Capitulum 28
Numérotation du verset
Mt. 28,1
Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati1
1 Vespere... sabbati
CorS1
venit Maria Magdalene
et altera Maria videre sepulcrum.
Numérotation du verset
Mt. 28,2
Et ecce terremotus
factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo
et accedens revolvit lapidem
et sedebat super eum.
Numérotation du verset
Mt. 28,3
Erat2 autem aspectus eius sicut fulgur
2 Erat ΩJ Li446
Rusch
Weber] et Li446@
et3 vestimentum4 eius sicut nix.
3 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
|
4 vestimentum
Rusch Weber
] vestimenta autem ΩJ
Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 28,4
Pre timore autem eius
exterriti sunt custodes et facti5 sunt velut mortui.
5 facti ΩJ Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 28,5
Respondens autem angelus
dixit mulieribus: Nolite timere vos.
Scio enim quod Iesum qui crucifixus est queritis.
Numérotation du verset
Mt. 28,6
Non est hic.
Surrexit enim sicut dixit:
Venite et videte
locum ubi positus erat Dominus.
Numérotation du verset
Mt. 28,7
Et cito euntes
dicite discipulis eius et Petro6 quia surrexit. Et ecce precedet7 vos in Galileam.
6 et Petro
Rusch
]
om.
ΩJ Li446@ Li446 Weber
|
7 precedet ΩJ
Li446@ Rusch
] precedit
Weber
|
Ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset
Mt. 28,8
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius8.
8 eius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] suis
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 28,9
Et ecce Iesus occurrit illis
dicens: Avete.
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Numérotation du verset
Mt. 28,10
Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite nuntiate
fratribus meis
ut eant in Galileam, ibi me videbunt.
Numérotation du verset
Mt. 28,11
Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum
omnia que facta fuerant.
Numérotation du verset
Mt. 28,12
Et congregati cum senioribus consilio accepto,
pecuniam copiosam dederunt militibus
Numérotation du verset
Mt. 28,13
dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Numérotation du verset
Mt. 28,14
Et si hoc auditum fuerit a preside
nos suadebimus ei
et securos vos faciemus.
Numérotation du verset
Mt. 28,15
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti9*. Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos usque in hodiernum diem.
9 edocti ΩJ
Li446@ Li446
] docti
Rusch Weber
Numérotation du verset
Mt. 28,16
Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus.
Numérotation du verset
Mt. 28,17
Et videntes eum adoraverunt,
quidam autem dubitaverunt.
Numérotation du verset
Mt. 28,18
Et accedens Iesus
locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Numérotation du verset
Mt. 28,19
Euntes ergo
docete omnes gentes
baptizantes eos
in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti,
Numérotation du verset
Mt. 28,20
docentes eos servare
omnia quecumque mandavi vobis.
Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus10 usque ad consummationem seculi.11
10 diebus] iter.
Li446@
|
11 seculi] + explicit Matheus ΩP, explicit evangelium secundum Matheum ΩL, explicit evangelium secundum Matheum habet versus II DCC (2700)] ΩJ
|
Capitulum 28
Numérotation du verset
Mt. 28,1
marg.|
Vespere autem sabbati
etc.
Hoc
capitulum dividitur in quatuor partes. In prima parte agitur de adventu mulierum ad monumentum et apparitione Angeli, qui misit eas ad Apostolos resurrectionem Domini nuntiare. In secunda agitur de apparitione Domini ad mulieres iussum Angeli peragentes, ibi Et exierunt cito de monumento In tertia agitur de fraudulentia principum Sacerdotum, qui pretio dato corruperunt custodes, ut dicerent Iesum furatum a discipulis ipsis dormientibus, ibi Que cum abiissent etc. In quarta agitur de apparitione Domini ad undecim discipulos in Galileam, ibi Undecim autem discipuli abierunt Dicit ergo.
marg.|
{a}
Vespere autem sabbati
] Nota quod postquam Dominus fuit sepultus, sabbatum erat et ideo non potuerunt eum mulieres inungere, sed stellis incipientibus apparere, quia tunc licebat eis operari, sicut e converso, sexta feria multis apparentibus non licebat eos cibos amplius preparare. Stellis ergo apparentibus in sabbato preparaverunt se et unguenta emerunt, sed quia nox erat dimiserunt usque in mane, Dixit ergo, Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati id est in parte noctis sabbati, id est in initio sive prima parte lucis Dominice. Unde accipitur hic vespera non pro prima parte noctis, sed pro ultima. Prima autem sabbati secundum Hebreos dicitur dies dominica, id est prima dies post sabbatum et secunda sabbati et tertia sabbati etc.
