Catena aurea

Capitulum 28

Numérotation du verset Mt. 28,1 

Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati1
1 Vespere... sabbati CorS1
venit Maria Magdalene
et altera Maria videre sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 28,2 

Et ecce terremotus
factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo
et accedens revolvit lapidem
et sedebat super eum.
Numérotation du verset Mt. 28,3 

Erat2 autem aspectus eius sicut fulgur
2 Erat ΩJ Li446 Rusch Weber] et Li446@
et3 vestimentum4 eius sicut nix.
3 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
4 vestimentum Rusch Weber ] vestimenta autem ΩJ Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 28,4 

Pre timore autem eius
exterriti sunt custodes et facti5 sunt velut mortui.
5 facti ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 28,5 

Respondens autem angelus
dixit mulieribus: Nolite timere vos.
Scio enim quod Iesum qui crucifixus est queritis.
Numérotation du verset Mt. 28,6 

Non est hic.
Surrexit enim sicut dixit:
Venite et videte
locum ubi positus erat Dominus.
Numérotation du verset Mt. 28,7 

Et cito euntes
dicite discipulis eius et Petro6 quia surrexit. Et ecce precedet7 vos in Galileam.
6 et Petro Rusch ] om. ΩJ Li446@ Li446 Weber |
7 precedet ΩJ Li446@ Rusch ] precedit Weber |
Ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 28,8 

Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius8.
8 eius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] suis Rusch
Numérotation du verset Mt. 28,9 

Et ecce Iesus occurrit illis
dicens: Avete.
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Numérotation du verset Mt. 28,10 

Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite nuntiate
fratribus meis
ut eant in Galileam, ibi me videbunt.
Numérotation du verset Mt. 28,11 

Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum
omnia que facta fuerant.
Numérotation du verset Mt. 28,12 

Et congregati cum senioribus consilio accepto,
pecuniam copiosam dederunt militibus
Numérotation du verset Mt. 28,13 

dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Numérotation du verset Mt. 28,14 

Et si hoc auditum fuerit a preside
nos suadebimus ei
et securos vos faciemus.
Numérotation du verset Mt. 28,15 

At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti9*. Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos usque in hodiernum diem.
9 edocti ΩJ Li446@ Li446 ] docti Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 28,16 

Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus.
Numérotation du verset Mt. 28,17 

Et videntes eum adoraverunt,
quidam autem dubitaverunt.
Numérotation du verset Mt. 28,18 

Et accedens Iesus
locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Numérotation du verset Mt. 28,19 

Euntes ergo
docete omnes gentes
baptizantes eos
in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti,
Numérotation du verset Mt. 28,20 

docentes eos servare
omnia quecumque mandavi vobis.
Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus10 usque ad consummationem seculi.11
10 diebus] iter. Li446@ |
11 seculi] + explicit Matheus ΩP, explicit evangelium secundum Matheum ΩL, explicit evangelium secundum Matheum habet versus II DCC (2700)] ΩJ |

