Catena aurea

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 

Mane autem facto,
consilium inierunt omnes principes sacerdotum1 et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent.
1Mane... sacerdotum ΩJ Li446@ ω 1 Rusch ] Mane autem facto inierunt principes sacerdotum CorS1
Numérotation du verset Mt. 27,2 

Et vinctum
adduxerunt eum2 et tradiderunt Pontio Pilato presidi.
2 eum ΩJ (interl. post. m.) Li446@ Rusch ] om. ΩJ* Li446
Numérotation du verset Mt. 27,3 

Tunc videns3 Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
3 videns Rusch Weber ] iter. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,4 

dicens: Peccavi tradens sanguinem iustum.
At illi dixerunt: Quid ad nos?
Tu videris.
Numérotation du verset Mt. 27,5 

Et proiectis argenteis in templo recessit
et abiens laqueo se suspendit.
Numérotation du verset Mt. 27,6 

Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere4
4 eos mittere ΩJ Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
in corbanan
quia pretium sanguinis est.
Numérotation du verset Mt. 27,7 

Consilio autem inito emerunt ex ipsis5 agrum figuli,
5 ipsis Rusch ] illis ΩJ Li446@ Li446 Weber
in sepulturam peregrinorum.
Numérotation du verset Mt. 27,8 

Propter hoc vocatus est ager ille6 Acheldemach, hoc est7 ager sanguinis usque in hodiernum diem.
6 ille ΩJ Li446@ Li446 Weber ] + a lingua eorum Rusch |
7 hoc est Weber (M Z P Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,9 

Tunc adimpletum8 est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
8 adimpletum Li446 Rusch ] impletum ΩJ Li446@ Weber
Et acceperunt
triginta argenteos pretium
appretiati
quem
appretiaverunt a filiis Israel
Numérotation du verset Mt. 27,10 

et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus.
Numérotation du verset Mt. 27,11 

Iesus autem stetit ante presidem et interrogavit eum preses dicens: Tu es rex Iudeorum?
Dicit illi9 Iesus: Tu dicis.
9 illi ΩJ Rusch ] ei Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 27,12 

Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit.
Numérotation du verset Mt. 27,13 

Tunc dicit illi10 Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
10 illi ΩJ Rusch Weber] ei Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,14 

Et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur preses vehementer.
Numérotation du verset Mt. 27,15 

Per diem autem sollemnem consueverat preses dimittere populo unum vinctum11 quem voluissent.
11 unum vinctum Rusch Weber ] inv. ΩJ Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,16 

Habebat12 autem tunc unum vinctum13
12 Habebat Li446@ Li446 Cor3 (vel) Rusch Weber ] habebant ΩJ Weber (M D) |
13 unum vinctum ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] unum Z, inv. Φ, vinctum Weber |
insignem
qui dicebatur Barabbas.
Numérotation du verset Mt. 27,17 

Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis?
Barabban14 an Iesum qui dicitur Christus?
14 Barraban] Barrabam ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,18 

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Numérotation du verset Mt. 27,19 

Sedente autem illo15
15 illo ΩJ Li446 Rusch Weber] eo Li446@
pro
tribunali, misit ad eum
uxor eius
dicens: Nihil tibi et iusto illi.
Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Numérotation du verset Mt. 27,20 

Principes autem sacerdotum et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero16 perderent.
16 vero ΩJ Li446 Rusch Weber] autem Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,21 

Respondens autem preses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Numérotation du verset Mt. 27,22 

Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus?
Numérotation du verset Mt. 27,23 

Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis preses: Quid enim mali fecit?
At illi magis clamabant
dicentes: Crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 27,24 

Videns autem Pilatus17 quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret,
17 Pilatus ΩJ Li446@ Li446 Weber ] preses Rusch
accepta aqua lavit manus coram populo
dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius 18.
18 iusti huius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Vos videritis.
Numérotation du verset Mt. 27,25 

Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius
super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Mt. 27,26 

Tunc dimisit illis19 Barabbam.
19 illis ΩJ Li446 Rusch Weber] eis Li446@
Iesum autem20 flagellatum
20 autem ΩJ Li446 Li446@ Weber] vero Rusch
tradidit eis ut crucifigeretur.
Numérotation du verset Mt. 27,27 

Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorio21 congregaverunt ad eum22 universam23 cohortem
21 pretorio ΩJ Li446@ Rusch Weber ] pretorium Clementina , preto. Li446 |
22 ad eum ΩJ Li446@ Li446 Weber] om. Rusch |
23 universam ΩJ Li446@ Weber ] universum Rusch , univer. Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,28 

et exuentes eum
chlamydem coccineam
circumdederunt ei.
Numérotation du verset Mt. 27,29 

Et plectentes coronam de spinis,
posuerunt super caput eius et arundinem in dextera24 eius.
24 dextera ΩJ Rusch Weber ] dexteram Li446@
Et genuflexo ante eum
illudebant ei25 dicentes: Ave rex Iudeorum.
25 illudebant ei Rusch ] illudebant ΩJ, eum inludebant Weber Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,30 

Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Numérotation du verset Mt. 27,31 

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde26 et induerunt eum27 vestimentis eius28 et duxerunt eum ut crucifigerent29.
26 chlamyde Amiatinus M Cava Φ ΩJ Clementina Rusch ] om. Li446 , + coccinea Rusch , clamydem Weber |
27 et induerunt eum] om. Li446 |
28 eius ΩJ Rusch Weber] suis Li446 Li446@ |
29 eum ut crucifigerent Rusch Weber ] eum ut crucifigeretur Li446@ , ut cruci. eum Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,32 

Exeuntes autem
invenerunt hominem Cyreneum30
30 Cyreneum Rusch Weber ] + venientem obviam sibi Z ΩJ Li446@ , venientem de villa Li446
nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Numérotation du verset Mt. 27,33 

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha
quod est Calvarie locus.
Numérotation du verset Mt. 27,34 

Et dederunt ei vinum bibere31
31 vinum bibere ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
cum felle mixtum32.
32 mixtum ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber] mistum Clementina
Et cum gustasset noluit bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,35 

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ut adimpleretur33 quod dictum est per prophetam34: Diviserunt sibi35 vestimenta mea et super vestem meam36
33 adimpleretur P Li446 Li446@ Rusch ] impleretur Amiatinus Z Φ ΩJ Clementina |
34 dicentem] om. Amiatinus ΩJ Rusch |
35 sibi] om. Z ΩJ² (rubr. cancel.) |
36 vestem meam] vestimentum meum P |
miserunt sortem37.
37 ut adimpleretur … sortem Amiatinus Z P Φ ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,36 

Et sedentes servabant eum.
Numérotation du verset Mt. 27,37 

Et imposuerunt
super caput eius causam ipsius scriptam:
Hic est Iesus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Mt. 27,38 

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris.
Numérotation du verset Mt. 27,39 

Pretereuntes autem
blasphemabant eum
moventes capita38
38 sua ΩJLi446@ Li446 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Mt. 27,40 

et dicentes: Vath39. Qui destruis templum Dei et in triduo illud reedificas, salva temetipsum. Si Filius Dei es descende de cruce.
39 Vath ΩM Li446@ Li446 Sarum] Vach Rusch , Vah Z F P Φ ΩJ Clementina ; om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,41 

Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Numérotation du verset Mt. 27,42 

Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei.
Numérotation du verset Mt. 27,43 

Confidit in Deum40, liberet eum nunc41 si vult. Dixit enim: Quia Filius Dei42 sum.
40 confidit in Deum Rusch ] confidit in Deo ΩJ Li446@ Li446 , confidet in Deo Weber |
41 eum nunc Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩJ Weber |
42 Filius Dei Li446 Li446@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,44 

Idipsum autem et latrones
qui crucifixi erant43 cum eo improperabant44 ei.
43 crucifixi erant ΩJ(crucifixi/erant) Li446 Rusch ] crucifixerant Li446@ , fixi erant Weber |
44 improperabant ΩJ Rusch Weber ] improperabunt Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,45 

A sexta autem hora
tenebre facte sunt super45 universam terram
45 super ΩJ Li446 Rusch Weber] per Li446@
usque ad horam nonam.
Numérotation du verset Mt. 27,46 

Et circa horam nonam clamavit Iesus46 voce magna dicens47:
46 Iesus ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
47 dicens ΩJ Li446@ Li446 Clementina Weber ] om. Rusch |
Heli Heli lamazabatani48? Hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
48 lamazabatani Rusch ] lamazabathani ΩJ Li446@, lamma sabacthani Clementina , lema sabacthani Weber
Numérotation du verset Mt. 27,47 

Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste.
Numérotation du verset Mt. 27,48 

Et continuo currens unus ex eis
acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,49 

Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Numérotation du verset Mt. 27,50 

Iesus autem iterum clamans voce magna
emisit spiritum.
Numérotation du verset Mt. 27,51 

Et ecce velum templi scissum est in duas partes
a summo usque deorsum.
Et terra mota est
et petre scisse sunt.
Numérotation du verset Mt. 27,52 

Et monumenta aperta sunt
et multa corpora sanctorum
qui dormierant49 surrexerunt.
49 dormierant ΩJ Rusch Weber ] dormierunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,53 

Et exeuntes de monumentis
post resurrectionem eius50 venerunt in sanctam civitatem
50 eius ΩJ Rusch Weber ] + in sanctam Li446@
et apparuerunt multis.
Numérotation du verset Mt. 27,54 

Centurio autem et qui cum eo erant
custodientes Iesum, viso terremotu et his que fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Filius Dei51 erat iste.
51 FiliusDei Li446 Li446@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mt. 27,55 

Erant autem ibi mulieres multe
a longe que52 secute erant53 Iesum a Galilea ministrantes ei
52 que ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
53 erant ΩJ Li446 Rusch Weber ] fuerant Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,56 

inter quas erat Maria Magdalene
et Maria
Iacobi
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei.
Numérotation du verset Mt. 27,57 

Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia54
54 Arimathia Li446@ Li446 Rusch Weber ] Amarimathia ΩJ, Arimathaea hic et ubique Clementina
nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat55 Iesu.
55 discipulus erat ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,58 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Numérotation du verset Mt. 27,59 

Et accepto corpore, Ioseph
involvit56 illud in sindone munda
56 involvit ΩJ Li446@ Weber ] involit cacogr. Rusch ]
Numérotation du verset Mt. 27,60 

et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra.
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 27,61 

Erant57 autem ibi
57 Erant Li446@ Li446 Rusch Weber ] Erat ΩJ
Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 27,62 

Altera autem die, que est post Parasceven,
convenerunt principes sacerdotum et Pharisei ad Pilatum
Numérotation du verset Mt. 27,63 

dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille
dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Numérotation du verset Mt. 27,64 

Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: Surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore.
Numérotation du verset Mt. 27,65 

Ait illis Pilatus: Habetis custodiam
ite, custodite sicut scitis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 

Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d1.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 1 − Contexuerat2 superius evangelista narrationem in his que cum Domino acta sunt usque ad mane sed postea rediit ad narrandam Petri negationem qua terminata rediit ad mane ut inde cetera contexerat3*. A a
Et hoc est quod dicitur:
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 7, § 27, p. 302.17-21: «Nam et illi, id est mattheus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum domino acta erant, sed nondum commemorauerant quod mane factum esset». [FG2013]*
<ex quo>=   Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 726.234 sqq. [MM2021]
A ¶Codd. : Bo1655 (135ra) Li446 (249ra ) Ed1953 {MM2019} {MM2022}
1 consensu evangelistarum] questionibus evangelistarum c. .XXVII.m Li446
2 Contexuerat] Contexerat Bo1655
3 contexerat] contexeret Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,1 
Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum4 morti traderent.
4 eum] om. Li446
marg.| {CMT27d1.2} ORIGENES. 5* {tract.35} − Putantes per mortem extinguere eius doctrinam et fidem apud eos qui crediderunt in eum, quasi in filium Dei. Talia autem contra eum consiliantes, alligaverunt Iesum solventem a vinculis.B
Unde sequitur:
B ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
5 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,2 
Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato presidi.
marg.| {CMT27d1.3} HIERONYMUS. 6*. − Vide sollicitudinem sacerdotum in malum. Tota nocte vigilarunt ut homicidium facerent. Et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici7 traderent.C b
b ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 263.1473-1476: «Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi aduersus iesum ut eum morti traderent; et uinctum adduxerunt et tradiderunt pontio pilato praesidi. non solum ad pilatum sed etiam ad Herodem ductus est ut uterque domino inluderet. et cerne sollicitudinem sacerdotum in malum. tota nocte uigilauerunt ut homicidium facerent. et uinctum tradiderunt pilato. habebant enim hunc morem ut quem adiudicassent morti ligatum iudici traderent». [FG2013]
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
6 Hieronymus] + In Matthaeum Ed1953
7 iudici] iudicii Li446
marg.| {CMT27d1.4} RABANUS. − Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt, sed mox comprehensum in horto, ut Ioannes declarat.
marg.| {CMT27d1.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 8* {hom.86} − Ideo autem eum non occulte interfecerunt, quia volebant eius glorie detrahere multi enim eum admirabantur; et propter hoc studuerunt publice et coram omnibus eum occidere; et ideo ad presidem eum duxerunt.
8 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d1.6} HIERONYMUS. − Videns autem Iudas Dominum adiudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum immutare sententiam.c
Unde sequitur:
c ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 263.1481-1483: «Tunc uidens iudas qui eum tradidit quod damnatus esset; paenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui tradens sanguinem iustum. auaritiae magnitudinem impietatis pondus exclusit. uidens iudas dominum adiudicatum morti pretium retulit sacerdotibus quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. itaque licet mutauerit uoluntatem suam tamen uoluntatis primae exitum non mutauit». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 27,3 
Tunc videns Iudas qui tradidit eum, quod damnatus esset, penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus populi,
Numérotation du verset Mt. 27,4 
dicens peccavi, tradens sanguinem iustum.
marg.| {CMT27d1.7} ORIGENES. 9*{tract.35} − Respondeant mihi qui de naturis quasdam fabulas10 introducunt; unde est quod Iudas agnoscens peccatum suum dixit peccavi, tradens sanguinem iustum , nisi ex bona plantatione mentis, et seminatione virtutis, que seminata est in qualibet rationali anima quam non coluit Iudas; et ideo cecidit in tale peccatum. Si autem nature pereuntis est aliquis hominum, magis huius nature fuit Iudas. et si quidem post resurrectionem Christi hoc dixisset Iudas, forsitan erat dicendum quoniam compulit eum penitere de peccato ipsa virtus resurrectionis. Nunc autem videns eum traditum esse Pilato, penituit forsitan recordatus que frequenter Iesus dixerat de sua resurrectione futura. forsitan et Satanas, qui ingressus in eum fuerat, presto fuit ei donec Iesus traderetur Pilato postquam autem fecit quod voluit, recessit ab eo; quo recedente penitentiam capere potuit. sed quomodo vidit Iudas quoniam condemnatus est nondum enim a Pilato fuerat interrogatus. Forsitan dicet aliquis, quoniam consideratione mentis sue vidit exitum rei ex eo quod traditum aspexit. Alius autem dicet, quoniam quod scriptum est videns Iudas quia condemnatus est, ad ipsum iudam refertur tunc enim sensit malum suum, et intellexit se condemnatum.
9 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
10 fabulas] fl’as (falsas) Li446 * (corr. m. post.)
marg.| {CMT27d1.8} LEO PAPA. 11* − Dicendo tamen: peccavi, tradens sanguinem iustum , in impietatis sue perfidia perstitit12 qui Iesum non Deum13* Dei filium, sed nostre tantummodo conditionis hominem, etiam inter extrema mortis sue pericula credidit; cuius flexisset* misericordiam, si eius omnipotentiam non negasset.D d
d ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 52 § 5, CCSL 138A, p. 311.108-113 [= sermo 52 (50) de passione Domini 9, PL 54, 316C]: «Dicendo autem: Peccaui, tradens sanguinem iustum, in impietatis tuae perfidia perstitisti, qui Iesum non Deum Dei filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem etiam inter extrema mortis tuae pericula credidisti, cuius flexisses [flexisset F 7] misericordiam, si eius omnipotentiam non negasses». [MM2015]
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
11 papa] + In sermone 1 de Passione Ed1953
12 perstitit Ed1953 ] om. Li446 * , al. m. poster. marg. compl.
13 Deum] om. Ed1953
marg.| {CMT27d1.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 14* {hom.86} − Vide autem quoniam penitentiam agit quando completum est, et finem accepit peccatum non enim permittit diabolus eos qui non vigilant, videre malum antequam perficiant.
Sequitur:
14 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris.
marg.| {CMT27d1.10} REMIGIUS. − Ac si dicant quid ad nos pertinet si iustus est? tu videris , id est opus tuum quale sit manifestabitur. Quidam autem coniunctim voluerunt legere hec verba, ut sit sensus cuius estimationis deputaris apud nos, qui eum quem tradidisti, iustum confiteris?
marg.| {CMT27d1.11} ORIGENES. 15*{tract.35} − Recedens autem ab aliquo diabolus observat tempus iterum; et postquam cognoverit, et ad secundum peccatum induxerit, observat etiam tertie deceptionis locum. Sicut ille qui primo uxorem patris habuit, de hoc malo postea penituit; sed postea diabolus voluit hanc ipsam tristitiam exaggerare, ut ipsa tristitia abundantior facta absorberet tristantem. Simile aliquid factum est in Iuda. Postquam enim penituit, non servavit cor suum sed suscepit abundantiorem tristitiam a diabolo sibi submissam, quia voluit eum absorbere.
Unde sequitur:
15 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,5 
Et abiens, laqueo se suspendit.
marg.| Si autem locum penitentie requisisset, et tempus penitentie observasset, forsitan invenisset eum qui dixite: « Nolo mortem peccatoris ». Vel forte existimavit prevenire magistrum moriturum, et occurrere ei cum anima nuda, ut confitens et deprecans misericordiam mereretur; nec vidit quia non convenit servum Dei seipsum expellere de hac vita, sed exspectare Dei iudicium.
e Ez. 33, 11.
marg.| {CMT27d1.12} RABANUS. −  Suspendit autem   se laqueo ut se ostenderet celo terreque perosum.E
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT27d1.13} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. − Sed occupatis principibus sacerdotum ad necem Domini a mane usque ad horam nonam, quomodo Iudas eis retulisse pretium sanguinis quod acceperat, ante crucem Domini, probatur, et dixisse illis in templo: P eccavi, quod tradiderim sanguinem iustum ? Cum constet omnes principes et seniores ante passionem Domini non fuisse in templo, quippe cum in cruce posito insultarent ei. Nec enim inde potest probari quia ante passionem Domini relatum est, cum sint multa que ante facta probantur, et novissima ordinantur. sed ne forte post horam nonam factum sit, ut videns Iudas occisum salvatorem, et ob hoc velum templi scissum, terram tremuisse, saxa scissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit. Sed post horam nonam occupati erant, ut existimo, seniores et principes sacerdotum ad celebrationem pasche. Sabbato autem secundum legem non licet nummos portare ac per hoc non est probabile apud me quo die, immo tempore, laqueo vitam finierit, Iudas. f
f ¶Fons : <revera> Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 94, § 1-3, CSEL 50, p. 165.15-166.18; PL 35, 2288: «Occupatis ergo eis ad necem domini a mane usque ad horam nonam quo modo Iudas eis retulisse pretium sanguinis, quod acceperat, ante crucem domini probatur et dixisse illis in templo: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum, cum constet utique omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum et in cruce posito insultarent ei? 2. Nec enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quae, cum ante facta probentur, nouissima ordinantur. est iterum, quando locus admittit, ut, quod post factum est, ante ponatur. nam manifestum utique est quinquagensimum psalmum anteriorem esse quam tertium. sic ergo aliquando euenit, ut anticipentur quae posteriora sunt. unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari ante sex dies paschae in cena ungento pedes domini unxisse probetur, propter significationem eius anticipatum est ab evangelista dicente inter cetera: Maria autem erat, inquit, quae unxit dominum ungento. hoc referet antequam Lazarus moreretur; quod nisi postea factum inueniremus, nesciremus quo tempore factum esset. 3. Sed ne forte post nonam horam factum sit ut uidens impius et crudelissimus Iudas occisum saluatorem et ob hoc uelum templi scissum, terram tremuisse, saxa fissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit, non nescius iustum se tradidisse, in cuius passione sic indignatus sit iudex deus? sed et post nonam horam occupati erant, sicut aestimo, seniores et principes sacerdotum. uespere enim eadem die pascham acturi erant; sabbato autem nummos portare non licebat secundum legem: ac per hoc inprobabile est apud me, quo die, immo tempore laqueo uitam finierit Iudas Scariotes.». [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d2.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 16* {hom.86} − Quia principes sacerdotum noverant quod occisionem emerant, a propria conscientia condemnati fuerunt et ad hoc ostendendum subdit evangelista:
16 homiliario] scrips., omel’ Li446 , homelia Ed1470 , Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,6 
Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere17 in corbonam quia pretium sanguinis est.F
17 eos mittere] inv. Li446
marg.| {CMT27d2.2} HIERONYMUS. − Vere culicem liquantes et camelum glutientes. Si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est gazophylacium, et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur?G g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 264.1506-1509: «Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est. uere culicem liquantes et camelum glutientes! si enim ideo non mittunt pecuniam in corbanam, hoc est in gazophylacium et dona dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur?». [FG2013]
marg.| {CMT27d2.3} ORIGENES. 18 {tract.35} − Videbant autem quoniam circa mortuos magis eam pecuniam conveniebat expendi que pretium sanguinis erat. Sed quia19* inter loca mortuorum sunt differentie, usi sunt pretio sanguinis Iesu ad comparationem agri figuli alicuius, ut in eo peregrini sepeliantur, non secundum votum suum in monumentis paternis.H
Unde sequitur:
18 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
19 quia] + et Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,7 
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum.
marg.| {CMT27d2.4} AUGUSTINUS. In sermone de cena Domini. 20 − [a] Providentia autem Dei factum puto ut pretium salvatoris non peccatoribus sumptum prebeat, sed peregrinis requiem subministret ut iam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa passione suscipiat. Pretio ergo dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius21 generis humani salus redempta sit22* sanguine salvatoris. Ager ergo iste, mundus hic totus est. Figulus autem qui mundi possit habere dominatum, ipse est qui vascula corporis nostri fecit de limo. Istius itaque figuli ager Christi sanguine emptus est peregrinis, inquam, qui sine domo patria et*23 toto orbe exules iactabantur, requies Christi sanguine providetur. Istos autem peregrinos esse dicimus devotissimos christianos, qui renuntiantes seculo et*24 nihil possidentes in mundo, in Christi25 sanguine requiescunt. Sepultura enim Christi nihil est aliud26* quam requies Christiani. [c] « Consepulti enim sumus, sicut ait apostolus27*, cum illo per baptismum in morte »h. [b] Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus et tamquam hospites in hac luce versamur.I i
h Rm. 6, 4.
i ¶Fons : <revera> Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 89, Grégoire 1980, p. 160 ; Eginon, 99.
<cuius fons>   Maximus Taurinensis, Collectio sermonum antiqua, sermo 59 (inc. Retinet Sanctitas vestra, fratres, nos vobis hoc jam proxima Dominica), CCSL 23, lin. 20-42, 60-65, 70-76 sqq. =   Augustinus Hipponensis (  pseudo ), Sermones supposititios, sermo 80, § 2-4 PL 39, 1901: «[a] Quod quidem prouidentia factum puto, ut praetium saluatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; ministret; non sacrilegis sit ad luxum, sed defunctis sit ad sepulchrum, ut iam exinde christus et uiuos sanguinis sui passione redimat, et mortuos praetiosa possessione suscipiat. Praetio ergo dominici sanguinis ager figuli conparatur. Legimus in scripturis quod totius generis humani salus redempta sit sanguine saluatoris, sicut ait apostolus petrus: non enim redempti estis corruptibilibus auro uel argento sed praetioso sanguine agni incontaminati et inmaculati iesu christi. [...]. Ager ergo iste mundus hic totus est, in quo nos dispersi et disseminati domino fructum boni operis germinamus. [§ 3] Sed fortasse perquiras a me, si ager mundus est, quisnam sit figulus qui mundi possit habere dominatum. Nisi fallor, ipse est figulus qui uascula corporis nostri fecit e limo, de quo dicit scriptura: et fecit deus hominem de limo terrae. [...] Istius itaque figuli ager christi sanguine emptus est peregrinis; peregrinis, inquam, qui erant sine domo sine patria et toto orbe exules iactabantur, requies christi sanguine prouidetur, ut quibus non est in mundo possessio, his in christo sit sepultura. Istos autem peregrinos quos esse dicimus nisi deuotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo et nihil possidentes in mundo in christi sanguine requiescunt? christianus enim qui mundum non possidet, hic totum possidet saluatorem. Ideo autem peregrinis christi sepultura promittitur, ut qui se a carnalibus uitiis tamquam peregrinum et alienum custodierit, is christi requiem mereatur. [...] Sepultura enim christi quid est aliud nisi requies christiani? [b] nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tamquam hospites in hac luce uersamur, sicut ait apostolus dicens: etenim dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. Peregrini, inquam, sumus et nobis saluatoris sanguinis praetio empta est sepultura. [c] Consepulti enim sumus, sicut ait apostolus, cum illo per baptismum in morte». [MM2019]
20 sermone] + secundo Ed1953
21 totius] om. Li446
22 sit] + in Ed1953
23 patria et] inv. Ed1953
24 et] om. Ed1953
25 Christi] + nomine cacogr. Li446
26 est aliud] inv. Ed1953
27 sicut ait apostolus] om. Ed1953
marg.| {CMT27d2.5} HIERONYMUS. − Qui etiam peregrini eramus a lege et prophetis, prava Iudeorum studia suscepimus in salutem.J j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 264.1513-1515: «Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. ille quidem fecerunt alia uoluntate ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monumentum. ceterum nos qui peregrini eramus a lege et prophetis, praua eorum studia suscepimus in salutem et in pretio sanguinis eius requiescimus. figuli autem ager appellatur quia figulus noster est christus». [FG2013]
J ¶Codd. : Li446 (250va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT27d2.6} ORIGENES. 28* − Vel peregrinos dicimus qui usque ad finem extranei sunt a Deo. Nam iusti consepulti sunt29 Christokin30 monumento novo quod excisum est in petra . Qui autem alieni sunt a Deo usque ad31* finem, consepulti32* sunt in agro figuli operantis lutum qui pretio sanguinis est comparatus et   ager sanguinis nominatur.K l
Unde sequitur:
k Cf. Rm. 9, 13.
l ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 117 (Mt. 27, 7), GCS 38, p. 249.6-15 : «Si autem et peregrinos spiritaliter intellegere convenit, peregrinos dicimus esse, qui usque ad finem extranei sunt a deo et peregrini testamentorum eius. tales igitur peregrini huiusmodi habent finem, ut in agro figuli sepeliantur, qui pretio sanguinis est conparatus. nam iusti sunt, qui dicunt: consepulti sumus Christo in novo monumento quod excisum habetur in petra, in monumento dolato, ubi nondum quisquam mortuorum positus est". qui autem usque ad finem peregrini sunt a Christo et alieni a deo, dicent sine dubio consequenter: ‘consepulti sumus’ peregrinis in agro figuli operantis lutum, qui pretio sanguinis est conparatus, et sumus in agro, qui ager sanguinis nominatur». [MM2020]
K ¶Codd. : Li446 (250va ) Ed1953 {MM2020}
28 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
29 sunt] om. Li446 * (compl. al. m. post. marg.)
30 in] om. Li446 * (compl. al. m. post. marg.)
31 ad] in Ed1953
32 consepulti] sepulti Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,8 
Propter hoc vocatur33* ager ille Haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
33 vocatur] vocatus est Ed1953
marg.| {CMT27d2.7} GLOSSA. − Quod referendum est ad tempus quo evangelista hoc34 scripsit. Deinde confirmat idem prophetico testimonio dicens:
34 quo... hoc] quod... hic Li446
Numérotation du verset Mt. 27,9 
Tunc impletum est35 quod dictum est per Ieremiam prophetam36, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel.
35 impletum est] adimpletum Li446
36 per Ieremiam prophetam] prophete per Iere. cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 27,10 
Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.L m
m ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Petrus Lombardus, Glossa magna (Rm. 15, 15), PL 192, 1524.59: «Hoc autem prophetico testimonio confirmat dicens, Sicut scriptum est...»
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT. [MM2020]
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT27d2.8} HIERONYMUS. − Hoc in Ieremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, qui penultimus est duodecim prophetarum, quedam similitudo refertur; et quamquam sensus non multum discrepet, tamen ordo et verba diversa sunt.M n
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 264.1521-265.1525: «Tunc impletum est quod dictum est per hieremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiauerunt a filiis israhel et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi dominus. hoc testimonium in hieremia non inuenitur, in zacharia uero qui paene ultimus duodecim prophetarum est, quaedam similitudo fertur et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et uerba diuersa sunt. legi nuper in quodam hebraico uolumine quem nazarenae sectae mihi hebraeus obtulit hieremiae apocryphum in quo haec ad uerbum scripta repperi. sed tamen mihi uidetur magis de zacharia sumptum testimonium, evangelistarum et apostolorum more uulgato qui uerborum ordine praetermisso iesus tantum de ueteri testamento proferunt in exemplum». [FG2013]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT27d2.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Si quis ergo ideo putat37* fidei evangeliste aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices evangeliorum habere, quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. mihi autem hec non placet defensio quia et plures codices habent ieremie nomen, et antiquiores. et nulli fuit causa cur adderetur hoc nomen, et mendositas fieret. Cur autem tolleretur, fuit utique causa ut hoc audax imperitia faceret, predicta questione turbata. Potuit autem fieri ut animo Matthei evangelium scribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab his admonitus qui ipso adhuc in carne vivente hec legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi sue, que Spiritu sancto regebatur, non occurrisse aliud pro alio nomen prophete, nisi quia Dominus hoc ita scribi constituit. Cur autem constituerit, prima causa est, quia sic insinuatur ita omnes prophetas uno spiritu locutos, mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit quam si omnium verba prophetarum uno unius hominis ore demonstrentur; et ideo indubitanter accipi debet, quecumque per eos Spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum. si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius a quo dicta sunt, qui tamen sit amicissimus illius cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus, alium pro alio se dixisse, ita se corrigat ut tamen dicat bene dixi, nihil aliud intuens nisi inter ambos esse concordiam quanto magis de prophetis sanctis hoc commendandum fuit? [b] Est et alia causa, cur hoc nomen ieremie in testimonio Zacharie sit manere permissum vel potius sancti Spiritus auctoritate preceptum sit. Est apud Ieremiamoquod emerit agrum a filio fratris sui, et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis. Quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit evangelista quod modo de Domino completum est, manifestum est; [c] sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Ieremias dicit, hinc potest mystice significari, ut non hic Zacharie nomen poneretur qui dixit triginta argenteis, sed Ieremie qui dixit de agro empto; ut lecto evangelio, atque invento nomine Ieremie, lecto autem Ieremia, et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum enucleare prophetie, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino completum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Mattheus cum ait quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus, nec apud Zachariam, nec apud Ieremiam reperitur; unde magis ex persona evangeliste accipiendum est, et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione cognoverit, et ad hanc rem que de Christi38 pretio facta est, huiusmodi39 pertinere prophetiam.p
o Ier. 32, 7-9.
p ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 7, § 29, p. 304.11-305.7: «Si quis autem mouetur, quod hoc testimonium non inuenitur in scriptura hieremiae prophetae, et ideo putat fidei evangelistae aliquid derogandum, primo nouerit non omnes codices evangeliorum habere, quod per hieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui hieremiae nomen non habent. dictum est enim hoc per prophetam, sed zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen hieremiae, quia uel zachariae habere debuerunt uel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur zacharias. sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat, haec causa est, quia et plures codices habent hieremiae nomen et qui diligentius in graecis exemplaribus evangelium considerauerunt in antiquioribus graecis ita se perhibent inuenisse. nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium aput hieremiam non inueniretur. [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 7, § 30, p. 305.11-306.21: «Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio prouidentiae dei, qua mentes evangelistarum sunt gubernatae? potuit enim fieri, ut animo matthei evangelium conscribentis pro zacharia hieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne uiuente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita dominus hoc scribi constituit. cur autem ita constituerit dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos sanctus spiritus dixit et singula esse omnium et omnia singulorum. cum igitur et quae dicta sunt per hieremiam tam sint zachariae quam hieremiae et quae dicta sunt per zachariam tam sint hieremiae quam zachariae, quid opus erat, ut emendaret mattheus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei dominus, ad informandos nos tantam uerborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam hieremiae deputaremus quod per zachariam dictum repperiremus? si enim hodie quisquam uolens alicuius uerba indicare dicat nomen alterius, a quo dicta sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius uerba dicere uoluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat adque corrigat, ut tamen dicat bene dixi, quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius uerba dicere uoluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset, quanto magis hoc de prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inueniretur, et in quo maior esset constantia ueritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur?». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 7, § 31, p. 307.6-308.11: «Est alia causa, quae mihi uidetur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen hieremiae in testimonio zachariae sic manere permissum uel potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. est aput hieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est aput zachariam, triginta argenteis, uerum tamen agri emtio non est aput zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit evangelista, quod modo de domino conpletum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est: sed ad hoc pertinere etiam illud de agro emto quod hieremias dicit hinc potuit mystice significari, ut non hic zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed hieremiae, qui dixit de agro emto, ut lecto evangelio adque inuento nomine hieremiae, lecto autem hieremia et non inuento testimonio de triginta argenteis, inuento tamen agro emto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in domino impletum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio mattheus, cum ait: quem adpretiauerunt filii israhel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec aput zachariam nec aput hieremiam repperitur. unde magis ex persona ipsius evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex domini reuelatione cognouerit ad hanc rem, quae de christi pretio facta est, huius modi pertinere prophetiam». [FG2013]
37 ideo putat] scrips., ideo putet Li446 , inv. Ed1953,
38 de Christi] om. Li446* (al. m. compl. marg.)
39 huiusmodi] om. Li446* (al. m. compl. marg.)
marg.| {CMT27d2.10} HIERONYMUS. De optimo genere interpretandi. − Absit ergo de pedissequo40 Christi quod possit argui falsitatis41*, cui cura fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere.N q
q ¶Fons : Hieronymus , Epistula 57 (De optimo genere interpretandi), § 7, CSEL 54, p. 513.17-21: «accusent apostolum falsitatis, quod nec cum hebraico nec cum septuaginta congruat translatoribus et, quod his maius est, erret in nomine - pro zacharia quippe hieremiam posuit -; sed absit hoc de pedisequo [pedissequo Berlin lat. 18] christi dicere, cui curae [cura Berlin lat. 18] fuit non uerba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere». [MM2019]
N ¶Codd. : Li446 (251ra) Ed1953 {MM2019}
40 pedissequo] restit . , posside quo cacogr . Li446*, pedisequo Li446 ² (al. m. marg.)
41 falsitatis] de falso Ed1953
marg.| {CMT27d2.11} HIERONYMUS. − Legi nuper in quodam hebraico volumine, quod Nazaree secte mihi hebreus contulit, Ieremie apocryphum, in quo hoc ad verbum scriptum reperi; sed tamen mihi videtur magis de Zacharia sumptum testimonium, evangelistarum et apostolorum more vulgato, quo verborum ordine pretermisso, sensus tamen de veteri testamento proferunt exemplum.r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 265.1525-1531: «Tunc impletum est quod dictum est per hieremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiauerunt a filiis israhel et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi dominus. hoc testimonium in hieremia non inuenitur, in zacharia uero qui paene ultimus duodecim prophetarum est, quaedam similitudo fertur et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et uerba diuersa sunt. legi nuper in quodam hebraico uolumine quem nazarenae sectae mihi hebraeus obtulit hieremiae apocryphum in quo haec ad uerbum scripta repperi. sed tamen mihi uidetur magis de zacharia sumptum testimonium, evangelistarum et apostolorum more uulgato qui uerborum ordine praetermisso iesus tantum de ueteri testamento proferunt in exemplum». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d3.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Finitis his que Mattheus de Iuda proditore interposuit, ad ordinem narrationis revertitur dicens:
Numérotation du verset Mt. 27,11 
Iesus autem stetit ante presidem.O s
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 7, § 31, p. 308.17-309.1: «Haec tamquam delinianda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et evangelicae narrationi conlatis diligentius adtentius que requiratur. haec interposuit mattheus de Iuda traditore Deinde sequitur et dicit: iesus autem stetit ante praesidem et interrogauit eum praeses dicens: tu es rex iudaeorum? dicit ei iesus: tu dicis». [FG2013]
O ¶Codd. : Li446 ( 251ra ) Ed1470 Ed1953 {MM2017} {MM2019}
marg.| {CMT27d3.2} ORIGENES. 42*{tract.35} − Iudex totius creature constitutus a Patre vide in43* quantum se humiliavit ut acquiesceret stare ante iudicem44* terre Iudee. Et interrogatus est interrogationem quam forsitan deridens aut dubitans Pilatus interrogat.P
Unde sequitur:
P ¶Codd. : Li446 ( 251ra ) Ed1470 Ed1953 {MM2017}
42 Origenes] + in Mattheum Ed1953
43 in Li446] om. Ed1470# Ed1953
44 iudicem] + tunc Ed1470# Ed1953
Et interrogavit eum preses dicens: Tu es rex Iudeorum?
marg.| {CMT27d3.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 45* {hom.87} − Id Pilatus interrogat quod adversarii contra Christum continue revolvebant. Quia enim sciebant Pilatum nullam curam facientem legalium, ad publicas accusationes rem ducunt.Q
Q ¶Codd. : Li446 ( 251rb ) Ed1953 {MM2019}
45 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d3.4} ORIGENES. 46*{tract.35} − Vel pronuntiative hoc dixit Pilatus unde et alibi scripsit in titulo rex Iudeorum. Principi ergo sacerdotum respondens tu dixisti, oblique arguit eius dubitationem; Pilati vero sententiam confirmat pronuntiantis.
Unde sequitur:
46 Origenes] + in Mattheum Ed1953
Dicit ei Iesus: Tu dicis.
marg.| {CMT27d3.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 47* {hom.87} − Confessus est se esse regem, sed celestem, ut48 in alio evangelio49 manifestius legitur regnum , inquit, meum50*t, non est de hoc mundo ut neque Iudei neque Pilatus excusationem habeant, huic accusationi insistentes.R
t Io. 18, 36.
R ¶Codd. : Li446 ( 251rb) Ed1953 {MM2019}
47 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
