divinae non omnino inmobiles erunt, sed movebuntur, quando arguitus fuerit ille sol et obscuratus, et luna illa non exhibebit claritatem suam, et tales stellae ceciderint, sicut et ludas dicit in epistola sua. tunc quod clarum est apparebit in caelo et omni, qui portavit"imaginem caelestis". cum autem haec ita fuerint facta, tribus quidem caeli laetabuntur; terrae autem tribus quae imaginem portaverunt terrae, plangent se. adhuc autem pro commendanda huiusmodi sua traditione adiciet dicens, qui hanc fecit interpretationem, quoniam sensibili sole obscurato (ut hoc ita esse concedatur) et luna claritatem non dante et cadentibus stellis nec est possibile esse hominum tribus in terris. si autem possibile non est, utique nec (secundum quod loquitur textus) plangent se tribus terrae. tunc ergo (sicut ait dominus in evangelio) qui nunc rident, tunc plangent se, et plangebunt quasi qui sint tribus terrenae».
<cuius fons> Catena graecorum Patrum in Mc. 13, 24 [C125.1], ed. Matthaei, 1775, t. 2, p. 55.2-16 : «ἐνδὲἀναγωγῇἐρεῖς σκοτιζόμενον ἥλιοντὸνδιάβολονἐπὶ πολὺ μὲν μετασχηματιζόμενον ὡς ἄγγελον φωτὸς καὶ πολλοὺς ἀπατήσανταὡςἥλιον, ἐπὶδὲσυντελείαςἐλεγχθησόμενονσκότοςκαὶὑποκριτὴνἀνατολῆς. σελήνην δὲ οὐ δώσουσαν «τὸ φέγγος» τὴντῶνπονηρευομένωνἐκκλησίαν, ἐπαγγελλομένηνμὲνδιδόναιτὸφῶς, τότε δὲ ἐλεγχθησομένην ἀνατραπέν των αὐτῆςτῶνδογμάτων. τοὺςδὲἐνὑψώμασιλόγωνἐπαιρομένους «κατὰτῆςγνώσεωςτοῦθεοῦ» τοὺς πεσουμένους ἀστέρας ἐκ τοῦ ἰδίου οὐρανοῦ ».
[2] <revera>   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 39, CSEL 57, p. 278.1 : « Ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: speciosa sicut luna, electa sicut sol ab hac adoratur ioseph noster in hoc mundo uelut in aegypto ex humillimo sublimatus [...] ».
<potius quam>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 7, CCCM 174, p. 631.73 sqq. : «Ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: Speciosa ut luna, electa ut sol ».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Cf. CLC21d6.14.
¶Nota : L’adverbe moraliter par lequel commence la sentence est absent de la traduction de Jérôme mais il renvoie au grec « ἐν δὲ ἀναγωγῇ » du scholion anonyme parallèle de la chaîne de Victor d’Antioche sur Marc que Thomas a faite traduire pour la CMC, bien que CMC13 n’en traduise aucun extrait, que Thomas n’y cite pas Origène et que Thomas ne la cite que sous l’autorité de Chrysostome. Cet accord, parmi d’autres, plaide en faveur de légères retouches des anciennes traductions de sources grecques citées par la CMT, retouches effectuées au cours d’une révision de l’archétype de ma CMT après l’achèvement de la rédaction, mais sans doute avant son retour à Paris, avec l’aide des collaborateurs hellénistes de Thomas. [MM2021]
AG ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
110 Origenes] + In Mattheum Ed1953
111 dicet] dicit Ed1953
112 se Li446² (corr. marg. pr.m.)] om. Ed1953
113 illuminari ab huiusmodi sole] homini illuminari sole Ed1953
114 claritatem] + amittet Ed1953
115 altitudine] altissimis Mt366* (expunct.)
116 huiusmodi] huius Ed1953
117 celestes] celestis Li446
118 et] om. Ed1953
119 sicut ( bis )] ut Ed1953
marg.| {CMT24d7.13} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Tunc enim sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum, quia Ecclesia non apparebit, impiis tunc persecutoribus ultra modum sevientibus. Tunc stelle cadent de celo, et virtutes celorum commovebuntur quoniam multi qui gratia Dei fulgere videbantur, persequentibus cedent et cadent et quidem fideles fortissimi turbabuntur. Hoc autem post tribulationem dierum illorum dicitur esse futurum, non quia transacta tota illa persecutione accidant ista, sed quia precedet tribulatio, ut sequatur quorumdam defectio et quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum, sed tamen eisdem diebus, fiet.bx
bx ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 278.7-279.4: «quando enim sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, sicut ab aliis duobus euangelistis hic locus commemoratus est, ecclesia non apparebit; impiis tunc persecutoribus ultra modum saeuientibus et remoto timore tamquam adridente mundi felicitate dicentibus. pax et securitas tunc stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, quoniam multi, qui gratia fulgere uidebantur, persequentibus cedent et cadent et quidem fideles fortissimi turbabuntur. ideo autem secundum matthaeum et marcum post tribulationem dierum illorum dicitur hoc futurum, non quia transacta tota illa persecutione accident ista, sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorundam defectio, et, quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum sed tamen in eisdem diebus fiet». [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 8 
marg.| marg. | {CMT24d8.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 120* {hom.77} − Quia crucem audiverant ne rursus existimarent aliquid turpe esse futurum, subiungit:
120 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,30b 
Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute multa et maiestate.
marg.| {CMT24d8.2} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − [c] Cuius quidem proprior sensus est ut, cum hoc quisque audierit vel legerit, ipsum esse adventum accipiat quando venturus est ad vivos et mortuos iudicandos [a] in corpore suo in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit, et ascendit in celum et, sicut in Actibus Apostolorum legiturby: «Nubes suscepit eum ab oculis eorum ». [b] Et quia illic dictum est ab angelis ‘sic veniet quomodo vidistis eum euntem in celum’, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus.bz ca
by Act. 1, 9.
bz ¶Fons :
[a] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 279.3-6: «quod uideo duobus modis accipi posse siue in ecclesia tamquam in nube uenientem, sicut etiam nunc uenire non cessat secundum id, quod ait: amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam uirtutem dabit, ne tanta persecutione uincantur, siue in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit et ascendit in caelum, secundum quod scriptum est in actibus apostolorum: his dictis nubes suscepit eum et sublatus est ab eis [...]».
[ b-c]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 280.3-6, 10-15: «[b] et quia illic etiam dictum est ab angelis: sic ueniet, quo modo eum uidistis euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore uerum etiam in nube uenturus quoniam sic ueniet, sicut abiit et nubes eum suscepit abeuntem. sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, iudicare difficile est. [c] promptior quidem sensus est, ut quisque, cum audierit uel legerit: et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate, ipsum prorsus accipiat eius aduentum non per ecclesiam sed per se ipsum, quando uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. sed quoniam scripturae scrutandae sunt nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut altius se penetrari uelint, diligenter sunt inspicienda sequentia. cum enim dixisset: et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate, adiunxit atque ait: his autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra, quoniam adpropinquat redemptio uestra».
<ex quo>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 7, CCCM 174, p. 632-633: «[a] Quod uideo duobus modis accipi posse: siue in ecclesia tamquam in nube uenientem, sicut nunc uenire non cessat, secundum id quod ait: Amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et uenientem in nubibus caeli (sed ideo tunc"cum potestate magna et maiestate", quia maior potestas et maiestas illius apparebit in sanctis, quibus magnam uirtutem dabit, ne tanta persecutione uincantur); siue in corpore suo, in quo sedet ad dexteram Patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit et ascendit in caelum, secundum quod scriptum est in Actibus apostolorum: His dictis nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. [b] Et quia illic etiam dictum est ab angelis: Sic ueniet, quomodo eum uidistis euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore, uerum etiam in nube uenturus, quoniam"sic ueniet, sicut abiit, et nubes eum suscepit abeuntem". Sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, iudicare difficile est. [c] Promptior quidem sensus est, ut quisque, cum audierit uel legerit:"Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate", ipsum prorsus accipiat eius aduentum, non per ecclesiam, sed per se ipsum, quando uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos».
ca ¶Nota : Thomas et Raban opère le même découpage du texte augustinien, mais Thomas place la sous-sentence [c] en tête afin d’assurer la continuité de l’explication avec le lemme commenté. [MM2019]
marg.| {CMT24d8.3} ORIGENES. 121* {tract.30} − Videbunt ergo oculis corporalibus filium hominis in specie humana venientem in nubibus celi, id est supernis. sicut enim quando transformatus est, vox venit de nube; sic cum veniet iterum in speciem transformatus gloriosam, et non super unam nubem, sed super multas, que erunt vehiculum eius. Et siquidem ut ne terram calcaret filius Dei Hierosolymam ascendens, diligentes eum, straverunt vestimenta sua in via, neque asellum qui portabat eum volentes terram calcare; quid mirum, si pater et Deus omnium nubes sternat celestes sub corpore filii descendentis ad opus consummationis? dicet autem aliquis, quoniam sicut in factione hominis accepit Deus limum de terra, et finxit hominem, sic ut appareat gloria Christi, accipiens Dominus de celo et de celesti corpore, corporavit primum quidem in transfiguratione in nubem lucidam; in consummatione autem in nubes lucidas propter quod nubes celi dicuntur, secundum quod et limus terre est dictus et decet patrem talia miranda dare filio suo, qui se humiliavit; et propterea exaltavit illum non solum secundum Spiritum, sed etiam secundum corpus, ut super talibus nubibus veniret; et forsitan super nubibus rationabilibus, ne irrationabile esset vehiculum filii hominis glorificati. Et primum quidem venit Iesus cum virtute, ex qua faciebat signa et prodigia in populo; omnis autem illa virtus comparatione illius virtutis multe cum qua in fine venturus est, modica erat virtus enim erat exinanientis seipsum. consequens est etiam ut ad maiorem gloriam reformetur quam fuit transformatus in monte tunc enim propter tres tantummodo transformatus est in consummatione autem mundi totius apparebit in gloria multa, ut videant eum omnes in gloria.