Capitulum 28

Numérotation du verset Mt. 28,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 28, 1-7: Sabbato sancto; cf. Ordinarium OP 664 = Cist. 68 = Rom.]
marg.| { CMT28d1.1} AUGUSTINUS. In sermone de Resurrectione. − Post illusiones et verbera, post aceti et fellis pocula mixta, post supplicia crucis et vulnera, et postremo post ipsam mortem et inferos, surrexit de suo funere caro nova, redit ab occiduo latens vita et in morte salus reservata resurgit, pulchrior reditura post funus.A a
a ¶Fons. : Augustinus Hipponensis, Sermo in Pascha, § 1, in : Homiliare Vat. lat. 1270, f. 17vb-18va , n° 23 : « Sermo sancti Severiani » ; cf.   Agimondus, Homiliare   , 1, n° 34, (BAV, Vat. lat. 3835, n° 34, f. 102rb -105r) = Homiliare Vat. lat. 3828, f. 157vb -158v, n° 42 ; cf. Cassino, Archivio dell’abbazia, cod. 104, p. 46-49 (non contuli) ; Homiliare Moissiacense, Paris BnF, lat. 3783, f. 196 ra (s11) ; cf. ed. A. Mai, Novae Patrum bibliothecae, t. 1, Romae, 1852, p. 77, § 1 potius quam ed. J. Leroy (†), Fr. Glorie, « "Eusèbe d’Alexandrie" source d’"Eusèbe de Gaule" », Sacris Erudiri, 19 (1969-1970), p. 67.1-6 : «Item sermo sancti Augustini in Pascha. V.XXXIV.* Post custodias saevas et vincula dura, post inlusiones et verbera, post aceti et fellis [+ amara P3783] pocula mixta**, post supplicia crucis [cruces P3783] et vulnera, postremo post ipsam*** mortem et inferos, surrexit [+ hodie P3783] de suo funere caro nova recidiva [rediviva Ars175 P3783 V1270] foenicis, quam ultimus sol et cinnamae coxerant pietatis****; redit ab occiduo latens uita; et in***** morte salus servata [= Ars175 P3783, reservata V1270 (om. Leroy)] resurgit, pulchrior reditura post funus».
*Item sermo sancti Augustini in Pascha. V. XXXIV V3835] Sermo sancti Severiani V1270, Item alius eiusdem V3828, Sermo unde supra Cas104, Item homelia beati Augustini unde supra P3783 | **pocula mixta] proculamixta V3835, + postremo P3783 |***postremo post ipsam] post P3783 | **** quam ultimus... pietatis] lac. V1270 , om. P3783 | cinnamae coxerant] cinnama coxerant V3828², cinnamae moxerint V3835 | ***** et in] ei ex P3783
¶Nota : Thomas dépend d’un texte plus proche de V1270 que de l’homéliaire d’Agimond, le seul des homéliaire romains à attribuer cette homélie à Augustin sans ambiguité, ce qui suggère que la Catena a établi la citation à partir d’Agimond corrigé par V1270 ou d’un témoin perdu. L’homéliaire de Moissac appartient à la même famille que V1270. On peut écarter la collection de l’Arsenal (collectio Armentarii) des homélies de Chrysostome latin (Paris, Ars 175, f. 102vb ) [MM2023]
A ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2023}
marg.| { CMT28d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] De hora vero qua mulieres1 venerunt ad monumentum, non contemnenda exoritur questio. Cum enim Mattheus hic dicat: V espere autem sabbati que lucescit in prima sabbati etc.2* [c] Quid est quod dicit Marcusb: « Et valde mane una sabbatorum [b] venit Maria Magdalene et alia3* Maria videre sepulcrum »? [d] A parte4* quippe prima noctis, quod est vespere, ipsam noctem voluit signare5* Mattheus, cuius noctis fine venerunt ad monumentum. Ergo, quoniam sabbato impediebantur, ut non ante facerent6, ab eo tempore nominavit noctem, ex quo eis licere cepit ut facerent quodcumque vellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum est vespere sabbati, ac si diceretur, nocte sabbati, id est nocte que sequitur diem sabbati. Quod ipsa verba eius satis indicant. Sic enim ait :   Que lucescit in prima sabbati quod fieri non potest nisi tantummodo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere signatum7*. Neque enim ipsum initium noctis lucescit in prima sabbati sed ipsa nox que luce incipit8* terminari. Et usitatus loquendi modus9* est divine Scripture a parte totum signare10*. Vespere ergo noctem signavit11*, cuius extremum est diluculum. Diluculo enim venerunt ad monumentum.B c
b Mc. 16, 2.
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 65, CCSL 43, p. 354.1-356.9: «[a] De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. cum enim mattheus dicat: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam [C P O M Q, prima plerique codd.] sabbati, [b] uenit maria magdalene et alia maria uidere sepulchrum, [c] quid est quod dicit Marcus: et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum oriente iam sole? in quo quidem a ceteris duobus, id est luca et iohanne, non discrepat. […] [d] A parte [aperte B 1 N 1 O 1 H 1] quippe prima noctis, quod est uespere, ipsam noctem uoluit significare mattheus, cuius noctis fine uenerunt mulieres ad monumentum. ea uero causa intellegitur eamdem noctem sic appellasse, quia iam uespere licebat adferre aromata transacto utique sabbato. ergo, quoniam sabbato inpediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominauit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque [quodcumque B C² V H A E L γ ψ g r a e l] uellent tempore eiusdem noctis. sic itaque dictum est uespere sabbati, ac si diceretur nocte sabbati, id est nocte, quae sequitur diem sabbati. quod ipsa uerba eius satis indicant. sic enim ait: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, quod fieri non potest, si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto uespere significatam [significatum B 1]; neque enim ipsum initium lucescit in primam [B² R O N M Q m, primu B 1, prima cett.] sabbati, sed ipsa nox, quae luce incipit terminari. nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. unde non potest dici uesper elucescens in primam sabbati, nisi nomine uesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. et usitatus loquendi modus est diuinae scripturae a parte totum [+ significare V χ g r a e l m]. a uespere ergo noctem significauit, cuius extremum est diluculum. diluculo enim uenerunt illae mulieres ad monumentum; ac per hoc ea nocte uenerunt, quae significata est nomine uesperi». [FG2013]* [MM2023]
B ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2023}
1 mulieres] mulieris Li446
2 etc.] om. Ed1953
3 alia] altera Ed1953 (cf. Mt. 27, 61; Mt. 28, 1)
4 A parte Li446 (Apparte) Mt366 ] Aperte Ed1953
5 sig<n>are Li446 Mt366 ] significare Ed1953
6 ante facerent] auferentur praem. perperam Li446
7 signatum Li446 (sig<n>atum) Mt366 (!) ] significatum Ed1953
8 luce incipit Li446 ] luce incepit Mt366, in praem. Ed1953
9 loquendi modus] inv. Ed1953
10 signare Li446 (!) Mt366 (sig<n>are) ] significare Ed1953
11 sig<n>avit Li446 Mt366 ] significavit Ed1953
marg.| {CMT28d1.3} BEDA. In homiliario. 12* − Vel aliter . 13* Quod dictum est quia sancte mulieres14* vespere sabbati que lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum, ita intelligendum quia vespere quidem venire ceperint sed lucescente mane in prima sabbati ad sepulcrum pervenerint15*, id est vespere aromata paraverunt, quibus corpus Domini ungere desiderabant sed aromata vespere parata16* mane ad sepulcrum detulerunt. Quod Mattheus quidem brevitatis causa obscurius posuit; sed evangeliste alii quo ordine factum sit evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria Domino, reverse a monumento mulieres preparaverunt aromata et unguenta, quamdiu operari licebat; et sabbato quidem siluerunt secundum legis mandatum, sicut Lucas aperte designat. Cum autem transisset sabbatum, vesperaque adveniente, tempus operandi rediisset, prompte ad devotionem emerunt que minus preparaverant 17 aromata, sicut Marcusdcommemorat, ut venientes ungerent eum18*. Et valde mane veniunt ad monumentum.C e
d Mc. 16, 1-2.
e ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliarium evangelii libri, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, p. 226.32-42 = Hom. 1 in vigilia Paschae, PL 94, 134C-134D: «Quod autem in lectione evangelica dictum est quia sanctae mulieres uespere quae lucescet in prima sabbati uenerunt uidere sepulchrum ita intellegendum est quia uespere quidem uenire coeperunt sed lucescente mane in prima sabbati ad sepulchrum peruenerunt , id est uespere aromata parauerint quibus corpus domini unguere desiderabant sed parata uespere aromata mane ad sepulchrum detulerint. Quod matheus quidem breuitatis causa obscurius posuit sed evangelistae alii quo ordine sit factum euidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria domino reuersae a monumento mulieres parauerunt aromata et unguenta quamdiu operari licebat et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum sicut lucas aperte designat. Cum autem transisset sabbatum uespera que adueniente tempus operandi redisset mox promptae ad deuotionem emerunt quae minus parauerant aromata sicut Marcus commemorat ut uenientes unguerent eum et ualde mane una sabbatorum uenerunt ad monumentum».
<Non hab.> Homiliarium Liberianum.
¶Nota : Le passage parallèle du commentaire de Raban ne couvre pas toute la sentence thomasienne qui est empruntée à Bède, comme l’indiquent les manuscrits de la tradition universitaire de la Catena; cf.   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 8, CCCM 174, p. 768.61-72. [MM2019]
C ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM202}
12 Beda ... homiliario] scrips., Beda ... omel’ Li446 Mt366 (oa) , Rabanus Ed1953
13 Vel aliter] om. Ed1953
14 sancte mul.] inv. Ed1953
15 pervenerint] pervenerunt Ed1953
16 parata] preparata Ed1953
17 preparaverant] preparaverat Li446
18 eum Li446 ] Iesum Ed1953
marg.| {CMT28d1.4} HIERONYMUS. − Vel aliter . Quod diversa tempora istarum mulierum in evangeliis describuntur, non mendacii signum est, ut impii obiciunt, sed sedule visitationis officia19, dum crebro abeunt et redeunt et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.D f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 279.1908-1914: «Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati uenit maria magdalenae et altera maria uidere sepulchrum. quod diuersa tempora istarum mulierum in evangeliis describuntur, non mendacii signum est ut impii obiciunt, sed sedulae uisitationis officia dum crebro abeunt ac recurrunt et non patiuntur a sepulchro domini diu abesse uel longius». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
19 officia] officii Li446
marg.| {CMT28d1.5} REMIGIUS. − Sciendum autem quia Mattheus mystice loquens studuit nobis insinuare, illa sacratissima nox quantam dignitatem ex honore devicte mortis et dominice resurrectionis accepit. Ideo dixit:
Numérotation du verset Mt. 28,1 
Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati.
marg.| Cum consuetus ordo temporum habeat ut vespere non lucescant in diem, sed potius obtenebrescant in noctem; ostenditur his verbis quod Dominus totam hanc noctem luce sue resurrectionis festivam et coruscam reddidit.
marg.| {CMT28d1.6} BEDA. In homiliario. 20* − Ab exordio etiam mundane creationis usque huc ita temporum cursus distinguebatur, ut dies noctem precederet quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in huius seculi tenebras erumnasque21 decidit. Aptissime autem nunc dies sequitur noctem quando per fidem resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vite, Christo largiente, reducimur.E g
g ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliarium evangelii libri, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, lin. 54 = Hom. 1 in vigilia Paschae, PL 94, 135B-C: «Siquidem ab exordio mundanae creationis usque adhuc ita temporum cursus distinguebatur ut dies noctem praecederet iuxta ordinem uidelicet primae conditionis. Hac nocte per mysterium resurrectionis domini temporum ordo mutatus est. Nam quia nocte surrexit a mortuis die uero sequenti eiusdem resurrectionis effectum discipulis ostendit ac participato cum eis conuiuio ueritatem uirtutis eis mirantibus simul et gaudentibus astruxit rectissime nox illa sequentis diei coniuncta est luci ac sic temporum ordo statutus ut dies noctem sequatur. Et quidem aptissime quondam diem sequebatur nox quia homo a luce paradisi peccando lapsus in huius saeculi tenebras aerumnas que decidit aptissime nunc dies sequitur noctem quando per fidem resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem uitae christo largiente reducimur».
<Non hab.> Homiliarium Liberianum. [MM2022]
E ¶Codd. : Li446 (262va ) Ed1953 {MM2019}
20 homiliario] scrips., omel. Li446 , homelia in vigilia Pasche Ed1953
21 erumnasque] erumpnas quia decipit Li446
marg.| {CMT28d1.7} SEVERIANUS. In sermonibus de Passione. 22* − [b] Est autem vespera sabbati que lucescit. Q uia illuminatur per Christum sabbatum, non deletur. « Non, inquit 23* h, veni solvere legem sed adimplere ». Illuminatur, ut in diem dominicam24 luceat, clarescat in Ecclesia quod in synagoga, Iudeis obscurantibus, fuscabatur.
Sequitur:
h Mt. 5, 17.
22 sermonibus] sermone Ed1953
23 inquit] + supra Ed1953
24 dominicam] dominicum Li446
Venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
marg.| [a] Sero quidem mulier currit ad veniam, que mature cucurrit ad culpam, que de paradiso perfidiam sumpserat, festinat fidem sumere de sepulcro. Contendit rapere de morte vitam, que de vita rapuerat mortem. Non autem dixit ‘venerunt’ sed venit . Sub uno nomine veniunt due, mysterio non casu. Venit ipsa, sed altera, ut mutaretur mulier virtute non sexu. [c] Precedunt autem apostolos femine que Ecclesiarum typum ad Dominicum deferunt sepulcrum, Maria scilicet et Maria. Maternum Christi unum nomen in duas geminatur feminas quia igitur25* Ecclesia ex duobus populis veniens, id est ex gentibus et Iudeis, una esse figuratur. Venit autem Maria ad sepulcrum, sicut ad resurrectionis uterum, ut iterum Christus ex sepulcro nasceretur fidei, qui carni fuerat generatus ex ventre; et eum quem clausa virginitas ad presentem tulerat vitam, clausum sepulcrum ad vitam redderet sempiternam. Divinitatis insigne est clausam virginem reliquisse post partum et de sepulcro clauso exisse cum corpore.F i
Sequitur:
i ¶Fons : <revera> [a] Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 74 de resurrectione Domini, Inc. «Aliquantulum nos», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 3, SL 24A, p. 452.15-27: «Sero mulier currit ad ueniam, quae mature cucurrit ad culpam. Vespere quaerit christum, quae in matutinus adam se nouerat perdidisse. Venit maria et altera maria uidere sepulchrum. Quae de paradiso perfidiam sumpserat, festinat fidem sumere de sepulchro; contendit rapere de morte uitam, quae de uita rapuerat mortem. Venit maria. Hoc nomen matris est christi: uenit ergo mater in nomine, uenit mulier, ut fieret mater uiuentium, quae facta fuerat morientium mater, et quod scriptum est impleretur: haec est mater omnium uiuentium. Venit Maria et altera Maria. Non dixit uenerunt sed uenit. Sub uno nomine ueniunt duae mysterio, non casu. Venit Maria et altera Maria: uenit ipsa, sed altera; altera, sed ipsa, ut mutaret mulier uitam, non nomen; uirtutem, non sexum, et fieret resurrectionis nuntia, quae internuntia et lapsus extiterat et ruinae». [b]   Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 75 de resurrectione, inc. «Quantum a vobis», § 2-3, CCSL 24A, p. 459.20-25: «Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati. Quia illuminatur per christum sabbatum, non deletur. Non enim ueni soluere legem, sed adimplere. Illuminatur, ut in diem dominicum luceat, clarescat in ecclesia quod in synagoga iudaeis obscurantibus fuscabatur. Venit maria magdalene et altera maria uidere sepulchrum». [c] p. 459.25-460.39: «Praecedunt apostolos ad ministerium feminae, quae sexu uiros, ordine discipulos quae secuntur. Sed non hinc faciunt apostolos segniores, quae non feminarum formas, sed ecclesiarum typum dominicum deferunt ad sepulchrum. Maria et Maria: sic altera ut ipsa, ipsa ut altera. Maria, maternum christi unum nomen, duas geminatur in feminas, quia hic ecclesia ex duobus populis ueniens, una figuratur ex duobus populis, id est ex gentibus et iudaeis, quia primi nouissimi, et nouissimi primi. Venit maria ad sepulchrum. Venit ad resurrectionis uterum, uenit ad uitae partum, ut iterum christus ex sepulchro nasceretur fidei, qui carnis fuerat generatus ex uentre; et eum, quem clausa uirginitas uitam protulerat ad praesentem, clausum sepulchrum ad uitam redderet sempiternam. Diuinitatis insigne est clausam uirginem reliquisse post partum; de sepulchro exisse cum corpore est diuinitatis insigne». [MM2018]
F ¶Codd. : Li446 (262va ) Ed1953 {MM2019}
25 igitur] hec Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,2 
Et ecce terremotus factus est magnus.
marg.| {CMT28d1.8} HIERONYMUS. − Dominus noster unus atque idem filius Dei et hominis, iuxta utramque naturam divinitatis et carnis, nunc magnitudinis sue, nunc humilitatis signa26* demonstrat. Unde et in presenti loco quamquam27* homo sit qui28 crucifixus est, qui sepultus, tamen que foris aguntur, ostendunt29 filium Dei.G j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 279.1919-1924: «Et ecce terrae motus factus est magnus; angelus enim domini descendit de caelo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum; erat autem aspectus eius sicut fulgor, et uestimentum eius sicut nix. dominus noster unus atque idem filius dei et filius hominis iuxta utramque naturam diuinitatis et carnis nunc magnitudinis suae nunc humilitatis signa demonstrat. unde et in praesenti loco, quamquam homo sit qui crucifixus est qui sepultus qui clausus tumulo quem lapis oppositus cohibet, tamen quae foris aguntur ostendunt filium dei: sol fugiens tenebrae ingruentes terra commota uelum scissum saxa disrupta mortui suscitati angelorum ministeria quae et ab initio natiuitatis eius Deum probabant». [FG2013]
G ¶Codd. : Li446 (262vb ) Ed1953 {MM2019}
26 signa] signum Ed1953
27 quamquam] quisquis Ed1953
28 qui] om. Li446
29 ostendunt Li446 ² (manu post.) Ed1953 ] ostendit Li446 *
marg.| {CMT28d1.9} HILARIUS. 30* − Motus enim terre resurrectionis est virtus, cum contuso31 mortis aculeo et illuminatis illius tenebris, resurgente virtutum celestium Domino, inferorum trepidatio commovetur.H k
k ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 33 § 9, SChr 258, p. 258: «Motus uero terrae tempore matutino diei dominici resurrectionis est uirtus, cum contuso mortis aculeo et illuminatis illius tenebris, resurgente uirtutum caelestium Domino, infernorum trepidatio commouetur». [MM2018]
H ¶Codd. : Li446 (262vb ) Ed1953 {MM2019}
30 Hilarius] + In Mattheum
31 contuso Li446 ] concusso Ed1953
marg.| {CMT28d1.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 32* {hom.90} − Vel ideo terremotus factus est ut exurgant et evigilent mulieres. Etenim accesserant, ut unguentum mitterent. Et quia in nocte hec gerebantur, probabile est quasdam obdormisse.I
I ¶Codd. : Li446 (262vb ) Ed1953 {MM2019}
32 homiliario] scrips., homel. Li446, + Mattheum Ed1953
marg.| {CMT28d1.11} BEDA. In homiliario. 33* − Quod etiam terremotus , resurgente Domino de sepulcro, sicut etiam moriente in cruce,   factus est magnus significat terrena prius corda per fidem passionis34* ac resurrectionis eius ad penitentiam concutienda salubri pavore permota.J l
l ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliarium evangelii libri, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, p. 227.82 sqq. = Hom. 1 in vigilia Paschae, PL 94, 135D -136A: «Quod autem terrae motus resurgente domino de sepulchro sicut etiam moriente in cruce factus est magnus significat terrena prius corda et a caelesti spe deiecta per fidem passionis ac resurrectionis eius concutienda ad paenitentiam ac saluberrimo pauore permota ad uitam sublimanda perpetuam. Quod angelus aduenit obsequium suae seruitutis quod domino debuit exsoluit».
<Non hab.> Homiliarium Liberianum. [MM2022]
J ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
33 homiliario] scrips., homel. Li446, + homelia Super Venit Maria Magdalene Ed1953
34 prius ... passionis] quidem ... passionis prius Ed1953
marg.| {CMT28d1.12} SEVERIANUS. In sermonibus de Passione. 35* − [b] Si autem sic terra tremuit cum Dominus ad veniam suorum36* resurgeret quomodo contremiscet cum noxiorum omnium resurget37* ad penam? Dicente prophetam: « Terra38 tremuit cum resurgeret in iudicio39 Deus »? Et quomodo Domini presentiam sustinebit que angeli presentiam sustinere non valuit?
[a] Nam sequitur:
m Ps. 75, 9.
35 sermonibus de Passione] sermone de Pascha Ed1953
36 suorum] sanctorum Ed1953
37 resurget] surget Ed1953
38 terra] om. Li446 *
39 iudicio] iudicium Li446
Angelus enim40* Domini descendit de celo.
40 enim] om. Ed1953
marg.| Surgente siquidem 41 Christo, morte pereunte, terrenis redditur42 celeste commercium et mulieri cui fuerat cum diabolo letale consilium, cum angelo colloquium fit vitale.K n
n ¶Fons : <revera> [a] Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 74 de resurrectione Domini, Inc. «Aliquantulum nos», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 5, CCSL 24A, p. 454.2-55: «Angelus enim descendit de caelo. Resurgente [surgente A] christo, morte pereunte, terrenis redditur caeleste commercium, et mulieri, cui fuerat cum diabolo letale consilium, cum angelo conloquium fit uitale». [b]   Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 77 de resurrectione, inc. «Plenum satis», § 6, CCSL 24A, p. 471.55-472.60: «Si sic terra tremuit, cum suorum dominus resurgit ad ueniam, quemadmodum contremiscet cum noxiorum consurget ad poenam? dicente propheta: terra tremuit, cum resurgeret in iudicio deus. Et quae conserui, hoc est, angeli praesentiam sustinere non ualuit quemadmodum tantam domini praesentiam sustinebit?» [MM2019]
K ¶Codd. : Li446 (262vb ) Ed1953 {MM2019}
41 siquidem] si Christo quidem Li446 *
42 redditur] reddiditur Li446
marg.| {CMT28d1.13} HILARIUS. 43* {c. ult} − Misericordie enim Dei patris insigne est, resurgente filio ab inferis, virtutum celestium ministeria44 mittere atque ideo prior ipse resurrectionis45* est index ut quodam famulatu paterne voluntatis resurrectio nuntiaretur.L
L ¶Codd. : Li446 (263vb ) Ed1953 {MM2019}
43 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
44 ministeria] mysteria Li446
45 ipse resurrectionis] inv. Ed1953
marg.| {CMT28d1.14} BEDA. In homiliario. 46* − Quia enim Christus Deus et homo est, inter acta humanitatis semper ei angelorum ministeria Deo debita non desunt.
Sequitur:
46 homiliario] scrips., homel. Li446, + homelia Super Venit Maria Magdalene Ed1953
Et accedens revolvit lapidem.
marg.| Non ut egressuro Domino ianuam pandat sed ut egressus eius iam facti47 hominibus prestet indicium. Qui48 enim mortalis clauso virginis utero potuit nascendo mundum ingredi49*, ipse factus immortalis, clauso sepulcro potuit resurgendo exire de mundo.M o
o ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliarium evangelii libri, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, p. 227.88 sqq. = Hom. 1 in vigilia Paschae, PL 94, 136A : «Quia enim christus deus et homo est inter acta humanitatis eius semper angelorum ministeria deo dedicanda sunt sicut inquisita sancti euangelii copiosissime probat historia. Reuoluit autem lapidem non ut egressuro domino ianuam pandat sed ut egressus eius iam facti hominibus praestet indicium. Qui enim mortalis adhuc clauso uirginis utero potuit nascendo mundum ingredi ipse absque ulla dubietate iam factus inmortalis clauso licet sepulchro potuit resurgendo exire de mundo». [MM2022]
M ¶Codd. : Gz378 Li446 (263ra ) Ed1953 {MM2019} {MM2022}
47 iam facti] inv. Li446
48 Qui] quia Li446
49 mundum ing.] inv. Ed1953
marg.| {CMT28d1.15} REMIGIUS. − Significat autem revolutio lapidis reserationem50 sacramentorum Christi que littera legis tegebantur. Lex namque in lapide scripta fuit et ideo per lapidem designatur.N p
p ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 24, 2) marg., [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 219b], ed. Gloss-e : «LAPIDEM REVOLUTUM. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi que velo littere tegebantur. Lex in lapide scripta est, cuius ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur quia «et si cognovimus Christum secundum carnem, sed iam non novimus». Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero». <potius quam> Glossa ordinaria (Mt. 28, 2) marg., [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 87b], ed. Gloss-e : « revolvit lapidem . Clauso potuit exire sepulcro qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, que velo littere tegebantur, quo ablato resurrectio, mortis abolitio, vita eterna cepit toto orbe predicari».
<cuius fons>   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 640.1744-1749: «Sed reuolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum christi quae uelamine litterae legalis tegebantur insinuat. Lex enim in lapide scripta est cuius ablato tegmine gloria resurrectionis ostensa et abolitio mortis antiquae ac uita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari».
<Non hab.> Rémi in PL LLT [MM2019]
N ¶Codd. : Li446 (263ra ) Ed1953 {MM2019}
50 reserationem] reservationem perperam Ed1953
marg.| {CMT28d1.16} SEVERIANUS.[1] Non autem dixit volvit sed revolvit lapidem quia lapis advolutus probavit mortem, et revolutus extitit resurrectionis assertor. Mutatur hic ordo rerum: sepulcrum mortem non mortuum devorat. Domus mortis mansio fit vitalis; uteri nova forma mortuum recipit, reddit vivum.
Sequitur:
Et sedebat super eum.
marg.| Sedebat , inquam, cui nulla inerat lassitudo ut fidei doctor, ut resurrectionis magister.   Sedebat super51* petram ut soliditas sedentis daret credentibus firmitatem. Ponebat angelus super petram fundamenta fidei, super quam Christus erat Ecclesiam fundaturus. [2] Vel per lapidem monumenti potest designari mors qua omnes premebantur. Per hoc ergo quod angelus   super lapidem sedit significatur quod Christus mortem sua virtute subiecit.O q
q ¶Fons : <revera> [a] Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 74 de resurrectione Domini, Inc. «Aliquantulum nos», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 5-6, CCSL 24A, p. 454.56-69: «Non dixit uoluit, sed reuoluit. Reuoluit lapidem, quia aduolutus probauit mortem, et reuolutus extitit resurrectionis adsertor. Beatus lapis, qui christum et reuelare meruit et uelare! beatus qui non minus corda aperit quam sepulchrum! beatus qui dat resurrectionem fidei, dum carnem resurrexisse testatur! mutatur hic ordo rerum: mortem, non mortuum deuorat hic sepulchrum; domus mortis mansio fit uitalis; uteri noua forma mortuum concipit, parit uiuum. Angelus enim descendit de caelo, et reuoluit lapidem, et sedebat super eum. Et angelo quae causa sedendi erat, cui nulla inerat lassitudo? sed sedebat ut fidei doctor, ut resurrectionis magister. Sedebat super petram, ut soliditas sedentis daret credentibus firmitatem. Ponebat angelus super petram fundamenta fidei, super quam christus erat ecclesiam fundaturus, qui dixit: tu es petrus, et super hanc petram fundabo ecclesiam meam». [2] Non inveni. <Non hab.> PL; LLT; Glossa ordinaria (Rusch) [MM2019]
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
51 super] supra Ed1953
marg.| {CMT28d1.17} BEDA. In homiliario. 52* − Et recte stans apparuit angelus qui adventum Domini in mundo predicebat ut stando signaret53* quia Dominus ad debellandum mundi principem veniret. Preco autem resurrectionis sedisse memoratur ut sedendo signaret54* eum, superato mortis auctore, sedem regni iam conscendisse perpetui. Sedebat autem   super lapidem revolutum quo ostium monumenti claudebatur ut claustra inferorum sua ipsum virtute deiecisse doceret.P r
r ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliarium evangelii libri, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, p. 227.100-105, 228.109-112 = Hom. 1 in vigilia Paschae, PL 94, 136B-C: «Et recte stans apparuit angelus qui aduentum domini in mundo praedicabat ut etiam stando signaret quia is quem praedicabat ad debellandum mundi principem ueniret recte praeco resurrectionis eius sedisse memoratur ut etiam sedendo figuraret eum superato mortis auctore sedem regni iam conscendisse perpetui de qua ipse paulo post discipulis apparens ait: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; et evangelista Marcus: et dominus quidem, inquit, postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris dei. Sedebat autem super lapidem reuolutum quo ostium monumenti claudebatur ut claustra inferorum sua illum uirtute deiecisse ac superasse doceret»
<cuius fons>
=   Rabanus Maurus, Homiliae in Evangelia et epistolas, hom. 2 (in sabbato sancto), PL 110, 138B-C. [MM2019]
<Non hab.>
Homiliarium Liberianum. [MM2022]
P ¶Codd. : Gz378 Li446 Ed1953 {MM2022}
52 homiliario] scrips., homel. Li446, + h om. Super Venit Maria Magdalene Ed1953
53 signaret] designaret Ed1953
54 signaret] significaret Ed1953
marg.| {CMT28d2.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest autem movere quomodo secundum Mattheum angelus super lapidem   sedebat « revolutum a monumento »s, cum Marcus dicat mulieres introeuntes in monumentum vidisse iuvenem sedentem55 in dextris, nisi intelligamus aut Mattheum56 tacuisse de angelo quem intrantes viderunt, Marcum autem de illo quem viderunt57 sedentem super lapidem, ut duos viderint et a duobus sigillatim audierint58 que dixerunt angeli de Iesu. Aut certe quod dicit 59* t: « Intrantes in monumentum », in aliqua septa macerie debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est, id est in aliquo spatio60* ante petram, in qua excisa locus factus fuerat sepulture, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris quem dicit Mattheus sedentem61 super lapidem.Q u
Sequitur:
s Lc. 24, 2.
t Mc. 16, 5.
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 63, p. 352.15-353.11: «Sed potest mouere, quomodo secundum mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento - Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse - nisi intellegamus aut mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra». [FG2013]*
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
55 sedentem Ed1953 ] om. Li446
56 Mattheum] Matheus cacogr . Li446
57 Marcum autem de illo quem viderunt] om. hom. Li446