48 ut Li446 ² (man. post.) Ed1953 ] et Li446 *
49 evangelio Li446 ² Ed1953 ] evangel’i Li446 *
50 inquit meum] meum inquit Iohannes Ed1953
marg.| {CMT27d3.6} HILARIUS. 51* {c.32} − Vel interroganti pontifici an ipse esset Iesus Christus, dixerat tu dixisti, quia semper futurum Christum ex lege ipse dixisset; huic vero legis ignaro interroganti, an ipse esset rex Iudeorum, dicitur tu dicis, quia per fidem presentis confessionis salus gentium est.
51 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d3.7} HIERONYMUS. − Attende autem quod Pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex parte respondit; sacerdotibus autem et principibus sacerdotum respondere noluit, indignos eos suo sermone iudicans.S u
Unde sequitur:
u ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 265.1537-1541: «Dicit ei iesus: tu dicis. sic respondit ut et uerum diceret et sermo eius calumniae non pateret. et adtende quod pilato qui inuitus promebat sententiam aliqua ex parte responderit, sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit indignos suo sermone iudicans». [FG2013]*
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC15d1.4bis (Theophylactus) [MM2019]
S ¶Codd. : Li446 ( 251va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 27,12 
Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
marg.| {CMT27d3.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Lucas autem ipsa crimina, que accusantes obiecerunt, aperuit. Dicit enimv: « Ceperunt illum accusare, dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cesari, et dicentem se Christum regem esse ». Nihil autem interest ad veritatem quo ordine ista retulerint, sicut nihil interest si alius aliquid tacet quod alius commemorat.w
v Lc. 23, 2.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 8, § 34, p. 312.5-15: «Ergo iste etiam ipsa crimina, quae falsa obiecerunt, aperuit. tacuit autem quod ei dixit Pilatus: non respondes quicquam? uide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogauit eum dicens: tu es rex iudaeorum? at ille respondens ait: tu dicis. hoc autem mattheus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent conpellatum iesum, quod eis accusantibus non responderet. nihil autem interest ueritatis, quo ordine lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: ait autem pilatus ad principes sacerdotum et turbas: nihil inuenio causae in hoc homine». [FG2013]*
marg.| {CMT27d3.9} ORIGENES. 52* {tract.35} − Accusatus autem Iesus, sicut tunc illis nihil respondit, sic nec modo non fit enim eis verbum Dei, sicut aliquando factum fuerat ad prophetas; sed neque dignum erat ut Pilato interroganti responderet, qui non habebat permanens et firmum de Christo iudicium, sed ad contraria trahebatur.
Unde sequitur:
52 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,13 
Tunc dixit ei Pilatus non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
marg.| {CMT27d3.10} HIERONYMUS. − Gentilis quidem est qui condemnat Iesum sed causam refert in populum Iudeorum.T x
x ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 265.1543-1544: «Tunc dicit illi pilatus: non audis quanta aduersum te dicant testimonia? ethnicus quidem est qui condemnat iesum sed causam refert in populum iudaeorum. non audis quanta aduersum te dicant testimonia? iesus autem nihil respondere uoluit ne crimen diluens dimitteretur a praeside et crucis utilitas differretur». [FG2013]*
T ¶Codd. : Li446 ( 251va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT27d3.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 53* {hom.87} − Ideo autem hoc dicebat, quia volebat eum liberare dum se excusando responderet.
Sequitur:
53 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,14 
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur preses vehementer.
marg.| Quia enim multas habentes demonstrationes ex ipsis rebus, virtutis et mansuetudinis eius et humilitatis, tamen in ipsum indignabantur, et perverso iudicio agebantur contra ipsum; propter hoc nihil respondet, et si aliquando respondet, brevia quidem dicit, ne continua taciturnitate pertinacie opinio de ipso accipiatur.
marg.| {CMT27d3.12} HIERONYMUS. − Vel ideo Iesus nihil respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a preside et crucis utilitas differretur.U y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 265.1545-1547: «Tunc dicit illi pilatus: non audis quanta aduersum te dicant testimonia? ethnicus quidem est qui condemnat iesum sed causam refert in populum iudaeorum. non audis quanta aduersum te dicant testimonia? iesus autem nihil respondere uoluit ne crimen diluens dimitteretur a praeside et crucis utilitas differretur». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC15d1 (Beda) [FG2017]
U ¶Codd. : Li446 ( 251va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT27d3.13} ORIGENES. 54* − Miratus est autem preses constantiam eius, forsitan sciens quod idoneus esset pronuntiare crimen et tamen videbat eum in tranquilla et quieta sapientia et gravitate inturbabili55* stare sed et56* vehementer miratur. Dignum enim ei videbatur magno miraculo ut exhibitus Christus ad criminale iudicium imperturbabilis57 staret ante mortem que apud omnes homines terribilis estimatur.V z
z ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 119 (Mt. 27, 12-14), GCS 38, p. 253.3-24 : «miratus est autem Pilatus constantiam eius, forsitan sciens quomodo, cum idoneus esset pronuntiare et remittere crimen *** miratus est videns eum in tranquilla et quieta sapientiae gravitate et inturbabili cum iudicio stare, in quo ad mortem periclitari aestimabatur ab his qui fuerant ibi, et fortior erat humana natura et omni eius infirmitate volente obtundere virtutem spiritus eius, non autem praevalente facere hoc. quod autem scriptum est, non solum mirari Pilatum, sed etiam valde mirari, movet me ut aestimem, quoniam dignum ei videbatur magno miraculo, ut exhibitus ad criminale iudicium Christus inturbabilis maneret et staret ante mortem , quae apud omnes homines terribilis aestimatur».
Cf.   Origenes , Anonymae Exzerpte im Scholienkommentar des „Petrus von Laodicea" zum Matthaus, ed. Heinrici, 1908, 322.10: «∆ῆλον γὰρ ἦν, ὅτι, εἰ ἀπελογήσατο καὶ παρέστησεν ἑαυτὸν οὐδενὶ ἔνοχον ἐγκλήματος, ἀπέλυσεν ἂν ὁ δικαστὴς αὐτὸν, λαβὼν ὁδὸν τοῦ χρηστὰ περὶ αὐτοῦ ἀποφήνασθαι. Ὅθεν καὶ ὁ ἡγεμὼν ἐθαύμαζεν αὐτὸν, πῶς, δυνάμενος εἰπεῖν πολλὰς ἀπολογίας, ἐσιώπα. Οὐχ ἁπλῶς δὲ θαυμάζει, ἀλλὰ καὶ λίαν· τάχα μὲν διὰ τὸ ἄτρεπτον καὶ ἀτάραχον πρὸς θάνατον καὶ τὸ ἐν τούτοις γαληνὸν τοῦ προσώπου τάχα δὲ ἐθαύμαζε καὶ τὴν ὑπὲρ ἄνθρωπον μακροθυμίαν».
¶Nota : La traduction latine est très éloignée du scholion grec proposé en regard par l’éditeur moderne. Cependant, Thomas s’écarte de la version latine reçue par quelques mots qui laissent supposer quelques retouches faites à partir d’un texte grec, probablement différent de celui que propose l’édition moderne citée: preses (ὁ ἡγεμὼν) au lieu de Pilatus ; sed et vehementer ( ἀλλὰ καὶ λίαν) au lieu de sed valde [MM2019]
54 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
55 inturbabili] non turbabili Ed1953
56 sed et] et Li446 , sed Ed1953
57 imperturbabilis] et perturbabilis Li446
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d4.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 58* {hom.87} − Quia Christus ad accusationes Iudeorum nihil responderat, per quod posset eum Pilatus ab accusationibus Iudeorum excusatum habere, aliud machinatur per quod eum liberare possit
Unde dicitur:
58 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,15 
Per diem autem solemnem consueverat preses dimittere populo vinctum unum quem voluissent.
marg.| {CMT27d4.2} ORIGENES. 59* {tract.35} − Sic enim quasdam gratias prestant gentes eis quos subiciunt sibi, donec confirmetur super eos iugum ipsorum; tamen consuetudo hec aliquando fuit apud Iudeos saul enim non interfecit ionatham, omni populo petente eum ad vitam.
59 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d4.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 60* {hom.87} − Per hanc autem consuetudinem Christum eripere temptavit, ut neque umbram excusationis Iudei sibi derelinquant. Manifestus homicida in comparatione Christi adducitur, de quo sequitur:
60 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,16 
Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
marg.| Non simpliciter dicit latronem, sed insignem, hoc est in malitia diffamatum.
marg.| {CMT27d4.4} HIERONYMUS. − Iste Barabbas in evangelio quod inscribitur iuxta hebreos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. Offert autem optionem eis Pilatus dimittendi quem vellent, latronem an Iesum, non dubitans Iesum potius eligendum.aa
Unde sequitur:
aa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 265.1549-266.1553: «Habebat autem tunc uinctum insignem qui dicebatur barabbas. iste in evangelio quod scribitur iuxta hebraeos filius magistri eorum interpretatur qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. offert autem eis optionem pilatus dimittendi quem uelint latronem an iesum, non dubitans iesum potius eligendum, sciens eum propter inuidiam traditum. igitur causa crucis manifeste inuidia est». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 27,17 
Congregatis autem illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus?
marg.| {CMT27d4.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 61* {hom.87} − Quasi dicat si non vultis sicut innocentem dimittere, saltem condemnatum festivitati donetis. Si enim oportebat in peccatis manifestis existentem dimittere, multo magis in dubiis. Vide autem ordinem conversum. Petitio pro condemnatis solet esse plebis, concessio autem principis; nunc autem contrarium gestum est princeps enim petit a plebe, et plebs ferocior redditur.
61 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| { CMT27d4.6} GLOSSA<TOR>. − Quare autem Pilatus ad liberationem Christi laboravit, manifestat evangelista cum subdit:W ab
ab ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT. [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 27,18 
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
marg.| {CMT27d4.7} REMIGIUS. − Que autem invidia fuerit, Ioannes manifestat, qui narrat eos dixisseacecce mundus totus post eum vadit, et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Notandum etiam, quia loco eius quod Mattheus dicit an Iesum qui dicitur Christus Marcus dicitadvultis dimittam vobis regem Iudeorum soli namque reges Iudeorum ungebantur, et ab ipsa unctione, Christi vocabantur.
ac Io. 11, 48.
ad Mc. 15, 9.
marg.| {CMT27d4.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 62* {hom.87} − Deinde subditur:
62 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
aliud quod sufficiens erat omnes a passione revocare.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 27,19 
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius dicens: Nihil tibi et iusto illi.
Cum demonstratione enim que erat a rebus et somnus non parvum quid erat.
marg.| {CMT27d4.9} RABANUS. − Notandum vero, quia tribunal sedes est iudicis, solium regum, cathedre magistrorum. In visionibus autem et somniis gentilis viri uxor hoc intellexit quod Iudei vigilantes nec credere, nec intelligere voluerunt.
marg.| {CMT27d4.10} HIERONYMUS. − Nota etiam, quod gentilibus sepe a Deo somnia revelantur, et quod in Pilato et uxore eius iustum Dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit.ae
ae ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 266.1557-1560: «Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. nota quod gentilibus saepe a Deo somnia reuelentur et quod in pilato et uxore eius iustum dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit». [FG2013]
marg.| {CMT27d4.11} CHRYSOSTOMUS. 63* {hom.87} − Sed cuius gratia non ipse Pilatus somnium videbat quia illa magis digna erat vel quia si Pilatus vidisset, non equaliter sibi creditum esset; vel forte neque dixisset; propter hoc dispensatur a Deo quod mulier vidit, ut manifestum omnibus fieret. Et non simpliciter videt, sed et patitur multa.
63 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Sequitur enim:
Multa enim passa sum hodie per visum propter eum
marg.| ut scilicet a compassione que erat ad uxorem, desidior fieret vir circa occisionem. Sed et tempus non parum conferebat; etenim eadem nocte vidit.
marg.| {CMT27d4.12} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − Sic ergo Iudex terretur in coniuge et, ut crimini Iudeorum non prebeat in iudicio consensum, pertulit in uxoris afflictione iudicium. Iudicatur ipse qui iudicat et torquetur antequam torqueat.X af
af ¶Fons : Augustinus (pseudo), Sermo ‘Evangelicae series lectionis’, de sexta feria Passionis dominicae [PLS 2, 1126], § 2, in:   Agimond, Homiliare   , 2, 17 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 17, f. 52r ) = ed.   Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, n° 28, p. 61 : «‘Sedenti inquit, Pilato pro tribunali , misit ad eum uxor eius dicens: nihil sit tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie in somnis propter eum’. Ecce iudex terretur in coniuge et ut crimini ludaeorum non praebeat in iudicando consensum, pertulit in uxoris adflictione iudicium. ludicatur ipse qui iudicat, torquetur ante quam torqueat; et ut nihil mali in perniciem operetur insontis, insomnio exagitatur uxoris». [MM2019]
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962), Grégoire 1966; LLT PL; def. BAV, Vat. lat. 3828, f. 127v [MM2018]
marg.| {CMT27d4.13} RABANUS. − Vel aliter . Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia sua amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulerat, ita per mulierem vult Christum de manibus Iudeorum liberare, ne per eius mortem mortis amittat imperium.
marg.| {CMT27d4.14} CHRYSOSTOMUS. 64* {hom.87} − Nihil autem premissorum Christi adversarios movit, quia eos omnino invidia excecaverat unde ex propria malitia plebem corrumpunt et hoc est quod sequitur:
64 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,20 
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populo ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
marg.| {CMT27d4.15} ORIGENES. 65*{tract.35} − Et est videre nunc quomodo populus Iudeorum a senioribus suis et iudaice culture doctoribus suadetur, et excitatur adversus Iesum, ut perdant eum.
Sequitur:
65 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,21 
Respondens autem preses ait illis: Quem vultis de duobus dimitti?
marg.| { CMT27d4.16} GLOSSA<TOR>. − Respondisse autem dicitur Pilatus hec dicens sive ad ea que uxor nuntiaverat sive ad petitionem populi qui iuxta consuetudinem aliquem in die festo sibi 66 dimitti petebat. Y ag
ag ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT. [MM2020]
66 sibi] igitur cacogr. Li446
marg.| {CMT27d4.17} ORIGENES. 67*{tract.25 = tract.35?} − Turbe autem quasi fere, que spatiosam ambulant viam, voluerunt sibi barabbam habere solutum.
Unde subditur:
67 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
At illi dixerunt: ‘Barabbam’.
marg.| Ideo gens illa habet seditiones et homicidia et latrocinia, secundum quosdam gentis sue, in rebus que foris habentur, secundum autem omnes, intus in anima. Ubi enim non est Iesus, illic lites et prelia sunt; ubi autem est, ibi sunt omnia bona et pax. Omnes etiam qui Iudeis sunt similes, vel in dogmate, vel in vita, Barabbam sibi solvi desiderant quicumque enim mala agit, solutus est in corpore eius barabbas, Christus autem vinctus; qui autem bona agit, Christum habet solutum, barabbam vinctum. voluit autem Pilatus pudorem tante iniquitatis eis incurrere.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,22 
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus?
marg.| Non solum autem hoc, sed et mensuram colligere volens impietatis eorum. Illi autem nec hoc erubescunt, quod Pilatus Iesum Christum esse confitebatur, nec modum impietatis servant.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,23 
Dicunt omnes: Crucifigatur.
marg.| In quo multiplicaverunt impietatis sue mensuram, non solum homicidam postulantes ad vitam, sed etiam iustum ad mortem, et ad mortem turpissimam crucis.
marg.| {CMT27d4.18} RABANUS. − Pendentes siquidem in ligno crucifixi, clavibus ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur et diu vivebant in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Verum Iudei de morte pessima cogitabant, sed a Domino, non intelligentibus eis, electa erat. Ipsam enim crucem diabolo superato erat tamquam tropheum in frontibus fidelium positurus.Z ah ai aj
ah ¶Fons : Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 737.28 sqq. : «Quanta perfidorum crudelitas quae non solum occidere innocentem sed et pessimo genere mortis occidere, hoc est crucifigere, desiderat. Pendentes enim in ligno crucifixi clauibus ad lignum pedibus manibus que confixi producta morte necabantur et diu uiuebatur in cruce non quia longior uita eligebatur sed quia mors ipsa protendebatur ne dolor citius finiretur. Verum ipse de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intellegentibus iudaeis nam a domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat ipsam crucem de diabolo superato tamquam tropheum in frontibus fidelium positurus ut diceret apostolus: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri iesu christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo ». =   Beda Venerabilis, In Lc., lib. 6, c. 23, CCSL 120, lin. 1388 sqq.
ai <diff.> Hugo de Sancto Caro, Postille in Biblia (Lc. 23, 21), t. 6, p. 267rb/c.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Mt. 27, Lc. 23) (Gloss-e).
aj <Paral.>  Thomas de Aquino, CLC23d3.11 (Beda), CMT27d4.18 (Rabanus) [MM2022]
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT27d4.19} HIERONYMUS. − Cum autem hoc responderent, non statim acquievit, sed iuxta suggestionem uxoris, que mandaverat nihil tibi et iusto illi, ipse quoque respondit.
Unde sequitur:
Ait illis preses quid enim mali fecit?
marg.| Hoc dicendo Pilatus, absolvit Iesum.
Sequitur:
At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur,
marg.| ut impleretur quod in Psalmo vicesimo primo diciturak: « Circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me »; et illud Ieremieal: « Facta est mihi hereditas mea sicut leo in silva; dederunt super me vocem suam ».am
ak Ps. 21, 17.
al Ier. 12, 8.
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 266.1568-1576: «Dicit illis pilatus: quid igitur faciam de iesu qui dicitur christus? dicunt omnes: crucifigatur. ait illis praeses: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur. multas liberandi saluatoris pilatus occasiones dedit, primum latronem iusto conferens; deinde inferens: quid igitur faciam de iesu qui dicitur christus, hoc est qui rex uester est; cum que responderent: crucifigatur, non statim adquieuit sed iuxta suggestionem uxoris quae mandauerat: nihil tibi et iusto illi, ipse quoque respondens: quid enim mali fecit? hoc dicendo pilatus absoluit Iesum. at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur, ut impleretur quod in uicesimo primo psalmo dixerat: circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me, et illud Hieremiae: facta est mihi hereditas mea sicut leo in silua, dederunt super me uocem suam; esaia quoque in hac sententia congruente: et exspectaui ut facerent iudicium, fecerunt autem iniquitatem et non iustitiam sed clamorem». [FG2013]*
marg.| {CMT27d4.20} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sepius autem Pilatus cum Iudeis egit, volens ut dimitteretur Iesus quod paucissimis verbis testatur Mattheus cum subdit:
Numérotation du verset Mt. 27,24 
Videns Pilatus quia nihil proficiebat sed magis tumultus fieret
marg.| Quod non diceret, nisi multum ille conatus fuisset, quamvis tacuerit quoties hoc temptavit ut erueret Iesum furori eorum.an
Sequitur:
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 8, § 34, p. 314.14-20: «Mattheus huic conatui pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: uidens autem pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret Iesum furori eorum». [FG2013]
Accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius.
marg.| {CMT27d4.21} REMIGIUS. − Mos enim erat apud antiquos ut cum vellet quis se ostendere immunem ab aliquo crimine, accepta aqua, lavaret manus suas coram populo.
marg.| {CMT27d4.22} HIERONYMUS. − Pilatus ergo accepit aquam iuxta illud propheticumao: « Lavabo inter innocentes manus meas », quodammodo in hoc contestans, et dicens ego quidem innocentem volui liberare, sed quoniam seditio oritur, et rebellionis mihi contra cesarem crimen impingitur, innocens sum a sanguine iusti huius. Iudex ergo qui cogitur contra Dominum ferre sententiam, non damnat oblatum, sed arguit offerentes, iustum esse pronuntians eum qui crucifigendus est.
Sequitur:
ao Ps. 25, 6.
Vos videritis.
marg.| Quasi dicat ego minister legum sum, vox vestra sanguinem fundit.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,25 
Et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos, et super filios nostros.
marg.| Perseverat usque in presentem diem hec imprecatio super Iudeos, et sanguis Domini non aufertur ab eis.ap
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 266.1582-267.1597: «Videns autem pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: innocens ego sum a sanguine iusti huius; uos uideritis. pilatus accepit aquam iuxta illud propheticum: lauabo inter innocentes manus meas, ut in lauacro manuum eius gentilium opera purgarentur et ab impietate iudaeorum qui clamauerunt: crucifige eum, nos alienos faceret quodammodo, hoc contestans et dicens: ego quidem innocentem uolui liberare sed quoniam seditio oritur et perduellionis mihi contra caesarem crimen inpingitur: innocens ego sum a sanguine iusti huius. iudex qui cogitur contra dominum ferre sententiam, non damnat oblatum sed arguit offerentes iustum esse pronuntians qui crucifigendus est. uos, inquit, uideritis, ego minister sum legum, uestra uox sanguinem fundit. Et respondens uniuersus populus dixit: sanguis eius super nos et super filios nostros. perseuerat usque in praesentem diem haec inprecatio super iudaeos, et sanguis domini non auferetur ab eis. unde per Esaiam loquitur: si leuaueritis ad me manus, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt. optimam hereditatem iudaei filiis reliquerunt dicentes: sanguis eius super nos et super filios nostros». [FG2013]
marg.| {CMT27d4.23} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 68* {hom.88} − Intuere autem et hic Iudeorum multam insaniam eorum enim impetus et perniciosa concupiscentia non permittit eos que oportet, inspicere, et sibi maledicunt dicentes sanguis eius super nos; quin et ad filios maledictionem attrahunt, dicentes super filios nostros. Sed tamen misericors Deus eorum sententiam non firmavit; sed ex eis et eorum filiis suscepit qui penitentiam egerunt etenim et Paulus ex ipsis fuit et multa millia eorum qui in Hierosolymis crediderunt.
68 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d4.24} LEO PAPA. In sermone 69 de Passione. − Excessit ergo Pilati culpam facinus Iudeorum; sed nec70 ipse evasit reatum, qui reliquit proprium iudicium, et in crimen transivit alienum.AA aq
Sequitur enim:
aq ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 59 § 2, CCSL 138A, p. 351.54-58 [= sermo 59 (57) de passione Domini 8, PL 54, 338C-339A]: «Excessit quidem Pilati culpam facinus Iudaeorum, qui illum nomine Caesaris territum et inuidiosis uocibus increpatum, ad effectum sui sceleris inpulerunt. Sed nec ipse euasit reatum, qui (+ cooperatus β PG54), seditionibus, reliquit iudicium proprium, et in crimen transiuit alienum». [MM2015]
AA ¶Codd. : Li446 (253rb) Ed1953 {MM2015}
69 sermone] + 8 Ed1953 .
70 nec Li446] om. Ed1953 .
Numérotation du verset Mt. 27,26 
Tunc dimisit illis Barabbam, Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
marg.| {CMT27d4.25} HIERONYMUS. − Sciendum est autem Pilatum Romanis legibus ministrasse quibus sancitum est ut qui crucifigitur prius flagellis verberetur. Traditur itaque71* Iesus militibus verberandus, et illud sanctissimum corpus pectus72* Dei capax flagellis secuerunt73.AB ar
ar ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 268.1612-1616: «Tunc dimisit illis barabban; iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. barabbas latro, qui seditiones faciebat in turbis, qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo iudaeorum, id est diabolus qui usque hodie regnat in eis et idcirco pacem habere non possunt; iesus autem a iudaeis traditus absoluitur ab uxore pilati et ab ipso praeside iustus appellatur, et centurio confitetur quod uere dei filius sit. quaerat eruditus lector quomodo sibi conueniat pilatum lauisse manus suas et dixisse: innocens sum ego a sanguine iusti huius, et postea flagellatum tradidisse iesum ut crucifigeretur? sed sciendum romanis eum legibus ministrasse quibus sancitum est ut qui crucifigitur prius flagellis uerberetur. traditus est itaque iesus militibus uerberandus, et illud sacratissimum corpus pectus que dei capax flagella secuerunt. hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: multa flagella peccatorum; illo flagellato nos a uerberibus liberaremur dicente scriptura ad iustum uirum: flagellum non adpropinquauit tabernaculo tuo». [FG2013]
AB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
71 itaque] igitur Ed1953
72 pectus] pectusque Ed1953
73 secuerunt Li446 * Ed1953 ] al. m. exp .: securunt Li446 ²
marg.| {CMT27d4.26} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − Ecce Dominus aptatur ad verbera, ecce iam ceditur rupit sanctam cutem violentia flagellorum; repetitis ictibus crudelia verbera scapularum terga conscindunt. Proh74 dolor ! Iacet extensus ante hominem Deus, et supplicium patitur rei in quo nullum peccati vestigium potuit inveniri.AC as
as ¶Fons : Augustinus (pseudo), Sermo ‘Evangelicae series lectionis’, de sexta feria Passionis dominicae [PLS 2, 1126], § 3, in:   Agimond, Homiliare   , 2, 17# (BAV, Vat. lat. 3835, n° 17, f. 53r ) = ed. Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, n° 28, p. 62 : «Ecce Dominus meus aptatur [optatur Mai] ad verbera; ecce iam caeditur; rumpit sanctam cutem violentia flagellorum , et repetitis ictibus crudelia vulnera scapularum terga conscindunt. Pro dolor ! Iacet extensus ante hominem Deus, et supplicium patitur rei, in quo nullum vestigium peccati potuit inveniri». [MM2019]
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962), Grégoire 1966; LLT PL [MM2018] [MM2019]
74 Proh] Proth Li446
marg.| {CMT27d4.27} HIERONYMUS. − [b] Hoc autem factum est ut, quia scriptum eratat: « Multa flagella peccatorum », illo flagello nos a verberibus liberaremur75*. [a] In lavacro etiam manuum Pilati, gentilium76* opera purgantur et ab impietate Iudeorum nos alieni efficimur.AD au
at Ps. 31, 10.
au ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 267.1583-1586: «Pilatus accepit aquam iuxta illud propheticum: lauabo inter innocentes manus meas, ut in lauacro manuum eius gentilium opera purgarentur et ab impietate iudaeorum qui clamauerunt: crucifige eum, nos alienos faceret quodammodo, hoc contestans et dicens: ego quidem innocentem uolui liberare sed quoniam seditio oritur et perduellionis mihi contra caesarem crimen inpingitur: innocens ego sum a sanguine iusti huius». [b]   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 268.16146-1618: «Traditus est itaque iesus militibus uerberandus, et illud sacratissimum corpus pectus que dei capax flagella secuerunt. hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: multa flagella peccatorum; illo flagellato nos a uerberibus liberaremur dicente scriptura ad iustum uirum: flagellum non adpropinquauit tabernaculo tuo». [FG2013]*
75 liberaremur] liberemur Ed1953
76 gentilium] + omnia Ed1953
marg.| {CMT27d4.28} HILARIUS. 77*{c.33} − Hortantibus autem sacerdotibus populus barabbam elegit, qui interpretatur patris filius, in quo arcanum future infidelitatis ostenditur, Christo Antichristum peccati filium preferendo.AE
77 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d4.29} HIERONYMUS. 78* − Barabbas etiam, qui seditiones faciebat in turbis, dimissus est populo Iudeorum, id est diabolus, qui usque hodie regnat in eis, et idcirco pacem habere non possunt.AF av
av ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, lin. 1603 sqq.: «Barabbas latro, qui seditiones faciebat in turbis, qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo iudaeorum, id est diabolus qui usque hodie regnat in eis et idcirco pacem habere non possunt; iesus autem a iudaeis traditus absoluitur ab uxore pilati et ab ipso praeside iustus appellatur, et centurio confitetur quod uere dei filius sit».
<Non hab.> LLLT; PL; Rabanus, In Mt., lib. 8, CM 174A, p. 739.66 sqq. differt. [MM2019]
78 Ieronymus Li446 ] Rabanus Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 5 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d5.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Post accusationes Christi, consequens est ut ipsam Domini passionem videamus quam Mattheus sic incipit:
Numérotation du verset Mt. 27,27 
Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorio79, congregaverunt ad eum universam cohortem.AG aw
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 8, § 36, p. 319.12-16: «Consequens est iam, ut ipsam domini passionem secundum quattuor evangelistarum testimonia uideamus, quam mattheus sic incipit: tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue, rex iudaeorum.». [FG2013]
AG ¶Codd. : Li446 (253rb) Ed1953 {MM2020}
79 pretorio Li446@ Ed1953 ] preto. Li446
marg.| {CMT27d5.2} HIERONYMUS. − Quia enim rex Iudeorum fuerat appellatus, et hoc ei scribe et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant chlamydem coccineam pro rufo linteo, quo reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem.ax
Et hoc est quod subditur:
ax ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 268.1626-1632: «Tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorio congregauerunt ad eum uniuersam cohortem et exuentes eum, clamidem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera illius et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue rex iudaeorum. milites quidem, quia rex iudaeorum fuerat appellatus et hoc ei scribae et sacerdotes crimen obiecerant quod sibi in populo israhel usurparet imperium, inludentes hoc faciunt ut nudatum pristinis uestibus induant clamidem coccineam pro russo limbo quo reges ueteres utebantur, et pro diademate ponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum et adorent quasi regem. nos autem omnia haec intellegamus mystice. quomodo enim caiphas dixit: oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret, sic et isti quodcumque fecerunt licet alia mente fecerint tamen nobis qui credimus sacramenta tribuebant. in clamide coccinea opera gentium cruenta sustentat, in corona spinea maledictum soluit antiquum, in calamo uenenata occidit animalia; siue calamum tenebat in manu ut sacrilegium scriberet iudaeorum». [FG2013] <Paral.>   Thomas de Aquino, CMC15d3 (Beda) [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 27,28 
Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei
Numérotation du verset Mt. 27,29 
et, plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius.80
80 posuerunt… eius] etc. Li446
