Capitulum 4
Numérotation du verset
Mt. 4,1
Tunc
Iesus ductus est in desertum1
1 desertum] deserto
As353
a Spiritu
ut
temptaretur a diabolo.
Numérotation du verset
Mt. 4,2
Et, cum ieiunasset
quadraginta diebus
et quadraginta noctibus,
postea esuriit.
Numérotation du verset
Mt. 4,3
Et accedens temptator
dixit ei: Si Filius Dei es,
dic
ut lapides isti panes fiant.
Numérotation du verset
Mt. 4,4
Qui respondens dixit2: Scriptum est:
2 dixit
Rusch Weber
] + ei ΩJF
Wordsworth
(D J T)
Non in solo pane3
3 solo pane ΩJF
Li446@ Rusch
]
inv. Weber
vivit homo,
sed in omni verbo
quod procedit de ore Dei.
Numérotation du verset
Mt. 4,5
Tunc assumpsit
eum diabolus
in sanctam civitatem
et statuit eum supra pinnaculum
templi,
Numérotation du verset
Mt. 4,6
et dixit ei4: Si Filius Dei es,
4 ei ΩJF
Rusch Weber
]
om. Li446@
(hapax)
mitte te deorsum.
Scriptum est enim:
Quia angelis suis mandavit de te,
et in manibus tollent te, ne forte offendas5 ad lapidem
5 offendas ΩJF
Weber
] ofen.
Li446@
, offendat
Li446
pedem tuum.
Numérotation du verset
Mt. 4,7
Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset
Mt. 4,8
Iterum assumpsit6 eum diabolus
6 assumpsit ΩJ
Li446@ Rusch
] adsumit
Weber
, def. ΩF
in montem
excelsum valde
et ostendit ei7 omnia regna mundi,
7 ei
Li446@ Rusch Weber
] illi ΩJ,
def
. ΩF
et gloriam eorum,
Numérotation du verset
Mt. 4,9
et dixit ei8: Hec omnia
8 ei ΩJF Li446
Rusch
Clementina ] illi Li446@ Weber
tibi dabo,
si cadens
adoraveris me.
Numérotation du verset
Mt. 4,10
Tunc dixit9 ei Iesus: Vade10
9 dixit ΩF
Rusch Weber
(N G Cava)] dicit ΩJ
Li446@ Li446 Weber
|
10 Vade] ΩJF, + retro
Wordsworth
(
D E P9389 L R X
c
Z*
)
Weber
(Z
G
), + retro me
Weber
(P); cf. Mc. 8, 33.
|
Satana.
Scriptum est enim11:
11 enim Cava Split G Φ Kells Sarum Wordsworth (B C D E P9389 J K L To22 R T V Zc)° ΩJ ΩF Li446@
Rusch
Clementina ]
om.
Weber
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset
Mt. 4,11
Tunc reliquit eum
diabolus
et ecce angeli accesserunt
et ministrabant ei.
Numérotation du verset
Mt. 4,12
Cum autem audisset Iesus
quod Ioannes traditus esset,
secessit in Galileam.
Numérotation du verset
Mt. 4,13
Et relicta civitate Nazareth
venit et habitavit in12 Capharnaum maritima13,
12 in ΩJ²
Cor4
(quod in textu ponebatur
CIVITATEM
cancellatum est in <Parisiensi>)
Li446@ Rusch Weber
] + civitatem ΩJ (
cancel.
et expunct.) ΩF,
Cor2
V (in chapharnaum civitatem maritimam iuxta grecum an. et glossa), + civitate
Ed1538
|
13 maritima
Wordsworth
(C J T V)
Rusch Clementina
] maritimam ΩF ΩJ
Li446@ Li446 Wordsworth
(plerique codd.)
Weber
|
in finibus Zabulon et Neptalim,
Numérotation du verset
Mt. 4,14
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Numérotation du verset
Mt. 4,15
Terra Zabulon
et terra Neptalim,
via maris trans Iordanem, Galilee gentium.
Numérotation du verset
Mt. 4,16
Populus
qui ambulabat14 in tenebris
14 ambulabat
Cor3
(vel) ΩF
Li446@ Ed1538 Sixtina Rusch
cum Is. 9, 2 (hebr.): הַהֹלְכִ֣ים vel (LXX) ὁ πορευόμενος] sedebat
Cor2
V (grecus antiq.) ΩJR Ed1538 Ed1593
Clementina Weber
cum graec. (Mt. 4, 16)
ὁ καθήμενος
; cf.
HIERONYMUS
, In Is., lib. 3, cap. 9, 1, CCSL 73, p. 121.3, 122.21: “
POPULUS QUI AMBULABAT IN TENEBRIS UIDIT LUCEM MAGNAM; HABITANTIBUS IN REGIONE UMBRAE MORTIS, LUX ORTA EST EIS
. Septuaginta: [...]
AMBULABAT
[...]. duplicem posuimus editionem, quia uulgatum est testimonium et usurpatum ab euangelista matthaeo, ut uel diuersitas interpretationis uel similitudo noscatur. ac primum notandum quod testimonium hoc euangelista matthaeus non iuxta Septuaginta, sed iuxta hebraeos posuerit. dicit enim sermo euangelicus: [...]
POPULUS QUI SEDEBAT
”.
vidit lucem15 magnam
15 vidit lucem ΩJF
Li446@ Rusch
]
inv. Weber
et sedentibus
in regione umbre16 mortis,
16 umbre ΩJF
Li446@ Rusch
] et umbra
Weber
lux orta est eis.
Numérotation du verset
Mt. 4,17
Exinde cepit Iesus predicare
et dicere:
Penitentiam agite.
Appropinquabit17 enim regnum celorum.
17 Appropinquabit Θ
Cor3
#
Rusch
Sixtina] Appropinquavit ΩJF
Li446@ Clementina Weber
Numérotation du verset
Mt. 4,18
Ambulans autem
Iesus18 iuxta mare19
18 Iesus ΩJF
Li446@ Li446 Rusch
]
om.
Cor3 (an #)
Weber
|
19 iuxta mare ΩJF
Rusch Weber
] inv.
Li446@
|
Galilee vidit duos fratres,
Simonem
qui vocatur Petrus
et Andream
fratrem eius, mittentes rete20
20 rete ΩF² ( + marg. vel r.)
Rusch Weber
] retia ΩF Kells
Wordsworth
(D E P9389 L M R X*)
in mare.
Erant enim piscatores.
Numérotation du verset
Mt. 4,19
Et ait illis: Venite post me
faciam21 vos fieri piscatores hominum.
21 faciam
Rusch
] et praem. ΩJF Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 4,20
At illi continuo
relictis retibus
secuti sunt eum.
Numérotation du verset
Mt. 4,21
Et procedens inde, vidit alios duos fratres,
Iacobum Zebedei et Ioannem fratrem eius,
in navi cum Zebedeo patre eorum,
reficientes
retia sua
et vocavit eos.
Numérotation du verset
Mt. 4,22
Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Numérotation du verset
Mt. 4,23
Et circuibat
Iesus totam Galileam,
docens in synagogis22 eorum,
22 synagogis ΩJF
Rusch Weber
] synagogas
Li446@
et predicans evangelium
regni
et sanans
omnem languorem
et omnem infirmitatem
in populo.
Numérotation du verset
Mt. 4,24
Et
abiit opinio eius
in totam Syriam
et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus,
et tormentis
comprehensos, et qui demonia habebant,
et lunaticos et paralyticos23
23 et paralyticos]
om. Li446@
et curavit eos.