58 audierint] audierunt Li446
59 dicit] + Marcus Ed1953
60 aliquo spatio] aliquod spatium Ed1953
61 sedentem] sedentes Li446 (cf. Mt. 27 , 61: sedentes contra sepulchrum)
Numérotation du verset Mt. 28,3 
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix.
marg.| { CMT28d1.19} SEVERIANUS. − Vultus claritas a vestium candore separatur et facies fulguri, nivi vestis62* comparatur quia fulgur de celo, nix de terra. Audi prophetam63*v: « Laudate Dominum de terra ignis, grando, nix64*. In facie ergo angeli claritas celestis servatur nature. In veste significatur gratia65 communionis humane et sic temperatur species angeli colloquentis, ut carnales66* oculi et vestium ferant placidam claritatem et ex fulgore vultus nuntium sui tremerent et revererentur auctoris.R w
v Ps. 148, 7.
w ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 75 de resurrectione, inc. «Quantum a vobis», § 6, CCSL 24A, p. 462.68-75: «Vultus claritas a uestium candore separatur, et facies fulguri, niui uestis angeli comparatur, quia fulgur de caelo, nix de terra. Audi prophetam dicentem: laudate dominum de terra, ignis, grando, nix. In facie ergo angeli claritas caelestis seruatur naturae, in ueste figuratur gratia communionis humanae, et sic temperatur species angeli colloquentis, ut carnales oculi et uestium ferant placidam claritatem, et ex fulgore uultus nuntium sui tremerent et reuererentur auctoris». [MM2019]
R ¶Codd. : Li446 (263rb ) Ed1953 {MM2019}
62 vestis] + angeli Ed1953
63 Audi prophetam] Unde propheta Ed1953
64 nix] + etc. Li446
65 gratia] om. Li446 *
66 carnales Li446 ] carnalis Ed1953
marg.| { CMT28d1.20} Idem. in alio sermone. − Quid autem facit indumentum ubi tegendi necessitas non habetur? Sed angelus nostrum habitum, nostram formam in resurrectione prefigurat67*, ubi homo ipsa corporis sui claritate vestitur.S x
x ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 77 de resurrectione, inc. «Plenum satis», § 9, CCSL 24A, p. 473.93-97: «Quid facit uestis ubi nulla est nuditas? quid indumentum, ubi tegendi necessitas non habetur? sed angelus, fratres, nostrum habitum, nostram formam, nostram similitudinem in resurrectione taliter praefigurat, ubi homo ipsa corporis sui claritate uestitur, dicente domino: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris mei». [MM2019]
S ¶Codd. : Li446 (263rb ) Ed1953 {MM2019}
67 prefigurat] prefiguratur Ed1953
marg.| {CMT28d1.21} HIERONYMUS. 68* − In candido etiam vestitu angelus signat69* gloriam triumphantis.T y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 280.1932-1933: «Nunc quoque angelus uenit custos sepulchri dominici et in uestitu candido signat gloriam triumphantis, nec non ascendente ad caelos domino duo angeli in oliueti monte cernuntur pollicentes apostolis secundum saluatoris aduentum». [FG2013]*
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
68 Hieronymus Li446² Ed1953 ] om. Li446*
69 signat] significat Ed1953
marg.| {CMT28d1.22} GREGORIUS. In homilia Pasche. 70* − Vel aliter . In fulgure terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris71 quia vero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus, et blandus iustis, recte testis resurrectionis eius angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios.U z
Unde sequitur:
z ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 21 § 3, p. 175.51-56: «Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus eius sicut fulgor et uestimenta eius sicut nix. In fulgore etenim terror timoris est, in niue autem blandimentum candoris. Quia uero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus et blandus iustis, recte testis resurrectionis eius angelus et in fulgore uultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios». [FG2013]
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
70 homilia Pasche] evangelia Ed1953
71 candoris] causa doloris Li446 *
Numérotation du verset Mt. 28,4 
Pre timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
marg.| {CMT28d1.23} RABANUS. − Timoris anxietate sunt exterriti qui amoris fiduciam non habebant et facti sunt velut mortui qui resurrectionis veritatem credere noluerunt.V aa
aa ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8, CCCM 174A, p. 771.48 sqq.: «Timoris ergo anxietate sunt exterriti, quia amoris fiduciam non habebant,"et facti sunt uelut mortui", quia resurrectionis ueritatem credere noluerunt ». [MM2023]
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| { CMT28d1.24} SEVERIANUS. In sermone Pasche. 72 − Custodiebant enim crudelitatis studio, non pietatis obsequio. Stare enim non potest quem conscientia destituit73* impellit reatus. Hinc est quod angelus percellit impios, pios alloquitur et solatur. W ab
Sequitur:
ab ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 75 de resurrectione, inc. «Quantum a vobis», § 7, CCSL 24A, p. 462.77-80: «Quare territi? quia custodiebant crudelitatis studio, non pietatis obsequio. Ruit, destituitur, stare non potest, quem conscientia destituit, impellit reatus. Hinc est quod angelus percellit impios, pios alloquitur et solatur: nolite timere uos». [MM2019]
W ¶Codd. : Li446 (263rb ) Ed1953 {MM2019}
72 Pasche] de passione Li446
73 destituit] + et Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,5 
Respondens autem angelus dixit mulieribus.
marg.| {CMT28d1.25} HIERONYMUS. − Custodes quidem timore perterriti ad instar mortuorum stupefacti iacent; et angelus tamen non illos, sed mulieres consolatur, dicens: nolite timere vos, quasi dicat: illi timeant in quibus remanet incredulitas; ceterum vos, quia Iesum queritis crucifixum, audite quod surrexerit, et promissa perfecerit. ac
Unde sequitur:
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 280.1939-1944: «Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui; respondens que angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim quod iesum qui crucifixus est quaeritis. custodes timore perterriti instar mortuorum stupefacti iacent, et tamen angelus non illos sed mulieres consolatur. nolite timere uos. illi, inquit, timeant, in his perseueret pauor in quibus permanet incredulitas; ceterum uos quia iesum quaeritis crucifixum audite quod resurrexerit et promissa perfecerit». [FG2013]
Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, queritis.
marg.| {CMT28d1.26} SEVERIANUS. − Adhuc enim crucifixum et mortuum requirebant, quarum fidem seva passionis procella turbaverat, et « temptationis eas ita74* pondus incurvaverat, ut celi Dominum quererent in sepulcro.ad
ad ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 77 de resurrectione, inc. «Plenum satis», § 10, CCSL 24A, p. 474.100-103: «Adhuc crucifixum et mortuum requirebant, quarum fidem saeua passionis procella turbauerat, et temptationis eas ita pondus incuruauerat, ut caeli dominum adhuc acerbo quaererent in sepulchro». [MM2109]
74 eas ita] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,6 
Non est hic.X
X ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d1.27} RABANUS. In homiliario. 75* − Per76* presentiam carnis, qui tamen nusquam deest per presentiam maiestatis.Y ae
Sequitur:
ae ¶Fons : Rabanus Maurus, Homiliae in Evangelia et epistolas, hom. 4 in Mc. (in die Paschae), PL 110, 142B = Expositio in Matthaeum, CCCM 174A, lib. 8, p. 772.67: «  Surrexit non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam majestatis» <cuius fons> =   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4, c. 16, CCSL 120, p. 436.1803-1805. [MM2019]
Y ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
75 homiliario] scrips., homel’ Li446, om. Ed1953
76 Per] om. Li446
Surrexit enim sicut dixit.
marg.| {CMT28d1.28} CHRYSOSTOMUS. 77* {hom.90} − Quasi dicat: et si mihi non creditis, illius mementote verborum. Deinde et alia sequitur demonstratio, cum subditur:
77 Chrysostomus] °+ In Matthaeum Ed1953
Venite et videte locum ubi positus erat Dominus.Z
Z ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d1.29} HIERONYMUS. − Ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro.AA af
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 280.1945-1946: «Venite et uidete ubi positus erat, ut si meis uerbis non creditis uacuo credatis sepulchro et gradu concito pergite ac nuntiate discipulis eius quia surrexerit et praecedit uos in Galileam, hoc est in uolutabrum gentium ubi ante error erat et lubricum et firmo ac stabili pede uestigium non ponebat». [FG2013]
AA ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d1.30} SEVERIANUS. − Angelus ergo predicit nomen, crucem dicit, loquitur passionem sed mox resurrectionem, mox Dominum confitetur. Et angelus post tanta supplicia, post sepulcrum agnoscit Dominum suum. Cur homo aut minoratum Deum in carne iudicat aut in passione existimat defecisse virtutem? Dicit autem crucifixum et ostendit locum ubi positus erat Dominus ne alter et non idem resurrexisse crederetur ex mortuis. Et si Dominus in eadem redit carne et sue resurrectionis facit indicia, quare homo in alia putat se carne rediturum? Aut carnem servus forte78* dedignatur suam, cum nostram Dominus non79 mutavit?AB ag
ag ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 76 de resurrectione 3, inc. «Superiori sermone», § 1, CCSL 24A, p. 464.9-465.23: «Angelus praedicit nomen, crucem dicit, loquitur passionem, fatetur mortem, sed resurrectionem mox, mox dominum confitetur. Et sic angelus post tanta supplicia, post sepulchrum agnoscit dominum, suam loquitur seruitutem, et iniuriam passionis totam transisse sentit totam resurrectionis in gloriam, cur homo aut minoratum deum in carne iudicat, aut in passione existimat defecisse uirtutem, aut consumptam dominationem credit seruitute? digne dicit crucifixum, ostendit locum ubi positus erat dominus, ne alter et non ipse idem resurrexisse crederetur ex mortuis. Et si dominus eadem redit carne, uulnera reportat, ipsa clauorum foramina resumit, et ipsa facit testimonia sui corporis, suae resurrectionis indicia, quae suae fuerant contumelia passionis, quare homo se in alia putat, aut in sua non putat carne rediturum? aut carnem seruus forte dedignatur suam, cum nostram dominus non mutarit ?» [MM2019]
AB ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
78 servus forte] inv. Ed1953
79 non] om. Li446
marg.| {CMT28d1.31} RABANUS. − Non autem solis vobis80 hoc gaudium magnum concessum est occulto corde tenere, sed similiter amantibus debetis illud pandere.
Unde sequitur:
80 solis vobis] solus nobis? Li446
Numérotation du verset Mt. 28,7 
Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit.AC
AC ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d1.32} SEVERIANUS. − Quasi dicat revertere ad virum, mulier iam sanata et suade fidem que perfidiam ante sanasti suasisti81*. Refer homini resurrectionis indicium cui ante ruine consilium detulisti82*. ah
Sequitur:
ah ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 77 de resurrectione, inc. «Plenum satis», § 11, CCSL 24A, p. 475.112-115: «Reuertere ad uirum, mulier iam sanata, et suade fidem, quae perfidiam suasisti; refer homini resurrectionis indicium, cui ante temptationis et ruinae consilium detulisti». [MM2019]
81 sanasti suasisti Li446 ] suasisti Ed1953
82 ruine ... detulisti] consilium ruine dedisti Ed1953
Et ecce precedet vos in Galileam.AD
AD ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d1.33} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 83* {hom.90} − Hoc autem dicit eripiens eos a periculis, ne timor fidem impediret.AE
AE ¶Codd. : Li446 (263vb ) Ed1953 {MM2019}
83 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT28d1.34} HIERONYMUS. − Mystice autem precedet vos in Galileam, hoc est in volutabrum gentilium, ubi ante error erat et84* lubricum et firmo ac stabili pede vestigium non tenebat.ai
Sequitur:
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 280.1948-1949: «Venite et uidete ubi positus erat, ut si meis uerbis non creditis uacuo credatis sepulchro et gradu concito pergite ac nuntiate discipulis eius quia surrexerit et praecedit uos in Galileam, hoc est in uolutabrum gentium ubi ante error erat et lubricum et firmo ac stabili pede uestigium non ponebat». [FG2013]*
84 et] om. Ed1953
Ibi eum videbitis ecce predixi vobis.AF
AF ¶Codd. : Li446 (263vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d1.35} BEDA. − [b] Bene autem Dominus in Galilea videtur a discipulis, qui iam de morte ad vitam, iam de corruptione ad incorruptionem transierat. Galilea quippe transmigratio interpretatur. [a] Felices femine que triumphum resurrectionis mundo annuntiare meruerunt; feliciores anime que in die iudicii, percussis pavore reprobis, gaudium beate resurrectionis intrare meruerint.AG aj
aj ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, lin. 160 sqq.. [=PL 94, 136D]: « [a] Et quam felices feminae quae angelico doctae oraculo triumphum resurrectionis mundo adnuntiare meruerunt ac mortis quam eua serpentino seducta affatu contraxit imperium praedicare dirutum. Quanto feliciores animae uirorum pariter et feminarum quotquot in die iudicii percussis pauore ac digna ultione reprobis ipsae caelesti gratia adiutae triumphare de morte et gaudium beatae resurrectionis intrare meruerint. [...] [b] Et bene in galilaea uidetur a discipulis qui iam de morte ad uitam de corruptione ad incorruptionem de poena transmigrauerat ad gloriam ut uictoriam resurrectionis non solum ostensione corporis et exhortatione sermonis sed nomine quoque loci in quo appareret et loqueretur commendaret ».
<Non hab.> Homiliarium Liberianum. [MM2022]
AG ¶Codd. : Gz378 Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
Numérotation du verset Mt. 28,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT28d2.1} HILARIUS. 85* − Mulieribus per angelum adhortatis confestim Dominus occurrit ut nuntiature exspectantibus discipulis resurrectionem non angeli potius quam Christi ore loquerentur.AH ak
Et ideo 86* dicitur:
ak ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 33 § 9, SChr 258, p. 260.10-13: «Sed confestim Dominus mulierculis per angelum adhortatis occurrit et consalutat, ut nuntiaturae exspectantibus discipulis resurrectionem non angeli potius quam Christi ore loquerentur». [MM2019]
AH ¶Codd. : Li446 (263vb ) Ed1953 {MM2019}
85 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
86 Et ideo] Unde Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,8 
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno.
marg.| {CMT28d2.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Egresse autem dicuntur a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat87 horti spatium ante lapidem effossum.AI al
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 69, p. 364.13-15: «Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant». [FG2013]
AI ¶Codd. : Li446 (263vb ) Ed1953 {MM2019}
87 ubi erat] abierat praem. Li446 * (al. m. cancel.)
marg.| {CMT28d2.3} HIERONYMUS. − Duplex autem mentes mulierum tenebat affectus timoris et gaudii et alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis et tamen uterque femineum concitabat gradum.
Unde sequitur:
Currentes nuntiate discipulis eius.
marg.| Pergebant enim ad apostolos ut per illos fidei seminarium spargeretur. Que autem sic querebant, que ita currebant, merebantur obviam habere Dominum resurgentem.AJ am
Unde sequitur:
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 280.1950-281.1959: «Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius. duplex mentes mulierum tenebat affectus timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis, et tamen uterque femineum concitabat gradum. pergebant ad apostolos ut per illos fidei seminarium spargeretur. et ecce iesus occurrit illis dicens: hauete. quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obuium habere dominum resurgentem et primae audire: hauete, ut maledictum euae mulieris in mulieribus solueretur». [FG2013]
AJ ¶Codd. : Li446 (263vb-264ra ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 28,9 
Et ecce Iesus occurrit illis dicens: Avete.
marg.| {CMT28d2.4} RABANUS. − Per hoc ostendit se omnibus iter virtutum inchoantibus ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adiuvando occurrere.AK an
an ¶Fons : Rabanus Maurus, Homiliae in Evangelia et epistolas, hom. 2 in Mt. (in sabbato sancto), PL 110, 139A = hom. 21 in Mt. (feria VI), PL 110, 184A = Expositio in Matthaeum, CCCM 174A, lib. 8, p. 775.40: «Currentibus autem eis [om. hom21] evangelizare discipulis occurrit Iesus eas que salutat, ostendens se omnibus iter uirtutem inchoantibus, ut ad salutem perpetuam [om. Beda] peruenire queant, adiuuando occurrere». <potius quam> <cuius fons> =   Beda Venerabilis , Homiliarum evangelii libri, lib. 2, hom. 7, CCSL 122, p. 228.136-139. [MM2019]
AK ¶Codd. : Li446 (264ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| marg. | {CMT28d2.5} HIERONYMUS. − Prime |pecia 57| 88 mulieres merentur audire avete ut maledictum Eve mulieris in mulieribus solveretur.AL ao
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 281.1958-1959: «Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius. duplex mentes mulierum tenebat affectus timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis, et tamen uterque femineum concitabat gradum. pergebant ad apostolos ut per illos fidei seminarium spargeretur. et ecce iesus occurrit illis dicens: hauete. quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obuium habere dominum resurgentem et primae audire: hauete, ut maledictum euae mulieris in mulieribus solueretur». [FG2013]*
AL ¶Codd. : Li446 (264ra ) Gz378 Ed1953 {MM2019}{MM2021}
88 pecia 57] + merentur Gz378
marg.| {CMT28d2.6} SEVERIANUS. − [c] In istis vero89 feminis Ecclesie figuram manere evidenter ostenditur90* quia discipulos suos Christus de resurrectione arguit trepidantes. [a] Occurrens autem istis , non potestate terret sed prevenit caritatis ardore. [b] Christus enim in Ecclesia se salutat quam suum recepit91* in corpus.AM ap
ap ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 76 de resurrectione 3, inc. «Superiori sermone», § 2, CCSL 24A, [a] p. 465.29-31: «Denique euntibus illis occurrit dominus et salutat: auete! occurrit, et non potestate terret, sed praeuenit caritatis ardore; non auctoritate turbat, sed salutat; lege sponsi, non dominantis iure onerat, sed honorat dilectione consortis». [b] p. 466.38: «Simul quia christus in ecclesia se salutat , suam sua fecit esse sic uiscera, suum sic recepit in corpus, dicente apostolo: et ipse est caput corporis ecclesiae». [c] p. 466.41-43: «In istis uero feminis ecclesiae figuram manere plenam res ipsa ostendit euidenter [inv. Sev. C Pa], quia discipulos suos christus de resurrectione nutantes arguit, trepidantes firmat ostensione lateris, clauorum cauernis, adsumptione cibi uix reuocat ad fidem». [MM2019]
AM ¶Codd. : Li446 (264ra ) Ed1953 {MM2019}
89 vero] + o Li446
90 ostenditur] ostendit Ed1953
91 recepit Li446 ] recipit Ed1953
marg.| {CMT28d2.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, [a] scilicet cum viderunt92 unum angelum, de quo narrant Mattheus et Marcus, et cum postea viderunt duos , ut narrant Lucas et Ioannes; [c] et similiter ipsius Domini bis semel scilicet illic quando Maria hortulanum putavit; et nunc iterum cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret atque a timore recrearet.AN aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 69, p. 363.3-364.24: «[a] Tunc uiderunt angelum sedentem a dextris super lapidem reuolutum a monumento, de quo angelo narrant mattheus et Marcus. tunc eis dixit: nolite timere uos; scio enim, quod iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit. uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus. […] Sic enim [b] colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum [c] et ipsius domini, semel scilicet illic, quando maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet». [FG2013]*
AN ¶Codd. : Li446 (263va ) Ed1953 {MM2019}
92 viderunt] viderant Li446
marg.| {CMT28d2.8} SEVERIANUS. − Sed ibi Marie nec93* tangendi datur facultas. Hic non solum tangendi sed tenendi copia tota conceditur.AO ar
Unde sequitur:
ar ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 76 de resurrectione 3, inc. «Superiori sermone», § 2, CCSL 24A, p. 466.52-54: «Alibi autem mariae nec tangendi datur facultas; hic non solum tangendi, sed et tenendi copia tota conceditur». [MM2019]
AO ¶Codd. : Li446 (264ra ) Ed1953 {MM2019}
93 nec Li446 ] non Ed1953
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
marg.| {CMT28d2.9} RABANUS. − Superius quidem dictum est quia clauso surrexit94 monumento ut immortale iam factum doceret esse corpus quod in monumento clausum fuerat mortuum; tenendos autem mulieribus tunc95 prebuit pedes, ut intimaret veram se carnem habere que a mortalibus tangi posset.AP
AP ¶Codd. : Li446 (264ra ) Ed1953 {MM2019}
94 cl. mon.] inv. Li446 *
95 tunc] nunc Li446
marg.| {CMT28d2.10} SEVERIANUS. 96 − [1] Iste quidem tenent pedes Christi que in Ecclesie typo, evangelice predicationis   tenent et merentur excursum, ac sic fide astringunt sui vestigia salvatoris, ut totius deitatis perveniant ad honorem. Illa autem merito auditas: « Noli me tangere », que in terris deflet Dominum, et sic in sepulcro querit mortuum ut in celis eum nesciat regnare cum patre. [2] Quod ergo eadem Maria, nunc in fidei vertice constituta, tangit Christum, ac tenet toto sanctitatis affectu, nunc imbecillitate carnis et feminea infirmitate deiecta dubitat, et tactum sui non meretur auctoris, non facit questionem. Siquidem illud de figura est, hoc de sexu; illud est97 de divina gratia, hoc de humana natura quia nos ipsi98 cum divina scimus, Dei munus est99*; cum humana sapimus, cecamur ex nobis. [3]   Tenuerunt 100 autem   pedes eius ut scirent in capite Christi virum esse, se autem esse in pedibus Christi, et datum sibi virum sequi, non preire per Christum101*. Quod autem dixerat angelus, dicit et Dominus, ut quas firmaverat102 angelus, Christus redderet firmiores.AQ at
as Io. 20, 17.
at ¶Fons : <revera> [1] Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 76 de resurrectione 3, inc. «Superiori sermone», CCSL 24A, § 3, p. 466.55-467.61: «Istae tenent pedes christi, quae in ecclesia typum evangelicae praedicationis tenent et merentur ex cursu, ac sic fide tangunt sui uestigia saluatoris, ut ad totius deitatis pertingant gloriam, perueniant ad honorem. Illa autem merito audit: noli me tangere, quae in terris deflet dominum, et sic in sepulchro quaerit mortuum, ut eum in caelis nesciat regnare cum patre». [2] § 3, p. 467.70-77: «Quod ergo eadem maria nunc fidei uertice constituta, nunc in ecclesiae sublimata fastigio, et tangit christum, et tenet toto sanctitatis affectu, nunc inbecillitate carnis et feminea infirmitate deiecta dubitat, et tactum sui non meretur auctoris, non facit quaestionem, siquidem illud de figura est, hoc de sexu; illud est de diuina gloria, hoc de humana natura, quia nos idem ipsi cum diuina scimus, dei munus est; cum humana sapimus, caecamur ex nobis». [3]   Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 80 de resurrectione 7, inc. «Sermone proximo», § 6-7, CCSL 24A, p. 494.71-77: «  Accesserunt et tenuerunt pedes eius, ut scirent in capite christi uirum esse, se esse in pedibus christi, et datum sibi uirum sequi, non praeire per christum. [§ 7] Dicit eis: nolite timere. Quod dixerat angelus, dicit et dominus, ut quas firmauerat angelus, christus redderet firmiores. Nolite timere   , sed ite, dicite fratribus meis, ut eant in galilaeam ;   ibi me uidebunt ». [MM2019]
AQ ¶Codd. : Li446 (264rb ) Ed1953 {MM2019}
96 Severianus] + In sermone de resurrectione Ed1953
97 est] om. Ed1953
98 ipsi] Christi cacogr . Rusch
99 Dei munus est Li446 ] Deo vivimus Ed1953
100 Tenuerunt] Tenerunt Li446
101 per Christum Li446 ] ipsum Ed1953
102 firmaverat] firmaverit Li446
marg.| Unde 103* sequitur:
103 Unde] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,10 
Tunc ait illis Iesus: Nolite timere.
marg.| {CMT28d2.11} HIERONYMUS. − Et in Veteri et in Novo Testamento hoc semper observandum est quod quando angustior aliqua104* apparuerit visio, primum timor pellatur, ut sic, mente placata, possint que dicuntur, audiri.AR au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 281.1965-1968: «Tunc ait illis iesus: nolite timere. et in ueteri et in nouo instrumento hoc semper obseruandum est quod quando augustior aliqua apparuerit uisio, primum timor pellitur ut sic mente placata possint quae dicuntur audiri». [FG2013]*
AR ¶Codd. : Li446 (264rb ) Ed1953 {MM2019}
104 aliqua] om. Ed1953
marg.| {CMT28d2.12} HILARIUS. 105* {c. ult} − In contrarium autem ordo cause principalis est redditus ut quia a sexu muliebri cepta mors esset, ipsi primum resurrectionis glorie et visus et nuntius redderetur. Unde Dominus subdit:
105 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galileam ibi me videbunt.
marg.| {CMT28d2.13} SEVERIANUS. 106* − [a] Vocat fratres quos corporis sui fecit esse germanos. [b] Vocat fratres quos patris sui adoptavit in filios. [c] Vocat fratres quos benignus heres sibi prestitit coheredes.107.AS av
av ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 80 de resurrectione 7, inc. «Sermone proximo», § 7, p. 494.79-81: «[a] Vocat ergo [om. Pa] fratres, quos corporis sui fecit esse germanos; [b] uocat fratres, quos patris sui adoptauit in filios; [c] uocat fratres, quos benignus haeres sibi praestitit cohaeredes». [MM2019]
AS ¶Codd. : Li446 (264rb ) Ed1953 {MM2019}
106 Severianus] + In sermone de Resurrectione Ed1953
107 Vocat ... coheredes] [a] [c] [b] inv. Ed1953
marg.| {CMT28d2.14} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Quod autem Dominus non ubi primum se monstraturus erat, sed in Galilea, ubi postea visus est, se videndum mandavit et per angelum et per seipsum, quemvis fidelem facit intentum ad querendum, in quo mysterio dictum intelligitur. [b] Galilea namque interpretatur vel transmigratio vel revelatio. Prius itaque, secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli predicantes evangelium nullo modo crederent, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum prepararet. Et hoc intelligitur precedet vos in Galileam. Quod autem subdituraw: «ibi eum videbitis» sic intelligitur id est ibi membra eius invenietis; ibi vivum corpus eius in his qui vos susceperint, agnoscetis. Secundum autem quod Galilea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua equalis est Patri. Illa erit revelatio tamquam vera Galilea, « cum similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est »ax. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto seculo in illam eternitatem. ay
aw Mt. 28, 7.
ax 1Io. 3, 2.
ay ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 80, p. 385.21-386.7: «Verum tamen quod dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 86, p. 392.4-393.10: «Galilaea namque interpretatur uel transmigratio uel reuelatio. prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia christi gratia de populo israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis. secundum illud autem quod Galilaea interpretatur reuelatio non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit aput iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non conprehendunt. illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 28,
distinctio 3 
marg.| marg. | {CMT28d3.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 108* {hom.91} − Signorum que circa Christum apparuerunt, quedam fuerunt orbi terrarum communia, puta tenebre, quedam propria militibus custodientibus, sicut mira angeli apparitio et terremotus, que propter milites facta sunt, ut stupefierent, et ab ipsis fiat testimonium veritatis. Veritas enim a contrariis109 divulgata magis refulget110, quod et contigit111.
Unde dicitur:
108 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
109 contrariis] contrarius Li446*
110 refulget] refulge Li446* (al. m.)
111 contigit] + et Li446
Numérotation du verset Mt. 28,11 
Que cum abiissent,
marg.| scilicet mulieres,AT
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia que facta fuerant.
marg.| {CMT28d3.2} RABANUS. − Simplex quidem animi qualitas et indocta hominum rusticitas sepe veritatem rei, ut est, sine fraude manifestat; at contra versuta malignitas falsitatem verisimilibus verbis pro vero commendare decertat.AU
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT28d3.3} HIERONYMUS. − Principes ergo sacerdotum qui debuerant converti ad penitentiam et Iesum querere resurgentem, perseverant in malitia et pecuniam que ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut et ante triginta argenteos Iude112* dederunt proditori. AV az
Unde sequitur:
az ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 281.1980-282.1984: «Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos uos faciemus. custodes miraculum confitentur, ad urbem conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae uiderint, quae facta conspexerint. illi qui debuerant conuerti ad paenitentiam et iesum quaerere resurgentem, perseuerant in malitia et pecuniam quae ad usus templi data fuerat uertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos iudae dederant proditori. omnes igitur qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant uoluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem saluatoris». [FG2013]*
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
112 Iude] inde Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,12 
Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
Numérotation du verset Mt. 28,13 
dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus.
marg.| {CMT28d3.4} SEVERIANUS. 113* − Non enim contenti sunt interfecisse magistrum114* quomodo discipulos possint perdere115* moliuntur116* discipulorum crimen esse faciunt virtutem magistri. Plane amiserunt milites, perdiderunt Iudei; sed discipuli magistrum suum non furto, sed fide; virtute, non fraude; sanctitate, non crimine; vivum, non mortuum sustulerunt117.AW ba