marg.|
{b}
Venit Maria Magdalene et altera Maria
]
vide
re sepulchrum:
Et ecce terremotus factus est magnus Simi
liter in crucifixione factus est.
marg.|
{e}
Angelus enim Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem Ergo
removit eum a monumento. Augustinus Quia Angelus advenit, obsequium sue servitutis, quod Domino debebat, impendit.
marg.|
{i}
Et sedebat super eum
]
Ergo
non erat intus, sed extra. Contrarium tamen est in Marco. Responsio. Potest dici, quod ibi erant duo Angeli, unus extra et alius intra. Vel potest de eodem Angelo intelligi, sed Mattheus vocat hic monumentum ipsum sepulchrum et sic patet, quod sedebat extra: Marcus autem vocat monumentum totam illam cameram, in qua erat sepulchrum et sic sedebat Angelus intra monumentum. Sepulchrum enim Domini erat factum ad modum camere per excisionem in petra. In hoc autem, quod sedebat, Christum regnantem indicat. Sedere enim regnantis est.
marg.|
{k}
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix cand
ida. In quo significatur, quod Dominus in communi resurrectione terrorem incutiet reprobis et blandus erit electis. Unde Ps. 24. Dulcis et rectus Dominus. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum: Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.
marg.|
Δ Pre timore
Numérotation du verset
Mt. 28,1
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Vespere autem Sabbati
etc.
quan
do licebat primo operari, id est in iuventute. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Prv. 32.a. Proverbium est, adolescens iuxta viam suam etc.
marg.|
{b}
Venit Maria Magdalene et altera Maria
] id est peccator habens dolorem pro commissis et omissis, vel pro irriguo duplici.
marg.|
{c}
Videre sepulchrum
id est religionem. De hoc sepulchro dicitur 4Rg. 13.d. Quidam sepelientes hominem, viderunt latrunculos et proiecerunt in sepulchrum Elisei et ad tactum ossium eius suscitatus est. Homo mortuus peccator, latrunculi demones, sepulchrum vero Elisei, id est Dei nostri salvatoris, id est Christi est claustrum. Ossa Christi tangere, est fortia opera imitari, ut quod ieiunavit quadraginta diebus, quod pauper fuit et huiusmodi. Sed quidam nolunt tangere ossa, sed carnem, dicentes contra abstinentiam, Dominus bene comedebat, quia potator vini dicebatur. Alii tangunt vestimenta dicentes:
{6.
88vb} Dominus habuit plures tunicas. Sed videant, quod non legitur habuisse plures vestes nisi in passione et hoc ad illusionem. Tangat ergo peccator ossa, si vult resuscitari. Et tunc stabit super pedes suos, id est dominabitur affectibus conculcans. De hoc sepulchro etiam dicitur. 3Rg. 11.g. de Addo facto propheta. Cum mortuus fuero, inquit, sepelite me in sepulchro, in quo vir Dei sepultus est. Sic aliqui, quando mortui sunt vel per infirmitatem, vel per senectutem volunt intrare religionem. Sed nota quod in hoc sepulchro multi suscitantur a phytonissa, ut dicitur de Samuele. 1Rg. 28.b. Phyton ventriloquus, vel Abyssus et significat aliquos claustrales, qui largi sunt in epulis, qui etiam habent abyssum pecunie, per que suscitantur in prelationes. Quidam veniunt videre sicut exploratores, quibus potest dici illud Gn. 42.c. quod dixit Ioseph fratribus suis. Per salutem Pharaonis exploratores estis. Alii autem veniunt videre, ut intrent. Et hi boni sunt, de quibus dicitur Io. 1.f. Magister, ubi habitas, veni et vide.