Numérotation du verset Mt. 27,30 
[...]
marg.| {CMT27d5.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Per hoc autem intelligitur Marcum dixisse indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat; et est rubra quedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea.ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 8, § 35, p. 320.8-12: «Intellegitur itaque quod mattheus ait: clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc marcum dixisse: induunt purpuram. pro regia enim purpura clamys illa coccinea ab inludentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea». [FG2013]
marg.| {CMT27d5.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 81* {hom.88} − Que igitur erit nobis cura de reliquo, si contumelias ab alieno patiamur, postquam Christus hoc passus est etenim quod fiebat in Christum, ultimus terminus contumelie erat; nec una particula tantum, sed universum corpus patiebatur iniurias: caput per coronam et arundinem et colaphos, facies quia conspuebatur, gene quia alapis cedebantur, corpus totum per flagella et quia denudatum est per circumdationem chlamydis et per fictam adorationem, manus per arundinem quam dederunt ei pro sceptro ac si timerent ne aliquid pretermitterent gravissime presumptionis.
81 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d5.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Apparet autem Mattheum recapitulando ista commemorasse, non quod tunc factum sit cum eum Pilatus crucifigendum tradidisset. [a] Ioannes enim antequam quam diceret quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, ista commemoravit.az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 9, § 36, p. 320.13-21: «[a] Iohannes autem antequam diceret, quod eum pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: tunc ergo adprehendit pilatus iesum et flagellauit, et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum et ueniebant ad eum et dicebant: haue, rex iudaeorum, et dabant ei alapas. [b] unde apparet mattheum et marcum recapitulando istud commemorasse, non quo tunc factum sit, cum eum pilatus iam crucifigendum tradidisset». [FG2013]
marg.| {CMT27d5.6} HIERONYMUS. − Nos autem omnia hec intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixitba: oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret; sic et isti quodcumque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat; in corona spinea maledictum solvit antiquum; in calamo venenata occidit animalia; sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Iudeorum.bb
ba Io. 18, 14.
bb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 268.1632-269.1640: «Tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorio congregauerunt ad eum uniuersam cohortem et exuentes eum, clamidem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera illius et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue rex iudaeorum. milites quidem, quia rex iudaeorum fuerat appellatus et hoc ei scribae et sacerdotes crimen obiecerant quod sibi in populo israhel usurparet imperium, inludentes hoc faciunt ut nudatum pristinis uestibus induant clamidem coccineam pro russo limbo quo reges ueteres utebantur, et pro diademate ponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum et adorent quasi regem. nos autem omnia haec intellegamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret, sic et isti quodcumque fecerunt licet alia mente fecerint tamen nobis qui credimus sacramenta tribuebant. In clamide coccinea opera gentium cruenta sustentat, in corona spinea maledictum soluit antiquum, in calamo uenenata occidit animalia; siue calamum tenebat in manu ut sacrilegium scriberet iudaeorum». [FG2013]*
marg.| {CMT27d5.7} HILARIUS. 82* {c.33} − Vel aliter . Susceptis omnibus corporis nostri infirmitatibus a Domino, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine cocci colore perfunditur, spinis quoque, id est compungentium quondam peccatis gentium, coronatur est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victorie corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur; quin etiam capiti eius illiditur, ut infirmitas gentium manu Christi comprehensa etiam in Deum patrem, qui caput eius est, conquiescat.
82 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT27d5.8} ORIGENES. 83* {tract.35} − Vel calamus mysterium fuit quod priusquam crederemus, confidebamus in virga arundinea Egypti, vel cuiuscumque regni contrarii Deo; quem accepit, ut triumphet eum in ligno crucis. Percutiunt autem cum hoc calamo caput Christi Iesu, quoniam semper regnum illud verberat Deum patrem caput salvatoris.
83 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d5.9} REMIGIUS. − Vel aliter . Per chlamydem coccineam caro Domini designatur, que rubra dicitur propter sanguinis effusionem; per spineam coronam susceptio peccatorum nostrorum, quia in similitudinem carnis peccati apparuit.
marg.| {CMT27d5.10} RABANUS. − Calamo igitur Christi caput percutiunt qui divinitati eius contradicentes, errorem suum auctoritate sancte scripture, que calamo scribitur, confirmare conantur. Spuunt in faciem eius qui presentiam gratie illius verbis execrandis respuunt, et Iesum in carne venisse denegant. Falso autem illum adorant qui in eum credunt, sed perversis actibus despiciunt.
marg.| {CMT27d5.11} AUGUSTINUS. De questionibus evangeliorum. 84 − Quod autem Dominum in passione exuerunt vestem propriam85, et induerunt fucatam86, significati87 sunt heretici, qui eum dicunt verum corpus non habuisse, sed fictum.AH bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 51, CCSL 44B, p. 118 [lectio plurium codicum attestata, in apparatu reiecta]: «Quod autem dominum in passione exuerunt vestem propriam, et induerunt fucatam, signati sunt hi heretici, qui eum dicunt verum corpus non habuisse, sed fictum». [FG2017]*
AH ¶Codd. : Li446 (254ra) Ed1953 {FG2017}
84 De…evangeliorum Ed1953 ] marg. Li446
85 vestem propriam Li446 ] veste propria Ed1953
86 fucatam Li446 ] fucata Ed1953
87 significati Li446 ] signati Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 6 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| { CMT27d6.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam evangelista commemoravit ea que ad illusionem Christi pertinent, nunc narrare incipit processum crucifixionis ipsius. AI bd
Unde dicitur:
bd ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Paral.>  Thomas de Aquino, In Mt. reportatio, Mt. 26, 7, ed. Marietti, n° 2289: «Post condemnationem Christi agitur de illusione»; n° 2292: «Lucas xxii, 55 autem alio ordine refert, quia primo ponit negationem Petri, quam illusionem Christi ; Matthaeus autem e contrario». In Io. reportatio, Io. 19, lect. 1, ed. Marietti, n° 2371: «Primo ergo Evangelista agit de Christi flagellatione; secundo de eius illusione, ibi et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius; tertio de eius crucifixione, ibi exivit iterum Pilatus etc.»
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT.
¶Nota : 1. La formule «Postquam evangelista» revient 15 fois dans le corpus thomasien, 5 fois dans le commentaire de Bonaventure sur Lc. Albert le Grand semble l’ignorer.
¶Nota : 2. «Illusio Christi» est une expression récurrente dans les commentaires de la Passion chez Albert le Grand, Thomas, Bonaventure notamment. V. g.   Albertus Magnus , In Mc. 15, 16-19, ed. Borgnet, 1894, p.731a;   Bonaventura, In Lc. 23, 50, Opera omnia, t. 7, Quarracchi, 1895, p. 583a18: «Postquam Evangelista descripsit Christi comprehensionem, illusionem, accusationem, condemnationem, crucifixionem et mortem, hic tandem describit eius tumulationem Hic incipit pars illa in qua Christi continetur illusio». [MM2020]
AI ¶Codd. : Li446 (254ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Mt. 27,31 
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde et induerunt eum88 vestimentis suis et duxerunt ut crucifigerent eum89.
88 chlamyde et induerunt eum] om. Li446 , chlamyde coccinea et induerunt eum Rusch
89 ut crucifigerunt - eum] inv. Ed1953
marg.| {CMT27d6.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc autem in fine factum esse90 intelligitur, cum iam duceretur ad crucifigendum; postquam scilicet Pilatus tradidit eum Iudeis.AJ be
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 9, § 36, p. 321.3-5: «Hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur». [FG2013]
AJ ¶Codd. : Li446 (254ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018}
90 esse] est Li446 *
marg.| {CMT27d6.3} HIERONYMUS. − Notandum autem quod quando flagellatur Iesus et91 conspuitur, non habet propria vestimenta, sed ea que propter peccata nostra sumpserat; cum autem crucifigitur et illusionis pompa preterierit, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum; statimque elementa turbantur, et creatori dat testimonium creatura.AK bf
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 269.1649-1654: «Et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamide et induerunt eum uestimentis suis et duxerunt ut crucifigerent. quando flagellatur iesus et conspuitur et inridetur, non habet propria uestimenta, sed ea quae propter nostra peccata sumpserat; cum autem crucifigitur et inlusionis atque inrisionis pompa praeterierit, tunc pristinas uestes recipit et proprium adsumit ornatum statim que elementa turbantur et creatori dat testimonium creatura». [FG2013]
AK ¶Codd. : Li446 (254rb ) Ed1953 {MM2019}
91 et] om. Li446
marg.| {CMT27d6.4} ORIGENES. 92 {tract.35} − Et de chlamyde quidem93 scriptum est, quoniam denuo expoliaverunt eum. De94* corona autem spinea nihil tale evangeliste scripserunt ut iam non sint spine nostre antique postquam semel eas a nobis abstulit Iesus super venerabile caput suum.AL
AL ¶Codd. : Li446 (254rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
92 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
93 quidem] qui Li446
94 de] Dei Ed1953
marg.| {CMT27d6.5} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − [a] Non autem voluit Dominus pati [b] sub tecto, non in templo iudaico, ne putares pro illa tantum plebe oblatum et ideo foras civitatem, foras muros, ut scias sacrificium esse commune, quod totius terre est oblatio quod communis est purificatio.AM bg bh
Et hoc signatur cum dicitur:
bg ¶Fons : Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 25 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 22, f. 65ra -b5 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 91;   Eginon , 101; Cassino, cod. 12, sermo 90, p. 139 [non contuli]:
<cuius fons>
[a] Cf.   Augustinus (  pseudo ), De Passione Domini 7, § 2 (Firenze, Laurenziana, Edili, 10), ed. Sermones Caillau Saint-Yves 1, sermo 43, p. 178b : «[b] diff. [a] Non etiam sub tecto immolari voluit Salvator ut aeris naturam mundare et terram etiam sanaret suo sanguine irrigatam».
[b]   Chrysostomus , De cruce et latrone 1 [Wilmart 11], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 31, 108B5; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 103v18 = Cas12, f. 140a-b ; Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 86v18 = Paris, BnF, lat. 12140, f. 50v17 = Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 29ra26 : «[a] Et quare, inquies, non in templo sacrificium illud [om. P2663] offerebatur [proferebatur Ed1530], sed foras civitatem [civitate V3835] ? Ut illud impleretur. Quia inter iniquos deputatus est et ob quam causam in excelso ligno et non sub tecto immolatur. Ut etiam ipsius aeris natura mundetur. Hac de causa in excelso et non sub tecto, sed sub coelo* ut universus aer in excelso immolatae ovis a tetro odore mundetur. Sed et terra simile beneficium sentiebat decursi de latere sanguinis stillatione mundata**. [b] Ideo non sub tecto, non in templo Iudaico, ne Iudei subtraherent sacrificium ⸢ et sibimet [om. ? Cas12 (macul.)] vindicarent [vendicarent P12140² Som97² Ed1953]. Ne [nec Cas12 P12140 V3835, et ne Som97] putares [putarent Cbg149 P2663] pro illa tantum plebe [om. P2663] oblatum ideo foras civitatem ideo foras muros, ut scias sacrificium esse commune [communem Cas12 V3835] quod [quo P2663] totius terrae oblatio quod communis [+ est Som97] deploratio, non partis [parti P2663] sicut Iudeis consuetudinis fuit».
* sed sub coelo] om. Cbg149 | immolatur ut... sub coelo] om. P2663
** stillatione mundata] inv. Cbg149 P2663
<cuius fons>   Chrysostomus , De cruce et latrone 1 [CPG 4338], § 1, PG 49, 400 .30-45 : «[a] diff. [b] Καὶ τίνος ἕνεκεν οὐκ ἐν τῷ ναῷ, φησὶν, ἡ θυσία προσφέρεται, ἀλλ' ἔξω τῆς πόλεως καὶ τῶν τειχῶν; Ἵνα ἐκεῖνο πληρωθῇ, ὅτι Ἐν τοῖς ἀνόμοις ἐλογίσθη. Τίνος δὲ ἕνεκεν ἐφ' ὑψηλοῦ τοῦ ἰκρίου σφάττεται, καὶ οὐχ ὑπὸ στέγην ; Ἵνα τοῦ ἀέρος τὴν φύσιν ἐκκαθάρῃ, διὰ τοῦτο ἐφ' ὑψηλοῦ, οὐκ ἐπικειμένης στέγης, ἀλλ' ἐπικειμένου οὐρανοῦ. Ἐκαθαίρετο μὲν γὰρ ὁ ἀὴρ ἐφ' ὑψηλοῦ θυομένου τοῦ προβάτου· ἐκαθαίρετο δὲ καὶ ἡ γῆ· ἔσταζε γὰρ τὸ αἷμα ἀπὸ τῆς πλευρᾶς ἐπ' αὐτήν. ∆ιὰ τοῦτο οὐχ ὑπὸ στέγην, διὰ τοῦτο οὐκ ἐν τῷ ναῷ τῷ Ἰουδαϊκῷ, ἵνα μὴ νοσφίσωνται τὴν θυσίαν Ἰουδαῖοι, μηδὲ νομίσῃς ὑπὲρ τοῦ ἔθνους ἐκείνου μόνου ταύτην προσάγεσθαι· διὰ τοῦτο ἔξω πόλεως καὶ τειχῶν, ἵνα μάθῃς ὅτι καθολικὴ ἡ θυσία, ὅτι ὑπὲρ τῆς γῆς ἁπάσης ἡ προσφορὰ, ἵνα μάθῃς ὅτι κοινὸς ὁ καθαρισμός ἐστιν, οὐ μερικὸς, καθάπερ ἐπὶ τῶν Ἰουδαίων».
<vel>   Chrysostomus , De cruce et latrone 2 [CPG 4339], § 1, PG 49, 409.2-12 : «[a] Τίνος οὖν ἕνεκεν ἔξω τῆς πόλεως, ἐφ' ὑψηλοῦ, καὶ οὐχ ὑπὸ στέγην τινά; Οὐχ ἁπλῶς οὐδὲ τοῦτο, ἀλλ' ἵνα τοῦ ἀέρος καθάρῃ τὴν φύσιν. ∆ιὰ τοῦτο καὶ ἐφ' ὑψηλοῦ, καὶ οὐκ ἐπικειμένης στέγης, ἀλλ' ἀντὶ στέγης ἐπικειμένου τοῦ οὐρανοῦ, ἵνα καθαρθῇ ὁ οὐρανὸς ἅπαξ, ἐφ' ὑψηλοῦ θυομένου τοῦ προβάτου. Ἐκαθάρθῃ [49.409] οὖν οὐρανὸς, ἐκαθάρθη δὲ καὶ ἡ γῆ. Ἔσταξε γὰρ τὸ αἷμα ἀπὸ τῆς πλευρᾶς ἐπὶ τὴν γῆν, καὶ τὸν μολυσμὸν αὐτῆς ἅπαντα ἐξεκάθηρεν. [b] Ἀλλ’ ὑπὸ στέγην μὲν ταύτης ἕνεκεν τῆς αἰτίας οὐ προσφέρεται ἡ θυσία·τίνος δὲ ἕνεκεν οὐχὶ ἐν αὐτῷ τῷ ναῷ τῷ Ἰουδαϊκῷ; Καὶ τοῦτο πάλιν οὐχ ἁπλῶς, ἀλλ' ἵνα μὴ ἰδιοποιήσωνται τὴν θυσίαν οἱ Ἰουδαῖοι, ἵνα μὴ νομίσῃς ὑπὲρ τοῦ ἔθνους ἐκείνου μόνου τὴν θυσίαν προσφέρεσθαι, διὰ τοῦτο ἔξω τῆς πόλεως, ἔξω τῶν τειχῶν, ἵνα μάθῃς ὅτι καθολική ἐστιν ἡ θυσία, ἵνα μάθῃς, ὅτι ὑπὲρ τῆς γῆς ἁπάσης ἐστὶν ἡ προσφορὰ, καὶ ὅτι κοινὸς τῆς φύσεως ἡμῶν ἁπάσης ἐστὶν ὁ καθαρισμός.
<potius quam>
<Non hab.> versio altera edita, sermo 155 classis II de tempore, PL 39, 2047-2053 [CPL 368 = PLS 2.850]
bh ¶Nota : Le passage de l’homélie De cruce et passione 1 de la collection Wilmart retenu par la Catena correspond à un passage qui est presque identique dans les homélies grecques De cruce et passione 1 et 2 de la PG [CPG 4338 CPG 4339] Cependant oblatum traduit mieux le verbe προσφέρεσθαι de CPG 4339 que προσάγεσθαι de CPG 4338. [ADL2018] [MM2018] [MM2019] [MM2021]
AM ¶Codd. : Li446 (254ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Mt. 27,32 
Exeuntes autem95 invenerunt hominem Cyreneum venientem de villa96 nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
95 autem] om. Ed1953
96 venientem de villa Li446 (=Mc. 15 , 21) Lc. 23 , 26)] om. Ed1953
marg.| {CMT27d6.6} HIERONYMUS. − Ne quis autem putet huic loco evangeliste Ioannis historiam esse contrariam ille enim dicit, exeuntem Dominum de pretorio portasse crucem suam; Mattheus autem refert, quod invenerunt hominem cyreneum, cui imposuerunt crucem Iesu. Sed hoc intelligendum est quod egrediens de pretorio Iesus, ipse portaverit crucem suam; postea obviam habuerunt Simonem, cui portandam crucem imposuerunt.bi
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 269.1657-270.1664: «Exeuntes autem inuenerunt hominem cyreneum nomine simonem; hunc angariauerunt ut tolleret crucem eius. ne quis putet huic loco iohannis evangelistae historiam esse contrariam. ille enim dicit exeuntem dominum de praetorio portasse crucem suam, Mattheus autem refert quod inuenerint hominem cyreneum nomine simonem quem angariantes inposuerunt ei crucem iesu. sed hoc intellegendum quod egrediens de praetorio iesus ipse portauerit crucem suam; postea obuium habuerit simonem cui portandam crucem imposuerunt. iuxta anagogen uero crucem iesu suscipiunt nationes et peregrinus oboediens portat ignominiam saluatoris». [FG2013]
marg.| {CMT27d6.7} ORIGENES. 97 {tract.35} − Aut egressi quidem angariaverunt Simonem. Appropinquantes autem ad locum in quo eum fuerant suspensuri, imposuerunt crucem et ipsi98, ut ipse eam portaret. Non fortuito autem angariatus est Simon; sed secundum dispositionem Dei ductus est ad hoc ut evangelica99 Scriptura dignus inveniretur, et ministerio crucis Christi. Non solum autem salvatorem conveniebat accipere crucem suam, sed et nos conveniebat eam portare, salutarem nobis angariam adimplentes; nec tamen sic profecisset nobis eam accipere100, sicut cum ipse eam101 accepit.AN
AN ¶Codd. : Li446 (254va) Ed1953 {MM2015}
97 Origenes] + In Mattheum Ed1953
98 ipsi Ed1953 ] christi (xipi) pr. vel sec. m . Li446 .
99 evangelica] evangelista Li446
100 crucem.. accipere Li446 ² (marg.)] om. h om. Li446 *
101 eam Li446 ² (m. post.) , Ed1953 ] nobis Li446*
marg.| {CMT27d6.8} HIERONYMUS. − Mystice Christum suscipiunt nationes, et peregrinus obediens portat ignominiam salvatoris.bj
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 270.1664-1665: «Exeuntes autem inuenerunt hominem cyreneum nomine simonem; hunc angariauerunt ut tolleret crucem eius. ne quis putet huic loco iohannis evangelistae historiam esse contrariam. ille enim dicit exeuntem dominum de praetorio portasse crucem suam, Mattheus autem refert quod inuenerint hominem cyreneum nomine simonem quem angariantes inposuerunt ei crucem iesu. sed hoc intellegendum quod egrediens de praetorio iesus ipse portauerit crucem suam; postea obuium habuerit simonem cui portandam crucem imposuerunt. iuxta anagogen uero crucem iesu suscipiunt nationes et peregrinus oboediens portat ignominiam saluatoris». [FG2013]
marg.| {CMT27d6.9} HILARIUS. 102* {c.33} − Indignum enim Iudeis erat Christi crucem ferre, quia fidei gentium erat in reliquum et crucem accipere et compati.
102 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT27d6.10} REMIGIUS. − Iste enim Simon non erat Hierosolymita, sed peregrinus et advena, scilicet cyreneus Cyrene enim civitas est Lybie. Interpretatur autem Simon obediens, cyreneus heres; unde pulchre per eum designatur populus gentium, qui peregrinus erat testamentorum Dei, sed credendo factus est civis sanctorum, et domesticus et heres Dei.
marg.| {CMT27d6.11} GREGORIUS. In evangelia. − Vel aliter . Per Simonem, qui crucem dominicam in angariam portat, designantur abstinentes et arrogantes quia per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentie interius non requirunt; unde idem Simon crucem portat, sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium glorie mundo vivunt. bk
Sequitur:
bk ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 32 § 3, p. 280.86-281.96: «Et plerumque fit ut quod causa Dei agi creditur pro solis humanis fauoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui inuentus in itinere crucem dominicam in angariam portat. Aliena quippe onera in angaria portantur, quando per uanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes, qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt? Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona uoluntate non ducitur, rem iusti sine fructu peccator operatur. Vnde idem Simon crucem portat sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo uiuunt. Compassionem uero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnumquam usque ad condescendendum uitiis pertrahat, dum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 27,33 
Et venerunt in locum qui dicitur golgotha, quod est calvarie locus.
marg.| {CMT27d6.12} RABANUS. − Golgotha enim Syrum nomen est et interpretatur calvarie*103.AO
AO ¶Codd. : Li446 (254vb ) Ed1953 {MM2019}
103 calvarie] calvaria Ed1953
marg.| {CMT27d6.13} HIERONYMUS. − Audivi quemdam exposuisse Calvarie locum, in quo sepultus est Adam; et ideo sic appellatum, quia ibi antiqui hominis sit conditum caput. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et calvarie, id est decollatorum, sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Iesus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Adam vero sepultum iuxta Ebron et Arbee, in Iesu filii Nave volumine legimus.bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 270.1667-1685: «Et uenerunt in locum qui dicitur golgotha quod est caluariae locus. audiui quendam exposuisse caluariae locum in quo sepultus est adam et ideo sic appellatum quia ibi antiqui hominis sit conditum caput, et hoc esse quod Apostolus dicat: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te christus. fauorabilis interpretatio et mulcens aurem populi nec tamen uera. extra urbem enim et foras portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum et caluariae, id est decollatorum, sumpsere nomen. propterea autem ibi crucifixus est dominus ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur uexilla martyrii; et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est et flagellatus et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. sin autem quispiam contendere uoluerit ideo ibi dominum crucifixum ut sanguis ipsius super adam tumulum distillaret, interrogemus eum quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint. ex quo apparet caluariae non sepulchrum primi hominis sed locum significare decollatorum, ut ubi abundauit peccatum superabundet gratia. adam uero sepultum iuxta chebron et arbe in iesu filii naue uolumine legimus». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT27d6.13 CIO19d5.8 [MM2020]
marg.| {CMT27d6.14} HILARIUS. 104*{c.33} − Locus autem crucis talis est, ut positus in medio terre, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset equalis.
Sequitur:
104 Hylarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,34 
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum.
marg.| {CMT27d6.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc Marcus ita narrat: « Et dabant ei bibere myrrhatum vinum »bm. Fel quippe pro amaritudine Mattheus posuit, myrrhatum enim vinum amarissimum est quamquam fieri possit ut fel et myrrha vinum amarissimum redderent.bn
bm Mc. 15, 23.
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 11, § 38, p. 322.12-17: «Hoc Marcus ita narrat: et dabant ei bibere murratum uinum et non accepit. hoc intellegendum est mattheum dixisse: cum felle mixtum. fel quippe pro amaritudine posuit, et murratum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et murra uinum amarissimum redderent». [FG2013]
marg.| {CMT27d6.16} HIERONYMUS. − [b] Amara vitis amarum vinum facit; quo potant Dominum Iesum, ut impleatur quod scriptum est: « Dederunt in cibum meum fel »bo. [a] Et Deus loquitur ad Hierusalembp: « Ego te plantavi vineam veram »; quomodo facta es in amaritudinem vitis aliene? [c] et cum gustasset, noluit bibere.bq
bo Ps. 68, 22.
bp Ier. 2, 21.
bq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 270.1666-1685: «Et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset noluit bibere. [a] deus loquitur ad HHierusalem: ego te plantaui uineam ueram, quomodo facta es in amaritudinem uitis alienae? [b] amara uitis amarum uinum facit quod propinat domino iesu ut impleatur quod scriptum est: dederunt in cibum meum fel et in siti mea potauerunt me aceto. quod autem dicitur: [c] cum gustasset noluit bibere, hoc indicat quod gustauerit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit». [FG2013]
marg.| {CMT27d6.17} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum − [1] Quod autem Marcus ait et non accepit, intelligitur non accepit ut biberet; gustavit autem, sicut Mattheus testis est; et quod idem Mattheus ait noluit bibere; hoc Marcus dixit non accepit. Tacuit etiam, quod gustavit.
marg.| [2] Quod autem:
Cum gustasset noluit bibere,
marg.| hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit.br
br ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 11, § 38, p. 322. 19-21: «Quod ergo ait Marcus: non accepit, intellegitur non accepit, ut biberet. gustauit autem, sicut mattheus testis est, ut quod idem mattheus ait: noluit bibere, hoc Marcus dixerit: non accepit, tacuerit autem, quod gustauerit». [2] <revera>   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 271.1691-1694: «Et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset noluit bibere. deus loquitur ad Hierusalem: ego te plantaui uineam ueram, quomodo facta es in amaritudinem uitis alienae? amara uitis amarum uinum facit quod propinat domino iesu ut impleatur quod scriptum est: dederunt in cibum meum fel et in siti mea potauerunt me aceto. quod autem dicitur:   cum gustasset noluit bibere , hoc indicat quod gustauerit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit». [FG2013]
marg.| {CMT27d6.18} HILARIUS. 105* {c.33} − Vel ideo oblatum vinum felle admixtum bibere recusavit. Non enim eterne glorie incorruptioni peccatorum amaritudo miscetur.AP
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
105 Hylarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 7 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| { CMT27d7.1} GLOSSA<TOR>. − Premisso quomodo Christus ad locum passionis est ductus, hic evangelista ipsam passionem prosequitur, genus mortis exponens, cum dicit :
Numérotation du verset Mt. 27,35 
Postquam autem crucifixerunt eum.AQ bs
bs ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), Hugo de Sancto Caro: Postille in loc. cit., LLT, PL [MM2020]
AQ ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
marg.| {CMT27d7.2} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 106 − Sapientia quidem Dei hominem ad exemplum quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam ea que non sunt metuenda non metuere. Sunt autem homines qui quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen mortis horrescunt. Ut ergo nullum genus mortis107* recte viventi homini metuendum esset, illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis, illo genere execrabilius et formidabilius.AR bt
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 25, CCSL 44A, p. 31.1-12: «Sapientia dei hominem ad exemplum quo recte uiueremus suscepit. Pertinet autem ad uitam rectam, ea quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo id ipsum illius hominis, quem dei sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem homines qui, quamuis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod mortis horrescunt. Nihilo minus autem, ut ipsa mors metuenda non est, ita nullum genus mortis bene et recte uiuenti homini metuendum est. Nihilo minus igitur hoc quoque illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere execrabilius et formidolosius». [FG2013]*
106 In libro Ed1470 Ed1953 ] om. codd.
107 genus – mortis] inv. Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT27d7.3} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − [b] Quantum autem valuit108* lignum109* crucis, advertat sanctitas vestra. [a] Contempsit Adam preceptum, accipiens ex arbore pomum. Sed quicquid Adam perdidit, Christus in cruce invenit. [c] De diluvio aquarum humanum genus arca lignea liberavit. De Egypto Dei populo recedente, Moyses mare virga divisit, pharaonem prostravit et populum Dei redemit. Idem Moyses lignum in aquam misit et amaram aquam in dulcedinem commutavit. Ex lignea virga de spirituali petra salutaris unda profertur et ut Amalec vinceretur, circa virgam Moyses expansis manibus extenditur et lex Dei arce testamenti creditur lignee ut his omnibus ad lignum crucis, quasi per gradus quosdam, veniatur.AS bu
bu ¶Fons : Augustinus (pseudo), Sermo ‘Fratres carissimi in primordio ex virginis’, § 1-2 [PLS 2, 1132 ; R.   Grégoire , Les homéliaires liturgiques, 1980, p. 351],   Agimond, Homiliare   , 2, 27 (BAV, Vat. lat. 3835, f. 89r-90r , ed.   Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, n° 33, p. 70-71 ; Cassino, Archivio dell'Abbazia, cod. 12, p. 150b (anon.), ed. Florilegium Casinensis, t. 1, p. 167a-b ) : «  Item sermo sancti Augustini de ligno crucis et de latrone in sabbato sancto. * Fratres carissimi, in primordio ex virginis terrae limo ** factus est homo sed postquam prevaricatione propria serpentis veneno per mulierem deceptus [+ est Cas] perdidit vitam, per virginem Mariam et regnum recepit et vitam. [a] Contempsit Adam preceptum, accipiens ex arbore pomum; sed divina pietate quidquid Adam perdidit, Christus invenit; et primo latronem, qui confessus est, in ligno crucis redemit. [b] Quantum ergo valeat [valuit Cas] lignum crucis, advertat sanctitas vestra. [c] Primo, de diluvio aquarum humanum genus arca lignea liberavit: de Aegypto Dei populo recedente , Moyses mare virga divisit, Pharaonem prostravit, et populum Dei triumphali malagma redemit adversus Pharaonem regem exercitumque, et dracones eius sola virga levavit. O potens virga , quae terram [terra Cas] imbribus inundavit , caelum tenebris obduxit, siccavit et mare fluctibus! Cinxerant [cinxerat Cas] Hebraeos Aegyptii. Moyses tamen orabat, et Dominus respondebat ei. Divisum est mare , et populus intravit: et secutus Pharao impius pertinax cum curribus et quadrigis in profundo [profundum Cas] defecit. Et Moyses virgam tenens, quod lignum praefigurabat crucis, de mediis fluctibus liberatus, incolumis cum populo Domino [Domini Cas] decantavit. Ergo ut lignum, quod figuram ostendebat crucis, laudibus proferamus, ordinem consequamur. 2. Dum venissent in Merra , non poterant bibere aquam [aqua Cas] Merrae. Amara enim erat. Idem iussu Dei Moyses lignum in aqua misit, et amaram aquam in dulcedinem commutavit. Ex lignea virga de spiritali petra salutaris unda profertur. Et ut Amalech gens barbara vinceretur , circa virgam [virga Cas] Moyses expansis manibus extenditur. Scalae ligneae patriarcha Iacob incumbentem angelum somniat [somniavit Cas], et per eamdem alios descendere, alios cernit ascendere. Et lex Dei arcae testamenti creditur ligneae; ut his omnibus quasi per gradus quosdam ad lignum crucis salus hominum perveniret».
* Item... sancto V3835] om. Cas12
** in primordio - ex virginis terrae limo] inv. Cas12.
<cuius fons>   Firmicus Maternus, De errore profanarum religionum [CPL 102], 25.2 ; 27.3, ed. R. Turcan, Budé, 1982, p. 137.11-142.13 : « Ex uirginis terrae limo factus Adam praeuaricatione propria promissam perdidit uitam. Per uirginem Mariam ac spiritum sanctum Christus natus et immortalitatem accepit et regnum. Arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit; lignum crucis uitam immortali compage restituit. Contempsit Adam; oboediuit deo Christus. Sic diuina dispositione quicquit Adam perdidit Christus inuenit. [...] 3. De cataclysmo humanum genus arca lignea liberauit; [de] Abraham ligna unici filii humeris imponit; de Aegypto recedentem dei plebem lignea uirga protexit; lignum dulcem saporem amarae Merrae fontibus reddidit; lignea uirga ex spiritali petra salutaris unda profertur, et ut Amalech uinceretur, circa uirgam Moyses expansis manibus extenditur; scalae ligneae patriarcha incumbentem angelum somniat et per eandem alios ascendere alios cernit descendere, et lex dei arcae creditur ligneae, ut his omnibus quasi per gradus quosdam ad lignum crucis salus hominum perueniret ».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Sum. theol., III q. 46 a. 4 co.: «Unde Augustinus dicit, in quodam sermone de passione, [a] contemsit Adam praeceptum, accipiens ex arbore [pomum], sed quidquid Adam perdidit, Christus in cruce invenit. […] Ut enim Augustinus dicit, in sermone de passione, [c] de diluvio aquarum humanum genus arca lignea liberavit; de Aegypto Dei populo recedente, Moyses mare virga divisit, et Pharaonem prostravit, et populum Dei redemit; idem Moyses lignum in aquam misit et amaram aquam in dulcedinem commutavit; ex lignea virga de spirituali petra salutaris unda profertur; et, ut Amalec vinceretur, contra virgam Moyses expansis manibus extenditur; et lex Dei arcae testamenti creditur ligneae; ut his omnibus ad lignum crucis, quasi per quosdam gradus, veniatur».