ba ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 80 de resurrectione 7, inc. «Sermone proximo», § 8, CCSL 24A, p. 495.95-100: «Non contenti interfecisse magistrum, quomodo discipulos possent perdere moliuntur; discipulorum crimen esse faciunt uirtutem magistri. Venerunt nocte discipuli eius, et furati sunt eum. Plane amiserunt milites, perdiderunt iudaei, sed discipuli magistrum suum non furto, sed fide, uirtute, non fraude, sanctitate, non crimine, uiuum, non mortuum sustulerunt». [MM2019]
AW ¶Codd. : Li446 (264vb ) Ed1953 {MM2019}
113 Severianus] Sever. Li446, + In sermone de resurrectione Ed1953
114 magistrum Li446 ] + immo etiam Ed1953
115 p. p. Li446 .] inv. Ed1953
116 moliuntur Li446 ] + et Ed1953
117 sustulerant Li446
marg.| {CMT28d3.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 118* {hom.91} − Qualiter enim furarentur discipuli, homines pauperes et idiote, et neque apparere audentes? Si enim adhuc Christum vivum videntes fugerunt, qualiter mortuo eo non timuissent tot militum multitudinem? Numquid ostium sepulcri poterant evertere? Lapis enim imminebat magnus, multis indigens manibus. numquid etiam non erat sigillum superimpositum? Propter quid autem non furati sunt prima nocte, quando nullus sepulcro affuit sabbato enim petierunt a Pilato custodiam. Quid autem sibi volunt hec sudaria que Petrus vidit iacentia si enim vellent furari, non essent nudum corpus furati; non solum ne iniuriarentur, sed ne etiam in exeundo tardarent et tribuerent militibus se detinendi facultatem; maxime quia myrrha erat corpori et vestimentis affixa, ita glutinosa ut non facile esset a corpore avellere vestimenta quare non persuasibilia sunt que de furto dicta sunt. Unde per que resurrectionem obumbrare conantur, per hec eam faciunt clarere. Dicentes enim quod discipuli furati sunt, confitentur non esse corpus in sepulcro. Furtum autem ostendit esse mendax custodia militum et discipulorum pavor.
118 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT28d3.6} REMIGIUS. − Sed si custodes dormierunt, quomodo furtum viderunt? Et si non viderunt, quomodo testes fuerunt? Et ideo quod voluerunt facere non potuerunt.AX
AX ¶Codd. : Li446 (265ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| { CMT28d3.7} GLOSSA<TOR>. − Ne autem timore presidis 119* a mendacio revocarentur, timentes propter negligentiam puniri, subdunt :
119 presidis Li446 ] principis Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,14 
Et si hoc auditum fuerit a preside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus.AY bb
bb ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino..
<Non hab.> Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 1-4], ed. Gloss-e . PL LLT [MM2019]
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d3.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 120* {hom.91} − Vide omnes corruptos. Pilatus enim ipse persuasus est, plebs iudaica commota est, milites corrupti sunt.
Unde sequitur:
120 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,15 
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti.
marg.| Si pecunia apud discipulum tantam habuit virtutem ut eum faceret magistri proditorem, non mireris si pecunia milites superantur.AZ
AZ ¶Codd. : Li446 (265ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT28d3.9} HILARIUS. − Emitur ergo resurrectionis silentium et mendacium furti argento, quia honore scilicet seculi, si121* qui in pecunia est et cupiditate, Christi gloria denegatur122.BA
BA ¶Codd. : Li446 (265rb ) T46 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
121 si] om. T46 Ed1953
122 denegatur] negatur T46
marg.| {CMT28d3.10} RABANUS. − Sicut autem sanguinis reatus, quem sibi et posteris suis ipsi imprecabantur, gravis123* peccatorum sarcina illos premit; ita emptio mendacii per quod resurrectionis denegant veritatem, reatu eos constringit perpetuo.BB
Unde sequitur:
BB ¶Codd. : Li446 (265rb ) T46 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
123 gravis] gravi Ed1953, hic expl. mutil. T46 (178vb)
Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos usque in hodiernum diem.
marg.| {CMT28d3.11} SEVERIANUS. −  Apud Iudeos quidem   divulgatum est , non apud Christianos. Quod enim in Iudea Iudeus obscurabat auro, fide toto claruit in mundo.BC bc
bc ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 76 de resurrectione 3, inc. «Superiori sermone», § 4, CCSL 24A, p. 468.91-93: «Apud iudaeos: numquid apud christianos? iudaee, quod tu in iudaea obscurabas auro, fide toto claruit et eluxit in mundo». [MM2019]
marg.| {CMT28d3.12} HIERONYMUS. − Omnes autem qui stipe templi et his que conferuntur ad usus Ecclesie abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem salvatoris124*.BD bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 282.1984-1987: «Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos uos faciemus. custodes miraculum confitentur, ad urbem conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae uiderint, quae facta conspexerint. illi qui debuerant conuerti ad paenitentiam et iesum quaerere resurgentem, perseuerant in malitia et pecuniam quae ad usus templi data fuerat uertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos iudae dederant proditori. omnes igitur qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant uoluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem saluatoris». [FG2013]
124 sanguinem salvatoris] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 28, 16-20 legitur feria 6 in octava Paschae: Ordinarium OP 670 = Cist. 74 = Rom. = homéliaires carolingiens (Barré)]
marg.| { CMT28d4.1} BEDA. In homiliario. 125* − Postquam dominicam resurrectionem ab angelo nuntiatam, beatus Mattheus asseruit, visionem Domini etiam a discipulis impletam refert, dicens:
125 homiliario] scrips., omel. Li446, in ho. Ed1569, homelia Super Venit Maria Magdalene Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,16 
Undecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem ubi constituerat illis Iesus.
marg.| Nam « pergens Dominus ad passionem », ait discipulisbe: « Postquam resurrexero126* precedam vos in Galileam ». Angelus quoque mulieribus aitbf: « Dicite discipulis eius quia precedet vos in Galileam ». Quapropter iussioni magistri obedientia discipulorum obsequitur. Recte autem undecim discipuli ad adorandum pergunt. Iam enim unus perierat, qui Dominum ac magistrum suum tradiderat.BE bg
be Mt. 26, 32.
bf Mc. 16, 7.
bg Fons : <revera> Haimo [Autissiodorensis], Homiliarium Liberianum, n° 15 in Mt. 28, 16-20 inc. « Sedulis et continuis praeconiis... » (feria 6 Paschae), ed. Francesco Liverani, Firenze, 1863, p. 304 [= Barré L35] : «Postquam enim dominicam resurrectionem angelis annuntiatam beatus Matthaeus asseruit visionem Domini etiam a discipulis impletam refert dicens : Undecim discipuli abierunt in Galilaeam. Nam pergens Dominus ad passionem ait discipulis postquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam Angelus quoque ait mulieribus dicite discipulis ejus et Petro quia surrexit Dominus ecce praecedet vos in Galilaeam. Quapropter jussionem magistri obedientia discipulorum obsequitur. Quia Matthaeus evangelista declarat dicens undecim discipuli in Galilaeam abierunt et cetera. Recte autem undecim discipuli ad adorandum pergunt. Jam enim unus perierat qui Dominum ac magistrum suum tradiderat et laqueo se suspenderat».
<cuius fons> Cf.   Haimo [  Autissiodorensis] , Homiliare. Homiliae de tempore, hom. 78 (feria 6 Paschae), PL 118, 484A [Barré, Homéliaires, H.2.6]: valde differt.
¶Nota 1 : Le travail d’identification des vecteurs directs de la documentation thomasienne est encore à ses débuts. Lors de son enseignement romain, Thomas a potentiellement eu accès aux homéliaires des églises de la Ville dont plusieurs sont encore accessibles. La concordance entre le texte restauré de la Catena et les leçons propres de ces manuscrits est l’indice de leur utilisation directe par Thomas. Dans le cas précis des sentences CMT28d4.1, CMT28d4.22, CMT28d4.12, on constate l’utilisation d’une version tardive des Tractatus d’Haymon d’Auxerre, essentiellement diffusée en Italie, à laquelle la critique donne aujourd’hui le nom d’Homeliarium Liberianum, en référence à un de ses plus anciens témoins (10e s.) provenant du monastère romain de Sainte-Bibiane, conservé à Sainte-Marie-Majeure ; cf. H.   Barré , Homéliaires carolingiens, p. 195-208, 338 et M. Morard, Famosus Glossator, t. 2 : catalogue des sources. La comparaison textuelle de ce dernier avec la Catena démontre une dépendance étroite et exclut le recours à l’homéliaire original d’Haymon (PL 118). Le texte libérian était aussi accessible en France sous une forme dégradée et incomplètedont l’état actuel ne permet d’établir des liens avec les trois homélies citées par CMT28. Le manuscrit de Saint-Marie-Majeure, aujourd’hui amputé de ses 8 premiers cahiers est acéphale et ne comporte aucune attribution (Saxer 2001, p. 627), alors que la majorité des autres témoins analysés par Barré sont attribués à Haymon. Comme l’autorité d’Haymon est reçue par la Catena, il est douteux que Thomas ait utilisé un manuscrit qui lui soit explicitement attribué.
¶Nota 2 :L’autorité de Bède renvoie dans la CMT pour partie à des textes authentiques, pour partie à des textes inauthentiques. Ces attributions relèvent souvent de la documentation manuscrite de Thomas, mais pas seulement. Il semble en fait que Thomas considère Bède comme l’autorité fontale, source des homéliaires carolingiens. Il lui rattache donc par défaut les textes anonymes rencontrés dans les homéliaires, composites ou non, qu’il associe à cette période. Cela est patent quand il cite le commentaire d’Anselme de Laon sous le nom de Bède alors qu’ailleurs il lui attribue l’autorité de la Glose. On ne peut exclure cependant qu’il ait volontairement réattribué des textes en rejetant des indications formelles lues dans les manuscrits utilisés. Le lemme « Beda In homeliario » coiffe 12 sentences de la CMT dont les 9 premières sont extraites de l’homéliaire authentique de Bède et les trois dernières de l’Homeliarium Liberianum. Jusqu’à plus ample informé, soit Thomas a attribué à Bède des homélies anonymes, soit il a utilisé un exemplaire composite de l’homéliaire de Bède. [MM2019] [MM2022]
126 resurrexero] surrexero Ed1953
marg.| {CMT28d4.2} HIERONYMUS. − Post resurrectionem ergo Iesus in Galilee monte conspicitur, ibique adoratur; licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem.BF bh
Sequitur enim 127*:
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 282.1989-1991: «Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus. post resurrectionem iesus in Galileae monte conspicitur ibi que adoratur, licet quidam dubitent et dubitatio eorum nostram augeat fidem. tunc manifestius ostenditur thomae et latus lancea uulneratum et manus fixas demonstrat clauis». [FG2013]*
127 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,17 
Et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt.
marg.| {CMT28d4.3} REMIGIUS. − Hoc autem Lucas evangelista plenius manifestat. Refert enim quia cum Dominus resurgens a mortuis128* apparuisset discipulis, ipsi conturbati et exterriti, existimabant se spiritum videre.BG bi
bi ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 28), c. 97, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 298rb ; c. 96, BAV, Vat. lat. 648, f. 266rb : «Lucas evangelista plenissime manifestat. Refert enim quia cum Dominus resurgens a mortuis apparuisse discipulis, ipsi conturbati et conterriti, existimabant se spiritum videre.» [MM2019]
128 mortuis] + ipse Ed1953
marg.| {CMT28d4.4} RABANUS. − In monte quidem apparuit eis Dominus, ut significaret quoniam corpus, quod de communi generis humani terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevaverat; et ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis voluptatibus ad superna studeant desideria transire. Iesus autem discipulos in Galileam precedit, quia Christus resurrexit129 a mortuis primitie dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et130 suo ordine ad vitam de morte transmigrant131, in sua specie divinitatem contemplantes; et huic congruit quod Galilea revelatio interpretatur.BH
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953, def. T46 {MM2021}
129 resurrexit] surrexit Li446
130 et] + in Li446
131 transmigrant] transmigravit Li446
marg.| {CMT28d4.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Sed considerandum est quomodo corporaliter in Galilea Dominus videri potuerit quia enim non ipso die quo resurrexit, visus est, manifestum est nam in Hierusalem visus est eo die in initio noctis, ut Lucas et Ioannes aptissime consonant. Neque etiam in sequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisse Dominum, ubi primo vidit eum Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius: nisi quis dicat non illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulorum illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. sed occurrit aliud quod obsistit; Ioannes enim quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse Dominumbj: « Hoc iam tertio inquit manifestavit se Iesus discipulis suis »; [c] quod intelligendum est ad numerum dierum retulisse, non ad numerum manifestationum. [b] Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam eum Thomas vidisset, ab undecim discipulis quibusque Dominum visum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto; [d] ac per hoc cogimur intelligere, post omnia factum esse quod eum in monte Galilee discipuli undecim viderunt. [e] Invenimus itaque apud quatuor evangelistas decies commemoratum Dominum visum ab hominibus esse post resurrectionem semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto ubi vidit eum Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octavo in monte Galilee secundum Mattheum; nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nube, cum in celum ascenderet quod Marcus et Lucas commemorant. [f] Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in celum.132 bk
bj Io. 21, 14.