Numérotation du verset
Mt. 4,25
Et secute sunt eum turbe multe
de Galilea et Decapoli,
et de Hierosolymis et de Iudea
et de trans Iordanem.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Mt. 4,1
marg.|
{0}
Tunc Iesus
etc. Post baptismum Christi subiungit Evangelista de tentatione eius, ut rectum ordinem conversandi nobis ostendat. Nam post acceptam gratiam Spiritus sancti, dolens se diabolus derelictum acrius insurgit. Unde Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei etc. Agitur ante in hoc capite. Primo de ieiunio et de tentatione Christi. Secundo, de recessu in Capharnaum audita incarceratione Ioannis. Tertio de vocatione Petri et Andree, Iacobi et Ioannis. Quarto, de curatione multorum et circuitu Galilee. Pretermittit autem Mattheus multa et non prosequitur rectum ordinem. Nota tamen, quod secundum rectum ordinem post tentationem quadam die dixit Ioannes videns Iesum ambulantem. Ecce agnus Dei et secuti sunt Iesum Andreas et quidam alius discipulus Ioannis. Postea Andreas duxit fratrem suum Simonem ad Iesum. In crastinum rediens Iesus in Galileam vocavit Philippum. Philippus autem adduxit ad Iesum fratrem suum Nathanaelem. Hucusque idem est ordo historie apud omnes, sed deinceps variatur, Quidam enim sicut Amonius et Alexandrinus et Eusebius et Theophilus Antiochenus, dicunt Dominum post tentationem statim predicasse aperte et discipulos congregasse. Sed communior opinio est, quam tenet Ecclesia, quod Dominus post Baptismum suum, anno revoluto, eodem die convertit aquam in vinum in nuptiis architriclini et in Pascha sequenti post miracula ascendit in Hierusalem et eiecit ementes et vendentes de templo, Io. 2.b. Et tunc venit ad eum Nicodemus. Deinde rediens in Galileam vocavit quosdam discipulos et docuit et miracula quedam fecit, sed non ita publice: nondum enim erat Ioannes incarceratus, sed baptizavit in Ennon, ut dicitur. Io. 3.c. Sed paulo post incarceratus est Ioannes et tunc cepit Iesus publice predicare. Et ambulans secus stagnum vocavit Petrum et Andream, Iacobum et Ioannem. Et hec fuit secunda vocatio, de qua agitur Lc. 5.b. Triplex enim fuit vocatio Apostolorum. Prima fuit in cognitionem, secunda fuit in familiaritatem, tertia in discipulatum, de qua agit. Mt. infra eodem <capitulo>.d. et Mc. 6. et Lc. 5.b. In Pascha sequenti fuit Ioannes decollatus et in alio Pascha Dominus crucifixus. Et hic est verus ordo Evangelice historie. Dicit ergo.
marg.|
{q}
Tunc
] statim post baptismum.
marg.|
{t}
Ductus est Iesus duct
us non coactus. Mc. 1.b. dicit. Expulit, Lc. 4.a. Agebatur spiritu. Mt. dicit hic, ductus est: In quo ostenditur, quod indivisa sunt opera Trinitatis. Expulsus enim est potestate patris, ductus sapientia filii, agebatur benignitate Spiritus sancti.
marg.|
{s}
In desertum ad l
itteram. In illud quod est inter Hierusalem et Iericho, ubi ille incidit in latrones. Lc. 10.e.
marg.|
{t}
A Spiritu sanc
to.
marg.|
{u}
Ut tentaretur a diabolo
] Non dicit, ut diabolus tentaret. Malus enim Angelus homini datur ad exercitium, ut exerceatur homo, non ut diabolus exerceat: Tentatio enim passiva placet Deo, ut, scilicet homo exerceatur.
Numérotation du verset
Mt. 4,moraliter
marg.|
Moraliter: Hic est ordo recte conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam seculum deserentes, in desertum claustri veniamus, quia quamvis dicatur desertum a mundo: tamen in veritate est paradisus et hortus deliciarum. Isaia 52.a. Ponet desertum eius, quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum {12ra} Domini. Hieronymus: Oppidum mihi carcer est, solitudo paradisus. In deserto autem solent queri tria. Flores, arbores, bestie. Flores sunt virtutum et bonorum operum fragrantie in claustro. Eccl. 24.c. Flores mei fructus honoris. Eccl. 39.b. Obaudite me divini fructus, quasi rose plantate super rivos aquarum fructificate, quasi libanus suavitatem odoris habete, florete flores, quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam. Arbores alte sunt viri excellentissime vite. Eccl. 24.b. Quasi cedrus exaltata sum in Libano. Sed nota quod arbores, que sunt secus viam, damnificantur in foliis et fructibus. Ps. 79. Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam. Bestie sunt viri claustrales. Primo quia venantur. Eccl. 13.c. Venatio leonis onager in eremo. Secundo, quia est indomabilis, sic et religiosus non curat de adulatione mundana. Item fugit homines. Fuga autem tria bona facit, scilicet familiaritatem Domini, libenter vident ipsum homines, pulchriorem conversationem habet. Tertio, quia corpus negligit, non curat bestia, ubi iaceat. Quarto, pulchram pellem habet, id est conversationem, 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. Quidam autem in hoc desertum compelluntur intrare timore mortis, vel inopie, quidam dicuntur propria voluntate bonum propositum prosequentes, quidam spiritu Dei aguntur, qui de die in diem crescunt in virtutibus.
marg.|
{a}
Ut tentaretur perm
ittit autem hominem Deus tentari propter maius exercitium et cautelam. Ps. 54. Contristatus sum in exercitatione mea. Secundo, ut duram servitutem diaboli expavescat, quam quodammodo in tentatione presentit. Ier. 16.c. Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem. Tertio, ut diabolus victus confundatur, Ps. 103. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. Nota autem, quod tentatio erudit. Iud. 3.a. He sunt gentes, quas reliquit Dominus, ut in his erudiret Israel. Item humiliat. Gregorius.: Dum vitia nos tentant, proficientes virtute humiliant. Tertio, negligentia repellit. Glossa super illud: Proba me, Domine et tenta me ; quia nisi tentares negligentes essemus. Quarto fortiorem reddit. SENECA. Multum adiicit sibi virtus lacessita. Quinto, hominem custodit. Glossa super Ps. 25. Nisi per tribulationes se melius servari nosset, non dixisset. Proba me, Domine et tenta me. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Ubi non est sepes diripietur possessio. Sexto purgat. Augustinus Quod flagellum granum etc. Septimo Deum glorificat. Ps. 49. Eruam te et honorificabis me. Octavo coronat. Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationem etc. Sap. 10.c. Certamen forte dedit illi, ut vinceret. Non coronabitur, nisi qui legitima certaverit. 2Tim. 2.a.
Numérotation du verset
Mt. 4,2
marg.|
{b}
Et cum
etc.
Nota quod
Moyses et Elias ieiunaverunt non ex virtute, ut Christus, sed Moyses sustentabatur eloquio Dei. Ex. 33.b. Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loquitur homo cum amico suo. Nec hoc mirum, cum fabule hominem delectent et aliquando oblivisci faciunt. Elias autem in fortitudine cibi ieiunavit. 3Rg. 19.b. Nec dicuntur illi esuriisse, sed Christus, ut homo esuriit.
marg.|
{c}
Et quadraginta noctibus hoc
addit ne, in nocte comedisse putet. Si enim plus ieiunasset, eum diabolus non tentaret, quem super hominem cognosceret. Nec minus ne Heretici purum hominem assererent, dicentes: Nec hoc egit quod purus homo egit, scilicet Moyses, vel Elias. Item ut ostenderet convenientiam legis, Prophetarum et Evangelii. In ieiunio enim quadraginta dierum convenit legi, que intelligitur per Moysen et Prophetis, qui per Eliam, hoc est contra Manicheos, qui dicunt. Vetus testamentum a diabolo. Dominus autem ieiunat, ante mortem quadraginta diebus cibo indigens, ut nos instruat, in tempore agonis a carnalibus desideriis abstinere, post mortem autem, scilicet post resurrectionem comedit quadraginta diebus, cibo non indigens, quasi dicat: ego vobis sum consolatio et cibus omnibus diebus. infra, ultimo <capitulo>.d. nota autem, quod quinque de causis commendatur ieiunium. Primo a sui institutione in statu innocentie in paradiso. Gn. 2.c. De fructu ligni vite ne comedatis. Secundo a ieiunantium auctoritate, a Moyse et Elia et Christo. Tertio ab ordine, quem habet
{6.