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962); Grégoire 1966; LLT ; PL; Liturgia O. P., Lectionnarium temporale (a dominica 3 quadragesimae usque ad Resurrectionem) et sanctorale (Inventio et Exaltatio s. Crucis), cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 157va sqq. et ibid., f. 135r-140 : Breviarium. Communis sanctorum (d’après R.   Étaix, “ Les leçons patristiques de l’office temporal dans le lectionarium et le breviarium du ‘Prototype’ dominicain”, Aux origines de la liturgie dominicaine : le manuscrit Santa Sabina XIV L I, Paris, 2004, p. 183-195). Def. BAV, Vat. lat. 3828, f. 127v
¶Nota : Avec le manuscrit V3835 de l’homéliaire romain d’Agimond, Thomas place cette sentence sous l’autorité d’Augustin qui n’est pas mentionné dans l’exemplaire cassinais. Je remercie Eric Pohle de m’avoir signalé l’emprunt à Firmicus Maternus fait par l’homélie citée (communication écrite du 5.6.2024). Comme souvent, l’instinct de Thomas le conduit à remonter, pour ainsi dire à l’aveugle, jusqu’au socle des sources premières grâce au recours à leur tradition indirecte (et non pas malgré elles). R.   Grégoire, Les Homéliaires (cit. sup.), signale pour sa part une dépendance par rapport au sermon Mai 80 “ex antiqua versione homeliae Severiani”. [MM2018] [MM2019] [MM2024]
108 valuit] valeat Ed1470 Ed1953
109 lignum] virtus Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT27d7.4} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Ideo etiam 110* in excelso ligno et111* non sub tecto, passus est, ut etiam ipsius aeris natura mundetur sed et terra simile beneficium sentiebat, decurrentis de latere sanguinis stillatione mundata.AT bv
bv ¶Fons : Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 25 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 22, f. 65ra -b5 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 91;   Eginon , 101; Cassino, cod. 12, sermo 90, p. 139 [non contuli]:
<cuius fons> =   Chrysostomus , De cruce et latrone 1 [Wilmart 11], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 31, 108B7; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 103v18 = Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 86v18 = Paris, BnF, lat. 12140, f. 50v17 = Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 29ra26 : «Et ob quam causam in excelso ligno et non sub tecto immolatur. Ut etiam ipsius aeris natura mundetur. Hac de causa in excelso et non sub tecto, sed sub coelo* ut universus aer in excelso immolatae ovis tetro odore mundetur. Sed et terra simile beneficium sentiebat decursi de latere sanguinis stillatione mundata **».[MM2019]
* sed sub coelo] om. Cbg149 | immolatur ut... sub coelo] om. P2663
** stillatione mundata] inv. Cbg149 P2663
<cuius fons>   Chrysostomus , De cruce et latrone 1, § 1, [CPG 4338], PG 49, 400.33-38 : «Τίνος δὲ ἕνεκεν ἐφ' ὑψηλοῦ τοῦ ἰκρίου σφάττεται, καὶ οὐχ ὑπὸ στέγην; Ἵνα τοῦ ἀέρος τὴν φύσιν ἐκκαθάρῃ, διὰ τοῦτο ἐφ' ὑψηλοῦ, οὐκ ἐπικειμένης στέγης, ἀλλ' ἐπικειμένου οὐρανοῦ. Ἐκαθαίρετο μὲν γὰρ ὁ ἀὴρ ἐφ' ὑψηλοῦ θυομένου τοῦ προβάτου ἐκαθαίρετο δὲ καὶ ἡ γῆ· ἔσταζε γὰρ τὸ αἷμα ἀπὸ τῆς πλευρᾶς ἐπ' αὐτήν». [ADL2018] [MM2018]
AT ¶Codd. : Li446 (255rb ) Ed1953 {MM2018}
110 etiam] et Ed1953
111 et] om. Ed1953
marg.| {CMT27d7.5} GLOSSA. − Lignum etiam crucis signare 112 * videtur Ecclesiam in quatuor mundi partibus diffusam.AU bw
bw ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 27, 35) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 85b marg.], ed. Gloss-e : « Diviserunt . Hoc Iohannes distinctius: vestimenta in quattuor partes, ut Ecclesia in quattuor partibus mundi signetur. Tunica sortita, significat omnium partium unitatem vinculo caritatis que sorte, id est gratia Dei provenit non humano arbitrio. [MM2019]
AU ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2018} {MM2024}
112 signare] significare Ed1953
marg.| {CMT27d7.6} RABANUS. − Vel secundum moralem sensum, crux per suam latitudinem significat hilaritatem operantis, quia tristitia angustias facit latitudo enim crucis est in traverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus autem opera intelligimus. Per altitudinem autem, cui caput adiungitur, significatur exspectatio retributionis de sublimi iustitia Dei. Longitudo autem qua totum corpus extenditur, tolerantiam designat unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terre infixum est, secretum sacramenti prefigurat.
marg.| {CMT27d7.7} HILARIUS. 113* {c.33} − Sic ergo in ligno vite cunctorum salus et vita suspenditur.AV
Unde dicitur:
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
113 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes.
marg.| {CMT27d7.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 114 − Hoc breviter a Mattheo dictum est. Ioannes autem distinctius explicat, quemadmodum gestum sit115*bx. Milites inquit116*, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis.AW by
bx Mt. 19, 23.
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 12, § 39, p. 323.3-13: «Hoc idem Marcus sic: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. hoc lucas sic ait: diuidentes uero uestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus expectans. breuiter a tribus dictum est. iohannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum». [FG2013]
AW ¶Codd. : Li446 (255va ) Ed1953 {MM2018}
114 Augustinus. De consensu evangelistarum Li446² ( manu post.) Ed1953 ] Crisostomus in sermone de passione Li446 *
115 sit] est Ed1953
116 inquit] scrips., inquid Li446, om. Ed1953
marg.| {CMT27d7.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 117* {hom.88} − Notandum ergo, quod non parva hec abiectio Christi erat quasi enim circa dehonoratum et omnium vilissimum in Christo hoc agebant; in latronibus autem nihil tale operati sunt. Dividere enim vestimenta in condemnatis valde vilibus et abiectis fit, et nihil aliud habentibus.
117 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d7.10} HIERONYMUS. − Hoc autem quod circa Christum gestum est, in Psalmobzfuerat prophetatum.
Et ideo sequitur:
bz Ps. 22, 19.
Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem .
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,36 
Et sedentes servabant eum,
marg.| scilicet milites. Diligentia militum et sacerdotum nobis profuit, ut maior et apertior resurgentis virtus appareat.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,37 
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Iesus rex Iudeorum.
marg.| Non possunt autem digne admirari pro rei magnitudine, quod emptis falsis118 testibus, et ad seditionem clamoremque infelici populo concitato, nullam aliam invenerunt119 causam interfectionis eius, nisi quod rex Iudeorum esset et illi forsitan illudentes ridentesque hoc fecerunt.AX ca
ca ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 271.1696-1708: «Postquam autem crucifixerunt um, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes. et hoc in eodem psalmo fuerat prophetatum: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. et sedentes seruabant eum. diligentia militum et sacerdotum nobis proficit ut maior et apertior resurgentis uirtus appareat. et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est iesus rex iudaeorum. non possum digne admirari pro rei magnitudine quod redemptis falsis testibus et ad seditionem clamorem que infelici populo concitato, nullam aliam inuenerit causam interfectionis eius nisi quod rex iudaeorum esset. et illi forsitan inludentes ridentes que hoc fecerint. ceterum pilatus etiam nolentibus respondit: quod scripsi scripsi. uelitis nolitis, o iudaei, omnis uobis gentium turba respondit: iesus rex iudaeorum est, hoc est imperator credentium et confitentium». [FG2013]
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
118 falsis] famulis praem. Li446
119 invenerunt] inveniunt Li446
marg.| {CMT27d7.11} REMIGIUS. − Divinitus autem procuratum fuit ut talis titulus super caput eius poneretur, ut per hoc Iudei agnoscerent quoniam nec etiam occidendo facere potuerunt ut eum regem non haberent per mortis enim patibulum non amisit imperium, sed potius corroboravit.
marg.| {CMT27d7.12} ORIGENES. 120* {tract.35} − Et princeps quidem sacerdotum, secundum litteram legis, portabat in capite suo sanctificationem Domini scriptam; verus autem princeps sacerdotum et rex Iesus in cruce quidem habet scriptum hic est rex Iudeorum; ascendens autem ad patrem, pro litteris et pro nomine quo nominatur, habet ipsum patrem.
120 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d7.13} RABANUS. − Quia enim rex simul et sacerdos est, cum sue carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque dignitatem titulus pretendit; qui non infra, sed supra crucem ponitur quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis maiestas fulgebat; quam per crucem non perdidit, sed potius confirmavit.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,38 
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris.
marg.| {CMT27d7.14} HIERONYMUS. − Sicut enim pro nobis maledictum crucis factus est Christus, sic pro omnium salute inter noxios quasi noxius crucifigitur.cb
cb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 270.1676-1678: «Propterea autem ibi crucifixus est dominus ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur uexilla martyrii; et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est et flagellatus et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. sin autem quispiam contendere uoluerit ideo ibi dominum crucifixum ut sanguis ipsius super adam tumulum distillaret, interrogemus eum quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint. ex quo apparet caluariae non sepulchrum primi hominis sed locum significare decollatorum, ut ubi abundauit peccatum superabundet gratia. adam uero sepultum iuxta chebron et arbe in iesu filii naue uolumine legimus». [FG2013]
marg.| {CMT27d7.15} LEO PAPA. In sermone de Passione. 121 − Duo autem122 latrones, unus ad dexteram et unus 123   ad sinistram , crucifiguntur, ut ipsa124 patibuli specie monstraretur illa que in iudicio ipsius omnium hominum est facienda discretio. Passio igitur Christi salutis nostre continet sacramentum; et de instrumento quod iniquitas Iudeorum paravit ad penam, potentia redemptoris, gradum fecit ad gloriam.AY cc
cc ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 55 § 1, CCSL 138A, 323.9-17 [= sermo 55 (53) de passione Domini 4, PL 54, 323A-B]: «Peractis itaque omnibus quae diuinitas fieri carnis uelamine temperata permisit, Iesus filius dei cruci quam etiam ipse gestarat, adfixus est, duobus latronibus, uno ad dexteram ipsius, alio ad sinistram, similiter crucifixis, ut etiam in ipsa patibuli specie monstraretur illa quae in iudicio ipsius omnium hominum est facienda discretio, cum et saluandorum figuram fides credentis latronis exprimeret, et damnandorum formam blasphemantis impietas praenotaret. Passio igitur christi salutis nostrae continet sacramentum, et de instrumento quod iniquitas Iudaeorum parauit ad poenam, potentia redemptoris gradum fecit ad gloriam, quam dominus Iesus ita ad omnium hominum suscepit salutem, ut inter clauos quibus ligno tenebatur adfixus, pro interfectoribus suis paternae clementiae supplicaret et diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt». [MM2015]
AY ¶Codd. : As115 (154rb) Ed1953 {MM2018}
121 sermone] + 4 Ed1953
122 autem] etiam As115
123 unus] alius As115
124 ipsa] in praem. As115
marg.| {CMT27d7.16} HILARIUS. 125*{c.33} − Vel aliter . Duo latrones leve ac dextere affiguntur, omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis Domini ostendentes; sed quia per diversitatem fidelium atque126* infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio, unus ex duobus ad dexteram eius127 situs, fidei iustificatione salvatur.AZ
AZ ¶Codd. : As115 (154rb) Ed1953 {MM2018}
125 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
126 atque As115] ac Ed1953
127 eius Ed1953] om. As115
marg.| {CMT27d7.17} REMIGIUS. − Vel per istos duos latrones designantur omnes qui arctioris128 vite continentiam apprehendunt quicumque enim sola intentione placendi Deo hoc faciunt, designantur per illum qui a dextris Dei crucifixus est; qui vero pro appetitu humane laudis vel aliqua minus digna intentione, designantur per illum qui a sinistris crucifixus est.
128 arctioris] artioris Li446
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 8 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d8.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 129* {hom.88} − Cum Christum denudassent et crucifixissent, ultra procedunt et in cruce videntes affixum exprobrant ei.
Unde dicitur: BA
129 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,39 
Pretereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua.
marg.| {CMT27d8.2} HIERONYMUS. − Blasphemabant quidem quia pretergrediebantur viam et, in vero itinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant130 capita sua quia iam ante131 moverant pedes et non stabant « supra petram »cd. Idipsum autem insultans dicit fatuus populus, quod falsi testes confixerant.ce
Unde sequitur:
cd Cf. Mt. 7, 24; Lc. 8, 6; Lc. 8, 13.
ce ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 272.1717-1722: «Praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua. blasphemabant quia praetergrediebantur uiam et in uero itinere scripturarum ambulare nolebant. mouebant capita quia iam ante mouerant pedes et non stabant super petram. id ipsum autem insultans dicit fatuus populus quod falsi testes confinxerant». [FG2013]
130 Movebant] + autem Ed1953
131 ante Ed1953 ] non Li446
Numérotation du verset Mt. 27,40 
Et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei, et in triduo illud reedificas.BB
BB ¶Codd. : Li446 (255vb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT27d8.3} REMIGIUS. −  Vath 132 interiectio est insultantis sive irridentis.BC
BC ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256ra ) Ed1953 {MM2018}
132 vah Ed1953 ] vath As115 Li446
marg.| {CMT27d8.4} HILARIUS. 133* − Quid ergo venie erit134, cum post triduum reedificatum Dei templum135 in corporis resurrectione cernetur?BD cf
cf ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 33 § 5, SChr 258, p. 254.12: «Quid ergo ueniae erit, cum post triduum reaedificatum Dei templum in corporis resurrectione cernatur?» [MM2018]
BD ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256ra ) Ed1953 {MM2018}
133 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
134 venie erit Ed1953 ] venierit As115, veniet Li446
135 Dei templum] inv. Ed1953
marg.| {CMT27d8.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 136 − Et quasi prioribus signis incipientes detrahere, subiungunt:
136 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Salva temetipsum. Si filius Dei es, descende de cruce.BE
BE ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT27d8.6} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Sed, e contrario, quia filius Dei est, ideo non descendit de cruce. Nam ideo venit ut crucifigeretur pro nobis.cg
Sequitur:
cg ¶Fons : Chrysostomus , ut ref.   Agimond , Homiliare, 2, 25 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 22, f. 71rb12 );   Alanus de Farfa , Homiliare, pars hiemalis, n° 91;   Eginon , 101; Cassino, cod. 12, sermo 90, p. 139 [non contuli]:
<cuius fons>   Chrysostomus , De cruce et latrone 1 [Wilmart 11], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 31, p. 111D11; Paris, BnF, lat. 2663, s. 13, prov. abbaye de Saint-Sauveur-le-Vicomte (dioc. de Coutances), f. 90ra9 ; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149), f. 107r30 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 31vb24 ; Paris, BnF, lat. 12140, f. 56v4 : «Sed ideo de cruce non descendit quia filius Dei est [om. Ed1530]. Nam ideo uenit ut pro nobis crucifigeretur» . [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , De cruce et latrone 1, § 1, [CPG 4338], PG 49, 400 .244-245 «Καὶ μὴν διὰ τοῦτο οὐ καταβαίνει ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, ἐπειδὴ Υἱός ἐστι τοῦ Θεοῦ, καὶ διὰ τοῦτο ἦλθεν, ἵνα σταυρωθῇ ὑπὲρ ἡμῶν». [ADL2018] [MM2018 ]
Numérotation du verset Mt. 27,41 
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum137senioribus dicebant:
137 cum As115 Li446 ] + scribis et Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,42 
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.BF
BF ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT27d8.7} HIERONYMUS. − Etiam nolentes confitentur scribe et Pharisei138 quod alios salvos fecerit. Itaque vestra vos condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet et seipsum salvare poterat.ch Sequitur:
ch ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 272.1723-1727: «Alios saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere. etiam nolentes confitentur scribae et Pharisaei quod alios saluos fecerit. itaque uestra uos condemnat sententia. qui enim alios saluos fecit, utique si uellet et se ipsum saluare poterat». [FG2013]
138 confitentur - scribe et Pharisei Li446 (confitentes pr. m.) ] inv. Ed1953
Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei.BG
BG ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT27d8.8} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione 139 . 140 − Considera141* nunc vocem filiorum diaboli, quomodo imitantur vocem paternam. Diabolus142* dicebatci: « Si filius Dei es, mitte te deorsum143* » et Iudei dicunt: Si filius Dei es, descende de cruce .BH cj ck cl
ci Mt. 4, 6.
cj ¶Fons : Chrysostomus , ut ref.:   Agimond , Homiliare, 2, 23 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 23, f. 76vb-77ra ) ; Cassino, cod. 12, sermo 91, p. 146; Ottobeuren 71 ;
<cuius fons>   Chrysostomus , De cruce et latrone 2 [Wilmart 12], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 32, p. 114B; ed. Basilea, 1547, t. 3, hom. 2, col. 836°; cf. (non attribués): ed. Mai, sermo 80, § 5, p. 158 (ex Vat. lat. 4951, f. 89r.; Ottob. lat. 976, f. 329v sqq.); Fleury 41; Paris, BnF, lat. 12140, f. 60r16 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 34r1-4 : «Considera nunc vocem filiorum diaboli, quomodo imitantur vocem paternam. Diabolus dicebat: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Et Iudæi dicunt: Si filius Dei es, descende de cruce et credimus tibi».
<Non hab.>   Chrysostomus , De cruce et latrone 1 [CPG4338], § 5, PG 49, 405.19 : «Κατάβηθι ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, φησὶ, καὶ πιστεύσομέν σοι»; ACO; Cambridge, Trinity, B.2.36 (149); Paris, BnF, lat. 2663 [ADL2018] [MM2018].
ck ¶Nota : 1. Je n’ai pu trouver ni dans l’oeuvre grecque de Chrysostome éditée, notamment dans l’homélie source, ni dans les versions de l’homélie attribuées à Augustin (pseudo) [CPL372a serm. 80; CPG4728] un passage qui rapproche explicitement Mt. 4, 6 et Mt. 27, 40.
cl ¶Nota : 2. La Catena dépend ici uniquement de la version latine de l’homélie, explicitement attribuée à Chrysostome par la collection Wilmart dite “des 38 homélies”, l’homéliaire d’Agimond et celui d’Ottenbeuren. L’attribution de cette homélie à Sévérien de Gabala par Wenger reste conjecturale; cf. A. Wenger , “Le sermon 80 de la collection augustinienne de Mai restitué à Sévérien de Gabala”, Augustinus Magister, t. 1, Paris, 1954, p. 177-182 avec les précisions de S. J.   Voicu , «Sévérien de Gabala», DSpir., t. 14, 1990, 752-763. Elle n’a pas d’incidence sur la Catena aurea. Un examen plus approfondi de la tradition manuscrite de l’homélie et des chaînes grecques sur les lieux parallèles permettra de préciser la question de l’auteur et de l’intermédiaire codicologique: probablement un exemplaire de l’homéliaire d’Agimond ou un parent du ms. Cassino 12. On peut écarter Firenze, BML, Edili 10 (  Augustinus Hipponensis, Sermo 44 § 1, de passione Domini 8, Caillau Saint-Yves, app. 44, p. 179) Cf. Sermones Caillau Saint-Yves 2, 60 = PLS 2.886. [MM2018] [MM2019]
BH ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256rb ) Ed1570 Ed1953 {MM2018} {MM2019]
139 Passione] + Domini Ed1570
140 sermone de Passione Li446 Ed1953 ] omel. As115
141 Considera] + autem Ed1570 Ed1953
142 Diabolus] + enim Ed1570 Ed1953
143 Si ... es – mitte te deorsum] inv. Ed1570 Ed1953
marg.| {CMT27d8.9} LEO PAPA. 144 − De quo erroris fonte, Iudei, talium blasphemiarum venena potastis? Quis145 vobis magister tradidit? Que doctrina persuasit quod illum regem Israel, illum Dei filium146 credere deberetis147*. Qui se aut crucifigi non sineret, aut a confixione clavorum liberum corpus excuteret? Non hoc vobis legis mysteria nec148 prophetarum ora cecinerunt, sed illud vere legistiscm: « Faciem meam non averti a confusione sputorum ». Et iterumcn: « Foderunt manus meas et pedes meos149 ». Numquid legistis Dominus descendit de cruce? Sed legistis: « Dominus regnavit a ligno »co.BI cp
cm Is. 50, 6.
cn Ps. 21, 17.
co Ps-R 95, 10: «Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno»; cf. Hymnus in Passione Domini, inc. Vexilla regis prodeunt: «Impleta sunt que concinnit / David fideli carmine / dicens in nationibus / regnavit a ligno Deus».
cp ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 55 § 2, CCSL 138A, p. 324.27-325.47 [= sermo 55 (53) de passione Domini 4, PL 54, 323C-324A]: «De quo erroris fonte, Iudaei, de quo inuidiae lacu, talium blasphemiarum uenena potastis? Quis uobis magister tradidit, quae doctrina persuasit, quod illum regem Israhel, illum dei filium credere deberetis, qui se crucifigi non sineret, aut a confixione clauorum liberum corpus excuteret? Non hoc uobis legis mysteria, non paschalis obseruantiae sacramenta, nec ulla umquam prophetarum ora cecinerunt, sed illud uere abunde que legistis, quod ad detestabilem uestri sceleris impietatem et ad uoluntariam domini pertinet passionem. Ipse enim per Esaiam loquitur: “Dorsum meum dedi ad flagella, maxillas autem meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a confusione sputorum”. Ipse per Dauid, “dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto”. Et iterum: “Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea. Ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem”. Et ne sceleris tantum uestri uideatur ordo praedictus, nulla autem potentia praenuntiata crucifixi, non quidem legistis: Dominus descendit de cruce, sed legistis: Dominus regnauit a ligno. Crux ergo christi sacramentum ueri et praenuntiati habet altaris, ubi per hostiam salutarem, naturae humanae celebraretur oblatio». [MM2015]
BI ¶Codd. : As115 ( 154rb) Li446 (256rb ) Ed1953 {MM2018}
144 Papa] + In sermone 4 de Passione Ed1953
145 Quis Li446 Ed1953 ] Quid As115
146 filium As115 Ed1953 ] om. Li446*
147 deberetis As115 Li446 ] debeatis Ed1953
148 nec] aut Ed1953
149 meos] + dinumeraverunt omnia ossa mea Ed1953
marg.| {CMT27d8.10} RABANUS. − Si autem tunc de cruce surgeret, insultantibus cedens, virtutem nobis patientie non demonstraret; sed exspectavit paululum, irrisionem sustinuit; et qui de cruce surgere noluit, de sepulcro resurrexit.BJ
BJ ¶Codd. : As115 ( 154va) Li446 (256rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT27d8.11} HIERONYMUS. − Fraudulenta autem est promissio cum dicunt 150: et credimus ei . Quid enim est plus151, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Resurrexit et non credidistis. Ergo etiam si de cruce descenderet, non crederetis. Sed mihi videntur hoc demones immittere. Statim enim ut crucifixus est Dominus, senserunt virtutem crucis et intellexerunt fractas vires suas esse et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed Dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo ut diabolum destruat.BK cq
Sequitur:
cq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 272.1723-1727: «Descendat nunc de cruce, et credimus ei. fraudulenta promissio! quid est plus de cruce adhuc uiuentem descendere an de sepulchro mortuum surgere? resurrexit, et non creditis. ergo etiam si de cruce descenderit similiter non crederetis. sed mihi uidetur hoc daemones inmittere. statim enim ut crucifixus est dominus, senserunt uirtutem crucis et intellexerunt fractas esse uires suas et hoc agunt ut de cruce descendat. sed dominus sciens aduersariorum insidias, permanet in patibulo ut diabolum destruat». [FG2013]
BK ¶Codd. : Li446 (256rb ) Ed1953 {MM2018}
150 dicunt] addunt Ed1953
151 est plus] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,43 
Confidit in Deo liberet eum nunc si vult.
marg.| {CMT27d8.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 152 {hom.88} − O inquinati valde, numquid prophete et iusti non erant quia eos non eripuit a periculis Deus? Si autem illorum glorie non obfuit quod eis pericula induxistis, multo magis in isto non oportebat vos scandalizari per ea que patitur quia semper per ea que dixit, hanc vestram removit suspicionem.
Sequitur:
152 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Dixit enim quia filius Dei sum.
marg.| Per quod ostendere volebant eum pati ob seductoris et erronei causam et sicut superbum et vane gloriantem in his que dicebat. Sic ergo non solum153 Iudei et milites desubtus eum deridebant sed et154 desuper latrones cum eo crucifixi.
Unde sequitur:
153 Sic ergo non solum] Si ergo Li446
154 et] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 27,44 
Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.BL
BL ¶Codd. : Li446 (256va ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT27d8.13} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest autem putari Lucas repugnare ei quod hic dicitur, qui dicit, quod unus de latronibus blasphemabat eum, quem alter increpabat, nisi intelligamus Mattheum breviter restringentem hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse155 sicut in epistola ad Hebreoscrlegimus pluraliter dictum clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Quid autem usitatius quam ut aliquis dicat: en rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? Esset autem contrarium, si Mattheus dixisset ambos latrones conviciatos Domino. Cum vero dictum est latrones , nec additum est ambo, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.BM cs
cr Hbr. 11, 33.
cs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 16, § 53, CSEL 43, p. 339.14-341.4: «Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es christus, saluum fac temet ipsum et nos. sequitur idem ipse adque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit. et dicebat ad iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi iesus: amen dico tibi, hodie me cum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut mattheus dicit, latrones, qui fixi erant cum eo, inproperabant ei, uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum lucae testimonium, alter et conpescuit eum et in dominum credidit, nisi intellegamus mattheum et marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in epistula ad hebraeos legimus pluraliter dictum: cluserunt ora leonum, cum solus danihel significari intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo esaia tradatur? in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in actibus apostolorum ponitur. nam reges propter Herodem, principes propter pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari evangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum faedras, medeas et clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis: et rustici mihi insultant, etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est latrones uel qui cum eo crucifixi erant nec additum est ambo, non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CIO18,25-27 [MM2019]
BM ¶Codd. : Li446 (256va ) Ed1953 {MM2018}
155 pro singulari posuisse] psuisse Li446 * ( al. m. post. corr.)
marg.| {CMT27d8.14} HIERONYMUS. − Vel potest dici quod primum uterque156* blasphemaverit deinde, sole fugiente, terra commota, saxisque diruptis et, ingruentibus tenebris, unus crediderit in Iesum et priorem negationem sequenti confessione emendaverit.BN ct
ct ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 273.1739-1745: «Id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei. hic per tropum qui appellatur σύλληψις pro uno latrone uterque inducitur blasphemasse. lucas uero adserit quod, altero blasphemante, alter confessus sit et e contrario increpuerit blasphemantem; non quod discrepent evangelia sed quo primum uterque blasphemauerit, dehinc sole fugiente terra commota saxis que disruptis et ingruentibus tenebris, unus crediderit in iesum et priorem negationem sequenti confessione emendauerit. in duobus latronibus uterque populus et gentilium et iudaeorum primum dominum blasphemauit, postea signorum magnitudine alter exterritus egit paenitentiam et usque hodie iudaeos increpat blasphemantes». [FG2013]
BN ¶Codd. : Li446 (256va ) Ed1953 {MM2018}
156 uterque] + simul Ed1953
marg.| {CMT27d8.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 157 {hom.88} − Ut enim non existimes ex quadam conniventia id gestum fuisse, neque latronem fuisse qui latro videbatur. A contumelia ostendit tibi quoniam etiam in cruce positus latro erat et inimicus, et repente transmutatus est.BO
BO ¶Codd. : As115 ( 144vb) Li446 (256va ) Ed1953 {MM2018}
157 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d8.16} HILARIUS. 158* {c.33} − Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant, universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.BP
BP ¶Codd. : As115 ( 144va) Li446 (256va ) Ed1953 {MM2018}
158 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT27d8.17} HIERONYMUS. − Vel in duobus latronibus uterque populus et159* gentilium et Iudeorum primo Dominum blasphemavit, postea signorum multitudine alter exterritus egit penitentiam, et160 usque hodie Iudeos increpat blasphemantes.BQ cu
cu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 273.1745-1749: «Id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei. hic per tropum qui appellatur σύλληψις pro uno latrone uterque inducitur blasphemasse. lucas uero adserit quod, altero blasphemante, alter confessus sit et e contrario increpuerit blasphemantem; non quod discrepent evangelia sed quo primum uterque blasphemauerit, dehinc sole fugiente terra commota saxis que disruptis et ingruentibus tenebris, unus crediderit in iesum et priorem negationem sequenti confessione emendauerit. in duobus latronibus uterque populus et gentilium et iudaeorum primum dominum blasphemauit, postea signorum magnitudine alter exterritus egit paenitentiam et usque hodie iudaeos increpat blasphemantes». [FG2013]
BQ ¶Codd. : As115 ( 144vb) Li446 (256va ) Ed1953 {MM2018}
159 et] om. Ed1953
160 et As115 Ed1953 ] om. Li446
marg.| {CMT27d8.18} ORIGENES. 161 {tract.35} − Sed et latro qui salvatus est potest esse mysterium eorum qui post multas iniquitates crediderunt in Christum.BR
BR ¶Codd. : As115 ( 144vb) Li446 (256vb ) Ed1953 {MM2018}
