Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 

Mane autem facto,
consilium inierunt omnes principes sacerdotum1 et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent.
1Mane... sacerdotum ΩJ Li446@ ω 1 Rusch ] Mane autem facto inierunt principes sacerdotum CorS1
Numérotation du verset Mt. 27,2 

Et vinctum
adduxerunt eum2 et tradiderunt Pontio Pilato presidi.
2 eum ΩJ (interl. post. m.) Li446@ Rusch ] om. ΩJ* Li446
Numérotation du verset Mt. 27,3 

Tunc videns3 Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
3 videns Rusch Weber ] iter. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,4 

dicens: Peccavi tradens sanguinem iustum.
At illi dixerunt: Quid ad nos?
Tu videris.
Numérotation du verset Mt. 27,5 

Et proiectis argenteis in templo recessit
et abiens laqueo se suspendit.
Numérotation du verset Mt. 27,6 

Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere4
4 eos mittere ΩJ Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
in corbanan
quia pretium sanguinis est.
Numérotation du verset Mt. 27,7 

Consilio autem inito emerunt ex ipsis5 agrum figuli,
5 ipsis Rusch ] illis ΩJ Li446@ Li446 Weber
in sepulturam peregrinorum.
Numérotation du verset Mt. 27,8 

Propter hoc vocatus est ager ille6 Acheldemach, hoc est7 ager sanguinis usque in hodiernum diem.
6 ille ΩJ Li446@ Li446 Weber ] + a lingua eorum Rusch |
7 hoc est Weber (M Z P Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,9 

Tunc adimpletum8 est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
8 adimpletum Li446 Rusch ] impletum ΩJ Li446@ Weber
Et acceperunt
triginta argenteos pretium
appretiati
quem
appretiaverunt a filiis Israel
Numérotation du verset Mt. 27,10 

et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus.
Numérotation du verset Mt. 27,11 

Iesus autem stetit ante presidem et interrogavit eum preses dicens: Tu es rex Iudeorum?
Dicit illi9 Iesus: Tu dicis.
9 illi ΩJ Rusch ] ei Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 27,12 

Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit.
Numérotation du verset Mt. 27,13 

Tunc dicit illi10 Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
10 illi ΩJ Rusch Weber] ei Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,14 

Et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur preses vehementer.
Numérotation du verset Mt. 27,15 

Per diem autem sollemnem consueverat preses dimittere populo unum vinctum11 quem voluissent.
11 unum vinctum Rusch Weber ] inv. ΩJ Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,16 

Habebat12 autem tunc unum vinctum13
12 Habebat Li446@ Li446 Cor3 (vel) Rusch Weber ] habebant ΩJ Weber (M D) |
13 unum vinctum ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] unum Z, inv. Φ, vinctum Weber |
insignem
qui dicebatur Barabbas.
Numérotation du verset Mt. 27,17 

Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis?
Barabban14 an Iesum qui dicitur Christus?
14 Barraban] Barrabam ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,18 

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Numérotation du verset Mt. 27,19 

Sedente autem illo15
15 illo ΩJ Li446 Rusch Weber] eo Li446@
pro
tribunali, misit ad eum
uxor eius
dicens: Nihil tibi et iusto illi.
Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Numérotation du verset Mt. 27,20 

Principes autem sacerdotum et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero16 perderent.
16 vero ΩJ Li446 Rusch Weber] autem Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,21 

Respondens autem preses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Numérotation du verset Mt. 27,22 

Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus?
Numérotation du verset Mt. 27,23 

Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis preses: Quid enim mali fecit?
At illi magis clamabant
dicentes: Crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 27,24 

Videns autem Pilatus17 quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret,
17 Pilatus ΩJ Li446@ Li446 Weber ] preses Rusch
accepta aqua lavit manus coram populo
dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius 18.
18 iusti huius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Vos videritis.
Numérotation du verset Mt. 27,25 

Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius
super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Mt. 27,26 

Tunc dimisit illis19 Barabbam.
19 illis ΩJ Li446 Rusch Weber] eis Li446@
Iesum autem20 flagellatum
20 autem ΩJ Li446 Li446@ Weber] vero Rusch
tradidit eis ut crucifigeretur.
Numérotation du verset Mt. 27,27 

Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorio21 congregaverunt ad eum22 universam23 cohortem
21 pretorio ΩJ Li446@ Rusch Weber ] pretorium Clementina , preto. Li446 |
22 ad eum ΩJ Li446@ Li446 Weber] om. Rusch |
23 universam ΩJ Li446@ Weber ] universum Rusch , univer. Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,28 

et exuentes eum
chlamydem coccineam
circumdederunt ei.
Numérotation du verset Mt. 27,29 

Et plectentes coronam de spinis,
posuerunt super caput eius et arundinem in dextera24 eius.
24 dextera ΩJ Rusch Weber ] dexteram Li446@
Et genuflexo ante eum
illudebant ei25 dicentes: Ave rex Iudeorum.
25 illudebant ei Rusch ] illudebant ΩJ, eum inludebant Weber Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,30 

Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Numérotation du verset Mt. 27,31 

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde26 et induerunt eum27 vestimentis eius28 et duxerunt eum ut crucifigerent29.
26 chlamyde Amiatinus M Cava Φ ΩJ Clementina Rusch ] om. Li446 , + coccinea Rusch , clamydem Weber |
27 et induerunt eum] om. Li446 |
28 eius ΩJ Rusch Weber] suis Li446 Li446@ |
29 eum ut crucifigerent Rusch Weber ] eum ut crucifigeretur Li446@ , ut cruci. eum Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,32 

Exeuntes autem
invenerunt hominem Cyreneum30
30 Cyreneum Rusch Weber ] + venientem obviam sibi Z ΩJ Li446@ , venientem de villa Li446
nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Numérotation du verset Mt. 27,33 

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha
quod est Calvarie locus.
Numérotation du verset Mt. 27,34 

Et dederunt ei vinum bibere31
31 vinum bibere ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
cum felle mixtum32.
32 mixtum ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber] mistum Clementina
Et cum gustasset noluit bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,35 

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ut adimpleretur33 quod dictum est per prophetam34: Diviserunt sibi35 vestimenta mea et super vestem meam36
33 adimpleretur P Li446 Li446@ Rusch ] impleretur Amiatinus Z Φ ΩJ Clementina |
34 dicentem] om. Amiatinus ΩJ Rusch |
35 sibi] om. Z ΩJ² (rubr. cancel.) |
36 vestem meam] vestimentum meum P |
miserunt sortem37.
37 ut adimpleretur … sortem Amiatinus Z P Φ ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,36 

Et sedentes servabant eum.
Numérotation du verset Mt. 27,37 

Et imposuerunt
super caput eius causam ipsius scriptam:
Hic est Iesus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Mt. 27,38 

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris.
Numérotation du verset Mt. 27,39 

Pretereuntes autem
blasphemabant eum
moventes capita38
38 sua ΩJLi446@ Li446 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Mt. 27,40 

et dicentes: Vath39. Qui destruis templum Dei et in triduo illud reedificas, salva temetipsum. Si Filius Dei es descende de cruce.
39 Vath ΩM Li446@ Li446 Sarum] Vach Rusch , Vah Z F P Φ ΩJ Clementina ; om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,41 

Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Numérotation du verset Mt. 27,42 

Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei.
Numérotation du verset Mt. 27,43 

Confidit in Deum40, liberet eum nunc41 si vult. Dixit enim: Quia Filius Dei42 sum.
40 confidit in Deum Rusch ] confidit in Deo ΩJ Li446@ Li446 , confidet in Deo Weber |
41 eum nunc Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩJ Weber |
42 Filius Dei Li446 Li446@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,44 

Idipsum autem et latrones
qui crucifixi erant43 cum eo improperabant44 ei.
43 crucifixi erant ΩJ(crucifixi/erant) Li446 Rusch ] crucifixerant Li446@ , fixi erant Weber |
44 improperabant ΩJ Rusch Weber ] improperabunt Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,45 

A sexta autem hora
tenebre facte sunt super45 universam terram
45 super ΩJ Li446 Rusch Weber] per Li446@
usque ad horam nonam.
Numérotation du verset Mt. 27,46 

Et circa horam nonam clamavit Iesus46 voce magna dicens47:
46 Iesus ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
47 dicens ΩJ Li446@ Li446 Clementina Weber ] om. Rusch |
Heli Heli lamazabatani48? Hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
48 lamazabatani Rusch ] lamazabathani ΩJ Li446@, lamma sabacthani Clementina , lema sabacthani Weber
Numérotation du verset Mt. 27,47 

Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste.
Numérotation du verset Mt. 27,48 

Et continuo currens unus ex eis
acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,49 

Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Numérotation du verset Mt. 27,50 

Iesus autem iterum clamans voce magna
emisit spiritum.
Numérotation du verset Mt. 27,51 

Et ecce velum templi scissum est in duas partes
a summo usque deorsum.
Et terra mota est
et petre scisse sunt.
Numérotation du verset Mt. 27,52 

Et monumenta aperta sunt
et multa corpora sanctorum
qui dormierant49 surrexerunt.
49 dormierant ΩJ Rusch Weber ] dormierunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,53 

Et exeuntes de monumentis
post resurrectionem eius50 venerunt in sanctam civitatem
50 eius ΩJ Rusch Weber ] + in sanctam Li446@
et apparuerunt multis.
Numérotation du verset Mt. 27,54 

Centurio autem et qui cum eo erant
custodientes Iesum, viso terremotu et his que fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Filius Dei51 erat iste.
51 FiliusDei Li446 Li446@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mt. 27,55 

Erant autem ibi mulieres multe
a longe que52 secute erant53 Iesum a Galilea ministrantes ei
52 que ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
53 erant ΩJ Li446 Rusch Weber ] fuerant Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,56 

inter quas erat Maria Magdalene
et Maria
Iacobi
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei.
Numérotation du verset Mt. 27,57 

Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia54
54 Arimathia Li446@ Li446 Rusch Weber ] Amarimathia ΩJ, Arimathaea hic et ubique Clementina
nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat55 Iesu.
55 discipulus erat ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,58 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Numérotation du verset Mt. 27,59 

Et accepto corpore, Ioseph
involvit56 illud in sindone munda
56 involvit ΩJ Li446@ Weber ] involit cacogr. Rusch ]
Numérotation du verset Mt. 27,60 

et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra.
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 27,61 

Erant57 autem ibi
57 Erant Li446@ Li446 Rusch Weber ] Erat ΩJ
Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 27,62 

Altera autem die, que est post Parasceven,
convenerunt principes sacerdotum et Pharisei ad Pilatum
Numérotation du verset Mt. 27,63 

dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille
dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Numérotation du verset Mt. 27,64 

Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: Surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore.
Numérotation du verset Mt. 27,65 

Ait illis Pilatus: Habetis custodiam
ite, custodite sicut scitis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 

Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 
marg.| {k} Mane autem facto consilium etc. Capitulum istud dividitur in novem partes. Prima est de exitu et fine Iude proditoris. Secunda de accusationibus Christi ibi Iesus autem stetit etc. Tertia de electione Barrabe latronis, ibi: Per diem autem solemnem Quarta de sententia et illusionibus Christi, ibi Videns autem Pilatus Quinta de baiulatione Crucis et aceto et vestibus sortitis, ibi Exeuntes autem invenerunt etc. Sexta de blasphemiis latronum et Iudeorum, ibi Tunc crucifixi sunt Septima de tenebris et signis et de morte Christi, ibi A sexta autem hora Octava de sepultura Domini et officio Ioseph et Nicodemi, ibi Cum sero autem factum esset Nota de custodia sepulchri, ibi Altera autem die, que est post Paraceven Dicit ergo:
marg.| {k} Mane autem facto Redi t ad seriem narrationis. Et continuatur illi supra: Quis est, qui te percussit ?
marg.| {l} Consilium vel consilium inierunt omnes Principes sacerdotum. Ergo nullus bonus in eis. Is. 56.d. Omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. De hoc consilio Gn. 49.a. Simeon et Levi vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea.
marg.| {m} Et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent De h is Dn. 13.a. Iniquitas egressa est a senioribus, qui videbantur regere populum. Ier. 23.d. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram.
marg.| {p} Et vincantum adduxerunt eum Augustinus Ligatur, qui solvit compeditos.
marg.| {q} Et tradiderunt Pontio Pilato Presidi Mos erat Iudeorum, ut quem morti adiudicassent, ligatum iudici traderent. Quia autem mane adductus fuit ad Pilatum, ut iudicaretur, ideo cantatur in Prima Ps. iste: Deus in nomine tuo salvum me fac etc.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Iesus penitens, vel confitens. Dicit ergo.
marg.| {k} Mane autem facto grat ie Ps. 5. Mane astabo tibi etc.
marg.| {l} Consilium inierunt omnes Principes sacerdotum etc. id est Prelati Ecclesie.
marg.| {n} Adversus Iesum peni tentem scilicet.
marg.| {o} Ut eum morti traderent id est mortificationem carnis. De qua mortificatione dicitur Col. 3.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram. Ps. 115. Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius.
marg.| {p} Et vincantum adduxerunt vinc ulis peccatorum Dei, quibus Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. 2Tim. 2.d. Ne resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
marg.| {q} Et tradiderunt Pontio Pilato Presidi id est confessori. Pilatus, os malleatoris, confessor est, qui ore debet contundere peccatores conviciis et obiurgationibus et etiam consolationibus.
marg.| {r} Tunc videns Iudas, qui eum tradidit Iuda s confitens, qui peccando tradidit, quia de hospitio suo, id est de corde suo, ubi per gratiam habitabat, proditorie expulit et adversarium eius ibidem receptavit. Hic videns.
marg.| {s} Quod damnatus esset id est merito peccati eterna damnatione dignus.
marg.| {t} Penitentia ductus retulit triginta argenteos id est confessionem triplicis transgressionis decalogi, {6. 84va} Δ Vel pretium mortis sue, id est peccatum.
marg.| {a} Principibus sacerdotum etc. id est illis, qui habent clavium potestatem ad iudicandum et puniendum, secundum eorum discretionem. In quo arguuntur, qui proprio arbitrio propria peccata emendari et iudicari volunt, non secundum arbitrium confessorum.
marg.| {b} Dicens. Peccavi in m e, diabolo me tradendo: in Deum rem suam, id est meipsum ei auferendo: in proximum, malo exemplo corrumpendo.
marg.| {c} Tradens diab olo, scilicet.
marg.| {d} Sanguinem iustum id est pretium sanguinis iusti, id est meipsum, pro quo effusus est sanguis. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes. Nota autem ad litteram, quod Iudas penitentia ductus non propter amorem Dei, sed magis propter factum enorme. Item nota quod si Iudas resignat pecuniam male acquisitam, qua fronte simoniacus retinet prebendam, vel usurarius usuram ?
marg.| {e} At illi dixerunt, quid ad nos quasi dicat: nihil. Immo ad te pertinet.
marg.| {f} Tu videris id est tu vidisti, quid faceres eum tradendo et pretium tibi propositum approbasti. Et est preteritum subiunctivi, id est tu videbis, quid inde tibi continget. Chrysostomus: Accusatio sacerdotum est in hoc, quod penitentiam non egerunt etiam Iuda penitente.
marg.| {g} Et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit Utru m autem ipsa die crucifixionis Dominice statim, scilicet ex quo recessit a Principibus sacerdotum, vel in crastinum, non est expressum. Quod autem ante Resurrectionem Domini se suspenderit, planum est ex Hieronymo dicente, quod post suspendium Iude Dominus resurrexit. Chrysostomus Vide veritatem Iude, quia sufficientem traditor adversus semetipsum fert sententiam et eorum, qui condemnaverant, ora oppilat. Item Chrysostomus Cognoscere delictum, proiicere argenteos, non vereri Iudeos, omnia hec laudabilia fuerunt: suffocari, non hoc ignoscibile et demonis fuit opus. Simile 2Rg. 17.f. de Architofel. Ideo autem suspensus est laqueo, ad innuendum, quod erat socius demonum, qui erant in aere et propter hoc, ut arterie, que vocem proditionis emiserunt, punirentur.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {b} Et proiectis etc.  Bene dicit proiectis, quia proiicienda sunt peccata a corde velut stercora et spurcitie intolerabiles a domo, non velut thesauri abscondenda. Quod faciunt illi, qui peccata sua non relinquere, sed nec etiam videri volunt fideles, thesauri diaboli. Eccl. 29.b. Perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas illa sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in preceptis altissimi et proderit tibi magis, quam aurum. Proiicienda sunt peccata velut onera gravissima, que portantem nimis gravant et comprimunt, sicut dicit Ps. 31. Iniquitates mee supergresse sunt caput meum et sicut onus grave gravate sunt super me. Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Et proiicienda sunt velut preda a predonibus, vel furtum a furibus proiicitur, ne fugam eorum retardet, cum hostes eos subsequuntur. Eccles. 27.b. Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitatem. Proiicienda sunt peccata velut sarcina, que nimis onerat navem periculo imminente. Prv. 27.a. Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Item proiicienda sunt peccata velut vipere manibus adherentes. Sicut Paulus fecit. Act. 28.a. Recte autem dicitur: Proiectis in templo, quia in Ecclesia, non in cameris facienda est confessio peccatorum. Vel in Ecclesia, in fide Sacramentorum, in spe suffragiorum Ecclesie et in confidentia potestatis clavium, que soli Ecclesie tradite sunt in Petro, sup. 16.c.
marg.| {h} Et abiens laqueo se suspendit Ecce Iudas in facto suo ostendit, quid faciendum sit penitenti. Abire debet ad confessorem et recedere a peccato. Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Et in patibulo penitentie se suspendere. De quo suspendio dicit Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea et mortem ossa mea. Patibulum illud ex tribus lignis fit, scilicet ex { 84vb } spe venie, ex spe gratie, ex spe glorie. Et funiculus quo ligatur penitens patibulo suspendendus, ex tribus retibus fit, id est desiderio recuperandi gratiam, desiderio custodiendi, bene utendi ea. De quo funiculo. Eccles. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur.
marg.| {i} Principes autem sacerdos acceptis argentis, dixerunt Acci pere debent gratanter Principes sacerdotum, id est Prelati et confessores, triginta argenteos, id est lucidam et sonoram confessionem peccatorum. Abominantur autem, quod sequitur.
marg.| {k} Non licet eos mittere in corbonam. Quia pretium sanguinis est Figu rat eos, qui peccata adeo abominantur, ut auditum confessionis peccatorum, pollutionem aurium reputant et in corde suo reponere dedignantur Corbona enim est arca in qua dona, sive oblatio sacerdotum reponebatur, ubi debent reponi peccata confitentium, que quotidie debet confessor Deo offerre. Item. Non licet eos mittere in corbonam. Prv. 15.b. Victime impiorum abominabiles Domino. Eccl. 34.c. dona impiorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus impiorum. Corbonam, ut supra 4Rg. 16. dicitur, erat gazophylacium, in quo reponebantur sacerdotum oblationes et Levitarum Musach erat gazophylacium, in quo oblationes Regis et Principis tribuum reponebantur. Gazophylacium appropriato vocabulo erat illud, in quo oblationes peregrinorum et transeuntium ponebantur. De primo sumptum est pretium.