121 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d8.4} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − [b] Sed quoniam Scripture scrutande sunt nec earum superficie debemus esse contenti, diligenter sunt inspicienda sequentia. [c] Post pauca enim sequitur: Cum videritis hec omnia fieri, scitote quia prope est iam in ianuis cb. Tunc enim scimus prope esse, cum non aliqua videmus esse premissorum sed hec omnia in quibus et hoc est quod videbitur filius hominis veniens.   Et mittet angelos suos de quatuor partibus mundi id est de toto orbe terrarum congregabit   electos suos que tota hora novissima facit veniens in suis membris tamquam in nubibus, vel in tota ipsa Ecclesia tamquam in nube magna, [a] sicut nunc venire non cessat. Sed ideo cum potestate magna et maiestate quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis quibus magnam virtutem dabit ne tanta persecutione vincantur.cc
cb Mt. 24, 33
cc ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 279.17-22: «quod uideo duobus modis accipi posse siue in ecclesia tamquam in nube uenientem, sicut etiam nunc uenire non cessat secundum id, quod ait: amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam uirtutem dabit, ne tanta persecutione uincantur, siue in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit et ascendit in caelum [...]». [b]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 280.15-18: «sed quoniam scripturae scrutandae sunt nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut altius se penetrari uelint, diligenter sunt inspicienda sequentia». [c]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 282.20-283.1: «tunc ergo scimus prope esse, cum uiderimus non aliqua eorum sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod uidebitur filius hominis ueniens et mittet angelos suos et de quattuor mundi partibus, id est de toto orbe terrarum congregat electos suos, quod tota hora nouissima facit ueniens in suis membris tamquam in nubibus uel in tota ipsa ecclesia, quod est corpus eius, tamquam in nube magna fructificante atque crescente in uniuerso mundo, ex quo coepit praedicare». [MM2019]
marg.| {CMT24d8.5} ORIGENES. 122* {tract.30} − Vel cum magna virtute venit quotidie ad animam hominis credentis in nubibus propheticis; id est in scripturis prophetarum et apostolorum, qui verbum Dei super humanam naturam in intellectibus suis declarant; sic etiam eis qui intelligunt dicimus apparere gloriam multam; que quidem videtur in secundo verbi adventu, quod est perfectorum et sic fortasse omnia que a tribus evangelistis dicta sunt de Christi adventu, diligentius inter se collata et bene discussa, invenientur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo, quod est Ecclesia; de quo adventu suo alibi dixitcd: « Amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus celi »; exceptis his locis ubi ab eo ille adventus ultimus in seipso promittitur.
cd Mt. 26, 64.
122 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 9 
marg.| marg. | {CMT24d9.1} CHRYSOSTOMUS. 123* − Quia de planctu 124 mentionem fecerat, qui125 ad hoc erit ut sponte contra se sententiam proferant et seipsos condemnent. Ne putetur quod in isto planctu mala eorum terminentur, subdit:
123 Chrysostomus] Origenes Dur111 Ed1470 Ed1521 Ed1612 Ed1657, Origenes in Mattheum Ed1953
124 planctu] plantu Li446, plātu Md214
125 qui] quid Md214
Numérotation du verset Mt. 24,31 
Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna126.AH ce 127
ce ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 76 (Mt. 24, 31), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 241rb : «Cum virtute enim veniet et gloria multa. Fert autem ea {crucem} ut et per se {sine accusatore} condempnabile eorum efficiatur peccatum. Quemadmodum si quis lapide vulneratus, ipsum ostendat lapidem vel vestimenta {sanguine} madefacta. Et in nube veniet sicut assumptus est et hec videntes plangent tribus. Non tamen usque ad plan{c}tum stabunt eis mala sed planctus quidem erit ut ex se {vel sponte} ipsis sententiam proferant et seipsos condempnent. Tunc autem rursus mittet angelos suos cum bucina magna et congregabunt electos a quatuor ventis, a sumis celorum usque ad summa eorum. Cum autem hoc audieris excogita eorum qui manent {manebunt} penam».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt. hom. 76 (al. 77) (Mt. 24, 31) § 3, PG 58, 698. : « [...] τι· μετὰ γὰρ δυνάμεως ἥξει καὶ δόξης πολλῆς. Φέρει δὲ αὐτὸν, ἵνα αὐτοκατάκριτος αὐτῶν γένηται ἡ ἁμαρτία· ὥσπερ ἂν εἴ τις λίθῳ πληγεὶς, αὐτὸν ἐπιδείξειε τὸν λίθον, ἢ τὰ ἱμάτια ᾑμαγμένα. Καὶ ἐν νεφέλῃ ἔρχεται, ὡς ἀνελήφθη· καὶ ταῦτα ὁρῶσαι θρηνοῦσιν αἱ φυλαί. Οὐ μὴν μέχρι θρήνων στήσεται αὐτοῖς τὰ δεινά· ἀλλ’ ὁ μὲν θρῆνος ἔσται, ἵνα οἴκοθεν τὴν ψῆφον ἐξενέγκωσι, καὶ ἑαυτοὺς καταδικάσωσι· τότε δὲ πάλιν Ἀποστελεῖ τοὺς ἀγγέλους αὐτοῦ μετὰ σάλπιγγος μεγάλης, καὶ συνάξουσι τοὺς ἐκλεκτοὺς ἐκ τῶν τεσσάρων ἀνέμων, ἀπ’ ἄκρων τῶν οὐρανῶν ἕως ἄκρων αὐτῶν. Ὅταν δὲ τοῦτο ἀκούσῃς, ἐννόει τῶν μενόντων τὴν κόλασιν».
126 et voce magna] etc. Ed1637 Ed1657
127 ¶Nota : Origène n’est pas l’auteur de la sentence mais bien Chrysostome traduit par Burgundio et fortement remanié par Thomas. La leçon quid de Md214 suggère que le quidem de Burgundio a été mal reproduit, puis corrigé en qui par la version publiée. Faute d’avoir eu accès à la traduction de Burgundio, Nicolaï s’affranchit ici de son texte de référence (Ed1637=Ed1571) et préfère suivre l’édition de Cosme Morelles (Ed1612) bien qu’il reconnaisse ne pas trouver de correspondance textuelle dans le commentaire d’Origène.[MM2021]
marg.| {CMT24d9.2} REMIGIUS. − Hec128 autem tuba non revera corporea est intelligenda, sed archangelica129 vox, que adeo magna erit ut ad clamorem illius omnes mortui de terre pulvere consurgant130*.AI
128 Hec Mt366 Ed1953 ] H’ As115, H’c Dur111 , Hoc Li466 , Hac Md214
129 archangelica] angelica Md214
130 consurgant] resurgant Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT24d9.3} CHRYSOSTOMUS. 131* − Sonus autem tube pertinet ad resuscitationem132*, ad gaudium, ad representandum stuporem qui tunc erit, ad dolorem illorum qui relinquentur et in nubibus non rapientur.AJ
131 Chrysostomus] Origenes Cbd132* (sec. interl. corr.), + In Matthaeum Ed1953
132 resuscitationem] resurrectionem Ed1953
marg.| {CMT24d9.4} ORIGENES. 133* {tract.30} − Scriptum est autem in Numeris134 cfquod ex quatuor ventis congregabant135* sacerdotes tubicinantes136* eos qui sunt ex castris Israel; secundum quorum comparationem de angelis Christi consequenter dicitur:
cf Nm. 10, 1-10.
133 Origenes] Chrysostomus praem. Dur111, + In Mattheum Ed1953
134 in Numeris] universis Md214
135 congregabant] congregabunt Ed1953
136 tubicinantes Dur111 Li446 ] tibicinantes Ed1470 Ed1612
Et congregabunt electos eius a quatuor ventis.AK
marg.| {CMT24d9.5} REMIGIUS. 137 − Id est a quatuor climatibus mundi, id est oriente138, occidente, aquilone et austro.AL
137 Remigius] + Origenes Md214
138 oriente]+ et Ber111
marg.| {CMT24d9.6} ORIGENES. 139* {tract.30} − Et simpliciores quidem opinantur eos tantum qui tunc inventi fuerint in corpore, aggregandos; sed melius est dicere congregandos ab angelis Christi esse omnes, non solum ab adventu Christi et usque ad consummationem vocatos atque electos, sed omnes qui a constitutione fuerint mundi, qui viderunt, sicut Abraham, Christi diem, et exultaverunt in illa. Quoniam autem non tantum illos qui in corpore fuerint comprehensi, dicit congregandos Christi electos, sed etiam illos qui de corporibus sunt egressi, manifestat sermo dicens, congregatos electos non solum a quatuor ventis, sed etiam subdens:
139 Origenes] om. Md214, + In Mattheum Ed1953
A summis celorum usque ad terminos eorum
marg.| quod nemini super terram existenti arbitror convenire. vel celi sunt scripture divine, aut auctores earum, in quibus habitat Deus. Summa autem Scripturarum sunt initia illarum, termini autem consummationes earum. Congregantur ergo sancti a summis celorum, id est ab eis qui vivunt in initiis Scripturarum usque ad eos qui vivunt in consummationibus earum. Congregabuntur enim tuba, et voce magna, ut qui audierint et adverterint parent se ad viam perfectionis que ducit ad filium Dei.
marg.| marg. | {CMT24d9.7} REMIGIUS. − Vel aliter . Ne forte aliquis putaret quod solummodo a quatuor partibus mundi, et non140a mediterraneis regionibus et locis.
Ideo addit:
140 et non] om. Gz378
A summis celorum usque ad |pecia 49| 141 terminos eorum.