161 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 9 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d9.1} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Passione. − Non poterat ferre creatura iniuriam creatoris. Unde sol retraxit radios suos ne videret impiorum facinora.BS cv cw
Et ideo dicitur:
cv ¶Fons : Chrysostomus , ut ref.:   Agimond , Homiliare, 2, 23 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 23, f. 74rb8 ); Cassino, cod. 12, sermo 91, p. 146; Ottobeuren 71; cf. (non attribués) ed. Mai, sermo 80, § 5, p. 156 (ex Vat. lat. 4951, f. 89r.; Ottob. lat. 976, f. 329v sqq.); Fleury 41; Paris, BnF, lat. 12140, f. 58r2 ; Saint-Omer, BM, 97, prov. Saint-Bertin, f. 33ra4 ;
<cuius fons>   Chrysostomus (pseudo  ) , De cruce et latrone 2 [Wilmart 12], ed. Basilea, 1530, t. 2, hom. 32, p. 113A; ed. Basilea, 1547, t. 3, hom. 2, col. 834 : «Hodie apud Iudaeos ab hora sexta usque ad horam nonam sol obscuratus est. Non enim ferre poterat creatura iniuriam * creatoris. Retraxit radios suos [+ celavit igneum iubar Mai] ne videret impiorum facinora».
* creatura iniuriam] creatura iniurias Mai, creatura iniuria ÷ V3835, aether iniuriam Ed1530
<Non hab.> Chrysostomus graecus. Cambridge, Trinity, B.2.36 (149); Paris, BnF, lat. 2663
<Paral.>   Thomas de Aquino, Cf. In Mt. reportatio, 27 § 2, Marietti 2378, p. 365: «Unde aliqui dixerunt quod nubes multae interpositae fuerunt inter nos et solem; aliqui autem dixerunt quod sol retraxit radios suos; unde Amos 8, 9: occidit eis sol in meridie».
cw ¶Nota : Thomas retient la leçon “creatura” attestée par les témoins qui attribuent cette même homélie à Augustin. Pour [MM2018] [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 27,45 
A sexta autem hora tenebre facte sunt super universam terram usque ad horam nonam162.
162 universam terram... nonam] etc. Ed1637
marg.| {CMT27d9.2} ORIGENES. 163 {tract.35} − Ab hoc textu quidam calumniantur evangelicam veritatem. Defectio enim solis a seculo semper fuit in suo tempore facta, sed defectio solis, que secundum consuetudinem temporum ita currentium fieri solet, non in alio tempore fit nisi in conventu solis et lune, quand o luna subtus currens, solis impedit radios occurrentis164 ei. In tempore autem quo passus est Christus, manifestum est quoniam conventus non erat lune ad solem, quoniam tempus erat paschale, quod consuetudinis est agere quando luna plena est. Quidam autem credentium volentes defensionem aliquam inducere contra hoc, dixerunt165 quoniam illa defectio solis convenienter secundum cetera prodigia nova contra consuetudinem facta est.BT
BT ¶Codd. : Li446 (256vb ) Ed1953 {MM2017}
163 Origenes] + In Mattheum Ed1953
164 occurrentis Ed1953 ] occurrens Li446
165 dixerunt] om. pr. m. al. post. compl. marg. Li446
marg.| {CMT27d9.3} DIONYSIUS. In epistola ad Polycarpum. 166 − <A> Inopinabiliter enim soli lunam incidentem videbamus. Non enim erat conventus167 tempus168. Et rursus ipsam a nona hora usque ad vesperam ad diametrum solis supernaturaliter restitutam. Eclipsim etiam ipsam ex169 oriente vidimus inchoatam et usque ad solarem terminum venientem170, postea regredientem, et rursus non ex eodem et defectum et repurgationem171, sed e contrario secundum diametrum factam.BU cx
cx ¶Fons : <A> Dionysius Areopagita sec. Iohannem Sarracenum , Epistulae, epist. 7, Dionysiaca, p. 1495: «Ambo enim apud Heliopolim tunc praesentes et coadstantes inopinabiliter soli lunam incidentem uidimus, non enim erat conuentus tempus; et rursus ipsam a nona hora usque ad uesperam ad solis diametrum supernaturaliter restitutam. Rememora autem et quiddam aliud ipsi: nouit enim quod eclipsim ipsam ex oriente uidimus inchoatam, et usque ad solarem terminum uenientem; postea regredientem; et rursus non ex eodem et defectum et repurgationem, sed e contrario secundum diametrum factam. Talia sunt eius temporis supernaturalia, et soli Christo qui est omnium causa possibilia, qui facit magna et mirabilia quorum non est numerus».
<potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Hilduinum , Epistulae, epist. 7, p. 1495: «Uterque enim apud Illiopolim pariter degentes et simul stantes, mirabiliter soli lunam iniicentem uidebamus, non enim erat conuentus tempus; rursus autem ipsam a nona hora usque ad uesperam in solis diametrum superexcellenter reconstitutam. Rememorare autem quoddam et aliud ei. Scit enim et ruinam ipsam de orientibus uidebamus initiantem et usque ad iliacum terminum uenientem; inde retrogradientem et iterum non ex se ipsa et ruinam et repurgationem, sed de secundum diametrum contrario factam. Talia sunt tunc temporis superexaltata, et soli Christo in omni causa potente, faciente magna et uasta quorum non est numerus. Cf.   Dionysius Areopagita sec. Iohannem Scotum Eriugenam , Epistulae, epist. 7, p. 1495 (PG 3, 1082): «Non enim erat coitus tempus; iterum autem ipsam a nona hora usque ad uesperas in solis diametrum supernaturaliter e contrario consistentem. Admone autem quiddam et alterum ipsum: scit enim quia et occasum ipsum ex orientalibus uidebamus inchoantem et usque solarem summitatem uenientem; deinde retrogradientem et iterum non ex eadem et occasum et repurgationem sed secundum diametrum ex contrario factam. Talia sunt tunc temporis supernaturalia, et solo christo causalissima uirtute faciente magna et ampla quorum non est numerus».
BU ¶Codd. : <A> As115 (154vb) Li446 (256vb) Arag2 (262ra) Ed1470 (476) Ed1493 Ed1569 (124rb) Ed1572 (427a) Ed1611A (565) Ed1637 Ed1657 (302b)
166 In epistola As115 Li446 Arag2 Ed1570 Ed1611A Ed1657 Ed1745] om. Ed1953, + 7 Ed1745 Ed1891.
167 conventus] conveniens Li446 * ( corr. al. m. post .)
168 tempus As115 Li446 Arag2 Ed1637 Ed1657] temporis Ed1470 Ed1493 Ed1572 , + (vel congressus) Ed1657
169 ex] om. As115
170 venientem As115 Li446 ] + et Arag2
171 repurgationem As115 Li446 ] repugnationem Arag2 Ed1470 Ed1657 .
marg.| <B> Cum ambo apud Heliopolim essemus, ambo simul incidentem mirabiliter soli lunam notabamus (non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus), ipsamque rursus ab hora nona usque in vesperam ad solis diametrum, supra nature vires restitutam. Insuper et eam lune incidentiam observavimus ab oriente cepisse, et usque ad solaris corporis finem pervenisse ac tum demum resilisse, nec ex ea, ut assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex adverso diametri.BV cy cz da db dc
cy <B> Dionysius Areopagita sec. Ambrosium Traversarium [1436 c.], epist. 7, Dionysiaca, p. 1495, PG 3, 1082: «Eramus tunc ambo apud Heliopolim ambo que simul incidentem mirabiliter soli lunae globum notabamus, non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus ; ipsam que rursus ab hora nona ad uesperam ad solis diametrum supra naturae uires restitutam . In memoriam autem illius reuoca et aliud quiddam: neque enim ut ipse non ignorat eam lunae incidentiam ab oriente coepisse notauimus, et usque ad solaris corporis finem peruenisse; ac tum demum resiluisse , neque uero eadem ex parte (ut assolet) et incidentia illa et repurgatio facta est, sed ex aduerso diametri. Haec sunt quae tunc temporis contigere naturam profecto superantia, ac soli christo possibilia qui auctor est omnium, facit que magna et stupenda quorum non est numerus».
<cuius fons>   Dionysius Areopagita, Epistulae, Epist. 7 § 2, ed. A. M.   Ritter , Corpus dionysiacum, t. 2, 2012, p. 169.2-10 (PG 3, 1081AB).
<Paral.>   Thomas de Aquino, CLC23d8.4 (Lc. 23, 44-46) [avec variantes].
cz ¶Nota : 1. Thomas cite la traduction de Sarrazin, avec des leçons empruntées à Hilduin. Il faut écarter le recours à la version de Jean Scot.
da2. Nicolai ne semble connaître que la version A; contrairement au lieu parallèle de la CLC, il ne semble pas avoir corrigé ici le texte des manuscrits.
db3. en grenat: mots repris de la traduction de Sarassin dans la source de la version <B>.
dc4. La version B, proche de la version d’Ambroise Traversarius datée de 1436, n’appartient pas au texte original de la Catena. Les éditeurs de la Piana ont remplacé à plusieurs reprises les traductions thomasiennes par des versions plus récentes. [MM2017] [MM2015] [MM2020]
BV <B> ¶Codd. : Ed1570 (98rb) Ed1745 (478b) Ed1891 (450) Ed1953 {MM2017} {MM2015} {MM2109}
marg.| {CMT27d9.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 172 − Tribus etiam horis tenebre permanserunt cum eclipsis solis 173* in momento pertranseat 174* - non enim habet moram - ut sciunt illi qui consideraverunt.BW dd de
dd ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 88 (Mt. 27, 45), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 272va : «Quod enim non erat eclipsis, idest defectio, scilicet ira et angustia non hinc manifestum solum erat et istud et a tempore manifestum est. Tribus enim horis permansit eclipsis que in uno (!) fit temporis reptatione {fluxu}. Et sciunt hoc quihanc quandoque consideraverunt. Etenim et in generatione nostra contigit».
<cuius fons>C  hrysostomus, In Mt., hom. 88 (89), § 1, PG 58, 775.50-51-53 : «Ὅτι γὰρ οὐκ ἦν ἔκλειψις, ἀλλ’ ὀργή τε καὶ ἀγανάκτησις, οὐκ ἐντεῦθεν μόνον δῆλον ἦν, (50)ἀλλὰ καὶ ἀπὸ τοῦ καιροῦ·τρεῖς γὰρ ὥραςπαρέμεινεν·ἡδὲἔκλειψιςἐν μιᾷ γίνεται καιροῦ ῥοπῇ· καὶ ἴσασινοἱταύτηντεθεαμένοι· καὶ γὰρ καὶ ἐπὶ τῆς γενεᾶς τῆς ἡμετέρας συνέβη».
<ex quo>   Hugo de Sancto Caro ,In Mc. 16, f. 122va10 : «Chrysostomus: Non erat eclipsis, tribus enim horis permansit eclipsis tantum in una temporis raptione».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theol., III q. 44 a. 2 ad 2: «Quintum miraculum addit Chrysostomus, super matth., dicens quod tribushoris tunc tenebraepermanserunt,cumeclipsissolisinmomentopertranseat,nonenimhabetmoram,utsciuntilliquiconsideraverunt . Unde datur intelligi quod luna quieverit sub sole».
de ¶Nota : Thomas s’écarte du texte de Burgundio plus qu’Hugues de St-Cher. La traduction de «ἐν μιᾷ γίνεται καιροῦῥοπῇ» par «in momento pertranseat» traduit de manière plus suggestive et originale que Burgundio l’idée de «mouvement de haut en bas» exprimée par ῥοπῇ associé à γίνεται. Le recours direct au grec n’est pas impossible ici, mais la glose “non enim habet moram” traduit peut-être simplement une tentative d’explicitation libre. [MM2020]
BW ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1953
172 homiliario] scrips., omel. As115 Li446 , homelia Ed1470 , Mattheum Ed1953
173 solis] sol’ Li446, om. Ed1953
174 pertranseat As115 Li446 ] transeat Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT27d9.5} ORIGENES. 175 − Sed adversus hoc filii seculi huius176 dicunt quomodo hoc factum tam mirabile nemo Grecorum aut Barbarorum scripsit eorum qui notaverunt, si quid tale aliquid177 novum factum est aliquando et phlegon quidem in chronicis suis scripsit, in principatu Tiberii cesaris factum, sed non signavit in luna plena. arbitror ergo sicut cetera signa que facta sunt in passione ipsius, scilicet velum scissum et terra tremens et cetera in Hierusalem tantummodo facta sunt. aut si latius voluerit quis extendere ad terram Iudeam, sicut in tertio libro Regumdfdixit abdias ad Eliam vivit Deus tuus, si est gens aut regnum, ubi non misit Dominus meus querere te, ostendens quoniam satis eum in gentibus quesierat circa Iudeam. est autem consequens intelligere quasdam tenebrosissimas nubes et multas et magnas concurrisse super Hierusalem et terram Iudee; et ideo facte sunt tenebre profunde a sexta hora usque ad nonam. due enim creature in sexta die facte fuisse intelliguntur ante sextam quidem animalia, in sexta autem homo; et ideo conveniebat pro salute hominis morientem in hora sexta suspendi, et a sexta hora propter hoc tenebras fuisse factas super omnem terram usque ad nonam. Et sicut Moyse manus extendente in celum facte sunt tenebre super Egyptios, servos Dei tenentes in servitute; similiter et Christo in sexta hora manus extendente in cruce ad celum super populum qui clamaveratdgcrucifige eum, facte sunt tenebre, et ab omni lumine sunt privati, in signum futurarum tenebrarum, que comprehensure erant gentem Iudeam. item sub Moyse facte sunt tenebre super omnem terram Egypti tribus diebus; omnibus autem filiis Israel erat lumen; sub Christo autem facte sunt tenebre super omnem Iudeam tribus horis: quoniam propter peccata sua privati sunt a lumine Dei patris, et a splendore Christi, et ab illuminatione Spiritus sancti. lumen autem super omnem reliquam terram, quod ubique illuminat omnem Ecclesiam Dei in Christo. Et si usque ad horam nonam tenebre facte fuerunt super Iudeam, manifestum est quoniam iterum eis lumen refulsit quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fietdh.
df 3Rg. 18, 10.
dg Mc. 15, 14.
dh Rm. 11, 25.
175 Origenes] + In Mattheum Ed1953
176 s. h. As115 Li446] inv. Ed1470 Ed1953
177 aliquid] om. Ed1953
marg.| {CMT27d9.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 178* {hom.89} − Vel aliter . Hoc admirandum erat quod in omnem terram tenebre sunt facte, quod numquam prius contigerat. In Egypto enim solum tenebre facte sunt, quando pascha perficiendum erat que enim tunc agebantur, horum typus erant. Et intuere, quod fuerint tenebre in media die, quando ubique terrarum dies erat ut omnes qui habitabant terram, hoc miraculum cognoscerent. hoc autem est signum quod petentibus promittebat dare, dicensdi“Generatio prava et adultera signum querit. Et signum non dabitur ei nisi signum Ione prophete”, crucem signans et resurrectionem. etenim multo mirabilius est in eo qui crucifixus erat hoc fieri, quam ambulante eo super terram. hoc autem sufficiens erat eos convertere, non solum magnitudine miraculi, sed quia hoc gestum est postquam omnia locuti fuerant que voluerant, et satietatem acceperant contumeliarum. Qualiter autem non admirati sunt universi, neque estimaverunt eum esse Deum? Quia scilicet hominum genus tunc multa malitia et desidia detinebatur et hoc miraculum factum confestim transiit, et non noverant que esset causa eius quod gerebatur. et propter hoc ipse postea loquitur, ut ostendat se vivere, et quod ipse hoc miraculum fecit.
Unde sequitur:
di Cf. Mt. 16, 4; Lc. 11, 29.
178 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,46 
Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Eli, Eli, lamma sabactani; hoc est Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
marg.| {CMT27d9.7} HIERONYMUS. − Principio vicesimi primi Psalmidjusus est. Illud vero quod est in medio versiculi, respice in me, superfluum est legitur enim in hebreo: Eli , Eli , lamma sabactani , hoc est Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Ergo impii sunt qui psalmum ex persona David, sive esther et mardochei dictum putant, cum etiam evangeliste testimonia ex eo sumpta super salvatore intelligantur, ut est illuddk: « Diviserunt sibi vestimenta mea », et « Foderunt manus meas »dl. dm
dj Ps. 21, 2.
dk Ps. 21, 19; Mt. 27, 35.
dl Ps. 21, 17.
dm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 274.1766-1779: «Et circa horam nonam clamauit iesus uoce magna dicens: heli heli lema sabacthani, hoc est: deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? principio uicesimi primi psalmi abusus est illud que quod in medio uersiculo legitur: respice me, superfluum est. legitur enim in hebraeo: deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? ergo impii sunt qui psalmum ex persona dauid siue hester et mardochei dictum putant, cum etiam evangelistae testimonia ex eo sumpta super saluatore intellegant ut est illud: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem; et aliud: foderunt manus meas et pedes meos. nec mireris uerborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam serui sciens scandalum crucis uideas». [FG2013]
marg.| {CMT27d9.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 179* {hom.89} − Ideo autem emisit propheticam vocem, ut usque ad ultimam horam testimonium perhibeat veteri testamento, et ut videant quoniam honorat patrem, et non est Deo contrarius et ideo hebraicam vocem emisit, ut eis fieret cognita et manifesta.
179 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d9.9} ORIGENES. 180* {tract.35} − Requirendum est autem quid est quod a Deo derelictus est Christus et quidam quia non possunt exponere derelinqui Christum a Deo, dicunt quod per humilitatem dictum est. Sed manifeste intelligere poteris quid sit quod dicit, faciens comparationem glorie illius quam habuit apud patrem ad confusionem quam contemnens sustinuit crucem.
180 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d9.10} HILARIUS. 181* {c.33} − Per hec autem verba ingenia contendunt heretica, quod aut defecisse omnino Dei verbum in animam corporis volunt, dum corpus officio anime vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei verbum modo Spiritus habitaverit prophetalis; quasi Iesus Christus anime solum, et corporis homo communis, hoc habeat sui exordium quo esse cepit homo qui nunc a Dei verbo contracta rursum protectione desertus clamet Deus meus, quare me dereliquisti vel certe in animam verbi natura mutata, paterno Christus in omnibus usus auxilio, nunc inops eius mortique permissus solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat. sed inter has impias infirmasque sententias, Ecclesie fides imbuta apostolicis doctrinis non partitur Iesum Christum, ne filius Dei et non filius hominis intelligatur; nam querela derelicti morientis infirmitas est; promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est; habes eum qui moritur profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. non ergo mireris verborum humilitatem, et querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas.
181 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT27d9.11} GLOSSA. − Dicitur autem Deus eum deseruisse in morte quia potestati persequentium eum182 exposuit. Subtraxit enim protectionem sed non solvit unionem.BX dn do
dn ¶Fons : Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 3, d. 21, c. 1, § 4, ed. I.   Brady , t. 2, p. 130.16-21: «Fateamur igitur deum quodam modo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus; non suam potentiam exserendo illum defendit, ut non moreretur. Separauit se diuinitas quia subtraxit protectionem, sed non soluit unionem; separauit se foris ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e).
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theol., III q. 47 a. 3 co.: «Unde secundum tria Deus pater tradidit Christum passioni. [...] Tertio, non protegendo eum a passione, sed exponendo persequentibus. Unde, ut legitur Mt 27, pendens in cruce Christus dicebat, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Quia scilicet potestati persequentium eum exposuit, ut Augustinus dicit».
do ¶Nota : Thomas qualifie de ‘glose’ le coeur de la réponse que fait Pierre Lombard à qui se demande si la mort a établi une division entre la divinité et la chair du Christ. Dans la Tertia pars, l’expression «potestati persequentium eum exposuit» est en fait reprise de Pierre Lombard ou de la Catena. Les collaborateurs de Thomas ont donc attribué un peu rapidement ce passage à «Augustin» chez lequel on ne trouve rien de tel. Le nom d’Augustin apparaît aussi parmi les auteurs des opinions passées en revue par Pierre Lombard (ed. Brady, p. 130.11, 13), mais le propos n’est pas exactement le même. L’épître 140.11 (Augustinus, De gratia Novi Testamenti, CSEL 44, p. 179.16) à laquelle renvoient les éditeurs de la Somme est un peu lointaine, expliquant que Dieu a abandonné le Christ: «Non ergo ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus non propter istam uitam, in qua nos deus aliquando usque ad mortem persequentium manibus derelinquit, sed propter illam sempiternam nos debere esse christianos, quia hoc in illo praecessisse intuemur, ex cuius nomine sic uocamur». Dans tous les cas, les attributions sont inexactes, illustrant une fois de plus les failles de la documentation préparatoire et/ou de la mémoire de Thomas qui ne permettait pas toujours de retrouver les sources exactes auxquelles il entendait renvoyer. [MM2020]
BX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
182 eum] cum Li446 *
marg.| {CMT27d9.12} ORIGENES. 183* {tract.35} − Postquam autem vidit super omnem terram Iudeam tenebras, hoc dixit, ostendere volens dereliquisti me, pater; id est talibus exinanitum calamitatibus tradidisti, ut populus qui fuerat apud te honoratus, recipiat que in me ausus est, ut privetur a lumine tue prospectionis; sed et pro salute gentium dereliquisti me. Quid autem tam bonum fecerunt qui ex gentibus crediderunt, ut pretioso sanguine super terram effuso pro eis, eruerem eos a maligno aut quid tale dignum facturi sunt homines, pro quibus patior ista forsitan autem et videns peccata hominum pro quibus patiebatur, dixit quare me dereliquisti ut fierem quasi qui colligit stipulam in messe, et racemos in vindemia. Non autem estimes humano more salvatorem ista dixisse, propter calamitatem que comprehenderat eum in cruce si enim ita acceperis, non audies magnam vocem eius, que ostendit aliquid esse magnum absconditum.
183 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d9.13} RABANUS. − Vel salvator hoc dixit, nostros circumferens motus, qui in periculis positi, a Deo deseri nos putamus. Humana enim natura propter peccatum a Deo fuerat derelicta; sed quia filius Dei factus est noster advocatus, quorum suscepit culpam, deplorat miseriam in quo ostendit quantum flere debeant qui peccant, quando sic flevit qui numquam peccavit.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,47 
Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
marg.| {CMT27d9.14} HIERONYMUS. − Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse romanos, non intelligentes hebraici sermonis proprietatem; sed ex eo quod dixit: Eli, Eli , putant Eliam ab eo invocatum. Sin autem Iudeos, qui hoc dixerint, intelligere voluerimus, hoc more sibi solito fecisse, ut Dominum imbecillitatis infament, qui Elie auxilium depreceturdp.
Sequitur:
dp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 274.1780-275.1786: «Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: heliam uocat iste. non omnes sed quidam, quos arbitror milites fuisse romanos non intellegentes sermonis hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit: heli heli, putantes heliam ab eo inuocatum. sin autem iudaeos qui hoc dixerint intellegere uolueris, et hoc more sibi solito faciunt ut dominum imbecillitatis infament qui heliae auxilium deprecetur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 27,48 
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
marg.| {CMT27d9.15} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − [c] Sic ergo propinator fontium potatur aceto, [b] mellis dator cibatur felle, [a] flagellatur remissio, condemnatur venia, illuditur maiestas, ridetur virtus, perfunditur largitor imbrium sputis.dq dr ds dt du
dq ¶Fons : Augustinus (pseudo), Sermo ‘Proxime cum dominicae Passionis’, de sexta feria Passionis [PLS 4, 662], § 1, in:   Agimond, Homiliare   , 2, 20# (BAV, Vat. lat. 3835, n° 20, f. 58v ) = ed. Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, n° 31, p. 67 .
<revera>   Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 72 ter de passione, inc. «‘Proxime cum dominicae Passionis’», § 1, CCSL 24A, lin. 31 sqq.: «[a] Flagellatur remissio, condemnatur uenia, inluditur maiestas, ridetur uirtus; perfunditur largitor imbrium sputis, clauis ferri caeli strator adfigitur, [b] mellis dator cibatur felle, [c] propinator fontium potatur aceto; et cum nil iam restat ex poenis, mors refugit, mors moratur, quia suum ubi esset nil sentit».
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962), Grégoire 1966
dr ¶Nota : Avec l’antique homéliaire romain d’Agimond, Thomas place cette sentence sous l’autorité d’Augustin. L’homélie a néanmoins circulé sous différentes attributions:
ds Augustinus (pseudo) (Homéliaire d’Agimond; cf. G.   Morin , Sermones post Maurinos reperti, in Miscellanea Agostiniana 1, p. 759)
dt Chrysostomus latinus (Collectio Armamentarii, sermo 5, PLS 4.662; CPL 939b)
du Petrus Chrysologus : cf. A.   Olivar , Los Sermones de San Pedro Crisologo . Estudio Critico (Montserrat 1962), n° XIII qui le considère comme authentique: CPL 233b; PLS 4.662) [MM2019]
marg.| {CMT27d9.16} HILARIUS. 184* {c.33} − Est autem acetum vinum quod per vitium aut incurie aut vasis acescit; vinum autem est honor immortalitatis aut virtus. Cum igitur in adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim et spongia ut potaret offertur; id est ex corporibus gentium in se ad communionem immortalitatis ea que in nobis erant vitiata transfudit.
184 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT27d9.17} REMIGIUS. − Vel aliter . Iudei acetum erant degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum; habebant fraudulenta corda, quasi spongiam cavernosis atque tortuosis latibulis. Per arundinem designatur sacra Scriptura, que in hoc facto implebatur sicut enim lingua hebrea vel greca dicitur loquela, que fit per linguam, sic et arundo dici posset littera, vel Scriptura, que fit per arundinem.
marg.| {CMT27d9.18} ORIGENES. 185* {tract.35} − Et forsitan quicumque secundum doctrinam Ecclesiasticam sapiunt, vivunt autem male, dant ei vinum bibere felle permixtum; qui autem alienas a veritate sententias applicant Christo, quasi eas dicenti, hi spongiam implentes aceto imponunt calamo scripture, et offerunt ori eius.
Sequitur:
185 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,49 
Ceteri vero dicebant sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
marg.| {CMT27d9.19} RABANUS. − Quia enim milites prave sonum vocis dominice intelligebant, ideo inaniter adventum Elie exspectabant. Deum ergo, quem salvator hebraico sermone invocabat, inseparabiliter semper secum habebat.
marg.| {CMT27d9.20} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − [a] Cum ergo nil iam Christo restaret ex penis, mors moratur, quia suum ibi esse186* nil sentit. Suspecta est vetustati novitas. Hunc primum, hunc solum vidit hominem peccati nescium, noxa liberum, iuris sui legibus nil debentem. Accedit tamen confederata iudaico mors furori, et desperata vite invadit auctorem.
Unde sequitur:
186 ibi esse] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,50 
Iesus autem, iterum clamans voce magna, emisit Spiritum.
marg.| [b] Quare autem displicet, si Christus de sinu Patris ad nostram servitutem venit, ut nos sue redderet libertati. Nostram mortem suscepit, ut nos eius morte liberemur, quando nos despectu mortis mortales in Deos retulit, terrenos celestibus estimavit. [d] Quantum enim divina virtus operum contemplatione lucebat, tantum pati pro subiectis, pro servis mori, insigne est caritatis immense. [e] Ergo hec prima causa est dominice passionis quia sciri voluit quantum amaret187 hominem Deus, qui plus amari voluit quam timeri. Secunda causa est ut sententiam mortis, quam iuste dederat, iustius aboleret. [f] Quia namque primus homo, adiudicante Deo, de reatu incurrerat mortem, et eam transmisit ad posteros, venit de celo secundus homo peccati nescius, ut mors damnaretur, que rapere iussa reos, innocentie ipsum invadere presumpsit auctorem. [c] Nec mirandum 188 est si pro nobis posuit quod suscepit a nobis, scilicet animam, qui propter nos fecit189* tanta, et talia largitus est nobis.BY dv
dv ¶Fons : Augustinus (pseudo), Sermo ‘Proxime cum dominicae Passionis’, de sexta feria Passionis [PLS 4, 662], § 1-2, in:   Agimond, Homiliare   , 2, 20# (BAV, Vat. lat. 3835, n° 20, f. 60v ) = ed. Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, n° 31, p. 67-68 .
<revera>   Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 72 ter de passione, inc. «‘Proxime cum dominicae Passionis’», § 1, CCSL 24A, lin. 31-40 sqq.: «Flagellatur remissio, condemnatur uenia, inluditur maiestas, ridetur uirtus; perfunditur largitor imbrium sputis, clauis ferri caeli strator adfigitur, mellis dator cibatur felle, propinator fontium potatur aceto; [a] et cum nil iam restat [restet V3835] ex poenis, mors refugit, mors moratur, quia suum ubi esset nil sentit. Suspecta est uetustate nouitas; hunc primum, hunc solum uidit hominem peccati nescium, noxa liberum, iuris sui legibus nil debentem. Miratur in terra, quem de terrenis conspicit nil habere. Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Accedit tamen confoederata iudaico mors furori, et desperata tunc uitae tangit et inuadit auctorem, uolens perire tota, tantam ne perderet praedam. Sed iam quae promissa sunt inchoemus: quare ad mortem, et ad talem mortem deus pater miserit filium suum? quare tam contumeliosae subcubuerit passioni? quare spiritus sanctus conregnantem una sibi deitate christum ad carnis iniuriam tantam permiserit peruenire? orate, fratres, ut dignatione, qua passus est, passionis suae reuelet arcanum, et causam nobis omnibus tam sacratae mortis inspiret. Primum quidem nobis est intuendum, rex quando gloriosior? quando indutus purpura, diademate decorus, aspersus auro, solio sublimis, ad pompam tantum parat ire, sedet in secretum? an quando in campum communis cultu, honore ultimus, periculis primus, onustus ferro, grauis armis, pro patria, pro ciuibus, pro liberis, pro uita omnium perimit hostem, discrimina despicit, contemnit uulnera, ipsam libens mortem suorum suscipit ad salutem, ut maiorem contemptu mortis quam de ipso hoste uictoriam referat et triumphum?» [b] § 2, lin. 58-61 sqq.: «et quare displicet, si christus de sinu patris, de deitatis secreto ad nostram seruitutem uenit, ut nos suae redderet libertati; nostram mortem suscepit, ut nos eius morte uiueremus; quando nos despectu mortis mortales in deos retulit, terrenos caelestibus aestimauit? et quomodo deus christum ad iniuriam uocat tantam, quod homines tantam tollit et extollit ad gloriam? sed dicit aliquis: habet hoc necessitas humana, diuina non habet hoc potestas. Verum dicit; diuina non habet hoc potestas, sed necessitudo habet et recipit hoc diuina. Nemo, inquit, habet maiorem caritatem, ut quis animam suam ponat pro amicis suis». [c] § 2, lin. 68 sqq.: «Miraris [Miratus V3835] , si pro nobis posuit quod suscepit ex nobis, qui fecit propter nos tanta, et talia largitus est nobis? [...]».[d] § 2, lin. 69-73 sqq.: «quantum uirtus, potestas, magnificentia creantis operum contemplatione lucebat, tantum latebat dilectio dei, tantum dei caritas habebatur obscura. Subiectis dare, donare seruis, est adsuetum donantis indicium; pati pro subiectis, pro seruis mori, insigne est caritatis immensae, documentum singularis est hoc amoris. Commendat, inquit, caritatem suam deus in nobis, quia cum impii tantum essemus, christus pro nobis mortuus est. Et alibi: sic dilexit deus hunc mundum, ut filium suum unigenitum traderet. Praestet quiuis beneficia, largiatur dona, sit benefactor in prosperis, diligat obsequentes: numquid illi poterit comparari, qui in se suorum suscepit aduersa; qui se periculis anteponit suorum; qui se pro suis dat poenis, ore obiectat morti, ut illos neci subtrahat, illos reseruet ad uitam? aduersis probatur amor, affectio pensatur periculis, poenis examinatur dilectio, morte perfecta caritas munitur. Hinc est quod christus intrat carnis iniuriam, subit contumelias passionum, poenarum genera percurrit, mortem suscepit peramaram, quia damnari uoluit, qui quod fecerat sic amauit. Deitatis autem non est uoluntas haec noua; antiquae legis prima uox hoc quaesiuit: diliges, inquit, dominum deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua; quia uera dominatio est ipsa quae amore imperat, non timore; quae per affectum sibi et corpora subdit et corda; quae amando non inuitam, sed uoluntariam sibi instruit seruitutem». [e] § 2-3, lin. 92-95: «Haec ergo prima causa est dominicae passionis, qua sciri uoluit quantum amaret hominem deus, qui plus amari uoluit quam timeri. Secunda causa est, ut sententiam mortis, quam iuste dederat, iustius aboleret. Statutum suum deus patiendo implere uoluit, ne compelleret imperando, sicut fatetur ipse: non ueni soluere legem, sed adimplere. Nutat bonis promissio boni a deo, si a deo malis, quae statuta sunt, euanescunt. Iota unum, inquit, aut unus apex de lege non praeteribit, donec omnia fiant. Aperta prudens quicumque sapit; qui sentit, intellegat. Si propter sententiam suam proprio filio non pepercit, contra sententiam suam cui possit ignoscere? qui mentiri nescit, nescit ignoscere». [f] § 3, lin. 103 sqq.: «Ergo quia primus homo adiudicante deo de reatu incurrerat mortem, et eam delegauit suo generi, transmisit ad posteros, quia corpore iam mortalis generaret mortales, obnoxios, non liberos, non absolutos, sed addictos, uenit de caelo secundus homo, uenit solus peccati nescius, uenit solus reatus nostri alienus, uenit qui peccato nihil debebat et morti; uenit, ut fieret inter mortuos liber, ut mors morte damnaretur, quae rapere iussa reos, innocentiae ipsum peruadere praesumpsit auctorem, ut sic transiret ad mortem reatus hominis, homini innocentia sic rediret; et mors praeuaricatrix facta addiceretur christo, cui ante adam fuerat praeuaricator addictus; esset que christus origo noua, origo uitalis, pater uiuentium, sicut dixit apostolus: sicut in adam omnes moriebamur, sic omnes uiuamus et uiuificemur in christo».