Numérotation du verset
Mt. 28,2
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Et ecce terremotus factus est magnus, Angelus enim Domini descendit de celo Hoc
est postquam intravit claustrum et videt quantitatem suorum peccatorum et penarum, quas meruerat pro illis, tunc movetur cor eius et hoc quia Angelus Domini, id est gratia descendit de celo. Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc. Et hoc est, quod dicit. Ps. 113. A facie Domini mota est terra. Ex. 19.c. Totus mons, id est cor hominis prius elatum per superbiam cepit fumigare, id est resolvi in compunctionem et lacrimas. Ps. 143. Tange montes et fumigabunt. Io. 5.a. Angelus Domini descendebat in piscinam et movebatur aqua.
marg.|
{g}
Et accedens revolvit lapidem]
id est duritiam claustri, ut possit eam sustinere. Hoc facit gratia. Iob. 28.a. Lapidem caliginis, id est duritiam claustri et umbram mortis, quia tentatis de austeritate claustri videtur, quod claustrum sit quasi mors, dividit torrens, id est gratia a populo peregrinante, id est a claustralibus, qui non reputant se habere hic manentem civitatem ; in gratia inebriat, ut non sentiant aliquam duritiam in claustro. Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus sue.
marg.|
{i}
Et sedebat super eum
] Lassus sedet et quiescit, sic gratia facit hominem sedere et quiescere in duritia claustri. Iob. 6.d. Que prius nolebat tangere anima mea, nunc pre angustia cibi mei sunt.
Numérotation du verset
Mt. 28,3
moraliter
moraliter
marg.|
{k}
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix cand
ida. Tangit duplicem effectum gratie quia mundat, quod notatur, cum dicit vestimenta eius etc. Item accendit et inflammat. Unde dicit, Erat aspectus eius sicut fulgur Hic est spiritus duplex Elisei, quem petiit fieri in se. 4Rg. 2.b. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius, ecce munditia ; in spiritu iudicii et spiritu ardoris, ecce inflammatio. Is. 4.g. Aliter.
marg.|
{e}
Angelus enim Domini descendit de celo Ange
lus predicator, qui debet descendere per compassionem et corporalem visitationem ad peccatores, qui sunt in mundo.
marg.|
{f}
De celo
id est de altitudine contemplationis et sancte conversationis.
marg.|
{g}
Et accedens ad m
onumentum, id est peccatores per mansuetudinem et affabilitatem. Eccl. 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito.
marg.|
{h}
Revolvit lapidem
id est velamen Scripture et duritiam a cordibus peccatorum per consolationem et remissionem venie et glorie. Deinde sedere super lapidem, id est cum peccatoribus moram facere quousque plenius informentur in bono.
marg.|
{h}
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix Debe
t enim predicator luminositate scientie esse coruscans et ardore zeli flammeus, puritate autem conversationis niveus.
marg.|
Item fulgor fulget, urit, findit et fetet. Sic predicator debet esse fulgens, urens, findens et fetens.
marg.|
De doctrina fulgeat, exemplo urat, discretione findat, sibi feteat memoria peccatorum.
marg.|
Debet etiam habere vestitum niveum, id est candidum per innocentiam, frigidum per continentiam. Et tunc fiet, quod sequitur.
marg.|
Pre timore
prol.|
{6.
89ra} Δ
marg.|
{a}
Pre timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui Ecce
quod terribilis malis.
marg.|
{b}
Respondens autem Angelus dixit mulieribus, nolite timere vos disc
retive, quasi dicat: vos estote secure, non custodes.
marg.|
{d}
Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, queritis, non est hic per
presentiam carnis.
marg.|
{f}
Surrexit enim, sicut dixit Hieronymus
dicit, quod media nocte resurrexit. Quod probat duabus rationibus. Una est, quia resurrectio significata est. Idc. 16.a. per Samsonem, qui tulit media nocte portas Gaze, que munita interpretatur, id est corpus Christi, quod fuit castrum munitum contra diabolum, in supercilio montis portavit, id est in gloria Resurrectionis. Hoc etiam probat ex institutione Apostolorum, qui instituerunt in primitiva Ecclesia missam decantandam in Pascha media nocte, in signum Resurrectionis Domini, unde et nos in sancto sabbato Pasche in missa, que tarde cantatur, facimus memoriam de illa nocte et in benedictione cerei. Augustinus autem dicit, quod surrexit diluculo. Quod probat, quia quadraginta horis fuit in sepulchro, in die Parasceve per quatuor horas et tota nocte sequenti et die, ecce vigintiocto hore et tota die sabbati per duodecim horas, que cum predictis faciunt quadraginta. Ps. 56. Exsurge gloria mea, exsurgam diluculo.