141 celorum... enim] .... pecia praem. marg. Cbg132 Mt366?
marg.| Per summum enim celi medium orbis142 intelligitur, quia medio orbis summum celi presidet. Per terminos autem celorum, fines terre significat, ubi longe distantibus143 circulis celi terre insidere videntur.AM
142 orbis] om. Gz378
143 distantibus] distanti huius Gz378
marg.| {CMT24d9.8} CHRYSOSTOMUS. 144* {hom.77} − Quod autem per angelos Dominus electos vocat, ad electorum honorem pertinet. Nam et Paulus dicitcgquod rapientur in nubibus quia eos quidem qui resurrexerunt congregabunt angeli; congregatos autem recipient nubes.AN
cg 1Th. 4, 16.
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
144 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 10 
marg.| marg. | {CMT24d10.1} 145 CHRYSOSTOMUS. 146* {hom.78} − Quia dixerat quod statim post tribulationem dierum illorum, que predicta sunt contingerent, ipsi autem querere poterant, post quantum tempus, ideo exemplum ponit147* de ficu, dicens:
145 § 10] § 11 perperam Ed1861
146 Chrysostomus As115 Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
147 ideo (idem As115 ) exemplum ponit] exponit exemplum ponens Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,32 
Ab arbore autem148* fici discite149 parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope150 est estas.AO
148 autem As115 Li446 ] om. Ed1953
149 discite] dicite Dur111
150 prope] prophete cacogr. Li446
marg.| {CMT24d10.2} HIERONYMUS. − Quasi dicat sicut quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit, intelligitis estatis adventum, et favonii ac veris introitum, ita cum omnia que scripta sunt videritis, nolite putare iam adesse consummationem mundi; sed quasi previa et precursores quosdam venire, ut ostendat quod prope sit, et in ianuis.ch
Unde subdit:151*
ch ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 231.574-580: «Ab arbore ficus discite parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas, et reliqua. sub exemplo arboris docuit consummationis aduentum. quomodo, inquit, quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi et gemma erumpit in florem cortex que folia parturit, intellegitis aestatis aduentum et fauonii ac ueris introitum; ita cum haec omnia quae scripta sunt uideritis, nolite putare iam adesse consummationem mundi, sed quasi prooemia et praecursores quosdam uenire ut ostendant quod prope sit et in ianuis». [FG2013]
151 subdit Li446 Mt366 ] sequitur Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,33 
Ita et vos cum videritis hec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
marg.| {CMT24d10.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 152* {hom.78} − Per quod ostendit quod non multum erit temporis medium; sed statim adventus Christi occurret. Per ramum autem et aliud quiddam prenuntiat, scilicet estatem spiritualem, et tranquillitatem iustis post hiemem esse futuram; peccatoribus autem e contrario hiemem post estatem.
152 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d10.4} ORIGENES. 153* {tract.30} − Sicut enim ficus in tempore quidem hiemis, vitalem virtutem habet in se absconditam, postmodum autem cum virtus ipsa vitalis prodire ceperit ad manifestationem pretereunte hieme, et ipsa valetudine, eius ramus efficitur tener, et folia producit sic et mundus, et unusquisque eorum qui salvantur ante Christi adventum, quasi in hieme in se absconsam habent vitalem virtutem; Christo autem inspirante fiunt teneri et non duri cordis rami; et que abscondita erant in eis, progrediuntur in folia, et manifestos fructus ostendunt talibus autem prope est estas, et adventus glorie verbi Dei.
153 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d10.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 154* {hom.78} − Propter hoc etiam istud posuit, ut credere faciat hunc sermonem omnino ita esse venturum ubicumque enim quod omnino eventurum est dicit, naturales necessitates in exemplum inducit.
154 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d10.6} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Quod autem de signis evangelicis et propheticis, que fieri cernimus, propinquum Domini adventum sperare debeamus, quis negat ? Quotidie quippe magis magisque fit proximus; sed quanto intervallo propinquat, de hoc dictum estci: « Non est vestrum scire tempora vel momenta ». Vide quando dixit Apostoluscj: « Nunc propior est nostra salus quam cum credidimus »; et ecce tot anni transierunt, nec tamen quod dixit falsum est; quanto magis nunc dicendum est propinquare Domini adventum quando tantus factus est ad finem accessus? ck
ci Act. 1, 7.
cj Rm. 13, 11.
ck ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 8, CSEL 57, p. 262.11-20: «quod autem de signis euangelicis et propheticis, quae fieri cernimus, propinquum domini aduentum sperare debeamus, quis negat? cotidie quippe magis magis que fit proximus. sed quanto interuallo propinquet, hoc, dictum est, non est uestrum scire. uide, quando dixit apostolus: nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus; nox praecessit, dies autem adpropinquauit. et ecce quot anni transierunt. nec tamen, quod dixit, falsum est. quanto magis nunc dicendum est propinquare domini aduentum, quando tantus est ad finem factus accessus» [MM2019]
marg.| {CMT24d10.7} HILARIUS. 155* {c.26} − Mystice autem synagoga ficus arbori comparatur ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor; qui cum virescere ceperit et frondescere quadam peccatorum exultantium viriditate, tunc proxima est estas, id est dies iudicii sentietur.
155 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d10.8} REMIGIUS. − Vel cum hec ficus rursum germinabit, id est cum synagoga verbum sancte predicationis accipiet, predicantibus Enoch et Elia, intelligere debemus quia prope est dies consummationis.
marg.| {CMT24d10.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel per arborem fici intellige genus humanum propter pruritum carnis. Cum iam ramus eius tener fuerit, id est cum filii hominum per fidem Christi, ad spirituales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei emicuerit. cl
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 39, CCSL 44B, p. 31.3-6: «Quod dominus dixit: ab arbore autem fici discite similitudinem, - arborem fici genus humanum intellege propter pruritum carnis. cum iam ramus eius tener fuerit, id est cum filii hominum per fidem christi ad spiritales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum dei eminuerit». [FG2017]*
marg.| {CMT24d10.10} HILARIUS. 156* {c.26} − Ut autem fides certa esset futurorum, subiungitur:
156 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,34 
Amen dico vobis quia non preteribit generatio hec donec omnia fiant.
marg.| Amen autem dicendo, professionem veritatis adiunxit.
marg.| {CMT24d10.11} REMIGIUS. 157 − Et simplices quidem ad destructionem Hierusalem referunt verba, et de illa generatione estimant dictum158* que passionem Christi aspexit, quod non esset transitura priusquam fieret destructio civitatis illius. Nescio autem si verbum ad verbum159* exponere possint160, ab eo quod aitcm: « Non relinquetur hic lapis super lapidem », usque ad illud quod ait prope est in ianuis cnforsitan enim in quibusdam potuerunt, in aliis autem non potuerunt161 omnino.AP
cm Mt. 24, 2.
cn Mt. 24, 33.
AP ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
157 Remigius] Origenes Li446
158 dictum] dicta Ed1953
159 ad verbum] a verbo Ed1953 ]
160 possint] possunt Li446, posst Mt366
161 potuerunt... potuerunt] poterunt... poterunt Ed1953
marg.| {CMT24d10.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 162*{hom.78} − Hec ergo omnia de fine Hierosolymorum dicta sunt, et que de pseudoprophetis et pseudochristis et alia omnia que diximus usque ad Christi adventum futura. Quod autem dixit generatio hec, non de ea que tunc erat dixit, sed de ea que est fidelium consuevit enim Scriptura generationem non solum a tempore designare, sed a loco, cultu et conversatione; sicut cum diciturco: « Hec est generatio querentium Dominum ». Ex hoc autem ostendit quod Hierusalem peribit, et amplior pars Iudeorum destruetur; generationem autem fidelium nulla separabit temptatio.
co Ps. 23, 6.
162 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d10.13} ORIGENES. 163* {tract.30} − Generatio tamen Ecclesie transibit aliquando totum hoc seculum, ut hereditet futurum; tamen donec hec omnia fiant, non transibit. Cum autem omnia hec facta fuerint, transibit non solum terra , sed etiam   celum .
Unde sequitur:
163 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,35 
Celum et terra
marg.| id est non solum homines quorum vita terrena est, et propterea terra dicuntur; sed etiam illi quorum conversatio est in celis, et ideo celum vocantur. Transibunt autem ad futura, ut veniant ad meliora. Verba autem que a salvatore sunt dicta, non transibunt quoniam que sua propria sunt, operantur et semper operabuntur; perfecti autem, et qui non recipiunt ut iam meliores efficiantur, transeuntes quod sunt perveniunt ad illud quod non sunt; et hoc est quod subditur:
Verba autem mea non preteribunt.
marg.| Et forte quidem verba Moysi et prophetarum transiverunt, quoniam que prophetizabantur ab illis, impleta sunt verba autem Christi semper sunt plena, et quotidie implentur, et adhuc sunt impleta in sanctis. Aut forte neque Moysi verba aut prophetarum dicere debemus impleta omnino proprie enim et illa verba filii Dei sunt, et semper implentur.
marg.| {CMT24d10.14} HIERONYMUS. − Vel hic per generationem omne hominum significat genus, aut specialiter Iudeorum. Deinde ut magis eos ad fidem premissorum inducat subdit: celum et terra transibunt; verba autem mea non preteribunt, ac si dicat: facilius est fixa et immobilia destrui , quam sermonum meorum aliquid decidere . cp
cp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 231.584: «Amen dico uobis quia non praeteribit ista generatio donec omnia haec fiant. supra diximus generationes bonorum et e contrario malorum esse singulas. igitur aut omne hominum significat genus aut specialiter iudaeorum». [FG2013]
marg.| {CMT24d10.15} HILARIUS. 164* {c.26} − Celum enim et terra ex conditione sue creationis nihil habent in se necessitatis ut non sint verba autem Christi ex eternitate deducta, id in se continent virtutis ut maneant.