12rb} in bello spirituali. In bello enim agitur contra gulam, quia nisi hec prius refrenetur, frustra contra alia laboratur. Quarto ab hoste, quem devincit, scilicet diabolum et carnem. Hieronymus: Nihil vilius, quam a carne vinci, nihil gloriosius, quam carnem vincere. Quinto a multiplici eius effectu. Fugat enim diabolum, sicut fames lupum de nemore. Et multa alia, que infra dicentur.
Numérotation du verset
Mt. 4,3
marg.|
{d}
Et accedens tentator
id est diabolus, cuius officium est tentare. Habet etiam usum tentandi. Unde Chrysostomus Tentatus autem est Christus suggestione tantum, non consensu, vel delectatione. Unde Prv. 30.c. Tria sunt mihi difficilia etc. via colubri supra petram, id est Christum.
marg.|
{d}
Et accedens in s
pecie humana.
marg.|
{e}
Dixit ei, si filius Dei es Tent
abat ad deiiciendum et explorabat ad sciendum. Noverat autem venisse in mundum per concentum Angelorum, per adventum Magorum, per Ioannis testimonium et per Patris vocem in baptismo, sed fastu superbie discredit, cum eius infirmitatem cernit.
marg.|
{g}
Dic, ut lapides isti panes fiant Nota quod
diabolus suadet relevare esuriem, non quod curet salutem, sed, ut cognoscat virtutem. Chrysostomus O cecitas diaboli, post quadraginta dies sentit esurientem et quadraginta diebus ieiunantem non intellexit. Nam sicut esurire hominis est, sic per quadraginta dies ieiunare et non esurire, hominis non est.
Numérotation du verset
Mt. 4,3
moraliter
moraliter
marg.|
Diabolus persuadet predicatori, ut doceat lapides, id est comminationes emollire propter temporale emolumentum. Prv. 20.c. Suavis est homini panis mendacii. Modo enim versi sunt in panes, nec invenitur lapis, quo percutiatur peccator. Si lex adducitur, ceremonialia sunt, iam cessaverunt. Si prophetia, ad penam obligat, non ad culpam. Si Evangelium, consilium est, non preceptum. Iob. 41.c. Versi sunt ei lapides funde in stipulam. Vel lapides sunt austeritas penitentie. Diabolus dicit ad religiosum, satis fuisti in conventu, si filius Dei es, vade in infirmariam ad recreandum. Tunc Libanus convertitur in Carmel et Carmel in saltum. Carmel mollities, vel delicie, per saltum sterilitas. Unde filii Israel concupierunt carnes in deserto et delicias in religione. Vel in bono.
marg.|
{f}
Si filius Dei es
etc.
Lapi
des in panes vertunt, qui austeritatem penitentie sustinent hilariter. Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Corint. 9.b. Hilarem datorem diligit Deus. Item lapides in panem vertit, qui dura verba patienter implet, ut habetur Lam. 3.d. Saturabitur opprobriis. Quando infirmus non potest sumere panem, tunc timetur de morte: Sed non est modo, qui emolliat multitudines lapidum, id est qui consolentur per verba Sacre Scripture illos, quibus detrahitur. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas. Masticatur iste panis, quando docetur quid tenendum, quid faciendum. In ventrem traiicitur, quando tenetur memoriter. Decoquitur, quando per fervorem caritatis digeritur. Eccl. 3.c. Que precepit Dominus, cogita illa semper. Assimilatur, per Sanctorum imitationem. Tertio lapides in panes vertit, qui lapides domorum mutat in eleemosynas.
Numérotation du verset
Mt. 4,4
marg.|
{h}
Qui respondens dixit
etc. Dt. 8.a.
marg.|
{i}
Non in solo
etc. Intentio Moysi in hoc verbo fuit, quia Iudei credebant, quod Dominus non posset eos saturare nisi pane materiali. Sed Moyses dicit, quod in solo verbo potest Dominus procurare eis alimenta. Nota autem, quod Dominus non utitur potestate, sed scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina, quam miraculis pugnare.
marg.|
{k}
Sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei
id est de filio, vel in beneplacito Domini, quod manifestatur per scripturas, que sunt os, per quod Dominus loquitur. Dominus autem noluit mutare lapides in panes propter tres causas. Prima est, ut diabolum lateret eius divinitas, quia si cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent. 1Cor. 2.b. Secunda, ut doceret nos opera bona, malis et maxime talibus, qui nihil inde proficiunt, abscondere. Infra 7. Non sunt margarite proiiciende ante porcos. Tertia est, ut nihil ad imperium diaboli faciamus.
Numérotation du verset
Mt. 4,4
moraliter
moraliter
marg.|
{k}
Sed in omni verbo
etc. Os Dei predicator. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Triplex verbum debet exire de ore eius, scilicet verbum confessionis peccatorum et laudis. De hac duplici confessione. Ps. 74. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. Secundum est verbum orationis. Unde sequitur: Et invocabimus nomen tuum. Tertium est verbum correctionis: Unde sequitur: Narrabimus mirabilia tua, id est vindictas aliis comminando. Dicitur autem os Domini verbum patris.
{6.
12va} Δ Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Scriptura sacra. Is. 30.a. Os meum non interrogastis. Predicator. Ier. 15.d. si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Numérotation du verset
Mt. 4,5
marg.|
{a}
Tunc post
primam tentationem, licet non statim. Hec enim tentatio ultima fuit historialiter, ut narrat Luca. 4.b. Mt. enim narrat secundum congruentiam ad tentationes Ade. Prima tentatio fuit in deserto inter Hierusalem et Iericho iuxta aquas sanatas ab Eliseo, secunda duobus milliariis prope illum locum, tertia in Hierusalem. Nescitur tamen utrum in eadem die. In deserto autem, ubi non sunt cibi, quasi non posset aliquid habere, tentavit eum de gula et iuxta fontem, ut biberet. Item supra montem tentatio fuit de avaritia, quia pecunia superbire facit. Tertia fuit super pinnaculum templi, ubi sacerdotes predicabant, quia sepe inanis gloria surgit de predicatione.
marg.|
{b}
Assumpsit eum brac
hiis suis. Alii dicunt quod duxit eum per manum. Diabolus enim incertus remanens in prima tentatione, Domino caute respondente, transiit ad secundam.
marg.|
{c}
Diabolus in f
orma hominis, hoc fuit ex permissione non ex imbecillitate.
marg.|
{d}
In sanctam civitatem
id est Hierusalem, quam ideo sanctam dicit, quia templum Domini in ea fuit et cultus ipsius in ea viguit. Dn. 9.f. Super populum tuum et super urbem tuam sanctam etc.
marg.|
{e}
Et statuit eum
id est suggessit, ut iret, Dominus tamen non suggestione eius, sed Spiritu sancto ductus ascendit.
marg.|
{f}
Supra pinnaculum templi
id est super deambulatoria templi, in quo erant quedam appodiatoria, ubi predicabant sacerdotes, vel domus erant plane secundum morem terre. Dt. 22.b. Cum edificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum etc. Sed numquid videbat Christum populus ? Respondit Chrysostomus: Diabolus forsitan sic assumpsit credens, ut ab hominibus videretur, Christus autem ipso nesciente sic agebat, ut a nemine videretur.