marg.| {l} Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli figu li potest esse proprium nomen. Vel ad litteram figulus erat.
marg.| {m} In sepulturam peregrinorum, propter hoc vocatus est ager ille ling ua eorum Acheldemach, hoc est ager sanguinis usque in hodiernum diem figulus iste Deus est, fictor et formator omnium, sicut dicit Is. 64.c. Et nunc Domine pater noster es tu, nos vero lutum etc. Ieremie 18.a. Sicut lutum in manu figuli, sic omnes vos in manu mea domus Israel. Ager huius figuli est Christus, secundum quod homo, sicut dicit Isaac de Iacob. Gn. 27.d. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. De fructibus et frugibus huius agri pascuntur in presenti omnes electi per fidem et spem, in futuro pascentur per rem et speciem. Ille enim ager est terra illa, de qua dicit Is. 4.a. Et erit fructus terre illius sublimis. Istum agrum emunt quotidie Principes sacerdotum triginta argenteis, id est emptum et emendum ostendunt confessione triplicis transgressionis Decalogi in sepulturam peregrinorum, id est omnium electorum, qui se reputant peregrinos et advenas. De quibus dicitur Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis, id est reprobos, dividit torrens gratie, vel penitentie, vel sententie divine, a populo peregrinante, qui est populus cruce signatus, per mare huius mundi ad celestem Hierusalem tendens. In hoc agro quasi in cemeterio benedicto sepeliuntur et requiescunt solummodo mortui mundo. Extra hoc cemeterium non est sepultura, nisi excommunicatorum, qui sepultura asini sepeliuntur, ut dicitur Ier. 22.c. avibus et bestiis infernalibus devorandi. Ager iste vocatur Acheldemach, id est ager sanguinis, quia proprio sanguine irrigatus. Vel ager figuli est Ecclesia, in qua duas sepulturas eligit suo cadaveri, qui duas cupiens habere prebendas, ubi non sepelitur vivus, sed mortuus, non civis, sed peregrinus. Col. 3.a. Mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore etc.
marg.| {n} Tunc impletum est, quod dictum est per Ier. Prophetam dicentem. Et acceperunt triginta argenteos Prin cipes sacerdotum de gazophylacio.
marg.| {o} Pretium etc. id est Christi, quem velut vile mancipium appretiaverunt.
marg.| {p} Quem Chri stum.
marg.| {q} Appretiaverunt a filiis Israel id est a Iuda et a complicibus suis.
marg.| {r} Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus id est constitutum revelavit. Nota autem, quod Hieronymus in minori breviario super Mattheum dicit de vitio scriptoris hoc introductum subdens: quod quidam Latini codices habent per Asaph Prophetam, quod Latini scriptores non intelligentes emendaverunt ponentes per Isaiam, alii per {6. 85ra} Ieremiam, alii simpliciter per prophetam. Verumtamen addit ibidem, se verbo ad verbum hoc legisse, in quodam libro Ieremie, sed Apocrypho et sibi potius videri de Zacharia sumptum sensu etsi non verbis. In Za. n. 11.c. ita habetur. Appenderunt mercedem meam triginta argenteis et ita pretium decorum ironice quo appretiatus sum. Vel potest dici quod suas prophetias Spiritu sancto revelante in unam coniunxit. Est autem hec littera Ieremie 32.b. Venit ad me Ananehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me. Posside agrum meum, qui est in Anathot, qui in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas et tu propinquior es, ut possideas. Intellexi autem, quod verbum Domini esset et emi agrum ab Ananehel filio patrui mei, qui est in Anathot. Et appendi ei argentum septem stateres et decem argenteos etc. In hac igitur emptione agri Mattheus intelligens prefiguratam esse emotionem agri a principibus sacerdotum factam, posuit per Ieremiam prophetam.
marg.| {a} Iesus autem stetit ante Presidem doce ns suos stare securos ante tyrannos, non cadere per timorem, supra. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Tribulatio enim et persecutio et mors non contra nos electos, sed pro eis a Deo immittitur, velut succursus contra amorem presentis vite et velut nuntius gratissimus de presenti miseria vocans ad felicitatem eternam. Ideo standum est secure.
marg.| {b} Et interrogavit eum preses, dicens, tu es rex Iudeorum Lc. 23.a. dicit, quod duo obiecerant, quod prohibebat tributum dari Cesari et quod dixerat se regem. De regno ergo interrogavit Pilatus, quia nesciebat, an esset, secundam questionem non interrogavit, quia habuit eam pro nihilo. Audierat igitur eum respondisse. Reddite, que sunt Cesaris, Cesari, sup. 22.c.
marg.| {c} Dicit illi Iesus, tu dicis non ego. Vel verum est, quod dicis. Hieronymus Sic temperat responsum, ut sermo eius calumnie non pateat et tamen verum dicat.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {b} Et interrogavit eum preses ; Qu od tam crebro Iesum interrogat preses, ut causam eius diligenter examinet et ne iniquam sententiam in eum ferat, omnes confessores et iudices instruit, ut causas, quas nesciunt, diligenter investigent. Quod autem Dominus respondet, tu dicis, insinuat, quod confitens sacerdoti interroganti debet confiteri simpliciter veritatem.
marg.| {d} Et cum accusaretur a principibus sacerdotum etc. Chrysostomus Quia corruptum iudicium erat, Is. 53.c. Quasi agnus coram tondente se obmutuit. Lam. 3.e. Ex ore Altissimi non egredientur neque bona, neque mala. Ex hoc accipitur consuetudo religiosorum, quod quando proclamantur in capitulis suis, non respondent. Lc. 23.a. dicit, quod accusabat eum de doctrina, de destructione templi, de blasphemia, quia dicebat se esse filium Dei. Preterit autem hic Mattheus, quod Pilatus audito quod Galileus esset, eum remisit ad Herodem, ne inconsulto Tetrarcha suo Galileum iudicaret, Herodes vero remisit illum cum veste alba.
marg.| {e} Tunc dicit illi Pilatus, non audis quanta adversum te dicunt testimonia etc. Chrysostomus Etenim admiratione dignum erat videre silentem, qui tot habebat dicere. In hoc autem docet, accusationes et criminationes etiam falsas silenter et patienter esse audiendas. Hoc enim patientiam sanctorum reddit mirabilem magis, quam defensio. Unde dicitur et non respondit etc.
marg.| {f} Per diem autem solemnem consueverat preses dimittere populo unum vincantum etc.  In s ignum et memoriam eductionis sue de Egypto.
marg.| {g} Habebat autem tunc unum vincantum prop ter seditionem et homicidium, ut Mc. 15.a.
marg.| {6. 85rb}{h} Insignem Chrysostomus: diffamatum in malitia.
marg.| {i} Qui dicebatur Barrabas Quid am libri habent Barnabas, quod dupliciter potest componi a Bar, quod est filius et Abbas quod est pater, vel Rabbi, quod est magister.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {h} moraliter Insignem id est signatum charactere bestie: Apc. 13.d. Non signo Tau: Ez. 9.b.
marg.| {k} Congregatis ergo illis dixit Pilatus, quem vultis dimittam vobis, Barrabam, an Iesum, qui dicitur Christus ? Hoc dicitur propter assertionem per anticipationem, quia prius quam sic quereret, audivit consilium uxoris sue: Quid tibi et iusto illi. Et nota quod magis flagitiosum preponit eis, ut eum petere erubescant.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Barrabas, vetus homo, filius patris, id est diaboli. Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus. Iesus novus homo. Uterque ligatus est: Ille vinculis peccatorum, iste vinculis preceptorum. Bonus preses debet absolvere et dimittere liberum novum hominem, sed populus clamat pro veteri dimittendo. Et quis est ille populus, qui novum condemnari et veterem hominem petit absolvi ? Peccatoris infirmitas, erubescentia, iuventus, nobilitas, timor penitentie, societas, confusio mundi, carnis voluptas. Et ex parte presidis, id est confessoris, similis voluptas, cupiditas, ignorantia, amor carnalis. Ex. 23.a. Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum acquiescas.
marg.| {l} Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum Quar e ergo non liberabat eum ? Chrysostomus: Si dicis, non erat ei tutum dimittere illum, cui imponebatur, quod faciebat se esse regem, esto, oportebat ergo demonstrationes querere et coniecturas, puta, si exercitum colligebat, si pecunias, si arma. Per invidiam Gn. 37.g. Fera pessima devoravit filium meum Ioseph. Glossa ib. Fera pessima, id est invidia. Et dicitur fera, quia facit hominem crudelem.
marg.| {m} Sedente autem illo Pila to.
marg.| {n} Pro tribunali id est in tribunali.
marg.| {o} Misit ad eum uxor eius, dicens, nihil tibi et iusto illi mult a enim passa sum hodie per visum propter eum. Diabolus forsitan per gaudium animarum, que erant in limbo applaudentium, coniecturavit Christum ad inferos descensurum et propter magnam patientiam, quam non viderat in alio homine et quia predictum erat Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente etc. timens amittere dominium, quod habebat super homines et animas, consideravit, quod multipliciter crudelitatem viri posset emollire: Unde immisit phantasiam aliquam uxori Pilati, ut peteret Christum non occidi. Chrysostomus: Cuius gratia Pilatus non videt ? Quoniam illa digna erat. Vel forte ipse non dixisset, nec simpliciter videt et si patitur, ut vir eius compellatur etc.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Uxor Presidis penitentialis est iustitia, cui toto amore debet coniungi. Unde Sap. 1.a. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Ex hac uxore debet iudex penitentialis generare filios rectorum iudiciorum. De quibus Ps. 111. Generatio rectorum benedicetur. Hec uxor mittit ad presidem per nuntium, id est rectam cogitationem pro Iesu liberando, dicens: Multa passa sum hodie per visum propter eum Omne s enim inique allegationes et iniqua iudicia, que fiunt homini in causis, iacula sunt, quibus iustitia perfoditur usque ad mortem. Et omnia patitur per visum, quia omnia illa manifeste fiunt et nullus est, qui clamorem iustitie exaudiat, nec etiam preses. Is. 59.c. Conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit, quia corruit in plateis veritas et equitas non potuit ingredi et facta est veritas in oblivionem. Spadones vero, vel fornicatores reputandi sunt presides, qui hanc uxorem non habent, qui non sobolem rectorum iudiciorum querunt, sed voluntatem. Eccl. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam.