164 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d10.16} HIERONYMUS. − Celum autem et terra transibunt in mutatione, non abolitione sui alioquin quomodo sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, si celum, in quo ista sunt, terraque non fuerint?cq
cq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 231.585-589: «Caelum et terra transibunt, uerba uero mea non praeteribunt. caelum terra que transibunt inmutatione non abolitione sui, alioquin quomodo sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent si caelum in quo ista sunt terra que non fuerit?». [FG2013]
marg.| {CMT24d10.17} RABANUS. − Celum tamen quod transibit, non sidereum, sed ereum intelligere debemus, quod prius diluvio periit.AQ
AQ ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1953 {MM2018} {MM2022}
marg.| {CMT24d10.} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 165* {hom.78} − Elementa autem mundi in medium adducit, ostendens quoniam pretiosior celo et terra est Ecclesia simul etiam et hinc conditorem se omnium ostendit.AR
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
165 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 11 
marg.| marg. | {CMT24d11.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 166* {hom.78} − Cum dixisset Dominus omnia que precedunt Christi adventum et ad ipsas ianuas narrationem duxisset, diem tacere voluit. AS
Unde dicit:
AS ¶Codd. : Li446 Clv195 Ed1953 {MM2018} {MM2021}
166 homiliario] scrips., homel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,36 
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli celorum, nisi solus Pater167.
167 solus Pater Clv1905@] inv. Clv195
marg.| {CMT24d11.2} HIERONYMUS. − In quibusdam autem latinis codicibus additum est: neque Filius, cum in grecis, et maxime Adamantii et Pierii168 exemplaribus hoc non habeatur adscriptum. Sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur.AT cr
cr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 231.591-594: «De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi pater solus. in quibusdam latinis codicibus additum est: neque filius, cum in graecis et maxime adamantii et pierii exemplaribus hoc non habeatur adscriptum, sed quia in non nullis legitur disserendum uidetur. gaudet arrius et eunomius quasi ignorantia magistri gloria discipulorum sit et dicunt: non potest aequalis esse qui nouit et qui ignorat». [FG2013]
AT ¶Codd. : Li446 Clv195 Ed1953 * {MM2018} {MM2021}
168 Pierii Li446 ] Pyerii Clv195 Pierei Ed1953
marg.| {CMT24d11.3} REMIGIUS. − Marcus etiam evangelista non solum dicit angelos nescire sed etiam et169* filium. AU
AU ¶Codd. : Li446 Clv195 Ed1953 * {MM2018} {MM2021}
169 et Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT24d11.4} HIERONYMUS. − In quo gaudent arius et eunomius; dicunt enim non potest equalis esse qui novit et qui ignorat. Contra quos breviter ista dicenda sunt. Cum omnia tempora fecerit Iesus, hoc est verbum Dei: « Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil »cs; in omnibus autem temporibus cum dies iudicii sit, qua consequentia potest eius ignorare partem cuius totum noverit hoc quoque dicendum est. Quid est maius notitia patris, an notitia iudicii si maius novit, quomodo ignorat quod minus est?ct
cs Io. 1, 3.
ct ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 231.594-232.603: «De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi pater solus. in quibusdam latinis codicibus additum est: neque filius, cum in graecis et maxime adamantii et pierii exemplaribus hoc non habeatur adscriptum, sed quia in non nullis legitur disserendum uidetur. gaudet arrius et eunomius quasi ignorantia magistri gloria discipulorum sit et dicunt: non potest aequalis esse qui nouit et qui ignorat. contra quos breuiter ista dicenda sunt: cum omnia tempora fecerit iesus, hoc est uerbum dei, omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; in omnibus autem temporibus etiam dies iudicii sit, qua consequentia potest eius ignorare partem cuius totum nouerit? hoc quoque dicendum est: quid est maius notitia patris an iudicii? si maius nouit, quomodo ignorat quod minus est? scriptum legimus: omnia quae patris sunt mihi tradita sunt». [FG2013].
marg.| {CMT24d11.5} HILARIUS. 170* {c.26} − Numquid etiam Deus pater cognitionem illius diei filio denegavit, cum dictum ab eo sitcu: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo? » Ergo non omnia sunt tradita, si est aliquid quod negatur. AV
cu Lc. 10, 22.
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 * {MM2019}
170 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d11.6} HIERONYMUS. − Igitur, quia probavimus non ignorare filium Dei consummationis diem, causa reddenda est cur ignorare dicatur. Post resurrectionem quidem interrogatus ab apostolis de hac die, manifestius responditcvnon est vestrum scire tempora et momenta, que pater posuit in sua potestate. In quo ostendit quod ipse sciat, sed non expedit nosse apostolis, ut semper incerti de adventu iudicis, sic quotidie vivant, quasi die illa iudicandi sint. 171 cw
cv Act. 1, 7.
cw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 232.609-619: «Non enim potest fieri ut qui primum ignorat sciat quid secundum sit. igitur quia probauimus non ignorare filium consummationis diem, causa reddenda est cur ignorare dicatur. Apostolus super saluatore scribit: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. sunt ergo omnes thesauri in christo sapientiae et scientiae sed absconditi sunt. quare absconditi? post resurrectionem interrogatus ab apostolis de die manifestius respondit: non est uestrum scire tempora et momenta quae pater posuit in sua potestate. quando dicit: non est uestrum scire, ostendit quod ipse sciat sed non expediat nosse apostolis, ut semper incerti de aduentu iudicis sic cotidie uiuant quasi die alia iudicandi sint. denique et consequens evangelii sermo id ipsum cogit intellegi, dicens quoque patrem solum nosse. in patre comprehendit et filium; omnis enim pater filii nomen est». [FG2013]
171 sint] sunt Li446
marg.| {CMT24d11.7} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 172* − Quod ergo dicit nescit, intelligendum est nescientes facit; id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret sicut dictum est ad Abrahamcxnunc cognovi quoniam times Deum id est nunc feci ut cognosceres quia et ipse sibi in illa temptatione innotuit.cy
cx Gn. 22, 12.
cy ¶F#ns : Augustinus Hipponensis, De trinitate, lib. 1, c. 12, CCSL 50, à vérifier : « ».
172 Primo Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT24d11.8} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.12} − Quod autem dixit patrem scire, ideo dixit, quia in patre et filius scit. Quid enim est in die quod non in verbo factum sit, per quod factus est dies? AW
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d11.9} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. − Bene autem accipitur quod dictum est, solum patrem scire, secundum predictum modum sciendi, quia facit filium scire; filius autem nescire dicitur quia non facit homines scire.AX cz
cz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 60, CCSL 44A, p. 119.12-15: «Ideo bene accipitur et quod dictum est solum scire patrem sic dictum esse quia facit filium scire, et quod dictum est nescire filium sic dictum esse quia facit nescire homines, id est non eis prodit quod inutiliter scirent». [FG2013]*
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d11.10} ORIGENES. 173* {tract.30} − Vel aliter . Donec Ecclesia, que est corpus Christi, nescit diem illum et horam, tamdiu nec ipse filius dicitur diem illum et horam scire. Dicitur autem scire secundum propriam significationem, sicut est in consuetudine Scripturarum. Apostolus enim salvatorem dicit nescientem peccatum, quia non peccavit. Preparat autem filius scientiam diei illius et horam coheredibus sue promissionis, ut omnes simul sciant, id est re ipsa experiantur in illa hora et die que preparavit Deus diligentibus se.
173 Origenes As115 Li446 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| marg. | {CMT24d11.11} RABANUS. 174* − Legi175 quoque, in cuiusdam176 libro, filium hunc177 non unigenitum178 sed adoptivum debere intelligi. Non enim unigenito179 Filio angelos preposuisset. Sic180 enim ait:AY da
da ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 13, 32), CCCM 174A, p. 637.43-47: «Legi quoque in cuiusdam libro Filium hunc, qui hoc loco ponitur, non Unigenitum, sed adoptiuum, hoc est populum Christianum, uelle intellegi. De quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in Patrem, et ipsi erunt mihi in filios. Si enim hoc de unigenito Filio praedixisset, numquam ei angelos praeposuisset; sic enim ait:"neque angeli caelorum neque Filius", ostendens non de Unigenito, sed de adoptiuo populo hoc dixisse».
<Non hab.> Basilius, Contra Eunomium, lib. 4 (Ed1657) [MM2019]
174Rabanus Arag2 As115 Ka5 Li446 Md214 Ox19147 T46 Ed1470 Ed1474 Ed1475b Ed1475c Ed1476 Ed1482] Basilius Ber111 Dur111 Fi263 Fi308 Mt366 V794 Urb27 Ed1486 Ed1493 Ed1566 Ed1570 Ed1571 Ed1572 Ed1611A Ed1618 Ed1657 Ed1745 Ed1861 Ed1953 Ed2007, Basilius ad Esichium Cbg132 Clv195 Fi307 Gz378
175 Legi] Legitur Dur111
176 cuiusdam Cbg132² ( in ras. )] quibusdam T46 V794, quodam Ka5
177 hunc] huc Fi308
178 hunc... unigenitum] habet unigenitum Md214 (cacogr.)
179 unigenito] unigenitum Ox19147
180 Sic] Sicut Fi308
Neque angeli celorum neque filius.
marg.| {CMT24d11.12} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. 181 − Sic 182 ergo evangelium183 dicit: de die 184*   et hora nemo scit . Tu autem dicis : Ego autem dico185 neque mensem neque annum adventus186 ipsius sciri187 posse. Ita enim hoc videtur sonare188 tamquam non possit sciri189 quo anno venturus sit190 sed possit sciri191 qua hebdomada192 annorum vel qua decade; tamquam dici193 possit atque definiri194 inter illos vel illos195* septem annos aut196 decem aut centum vel197 quodlibet seu198 maioris numeri seu199 minoris. Si autem hoc te non comprehendisse presumis, hoc sentis quod ego.AZ db
db ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 6, CSEL 57, p. 256.14-257.9: «cum hoc enim dixisses, deinde subdidisti et aisti: euangelium quidem dicit: de die et hora nemo scit, ego autem, inquis , pro inpossibilitate intellectus mei dico neque mensem neque annum aduentus ipsius sciri posse. ita enim hoc uidetur sonare, tamquam non possit sciri, quo anno uenturus sit, sed possit sciri, qua hebdomade annorum uel qua decade, tamquam dici possit atque definiri intra illos uel illos septem annos aut intra illos uel illos decem annos. quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero, utrum sic saltem possit definiri tempus aduentus eius, ut eum uenturum esse dicamus intra istos uerbi gratia quinquaginta uel centum annos uel quotlibet seu maioris numeri seu minoris annorum, sed, in quo eorum, nos ignorare. hoc si iam comprehendisti, multum est, quod comprehendere potuisti. id ipsum est autem, quod rogo ut nobis benignus impertias adhibens idonea documenta, quibus id potueris indagare; si autem neque hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego». [MM2019]
181 ad Hesichium] om. Ber111 Cbg132 Clv195 Dur111 Fi263 Fi307 Fi308 Gz378 (cf. CMT24d11.12); T46 V794
182 Sic] Sicut Fi307 Fi308
183 evangelium] eroum Fi263 (cacogr.)