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962), Grégoire 1966.
¶Nota : Avec l’homéliaire romain d’Agimond, Thomas place cette sentence sous l’autorité d’Augustin. L’homélie a néanmoins circulé sous différentes attributions:
  Augustinus (pseudo) (Homéliaire d’Agimond; cf. G.   Morin , Sermones post Maurinos reperti, in Miscellanea Agostiniana 1, p. 759)
  Chrysostomus latinus (Collectio Armamentarii, sermo 5, PLS 4.662; CPL 939b)
  Petrus Chrysologus : cf. A.   Olivar , Los Sermones de San Pedro Crisologo . Estudio Critico (Montserrat 1962), n° XIII qui le considère comme authentique: CPL 233b; PLS 4.662) [MM2019]
BY ¶Codd. : Li 446 Ed1953 {MM2019}
187 amaret] ameret Li446
188 mirandum] mirandus Li446
189 fecit] om. Li446
marg.| { CMT27d9.21} AUGUSTINUS. Contra Felicianum. − [1] Absit enim a fidelibus ista suspicio, ut sic Christus senserit mortem nostram, ut quantum in se est, vita perderet vitam. Nam si hoc ita esset, quomodo illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si vite fons dicitur aruisse. Sensit igitur mortem deitas Christi participatione190* humani affectus quem sponte susceperat, non nature sue potentiam perdidit, per quam cuncta vivificat. [2] In morte enim nostra sine dubio destitutum corpus vita191* animam nostram non perimit, dum discedens anima non vim suam perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, et quantum in se est, alterius mortem facit, ipsa non recipit. [3] Quid192* de salvatoris nunc anima dicemus, que193*, ut non dicam propter inhabitantem divinitatem et propter iustitiam singularem, certe propter communem moriendi sortem corpus illo triduo sic potuit deserere, ut ipsa non posset penitus interire. [4] Credo enim Dei Filium mortuum esse, non secundum penam iniustitie, quam ex toto non habuit, sed secundum legem nature quam pro humani generis redemptione suscepit.BZ dw
dw ¶Fons : <revera> [1] Vigilius Thapsensis , Contra Felicianum Arianum de unitate Trinitatis [CPL 808], c. 20, PL 42, 348B-C : « Augustinus. Absit, absit a fidelibus ista suspicio, ut sic Christus senserit mortem nostram, ut quantum in se est vita, perderet vitam. Nam si hoc ita esset, quomodo illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si vitae fontem credimus aruisse? Sensit igitur [348C] mortem divinitas Christi, participatione humani affectus quem sponte sua susceperat, non naturae suae potentiam perdidit per quam cuncta vivificat. [...] [348D] [...] Quod ut generali definitione concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est. Sed quia idipsum sua potestate, non alio cogente perpetitur, ipse auctor est operis ». [2]   Vigilius Thapsensis , Contra Felicianum Arianum de unitate Trinitatis, c. 21, PL 42, 349B : « Sed ne adhuc in morte Filii Dei aliquam insensibilitatem nos credatis accipere, importunum non est quae de morte sensa sint vestigare: in qua sine dubio destituit corpus vita nostra, non perit; dum discedens anima non vim suam perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit: et quantum in se est, alterius mortem facit ipsa, non recipit ». [3]   Vigilius Thapsensis , Contra Felicianum Arianum de unitate Trinitatis, c. 24, PL 42, 351B : « Haec si hominis mors est quae non consumit juncta, sed dividit, dum origini suae utrumque restituit, quid de Salvatoris nunc anima dicemus, quae ut non dicam propter inhabitantem divinitatem, 356 et propter justitiam singularem, certe propter communem moriendi sortem, corpus illo triduo sic potuit deserere, ut ipsa non posset penitus interire? » [4]   Vigilius Thapsensis , Contra Felicianum Arianum de unitate Trinitatis, c. 25, PL 42, 352A-B : « Vis nosse de hac mediatoris morte quid sentiam? Omnium quae a me in superioribus incidentium quaestionum necessitate dispersa sunt, prorsus ista sententia est: qua credo mortuum esse Filium Dei, non secundum poenam injustitiae quam ex toto non habuit, sed secundum legem naturae quam pro humani generis redemptione suscepit ». [MM2022]
BZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
190 participatione] + humana sive Ed1953
191 corpus vita] inv. Ed1953
192 Quid] om. Ed1953
193 que] qui Ed1953
marg.| {CMT27d90.22} DAMASCENUS. In tertio libro. 194* − Etsi tamen mortuus est ut homo, et sancta eius anima ab incontaminato divisa est corpore; tamen deitas inseparabilis ab utrisque permansit; ab anima, dico, et corpore. Et neque una ita195* hypostasis in duas divisa est. Et196* corpus enim et anima, sicut a principio in verbi hypostasi habuerunt existentiam, etiam197* in morte. Neque enim198* anima, neque corpus propriam habuerunt hypostasim, preter hypostasim Verbi199*.CA* dx
dx ¶Fons : Ioannes Damascenus , De fide orthodoxa, Burgundionis versio, c. 71.2 [3, 27 PG 94, 1097A-B], ed. E. M. Buytaert, p. 273.19-27: «Etsi tamen mortuus est itaque ut homo, et sancta eius anima ab incontaminato divisa est corpore, sed deitas inseparabilis utrisque permansit, ab anima et corpore aio; et neque ita una hypostasis in duas hypostases divisa est: et corpus enim et anima secundum idem ex principio in Verbi hypostasi habuerunt existentiam; et in morte a se invicem divisa, singulum eorum mansit unam hypostasim Verbi habens. Quare una Verbi hypostasis, Verbi et animae et corporis exstitit hypostasis. Numquam enim neque anima, neque corpus propriam habuerunt hypostasim, preter Verbi hypostasis; una autem semper Verbi hypostasis, et numquam duae». [MM2015]
CA ¶Codd. : Li446 , Ed1953 {MM2015}
194 Damascenus in tertio libro Li446 ] Damascenus De fide orthodoxa Ed1953
195 una ita] sic una Ed1953
196 Et] om. Ed1953
197 etiam] ita praem. Ed1953
198 Neque enim] Numquam enim neque Ed1953
199 ypostasim Verbi Li446 ] eam que Verbi est hypostasis Ed1953
marg.| {CMT27d9.23} HIERONYMUS. − [a] Divine autem potestatis indicium est emittere Spiritum200 ut ipse quoque dixeratdy: “Nemo potest tollere animam meam a me sed ego pono eam [b] et iterum sumo eam”. Spiritum enim in hoc loco pro anima intelligamus sed201 quod vitale et202 spirituale corpus faciat seu quod anime ipsius203 substantia spiritus sit, iuxta id quod scriptum estdz: « Auferes spiritum eorum et deficient ».CB ea
dy Cf. Io. 10, 18: «Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam».
dz Ps. 103, 29.
ea ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 275.1794-1797: «Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. Diuinae potestatis indicium est emittere spiritum ut ipse quoque dixerat: nemo potest tollere animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso ut rursum accipiam eam». [b] <Non hab.> Hieronymus, in op. cit. [FG2013]*
CB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
200 Spiritum] + et Li446
201 sed Li446 ] seu Ed1953
202 et Li446] aut Ed1953
203 anime ipsius Li446 ] inv. Ed1953
marg.| {CMT27d9.24} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 204* {hom.89} − Propter hoc autem et voce magna clamavit, ut ostendatur quoniam secundum eius potestatem id geritur. Per hoc enim quod moriens vocem emisit magnam, apertissime se verum Deum esse ostendit quoniam homines cum moriuntur, vix tenuem vocem emittere possunt.
204 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d9.25} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quid autem voce magna dixerit, Lucas declaravit. Dixit enim: « Et clamans Iesus voce magna, ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum »eb. CC ec
eb Lc. 23, 46.
ec ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 18, § 55, p. 342.20-343.2: «Lucas autem, quid ipsa uoce magna dixerit, declarauit; dixit enim: et clamans iesus uoce magna ait: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens expirauit». [FG2013]*
CC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT27d9.26} HILARIUS. 205* − Vel spiritum cum clamore magne vocis emisit, dolens non se206* omnia peccata portare.CD ed
ed ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 33 § 7, SChr 258, p. 256.20: «Et quia nihil agendum esset, extrinsecus spiritum cum clamore magnae uocis emisit dolens non omnium se peccata portare». [MM2018]
CD ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
205 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
206 se non] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 10 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d10.1} ORIGENES. 207* {tract.35} − Magna facta sunt ex eo quod magna voce clamavit Iesus.CE
Unde sequitur:
CE ¶Codd. : Li446 ( 258va ) Ed1953 {MM2019}
207 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,51 
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum.
marg.| {CMT27d10.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − In quo satis ostendit tunc esse scissum cum emisit Spiritum. Si autem non addidisset et ecce, sed simpliciter dixisset et velum templi scissum est, incertum esset utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent; Lucas autem ordinem tenuisset, qui cum dixisset: « Sol obscuratus est, continuo subiungendum estimavit et velum templi scissum est »ee, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.ef
ee Lc. 23, 45.
ef ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 18, § 56, p. 344.12-19: «Mattheus enim, qui, cum dixisset: iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum, continuo subiecit: et ecce uelum templi scissum est, satis expressit tunc esse scissum, cum iesus emisisset spiritum. si autem non addidisset: et ecce, sed simpliciter dixisset: et uelum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, lucas autem ordinem tenuisset, an lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent». [FG2013]
marg.| {CMT27d10.3} ORIGENES. 208*{tract.35} − Duo autem fuisse vela intelliguntur unum quod velat sancta sanctorum, aliud exterius sive tabernaculi, sive templi. In passione ergo Domini salvatoris, velum quod erat a foris conscissum est a sursum usque deorsum, ut ab initio mundi usque ad finem conscisso velamine, mysteria publicentur, que usque ad adventum Domini rationabiliter fuerunt occulta. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc auferetur etiam secundum velum, ut videamus etiam que interius sunt occulta, scilicet veram arcam testamenti, et sicut ipsa se habet natura, videamus cherubim et alia.
208 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d10.4} HILARIUS. 209* − Vel ideo velum templi scinditur quia exinde populus est divisus in partes et veli honor cum custodia angeli protegentis aufertur210*.CF eg
eg ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 33 § 7, SChr 258, p. 256.1: «Et deinceps velum templi scinditur quia exinde populus est divisus in partes et veli honor cum custodia Angeli protegentis aufertur». [MM2018]
CF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
209 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
210 aufertur] auferetur Ed1953
marg.| {CMT27d10.5} LEO PAPA. In sermone de Passione. 211 − Est autem ad testimonium venerande passionis sufficiens signum, elementorum inopinata212 turbatio.CG eh ei
Unde sequitur:
eh ¶Fons : <revera>: Augustinus Hipponensis (pseudo) alias   Chrysostomus (  pseudo), Sermo de feria VI passionis: Inc. «Sufficit quidem fratres carissimi, ad testimonium»- expl. «ad credulitatem Ecclesiae congregaret», ed. A.s Mai, Patrologia Latina supplementum, t. 2, col. 1129-1130; Nova Patrum Bibliotheca, t. 1, 63-64 [Clavis patristica pseudepigraphorum medii aevi, Brepols, 1990, § 1634 (29) = Augustinus]; cf.   Iohannes Chrysostomus (pseudo), De proditore et passione dominica in quinta feria passionis sermo quartus [incerto interprete], in Divi Ioannis Chrysostomi Archiepiscopi Constantinopolitani Divinorum Operum, ed. Francisci Arretini, t. 3, apud Dominicum Nicolinum, Venetiis 1574, f. 206va: «Sufficiunt quidem, fratres, ad testimonium venerandae passionis elementorum inopinata turbatio, fuga syderum, terrae inexpertus tremor, solidorum fractura saxorum, pavor insolitus inferorum et spontanea reseratio sepulchrorum».
<Non hab.> Leo, Tractatus septem et nonaginta, CCSL 138, 138A. LLT PL.
ei ¶Nota : On peut supposer que le sermon dont a été extraite cette sentence a été attribué à Léon en raison de sa présence dans un sermonaire contenant des sermons de Léon (attribution par contamination). Les répertoires des pseudépigraphes latins semblent ignorer cette attribution à Léon. Cependant, l’homéliaire d’Agimond (BAV, Vat. lat. 3835, Rome, 8e s., Saint-Philippe-et-Jacques) commence par 10 sermons de saint Léon sur la passion (cf. A. Chavasse, CCSL 138, p. XXIII); le sermon dont est extrait cette sentence (n° 18, f. 54r-55v) fait partie d’une série de pièces attribuées à Augustin. Dans la collectio Armentarii (Chrysostome latin), il porte le n° 4 (Paris, Arsenal 175, prov. Fontenay). Je n’ai pas relevé à ce jour de leçons qui permettraient de rapprocher le texte de la Catena de l’un ou l’autre de ces manuscrits, bien que plusieurs sentences de la Catena se retrouvent dans des sermons de l’homéliaire d’Agimond . [MM2015.10.21] [MM2019]
CG ¶Codd. : Li446 (259ra) Ed1657 Ed1775 Ed1953 {MM2015}
211 Passione Li446 Ed1953 ] + (X & XVII.) Ed1775
212 inopinata] + al. inordinata Ed1775
Et terra mota est et petre scisse sunt
Numérotation du verset Mt. 27,52 
et monumenta aperta sunt213.CH
CH ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2017} {MM2020}
213 scisse... aperta sunt] etc. Ed1657
marg.| {CMT27d10.6} HIERONYMUS. − Nulli enim dubium est quid significet iuxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum Dominum suum et celum et terra et214 omnia demonstrarent.CI ej
ej ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 275.1805-1813: «Terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Nulli dubium est quid significet iuxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum dominum suum et caelum et terra et omnia demonstrarent. sed mihi uidetur terrae motus et reliqua typum ferre credentium, quod, pristinis errorum uitiis derelictis et cordis emollita duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum postea agnouerint creatorem». [FG2013]*
CI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
214 et] om. Li446 .
marg.| {CMT27d10.7} HILARIUS. 215* − Movetur terra, quia capax huius mortui esse non poterat; petre scisse sunt, omnia enim valida et fortia penetrans Dei verbum, et potestas eterne virtutis irruperat; et monumenta aperta sunt. Erant enim mortis claustra reserata.
Sequitur:
215 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
Et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt.
marg.| Illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, mortis spolia detrahebat.ek
ek ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 33 § 7.3-7, SChr 258, p. 256: «Mouetur terra: capax enim huius mortui esse non poterat. Petrae scissae sunt; omnia enim tum ualida et fortia penetrans Dei Verbum et potestas aeternae uirtutis irruperat. Et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata. Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras et infernorum obscura collustrans in sanctorum ad praesens conspicatorum resurrectione mortis ipsius spolia detrahebat». [MM2018]*
marg.| {CMT27d10.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 216* {hom.89} − Ipso quidem in cruce manente eum irridentes dicebant alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. Sed quod in se facere noluit, in servorum corporibus, cum multa superabundantia demonstravit. Si enim quatriduanum Lazarum exurgere magnum fuit, multo magis eos repente qui olim dormierant, apparere viventes; quod future resurrectionis erat indicium. Ut autem non putaretur esse phantasma quod factum est.
216 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Evangelista subiungit:
Numérotation du verset Mt. 27,53 
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
marg.| {CMT27d10.9} HIERONYMUS. − Quomodo autem Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem; et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante resurrexerunt quam resurgeret Dominus, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Hierusalem celestem intelligamus, aut hanc terrenam, que ante sancta fuerat sancta enim appellabatur civitas Hierusalem propter templum et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio que omnibus appareret, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur.el
el ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 276.1817-1831: «Et multa corpora sanctorum qui dormierunt surrexerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. quomodo Lazarus mortuus resurrexit sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt ut dominum ostenderent resurgentem. et tamen cum monumenta aperta sint non ante resurrexerunt quam dominus resurgeret ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. sanctam autem ciuitatem in qua uisi sunt resurgentes aut HHierusalem caelestem intellegamus aut hanc terrenam quae ante sancta fuerit. sicut et Mattheus appellatur publicanus non quo et Apostolus adhuc permaneat publicanus sed quo pristinum uocabulum teneat, sancta appellabatur ciuitas HHierusalem propter templum et sancta sanctorum et ob distinctionem aliarum urbium in quibus idola colebantur. quando uero dicitur apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio quae omnibus appareret, sed specialis ad plurimos ut hi uiderent qui cernere merebantur». [FG2013]
marg.| {CMT27d10.10} REMIGIUS. − Querit217* autem aliquis: Quid de illis factum sit qui resurgente Domino surrexerunt? Credendum quippe est quoniam ideo surrexerunt ut testes essent dominice resurrectionis. Quidam autem dixerunt quod iterum mortui sunt et in cinerem conversi, sicut et Lazarus et ceteri quos Dominus resuscitavit. Sed istorum dictis nullo modo est fides accommodanda quoniam maius illis esset tormentum qui surrexerunt, si iterum mortui essent quam si non resurgerent. Incunctanter ergo credere debemus quia qui resurgente Domino a mortuis surrexerunt218*, ascendente eo ad celos et ipsi pariter ascenderunt.CJ em
em ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 27, 52), Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 291ra ; c. 93, BAV, Vat. lat. 648, f. 260rab (In Ramis palmarum) (def. Madrid, Bibl. nac., 198): «Sed forte querit aliquis quid de illis factum sit qui resurgente Domino surrexerunt et in sanctam civitatem multis apparuerunt. Credendum quippe est quoniam ideo resurrexerunt ut testes essent dominice resurrectionis. Quidam enim dixerunt quod iterum mortui sunt et in pulverem seu cinerem conversi, quemadmodum Lazarum et ceteri quos Dominus resuscitavit et clausi adhuc detineantur monumentis quibus tunc apertis exierunt. Sed istorum dictis nullo modo fides est accommodanda quoniam maius illis esset tormentum quia surrexerunt, si iterum mortui fuissent et in pulverem redacti quam si non resurgerent. Indubitanter ergo credendum est quoniam hi qui tunc resurrexerunt [surrexerunt V648] patriarchae et prophete et reliqui eximii iusti fuerunt Veteris Testamenti. Incunctanter ergo credere debemus quia qui resurgente Domino a mortuis resurrexerunt ut testes essent eiusdem resurrectionis, ascendente eo ad [in V638] celos, et ipsi pariter cum eo ascenderunt». [MM2020]
CJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
217 Querit] Queret Ed1953
218 surrexerunt] resurrexerunt Ed1953
marg.| {CMT27d10.11} ORIGENES. 219* {tract.35} − Semper autem hec eadem magna quotidie fiunt velum enim templi ad relevandum que intus habentur scinditur sanctis. Terra etiam movetur, id est omnis caro, novo verbo et novis rebus secundum novum testamentum. Petre autem scinduntur, que mysterium fuerunt prophetarum, ut in profundis eorum posita spiritualia mysteria videamus. Monumenta autem dicuntur corpora peccatricum animarum, id est mortuarum Deo; cum autem per gratiam Dei anime huiusmodi fuerint suscitate, corpora eorum, que prius fuerunt monumenta, fiunt corpora sanctorum, et videntur a seipsis exire, et sequuntur eum qui resurrexit, et in novitate vite ambulant cum eo et qui digni sunt habere conversationem in celis, ingrediuntur in sanctam civitatem per singula tempora, et apparent multis videntibus opera bona ipsorum
Sequitur:
219 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,54 
Centurio autem, et qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terremotu et his que fiebant, timuerunt valde, dicentes vere filius Dei erat iste.
marg.| {CMT27d10.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Non est contrarium quod Mattheus viso terremotu dicit admiratum centurionem et eos qui cum illo220* erant, cum Lucas dicat hoc admiratum, quod emissa magna voce exspirasset. In eo enim 221 quod Mattheus non solum dixit viso terremotu sed etiam222* addidit:   Et 223*  his que fiebant , integrum locum fuisse demonstravit Luce, ut diceret centurionem ipsam224 Domini mortem fuisse miratum quia et hec225* inter illa est que tunc mirabiliter facta erant.CK en
en ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 20, § 57, p. 345.8-16: «Non est contrarium, quod mattheus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce expirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. in eo quippe, quod idem mattheus non solum dixit: uiso terrae motu, sed etiam addidit: et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant». [FG2013]*
CK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
220 illo] eo Ed1953
221 enim] esse Ed1953
222 etiam] et Ed1953
223 Et] om. Ed1953
224 ipsam] primam praem. Li446
225 hec] hoc Ed1953
marg.| {CMT27d10.13} HIERONYMUS. 226 − Ex hoc considerandum, quod centurio etiam227* in ipso scandalo passionis vere Dei filium confiteatur, et Arius in Ecclesia predicet creaturam.CL eo
eo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 276.1842-1844: «Centurio autem et qui cum eo erant custodientes iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat iste. in alio evangelio post terrae motum manifestior causa miraculi centurionis exponitur quod, cum uidisset eum spiritum dimisisse, dixerit: uere dei filius erat iste. nullus enim habet potestatem dimittendi spiritum nisi ille qui animarum conditor est. spiritum autem hoc loco pro anima intellegamus seu quod spiritale et uitale corpus faciat seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, iuxta illud quod scriptum est: auferes spiritum eorum, et deficient. Et hoc considerandum quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis uere Dei filium confiteatur et Arrius in Ecclesia praedicet creaturam». [FG2013]*
CL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
226 Hieronymus] om. Li446
227 etiam] om. Ed1953
marg.| {CMT27d10.14} RABANUS. 228 − Unde merito per centurionem fides Ecclesie designatur, que, vel229 mysteriorum celestium per mortem Domini reserato, continuo Iesum et vere iustum hominem, et vere Dei filium, synagoga tacente, confirmat.CM
CM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
228 Rabanus] Ieronymus Li446
229 vel] vero Li448
marg.| {CMT27d10.15} LEO PAPA. In sermone de Passione. 230 − Exemplo igitur centurionis contremiscat in redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petre, et qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mora prosiliant; appareant nunc quoque in civitate sancta, id est Ecclesia Dei, future resurrectionis indicia; et quod credendum est in corporibus, fiat in cordibus.CN ep
Sequitur:
ep ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 66 § 3, CCSL 138A, p. 403.76-82 [= sermo 66 (62) de passione Domini 15, PL 54, 366C]: «Contremiscat in redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et qui mortalitatis grauabantur sepulchris, discussa obstaculorum mole prosiliant. Appareant nunc quoque in ciuitate sancta, id est Ecclesia dei, futurae resurrectionis indicia, et quod gerendum est in corporibus, fiat in cordibus». [MM2015]
CN ¶Codd. : Arag2 (265va-b) Li446 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
230 Leo... Passione] Rabanus Li448 | sermone Arag2] + 13 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,55 
Erant autem ibi mulieres multe a longe, que secute erant Iesum a Galilea, ministrantes ei.
marg.| {CMT27d10.16} HIERONYMUS. − Consuetudinis enim iudaice fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua231 victum atque vestitum preceptoribus ministrarent. Hoc, quia scandalum facere poterat in gentibus , Paulus232 abiecisse se memorat. Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret eorum233* carnalia, cuius ille metebant234 spiritualia non quo indigeret235* cibis Dominus creaturarum sed ut typum ostenderet magistrorum quia victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit.CO eq er
Sequitur enim:
eq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 277.1847-1856: «Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant iesum a Galilea ministrantes ei. consuetudinis [+ autem Beda in Mc, Rabanus] iudaicae fuit nec ducebatur in culpam more gentis antiquo ut mulieres de substantia sua [om. Sedulius] uictum atque uestitum praeceptoribus ministrarent. hoc quia scandalum facere poterat in nationibus paulus abiecisse se [om. Sedulius] memorat[+ dicens Rabanus]: numquid non habemus potestatem sorores [+ et Sedulius] mulieres circumducendi sicut et ceteri apostoli faciunt? ministrabant autem domino de substantia sua ut meteret eorum carnalia cuius illae metebant spiritalia, non quod [quo Beda Rabanus] indigeret cibis dominus creaturarum sed ut typum ostenderet magistrorum quod uictu atque [et Sedulius] uestitu ex discipulis deberent esse contenti. sed uideamus quales comites habuerit: mariam magdalenam a qua septem daemonia eiecerat et mariam iacobi et Ioseph matrem materteram suam sororem mariae matris domini et matrem filiorum Zebedaei quae paulo ante regnum liberis postularat et alias quas in ceteris evangeliis legimus». [FG2013]*
<ex quo> =   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4, c. 15, CCSL 120, lin. 1616-1625 sqq.
<ex quo>   = Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8, CCCM174A, p. 760.54-761.64 sqq.
<ex quo>=   Sedulius Scotus, In Mt., lib. 4, c. 27, v. 55, ed. B. Löfstedt, 1989-1991 (Vetus Latina, 14 et 19), p. 620.58-68 sqq.
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT27d10.16 CMC15d7.9 CLC8d1.9
er ¶Nota : La leçon gentibus remplace nationibus dans la Glose ordinaire sur Lc. 8, 3 ; cf. Loci paralli [MM2020]
CO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
231 sua] om. Li446
232 Paulus] passus Li446
233 eorum] illarum Ed1953
234 metebant] merebant cacogr. Li446
235 quo indigeret] quia indigebat Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,56 
Inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei.
marg.| {CMT27d10.17} ORIGENES. 236* − Apud Marcum autem tertia illa Salome appellatur.CP es
es ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 141 (Mt. 27, 56), GCS 38, p. 295.4-5: «Tertiam autem matrem dici   filiorum Zebedaei ; apud Marcum autem tertia illa ‘Salome’ appellatur et secundum Marcum, quae secutae fuerant lesum a Galilaea, cum Christo ascenderunt in HHierusalem».
<Non hab.> Origenes graecus. [MM2019]
CP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
236 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d10.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 237* {hom.89} − He autem mulieres considerabant que gerebantur, que maxime erant compassibiles; et que sequebantur ministrantes usque ad pericula affuerunt, maximam fortitudinem ostendentes quia dum238* discipuli fugerunt, ipse affuerunt.
237 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
238 dum] cum1
marg.| {CMT27d10.19} HIERONYMUS. Contra Helvidium. − Ecce, inquit Helvidius, Iacobus et Ioseph sunt filii Marie matris Domini, quos Iudei appellaverunt fratres Christi. Dicit autem Iacobi minoris ad distinctionem Iacobi maioris, qui erat filius Zebedei. Impium enim dicit esse Helvidius hoc sentire de Maria, ut cum alie femine ibi fuerint, matrem eius abesse dicamus; aut alteram esse Mariam, nescio quam confingamus, presertim cum evangelium Ioannis testetur eam illic fuisse presentem. o furor cecus, et in proprium exitium mens vesana. Audi quid Ioannes evangelista dicatet: « Stabat iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophe et Maria Magdalene ». Nulli dubium est duos fuisse apostolos, Iacobi nuncupatos vocabulo: Iacobum Zebedei et Iacobum Alphei. Iste autem nescio quis minor Iacobus, quem Marie filium Scriptura commemorat. Si apostolus est, Alphei filius erit, si non est apostolus, sed tertius nescio quis Iacobus, quomodo putandus est frater Domini, et quomodo tertius ad distinctionem maioris minor appellabitur cum maior et minor non inter tres, sed inter duos soleant prebere distantiam; et frater Domini Apostolus sit, Paulo dicenteeu: “Alium apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini”. Ne autem hunc Iacobum putes filium Zebedei, lege Actus Apostolorumev, iam ab Herode fuerat interemptus. Restat conclusio, ut Maria ista, que Iacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor Alphei, et soror Marie matris Domini, quam Mariam Cleophe Ioannes evangelista commemorat. Si autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur Maria Iacobi minoris mater, et alibi Maria Cleophe, disces Scripture consuetudinem, eundem hominem diversis nominibus appellari; sicut Raguel socer Moysi Ietro dicitur. Et similiter dicitur Maria Cleophe uxor Alphei. Hec eadem dicta est Maria mater Iacobi minoris; que si mater esset Domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem alterius voluisset intelligi. Verum etsi alia fuerit Maria Cleophe, et alia Maria Iacobi et Ioseph mater, hoc tamen constat non eamdem Mariam Iacobi et Ioseph esse quam matrem Domini. ew
et Io. 19, 25.