marg.| { 85va } Δ {a} Principes autem sacerdotum et seniores Dn. 13.a. Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus.
marg.| {b} Persuaserunt populis, ut peterent Barrabam Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos.
marg.| {c} Iesum vero perderent Iuxt a litteram isti populis preerant, ut eos ab iniquitate averterent et iustitiam suaderent et ipsi ut salutem abiiciant et perditionem exspectent, persuadent. Quorum nequitiam multi Prelatorum nostri temporis imitantur, qui subditos suos vel suggestionibus, vel exemplis a veritate et a vita simul avertunt. De quibus dicitur Dn. 13.a. Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
marg.| {d} Respondens autem preses ait illis. Quem vultis vobis de duobus dimitti Eccl . 15.d. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod voluerit, dabitur ei.
marg.| {e} At illi dixerunt, Barrabam ] Prv. 17.c. Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. At illi dixerunt, Barrabam Sic est forma electionis in multis capitulis, quia aliqui eligunt magis seditiosum, crudelem, clamosum. Et huius facti iudex est Pilatus, os malleatoris, id est os litigantis in capitulis, cum tamen dicatur, 3Rg. 6.a. quod in edificatione templi non fit auditus sonitus mallei. Similiter in electione episcopi, qui debet edificare templum, non debet audiri aliquod litigium. Hi sunt, qui non intendunt eligere in episcopum nisi aliquem, qui possit conculcare et domare omnes, bonum autem recusant. Sed ad ultimum accidit, quod uxor Pilati, id est conscientia remordet eum dicens, quare fui contra iustum probum ? Quid enim mali fecit ? Nam bene videt, quod propter invidiam noluerunt eligere illum, qui bonus est. Si autem queritur, quid fiet de illo bono homine, quem aliqui elegerunt ? Respondent. Crucifigatur, id est agat penitentiam. Magis deberent dicere, quod penitentiam ageret Barrabas, quem elegerunt. Qui dicitur Christus, quasi dicat: non est, ut sic bonitatem eius diminuant. Qui autem talem seditiosum eligunt, numquam postea sine seditione sunt, immo plus persequitur eos quam alios. In hoc est, quod habetur Idc. 9.b. quia relinquente olive pinguedine etc.
marg.| {f} Dicit illis Pilatus, quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus ? Utin am hoc dicerent iudices nostri, qui innocentes condemnant. Quid faciam de Iesu, qui in suis iudicari et condemnari testatur, sup. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Act. 9.a. Saule, quid me persequeris ?
marg.| {g} Dicunt omnes: crucifigatur Iesu m crucifigis, quandocumque mortaliter peccas. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes semetipsis filium Dei. Et hoc dicit tota multitudo pravarum suggestionum, vitiorum et demonum, ut Christus crucifigatur.
marg.| {h} Quid enim mali fecit ? Io. 18.g. dicit Pilatus. Ego nullam in eo invenio causam. Quibus verbis manifeste Dominum Iesum absolvit.
marg.| {i} At illi magis clamabant, dicentes, crucifigatur Hic est clamor, de quo Is. 5.b. Exspectavi, ut faceret iudicium, iudicans melius esse dimitti Iesum quam Barrabam et ut faceret iustitiam, Christum omnino liberando et ecce clamor.
marg.| {k} Crucifigatur Lam. tertia, a. Aperuerunt super me os suum omnes inimici mei. Ier. 12.c. Facta est hereditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem suam.
marg.| {l} Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo oste ndens hoc signo innocentiam, sicut aqua operatur munditiam. In hoc autem insinuat Pilatus iudicibus, ut manus suas aqua penitudinis et lacrimarum lavent et innocentes a sanguine Christi se efficiant. Cuius quidem rei sunt, dum iustitiam et veritatem non defendunt, pro quibus sanguis Christi effusus est, dum Ecclesiam aut opprimunt, aut opprimi patiuntur, que pretium {6. 85vb} est sanguinis Christi. Sacerdotes in fine Misse manus lavant, aqua, hoc ipso facto dicens. Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Sed in multis aqua illa reatum non tollit de manibus eorum, sicut nec de manibus Pilati tulit. Unde dicitur eis, id est Cum multiplicaveritis orationem non exaudiam, manus enim vestre plene sunt sanguine. Recte etiam in hoc facto confessores manus suas lavare docentur, quia sunt recte etiam quia officium vix sine aliqua pollutione peragitur, vix enim mundis manibus attrectantur immunditie, vix tumores saniosi et vulnera sanguinolenta premuntur absque pollutione prementium. Sed propter hoc bonus medicus non dimittit officium. In lege etiam sacerdotes, qui mundabant, eo ipso immundi fiebant.
marg.| {m} Dicens, innocens ego sum a sanguine huius iusti Non satisfecit, debuit enim resistere contra eos. Eccl. 4.b. Libera eum, qui iniuriam patitur. Iob. 29.c. Conterebam malas iniqui et de dentibus illius auferebam predam.
marg.| {a} Vos videritis id est vos videatis, quid faciatis, quasi dicat: summi ministri legis attendite, qualem mihi traditis occidendum, vobis tantum imputetur. Si confessores debent dicere confitentibus. Vos videritis id est videte, quid dicatis, quia ex dictis vestris oportet vobis consuli. Sic iudices debent dicere litigantibus. Vos videritis, id est videte, qualia in iudicium deduxeritis, quia ex testimoniis vestris, non ex conscientiis oportet proferre sententiam.
marg.| {o} Et respondens universus populus dixit, sanguis eius super nos et super filios nostros Hieronymus: Optimam hereditatem dimiserunt filiis suis, dicentes. Sanguis eius etc. Verbum autem optimum et salutiferum responderunt Iudei, sed intentione pessima et mortifera, sicut sepe accidit, quod male bonum dicitur et fit. Intellexerunt enim. Sanguis eius super nos et super filios nostros, id est culpa et pena effusionis sanguinis eius veniant super nos. Optandum quidem erat immundis, ut sanguis ille mundissimus super illos veniret ad emundationem. Sicut legitur Hbr. 9.b. Si sanguis hircorum et taurorum et cinis vitule aspersus inquinatos sanctificat, quando magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum seipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis. Apc. 1.b. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hoc est, quod dixit Iacob Gn. 49.b. Lavabit Iudas, id est Christus in vino stolam suam et in sanguine uve pallium suum ; Stola et pallium Christi est Ecclesia, que lota est vino et sanguine uve, id est sanguine Christi eliquato in torculari crucis. Hoc est, quod legitur Apc. 19.c. Vidi celum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum, vocabatur fidelis et verax et cum iustitia iudicat et pugnat. Et vestitus erat veste aspersa sanguine et vocabatur nomen eius verbum Dei. Ecclesia vestis Christi est, que ideo aspersa est sanguine muricis, ut vestis regalis esset. Sanguis aspersus est super totam Ecclesiam in ablutionem, in sanctificationem, in tinctionem. Sed Iudei nec in ablutionem, cum essent immundi, nec in sanctificationem, cum essent peccatores pessimi, nec in tinctionem, ut essent vestis regis, sanguinem super se venire petierunt, sed quasi bellue sanguinem eius sitierunt. Unde Dominus leones et canes vocat eos in Ps. 21. Quid est petitio sanguinis nisi rugitus leonis sanguinem sitientis ? Ier. 12.b. Facta est hereditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem, ideo odivi eam. Potest autem hec vox esse vere penitentium.
marg.| {p} Sanguis eius super nos et super filios nostros id est maius est pretium sanguinis Christi, quem pro nobis obtulit in ara crucis, quam debitum nostrum et aliorum qui post nos venient. Iob. 6.a. Utinam appenderentur peccata mea, id est meorum, quibus iram merui et calamitas, quam patior in statera, quasi arena maris hec gravior appareret. Et ita fuit, quia positus in statera crucis, lanx sue {6. 86ra} calamitas preponderavit et extulit lancem omnium peccatorum totius mundi, propter quod dicitur agnus Dei qui tollit, id est extollit peccata mundi, sicut maius pondus extollit minus positum in altera lance.
marg.| {a} Tunc dimisit illis Barrabam etc.  Flag ellatus autem fuit manibus ministrorum et militum, ut flagellis mitigaretur rabies eorum et pietate super flagellatum moverentur. Vel secundum Romanorum morem, crucifigendi enim prius flagellabantur, ut sic extorqueretur ab eis, si quis esset socius in scelere.
Numérotation du verset Mt. 27,mystice 
marg.| . Flagellatur Christus in se et in membris suis blasphemiis iniquorum. Prv. 14.a. Virga superbie in ore stulti. Iob. 5.d. A flagello lingue absconderis. In penitentibus. Flagella sunt penitentie. Quod autem ligatus ad columnam ceditur et in Ecclesiis pingitur, significat, quod penitens debet alligari ad columnam, que est Ecclesia, vinculis caritatis. De qua columna. 1Tim. 3.d. Ut scias, inquit, quomodo te oporteat in domo Dei conversari, que est Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis.
marg.| {b} Tunc milites etc.  prop riis vestibus. Tunc adimpletum est illud Gn. 37.e. Exuerunt Ioseph tunica polymita.