marg.|
{g}
Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus De R
esurrectione Domini hoc advertendum est, quod nec visa est, nec scita nisi ex post facto testimonio Angelorum vacuitate monumenti in signis linteaminum, tandem ipsius Domini testimonio confirmata, miraculis vero tribus glorificata. Primum fuit, quod clauso monumento et integro signaculo exivit. Secundum terrifica Angelorum apparitio. Tertium terre motus.
marg.|
{k}
Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit et ecce precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis
etc.
In m
onte Thabor eum viderunt, qui est in Galilea.
marg.|
*
Pre timore autem eius exterriti sunt custodes
etc.
Mili
tes custodes Pilati sunt principes et tyranni. Omnes enim adventu boni predicatoris terrentur et sunt velut mortui. Rm. 13.a. Vis non timere potestatem ? Bonum fac etc.
marg.|
{b}
Respondens autem Angelus dixit mulieribus
id est penitentibus.
marg.|
{c}
Nolite timere vos Lc.
12.d. Nolite timere pusillus grex.
marg.|
{d}
Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, queritis Cruc
ifixum querit, qui per penitentiam Iesum querit, non purpuratum, ut quidam. Contra quos Bernardus. Nimis delicatus est miles, qui vult gaudere cum mundo et regnare cum Christo. Sic etiam debent predicatores et claustrales volentibus intrare claustrum: Scio, quia vos crucifixum queritis. Augustinus in libro quarto de symbolo. Si amatur vita, quare non queritur vera ? Queritur a quibusdam, sed non invenitur, quia ubi non est, queritur. Os. 5.b. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient. Quid mirum ? Non est ipse custos porcorum, vel boum. 1Cor. 9.b. Numquid de bobus cura est Deo ? Lc. 24.a. dicit: Quid queritis viventem cum mortuis ? id est vitam in loco mortis, scilicet in sepulchro. Quod potest referri ad illos, qui in claustro quod est monumentum, vel locus mortuorum, delicias mundi querunt. Hoc enim in claustro querere, est vitam in morte querere.
marg.|
{e}
Non est hic surr
exit enim sicut dixit. Hoc veraciter de multis claustralibus potest dici, quod surrexit Dominus et abiit et non est ibi, tamen locus et habitus est ibi. Et hoc est, quod sequitur.
marg.|
{g}
Venite oper
ando.
marg.|
{h}
Et videte inte
lligendo. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Et alibi. Ps. 111. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Vel.
marg.|
{g}
Venite cred
endo.
marg.|
{h}
Et videte inte
lligendo. Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligatis.
marg.|
{i}
Locum ubi positus erat Dominus Io.
20.b. dicit, corpus autem Iesu non invenerunt, sed tantum sudarium et linteamenta, que erant signa, quod ibi fuerat. Sic in multis claustralibus, sudarium
{6.
89rb} et linteamenta, id est habitum monachalem, qui est sudarium monachorum, quia in eo sepeliuntur et claustrum, id est locum ipsum qualemcumque posses reperire, sed Iesum non reperies, quia surrexit, non est hic. 1Rg. 19.c. Porro David abiit et aufugit et salvatus est, tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum ad caput eius et operuit eam vestimentis, cumque venissent nuntii Saul inventum est simulacrum super lectum et pelles caprarum.
marg.|
{k}
Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit et ecce precedet vos in Galileam
id est in revelationem penitentie, vel eterne glorie. Talis enim debet esse finis predicationis.
marg.|
{l}
Ibi eum videbitis sicut predixit vobis Ibi
enim Dominus revelabitur. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Is. 60.a. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Similiter videbitur in monte Thabor in penitentia.
marg.|
{m}
Et exierunt de monumento scil
icet Maria Magdalene et altera Maria: Sic claustrales non debent esse prompti ad exeundum de claustro, quod est monumentum, sed ad vocem gratie, vel prelati debent exire. Ct. 5.a. Vox dilecti mei pulsantis etc.
marg.|
{n}
Cum timore ne e
levetur, quando exhibetur ei honor.
marg.|
{o}
Et gaudio ne d
eprimatur per contemptum. Machabei preliabantur prelia Domini cum letitia. Ecce duo mole, timor et gaudium, de quibus Dt. 24.b. Ps. 2. Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore.
marg.|
{p}
Currentes nuntiate discipulis qui
pigros significant, qui torpent Parisiis. Prv. 6.b. Usquequo piger dormiet. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et eos, qui trahuntur ad interitum, liberare non cesses. Si dixeris vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit et salvatorem anime tue nihil fallit.