184 die] + illa Ber111 Cbg132 Clv195 Dur111 Fi263 Fi307 Fi308 Gz378 Mt366 Urb27 V794 Ed1470 Ed1657 Ed1953
185 Tu autem... dico] om. Fi307
186 adventum] adventū Fi263
187 sciri Li446 Ed1953 ] scire Ber111 Clv195 Dur111 Fi263 Fi307 Fi308 Gz378 Ka5 Mt366 V794 Ed1470
188 sonare] sanare Dur111
189 sciri] scire Urb27
190 sit] scit Fi307 Fi308 Gz378
191 sciri] scire Urb27
192 hebdomada] lac. 8* T46
193 dici] doci Fi307 Fi308 , om. T46
194 definiri] diffiniri Cbg132 Dur111 Fi307 Fi308 Gz378 T46 Urb27
195 vel illos] om. Ber111 Cbg132 Clv195 Dur111 Fi263 Fi307* (sec. m. compl. marg., al. cancel.) Fi308 Gz378 Mt366 Urb27 V794 Ed1470 Ed1657 Ed1953
196 aut] ut Fi263
197 vel] seu Gz378 T46, et Fi263
198 seu] om. Fi263 T46
199 numeri seu] om. V794
marg.| {CMT24d11.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 200* {hom.78} − Ut autem addiscas201 quod non202 ignorantie sue est quod de die et hora iudicii tacet, aliud203 signum inducit204, cum subdit:
200 homiliario] scrips., omel. Li446 , homil. Ed1611A, Matthaeum Ed1953
201 addiscas] addiscat Fi307 Fi308, discas Ber111
202 non] si Fi308
203 aliud Cbg132 Li446 3 Ed1953 ] aliquid Li446² , ad Li446*
204 inducit] indicit T46
Numérotation du verset Mt. 24,37 
Sicut autem in diebus Noe, ita erit205* adventus filii hominis.
205 in diebus... erit (erat Fi307*) ] fuit in diebus Noe ita fiet Ed1953
marg.| Hoc autem dixit ostendens quod repente veniet206* et inopinate207 et pluribus lascivientibus. Hoc enim208 et Paulus dicitdc: « Cum dixerint pax et securitas209* repentinus eis superveniet210 interitus211».BA
Unde et hic subditur:
dc 1Th. 5, 3.
206 veniet] venit Ber111 Fi263 Fi307 Fi308 Ed1953
207 inopinate] inopiate cacogr. Li446
208 enim] autem T46
209 securitas] + tunc T46 Ed1953
210 superveniet] supervenit Fi307 Fi308
211 interitus] interius Cbg132*
Numérotation du verset Mt. 24,38 
Sicut enim erant in diebus illis ante212 diluvium, comedentes et bibentes etc.213*
212 illis] om. Fi263 | ante] om. T46
213 etc.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,39 
[...]
marg.| marg. | {CMT24d11.14} RABANUS. 214 − Non hic215* iuxta Marcionis et Manichei errorem, coniugia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis nature sint216 posita subsidia sed immoderatus licitorum usus arguitur.BB dd
dd ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 13, 32), CCCM 174A, p. 638.59 sqq.: «Non hic iuxta uesanum Marcionis et Manichaei et Tatiani, principis Encratitarum, dogma coniugia uel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia, sed (iuxta quod Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt) inmoderatus potius licitorum usus arguitur ».
<cuius fons> =   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 17, CCSL 120, lin. 867 sqq. <ex quo> =   Sedulius Scot, In Mt., lib. 4, c. 24, 38, t. 2, Vetus Latina 19, p. 539.6 sqq. <ex quibus> <diff.> Glossa ordinaria (Mt. 24, 38) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 75b marg.], ed. Gloss-e   : « COMEDENTES ET BIBENTES. Non alimenta et nuptie, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella fames, terremotus etc. tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret iudicem venturum. Unde dicitur : ‘Cum dixerint pax et securitas tunc repente interitus superveniet’ . [MM2021]
214 Rabanus Ber111 etc.] Basilius Cbg132 Fi263 Fi307 Gz378 Mt366 Urb27 V794, om. Clv195
215 hic] enim Gz378, igitur Ed1470 Ed1953
216 sint] sunt Ox19147
marg.| {CMT24d11.15} HIERONYMUS. − Queritur autem quomodo supra scriptum sit217*"Surget gens contra gentem, et regnum contra regnum et erunt pestilentie et fames et terremotus". Et nunc ea futura memorentur que pacis indicia sunt sed estimandum218 quod post pugnas, et cetera quibus vastatur genus humanum, brevis subsecutura pax sit, que quieta omnia repromittat, ut fides credentium comprobetur.BC de
de ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 233.626-633: «Sicut autem in diebus Noe ita erit et aduentus filii hominis. quomodo enim erant in diebus ante diluuium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes, et reliqua. quaeritur quomodo supra scriptum sit: surget enim gens contra gentem et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus, et nunc ea futura memorentur quae pacis indicia sunt. sed aestimandum iuxta apostolum quod post pugnas et dissensiones, pestilentias, fames et terrae motus et cetera quibus genus uastatur humanum, breuis subsecutura sit pax, quae quieta omnia repromittat ut fides credentium comprobetur, utrum transactis malis sperent iudicem esse uenturum. hoc est enim quod in paulo legimus: quando dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus sicut dolor parturientis, et non effugient». [FG2013]
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
217 sit] est Li446
218 estimandum] extimandum Li446
marg.| {CMT24d11.16} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 219* {hom.78} − Vel lascivia erit et pax his qui insensibiliter dispositi sunt propter hoc non dixit Apostolus cum fuerit pax; sed cum dixerint pax et securitas, insensibilitatem eorum ostendens, sicut illorum qui fuerunt in diebus Noe quoniam mali lasciviebant, non autem iusti; sed in tribulatione et tristitia pertransibant. Hinc autem ostendit quoniam, cum antichristus venerit, indecentes voluptates assumentur apud eos qui iniqui erunt, et de propria desperabunt salute et ideo exemplum ponit huic rei conveniens. Cum enim arca fabricaretur, predicabat quidem in medio, futura predicens mala mali autem non credentes, ac sic nullum fuisset futurum malum, lasciviebant et quia futura apud multos non creduntur, ex preteritis credibilia facit que predicit. Deinde aliud signum ponit per quod ostendit et quod inopinabiliter dies ille veniet, et quod ipse diem illum non ignorat, dicens:
219 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,40 
Tunc duo erunt in agro; unus assumetur et alius relinquetur.
marg.| Ex quibus verbis ostenditur quod assumentur et relinquentur et servi et Domini et qui in otio et qui in labore.
marg.| {CMT24d11.17} HILARIUS. 220* {c.26} − Vel duos in agro : duos populos fidelium, et infidelium in seculo, tamquam in vite huius opere, dies Domini deprehendet; separabuntur tamen relicto alio, et alio assumpto in quo fidelium et infidelium discretio docetur Dei enim ira ingravescente, sancti in promptuario recondentur, perfidi vero ad celestis ignis materiam relinquentur. De molentibus etiam par ratio est.
Unde sequitur:
220 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,41 
Due erunt molentes in mola: una assumetur et alia relinquetur.
marg.| Mola enim opus legis est; sed quia pars Iudeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et iustificanda per fidem; ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero infructuosa legis opere relinquetur, molens incassum, et non factura celestis cibi panem.
marg.| {CMT24d11.18} HIERONYMUS. − Vel duo in agro pariter invenientur eundem habentes laborem, et quasi parem sementem; sed fructus laboris non eque recipientes. In duobus etiam qui pariter molunt, vel synagogam intelligere debemus, et Ecclesiam, quod simul molere videantur in lege, et de eisdem scripturis sanctis farinam terere preceptorum Dei; vel ceteras hereses, que aut de utroque testamento, aut de altero videntur molere farinam doctrinarum suarum.df
Sequitur:
df ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 233.640-651: «Tunc duo erunt in agro, unus adsumetur et unus relinquetur, duae molentes in mola, una adsumetur et alia relinquetur. tunc, inquit, duo erunt in agro quando tempore uidelicet consummationis atque iudicii duo in agro pariter inuenientur eundem habentes laborem et quasi parem sementem sed fructus laboris non aeque recipientes, duae quoque molentes simul erunt, altera adsumetur et altera relinquetur. in duobus qui in agro commorantur et in duabus quae pariter molunt uel synagogam intellege et Ecclesiam quod simul molere uideantur in lege et de eisdem scripturis farinam terere praeceptorum dei, uel ceteras hereses quae de utroque testamento aut de altero uidentur molere farinam doctrinarum suarum et cum unum nominis christiani propositum habeant, non eamdem mercedem recipient, aliis adsumptis et aliis derelictis». [FG2013]
Duo in lecto unus assumetur et alius relinquetur.
marg.| {CMT24d11.19} HILARIUS. 221* {c.26} − Duo autem in lecto, sunt eamdem passionis dominice requiem predicantes; circa quam hereticorum et catholicorum eadem confessio est sed quia unitatem divinitatis patris et filii catholicorum fides predicabit, et hereticorum falsitas impugnabit; fidem confessionis utriusque divini arbitrii iudicium comprobabit, unum assumendo et alium relinquendo.