marg.| {c} Chlamydem coccineam circumdederunt eum in c ontumeliam, quia dixerat se esse regem. Hec enim erat vestis regia etc.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Milites Pilati, sunt mali prelati, qui militant per avaritiam et rapinam. Hi veste sua Christum exuunt, id est cetum fidelium, quos suggestionibus et exemplis pervertunt. Chlamys coccinea, qua Christum induunt, est multitudo nepotum et consanguineorum, quos in Ecclesia instituunt ad eius illusionem et contumeliam. Unde Mi. 3.c. Audite hec principes domus Iacob, iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, qui edificatis Sion in sanguinibus, id est in consanguineis.
marg.| {d} Et plectentes coronam de spinis id est iuncis quibusdam asperis et pungitivis, ut spine.
marg.| {e} Posuerunt super caput eius Ct. 3.d. Egredimini filie Sion et videte regem Salomonem in diademate suo, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius et in die letitie cordis eius.
marg.| {B}. Bernardus. Non decet sub spinato capite membrorum esse delicatum, quare ergo clerici serta de floribus in capite suo portant ? Is. 28. Pedibus conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim et erit flos decidens.
marg.| {f} Et arundinem in dextera eius pro sceptro.
marg.| {g} Et genuflexo ante eum illudebant ei etc.  Ter fuit Dominus illusus. Primo quando sputis et colaphis eum ante Pontificem verberaverunt, ut supra 26.g. Secundo coram Herode, ut dicit Lucas, quando indutus fuit veste alba. Tertio autem quando indutus fuit clamyde coccinea, ut hic. Ad quam triplicem illusionem a cordibus fidelium extirpandam antequam discooperiatur Crux, representatur triplex glorificatio, cantando: Agios: sanctus Deus, lingua Greca et Latina, non Hebrea, que adhuc silet a laude Dei. Et contra genuflexiones illusorias facimus nos recompensantes genuflexiones cum orationibus, sed ad orationem pro Iudeis non facimus.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {d} Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius id est multitudinem avarorum, ambitiosorum et aliorum peccatorum plus quam spine pungentium in Ecclesiastica dignitate instituunt. Tot spinas enim in coronam Christi plectunt Prelati, quot malos in Ecclesiastica dignitate instituunt. Quod autem mali spine dicantur, patet 2Rg. 23.a. Prevaricatores, inquit David, quasi spine evellentur universi, que non tollentur manibus. Is. 33.b. Spine congregate igni comburentur.
marg.| {f} Et arundinem in dextra eius posu erunt, ad maiorem illusionem, id est litteratos intus vacuos et exterius nitentes omni vento credentes etiam in regimine Ecclesie constituerunt.
marg.| {g} Et genuflexo ante eum illudebant ei, dicentes. Ave, rex Iudeorum Sic illudunt omnes, qui ore laudant et opere vituperant. De quibus Is. 29.d. Eo quod { 86rb } populus iste appropinquat in ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eorum longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, ideo ecce ego addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: Peribit enim sapientia a sapientibus eius.
marg.| {h} Et expuentes in eum, acceperunt arundinem Hic impleta est illa prophetia: Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
marg.| {i} Et percutiebant caput eius In q uo significatum fuit, quod Heretici auctoritate Scripture eius divinitatem erant impugnaturi.
marg.| {k} Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde coccinea et induerunt eum vestimentis eius Chla mys Christi coccinea, cetus Apostolorum, quomodo Christum exuerunt Iudei, quando Apostolos morte Christi deterritos fugere compulerunt, sed iterum vestibus suis indutus ad Crucem ducitur, quia reversi ad fidem Apostoli cum eo Crucis martyrio affiguntur.
marg.| Unde sequitur: Et duxerunt eum ut crucifigerunt Chrysostomus Que nobis cura contumelie, postquam Christus passus est ? Etenim ultimus terminus contumelie erat quod fiebat ei: Neque enim una particula, sed universum corpus per totum iniurias patiebatur. Caput per coronam, manus per arundinem, os per acetum, facies inspuebatur, gene vellebantur.
marg.| {m} Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum nomine Simonem, hunc angariaverunt, ut tolleret Crucem eius ut c itius irent ad crucifigendum Christum. Angariare est aliquod servitium rusticis imponere, ut quod debent colere agrum Domini sui, vel aliquid huiusmodi.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Simon, obediens claustralis, qui venit de villa, id est mundo, quem relinquendo debet portare in angaria, id est ex debito, Crucem eius, id est pro eo. Omnes enim debemus ex debito portare Crucem eius, Hbr. ult. c. Exeamus ad eum extra castra. Solus autem Christus sine angaria tulit, quia non fuit debitor alicuius peccati. Crux autem claustralis constat ex tribus brachiis, sicut et ad litteram Crux Domini, que sunt abdicatio proprietatis, continentia, obedientia. Clavi quibus affigitur sunt votum et promissiones. Hec tria evidenter habitus eorum designat. Continentiam scilicet stamina, que carni mortificande e proximo iunguntur. Paupertatem cuculla, que manicis caret, ut eo ipso se manus non habere, quibus temporalia tractantur, ostendat, nec ad largiendum, nec ad recipiendum. Fluctus obedientiam aperte figurat, eo enim ipso quod caputio caret, obedientiam, que caput in se non habet, ostendit. Sed alium caput habet, quia obedientia alienum magistrum, sive caput debet habere. Crux vero omnium penitentium est contritio, confessio, satisfactio. Ve illis, quorum sola vestis in Cruce pendet, ut sunt vestes monachorum, qui in Cruce sunt per similitudinem et figuram.
marg.| marg.|{n} Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvarie locus Golgotha Syrum est interpretatum Calvarie. Syra lin gua erat affinis Hebree. Et dicitur Calvarie quia decalvata capita damnatorum et de collatorum ibi videbantur etc.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {c} Moraliter autem mundus dicitur Calvarie locus, ubi corda malorum decalvata sunt, id est ornatu rectarum cogitationum et affectionum nudata. Hec capita sunt amputata gladio tentationis. In mundo itaque Dominus Iesus in membris suis crucifigitur. Unde Apc. 11.b. Iacebunt corpora eorum in plateis civitatis, que vocatur spiritualiter Sodoma et Egyptus, ubi et Dominus illorum crucifixus est, sup. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Item nota quod Dominus crucifixus est in Calvaria, sic qui cum eo volunt crucifigi, debent crucifigi in Calvaria, id est in pauperibus religionibus, non in divitibus. Sed multi nolunt intrare nisi capillatas. Calvus ab anteriori parte non habet capillos, sed a posteriori. Posteriorum, inquit, Apostolus Phil. 3.c. Oblitus ad anteriora me extendo. 2Cor. 6.b. Tamquam nihil habentes de temporalibus et omnia possidentes spiritualia. Temporalia enim debent esse a posteriori, ut sint in oblivionem.
marg.| {o} Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum Ps. 68. Dederunt in escam meam fel. Lam. 3.c. Recordare {6. 86va} Δ paupertatis et transgressionis mee, absinthii et fellis. Habac. 2.c. Ve, qui dat potum, amico suo fel miscens suum et inebrians, ut videat nuditatem eius.
marg.| {a} Et cum gustasset id est ad os apposuisset.
marg.| {b} Noluit bibere Nam sicut Iob. 6.a. ait. Bibet quis, quod gustatum affert mortem ?
marg.| {c} Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius etc. Io. 19.d. dicitur, quod fecerunt quatuor partes. Et super vestem meam miserunt sortem Videtur plane quod Dominus habuit quinque vestimenta, quia Io. 19.d. dicitur: Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem et tunicam. Nullo enim modo videri potest pallium in quatuor partes divisum, eo quod quelibet pars huius esset inutilis partientibus. Quia tamen super hoc textus nihil determinat, nec Sancti super hoc alicubi, nihil temere definire presumimus.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {d} Et super vestem meam id est Ecclesiam miserunt sortem Sic enim modo in electionibus Prelatorum sicut faciunt ludentes ad taxillos, qui plura potest iactare, id est plura testimonia, lucratur episcopatum.
marg.| {e} Et sedentes servabant eum id est observabant, sicut post in sepulchro positum.
marg.| {f} Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam scilicet pro qua causa Iudei eum Pilato tradiderunt. Is. 19.c. Erit altare in medio Egypti et titulus Domini iuxta terminum eius, id est caput.
marg.| {g} Hic est Iesus Nazarenus rex Iudeorum Hic est titulus, de quo in Ps. Ne corrumpas tituli inscriptionem. Iste titulus est quasi sigillum, in quo debet reformari imago hominis. Sed nota quod in hoc sigillo transverse sunt littere. Nam ibi scribitur Iesus, id est Salvator, ergo perdi non debuit, perditur tamen hic, ergo transversa littera est. Item Nazarenus, id est flos, ergo deturpari non debuit. Rex Iudeorum, non ergo debuit crucifigi a Iudeis. Si autem te ponas in cruce, rectas invenies litteras, quia invenies te perditum per peccatum, sterilem fine flore et sine fructu bonorum operum et ideo debere de terra abscindi. Item servum diaboli et ideo debitum ad patibulum inferni.
marg.| Moraliter autem, Pilatus est os malleatoris, id est confessor, super caput penitentis, id est intentionem, debet titulum scribere hunc. scilicet. Iesus rex Iudeorum ut scilicet per penitentiam intendat penitens sibi prestari carnis munditiam et regnum eternum. Causam ipsius debet scribere, id est peccata, que sunt causa crucifixionis eius, sive penitentie, ut legat ea crebra memoratione. Sicut David, qui dicebat, Peccatum meum contra me est semper. Et hoc tribus linguis, quia in corde eius debet esse causa scripta per memoriam, in ore per confessionem, in spe per lugubracitatem. Sive in tribus viribus. In rationabili per memorationem, in concupiscibili per dolorem et lamentationem, in irascibili per iram et detestationem. In his enim tribus quasi triplici scriptura peccata, evidenter leguntur, id est cognoscuntur. Una autem tantum lingua causam suam scriptam, habet, qui eam recolit, sed non luget, vel detestatur.