bk ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 81, p. 386.8-387.7: «Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente mattheo: undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis dominus, et uidentes eum adorauerunt. quidam autem dubitauerunt. quia enim non ipso die, quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis lucas et iohannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. quando ergo uiderunt dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit iohannes ad mare tiberiadis - tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt -, sed secundum id quod dicit mattheus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli iesus praecesserat. nam ita narrare apparet, quod illic eum reppererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. non ergo ipso die, in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit iohannes discipulis apparuisse dominum, ubi eum primo uidit thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit thomas, qui in illis undecim fuerat? nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc apostoli uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum».   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 82, p. 387.23-388.18: «Sed occurrit aliud quod obsistat. iohannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare tiberiadis a septem piscantibus uisum esse dominum, hoc iam tertio, inquit, manifestatus est iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. [b] si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis dominum uisum, non erit hoc ad mare tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto.quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio iohannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc [c] intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in evangelio claret, ter se manifestauit, semel petro, iterum duobus illis, quorum erat unus cleopas, tertio plurimis iam inde conloquentibus noctis exordio, sed hoc totum iohannes ad unum diem referens semel conputat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et thomas; tertio uero ad mare tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. [d] ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum mattheum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut inpleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat. [e]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 83, p. 388.21-389.6: «Inuenimus itaque aput quattuor evangelistas deciens commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalem ubi non erat thomas, sexto ubi eum uidit thomas, septimo ad mare tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum mattheum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem postquam locutus est eis, adsumptus est in caelum, lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foras in bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis». [f]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 25, § 83, p. 389.22-290.2: «Sed non omnia scripta sunt, sicut iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies quadraginta priusquam ascendisset in caelum». [FG2013]
132 Ed1953 , def. T46
marg.| {CMT28d4.6} REMIGIUS. − Videntes ergo discipuli Dominum cognoverunt, et idcirco dimissis in terram133 vultibus adorabant. Et ideo pius et clemens magister, ut omnem dubietatem auferret a cordibus eorum, accedens ad eos corroboravit in fide.BI bl
Unde sequitur:
bl ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 28), c. 97, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 298rb ; c. 96, BAV, Vat. lat. 648, f. 266rb : «Videntes discipuli Dominum cognoverunt [+ eum V648²], et quia didicerunt illum esse Dominum idcirco missis [dimissis V648] in terram vultibus adorabant eum. Sed inerat mentibus illorum contempnenda dubietas quoniam non putabant se videre corpus resuscitatum a mortuis in quo fuerat passus, sed spiritum quem, finita passione, in manu Patris commendavit. Et ideo pius et clemens magister ut omnem dubietatem auferret a cordibus eorum, accedens [+ ad Bar548²] eos qui credebant, in fide corroboravit et illos qui dubitant, ad fidei gratiam convocavit. Et hoc est quod dicit evangelia: Et   accedens   Ihesus   locutus   est   eis   dicens : Data   est   mihi   omnis   potestas   in   celo   et   in   terra ». [MM2019]
133 terram] terra Li446
Numérotation du verset Mt. 28,18 
Et accedens Iesus locutus est134 eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
134 est] in Li446
marg.| {CMT28d4.7} HIERONYMUS. − Illi autem potestas data est qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui postea resurrexit.BJ bm
bm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 282.1995-1997: «Accedens iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. illi potestas data est qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus iacuerat, qui postea resurrexit. in caelo autem et in terra potestas data est ut qui ante regnabat in caelo, per fidem credentium regnet in terris». [FG2013]*
marg.| {CMT28d4.8} RABANUS. − Non enim hoc de135 coeterna patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, secundum quam “minoratus est paulo minus ab angelis” bn.BK
bn Cf. Ps. 8, 6; Hbr. 2, 7.
135 de Li446 ² Ed1953 ] om. Li446*
marg.| {CMT28d4.9} SEVERIANUS. − Filius quippe Dei virginis filio, Deus homini, divinitas carni contulit, quod semper ipse cum patre possedit.BL bo
bo ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 80 de resurrectione 7, inc. «Sermone proximo», § 9, CCSL 24A, p. 406.105-107: «Filius dei uirginis filio, deus homini, diuinitas carni contulit, quod semper cum patre possedit et spiritu». [MM2019]
marg.| {CMT28d4.10} HIERONYMUS. − In celo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in celo, per fidem credentium regnet in terris.BM bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 282.1997-1999: «Accedens iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. illi potestas data est qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus iacuerat, qui postea resurrexit. in caelo autem et in terra potestas data est ut qui ante regnabat in caelo, per fidem credentium regnet in terris». [FG2013]*
marg.| {CMT28d4.11} REMIGIUS. − Quod ergo Psalmista de resurgente Domino dicitbq: «Constituisti eum super opera136 manuum tuarum», hoc nunc Dominus dicit: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra . Et hic sciendum quia antequam Dominus surrexisset a mortuis, noverant angeli se subiectos homini Christo. Volens ergo Christus etiam hominibus notum fieri quod data esset sibi   omnis potestas in celo et in terra , predicatores misit qui verbum vite cunctis nationibus predicarent.BN br
bq Ps. 8, 7.
br ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 28), c. 97, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 298va ; c. 96, BAV, Vat. lat. 648, f. 266va : «Quod ergo psalmista de resurgente Domino dicit Deo Patri: «Constituisti eum super opera manuum tuarum», hoc est quod ipse Dominus resurgens a mortuis dixit discipulis suis: Data   est   mihi   omnis   potestas   in   celo   et   in   terra . Et hoc sciendum quia antequam Dominus resurrexisset a mortuis, noverant angelice potestates in celo se iure [ in ras. Bar548, sub iure in ras. V648] subditas homini esse que specialiter noverant a suo creatore assumptum. Sed ceci homines in terra dedignabantur ei subici quem communi mortalitate videbant secum indutum. Despiciebant etiam divinam eius potentiam in miraculis intelligere quem humanam infirmitatem noverant in passionibus tollerare. Mediator ergo Dei et hominum homo Christus Ihesus volens etiam hominibus notum fieri quod data est ei omnis potestas in celo et in terra ut ipsi homines simul cum angelis vitam possent habere perpetuam, misit predicatores qui per orbem terrarum cunctis nationibus verbum vite predicarent. Et hoc est quod ait: Euntes   docete   omnes   gentes   baptizantes eos etc.». [MM2019]
136 opera] omnia cacogr. Li446
marg.| Unde subditur 137:
137 subditur] sequitur Ed1953
Numérotation du verset Mt. 28,19 
Euntes ergo docete omnes gentes.
marg.| { CMT28d4.12} BEDA. In homiliario. 138* − Qui139 enim ante passionem suam dixeratbs: « In viam gentium ne abieritis », surgens a mortuis dicit140: Docete omnes gentes . Quapropter confundantur Iudei qui dicunt Christum tantummodo ad suam141* salutem esse venturum. Erubescant et Donatiste142, qui localiter Christum concludere cupientes, dixerunt eum tantummodo in Africa esse, non in aliis regionibus.BO bt
bs Mt. 10, 5.
bt ¶Fons : <revera> Haimo [Autissiodorensis], Homiliarium Liberianum, n° 15 in Mt. 28, 16-20 inc. « Sedulis et continuis praeconiis... » (feria 6 Paschae), ed. Francesco Liverani, Firenze, 1863, p. 305 [= Barré L35] : «Qui enim ante passionem suam dixerat in viis gentium ne abieritis et in civitatem samaritanorum ne intraveritis surgens a mortuis praecepit discipulis dicens euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Non dixit judaeos non donatistas sed omnes gentes. Quapropter confundantur judaei qui dicunt Christum tantummodo ad suam salutem venturum non ad nostram. Audiant Dominum dicentem euntes docete omnes gentes baptizantes eos. Erubescant et donatistae qui localiter Christum concludere cupientes dixerunt eum tantummodo in Africa esse et non in aliis regionibus».
<cuius fons> Cf.   Haimo [  Autissiodorensis] , Homiliare. Homiliae de tempore, hom. 96 (Ascensio), PL 118, 544A [Barré, Homéliaires, H.2.14]: «Qui enim prius dixerat , «In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Mt. 10)» nunc post resurrectionem ascensurus in coelum, praecepit, dicens: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae:» quod est dicere, omni nationi hominum. Quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, dicens : «Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes [544A] eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quapropter erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum tantum ad salutem suam esse venturum, et non ad aliorum, cum ipse dicat: «Ite, baptizate omnes gentes. Erubescant et Donatistae, qui, eum localiter includere volentes, dixerunt eum in Africa tantum esse, et non in aliis mundi partibus, cum idem ipse dicat: Euntes in mundum universum». [MM2022]
138 homiliario] scrips., omel. Li446, homelia Super Venit Maria Magdalene Ed1953
139 Qui] Quidam Li446
140 dicit] + ite Ed1953
141 suam Mt366 Ed1953] om. Li446
142 donatiste] donistice Li446
marg.| {CMT28d4.13} HIERONYMUS. − Primum ergo docent omnes gentes, deinde doctas intingunt in aqua non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem.
Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
marg.| ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque trinitatis unus Deus est143* bu.144
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 282.2000-2006: «Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. primum docent omnes gentes, deinde doctas intingunt aqua. non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum nisi ante anima fidei susceperit ueritatem. baptizantur autem in nomine patris et filii et spiritus sancti ut quorum est una diuinitas, sit una largitio; nomen que trinitatis unus deus est». [FG2013]
143 est Li446] om. Ed1953
144 Ed1953 , def. T46 {MM2021}
marg.| {CMT28d4.14} SEVERIANUS. − Omnes ergo gentes potestas una eademque recreat ad salutem quas creavit ad vitam.BP bv
bv ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 80 de resurrectione 7, inc. «Sermone proximo», § 9, CCSL 24A, p. 496.108-110: «Et ideo ait: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut omnes gentes potestas una eadem que recrearet ad salutem, quas crearat ad uitam». [MM2019]
marg.| {CMT28d4.15} DIDYMUS. In libro de Spiritu Sancto. 145* − Licet autem quis possit existere146* mentis aliene, qui ita baptizare conetur ut unum de predictis nominibus pretermittat, videlicet contrarius Christo legis datori147*; tamen sine perfectione baptizabit, immo penitus a peccatis liberare non poterit quos a se existimaverit baptizatos. Ex his autem colligitur quam indivisa sit substantia trinitatis et Patrem vere Filii esse patrem, et Filium vere Patris filium et Spiritum sanctum vere Patris et Dei148* esse Spiritum, et insuper sapientie et veritatis, id est filii Dei. Hec est ergo salus149* credentium et dispensatio ecclesiastice discipline in hac trinitate perficitur.BQ bw
bw ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 24, PL 23, 124A-B: «Licet enim quis possit existere saxei (ut ita dicam) cordis, et penitus mentis alienae: qui ita baptizare conetur, ut unum de praeceptis nominibus praetermittat: videlicet contrarius legislator Christi: tamen sine perfectione baptizabit: immo penitus a peccatis liberare non poterit, quos a se baptizatos existimaverit. Ex his colligitur, quam indivisa sit substantia Trinitatis, et Patrem vere Filii esse patrem, et Filium vere Patris filium: et Spiritum sanctum vere Patris et Dei esse Spiritum: et insuper sapientiae et veritatis, id est Filii Dei. Haec est salus ergo credentium, et dispensatio Ecclesiasticae disciplinae in hac Trinitate perficitur». [MM2019]
145 In libro] om. Ed1953
146 existere] + saxei ut ita dicam cordis et penitus Ed1953
147 legis datori] legislatori Ed1953
148 Dei] + filii Ed1953
149 ergo salus] salus Ed1953
marg.| {CMT28d4.16} HILARIUS. In secundo de Trinitate 150 . − [a] Quid enim in hoc sacramento salutis humane non continetur ? Plena sunt omnia, ut a pleno et perfecto prolata. [c] Habet enim nature sue nomen in Patre sed pater tantum est. Non enim humano modo habet aliunde quod pater est. Ipse ingenitus, eternus, habens in se semper ut semper sit soli filio notus. [d] Filius autem est progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientia sapientie151*, gloria glorie152*, imago invisibilis Dei, forma Patris ingeniti. [e] Spiritus autem sanctus non potest a confessione Patris et Filii separari. [f] Et quidem ubique non deest hic153* exspectationis nostre solacium. Hic in donorum operationibus future spei pignus est, hic mentium lumen, hic splendor animorum est. [b] Hec igitur licet mutare non possint heretici, afferunt tamen humana commenta ut Sabellius patrem extendat154* in filium, idque nominibus potius confitendum putet155* esse quam rebus, cum ipsum sibi filium156* proponat et patrem; ut Ebion, omne initium ex Maria concedens157, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; ut Ariani, qui ex nihilo atque ex tempore formam et sapientiam et virtutem Dei procedunt158. Quid autem mirum est ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in filio largitore eius tam temerarii sunt auctores?BR bx
bx ¶Fons :
[a] Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 2, c. 1, CCSL 62, lin. 8-9 sqq.: «Quid enim in eo de sacramento salutis humanae non continetur? Aut quid est quod sit reliquum aut obscurum? Plena sunt omnia ut a pleno et perfecto profecta. Nam et uerborum significationem et efficientiam rerum et negotiorum ordinem et naturae intellegentiam conpraehendunt [...]».
[b]   Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 2, c. 4, CCSL 62, lin. 1-19: «Haec igitur licet mutare de eo quod sint nullo modo possint, adferunt tamen doctrinas nouas et humana commenta: ut Sabellius Patrem extendit in Filium, id que nominibus potius confitendum putet esse quam rebus, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponat et Patrem; ut Hebion omne initium ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat: neque subsistens antea quod in principio apud Deum erat Deus uerbum uirgo susceperit, sed carnem genuerit per uerbum: quia in uerbo antea, non existentis unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum uocis elatum; ut aliqui huius nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo adque a tempore formam et sapientiam et uirtutem Dei prouehunt, ne si ex Patre sit Filius, Deus sit inminutus in Filium, solliciti nimium ne Patrem Filius ab eo natus euacuet: adque idcirco Deo in Fili creatione subueniant, eum ex non extantibus conparando, ut intra naturae suae perfectionem Pater, quia nihil ex eo sit genitum, perseueret. Iamuero quid mirum ut de Spiritu sancto diuersa sentiant, qui in largitore eius creando et demutando et abolendo tam temerarii sint auctores».