Numérotation du verset
Mt. 28,9
marg.|
{q}
Et ecce Iesus occurrit simul Occu
rrentes mutuo se vident. Is. 64.b. Occurristi letanti et facienti iustitiam. Facile potest currere, cum quo via currit et cui illa occurrit. Amos 6.d. Numquid currere queunt in petris equi ? Dicens, averte Sic Booz ait messoribus, id est predicatoribus, qui colligunt frumentum Domini, id est animas sanctas.
marg.|
{s}
Et tenuerunt pedes eius
in quo notatur esse verus homo.
Numérotation du verset
Mt. 28,9
moraliter
moraliter
marg.|
Pedes Domini sunt predicatores, Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina eius. Chrysostomus Vellet aliquis vestrum esse secundum illas mulieres, potest nunc non solum pedes tenere, sed et manus et pedes.
marg.|
{t}
Et adoraverunt eum
In quo ostenditur esse verus Deus. sup. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis etc.
Numérotation du verset
Mt. 28,10
marg.|
{u}
Tunc ait illis Iesus, nolite timere
Prv. ult. d. Lex clementie in ore eius.
marg.|
{x}
Ite nuntiate fratribus meis]
De quibus Ps. 21. Narrabo nomen tuum fratribus meis.
marg.|
{y}
Ut eant in Galileam]
que interpretatur transmigratio, scilicet ut transeant de vitiis ad virtutes. Galilea ergo est penitentia.
marg.|
{z}
Ibi me videbunt Hoc
est quod Dominus videtur in rubo ardente, scilicet in penitentia. Ex. 3.a.
marg.|
{a}
Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus
etc. Custodes boni Prelati, qui videntes sanctitatem claustri nuntiant in civitatem mundi, ut per exemplum suum revocentur ab immunditiis suis. De hac civitate. Na. 3.a. Ve civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena. Sed nota quod nuntiaverunt principibus sacerdotum, non turbis. Si enim nuntiassent turbis, non divertissent eos a veritate et ipsi mansissent in bono, unde in principio non est predicandum magnatibus, sed minoribus. Ps. 136. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Salices per superbiam erecti sunt, qui habent humorem temporalium et infructuositatem bonorum operum, qui sunt in fluxu deliciarum.
marg.|
{b}
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes
Supra emerunt veritatem ad perdendum, modo redimunt falsitatem ad perdendum: Nec dicitur pro quanto.
marg.|
{6.
89va}{a}
Dicite, quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus]
Si vellent furari, nondum custodito sepulchro hoc fecissent in prima nocte, quia tunc nullus affuit sepulchro. Quid autem volunt sudaria myrrhe affixa, non solum iniuriam fecissent ei nudantes corpus, sed et periculo se immisissent tardantes, quia gluten est tenax, myrrha.
marg.|
Chrysostomus: Neque formam mendacii habebat, quod dicebant, qualiter furarentur homines pauperes et idiote neque appropinquare audentes ?
marg.|
Chrysostomus: Ad minus confortentur, quod non erat ibi corpus.
marg.|
Moraliter: per incuriam Prelatorum multoties furatur diabolus animas subditorum. Is. 56.d. Dormientes et amantes somnia. 3Rg. 3.c. Mortuus est filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum. Nota autem, quod Dominum aliqui furantur, alii emunt, alii rapiunt violentia, aliis gratis datur. Furatur Dominum, qui occultam penitentiam agit sub habitu seculari et pulchritudine vestium. De hoc furto. 4Rg. 11.a. Tollens autem Iosaba Ioas furatus est eum. Ioas memoria Domini interpretatur, hic est Christus, qui infixit in cordibus nostris memoriam Dei Patris Iosaba securitas et signat paupertatem, qua est penitens filius Dei Patris. Illud pretiosissimum furtum emunt, qui aperte penitent. Is. 55.a. Venite, emite absque argento vinum et lac, id est Christum et regnum celorum, absque ulla commutatione, quia incomparabile est premium glorie pretio pecunie. Violenter rapiunt, qui inestimabiles faciunt pecunias. Hi signantur per Iacob, qui luctatus est cum Angelo et noluit illum dimittere, antequam habuisset benedictionem. Gn. 32.f. sup. 11.b. A diebus Ioannis Baptiste regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Datur pusillis gratis, qui moriuntur post Baptismum, qui numquam aliquid meruerunt. Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex, complacuit enim patri vestro dare vobis regnum.