Numérotation du verset
Mt. 4,6
marg.|
{g}
Et dixit ei sed
quomodo loquebatur diabolus ? Augustinus dicit quod in forma hominis erat.
marg.|
{h}
Si filius Dei es ad e
xplorandum dixit hoc.
marg.|
{i}
Mitte te deorsum Non
poterat eum precipitare, neque nocere ei. In quo notatur debilis virtus inimici. Hieronymus: Debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Sed numquid prius tentasset de vana gloria, si filius Dei es, ascende in celum ? Sed ita affligitur diabolus in exaltatione hominis, ut nec tentando ascensum velit persuadere celestem. Eccl. 36.b. Extolle adversarium et afflige inimicum. Omnes enim cadere inimicus optat, ut saltem aliquando possit dicere: Prevalui adversus eum.
marg.|
{k}
Scriptum est enim Inte
rl. Scripturis utitur, non ut virtutes instituat, sed ut errores ingerat, sic et sui faciunt, id est heretici. Nota calliditatem inimici, auctoritatem Scripture sumebat, quia supra Dominus auctoritate usus est.
marg.|
{l}
Quia Angelis
etc.
ut c
ustodirent te quasi nihil mali habentem.
marg.|
{m}
Et in manibus
etc.
Hoc
dicit, quia per hoc dubitare se ostendebat, utrum esset Deus.
marg.|
{n}
Offendas ad
etc.
ut n
ihil mali habeas. Nota quod diabolus patrem Scripture, que pro se videtur, inducit et que contra se omittit: Tacet enim: Super aspidem et Basiliscum etc. Nota autem, quod ille Psalmus partim convenit membris, partim capiti.
Numérotation du verset
Mt. 4,6
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter hoc convenit viris sanctis, quorum pedes sunt affectus, lapis offendiculum tentationis, in qua viri sancti custodiuntur ab Angelis.
Numérotation du verset
Mt. 4,7
marg.|
{o}
Ait illi IESUS rursus: Scriptum est Dt.
6.c. A quo profert omnia testimonia, ut secundum legis sacramenta confirmaret.
marg.|
{p}
Non tentabis Dominum Deum tuum
quasi dicat: tu suggeris mihi, ut tentem Deum, sed non acquiesco, quia homo sum. Et homini dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum: Eccl. 18.c. Noli esse quasi homo, qui tentat Deum.
Numérotation du verset
Mt. 4,8
marg.|
{q}
Iterum assumpsit eum diabolus Hec
tentatio ordine precessit, sed prepostere narratur. Nota impudentiam {12vb} diaboli, qui etsi victus est, non tamen cessat, quia tamen non potest de uno vitio tentare, saltem tentat de alio.
marg.|
{r}
In monte excelsum valde Locu
s tentationi convenit et vitio, de quo tentat, quia avaritia et ambitio semper alta petunt. 1Tim. 6.d. Precipe divitibus non alta sapere.
Numérotation du verset
Mt. 4,8
moraliter
moraliter
marg.|
Nota quod multi tulerunt Iesum. Maria et Ioseph tulerunt eum in Egyptum, quando predicatores vadunt predicare nomen filii Dei. Idem Spiritus Sanctus fert, vel ducit in claustrum Iesum, id est spiritum hominis in claustrum. Item asinus fert Iesum in Hierusalem, quando ille, qui fuit asinus, id est peccator et stolidus fit Domini iumentum et permittit se domari dicens: Ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum. Item diabolus fert Iesum super pinnaculum templi, ubi erat cathedra scribarum et illorum, qui docebant populum, quando aliquis sublimatur in magistrum, ut vocetur ab hominibus Rabbi et ut habeant primos recubitos in cena et salutationes in foro, Infra 23.a. Super cathedram Moysi etc. De talibus dictum est: Tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. Item diabolus fert super montem excelsum. Mons excelsus, episcopatus, vel alia magna dignitas, ubi diabolus defert Iesum, cum ambitio honoris, vel dominandi et gloriandi fert hominem, vel spiritum hominis in speculam dignitatis. Alii portant in utero cum Maria, qui humiliati per fidem habent humilitatem interiorem et exteriorem, facientes amaram penitentiam. Item alii portant in brachiis cum Simeone, qui faciunt opera misericordie.
marg.|
{s}
Et ostendit ei omnia regna mundi sicu
t Moysi ostendit Dominus in momento totam terram promissionis. Dt. ult. a. Vel ostendit ei in terram depingendo, ut faciunt Geometrici, vel verbaliter ostendit ei loquendo, omnia regna mundi et omnia concupiscibilia et ostendit ei, quomodo dominaretur per totum mundum. Chrysostomus: tamen dicit, quod solas partes terre, in quibus unumquodque regnum positum erat, ostendit. Sicut si aliquis super montem dicat, Ecce tibi Roma, non ipsam ostendendo, sed partem terre, in qua posita est. Similiter Franciam, Lombardiam et alias terras.
marg.|
{t}
Et gloriam eorum divi
tias, delicias et honores.
Numérotation du verset
Mt. 4,9
marg.|
{u}
Et dixit ei: Hec omnia tibi dabo non
veretur mentiri pater mendacii, quasi dicat: regem te faciam, non quod hoc possit, sed de arrogantia hoc dicit. Chrysostomus: Et si alii mentiebatur omnia esse sua, apud se tamen sciebat, quod non.
marg.|
{x}
Si cadens adoraveris me Nota
biliter dicit cadens: non enim potest adorari sine casu.
marg.|
{y}
Me ut s
uperiorem. Hic nititur sibi diabolus divinum cultum usurpare, qui ab initio se volebat similem Deo facere. Is. 14.d. Ero similis Altissimo. In tentatione autem Christi nostra tentatio signatur, quia triplici gladio nos impugnat diabolus. Gula, avaritia, superbia. Chrysostomus: Diabolus habet apud se tria retia, de quibus se iactat. Hec expansa sunt super omnem terram: ut quicquid evaserit de retibus gule, incidat in retia inanis glorie et quicquid evaserit de retibus inanis glorie, incidat in retia avaritie: Is. 24.c. Et erit, qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo. Iste est ille ternarius infaustus, qui transit coram Elia. 3Rg. 19.b. In quorum nullo fuit Dominus, ubi ita dicitur: Ecce Dominus transiit et spiritus fortis et grandis subvertens montes et conterens petras, in quo honor mundi notatur, non in spiritu Dominus et post spiritum commotio gule, vel luxurie. Venter enim et genitalia sibi sunt vicina, ut dicit Hieronymus: Non in commotione Dominus et post commotionem ignis, avaritie. Non in igne Dominus. Iob. 28.b. Non invenitur in terra suaviter viventium, ecce gula, vel luxuria. Abyssus dicit, non est in me, id est avaritia, mare loquitur, non est mecum. Mare est tumultuosa cogitatio superborum, que fluctus elationem ebullit. Hec sunt tria media inter nos et Deum, ne Deum videamus, scilicet. Sartago. Ez. 4.a. Murus David, de quo Ps. 17. In Deo meo transgrediar murum. Nubes Ieremie, de qua Lam. 3.e. Opposuisti nubem ne transeat oratio. Per sartaginem, in qua carnes frixantur, gula.
{6.
13ra} Δ Murus fit de terra tenaci, ecce avaritia. Nubes in altum volat et evanescit, ecce superbia. Contra hunc triplicem gladium debemus opponere scutum triangulatum. Ieiunium contra gulam, orationem contra superbiam, Eleemosynam contra avaritiam. In his tribus exercetur militia Christiana, maxime in quadragesima.