[c]   Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 2, c. 6, CCSL 62, lin. 23-27: «Habet tamen naturae suae nomen in Patre, sed Pater tantum est. Non enim humano modo habet aliunde quod Pater est. Ipse ingenitus aeternus, habens in se semper ut semper sit. Soli Filio notus, quia Patrem nemo nouit nisi Filius et cui uoluerit Filius reuelare, neque Filium nisi Pater. Illis scientia mutua est, illis uicissim cognitio perfecta. Et quia Patrem nemo nouit nisi Filius, de Patre una cum reuelante Filio qui solus testis fidelis est sentiamus. [...]».
[d]   Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 2, c. 8, CCSL 62, lin. 4-8: «Filium mens consternatur adtingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est enim progenies ingeniti, unus ex uno, uerus a uero, uiuus a uiuo, perfectus a perfecto, uirtutis uirtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago inuisibilis Dei, forma Patris ingeniti [...]».
[e]   Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 2, c. 29, CCSL 62, lin. 1-6: «De Spiritu autem sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est. Sed sileri a nobis eorum causa qui nesciunt non potest. Loqui autem de eo non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus confitendus est. Et quidem puto an sit non esse tractandum. Est enim, quandoquidem donatur accipitur obtinetur. Et qui confessioni Patris et Fili conexus est, non potest a confessione Patris et Fili separari. Inperfectum est nobis totum, si aliquid desit a toto».
[f]   Hilarius Pictaviensis ,   D e Trinitate, lib. 2, c. 35, CCSL 62, lin. 16: «Et quod ubique non deest, in tantum datur, in quantum quis uolet sumere, in tantum residet, in quantum quis uolet promereri. Hoc usque in consummationem saeculi nobis cum, hoc expectationis nostrae solacium, hoc in donorum operationibus futurae spei pignus est, hoc mentium lumen, hic splendor animorum est [...]». [MM2019]
150 secundo de Trinitate] Mattheum Ed1953
151 Sap. sap.] inv. Ed1953
152 gl. gl.] inv. Ed1953
153 hic] hoc Ed1953
154 extendat] ex quo tendat Ed1953
155 putet] putat Ed1953
156 ipsum sibi filium] ipsis filium Ed1953
157 ex Maria concedens] excedens Li446
158 procedunt] producunt Li446
marg.| {CMT28d4.17} HIERONYMUS. − Consideratur autem hic ordo precipuus. Iussit apostolos, ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac159 baptisma, que essent observanda preciperent.BS by
Unde sequitur:
by ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 282.2007-283.2014: «Docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. ordo praecipuus. iussit apostolis ut primum docerent uniuersas gentes deinde fidei tinguerent sacramento et post fidem ac baptisma quae essent obseruanda praeciperent. ac ne putemus leuia esse quae iussa sunt et pauca addidit: omnia quaecumque mandaui uobis, ut qui crediderint, qui in trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt». [FG2013]
BS ¶Codd. : Li446 (266va) Ed1953, def. T46 {MM2015}
159 ac] a Li446 .
Numérotation du verset Mt. 28,20 
Docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis.
marg.| {CMT28d4.18} RABANUS. − Quia « Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et160* fides sine operibus mortua est » bz.BT ca
bz Iac. 2, 26.
ca ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8, CCCM 174A, p. 787.83 sqq.: «Ac ne putemus leuia esse, quae iussa sunt, et pauca, addidit"omnia, quaecumque mandaui uobis", ut quicumque crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant, quae praecepta sunt, quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est». [MM2019]
BT ¶Codd. : Li446 (266va) Ed1953, def. T46 {MM2015} {MM2019}
160 et] om. Ed1953
marg.| {CMT28d4.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 161* − Quia vero eis magna iniunxerat, erigens eorum sensus, dicit:
161 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.
marg.| Quasi dicat ne dicatis difficile esse162 iniunctum negotium, ego sum vobiscum, qui omnia facio levia. Non autem cum illis solum dixit se futurum esse, sed et cum omnibus qui post illos credunt. Non enim usque ad consummationem seculi apostoli mansuri erant; sed sicut uno163* corpori fidelibus loquitur.BU
162 esse] est Li446
163 uno] uni Ed1953
marg.| { CMT28d4.20} RABANUS. 164 − Ex hoc autem intelligitur quod usque ad finem seculi non sunt defuturi in mundo qui divina mansione et inhabitatione sunt digni.BV cb
cb ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 28, PL 162, 1230BC: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Ex quo intelligitur, quod usque in finem saeculi non sunt defuturi in [1498D] mundo, qui divina mansione et inhabitatione sint digni. Nec dubitandum est eos post hujus saeculi certamina manere cum Christo in regno, qui certantes in saeculo meruerunt Christum, habere mansorem in sui cordis hospitio». [MM2019]
164 Rabanus] Basilius Bou109
marg.| {CMT28d4.21} CHRYSOSTOMUS. 165* − Rememorat autem eis et166 consummationem ut eos magis attrahat et ne presentia solum inspiciant sed et futura bona et sine fine mansura167. Quasi dicat : Tristitia que168* sustinebitis, simul cum presenti vita dissolvetur cum169* et totum seculum in consummationem deveniat170*, bona autem quibus potiemini171 sunt in eternum mansura 172*.BW cc
cc ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 90, Burgundionis versio = BAV, Vat. lat. 383, f. 278rb (V); Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 326ra (F): «Rememorat autem eis et consummationem ut eos magis attrahat et ne presentia singulariter inspiciant solum sed et futura bona et sine fine mansura. Tristitia enim ait que sustinebitis, simul cum presenti vita dissolventur cum et seculum [secundum cacogr. F] ecundum hoc in consummationem deveniet, benigna autem quibus potiemini immortalia manent quem ad modum multotiens anntea dixi».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 90 (al. 91) § 2, PG 58, 790 A6-12 : «Ἀναμιμνήσκει δὲ αὐτοὺς καὶ τῆς συντελείας, ἵνα μᾶλλον αὐτοὺς ἐφελκύσηται, καὶ μὴ τὰ παρόντα ὁρῶσι μόνον δεινὰ, ἀλλὰ καὶ τὰ μέλλοντα ἀγαθὰ τὰ ἀπέραντα. Τὰ μὲν γὰρ λυπηρὰ, φησὶν, ἅπερ ὑποστήσεσθε, τῷ παρόντι βίῳ συγκαταλύεται, ὅπου γε καὶ αὐτὸς ὁ αἰὼν οὗτος εἰς συντέλειαν ἥξει· τὰ δὲ χρηστὰ, ὧν ἀπολαύσεσθε, ἀθάνατα μένει, καθάπερ πολλάκις ἔμπροσθεν εἶπον». [MM2022]
165 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
166 et] ad Li446
167 mansura] mansua cacogr. Li446
168 que] quam Ed1953
169 dissolvetur cum] dissolventur tamen Bou109, consumetur Ed1953
170 deveniat] deveniet Ed1953
171 potiemini] patiemini Bou109
172 mansura] mansua Li446 , permansura Ed1953
marg.| {CMT28d4.22} BEDA. In homiliario. 173* − Queritur autem quare hic174 dicat: Ecce ego vobiscum sum , cum alibi dixisse legaturcd: « Vado ad eum qui misit me175* ». Sed alia sunt que humanitati ascribuntur176* alia que divinitati. Ivit177 ad patrem per humanitatem, manet autem cum discipulis in forma qua est Patri equalis. Quod autem dicit:   Usque ad consummationem seculi, finitum pro infinito ponitur. Nam qui in presenti seculo manet cum electis, eos protegendo, ipse post finem cum eis manebit, eos remunerando.BX ce
cd Io. 16, 5; cf. Io. 7, 33: «Vado ad eum qui me misit».
ce ¶Fons : <revera> Haimo [Autissiodorensis], Homiliarium Liberianum, n° 15 in Mt. 28, 16-20 inc. « Sedulis et continuis praeconiis... » (feria 6 Paschae), ed. Francesco Liverani, Firenze, 1863, p. 306 [= Barré L35] : « Sed   ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quaeritur autem quare dicat ecce ego vobiscum sum et cetera, cum alibi dixisse legatur: “Vado ad eum qui misit me”. Et iterum Petro ait: “Quo ego vado tu non potes modo sequi ; sequeris autem postea”. Ad quod dicendum quia"mediator Dei et hominum" quamvis perfectus sit Deus perfectusque homo, tamen alia sunt quae ejus humanitati adscribuntur, quaedam autem quae divinitati adnotantur. Alia namque est substantia deitatis alia humanitatis. Fuit ad Patrem per humanitatem a quo numquam recessit per divinitatem. Ivit ad Patrem * in forma in qua minoratus est paulo minus ab angelis Manet autem cum discipulis in forma in qua ante omnia saecula est cum Patre aequalis. Unde de Spiritu paraclito cum quo unus est Dominus in substantia Deitatis dicitur ecce ego mittam promissum Patris mei in vobis. Quod autem ait : Usque ad consummationem saeculi cum sit usque finitum adverbium pro infinito ponitur. Ut est illud de Moyse et non est sepulchrum ejus cognitum usque in praesentem diem. Quod ita sonare videtur quasi in praesenti die sit cognitum. Ita quoque et in hoc loco cum dixit usque ad futurum saeculum finitum adverbium pro infinito ponitur. Nam qui in praesenti saeculo manet cum electis eos protegendo ipse post finem cum eis manebit eos remunerando ».
*Cf.   Haimo [Autissiodorensis], Homiliarium Liberianum, n° 19 in Io. 16, 16-22 inc. « Ex serie huius lectionis... » (Dominica 3 Paschae), ed. Francesco Liverani, Firenze, 1863, p. 318 [= Barré L39; cf. H2.10 (n°85, PL118, 508)] =   Haimo [Autissiodorensis], Homiliarium Liberianum, n° 21 in Io. 16, 23-30 inc. « Quia Dominus Iesus... » (Dominica 5 Paschae), ed. Francesco Liverani, Firenze, 1863, p. 328 [= Barré L41; H2.12 (n°89, PL 118)] : «Ivit ad Patrem per humanitatem ... »
<cuius fons> Cf.   Haimo [  Autissiodorensis] , Homiliare. Homiliae de tempore, hom. 78 (feria 6 Paschae), PL 118, 484A [Barré, Homéliaires, H.2.6]: « Unde quaeritur, quare dicat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» cum alibi dixisse legatur [...] » ;   Haimo [  Autissiodorensis] , Homiliare. Homiliae de tempore, hom. 85 (dominica 3 post Pascha), PL 118, 508D-509A [Barré, H.2.10]: «"Quia vado ad Patrem". Quod non de divinitate, sed de humanitate loquitur. Iterum se dicit ire ad Patrem per humanitatem, a quo non discessit per divinitatem [...] Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt. 28). Manens ergo cum Patre per divinitatem, discipulis apparuit per humanitatem: et revertens ad Patrem per humanitatem, mansit cum discipulis per divinitatem, sicut alibi dicit:"Exivi a Patre, et veni in mundum" (Io. 16) ».
  Haimo [  Autissiodorensis] , Homiliare. Homiliae de tempore, hom. 87 in Io. 16, 5-14 (dominica 4 post Pascha), PL 118, 516C [Barré, Homéliaires, H.2.11]: [...] Ubi quaerendum est quare dicat: Vado ad eum qui misit me, cum alibi discipulis dixisse legatur: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi?» (Mt. 28) »  .
<Diff.> Barré B.1.69 (Pal. Lat. 431, f. 101v ) ; H1.69, hom. 78 (PL 118, 484); I.37 (Paris, BnF, lat. 3576 , 3804)
<Non hab.> PL LLT Sacra-Pagina ; Beda, Hom. evang., CCSL 122 [CPL 1367]. Ce n’est pas l’homélie Super Venit Maria Magdalene 1 inter estiv. De tempore, inc. “Evangelica lectio” du vendredi de Pâques (PL 94, 144; J. A. Giles, Beda, opera omnia, en particulier t. 5, 1843, p. 41, hom. 6, ni aucune autre des homélies authentiques ou apocryphes éditées sous le nom de Bède : PL; LLT; Martène, Thesaurus novus anecdotorum, t. 5, p. 315; H.   Barré , Les Homéliaires carolingiens de l'école d'Auxerre, notamment Paris, BnF, lat. 3827, p. 64 sqq.  ; Homéliaire d’Eric; collections abrégées Paris, Mazarine 698 et Paris, BnF, lat. 14302 Ecclesiastica officia O.P. : Lectionnarium (Prototype) ; et aussi : feria 6 in albis, London, BL, Add. 23935, f. 165ra); Monte Mario, Breviarium sancti Dominici).
¶Nota : Le thème du retour au Père par l’humanité du Fils est omniprésent dans l’homéliaire d’Haymon et ses versions dérivées. L’expression « Ivit ad Patrem per humanitatem » semble propre à la version libériane utilisée par la Catena où elle revient trois fois (contre 4 dans les Tractatus de PL 188, mais sans ivit). Mais ces deux éléments (thématique et expressions) semblent absents du commentaire de Io. 15, 16-19 que M. Gorman pense pouvoir réattribuer à Haymon (Haimo 22.1) et que Thomas attribue à Bède dans la Catena. Voir note sur CMT28d4.1. [MM2022]
173 homiliario] scrips., omel’ Li446 , homelia. Bou109, om. Sub39, In hom. Super Venit Maria Magdalene Ed1953
174 hic] hoc Ed1657
175 m. me] inv. Ed1657 Ed1953
176 ascribuntur] + et Ed1657 Ed1953
177 Ivit] Ibit Mt366
marg.| {CMT28d4.23} HIERONYMUS. − Qui ergo usque ad consummationem seculi cum discipulis se esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros et se numquam a credentibus recessurum.BY cf
cf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 283.2016-2019: «Et ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit et illos ostendit semper esse uicturos et se numquam a credentibus recessurum. qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eam diem in qua se scit futurum cum apostolis». [FG2013]*
BY ¶Codd. : Li446 Sub39 Ed1953, def. T46 {MM2019} {MM2021}
marg.| {CMT28d4.24} LEO PAPA. In sermone de Passione. 178 − Qui enim ascendit in celos, non deserit adoptatos, et ipse deorsum confortat ad patientiam qui sursum invitat ad gloriam etc.179*. - Cuius glorie participes nos faciat ipse Christus rex glorie qui est Deus benedictus in secula 180. Amen.BZ cg
cg ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 72 § 3, CCSL 138A, p. 444.72-75 [= sermo 72 (60) de resurrectione Domini 2, PL 54, 391C]: «Implet ergo Iesus proprietatem nominis sui, et qui ascendit in caelos, non deserit adoptatos, qui sedet ad dexteram patris, ipse totius habitator est corporis, et ipse deorsum confortat ad patientiam, qui sursum inuitat ad gloriam. Nec inter uana igitur nobis desipiendum est, nec inter aduersa trepidandum. Ibi quidem blandiuntur deceptiones, et hic grauescunt labores. Sed quia misericordia domini plena est terra, adest nobis christi ubique uictoria, ut impleatur quod ait: Nolite timere, quia ego uici mundum. Siue ergo contra ambitionem saeculi, siue contra concupiscentias carnis, siue contra haereticorum iacula dimicemus, domini cruce semper armamur, nec umquam a paschali festo recedimus, si a fermento malitiae ueteris abstinemus. Inter omnes namque uitae huius uarietates, quae diuersarum plenae sunt passionum, apostolicae exhortationis meminisse debemus, qua nos instruit dicens: Hoc sentite in uobis, quod et in christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo. Humiliauit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus christus in gloria est dei patris. Si magnae, inquit, pietatis intellegitis sacramentum, et quod pro salute humani generis unigenitus dei filius gessit aduertitis, hoc sentite in uobis quod et in christo Iesu, cuius humilitas nulli aspernenda diuitum, nulli est erubescenda nobilium..». [MM2015]
178 In sermone de Passione] om. Md214
179 etc.] om. Arag2 Ed1470 Ed1953
180 secula] + seculorum Md214 | Amen] + Hic liber est scriptus qui scripsit sit benedictus in secula. Amen Sub39
<EXPLICIT>



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 28 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_28)

Notes :