marg.| {h} Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris Is. 53.d. Et cum iniquis reputatus est. Hi duo significantur per illos duos, qui cum Ioseph fuerunt in carcere. Gn. 40.a. Et isti cum vero Ioseph in cruce.
Numérotation du verset Mt. 27,mystice 
marg.| Duo latrones, duo populi, qui seipsos furati fuerunt Deo, inter quos medius Iesus crucifigitur, sicut dicitur Io. 19.d. quia pro salute utriusque crucem pertulit. Sed alter in cruce penitet et confitetur, id est gentes, alter adhuc blasphemus existit, ut Iudei. Totum ergo humanum genus in cruce presentis miserie positum, sed altera pars, a dextris crucifixa est, que pro eternis patitur, altera a sinistris, que pro terrenis. supra 24.d. Duo erunt in agro, unus assumetur et alter relinquetur. Tunc crucifixi sunt etc.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Moraliter, quod Dominus {6. 86vb} in medio crucifixorum crucifixus est, significat et docet, quod in medio penitentium est agenda penitentia, inter disciplinatos disciplina servanda. Aliter enim lesionem et scandalum aliorum et periculum proprium non effugies. Unde SENECA. Nihil tam fugiendum quam dissimilium societas. Eccl. 13.c. Omnis caro ad similem sui coniungitur et omnis homo simili sibi sociabitur. Eccl. 27.b. Volatilia ad sibi similia congregantur. Quod autem duo latrones cum Domino sunt crucifixi, insinuat, quod nobis debemus duos latrones, id est mundum et carnem crucifigere. Sicut dicit Apostolus de carne. Gal. 6.c. Mihi absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Caro a dextris, quia ei spiritus cum ea crucifixus per compassionem salutem promittit dicens. Hodie mecum eris in paradiso. Latro sinister mundus est, qui Christo Domino insultare non cessat et Crucem eius irridere, quia crucem penitentie ad imitationem Christi portantibus exprobrare non cessat. Tres igitur cruces sunt, Crux carnis, crux mundi et in medio crux spiritus. Crux carnis est disciplina, cuius quatuor ligna, sunt quatuor partes discipline, vigilie, abstinentie, labor manuum, discipline. Crux mundi, est contemptus eius, cuius sunt brachia quatuor. Primum est cogitatio brevitatis et vanitatis eius et est brachium illud ramus precisus de ligno scientie. Secundum est et dextrum desiderium eternorum, quod super omnia in nobis mortificat amorem mundi, desiderium et meditatio eternorum. Tertium brachium est et sinistrum aspernatio temporalium. Quartum, quod est principale, est assidua mortis meditatio. Hieronymus: Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat moriturum, Crux spiritus est imitatio Christi. Cuius quatuor brachia sunt. Superius obedientia ad superiores, inferius est humilitas ad inferiores, dextrum benignitas in prosperitate, sinistrum est patientia in adversitate. De qua cruce dicitur. Eph. 3.d. Ut possitis comprehendere etc. Item nota quod Dominus in Cruce faciem habuit ad Occidentem, in signum, quod Ecclesia Occidentalis debebat permanere. Tunc etiam erat meridies. Unde signum Crucis ipsius cadebat super latronem, qui fuit salvatus, ad innuendum, quod patientes pro se et penitentes salvat et refrigerat estum tribulationum eorum.
marg.| {i} Pretereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua Ps. 21. Omnes videntes me deriserunt me, locuti sunt labiis et moverunt caput. Et alibi: Ego factus sum opprobrium illis, videbant me et moverunt capita sua. In hac autem serie dicitur tripliciter improperium Christi. A pretereuntibus, a latronibus, a sacerdotibus. Unde. Ps. 68. Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Vel ex circumstantiis improperantium notatur eorum triplex inconstantia. Operis, ibi, Pretereuntes Cordis, ibi, Moventes capita sua Oris, ibi Et dicentes
marg.| {k} Vah, qui destruis templum Dei Vah interiectio derisoria est. Iob. 39.c. Cum audierit sonitum buccine, dicit vah. Is. 44.c. Saturatus est et calefactus est et dicit, Vah, calefactus sum, vidi focum.
marg.| {l} Et in triduo illud reedificas, salva temetipsum ]   Ier. 14.b. Quare futurus es ut fortis, qui non potest salvare ? Verum quidem est, quod subsannabant, quia proprium corpus destruebat, destructionem et dissolutionem voluntarie suscipiendo et tertia die resurrectionis gloriosum effecit.
marg.| {m} Si filius Dei es, descende de cruce Nunc escam mordere ceperat diabolus humane nature in Christo, iam hamum, quo capiebatur, sentiebat et ideo fauces retrahere volens, mare rubrum, id est sanguinem Christi super se inundans videbat etiam imminere in proximo sibi submersionem et ideo vocationem eius suadebat, in certamine illo se inferiorem concipiens per blasphemos de pace tractabat. Is. 25. Humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius.
marg.| {n} Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis, {6. 87ra} et s enioribus dicebant, alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere, si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei
marg.| Ecce quomodo moliebatur diabolus per per ora detractorum et blasphemantium, ut non solveretur pretium redemptionis nostre, ut captivos non redimeret, ut in sempiternum nos detineret. Nolebat offerri sacrificium nostre reconciliationis, ut nos ei semper servire liceret. Nolebat quod biberet calicem passionis et antidoti, quo omne venenum eius expurgandum erat. Mirabiliter autem allegabat diabolus contra se dicens ; Si rex Israel est, descendat nunc de Cruce Mira stultitia, si rex Israel est, desistat certare pro Israel et cedat hostibus suis, ut sit eis Israel in captivitatem. Si rex est, sceptrum dimittat, quod utique Crux est. Is. 9.b. Factus est principatus super humerum eius. Si rex est, dimittat baculum, in quo pro Israele pugnat valde propugnator ad salvandum.
marg.| {a} Confidit in Deum, liberet eum nunc, si vult Ps. 21. Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum.
marg.| {b} Dixit enim, quia filius Dei sum Hoc patet in Ioanne.
marg.| {c} Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei Hoc videtur falsum, quia in servitium diaboli quasi latro bonus dixit: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Ad hoc dicitur, quod hic ponitur plurale pro singulari. Vel potest dici et melius, quod primo convitiatus est cum alio latrone, sed Christo Domino miserante visitatus est et penituit.
marg.| {d} A sexta autem hora tenebre facte sunt super universam terram usque ad horam nonam Orig enes dicit, quod solummodo in terra Iudeorum tenebre facte sunt, sicut per triduum facte sunt tenebre per universam terram Egyptiorum, nisi in terram Gessen, ubi erant Hebrei, sic per spatium trium horarum in Iudea. Et hoc visum est ei, quia si in terra gentilium aliquid tam mirandum contigisset, illud in eorum scriptis relictum fuisset. Verumtamen ut in historiis habetur, Athenienses visis tenebris his, dixerunt Deum nature pati et aram ei construxerunt. Hoc prophetatum fuit Amos. 7.c. Occidet sol in meridie et obtenebrescere faciam terram in die luminis. Iob. 5.c. Per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Merito autem sexta hora crucifigi voluit Dominus, quia venerat legem perficere, sup. 5.b. Et ideo tempus perfectionis elegit, que per senarium designatur. Sexta etate venit, sexto mense post Ioannem. Lc. 1.d. hic mensis sextus est illi etc. Sexta hora crucifigitur et sexta feria.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Tenebre fiunt super universam terram cordis penitentis crucifixi, dum tenebras suas agnoscit et hec est nona plaga, qua percutitur nobis Egyptus iuxta Origenem super Ex. Tenebris enim tenebras nostras percutimus, dum ignorantie nostre tenebras in nobis agnoscimus et condemnamus. Sol in nobis obscuratur, dum mundi gloria a nobis despicitur. Iob. 31.c. Si vidi solem, cum fulgeret, Ps. 120. Per diem Sol non uret te, neque Luna per noctem.
marg.| {d} A sexta autem hora etc.  Nota quod Sole naturali patiente eclipsim, omnes res suum mutant colorem: Sic vero Sole eclipsato omnes mutare debemus colorem compatiendo et dolendo. 2Rg. 1.d. Filie Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro, id est sacramenta caritate plena. Item debemus mutare colorem ad similitudinem eius patiendo. Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Item debemus mutare colorem erubescendo, considerando, quod cum inimici eius essemus, ipse tot et tanta est pro nobis passus et nos pro eo nihil. Is. 24.d. Erubescet luna et confundetur sol, id est sancti in die iudicii, videntes, que passus est pro eis. His modis facta tenebrosa sponsa dicit. Ct. 1.b. Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Item nota quod Dominus passus est pro nobis maximo fervore {6. 87rb} diei, ad innuendum, quod ex maximo servore caritatis patiebatur et quod per hoc maxime accendi debebat terra cordium nostrorum.
marg.| {e} Et circa horam nonam Quia per eius mortem novem ordines Angelorum reparantur.
marg.| {f} Clamavit Iesus voce magna dicens Hbr. 5.c. Cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est pro sua reverentia.