Numérotation du verset
Mt. 4,10
marg.|
{a}
Tunc dixit ei IESUS, vade
id est recede retro Satana quia adversarius saluti. Non est dictum. Vade post me, sicut Petro. Infra 16.d. quia Petrus ex amore adversabatur ad tempus, diabolus vero ex invidia semper et quantum potest, ideo non addit, vade ante, vel post. Nota autem, quod audita blasphemia in Deum, quasi indignabundus respondit Dominus et dure aliquantulum. Unde Chrysostomus In duabus tentationibus mitis permansit Dominus, in tertia exasperatus est et quasi iratus dixit. Vade retro, Satana. Hoc exemplo discamus nostras magnanimiter sustinere iniurias. Dei autem iniurias neque ad auditum sufferre, quoniam in propriis iniuriis esse quempiam patientem laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare, impium est.
marg.|
{b}
Scriptum est enim
Dt. 6.b. et 10.d. secundum aliam translationem.
marg.|
{c}
Dominum Deum tuum adorabis Qued
am Glossa dicit, quod potest sermo iste ad diabolum dirigi, licet hoc non ex devotione sit impleturus, sed ut Ecclesie, contra quam ipse moliebatur, esse scriptum ostendatur, quod non ipse sed Deus sit adorandus. Vel potest in generali sermo intelligi de homine dici, cui soli de Deo adorando datum est preceptum in lege Moysi. In his autem exprimitur Trinitas personarum.
marg.|
{c}
Dominum Ecce
pater.
marg.|
{d}
Deum ecce
filius.
marg.|
{e}
Tuum ecce
Spiritus Sanctus.
marg.|
{f}
Et illi soli servies
Glossa dicit hic, quod λατρεία latria Grece, Latine, dicitur servitus. Servitus autem communis, que Deo et homini et cuicumque Grece dicitur δουλεῖα, dulia. Illa vero, que soli Deo λατρεία, latria dicitur ; unde idolo latria, que, quod soli Deo debet, dat idolis.
Numérotation du verset
Mt. 4,11
marg.|
{g}
Tunc iam
non inveniens quid ageret.
marg.|
{h}
Reliquit eum ad t
empus per Iudeos, postea pugnaturus usque ad diem passionis rediens et putans ipsum deiicere timore mortis.
marg.|
{i}
Diabolus Luci
fer.
marg.|
{k}
Et ecce Angeli accesserunt non
quod tunc primum adeuntes, sed quasi ad agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum presidio eguisse, vel vicisse.
marg.|
{l}
Accesserunt ut d
ignitas Christi ostenderetur. Item, ut gloria tentatorum notetur: ita enim faciunt victoribus.
marg.|
{m}
Et ministrabant ei non
dicit adiuvabant. Hbr. 1.d. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi etc. Dn. 7.c. Millia millium ministrabant ei etc. Chrysostomus Quoniam ministrabant Anheli, scimus, in quibus autem ministrabant, scire non possumus.
Numérotation du verset
Mt. 4,12
marg.|
{n}
Cum autem audisset Iesus Quam
diu servus predicabat, exspectabat eum Dominus, posito autem eo in vinculis incepit publice predicare. Reliqua autem fecerat privatim, quia non locutus fuerat ad turbas, sed quasi in occulto. Tres Evangeliste incipiunt a publica predicatione Christi, ex quo captus est Ioannes. Ioannes vero Evangelista refert multa, que pretermissa fuerant ab aliis, que facta sunt, antequam Ioannes traditus esset. Ioannes refert 1. quod post reversionem de deserto erat Christus iuxta Iordanem, ubi Ioannes baptizabat, tunc dixit Ioannes. Ecce agnus Dei. Et in crastinum similiter ibidem dixit iterum Ioannes: Ecce agnus Dei et secuti sunt Iesum, Andreas et alius discipulus. In crastino, vel eadem die venit Petrus ad Iesum. In crastinum ivit Iesus in Bethsaida et invenit Philippum. In crastino. Philippus adduxit Nathanaelem. His vocatis mansit in Galilea. Anno revoluto mutavit aquam in vinum. Revoluto iterum anno ivit in Capharnaum, cum matre et cum his discipulis. In Pascha sequente ascendit in Hierusalem et eiecit vendentes et ementes. Iesus autem remansit in Iudea et baptizabat ibi per discipulos, non per se, hoc audierunt discipuli Ioannis et dixerunt Ioanni invidentes Iesu. Tunc Dominus aliquantulum
{6.
13rb} cessavit et mansit usque circa Maium in Iudea et tunc captus et incarceratus est Ioannes et venerunt discipuli Ioannis et narraverunt Iesu. Tunc rediit Dominus in Galileam et intravit Synagogam in Nazareth, Lc. 4.c. et legit in Is. Spiritus Domini super me etc. Tunc predicavit aperte. Et tunc voluerunt eum Sacerdotes precipitare: Et ivit in Capharnaum et in via illa vocavit Petrum et alios: Lc. 5. Tertio, vocavit eos binos. De prima vocatione loquitur Ioannes, de secunda solus. Lc. 5. de tertia Mt. hic et Mc. 1.b. Ioannes vero probato Evangelio aliorum, de veritate dictorum vidit aliquid deesse et maxime que pro anno predicationis gesserat Iesus, pro quibus a fratribus rogatus scripsit Evangelium, quod alii preterierant. Hec fuit una causa, quare scripsit Ioannes. Alia causa fuit propter quasdam subortas hereses. Dicit ergo: Cum autem audisset Iesus a discipulis Ioannis, vel a fama populari, que cito volat.
marg.|
{o}
Audisset More
hominum loquitur: Nihil enim latebat eum, quia homo Deus. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta oculis eius.
marg.|
{p}
Quod Ioannes traditus esset Hoc
fuit prima die Maii post Pascha anni tricesimi Domini et occisus imminente Pascha sequente. Nam audita morte ipsius, Dominus fecit miraculum quinque panum, ut habetur Ioannis 6.a. ubi subditur: Erat enim proximum Pascha. Idem Mc. 6.a.
marg.|
{q}
Traditus capt
us propter Evangelium dicit Glossa Immo verius propter predicationem legis Moysi, quam obiiciebat Herodi, qui receperat circumcisionem. Quod ergo in Glossa dicitur, ad etymologiam nominis refertur, propter Evangelium, id est propter bonum nuntium, vel bonam nuntiationem. Infra 19.b. Qui dimissam duxerit, mechatur.
marg.|
{r}
Secessit in Galileam quas
i fugiens a Phariseis sibi insidiantibus. Tum quia maior erat Ioanne, tum quia ementes et vendentes eiecerat de templo. Hoc idem fecit hostibus parcendo, discipulis providendo, proximum instruendo, ut fugiat pro affectu aliorum. Ez. 12.a. Fac tibi vasa transmigrationis. Nota quod due sunt Galilee. Una Iudeorum, in qua erat Nazareth, ubi secessit et mansit Iesus, altera gentium, propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri, qui gentes ibi posuit, quam terram ipse Chabul vocavit. 3Rg. 9.c. Is. 9.a. Trans Iordanem Galilee gentium.