marg.|
{b}
Et si hoc auditum fuerit a preside, nos suadebimus ei ne q
uicquam a vobis exigat.
marg.|
{c}
Et securos vos faciemus quia
eritis absque periculo.
marg.|
{d}
At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant edocti
Chrysostomus: Non mireris si pecunie milites superaverunt, que apud discipulum tantam ostenderunt feritatem. Eccl. 10.b. Pecunie obediunt omnia. Eccles. 10.b. Nihil iniquius quam etc.
Numérotation du verset
Mt. 28,moraliter
marg.|
Sicut dona fecerunt illos custodes a veritate obmutescere, sic plures de predicatoribus accidit. Quod signatum est. Dn. ult. e. quod Daniel posuit adipem et pilos in ore draconis et sic eum occidit. Os draconis, os predicatoris, qui flatu suo debet omnes accendere. In ore cuius aliquando ponitur adeps, id est possessionum dilatatio. Pili, qui renascuntur sunt redditus annui et sic mutus fit a predicatione. Pix tenax est pecunia, que adheret super omnia. Tales non possunt sonare sicut nec chorde uncte.
marg.|
{e}
Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos usque in hodiernum diem
Adhuc mundo dicunt Iudei, quod discipuli furati sunt Dominum et dixerunt, eum resurrexisse a mortuis. Ier. 8.b. Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti.
marg.|
{f}
Undecim
etc.
de Hierusalem
.
marg.|
{g}
In Galileam
etc. vivum adoraverunt Sir. 35.c. Qui adorat Deum, in oblectatione suscipietur.
Numérotation du verset
Mt. 28,16
moraliter
moraliter
marg.|
{f}
Undecim autem discipuli
etc. Undenarius numerus est transgressionis et imperfectionis. Transgressionis, quia denarium transit. Imperfectionis, quia ad duodenarium numerum non pervenit. Per quod duo notantur, scilicet commissio et omissio, que sunt in discipulis Domini, id est in Prelatis et Doctoribus. 1Esr.8.a. Manus Principum et Magistratuum in hac transgressione prima fuit. Et tamen ipsi laborant, ut videant Christum in monte, cum nondum abierint in Galileam, id est in transmigrationem, ideo non vident eum gloriosum, sed sicut Egyptii parvulum et profugum. sup. 2.c. Claustrales iam in Galilea transmigraverunt de mundo non amplius redituri. Ascendant igitur in montem contemplationis et videbunt Dominum, gloriosum id est. Quidam autem dubitaverunt, putantes eum esse spiritum, quem videbant, ut dicit
{6.
89vb} Lc. 24.f. Vel sicut alii putabant phantasma esse, quia ambulabat super aquas, sup. 14.c. Nota autem, quod est dubitatio tarditatis, sicut Thomas dubitavit. Io. 20.f. Thomas qui dicitur Dydimus. Item admirationis, sic omnes. Lc. ult. f. Illis autem non credentibus et admirantibus pre gaudio. Item ratiocinationis, sic Maria. Lc. 1.d. quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco. Item erroris, sic Iudei. Io. 10.e. Si tu es Christus, dic nobis palam. Item pietatis, sic Ioannes Baptista, sup. 11.a. Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
marg.|
Et accedens Iesus
etc.
Non
solum corporaliter, sed magis spiritualiter. Gn. 27.d. Accede ad me et da mihi osculum. Iac. 4.a. Appropinquate Deo et appropinquabit vobis.
marg.|
{l}
Locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas Io.