221 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d11.20} REMIGIUS. − Vel his verbis tres ordines Ecclesie demonstrantur per duos in agro ordo predicatorum, quibus commissus est ager Ecclesie; per duos in mola ordo coniugatorum, qui dum per diversas curas nunc ad hec, nunc ad illa flectuntur, quasi molas in circuitu trahunt per duos in lecto ordo continentium, quorum requies nomine lecti designatur. In his autem ordinibus sunt boni et mali, iusti et iniusti; et ideo ex eis quidam relinquentur, et quidam assumentur.
marg.| {CMT24d11.21} ORIGENES. 222*{tract.31} − Vel aliter . Corpus quidem quasi infirmum in lecto est carnalium passionum. Anima autem molit in gravi mola mundi; vel corporis sensus in agro mundi operantur223.BD
BD ¶Codd. : Li446 (221vb ) Ed1953 * {MM2018}
222 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
223 operantur] operatur Li446
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 12 
marg.| marg. | {CMT24d12.1} HIERONYMUS. − Perspicue ostendit Dominus, quia supra dixitdgde die autem illa nemo novit nisi pater solus quia scilicet non expediebat apostolis scire, ut pendule exspectationis incerti semper credant eum esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et ideo quasi ex superioribus concludens dicit:
dg Mt. 24, 36.
Numérotation du verset Mt. 24,42 
Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
marg.| Et non dicit quia nescimus, sed nescitis, scilicet ut ostendat se diem iudicii non ignorare.dh
dh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 233.652-234.662: «Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus uester uenturus sit. perspicue ostendit quare supra dixerit: de die autem illa nemo scit neque filius hominis neque angeli nisi pater solus, quod non expediat scire apostolis ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant esse uenturum quem ignorant quando uenturus sit. Et non dixit: quia nescimus qua hora uenturus sit dominus, sed nescitis, praemisso que patrisfamiliae exemplo cur reticeat consummationis diem manifestius docet dicens: estote parati quia nescitis qua hora filius hominis uenturus est». [FG2013]
marg.| {CMT24d12.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 224* {hom.78} − Vult autem eos semper in sollicitudine esse et225* propter hoc dicit vigilate .BE
BE ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
224 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
225 et] om. Ed1953
marg.| {CMT24d12.3} GREGORIUS. 226* − Vigilat qui ad aspectum veri luminis oculos apertos tenet; vigilat qui servat operando quod credit; vigilat qui a se torporis227 et negligentie tenebras repellit.BF di
di ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 13 § 3, CCSL 141, p. 91.46-49: «Unde et protinus subditur: Beati sunt serui illi quos cum uenerit Dominus inuenerit uigilantes. Vigilat qui ad adspectum ueri luminis mentis oculos apertos tenet; uigilat qui seruat operando quod credit; uigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Euigilate iusti et nolite peccare. Hinc rursus ait: Hora est iam nos de somno surgere». [FG2013]
BF ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
226 Gregorius] + In Evangelia Ed1953
227 torporis] corporis Mt366
marg.| {CMT24d12.4} ORIGENES. 228* {tract.31} − Dicit229 autem qui simplicior est, quoniam de secundo230 adventu231, in quo venturus fuerat, hunc dicebat sermonem; alius autem quod intelligibilem et futurum in sensum discipulorum verbi dicebat adventum quia nondum erat in sensu eorum, quemadmodum erat futurus.BG
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
228 Origenes] + In Mattheum Ed1953
229 Dicit] Dicet Li446, Dic. Mt366
230 de secundo Li446² (corrector marg.) ] desermo Li446*
231 adventu Li446² (corrector marg.) ] adventiū Li446*
marg.| {CMT24d12.5} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Non solum autem illis dixit vigilate , quibus tunc audientibus loquebatur; sed etiam illis qui fuerunt post illos annos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum, quia ad omnes pertinet quodammodo. Tunc enim unicuique veniet dies ille, cum venerit eius dies ut talis hinc exeat qualis iudicandus est illa die; ac per hoc vigilare debet omnis christianus, ne imparatum eum inveniat Domini adventus. Imparatum enim inveniet ille dies quem imparatum invenerit sue vite ultima dies.dj
dj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 1, CSEL 57, p. 246.13-247.8: «Vigilate [...] non solum ergo illis dixit, quibus tunc audientibus loquebatur, sed etiam illis, qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos et qui erunt post nos usque ad eius nouissimum aduentum. numquid autem omnes inuenturus est dies ille in hac uita aut quisquam dicturus est, quod ad defunctos etiam pertineat, quod ait: uigilate, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes? cur itaque omnibus dicit, quod ad eos solos pertineat, qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes pertinet, quo modo dixi? tunc enim unicuique ueniet dies ille, cum uenerit ei dies, ut talis hinc exeat, qualis iudicandus est illo die. ac per hoc uigilare debet omnis christianus, ne inparatum eum inueniat domini aduentus. inparatum autem inueniet ille dies, quem inparatum inuenerit suae uitae huius ultimus dies». [MM2019]
marg.| {CMT24d12.6} ORIGENES. − Vani autem sunt omnes, sive qui consummationem mundi scire se profitentur quando erit, sive qui vite proprie finem scire se gloriantur, quem nemo cognoscere potest, nisi Spiritu sancto illuminatus.
marg.| {CMT24d12.7} HIERONYMUS. − Premisso autem patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dk cum subdit:
dk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 234.659-660: «Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus uester uenturus sit. perspicue ostendit quare supra dixerit: de die autem illa nemo scit neque filius hominis neque angeli nisi pater solus, quod non expediat scire apostolis ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant esse uenturum quem ignorant quando uenturus sit. Et non dixit: quia nescimus qua hora uenturus sit dominus, sed nescitis, praemisso que patrisfamiliae exemplo cur reticeat consummationis diem manifestius docet dicens: estote parati quia nescitis qua hora filius hominis uenturus est». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 24,43 
Illud autem scitote quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
marg.| {CMT24d12.8} ORIGENES. 232* {tract.31} − Paterfamilias domus est sensus hominis, domus autem eius est anima, fur autem diabolus. Est autem omnis sermo contrarius qui non per naturalem introitum intrat ad animam negligentis, sed quasi qui foderit domum, primum destruens quedam naturalia edificia anime, id est naturales intellectus, et per ipsam diruptionem ingressus, spoliat animam. Aliquoties invenit quis furem in ipsa perfossione, et comprehendens eum, percussorem sermonem immittens, interficit ipsum. non autem in die fur venit, quando illuminata est a sole iustitie anima hominis studiosi; sed in nocte, id est in tempore adhuc malitie permanentis in qua cum fuerit aliquis, possibile est, etsi non habuerit virtutem solis, quod tamen illustretur ex aliquo splendore verbi, quod est lucerna; adhuc quidem manens in malitia, sed tamen habens propositum meliorum et vigilantiam ne perfodiatur hoc eius propositum. vel in tempore temptationum, vel quarumcumque calamitatum maxime fur solet venire, volens perfodere anime domum.BH
BH ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
232 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d12.9} GREGORIUS. 233* − Vel nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormierit, improvisa mors veniens carnis nostre habitaculum irrumpit, et eum quem Dominum domus dormientem invenerit, necat quia dum ventura damna spiritus minime previdet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret; quia adventum iudicis, qui occulte animas rapit, precavens, ei penitendo occurreret, ne impenitens periret. Horam vero ultimam idcirco Dominus voluit esse incognitam ut semper possit esse suspecta, ut dum illam previdere minime possumus, ad illam sine intermissione preparemur. dl
Propter quod sequitur:
dl ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 13 § 5-6, CCSL 141, p. 94.107-120: «Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur: Et uos estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis ueniet. Nesciente enim patrefamilias, fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improuisa mors ueniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum domus inuenerit dormientem necat, quia cum uentura damna spiritus minime praeuidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret si uigilaret, quia aduentum iudicis, qui occulte animam rapit, praecauens, ei paenitendo occurreret, ne impaenitens periret. Horam uero ultimam Dominus noster idcirco nobis uoluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praeuidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. Proinde, fratres mei, in condicione mortalitatis uestrae mentis oculos figite, uenienti uos iudici per fletus cotidie et lamenta praeparate». [FG2013]
233 Gregorius] + In Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,44 
Ideoque estote parati quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
marg.| {CMT24d12.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 234* {hom.78} − Hic videtur confundere eos qui non tantum studium faciunt anime sue, quantum student circa pecunias qui furem exspectant235.BI
BI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
234 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
235 expectant] expectent Li446
Numérotation du verset Mt. 24,
distinctio 13 
marg.| marg. | {CMT24d13.1} HILARIUS. 236* {c.27} − Quamvis Dominus supra in communi nos ad indefessam vigilantie curam fuerit adhortatus, specialem tamen populi principibus, id est episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem prepositum familie significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi237* curantem.BJ
Unde dicit:
BJ ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1953 {MM2021} [MM2022}
236 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
237 commissi sibi populi ] populi sibi commissi Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,45 
Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
marg.| {CMT24d13.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 238* {hom.78} − Quod autem dicit Quis putas, non est ignorantis. Invenitur enim et pater interrogando loquens ubi239* dicitdm: « Adam, ubi es? »BK
dm Gn. 3, 9.
238 homiliario] scrips., omel. Li446 , oli’a Ox19147, Matthaeum Ed1953
239 ubi] ut cum Ed1953
marg.| {CMT24d13.3} REMIGIUS. − Nec enim signat240 hec interrogatio impossibilitatem perficiende virtutis sed difficultatem.BL
BL ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
240 signat] sigat Li446 , significat Ox19147
marg.| { CMT24d13.4} GLOSSA. − Rarus enim est fidelis servus, Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed pro amore Christi pascens.   Prudens qui subditorum capacitatem, vitam et mores discutiat   quem constituit 241   * Dominus, qui scilicet sit vocatus a Deo et non se iniecerit.BM dn
dn ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 24, 45) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 75b-76a marg. Cas239 cf. Cas574], ed. Gloss-e : « Quis putas <est fidelis servus et prudens> quasi dicat : admonendi estis, nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro sibi providens quo constat* quam rarus qui sit vocatus a Deo tamquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves».