Numérotation du verset
Mt. 4,13
marg.|
{s}
Et relicta civitate Nazareth ad l
itteram.
marg.|
{t}
Venit et habitavit in Capharnaum Caph
arnaum oppidum est in Galilea gentium iuxta stagnum Genesareth.
marg.|
{x}
Maritima iuxt
a mare positam, ad litteram. Capharnaum dico situm.
marg.|
{y}
In finibus Zabulon et Nephtalim Isti
fuerunt filii Iacob, a quibus dicte fuerunt regiones, quas inhabitaverunt. Capharnaum autem erat in confinio Zabulon et Nephtalim. Erat autem Nephtalim in Galilea gentium et in parte data Hiram. Zabulon ex parte Hierusalem et vocabitur Galilea Iudeorum. Et in confinio illo incepit Dominus predicare, ut Iudei et gentiles confluerent ad predicationem suam propter mysterium vocationis gentium et Iudeorum. Item quia prima fuit ibi captivitas 4Rg. 15.f. Unde incepit ibi reparatio. Theglathphalasar enim duas Tribus et dimidiam, que ibi habitabant, captivavit et tantum de aliis, quod possent facere dimidiam Tribum. Unde quandoque legitur duas Tribus captivasse, quandoque tres. Postea venit Salmanasar tempore Os., qui totam terram captivavit. 4Rg. 17.a. Ubi ergo fuit legis oblivio, prima fuit Evangelii predicatio.
Numérotation du verset
Mt. 4,13
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter:
Relicta civitate Nazareth. Sic
predicator florem mundi debet derelinquere. De quo Ier. 48.b. Date florem Moab. Florem iuventutis, reputans eam marcidam. De qua. Sap. 2.b. Non pretereat nos flos temporis. Item florem pulchritudinis temporalis. Is. 40.b. Exsiccatum est fenum et cecidit flos. Item florem divitiarum. Ve flori decidenti.
Et habitavit in Capharnaum:
villa pulcherrima, Ecclesia, que est
maritima quia
contunditur fluctibus mundi. Vel religio. Can. 5.d. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum.
In finibus Zabulon et Nephtalim Zabu
lon habitaculum fortitudinis, Nephtalim dilatio caritatis. Dt. 33.c. Letare Zabulon in exitu tuo, id est religiose in exitu a mundo, quoniam facta est Iudea, id est confessio, sanctificatio tua et Israel, id est {
13va
} Δ contemplatio, potestas tua, populos ad montem vocabis.
Numérotation du verset
Mt. 4,14
marg.|
{a}
Ut adimpleretur ‘Ut’
non causaliter ponitur sed consecutive, quasi dicat: ‘ut eventus rei probaret’ quod dixerat Propheta.
marg.|
{b}
Quod dictum
etc.
huiu
s rei seriem previdentem et dicentem. Is. 9.a.
marg.|
{c}
Terra Zabulon
etc.
Prin
cipium illius auctoritatis, scilicet Primo tempore alleviata est et quod in medio, scilicet et novissima aggravata est, omittit Evangelista, quasi non curans, quod pertinet ad prophetiam eversionis, quia ostendere intendit initium predicationis Christi iam preterite captivitatis: et ideo quod mysticum est, tangit. Dicit enim. In primo tempore per Theglasphalasar, alleviata est a pessimis habitatoribus. Terra Zabulon et terra Nephtalim Et novissimo, id est in captivitatis consummatione, reliquum decem Tribuum per Sennacherib captivatum est. Et terra, que ad litteram dicta est.
marg.|
{d}
Via maris quia
iuxta mare et plaga illa dicta est maritima, per quam fit transitus in mare, aggravata est ab Assyriis.
marg.|
{e}
Trans Iordanem ad l
itteram, id est iuxta Iordanem et erat trans Iordanem existenti in Hierusalem.
marg.|
{f}
Galilee gentium ad d
ifferentiam Galilee Iudeorum Primo tempore, scilicet predicationis Christi, alleviata est.
Numérotation du verset
Mt. 4,15
marg.|
{c}
Terra Zabulon
etc.
ab o
nere peccatorum. Et novissimo aggravata est fides plurimis permanentibus Iudeis in errore.
marg.|
{d}
Via maris
id est regio eadem iuxta mare existens.
marg.|
{e}
Trans Iordanem exis
tenti in Hierusalem.
marg.|
{f}
Galilee gentium Non
quia Dominus in illa sola predicaverit, sed hoc dicitur propter mysterium, quia plures vocandi erant de gentibus, quam de Iudeis. Populus Iudeorum et gentium.
Numérotation du verset
Mt. 4,16
marg.|
{h}
Qui ambulat
etc.
igno
rantie et vitiorum.
marg.|
{i}
Vidit lucem magnam
id est Christi doctrinam, vel eius miracula. Vel Vidit id est credidit.
marg.|
{k}
Lucem magnam
id est Christum, vel Ioannis et Apolorum predicationem.
marg.|
{l}
Et sedentibus
etc. id est in peccatis. Peccata dicuntur, umbra mortis, quia sicut umbra ducit ad corpus, sic peccata ad mortem eternam. Vel quia sine corpore non est umbra, sic nec peccata sine morte eterna. Qui ergo vult fugere mortem, evitet hanc umbram. Item umbra reddit putridum et ignorantem. Ps. 37. Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee.
marg.|
{m}
Lux orta est eis
id est agnitio veritatis, id est predicatio Christi et Apostolorum.
Numérotation du verset
Mt. 4,17
marg.|
{n}
Exinde
etc.
Post
quam baptizatus est et tentatus. Exinde tradito, scilicet Ioanne, quia lege desinente, sequitur Evangelium, ut Sol auroram. In hoc autem, quod Dominus non predicavit ante traditionem Ioannis, innuitur, quod sermo inferioris non debet contemni. 1Cor. 14.f. Si cui revelatum fuerit sedenti, id est minori, taceat prior.
marg.|
{o}
Et dicere: Penitentiam agite Trip
lex notatur curialitas circa Iesum, qui non predicavit aperte nisi prius Ioanne incarcerato, nolens impedire fructum predicationis eius. Secundo, quia non est dedignatus ab eodem inchoare predicationem, a quo et Ioannes. Nm. 20.c. Via publica gradiemur. Tertio quia quando venerunt dicentes ad eum, quod Ioannes plures baptizabat, recessit in Galileam nolens offuscare famam eius.
marg.|
{p}
Penitentiam agite non
dicit, dicite, contra illos, qui nolunt facere aliquid, sed dicere psalteria. Contra illos etiam, qui volunt facere per vicarium. Est enim agenda penitentia. Primo, ut hic eternam damnationem evitet. Lc. 13.a. quando nuntiatum est de Galileis, dixit Iesus Nisi penitentiam egeritis et vos similiter peribitis. Secundo, ut proximum edificet. Tertio, ut Angelum letificet. Lc. 15.b. Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente etc. Quarto, ut regnum celorum
{6.
13vb} appropinquet, ut hic dicitur. Quinto, ut Deum honorificet. Prv. 14.d. In multitudine populi gloria regis. Agere ergo penitentiam, tibi est securum, proximo fructuosum: Angelo gaudium, Deo honorificum. Sunt autem septem, que impediunt penitentiam agere. Ignorantia, timor, mala societas, fiducia vivendi, sanitas, amor carnalis, larga Dei misericordia. Ignorantia quam Dominus detestatur. Legitur enim pro ignorantia flevisse et non pro aliis peccatis, flevit enim per Lazarum. Io. 11.e. Et hoc fuit ideo, quia revocandus erat ad miserias. Flevit et super civitatem, dicens. Si cognovisses et tu, subaudi, fleres. Secundum est timor, qui est quadruplex. Ps. 9. Non timebis a timore nocturno etc. Tertium est mala societas. Unde Infra 16.d. dixit Iesus Petro, qui volebat eum impedire. Vade retro, Satana. Quartum est fiducia vivendi. Lc. 12.c. Anima mea multa habes bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Eccl. 29.c. Repromissio nequissima multos perdidit. Quintum est sanitas. Unde Lc. 17.d. Nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt ; Non est inventus, qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena, id est simplex laicus. Sextum est amor carnis. Augustinus Maior sum et ad maiora natus, quam ut sim mancipium corporis mei. Septimum est larga misericordia Dei. Eccl. 5.b. Ne dicas, miseratio Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim et ira cito ab illo proximant et in peccatores respicit ira illius.
marg.|
{q}
Appropinquavit enim regnum celorum
id est Christus, qui dat regnum celorum, quasi propter hoc debetis facere penitentiam non propter bursam. Hieronymus: Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat, pericula maris spes delectat, dolorem medicine spe, salutis mitigat, qui desiderat nucleum, nucem frangat, similiter iste, qui vult adherere Deo, penitentiam agat.