16.c. Omnia, quecumque habet pater, mea sunt, sup. 11.d. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quare non dicit omnis sapientia vel caritas ? Numquid melior est potestas, quam caritas ? Non: Sed de illa magis dubitant. Sap. 12.c. Subest tibi, cum volueris posse.
marg.|
{m}
In celo et in terra
etc. Chrysostomus: Cur non dicit et in inferno ? Quia planum erat. Phil. 2.b. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur etc. Apc. 1.d. Qui habet claves mortis et inferni.
marg.|
{n}
Euntes ergo docete omnes gentes Revo
cat hoc, quod sup. 10.a. preceperat: In viam gentium ne abieritis. Dicit ergo, Euntes ergo docete Contra ignaros, qui officium predicationis assumunt. Quid docebunt ? Non computare in annos, sed.
marg.|
{o}
Omnes gentes cont
ra acceptores personarum.
marg.|
{p}
Baptizantes eos in nomine Patris
etc.
Hic
datur forma baptizandi.
marg.|
{q}
Docentes eos servare omnia, quecumque mandavi vobis]
Omnia dicit, fidem, spem et caritatem Io. 14.c. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui me diligit. Lv. 18.a. Facietis iudicia mea et precepta servabitis.
marg.|
{r}
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
Chrysostomus: Quia magna iniunxerat confortans ait: Et ecce ego vobiscum sum Is. 7.c. Ecce virgo concipiet et pariet etc. Prv. 9.d. Delicie mee sunt esse cum filiis hominum. Chrysostomus: Moysi dicit Dominus: Ego ero tecum. Ex. 3.c. Et Ieremie ; Ego sum tecum. Ier. 1.b. Ez. similiter 2.c. Illi ad unam gentem missi sunt et tamen multoties recusabant, nihil tale loquuntur transmissi in orbem terrarum. Nonne una tunica induti et calceati circumeunt et omnes superati sunt ?
marg.|
{s}
Usque ad consummationem seculi Non
dicit, usque ad finem vite, sed usque ad consummationem seculi, in quo omnes sequaces eorum connumerat. Chrysostomus: Rememorat eis consummationem, ne presentia solum inspiciant, que simul cum presenti vita dissolventur, sive tristia, sive iucunda, sed futura bona sine falsa mensura. Non meminit Iudeorum, non improperavit Petro negationem, nec ceteris. Lv. 19.d. Non memor eris iniurie civium tuorum. Gn. ult. c. Pater tuus antequam moreretur precepit nobis, ut hec tibi verba illius deferremus: Obsecro, ut obliviscaris scelerum fratrum tuorum et peccati, atque malitie, quam exercuerunt in te.
marg.|
Decem Christi apparitiones:
-Prima Marie Magdalene. Io. 20.c.
-Secunda eidem cum alia, hic ult. b.
-Tertia Petro, Lc. ult.
-Quarta duobus discipulis euntibus in Emaus, Lc. ult. e.
-Quinta ipsis reversis in Hierusalem. Lc. ult. f. et decem Apostolis absente Thoma, Io. 20.e. He -quinque apparitiones fuerunt in die resurrectionis.
-Sexta post octo dies in Hierusalem omnibus Apostolis presente Thoma, Io. 20.f.
-Septima ad mare Tyberiadis. Io. 21.b.
-Octava omnibus undecim in Galilea, hic ult. d. Nona in cenaculo ipsis recumbentibus, Mc. ult. c.
-Decima in monte Oliveti, Act. 1.a.
-Prima Marie Magdalene. Io. 20.c.
-Secunda eidem cum alia, hic ult. b.
-Tertia Petro, Lc. ult.
-Quarta duobus discipulis euntibus in Emaus, Lc. ult. e.
-Quinta ipsis reversis in Hierusalem. Lc. ult. f. et decem Apostolis absente Thoma, Io. 20.e. He -quinque apparitiones fuerunt in die resurrectionis.
-Sexta post octo dies in Hierusalem omnibus Apostolis presente Thoma, Io. 20.f.
-Septima ad mare Tyberiadis. Io. 21.b.
-Octava omnibus undecim in Galilea, hic ult. d. Nona in cenaculo ipsis recumbentibus, Mc. ult. c.
-Decima in monte Oliveti, Act. 1.a.
prol.|
<Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro super Mattheum>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_28)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_28)
Notes :