*quo constat Cas239] om. Cas574 Rusch
Glossa ordinaria (Mt. 24, 45) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 76a interl. Cas§239 Cas574], ed. Gloss-e : «  Prudens : Christus discernens capacitatem singulorum   [...] ut det illis : pro capacitate auditorum»
Cf. Glossa ordinaria (Mt. 24, 46) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 76a marg., om. Cas239 Cas574], ed. Gloss-e : «Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est ». <Non hab.> LLT, Anselmus Laudun. in Mt. PL 162.
<Thomae de Aquino> CMT18d7.6 :Remigius
¶Nota : Thomas a composé une sentence à partir de matériaux exégétiques extraits de plusieurs sentences discontinues de la Glose ordinaire. L’expressions « vitam et mores discutiat » n’a pas été identifiée dans la Glose à ce jour mais elle renvoie à une sentence antérieure attribuée à Rémi d’Auxerre. [MM2022]
241 constituit Ox19147 ] consti. Li446 , constituat Ed1953
marg.| {CMT24d13.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 242* {hom.78} − Duo autem expetit ab huiusmodi servo, scilicet prudentiam et fidem. Fidelem enim eum dicit, quoniam nihil quod Domini sui est, sibi proprium fecit, nihil etiam243 de rebus sui Domini vane et inaniter consumpsit. Prudentem autem eum vocat, quoniam cognovit id ad quod oportet dispensare que data sunt.BN
242 Chrysostomus in homiliario] om. Ox19147 | in homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
243 etiam] enim Ox19147
marg.| {CMT24d13.6} ORIGENES. 244* {tract.31} − Vel qui in fide proficit, etsi nondum in ea perfectus est, communiter fidelis vocatur; et qui naturalem habet mentis velocitatem, dicitur prudens. Si quis autem consideret245, inveniet fideles multos et studium fidei exercentes, non autem et prudentes quoniam « que stulta sunt mundi elegit Deus »do. Et iterum videbit alios veloces quidem esse et prudentes246, modice autem fidei. Convenire autem in unum fidelem atque prudentem, rarissimum est. Ut autem in tempore det cibum, necessariam habet quis prudentiam; ut autem non adimat cibos indigentium, opus est fide247 quoniam et secundum simplicem intellectum opus habemus248 ut fideles simus ad dispensandos249* Ecclesie reditus, et ut250 non devoremus que sunt viduarum, et ut memores simus pauperum, et ne251 occasionem accipientes ex eo quod scriptum estdp: « Dominus constituit his qui evangelium predicant », de evangelio vivere, amplius queramus quam cibum simplicem et necessaria vestimenta, et ut nec252 amplius teneamus nobis quam his qui necessitatem patiuntur. Prudentes autem, ut prudenter intelligamus indigentium causas, propter quas sunt indigentes, et uniuscuiusque dignitatem, quomodo educatus est, et quantum necessarium habet. Multa enim sapientia opus est ei qui bene vult dispensare ecclesiasticos253 reditus. Sit etiam « fidelis servus et prudens »dq, ut non effundat rationabilem et spiritualem254 cibum quibus non oportet, volens ostendere se esse prudentem; illis scilicet qui magis necessarium habent verbum quod mores eorum edificet255 et vitam componat, quam quod illuminat scientie lucem; aut256 ne eis qui possunt acutius audire, pigeat exponere altiora, ne exponentes vilia contemnantur257 ab his qui naturaliter sunt ingeniosi, aut per exercitationem secularis sapientie acuti.BO
do 1Cor. 1, 27.
dp 1Cor. 9, 14.
dq Mt. 24, 45.
BO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
244 Origenes] + In Mattheum Ed1953
245 consideret] considerat Li446
246 prudentes] + sunt mundi elegit Deus et iterum videbit alios Li446* (va-cat)
247 fide] fides Li446
248 habemus] hūis Li446
249 dispensandos Li446 ] dispensandum Ed1953
250 ut] om. Li446
251 ne] om. Li446
252 nec] non Li446
253 ecclesiasticos ut videtur Li446² ] ecclesiasticus ut videtur Li446*
254 spiritualem] sp<eci>alem Li446
255 edificet] edificiet Li446
256 aut] + ut Li446
257 contempnantur] contempnentur Li446
marg.| {CMT24d13.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 258*{hom.78} − Adaptatur etiam et ad principes seculares hec parabola unumquemque enim his que habet, ad communem utilitatem uti oportet, non ad nocumentum conservorum, neque ad perditionem sui ipsius, sive hab<ea>t sapientiam, sive principatum, sive a<l>i<u>d quodcumque.BP
BP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
258 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| marg. | {CMT24d13.8} RABANUS. 259* − [b] Dominus autem Christus est, familia autem, supra quam   constituit 260, est Ecclesia catholica. [a] Difficile est ergo 261 invenire in uno et ut 262* prudens sit et fidelis, non autem impossibile nec enim beatificaret 263 eum qui non potest 264 esse, cum subdit:BQ dr
dr ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 24, 45), CCCM 174A, p. 642.95 sqq.: « [a] Respondens ad interrogata Saluator primo docet iudicium cunctis adfuturum singulos que iuxta meritum operis ac sensus sui capacitatem praemia uel tormenta nacturos. Deinde (quod maxime quaesierat) gratiam uirtutum, quam mundo attulerit ac singulis, quantum possint, ostendit esse sectandam. Ignem, inquit, ueni mittere in terram et quid uolo, nisi ut accendatur? Sane quod ait"Quis, putas, est", difficultatem, non inpossibilitatem perficiendae uirtutis insinuat; quomodo Psalmista: Quis sapiens et custodiet haec?, non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem uerbum non pro difficili, sed pro inpossibili posuit: Deus, quis similis erit tibi?; id est 'Nullus': Tu enim solus altissimus super omnem terram."Quis, putas, est", inquit,"fidelis seruus et prudens?" Fidelis quippe in deuote tribuendo et non abscondendo pecuniam Domini sui; prudens uero in diligenter discernendo capacitatem singulorum famulorum. [b]"Quem", inquit,"constituit Dominus super familiam suam?""Quem", inquit,"constituit Dominus super familiam suam?" Quis iste Dominus est, nisi Christus, qui suis discipulis ait: Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim? Quae est etiam huius Domini familia? Nimirum illa est, quam ipse Dominus de manu inimici redemit et suo dominio mancipauit. Haec familia sancta est ecclesia catholica, quae per orbem terrae copiosa fertilitate diffunditur et redemptam se pretioso sui Domini sanguine gloriatur. Filius enim hominis, sicut ipse ait, uenit non ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. Ipse est etiam pastor bonus, qui animam suam posuit pro ouibus suis. Grex enim pastoris boni ipsa est familia Redemptoris. Despensator uero qui sit, quem oportet esse fidelem et prudentem, Paulus nobis ostendat apostolus, qui de se suis que sociis loquens ait: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur».
<ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 24, 46) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 76b marg.], ed. Gloss-e : «Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est ».
¶Nota : La sentence réécrit complètement le passage de Raban à partir du passage parallèle de la Glose ordinaire. Des recompositions aussi importantes sont rares dans la Catena; il est possible que Thomas ait utilisé une source non encore identifiée. [MM2021]
259 Rabanus] Basilius Mt366
260 constituit] constititit Li446
261 est ergo] inv. Dur111
262 et ut] ut Ox19147, inv. Ed1953
263 beatificaret] beatificanret ? Ox19147
264 potest] possunt Dur111
Numérotation du verset Mt. 24,46 
Beatus ille servus quem, cum venerit Dominus eius, invenerit265 sic facientem.
265 invenerit] + eum Ox19147²
marg.| {CMT24d13.9} HILARIUS. 266* {c.27} − Id est precepto Domini sui obedientem, ut doctrine opportunitate verbum vite in eternitatis cibum alende267 familie dispenset268.BR
BR ¶Codd. : Dur111 Li446 Mt366 Ox19147 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
266 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
267 alende] lac. 6* Dur111
268 familie dispenset] famililie dispendet Li446
marg.| {CMT24d13.10} REMIGIUS. − Notandum autem quod269 sicut magna distantia est meritorum inter bonos predicatores et bonos auditores, ita magna distantia est premiorum. Bonos enim auditores, si vigilantes invenerit, faciet discumbere, ut Lucas dicit.270 Bonos autem predicatores super omnia bona sua constituet.
Unde sequitur: BS
BS ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1953 {MM2022}
269 quod] quia Li446 Ox19147
270 Bonos enim... dicit Ox19147² (marg.)Ed1953 ] om. hom. Li446 Ox19147
Numérotation du verset Mt. 24,47 
Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
marg.| {CMT24d13.11} ORIGENES. 271* {tract.32} − Ut scilicet conregnet cum Christo cui omnia272 sua tradidit Pater quod273* sicut boni patris filius, super omnem patris substantiam constitutus, participat huiusmodi274 dignitatem et gloriam fidelibus et prudentibus dispensatoribus suis, ut sint et ipsi super omnem creaturam.BT
BT ¶Codd. : Li446 Mt366 Ox19147 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
271 Origenes] + In Mattheum Ed1953
272 omnia] + bona Ox19147
273 quod Li446 Ox19147 ] om. Mt366 Ed1953
274 huiusmodi Ox19147* ] h9 Li446 Ox19147 ²
marg.| {CMT24d13.12} RABANUS. − Non ut soli sed ut pre ceteris eterna premia habeant, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.BU
BU ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
marg.| {CMT24d13.13} HILARIUS. 275* {c.27} − Vel super omnia bona constituetur; id est in Dei gloria collocabitur quia nihil est ultra quod melius sit.BV
BV ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
275 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT24d13.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 276* {hom.78} − Deinde non277 solum ab honore quod278* imminet bonis sed a pena qua279* minatur malis erudit auditorem cum subdit:BW
BW ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}*
276 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
277 non] vero Li446
278 quod] qui Ed1953
279 qua] quam Ed1953
Numérotation du verset Mt. 24,48 
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit280 Dominus meus venire.