Numérotation du verset
Mt. 4,18
marg.|
{r}
Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilee
quod dicitur stagnum Genesareth, mare Tyberiadis, lacus Salinarum. Sic predicatores per sollicitudinem et compassionem prope mundanos debent esse. Ps. 1. Erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, non in via peccatorum.
marg.|
{s}
Galilee
id est mundi ; Qui dicitur mare, quia proiicit mortuos, id est religiosos, 1Cor. 2.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Item tumescit per superbiam. Ione 1.c. Mare ibat et intumescebat super eos. Prv. 30.b. Generatio, cuius excelsi sunt oculi. Item amarum est. Is. 47.d. Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Act. 8.d. In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Item turbidum. Eccl. 30.d. Tristitiam repelle a te. Item mare non est locus mansionis, sed motionis. Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem.
marg.|
{r}
Ambulans
etc.
Pred
icatores enim vocat ad ambulandum. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis etc.
marg.|
{t}
Vidit duos fratres In h
ac vocatione videntur tres Evangeliste dissentire, tempore, loco, modo. Mattheus post adventum Capharnaum, Ioannes ante. Mattheus, Marcus et Lc. in Galilea ; Ioannes iuxta Iordanem. Mattheus dicit vocatos binos ; Lc. simul istos quatuor. De contrarietate temporis verior solutio, qua distinguuntur diverse vocationes ; Una vocatio ad discipulatum et est secunda, ut hic. Prima vocatio ad familiaritatem. 1Io. 1. Tertia fuit ad Apostolatum, Infra 10.a.
marg.|
{x}
Fratres quia
vocat caritatem.
marg.|
{u}
Duos prop
ter duo precepta.
marg.|
{t}
Vidit
Chrysostomus: Vidit non ad facies eorum, sed ad corda respiciens ; Sicut artifex si viderit gemmas pretiosas et non dolatas, eligit illas, non quod sunt, sed quod fieri possunt.
marg.|
{y}
Simonem, qui vocatur Petrus hic
vocatus est, quando Andreas duxit eum ad Iesum. Io. 1.f. Et Andream fratrem eius.
Numérotation du verset
Mt. 4,moraliter
marg.|
Moraliter: Simon, obediens interpretatur. Andreas virilis. Obedientes enim et viriliter operantes vult Dominus habere.
marg.|
{z}
Mittentes rete in mare ad a
cquirendum victum ; erant enim pauperes.
marg.|
{a}
Erant enim piscatores. ad l
itteram.
Numérotation du verset
Mt. 4,19
marg.|
{b}
Et ait
etc.
non
tam pedibus corporis quam imitatione et affectu mentis.
marg.|
{c}
Faciam vos fieri non
dicit ; esse innuens, quod debet homo laborare ad hoc, quod sciat predicare.
marg.|
marg.|
{6.
14ra} Δ
marg.|
{a}
Piscatores hominum non
prebendarum, non rerum temporalium. 2Cor. 12.e. Non querimus vestra, sed vos. Is. 13.d. Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. De istis piscatoribus Ier. 16.d. Ecce ego mittam piscatores multos et piscabuntur eos. Habac. 1.a. Facies homines, quasi pisces maris et quasi reptilia non habentes ducem.
Numérotation du verset
Mt. 4,20
marg.|
{b}
At illi continuo
Ambrosius. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus.
marg.|
{c}
Relictis retibus Ecce
perfecta obedientia. Isti reliquerunt retia et si postea resumpserint, non ex cupiditate, sed ex necessitate vite hoc fecerunt.
marg.|
{d}
Secuti sunt eum Eccl
. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum.
Numérotation du verset
Mt. 4,21
marg.|
{e}
Et procedens inde a lo
co illo ad alium locum.
marg.|
{f}
Vidit alios duos fratres a pr
edictis.
marg.|
{g}
Iacobum Zebedei fili
um. Ex usu enim loquendi ponitur genitivus, sicut cum dicitur: Martia Catonis, Dalila Samsonis, uxor sua, vel filia.
marg.|
{h}
Et Ioannem fratrem eius Iaco
bi.
marg.|
{i}
In navi ad l
itteram.
marg.|
{k}
Cum Zebedeo patre eorum secu
ndum carnem. Ipse erat senex et tenebat remum.
marg.|
{l}
Reficientes retia sua ut p
iscarentur.
marg.|
{m}
Et vocavit eos Scie
ndum tamen, quod in ista vocatione vocavit duodecim, sed tamen, de his solum facit mentionem, quia per istos dat intelligi ceteros.
Numérotation du verset
Mt. 4,moraliter
marg.|
Moraliter: Zebedeus, interpretatur fugitivus et significat mundum, qui continue deficit et in interitum tendit. Hbr. 8.d. Omne, quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus. Duo fratres, intellectus et affectus, qui fugiunt mundum. Intellectus fugit, cum tendit in verum, sciens mundum esse falsum et vanum. Eccl. 11.b. Si enim secutus fueris, non apprehendes, quia umbra est et fugit insequentes. Affectus fugit et odit, quia mundus malus. 1Io. 5.d. Totus mundus in maligno positus est.
marg.|
{l}
Reficientes reti
a cupiditatis. Macule huius retis, diversi modi acquirendi temporalia. Retia cupiditatis reficiunt, qui Iericho iterum construunt. Vel in bono, Reficientes retia sua Rete predicatio, que debet refici contemplatione, studio et confessione. Ieremias autem reficiebat, cum post predicationem peccata populi flebat. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum etc. 2. Mcc. 25.c. Hic est fratrum amator et populi Israel: Hic est, qui multum orat pro populo. Unde Lc. 5.a. dicit, Piscatores descenderant et lavabant retia. Lavare retia vestra a favore, scilicet populi et questu. Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento et egredietur vas purissimum. Reliquerunt patrem, carnalem affectionem ; rete, appetitum honoris ; navem, cupiditatis.
Numérotation du verset
Mt. 4,22
marg.|
{n}
Illi autem statim relictis retibus et patre reli
querunt retia sua et patrem, sic contemplativus.
marg.|
{o}
Secuti sunt eum
Chrysostomus Relinquentes retia sua Apostoli, nos docuerunt, quia nemo potest terrena possidere et ad celestia perfecte properare. Inter celum et terram medius est aer, ut ostendatur, quod inter celestia et terrena nulla coniunctio potest esse. Celestia spiritualia sunt et levia et semper sursum tendunt, terrena gravia et deorsum descendunt. Si celestia tenueris, sursum te ducunt, si terrena, deorsum te deprimunt. Secuti sunt eum Chrysostomus Sciebant quam pretiosa est anima, quam grata apud Deum salus ipsius, quanta merces hominem edificare secundum Deum. Concupierunt et secuti sunt, tu autem non concupiscis talia hec: Quomodo enim desideras alium posse salvare, qui teipsum salvare non curas ?
Numérotation du verset
Mt. 4,23
marg.|
{p}
Et circuibat Iesus totam Galileam ad l
itteram. Vocatis enim coadiutoribus predicationi insistit Dominus, docens impigrum esse doctorem et non acceptorem personarum. Debet enim circuire totam Galileam, id est Ecclesiam, non solum predicare in uno loco. Ps. 58. Famem
{6.