marg.| {g} Eli, Eli, lammazabathani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me id est penis exponi permisisti. Is. 54.c. Ad punctum in modico dereliqui te. Is. 60.c. In indignatione mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui. Quidam dicunt quod Dominus in Cruce dixit centum quinquaginta versus psalterii a vicesimoprimo Psalmo: Deus, Deus meus, usque ad hunc versum: In manus tuas commendo spiritum meum et hoc in commendationem psalmorum, qui tot sunt. Quia ibi geminat, Deus meus, Deus meus, congruit ei, quia ipse erat filius eius per naturam et per gratiam.
marg.| {h} Quidam autem illic stantes et audientes dicebant, Eliam vocat iste Fort e ibi erant aliqui Romani, qui non intelligebant Hebreum et audierant aliquando loqui de Elia, ideo crediderunt, quod tunc ad litteram vocaret Eliam in auxilium. Vel etiam ipsi Iudei potuerunt hoc dicere, non intelligentes, quid diceret propter tumultum.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Sic multi audita perverse recitant. Eccl. 11.d. Bona in mala convertens insidiatur et in electis ponit maculam.
marg.| {i} Et continuo currens unus ex eis Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt.
marg.| {k} Acceptam spongiam implevit aceto Sed quid concordat hoc ad precedentia ? Dicendum est, sicut habetur ib alio Evangelio, quod dixit: Sitio. Vel tedebat eos ibi tantum morari, unde ut citius moreretur, dederant ei acetum in spongia, ut sugeret. Dicitur enim, quod acetum propinatum pendentibus in Cruce facit eos citius mori. Vel forte crucifixores detulerunt secum vinum ad bibendum, quod ex calore factum acidum ei propinaverunt.
marg.| {l} Et imposuit arundini ut p osset ei porrigere, quia Christus elevatus erat a terra.
marg.| {m} Et dabat ei bibere Ps. 68. In siti mea potaverunt me aceto.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| Sic iustis pendentibus in Cruce penitentie, obiurgationes et maledicta propinant, que sunt quasi potus amarus et acidus.
marg.| {n} Ceteri vero dicebant, Sine, videamus, an veniat Elias liberans eum, Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum {I}{o}. {c}   . 10 .d. Ego pono animam meam et iterum sumo eam, nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Lc. dicit 24.f. Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Hoc exemplo edocens, quid faciendum sit suis in omni periculo tentationis et in ipso discrimine mortis. Tunc enim pater vocandus est, tunc ei filiali amore medullitus adherendum est, tunc potissimum est ei spiritus commendandus, quia tunc demones circa nos assistunt tamquam leones preparati ad escam. In manus Dei Patris commendat spiritum suum, qui se totum ponit in voluntate eius. Sic claustrales in professione spiritum, id est voluntatem suam commendent in manibus Prelati, nec debent resumere usque in diem resurrectionis, sicut Iesus. Claustralis igitur, qui suam facit voluntatem, aut numquam deposuit, aut Christi resurrectionem prevenit. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis: Visi sunt claustrales in oculis insipientium mori, illi autem sunt in Pace.
marg.| {a} Ecce velum templi scissum est, in duas partes a summo usque deorsum ]   Illu d, quod erat ante faciem templi etc.
Numérotation du verset Mt. 27,mystice 
marg.| . Velum templi scissum est in morte Christi, {6. 87va} quia per mortem eius aperta est nobis intelligentia Scripture, que prius erat clausa Iudeis. Unde. 1Cor. 3.d. Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Ps. 28. Revelabit condensa Scripture et ideo in templo eius omnes dicent gloriam.
marg.| {d} In duas partes quia tunc aperuit, qualiter Novum Testamentum erat in veteri et e converso.
marg.| {c} A summo usque deorsum quia magna et parva Sacramenta sunt manifestata. Item velum peccati dividitur in culpam, dum culpa tollitur per penitentiam et pena penitentialis tenetur. Item velum dividitur, cum totum malum, quod in nobis est, nobis attribuimus et Deo totum bonum, quod habemus.
marg.| {d} Et terra mota est Ps. 17. Commota est et contremuit terra.
marg.| {e} Et petre scisse sunt Adhu c apparent scissure et in eis deponunt peregrini Cruces suas.
marg.| {f} Et monumenta aperta sunt et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt Hoc dicitur per anticipationem, quia Christus prius resurrexit. Unde sequitur.
marg.| {g} Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Dici tur in Evangelio Nazareorum, quod duo, qui fuerunt mortui ante circiter annos quadraginta, boni et sancti viri, venerunt in templum post resurrectionem Domini et non loquentes petientes Pergamenum et incaustum et scripserunt, quomodo illi, qui erant in limbo, exultaverunt in descensu Domini ad inferos et demones tristabantur.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {d} Et terra mota est etc.  Terr e motus significat terrenorum cordium mutationem de feudo diaboli in feudum Christi, ut mutaretur de malo in bonum. Ps. 76. Hec mutatio dextere excelsi. Et alia. Ps. 67. Terra mota est, etenim celi distillaverunt etc. Item. Ps. 59. Sana, Domine, contritiones eius, quia commota est. Item terremotus, terreni populi, id est Iudaici motum significat, qui movendus et dispergendus erat inter gentes: Sicut dicitur Is. 24.a. Ecce Dominus nudabit terram et dissipabit eam et affliget faciem eius et disperget habitatores eius.
marg.| {e} Et petre scisse sunt id est corda obstinatione obdurata ad penitentiam scissa. De quo Ioel. 2.c. Scindite corda vestra et non vestimenta.
marg.| {s} Et monumenta aperta sunt id est corda, sive vita gratie, que oratione et confessione debent aperiri, ut inde prodeant mortui in resurrectione vite. Nota ordinem. Terra, id est cor peccatoris movetur per timorem, petra scinditur per contritionem, monumenta aperiuntur per confessionem, corpora Sanctorum, qui dormierunt, resurrexerunt, id est congeries sanctorum operum et totus cetus virtutum, que omnia per peccatum dormierant, per satisfactionem iterum revixerunt. Et venerunt in sanctam civitatem, id est in animam sanctificatam, unde exierant. Item ibi ipsi peccatores mortui fuerunt per peccatum, resuscitati per penitentiam venerunt in sanctam civitatem, id est Ecclesiam. Et tunc debent apparere multis, ut sicut multos per malum exemplum corruperant, sic multos per bonum exemplum edificent.
marg.| {h} Centurio autem et qui cum eo erant, custodientes Iesum etc. Chrysostomus Centurio maxime credit propter hoc, quia cum potestate mortuus est, id est clamans. Centurio est, qui habet sub se centum milites, huic tradita erat executio crucifixionis, Marcus sic dicit: Centurio autem, qui ex adverso stabat, videns, quod sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo filius Dei erat. Lc. autem sic: Videns autem Centurio, quod factum erat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat. Recte autem dicunt, videns vel viso, quia mysteria Dominice passionis, videntibus, id est intelligentibus timorem incutiunt et ad glorificandum Deum inducunt. Unde. Is. 19.c. Erit {6.87vb} terra Iuda, id est corpus Domini, Egypto, id est peccatoribus in pavorem. Et Habac. 3.a. Domine, audivi auditum tuum et timui, in medio duorum animalium, id est duorum latronum. Ceci ergo sunt et surdi, qui ex lectione Dominice passionis nec timorem concipiunt, nec glorificationem: Is. 42.c. Surdi audite et ceci intuemini ad videndum: Quis cecus, nisi servus meus et quis surdus nisi ad quem misi nuntium meum ?
marg.| {i} Erant autem ibi mulieres multe a longe, que secute erant Iesum a Galilea ministrantes ei Chrysostomus Discipuli fugerunt, iste affuerunt et omnia consideraverunt, qualiter clamavit, qualiter expiravit, qualiter petre scisse sunt. Iob. 19.c. Pelli mee, id est mulieribus, que exteriora ministrabant, consumptis carnibus, id est Apostolis fugientibus, adhesit os meum, id est Christus sustentamentum Ecclesie, sicut os carnis et pellis. Unde versus. Os Christus, caro discipuli, pellis mulieres. Os remanet, caro disparet, tu pellis adheres.
Numérotation du verset Mt. 27,56 
marg.| {k} Inter quas erat Maria Magdalena De qua Lc. 7.f. Et Mc. ult.
marg.| {l} Et Maria Iacobi id est mater Iacobi minoris, scilicet.
marg.| {m} Et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei scil icet. Iacobi et Ioannis.
Numérotation du verset Mt. 27,56 
moraliter
marg.| Moraliter autem iste mulieres, que Christum sunt secute et ei ministrabant, significant prelatos, qui in sacra Scriptura mulieres dicuntur, quia matrum et nutricum spiritualium debent habere affectum et sollicitudinem. 1Th. 2.c. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Debent etiam ministri esse totius Ecclesie Dei. 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Debent etiam sequi Iesum euntem ad passionem per imitationem et compassionem, supra 4. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Bene autem a Galilea dicuntur secute, hoc est a rota, vel revolutione, vel transmigratione, quia tales assumendi sunt Prelati, qui revelatos oculos habent ad spiritualia contemplanda et transmigraverunt de veteri conversatione ad novam et mundi circuitus, atque pericula sunt experti. Eccl. 34.b. Vir in multis expertus cogitabit multa et qui didicit multa, enarrabit intellectum.