280 facit] fecit Mt366
Numérotation du verset Mt. 24,49 
Et ceperit percutere conservos suos281 etc.
281 percutere conservos suos etc. ] scrips., percutere etc. Li446, etc. Mt366, percutere conservos suos Ed1953
marg.| {CMT24d13.15} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Ex moribus huius servi apparet animus eius quos mores licet breviter, ideo282* magister bonus curavit exprimere, id est superbiam, cum dicit: E t ceperit percutere conservos suos atque luxuriam, cum dicit:
282 ideo] om. . Ed1953
Manducet autem et bibat cum ebriosis
marg.| ne quod dicebat - moram facit Dominus meus - desiderio sui Domini dicere crederetur, quo ardebat ille qui dicebat283*ds: « Sitivit anima mea ad284* Deum vivum quando veniam » etc. ?285 Dicendo enim « quando veniam ? » moras se perpeti moleste ferebat quia etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum videtur.BX dt
ds Ps. 41, 3.
dt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 1, CSEL 57, p. 244.6-247.8: «seruus quippe ille, qui dicit: moram facit dominus meus et percutit conseruos suos, manducat et bibit cum ebriosis, non utique diligit manifestationem eius; ex moribus enim apparet animus eius. quos mores licet breuiter ideo magister bonus curauit exprimere, id est superbiam atque luxuriam, ne, quod dicebat: moram facit dominus meus, desiderio domini sui dicere crederetur, quo ardebat ille, qui dicebat: sitiuit anima mea ad deum uiuum; quando ueniam et apparebo ante faciem dei? dicendo enim quando ueniam? moras se perpeti moleste ferebat, quia, etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum uidetur». [MM2019]
BX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
283 dicebat] dixit Ed1953
284 ad] + te Ed1953
285 etc.] om. Ed9153
marg.| {CMT24d13.16} ORIGENES. 286* {tract.31} − Peccat autem in Deum quicumque episcopus qui non287 quasi conservus ministrat, sed quasi Dominus et frequenter ut amarus Dominus per vim dominatur; et non esurientes suscipit, sed epulatur cum ebriosis, et semper somniat quia post multum temporis venturus est Dominus.BY
BY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
286 Origenes] + In Mattheum Ed1953
287 qui non] enim Li446
marg.| {CMT24d13.17} RABANUS. − Typice etiam potest intelligi conservos percutere , conscientias infirmorum verbo vel 288* exemplo vitiare.BZ du
du ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 24, PL 162, 1457B: «Typice tamen potest intelligi, pueros percutere conscientias infirmorum, non adhuc spe, fide, et charitate solidatorum, pravo exemplo vitiare». [MM2021]
BZ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
288 vel] + pravo Ed1953
marg.| {CMT24d13.18} HIERONYMUS. − Quod autem dicit:
Numérotation du verset Mt. 24,50 
Veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat,
marg.| ad hoc dicit ut sciat, quando non putatur Dominus, tunc eum esse venturum; et vigilantie ac sollicitudinis dispensatores admonet. Porro quod dicit:
Numérotation du verset Mt. 24,51 
Dividet eum
marg.| non est intelligendum quod gladio eum dissecet, sed quod289* a sanctorum consortio eum separet.dv CA
dv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 235.683-689: «Veniet dominus serui illius in die qua non sperat et hora qua ignorat et diuidet eum partem que eius ponet cum hypochritis. hoc ipsum docet ut sciant quando non putatur dominus tunc eum esse uenturum et uigilantiae ac sollicitudinis dispensatores admonet. porro quod dicit: diuidet eum, non quo gladio eum dissicet sed quo a sanctorum consortio separet et partem eius ponat cum hypochritis, cum his uidelicet qui erant in agro et qui molebant et nihilominus derelicti sunt. saepe diximus hypochritam aliud esse, aliud ostendere, sicut et in agro et in mola idem uidebatur facere quod ecclesiasticus uir, sed exitus diuersae uoluntatis apparuit». [FG2013]
CA ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
289 quod Li446 Mt366] om. Ed1953
marg.| {CMT24d13.19} ORIGENES. 290* {tract.31} − Vel dividet eum quando Spiritus eius, id est spirituale donum, revertetur ad Deum qui dedit eum; anima autem cum corpore suo vadit in gehennam. Iustus autem non dividitur; sed anima eius vadit cum Spiritu, id est spirituali dono, ad regna celestia. Qui autem dividuntur, non habent postmodum in se partem spiritualis doni, que erat a Deo; sed relinquetur pars que erat ipsorum, id est anima, que cum corpore punietur.
Unde sequitur:
290 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Et partem eius ponet cum hypocritis.
marg.| {CMT24d13.20} HIERONYMUS. − Cum his videlicet qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Sepe enim dicimus hypocritam aliud esse, et aliud ostendere; sicut et in agro et in mola idem facere videbatur, sed exitus diverse voluntatis apparuit.dw
dw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 235.690-694: «Veniet dominus serui illius in die qua non sperat et hora qua ignorat et diuidet eum partem que eius ponet cum hypochritis. hoc ipsum docet ut sciant quando non putatur dominus tunc eum esse uenturum et uigilantiae ac sollicitudinis dispensatores admonet. porro quod dicit: diuidet eum, non quo gladio eum dissicet sed quo a sanctorum consortio separet et partem eius ponat cum hypochritis, cum his uidelicet qui erant in agro et qui molebant et nihilominus derelicti sunt. saepe diximus hypochritam aliud esse, aliud ostendere, sicut et in agro et in mola idem uidebatur facere quod ecclesiasticus uir, sed exitus diuersae uoluntatis apparuit». [FG2013]
marg.| {CMT24d13.21} RABANUS. − Vel cum hypocritis suscipit partem suam, scilicet duplicem gehenne penam, id est ignis et frigoris.
Unde sequitur:
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| Ad ignem enim pertinet fletus oculorum, ad frigus stridor dentium.CB dx
dx ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 24, 51), CCCM 174A, p. 647.95 sqq.: «Quod autem dicit illic esse fletum et stridorem dentium, ubi seruus nequam cum hypochritis suscipit partem suam, duplicem Gehennae (ut quidam uolunt) exprimit poenam, id est ignis et frigoris. Ad ignem enim fletus pertinet oculorum, ad frigus stridor dentium ». [MM2021]
CB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT24d13.22} ORIGENES. 291* {tract.31} − Vel fletus erit eis qui male in hoc mundo ridentes fuerunt; et his qui requieverunt irrationabiliter, erit dentium stridor nolentes enim dolores materialiter sufferre, compulsi tormentis, dentibus strident, illi scilicet qui manducaverunt acerbitatem malitie. Ex his autem cognoscere est quoniam non solum qui fideles sunt et prudentes, constituit Dominus super familiam suam, sed etiam malos; et quod non salvat eos hoc quod constituti sunt a Domino super familiam eius; sed illud ut dent in tempore cibos, et ut abstineant a percussionibus et comessationibus.
291 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT24d13.23} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Hoc autem servo malo remoto, qui proculdubio Domini sui odit adventum, constituamus ante oculos tres servos bonos, adventum Domini sui desiderantes. Si unus eorum citius, alter tardius Dominum putet292* esse venturum, tertius de hac re suam ignorantiam confitetur. Videamus tamen quis amplius293* evangelio consonet. Unus dicit vigilemus et oremus quia citius venturus est Dominus. Alter dicit vigilemus quia brevis et incerta est vita ista294, quamvis tardius venturus sit Dominus. Tertius dicit vigilemus quia brevis et incerta est vita ista295 et nescimus tempus quando venturus est Dominus. Quid autem aliud hic dicit, quam quod cum audimus evangelium diceredy: « Vigilate quia nescitis qua hora venturus sit Dominus? » Omnes quidem pre desiderio regni Dei hoc volunt esse verum quod putat. Primus proinde, si factum fuerit, gaudebit cum illo secundus et tertius. Si autem factum non fuerit, metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant Domini adventum non tardum putare sed nullum. Qui autem credit quod dicit secundus, tardius Dominus296 esse venturum, si falsum fuerit, nulli turbabuntur in fide sed inopinato gaudio perfruentur. Qui autem quid horum sit verum297* ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat quia nil eorum aut affirmat aut negat.CC dz
dy Mt. 24, 42.
dz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 13, CSEL 57, p. 290.2-292.8: «remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: moram facit dominus meus uenire dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo remoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrie que tractantes, aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter expectantes, fideliter amantes, si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur. quamquam omnes consonent evangelio, quia omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter expectant, uideamus tamen, quis amplius consonet. unus dicit: uigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus; alter dicit: uigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus; tertius dicit: uigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus, quando uenturus est dominus; evangelium dicit: uidete, uigilate et orate; nescitis enim, quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus evangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc uolunt esse uerum, quod putat primus; sed hoc secundus negat; tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur, quis uerum dicat illorum. Proinde si hoc factum fuerit, quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt; exultabunt itaque citius uenisse, quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum, quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur, qui crediderant, quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare sed nullum. qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter expectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque inrisiones inimicorum multos infirmos a christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturum. qui autem credunt, quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo, qui ei crediderant, turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum. qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius etiam si fallitur, feliciter fallitur; habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam, si non erit. ac per hoc ab eis, qui diligunt manifestationem domini, ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem, quid horum sit uerum, ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut adfirmat aut negat». [MM2019]
CC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
292 Dominum putet] Dominus suum dicit Ed1953
293 amplius] magis Ed1953
294 vita ista] inv. Ed1953
295 vita ista] inv. Ed1953
296 Dominus] Dominum Ed1953
297 sit verum] inv. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 24 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_24)

Notes :