14rb} patientur ut canes et circuibunt civitatem, Iob. 2.a. Consurgens diluculo offerebat holocausta per singulos. Sic predicator pro quolibet orare debet. Ct. 5.b. Invenerunt me vigiles, qui circuibant civitatem, contra insidias diaboli, qui circuit querens, quem devoretPt. ult. b. Debet autem predicator et quilibet alius bonus circuire beneficia Dei, ut bona naturalia, gratuita, consilium, mandata et pro his laudare Deum. Eccl. 24.a. Gyrum celi circuivi sola. Item conscientiam propriam, ne quid lateat inhonestum. Quod sigtttnificatum est Idc. 6.b. ubi Gedeon purgabat triticum. Gedeon, circumiens in utero interpretatur. Item opera sua per circumspectionem, ne illicitum tradat se diabolo. Is. 23.d. Sume tibi citharam, circui civitatem. Item Ecclesiam Dei, ut hic.
marg.|
{q}
Docens in Synagogis eorum ubi
plures conveniebant.
marg.|
{s}
Et predicans Evangelium regni per
quod, scilicet docemur regnare in presenti et in futuro. Argumentum est hic, quod potius predicandum est, ubi sunt plures, quam, ubi sunt pauciores. Sic predicator debet predicare.
marg.|
{r}
In Synagogis
Glossa Synagoga est congregatio irrationabilium, id est peccatorum, quia non est opus valentibus medico, sed male habentibus. Infra. 9.b. Ps. 39. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
marg.|
{t}
Evangelium regni
non fabulas. Hieronymus: Omne, quod non est ad edificationem, in periculum vertitur audientium. Iob. 13. Numquid indiget Deus vestro mendacio. 2Tim. 4.a. A veritate auditum avertent et ad fabulas convertentur.
marg.|
{u}
Et sanans omnem languorem
corporum. Languor est morbus inveteratus.
marg.|
{x}
Et omnem infirmitatem
aliam, quam inveteratam.
marg.|
{y}
In populo in n
umero pauperum, insinuans, quod specialiter pauperum medicus est. Ps. 9. Tibi derelictus est pauper.
marg.|
Sunt autem septem infirmitates.
-Prima est infirmitas nature. Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris.
-Secunda pene. Ps. 37. Sagitte tue infixe sunt mihi. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.
-Tertia est culpe. Ps. 6. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
-Quarta prave consuetudinis. Ps. 40. Infirmata est in paupertate virtus mea.
-Quinta fidei. Rm. 14.a. Qui infirmus est, olus manducet.
-Sexta gratie 2Cor. 12.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ?
-Septima conscientie turbate Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tue et infirmata est. Has sanat Dominus. Unde Ps. 102. Qui sanat omnes infirmitates tuas.
-Prima est infirmitas nature. Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris.
-Secunda pene. Ps. 37. Sagitte tue infixe sunt mihi. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.
-Tertia est culpe. Ps. 6. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
-Quarta prave consuetudinis. Ps. 40. Infirmata est in paupertate virtus mea.
-Quinta fidei. Rm. 14.a. Qui infirmus est, olus manducet.
-Sexta gratie 2Cor. 12.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ?
-Septima conscientie turbate Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tue et infirmata est. Has sanat Dominus. Unde Ps. 102. Qui sanat omnes infirmitates tuas.
marg.|
Item nota quod septem sunt, que sanant infirmitates. Primum est baptismus. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum. Dei Secundum est Eleemosyna. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et Eleemosyna resistit peccatis. Tertium est martyrium. Augustinus Omnia falce martyrii resecantur. Quartum est conversio fratris errantis. Iac. 5.d. Si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum, salvabit animam suam, Ier. 15.d. Si converteris, convertam te. Quintum est remittere in se peccanti. Lc. 6.f. Dimittite et dimittetur vobis. Sextum est fletus et satisfactio, infra 5.a. Beati, qui lugent etc. Septimum est perceptio corporis Christi. Io. 6.e. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum.
Numérotation du verset
Mt. 4,24
marg.|
{z}
Et abiit opinio eius
id est fama, in totam Syriam quam Iudei offusCt. Syria est omnis regio ab Euphrate usque ad mare magnum, a Cappadocia usque in Egyptum, continens inter alias provincias Palestinam, in qua Iudei habitant. Quandoque autem strictius sumitur. Unde Is. 7.b. Caput Syrie Damascus. Et sic non comprehendit Iudeam. Sic predicatores bonam famam debent appetere. 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus etc. Eccl. 41.c. Curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi, quam multi thesauri.
marg.|
{a}
Et obtulerunt ei omnes male habentes
. <Glossa> interlinearis. Curat corpora ut paratius audiant invisibilia.
marg.|
{a}
Variis languoribus
{6.
14va} Δ naturalibus, scilicet contractis ab inequalibus humoribus.
marg.|
{b}
Et tormentis comprehensos
Tormenta sunt momentanee passiones non diuturne.
marg.|
{c}
Et qui
etc. ad litteram: qui vexabantur a demonibus.
marg.|
{d}
Et lunaticos
Lunaticos dicit illos, quorum morbus in ascensione lune crescit, non quod hec insania sit per lunam, sed diabolus, qui insaniam facit, lunaria tempora observat, ut infamet creaturam in creatoris blasphemiam.
marg.|
{e}
Et paralyticos
Paralytici sunt membris contracti, vel dissoluti.
marg.|
{f}
Et curavit eos
id est valetudini corporali restituit.
Numérotation du verset
Mt. 4,24
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter:
Variis languoribus pecc
atis carnis.
Et tormentis: pe
ccatis spiritualibus, que valde torquent propter vermem conscientie.
demonia: Demo
n interpretatur sufficiens iniquitas, hec est superbia. Iob. 31.c. Si osculatus sum manum meam ore meo, quod est iniquitas maxima.
Lunaticos: av
aros, qui crescunt et decrescunt secundum res suas, quando domus combusta est, dicit se combustum, quando crescit fructus, dicit se crevisse. Eccl. 43.a. Luminare, quod minuitur in consummatione.
Paralyticos: Pa
ralysis est dissolutio membrorum. Hi sunt luxuriosi.
Numérotation du verset
Mt. 4,25
marg.|
{g}
Et secute
etc.
ad i
nstructionem discipuli, ad curationem infirmi, ad eius observationem invidi, ad refectionem famelici, propter miraculorum operationem curiosi.
marg.|
{h}
De Galilea et Decapoli Deca
polis est regio decem urbium, quarum homines secuti sunt eum.
marg.|
{i}
Et de Hierosolymis et Iudea
id est illi de tribu Iuda, qui specialiter habent loca ista.
marg.|
{k}
Et de trans Iordane
id est de duabus tribubus et dimidia. Nota quod quinque generibus sequentium respondent hec quinque loca. De Galilea, id est rota, veniunt curiosi, quibus dicitur Act. 1.b. Viri Galilei, quid statis etc. De Decapoli veniunt infirmi, ut per observantiam decem mandatorum curentur, quibus dicitur infra 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. De Hierosolymis, invidi et observantes infra. 23. de Hierusalem. Hierusalem, que occidis prophetas etc. De Iudea, famelici, ut confitendo peccata sua et laudes Deo reddendo, quinque panibus, id est doctrina legis Moysi et duobus piscibus, id est doctrina Evangelii Christi satientur. De quibus dicitur Os.. 10.d. Arabit Iudas et confringet sibi sulcos Iacob. De trans Iordane veniunt discipuli, ut instruantur a Iesu et postea instruant. Unde Naaman dicitur vade et lavare septies in Iordane, id est in doctrina Apostolorum et mundaberis a lepra peccati.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_4)
Notes :