eu Gal. 1, 19.
ev Act. 12.
ew ¶Fons : Hieronymus , Adversus Helvidum de Mariae virginitate perpetua, par. 12-14, PL 23, 204.33-206 sqq. [=Chadwickcol.192A-C]: «"ecce," inquit, "iacobus et ioseph filii mariae, iidem quos iudaei fratres appellauerunt. ecce maria iacobi minoris et iosetis mater. minoris autem iacobi, ad distinctionem maioris, qui erat filius zebedaei, sicut et in alio loco marcus ponit: maria autem magdalene, et maria iacobi et iosetis, uiderunt ubi poneretur: et transacto sabbato, emerunt aromata, et uenerunt ad monumentum. et utique ait: quam miserum erit et impium de maria hoc sentire, ut cum aliae feminae curam sepulturae iesu habuerint, matrem eius dicamus absentem: aut alteram esse mariam, nescio quam, confingamus: praesertim cum euangelium ioannis testetur praesentem eam illic fuisse, quando illam de cruce dominus iam uiduam, ut matrem ioanni commendabat. aut numquid euangelistae et falluntur et fallunt, ut eorum mariam matrem dicerent, quos iudaei fratres iesu esse dixerunt?" [§ 13] o furor caecus, et in proprium exitium mens uesana! dicis ad crucem domini matrem eius fuisse praesentem, dicis ioanni discipulo ob uiduitatem et solitudinem commendatam: quasi iuxta te non haberet quatuor filios, et innumeras filias, quarum consortio frueretur? uiduam quoque nominas, quod scriptura non loquitur. et cum omnia euangelistarum exempla proponas, solius tibi ioannis uerba non placent. dicis transitorie, ad crucem domini eam fuisse praesentem, ne consulto praeteriisse uidearis: et tamen quae cum illa mulieres fuerint, siles. ignoscerem nescienti, nisi uiderem consulto reticentem. audi, itaque, ioannes quid dicat: stabant autem iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius maria cleophae, et maria magdalene. nulli dubium est, duos fuisse apostolos iacobi uocabulo nuncupatos, iacobum zebedaei, et iacobum alphaei. istum , nescio quem minorem iacobum , quem mariae filium, nec tamen matris domini scriptura commemorat, apostolum uis esse, an non? si apostolus est, alphaei filius erit, et credet in iesum; et non erit de illis fratribus, de quibus scriptum est: neque enim tunc fratres eius credebant in eum, si non est apostolus, sed tertius nescio quis iacobus, quomodo est frater domini putandus, et quomodo tertius ad distinctionem maioris appellabitur minor, cum maior et minor, non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam; et frater domini apostolus sit, paulo dicente: deinde post triennium ueni Hierusalem uidere petrum, et mansi apud illum diebus quindecim. alium autem apostolorum uidi neminem, nisi iacobum fratrem domini? et in eadem epistola: et cognita gratia, quae data est mihi, petrus et iacobus et ioannes, qui uidebantur columnae esse. ne autem hunc putes iacobum filium zebedaei, lege actus apostolorum. iam ab herode fuerat interemptus. restat conclusio, ut maria ista quae iacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor alphaei, et soror mariae matris domini, quam mariam cleophae ioannes euangelista cognominat, siue a patre, siue gentilitate familiae aut quacunque alia causa ei nomen imponens. si autem inde tibi alia atque alia uidetur, quod alibi dicatur: maria iacobi minoris mater: et hic maria cleophae: disce scripturae consuetudinem, eumdem hominem diuersis nominibus nuncupari. raguel socer moysi, et iethro dicitur. gedeon, nullis causis immutati nominis ante praemissis, subito ierobaal legitur. […] licet fieri potuerit, ut uno statim credente, alii diu increduli fuerint, et hanc fuisse matrem iacobi et iosetis, id est, mariam cleophae uxorem alphaei, et hanc dictam mariam iacobi minoris. quae si esset mater domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem illius appellasset, et non aliorum dicendo matrem, alterius uoluisset intelligi. uerum in hac parte contentiosum funem non traho, alia fuerit maria cleophae, alia maria iacobi et iosetis, dummodo constet, non eamdem mariam iacobi et iosetis esse, quam matrem domini». [MM2020]
marg.| {CMT27d10.20} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Possemus autem dicere alias mulieres a longe, ut tres evangeliste dicunt, et alias iuxta crucem fuisse, ut Ioannes dicit, [a] nisi Mattheus et Marcus Mariam Magdalene nominassent inter stantes longe, quam scilicet Ioannes nominavit inter stantes iuxta crucem. [c] Quomodo autem hoc intelligitur, nisi quia eo intervallo erant ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius presto aderant, et a longe in comparatione turbe propinquius circumstantis cum centurione et militibus. Possumus etiam intelligere quod ille que simul aderant cum matre Domini, postquam eam discipulo commendavit, abire iam ceperant, ut a densitate turbe se eruerent, et cetera que facta sunt, longius intuerentur; ut evangeliste, qui post mortem Domini eas commemoraverunt, et longe stantes commemorent239.ex
ex ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 21, § 58, p. 348.2-15: «Qua in re nisi apertissime [a] mattheus quoque et lucas mariam magdalenen nominassent, [b] possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. nullus enim eorum praeter iohannem matrem domini commemorauit. nunc ergo [c] quomodo intellegitur eadem maria magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut mattheus et lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut iohannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendauit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri evangelistae qui post mortem domini eas commemorauerunt iam longe stantes commemorarent». [FG2013]
239 commorarent] commoraverunt Li446
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 11 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d11.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam evangelista retulerat ordinem dominice passionis240 et mortem, nunc agit de eius sepultura dicens CQ ey:
ey ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 52, CCSL 138A, lin. 30 sqq.: «Vnde nunc, dilectissimi, in toto ordine dominicae passionis non ita infirmitatem consideremus humanam, ut arbitremur illic potentiam defuisse diuinam, neque illam aequalem et coaeternam patri formam unigeniti cogitemus, ut putemus non fuisse uera quae deo uidentur indigna»; ibid., tract. 58, lin. 174 sqq.: «Hinc iam, dilectissimi, ad perstringendum ordinem dominicae passionis sermo est dirigendus, quem ne uos cumulo prolixitatis oneremus, in quartam feriam diuiso labore, differimus».
¶Nota : L’expression «ordo dominice passionis» appartient notamment au vocabulaire de Léon le Grand connu de Thomas et cité abondamment dans la Catena, mais la sentence dans son ensemble est une glose conjonctive thomasienne typique. [MM2020]
CQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
240 passionis] passionês Li446*
Numérotation du verset Mt. 27,57 
Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia241* nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu.
241 Arimathia] Arimathea Ed1953
marg.| {CMT27d11.2} REMIGIUS. – Arimathia autem242* ipsa est et Ramatha civitas Helchane243* et Samuelis, que sita est in regione Cananitica244*, iuxta Diospolim. Iste autem Ioseph, secundum seculi statum, magne fuit dignitatis sed multo maioris meriti apud Deum fuisse laudatur, siquidem iustus fuisse describitur. Decebat245 quippe eum talem existere qui corpus Domini246* sepeliret, quatenus per iustitiam meritorum dignus esset tali officio.CR
CR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
242 Arimathia autem] Arimatthea Ed1953
243 Helchane] scrips., Helcane Li446 Ed1953
244 Cananitica Li446 ] Chanaitica Ed1953
245 Decebat] Dicebat Li446
246 Domini] om. Ed1953
marg.| {CMT27d11.3} HIERONYMUS. − Dives autem refertur non de iactantia scriptoris, quod virum nobilem atque ditissimum referat Iesu fuisse discipulum; sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Iesu247* potuerit impetrare.
Sequitur enim 248*:
247 Iesu] Christi Ed1953
248 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,58 
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
marg.| Pauperes enim et ignoti non essent ausi ad Pilatum presidem romane potestatis accedere et crucifixi corpus impetrare. In alio autem evangelio, Ioseph iste bulites 249 appellatur, id est consiliarius. Et de ipso quidem putant primum psalmum fuisse compositumez: « Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum » etc.CS fa
ez Ps. 1, 1.
fa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 277.1864-278.1872: «Cum sero factum esset uenit homo quidam diues ab arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat iesu. diues refertur non de iactantia scriptoris quo uirum nobilem atque ditissimum referat iesu fuisse discipulum, sed ut ostendat causam quare a pilato corpus iesu potuerit impetrare. pauperis enim et ignoti non erat ad pilatum praesidem romanae potestatis accedere et crucifixi corpus inpetrare. in alio evangelista Ioseph iste βουλευτής appellatur, id est consiliarius, et de ipso quidam putant primum psalmum esse compositum: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua». [FG2013]
CS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
249 bulites] bulytes Li446
marg.| {CMT27d11.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 250* {hom.89} − Inspice autem huius viri fortitudinem in mortis enim periculum se tradidit, inimicitias ad omnes assumens, propter benevolentiam Christi; et non solum audet corpus Christi petere, sed et sepelire.
Unde sequitur:
250 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 27,59 
Et accepit et involvit illud in sindone munda.
marg.| {CMT27d11.5} HIERONYMUS. − Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem iuxta intelligentiam spiritualem et hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis, non serico, sed linteamine puro obvolvendum sit; quamquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvit Iesum qui pura mente eum susceperit.fb
fb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 278.1873-1880: «Et accepto corpore iesu inuoluit illud in sindone munda. ex simplici sepultura domini ambitio diuitum condemnatur qui ne in tumulis quidem possunt carere diuitiis. possumus autem iuxta intellegentiam spiritalem et hoc sentire quod corpus domini non auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obuoluendum sit, quamquam et hoc significet quod ille in sindone munda inuoluat iesum qui pura eum mente susceperit». [FG2013]
marg.| {CMT27d11.6} REMIGIUS. − Vel aliter . Quia sindon lineus pannus est; linum autem ex terra procreatur, et cum magno labore ad candorem perducitur; designatur quia corpus illius, quod ex terra, id est ex virgine, sumptum est, per laborem passionis pervenit ad candorem immortalitatis.
marg.| {CMT27d11.7} RABANUS. − Hinc etiam Ecclesie mos obtinuit ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, ut a beato papa silvestro legimus esse statutum.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 27,60 
Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra.
marg.| {CMT27d11.8} AUGUSTINUS. In sermone de Sabbato Sancto. 251* − Ideo autem salvator in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur salute. Ut quid ergo in propria sepultura qui in se mortem propriam non habebat ut quid illi tumulus in terris, cuius sedes manebat in celis ut quid illi sepultura propria, qui tridui tantum temporis spatio in sepulcro non tam mortuus iacuit, quam velut in lectulo conquievit sepulcrum autem mortis est habitaculum necessarium ergo non erat mortis habitaculum Christo, quia vita est; nec opus habebat semper vivens habitaculo defunctorum.
251 sermone] + 2 Ed1953
marg.| {CMT27d11.9} HIERONYMUS. − [a] In novo autem ponitur monumento, ne post resurrectionem, ceteris corporibus remanentibus, surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum, Marie virginalem uterum demonstrare. [b] In monumento autem exciso in petra conditus est, ne si ex multis lapidibus edificatus fuisset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur.fc
fc ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 278.1883-1886: «Et posuit illud in monumento suo nouo quod exciderat in petra et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. in nouo ponitur monumento ne post resurrectionem ceteris corporibus remanentibus surrexisse alius fingeretur. potest autem et nouum sepulchrum mariae uirginalem uterum demonstrare; saxum que ostio adpositum et saxum magnum ostendere non absque auxilio plurimorum sepulchrum potuisse reserari». [b]   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 279.1901-1904: «Unde et in monumento nouo quod excisum fuerat in petra conditus est ne, si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. quod autem in sepulchro ponendus esset prophetae testimonium est dicentis: hic habitauit in excelsa spelunca petrae fortissimae, statim que post duos uersiculos sequitur: regem cum gloria uidebitis». [FG2013]
marg.| {CMT27d11.10} AUGUSTINUS. In sermone de Sabbato Sancto. 252* − Si etiam sepulcrum fuisset in terra, dicere poterant suffoderunt terram, et furati sunt eum. Si fuisset lapis parvulus superpositus, dicere poterant dormientibus nobis tulerunt eum.CT
CT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
252 sermone] + 2 Ed1953
Unde sequitur:
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
marg.| {CMT27d11.11} HIERONYMUS. − Saxum enim magnum appositum ostendit, non absque auxilio plurimorum sepulcrum potuisse reserari.CU fd
fd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 278.1886-1888: «Et posuit illud in monumento suo nouo quod exciderat in petra et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. in nouo ponitur monumento ne post resurrectionem ceteris corporibus remanentibus surrexisse alius fingeretur. potest autem et nouum sepulchrum mariae uirginalem uterum demonstrare; saxum que ostio adpositum et saxum magnum ostendere non absque auxilio plurimorum sepulchrum potuisse reserari». [FG2013]
CU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT27d11.12} HILARIUS. 253* {c.33} − Mystice autem Ioseph apostolorum habet speciem. Hic in munda sindone corpus involvit, et quidem in hoc eodem linteo reperimus de celo ad petrum universorum animantium genera submissa ex quo intelligitur sub lintei illius nomine consepeliri Christo Ecclesiam. Domini ergo corpus infertur in vacuam et novam requiem lapidis excisi, quia per apostolorum doctrinam in pectus duritie gentilis quodam doctrine opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil preter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur ut quia nullus antea in nos divine cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur.
253 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT27d11.13} ORIGENES. 254* Non autem fortuito scriptum est quoniam involvit corpus in sindone munda255 et posuit in monumento novo, et quod advolvit lapidem magnum quoniam omnia que sunt circa corpus Iesu, munda sunt et nova, et omnia magna valde.CV fe
fe ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 143 (Mt. 27, 59-60), GCS 38, p. 296.7, 297.5-7 : «Puto autem magis munditiam sindo illa habebat, ex quo involutum est corpus Christi quam prius; corpus enim lesu etiam in morte constitutum, quasi corpus lesu mundabat omnia quaecumque tangebat et magis innovabat monumentum illud novum quod fuerat excisum in petra. et ne aestimes quia fortuito scriptum est et eventu dictum est, quoniam involvit corpus in sindone munda et in monumento posuit novo, et quia monumentum illud excisum erat in petra, monumentum mundum, quod a corpore lesu mundius erat factum quam fuerat priusquam poneretur lesu corpus in eo. [...] Volvit autem loseph non lapides multos ad ostium monumenti sed unum et magnum. et maiorem quam poterat es.se insidiantium virtus, non tamen maiorem quam virtus erat angeli descendentis de caelo et revolventis ab eo lapidem, et sedentis Super eum; quoniam omnia, quae sunt circa corpus lesu. munda sunt et nova, et non simpliciter magna sed valde omnia magna ». [MM2022]
CV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
254 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
255 munda] mundo Li446
marg.| {CMT27d11.14} REMIGIUS. − Postquam autem corpus Domini sepultum est, ceteris ad propria remeantibus, sole mulieres, que eum arctius256 amaverunt, perseveraverunt, et diligenti cura notaverunt locum in quo corpus Domini poneretur; quatenus congruo257 tempore munus sue devotionis258 ei offerrentCW.
Et ideo sequitur:
CW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
256 eum arctius] cum arcius Li446
257 congruo] congrus Li446
258 devotionis] temptationis praem. Li446* (cancel. al. m.)
Numérotation du verset Mt. 27,61 
Erant autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
marg.| {CMT27d11.15} ORIGENES. 259* − Mater autem filiorum Zebedei non scribitur sedere contra sepulcrum. Forsitan enim usque ad crucem pervenire potuit. Iste autem, quasi maiores in caritate, neque his que postea gesta sunt defuerunt.CX ff
ff ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 144 (Mt. 27, 61), GCS 38, p. 297.16-20 : « et hoc observa, quoniam superius duae istae Mariae et mater filiorum Zebedaei, quam aestimamus ipsam esse Salomen, de longe spectabant" mirabilia, quae in passione Christi fiebant, et corpus eius suspensum in ligno. hic autem non permanserunt tres : mater enim filiorum Zebedaei non scribitur cum Maria Magdalena et cum Maria matre lacobi et loseph simul sedere contra sepulcrum. forsitan enim usque hoc pervenire potuit mater filiorum Zebedaei; istae autem, quasi maiores in caritate, neque his, quae postea gesta sunt defuerunt». [MM2022]
CX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
259 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT27d11.16} HIERONYMUS. − Vel ceteris relinquentibus Dominum, mulieres in officio perseverant, exspectantes quod promiserat Iesus. Et ideo meruerunt prime videre resurrectionem quiafg« Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ».CY fh
fg Mt. 10, 22; 24, 13.
fh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 278.1890-1893: «Erat autem ibi maria magdalenae et altera maria sedentes contra sepulchrum. ceteris relinquentibus dominum, mulieres in officio perseuerant exspectantes quod promiserat iesus et ideo meruerunt primae uidere resurgentem, quia qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit». [FG2013]
CY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT27d11.17} REMIGIUS. − Quod usque hodie sancte mulieres, id est humiles anime sanctorum, in hoc seculo faciunt, et quiafi* pia curiositate attendunt quemadmodum passio Christi completa sit.CZ
fi quia] om. Ed1953
CZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 27,
distinctio 12 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT27d12.1} HIERONYMUS. − Non suffecerat principibus sacerdotum crucifixisse Dominum salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, et quantum in illis est, manus imponerent resurgenti.DA fj
Unde dicitur:
fj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 279.1896-1899: «Iube ergo custodire sepulchrum usque in diem tertium ne forte ueniant discipuli eius et furentur eum. non sufficerat principibus sacerdotum et scribis ac Pharisaeis crucifixisse dominum saluatorem nisi sepulchrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem et quantum in illis est manum opponerent resurgenti ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret; quantum enim amplius seruatur tanto magis resurrectionis uirtus ostenditur. unde et in monumento nouo quod excisum fuerat in petra conditus est ne, si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. quod autem in sepulchro ponendus esset prophetae testimonium est dicentis: hic habitauit in excelsa spelunca petrae fortissimae, statim que post duos uersiculos sequitur: regem cum gloria uidebitis». [FG2013]
DA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 27,62 
Altera autem260 die, que est post Parasceven etc.261*
260 autem] om. Li446
261 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT27d12.2} RABANUS. − Parasceve dicitur preparatio. Hoc nomine vocatur sexta sabbati, in qua preparabant necessaria262 sabbato, ut et263* de manna dictum estfk: Sexta die colligetis duplum. Quia enim sexta die factus est homo, in septima die264* requievit Deus. Ideo sexto265* die Iesus pro homine moritur et in sabbato quievit in sepulcro.DB fl
fk Ex. 16, 5: «Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies».
fl ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 27, PL 162, 1492A: «Altera autem die, quae est post parasceve. Parasceve dicitur praeparatio. Hoc nomine vocatur sexta Sabbati, in qua praeparabant necessaria Sabbato, ut et de manna dictum est: sexta die colligetis duplum quia sexta die homo factus est, et in septima die requievit Deus ab omni opere suo. Ideo sexta die Jesus pro homine moritur. Unde et dixit: Consummatum est. Et sexta die pro redemptione mundi opus expletum est, et in Sabbato quievit in sepulcro, ita et nos in hac sexta aetate pro Domino pati debemus: in septima, quae est [1492B] mortuorum, in secreto paschae quiescere, donec veniat octava resurrectionis».
<Non hab.> Glossa ordinaria
<Paral.>   Thomas de Aquino, CIO19d4.9
¶Nota : Voir note infra.[MM2019]
262 necessaria] necessariam Li446
263 et] om. Li446 Ed1953
264 die] om. Ed1953
265 sexto] sexta Ed1953
marg.| {CMT27d12.3} HIERONYMUS. 266* − Principes autem sacerdotum licet immensum facinus in nece Domini perpetraverint, tamen267 non sufficit eis, nisi etiam post mortem eius concepte nequitie virus exerceant, famam eius lacerantes268; et quem innocentem sciebant, seductorem vocant.
Unde dicunt:
266 Hieronymus As115 Md214 Ed1479 Ed1953 ] om. Li446
267 tamen] tunc Md214
268 lacerantes] lacebrantes As115
Numérotation du verset Mt. 27,63 
Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit etc.269
269 etc.] om. Ed1953
marg.| Sicut autem Caiphas ignorans ante prophetaverat dicensfm: « Expedit unum hominem mori pro populo, et non tota gens pereat », sic et270* modo. Seductor enim erat Christus, non a veritate in errorem mittens sed a falsitate ad271* veritatem, a vitiis ad virtutes, a morte ad vitam ducens272.DC fn
fm Io. 18, 14.
fn ¶Fons : <revera> Rabanus Maurus , In Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 765.90-99: «Principes ergo sacerdotum et Pharisaei cum senioribus Iudaeorum, licet immensum facinus in nece Domini perpetrauerint, tamen non sufficit eis, nisi etiam post mortem eius conceptae nequitiae uirus in prauis consiliis et fraude exerceant et uenenatis linguis famam eius conlacerent, quem innocentem sciebant. Seductorem eum uocant, discipulos eius furti arguunt et quod ipsi erant de aliis suspicantur. Mystice autem, sicut Caiphas ignorans ante prophetizabat, dicens: Expedit unum hominem mori pro populo, ut non tota gens pereat, sic et modo in nomine seductoris et furto discipulorum idem sacerdotes et Pharisaei uerum uaticinantur. Seductor enim erat Christus, non, ut illi arbitrantur, a ueritate in errorem mittens, sed a falsitate ad ueritatem, ab infidelitate ad fidem, a uitiis ad uirtutes monitis trahens et a morte sibi obsequentes ad uitam ducens, quia sicut diabolus mediator est ad mortem homines seducendo, ita et Christus mediator est ad uitam mundum Deo reconciliando». [FG2013]
¶Nota : L’attribution de CMT27d12.2 et 3 est cahotique. Le texte de CMT27d12.2 vient d’Anselme de Laon que CIO19d4.9 place sous l’autorité d’Alcuin. Les témoins les plus proches de l’antigraphe (Li446) réunissent en une seule sentence CMT27d12.2 et 3 sous l’autorité de Raban qui n’est pourtant la source que de CMT27d12.3. Nous retenons provisoirement l’attribution de la tradition manuscrite majoritaire. [MM2020]
270 et] om. Ed1953
271 ad] in Ed1953
272 ducens] dicens Md214
marg.| {CMT27d12.4} REMIGIUS. − Ex hoc autem dicunt eum dixisse post tres dies resurgam, quia dixeratfo: « Sicut fuit Ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti » etc. Sed videndum quomodo post tres dies resurrexerit. Nonnulli voluerunt tres horas tenebrarum, unam intelligi noctem; et lucem que secuta est tenebras, diem; sed hi vim figurate locutionis ignoraverunt. Figurate enim sexta feria, qua passus est, comprehendit noctem precedentem. Sequitur autem nox sabbati cum suo die; nox vero dominici273 diei comprehendit suum diem; ac per hoc verum est quia274* post triduum resurrexit.DD
fo Io. 12, 40.
273 dominici] dominice Li446 * (pr. m. corr.)
274 quia] quod Ed1953
marg.| {CMT27d12.5} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − Ideo autem post tres dies resurrexit ut in passione filii totius trinitatis monstraretur assensus. Triduum enim legitur in figura quia trinitas, que in principio fecerat hominem, ipsa in fine hominem per Christi reparat passionem. DE fp
Sequitur:
fp ¶Fons : Augustinus (pseudo), ut ref. Sermo ‘Postea quam virginei partus’, de sexta feria Passionis dominicae [PLS 4.659], § 3, in: Agimond   us, Homiliare   , 2, 19 (BAV, Vat. lat. 3835, n° 19, f. 56v ) = ed. Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, n° 30, p. 65 . <revera>   Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 72 bis de passione, inc. «Postea quam virginei partus», § 4-5, CCSL 24A, p.62,71-74: «Post tres dies   resurget   . [...] Quare non post quattuor? quare non post quinque, sed post tres? Ut in passione filii totius trinitatis monstraretur assensus. Triduum trinitatis loquitur in figuram, quia trinitas quae per operationem Christi in principio fecerat hominem , ipsa in fine hominem per Christi reparat passionem».
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962), Grégoire 1980
¶Nota : Avec l’antique homéliaire romain d’Agimond, Thomas place cette sentence sous l’autorité d’Augustin. L’homélie a néanmoins circulé sous différentes attributions:
  Augustinus (pseudo) (Homéliaire d’Agimond; cf. G.   Morin , Sermones post Maurinos reperti, in Miscellanea Agostiniana 1, p. 757)
  Chrysostomus latinus (Collectio Armamentarii, sermo 5, PLS 4.659; Collectio XXX sermones Iohanni Mediocri episcopo Napolitano tributa, sermo 23; Chrysostomi Opera, Paris, 1587-1588, t. 3, p. 730; CPL 938a)
  Petrus Chrysologus (Sermones XV extra collectionem Felicianam reperti, cf.   Olivar , Los sermones..., Montserrat, 1962, p. 481-483 qui le considère comme authentique: CPL 233a; PLS 4.659) [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 27,64 
Iube ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem etc.275*
275 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT27d12.6} RABANUS. − Discipuli quidem 276* Christi fures spiritualiter erant quia ab ingratis Iudeis scripta Novi et Veteris Testamenti ablata in usum Ecclesie conferebant et salvatorem qui eis promissus fuerat, illis nocte dormientibus, hoc est infidelitate torpentibus, abstulerunt, gentibus credendum tradentes.DF fq
fq ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8, CCCM 174A, p. 766.5 sqq. : « Discipuli quoque Saluatoris fures spiritaliter erant, non quod per fraudem aliqua a iustis possessoribus auferrent, sed quia a contemptoribus et ingratis ea, quae sibi a pio Conditore oblata fuerant accipienda et utenda (scripta uidelicet Noui et Veteris Testamenti), cum ipsi ea spernerent, per iustum iudicium ablata in usus ecclesiae conferebant; et Saluatorem, qui eis promissus et missus fuerat, illis nocte dormientibus (hoc est infidelitate torpentibus), abstulerant et gentibus credendum tradebant ». [MM2023]
276 quidem] enim Ed1953
marg.| {CMT27d12.7} HILARIUS. 277*{c.33} − Metus furandi corporis et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitie atque infidelitatis testimonium est quod designare278* sepulcrum eius voluerunt cuius precepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.DG
277 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
278 designare] signare Ed1953
marg.| {CMT27d12.8} RABANUS. − In hoc autem quod dicunt:
Et erit novissimus error peior priore.
marg.| Ignoranter verum dicunt. Peior enim fuit contemptus penitentie in Iudeis quam error ignorantie.DH
DH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT27d12.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 279* {hom.90} − Vide autem280* qualiter nolentes concertant ad demonstrandam veritatem. Irrefragabilis enim demonstratio resurrectionis facta est per ea que pretenderunt quia enim custoditum est sepulcrum, nulla fraus facta est. Si autem fraus facta non est, manifeste et irrefragabiliter Dominus surrexit. Quid autem Pilatus respondeat, subiungitur:
279 Chrysostomus Li446 ] + Matthaeum Ed1953
280 autem] etiam Li446
Numérotation du verset Mt. 27,65 
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam ite, custodite, sicut scitis.
marg.| {CMT27d12.10} RABANUS. − Quasi dicat: Sufficiat vobis quod consensi in necem innocentis; de cetero vester error vobiscum permaneat.DI
Sequitur:
DI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 27,66 
Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus.
marg.| {CMT27d12.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 281* − Non autem permittit Pilatus solos milites sigillare. Si enim soli milites sigillassent, possent dicere quoniam milites permiserunt quod discipuli corpus Domini furarentur et282* resurrectionis infringere fidem. Nunc autem283* hoc dicere non possunt, cum ipsimet sepulcrum sigillassent.DJ fr
fr ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 89, § 1, Burgundionis versio = Firenze, f. 322vba = BAV, Vat. lat. 383, f. 275ra : «Non permittit milites solos sigillare. Ceu enim iam discens ea que de eo erant, non adhuc cooperari eis volebat sed pro ereptione eorum et hoc tollerat. Et ait: Vos sicut vultis sigillate ut non alios habeatis causari. Si enim soli milites sigillassent, possent dicere: Etsi incredibilia {vel non persuasibilia V383} et mendacia forent que dicerentur sed tamen sicut in aliis inveracunda dicebant ita et nihil dicere haberent quoniam milites corpus cum tradidissent {vel dantes V383} furari prebuerunt discipulis cum [eum quide! cacogr. V383] resurrectionem est fingere sermonem. Nunc autem ipsi cum munissent {vel munientes V383} neque hoc dicere possunt. Vidisti qualiter student pro veritate nolentes? Et etiam ipsi accesserunt, ipsi petiverunt [petierunt V383], ipsi sigillaverunt cum custodia». [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 89 (90), § 1, PG 58, 781.49 – 782.17: «Οὐκ ἀφίησι τοὺς στρατιώτας μόνους σφραγίσαι·ἅτε γὰρ μαθὼν τὰ περὶ αὐτοῦ, οὐκέτι συμπράττειν αὐτοῖς ἤθελεν. Ἀλλ’ ὑπὲρ ἀπαλλαγῆς αὐτῶν καὶ τοῦτο ἀνέχεται, καί φησιν· Ὑμεῖς ὡς βούλεσθε σφραγίσατε, ἵνα μὴ ἑτέρους ἔχητε αἰτιᾶσθαι. Εἰ γὰρ μόνοι οἱ στρατιῶται ἐσφραγίσαντο, ἠδύναντο λέγειν, (εἰ καὶ ἀπίθανα καὶ ψευδῆ τὰ λεγόμενα· ἀλλ’ ὅμως ὡς ἐν τοῖς ἄλλοις ἀναισχύντουν, οὕτω καὶ ἐν τούτῳ λέγειν εἶχον), ὅτι οἱ στρατιῶται τὸ σῶμα δόντες κλαπῆναι , παρέσχον τοῖς μαθηταῖς τὸν περὶ τῆς ἀναστάσεως πλάσαι λόγον· νῦν δὲ αὐτοὶ ἀσφαλισάμενοι, οὐδὲ τοῦτο λέγειν δύνανται. Εἶδες πῶς σπουδάζουσιν ὑπὲρ τῆς ἀληθείας ἄκοντες; Καὶ γὰρ αὐτοὶ προσῆλθον, αὐτοὶ ᾔτησαν, αὐτοὶ ἐσφράγισαν μετὰ τῆς κουστωδίας, ὥστε ἀλλήλων εἶναι κατήγοροι καὶ ἔλεγχοι. Καίτοι πότε ἂν ἔκλεψαν;» [ACB2014] [MM2019]
DJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
281 Chrysostomus Li446 ] + Matthaeum Ed1953
282 et] + ita Ed1953
283 autem] om. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 27 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_27)

Notes :