marg.| ¶Inter quas prima nominatur Maria Magdalene. Maria illuminata et illuminatrix et stella maris et amarum mare. Primum enim oportet esse illuminatos, deinde illuminatores. Primo doctos, postea doctores. Deinde oportet esse stellas maris, id est in celo fixos per amorem et desiderium et contemplationem et per humilitatem parvos videri, longe a terra per contemptum terrenorum, lucidos per doctrinam, portum et patriam huius mundi venientibus et navigantibus ostendentes: deinde mare oportet esse prelatos, id est congregationem aquarum, ut omnia fluenta gratiarum doctrinarum in ipsos fluant et ipsi non redundent per superbiam et inanem gloriam: Sicut legitur. Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant in mare et mare non redundat. Omnia etiam flumina tentationum et tribulationum debent in ipsos intrare, ita tamen ut ipsi non redundent per impatientiam. Omnia flumina aliorum peccatorum debent intrare in ipsos per alveos confessionis, ita ut ipsi non redundent per contemptum et aspernationem confitentium, Magdalena interpretatur magnifica, vel premunita, vel turrensis, defensibilis, que omnia bene congruunt Prelatis. Debent enim esse magnifici, id est magna facientes. non tantum magnidici, id est magna dicentes. Debent etiam esse premuniti, id est pre aliis muniti munitione virtutum. Debent etiam esse turrenses, id est in turre speculationis et provisionis et vite eminentia existentes. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.
marg.| ¶Secunda est Maria Iacobi et Ioseph mater. Iacobus interpretatur luctator, vel supplantator consilii. Sic Prelatus debet esse mater omnium luctantium, contra mundum, carnem et diabolum et supplantantium eos, hoc est, vere penitentium, qui cum carne luctantur ieiuniis, cum mundo eleemosynis, cum diabolo orationibus et sic supplantatur festinans, id est diabolus, id est deiicitur et eius consilium {6.88ra} dissipatur. Sicut legitur Secundo1 Regum 17.c.aDomini nutu dissipatum est consilium Achitophel ». Debet etiam prelatus esse mater Ioseph, id est omnium, qui in seipsis spiritualibus dimensionibus crescunt, vel aliorum generatione, sicut sunt doctores et predicatores.
a 2Rg. 17, 14.
1 Secundo <libro>] corr., Secundum perpera Ed1703
marg.| ¶Tertia fuit mater filiorum Zebedei, qui interpretatur donatio, vel donatus et significat claustrales, qui specialiter donati sunt Deo. Unde de Levitis dicitur Nm. 8.c. Dono donati sunt mihi. Horum igitur omnium, penitentium, doctorum, predicatorum et claustralium, debet esse mater Prelatus et eos fovere et nutrire.
marg.| Hoc etiam advertendum est quod Maria bis dicitur, ut duplex amaritudo insinuetur, que debet esse in prelatis. Prima est amaritudo zeli: De qua Ps. 68. Zelus domus tue comedit me. Secunda est amaritudo compassionis. De qua 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? Quis scandalizatur et ego non scandalizor ?
marg.| Similiter mater bis dicitur propter duplicem solicitudinem, quam debent gerere de subditis, spiritualem, scilicet et temporalem.
marg.| Vel propter duplex officium, pariendi, scilicet et educandi, quod debet esse in Prelatis. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. 1Cor. 3.a. Lac dedi vobis potum, non escam.
Numérotation du verset Mt. 27,57 
marg.| {a} Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia] que Ramatha dicitur, 2Rg. 1.c. {b}   Nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Numérotation du verset Mt. 27,58 
marg.| Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu quia non licebat deponere suspensos, sicut nec modo, nisi de licentia. Nota quod datum fuit isti Ioseph, qui erat nobilis, ut dicit Mc. 15.d. ut deponeret Christum de cruce. Et ideo inolevit consuetudo, ut novi milites habeant ius deponendi primum suspensum. Quia autem iste erat dives et bonus, non sunt damnandi divites, quia non res in vitium, sed malefacta cadunt. Dicitur in Evangelium Nazareorum, quod Iudei istum Ioseph in carcere posuerunt, alligantes eum ad columnam, eo quod ita honorifice sepelisset eum: Et quod prius post resurrectionem apparuit ei in carcere, quam Marie Magdalene et liberavit eum de carcere.
Numérotation du verset Mt. 27,58 
moraliter
marg.| Moraliter Mc. 15.g. dicit: Nobilis Decurio, id est de curia. Que autem sit nobilitas, queve divitie eius, dicit Lc. 23.g. Qui erat decurio vir bonus et iustus, qui non consenserat consilio et actibus eorum: Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Corpus Iesu est Ecclesia, Col. 1.c. que pendet in cruce miserie et penitentie. Ioseph prelatus, qui debet esse crescens duobus modis, quos diximus, in se et in aliis. Et debet esse nobilis decurio, id est nobilis, in decalogi intelligentia et observantia. Debet etiam esse dives auro celestis sapientie et argento sacre eloquentie et margaritis bonorum operum. Debet esse discipulus Iesu, id est de schola eius, mitis et humilis corde. Debet etiam esse ab Arimathia, que interpretatur vigilia donationis, id est vigilans circa subditos sibi datos ad custodiam. Hic petiit corpus Iesu a Pilato, id est a tyrannis Ecclesiam, quam multis afflictionibus affligunt. Idem est ergo accedere ad Pilatum et petere corpus Iesu, quod ingredi ad Pharaonem et dicere: Dimitte populum, ut sacrificet mihi in deserto.
marg.| {c} Tunc Pilatus iussit reddi corpus Peiores sunt principes et tyranni nostri temporis quam Pilatus, quia ille iussit reddi corpus Iesu, isti autem incessanter affligunt Ecclesiam.
Numérotation du verset Mt. 27,59 
marg.| {d} Et accepto corpore Ioseph
60
marg.| posuit illud in monumento suo id est preparato sibi, novo. Hinc est, quod corpus debet poni in pixide immediate, que non sit ad alios usus constituta.
marg.| {f} Quod exciderat in petra Is. 22.e. Excidisti memoriale in excelso, diligenter tibi in petra tabernaculum.
marg.| {g} Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit Lam. 3.f. Lapsa est in lacum, {6. 88rb} id est in limbum vita mea. Et anima lapsa dicitur, quia voluntarie ibi descendit. Posuerunt lapidem super me. De hoc sepulchro dicitur Is. 11.c. Quem gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum.
Numérotation du verset Mt. 27,61 
marg.| {h} Erant autem ibi Maria Magdalene etc. aspicientes ubi poneretur corpus Iesu. Propter hoc dicunt quidam, quod tantum due Marie venerunt ad monumentum. Sed contra eos est consuetudo Ecclesie, que representat tres in die Pasche. Preterea in Marco habetur de tribus. Maria Magdalene et Iacobi et Salome. Potest autem dici, quod in principio non fuerunt, nisi due, sed in resurrectione fuerunt tres.
marg.| Moraliter, autem insinuatur hic, qualiter recipi debeat corpus Christi in Pascha. Per hoc autem quod posuit eum Ioseph in sindone munda, notatur, quod debet poni in munda conscientia. De qua sindone dicitur Prv. ult. c. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo. Netur autem hoc sindon cogitando, deliberando, consiliando, orditur operando, texitur retractando et decorando.
marg.| {e} Et posuit illud in monumento suo novo id est in corde innovato per penitentiam. Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre.
marg.| {f} Quod exciderat in petra id est in Christo. Is. 21.e. Excidisti memoriale in excelso diligenter in petra tabernaculum tibi. Is. 51.a. Attendite ad petram de qua excisi estis. Saxum autem magnum, quod ad volvitur ad ostium monumenti, est magna penitentia, que tenet in nobis Iesum per gratiam. Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem et non faciet ultra avolare a te doctorem tuum. Due Marie sunt due amaritudines pro irriguo inferiori et superiori. Vel pro male gestis et bonis non factis.
Numérotation du verset Mt. 27,62 
marg.| {i} Altera autem die, que est post Parasceven id est post sextam feriam, id est in die sabbati.
marg.| {k} Convenerunt principes sacerdotum et Pharisei ad Pilatum
63
marg.| dicentes, Domine] Nunc primum vocant Dominum.
marg.| {l} Recordati sumus, quia seductor ille Invi dia non patitur proprium nomen dicere, sed ille.
marg.| {m} Dixit, adhuc vivens, post tres dies resurgam Nota quod vocant eum seductorem. Tunc adimpletum est illud Ier. 12.b. Facta est hereditas mea quasi linea, secundum aliam litteram, que sevit in mortuis.
Numérotation du verset Mt. 27,64 
marg.| {n} Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium etc.  In h oc adimpletum est illud Ier. 11.d. Eradamus eum de terra viventium etc.
Numérotation du verset Mt. 27,65 
marg.| {o} Ait illis Pilatus, habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis quasi dicat: non tractabo de hoc faciendo, vos, si vultis, hoc tractetis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 
marg.| {p} Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus] Sed nonne erat sabbatum ? Potest dici, quod non fuit opus servile signare, vel sigillare lapidem, sicut nec sigillare litteras.
marg.| {q} Signantes lapidem annulis suis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 
moraliter
marg.| Attendenda sunt tria diligenter que custodie Dominici corporis apposita sunt, scilicet lapis, de quo iam diximus, signaculum, sive sigillum, cuius fractura ostendit dominici corporis sublationem, tertio custodes. Et hoc in omni sepultura spirituali observat Ecclesia spiritualiter. Primum in Baptismo, ubi est veteris hominis sepultura, unde et interrogatur baptizandus, utrum abrenuntiet diabolo et omnibus pompis eius. Lapis ad ostium monumenti est firmitas propositi de non relabendo. Secundo imprimitur sigillum, id est character. Tertio custodes, scilicet patrini. Quod autem baptismus sit sepultura et dominice mortis figura, testatur Apostolus. Rm. 6.a. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Sic et in sepultura penitentie. In contritionem enim moritur vetus homo. Lapidis avolutio est firmum propositum perseverandi. Signaculum est confessio. Ratione {6.88va} enim confessionis penitentia maxime est sacramentum, id est sacrum signum. Custodes sunt confessores et doctores per exhortationes et consilia sua. Sic etiam in sepultura religionis, prima traditione, quam facit in manus abbatis, seipsum sepelit quasi monumentum ingrediens, obligatio autem voti est lapidis advolutio ad ostium monumenti ; signaculum tonsura et habitus ; custodes, magister novitiorum et abbas vel prior.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_27)

Notes :