Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset Lc. 3,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995rb ; facsim., p. 149b} Anno autem1 quinto decimo imperii Tiberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha
Ituree2
et Trachonitidis regionis et Lysania
Abiline3
tetrarcha
1 autem Cor2 V (grec. anti. habent sic)] om. Cor4 ( autem non est in . . )
2 Ituree CorS2 ( sic prima correctio ) Ω J Rusch ] Yturie CorS2 ( secunda correctio ), Yturee Catena Catena@ (Li448 Mt366 P368)
3 Abiline Cor2 V] Bilene Cor2 V (non Bilene )
Numérotation du verset Lc. 3,2 
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini4
super Ioannem Zacharie filium in deserto.
4 Domini Φ Weber (G D) Ω J Catena Rusch Clementina] Dei Weber
Numérotation du verset Lc. 3,3 
Et venit in omnem regionem Iordanis predicans baptismum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995va ; facsim., p. 150a} penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Lc. 3,4 
Sicut scriptum esta in libro sermonum Isaie prophete dicentis5* :
Vox
clamantis in deserto,
parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
a Cf. Is. 40, 3-5.
5 dicentis CorS1 (G. et parisiens. habent) CorS2 (G. et parisiens. habent dicentis sed nusquam legi) Cor3 (greca litteraliter) ΩJ] om. CorS1 (al. non hab.   dicentis ) Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 3,5 
Omnis vallis implebitur
et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
Numérotation du verset Lc. 3,6 
Et videbit
omnis caro
salutare Dei.
Numérotation du verset Lc. 3,7 
Dicebat ergo6 ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab eo7:
Genimina viperarum,
quis ostendit vobis fugere
a ventura ira?
6 ergo Ω J Rusch Weber] autem Li448@, om. Li448
7 eo Catena Rusch ] ipso Ω J Weber
Numérotation du verset Lc. 3,8 
Facite ergo fructus dignos penitentie
et ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset Lc. 3,9 
Iam enim securis ad radicem arborum8 posita est.9
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 995vb ; facsim., p. 150b} Omnis ergo arbor10 non faciens fructum bonum11
excidetur12 et in ignem mittetur13.
8 ad radicem arborum Cor2 V (grec. sicut Mt. 3:10) CorS2 ] ad radices arborum CorS2 (al., sic g’), ad radices arboris CorS2 (al.)
9 ad radicem arborum – posita est Ω J Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
10 Omnis ergo arbor] Cor2 V (grec.)
11 bonum Ω J Catena Rusch] om. Weber
12 excidetur Ω J Li448@ Rusch ] exciditur Weber
13 mittetur Ω J Catena Rusch ] mittitur Weber
Numérotation du verset Lc. 3,10 
Et interrogabant eum turbe dicentes:
Quid ergo faciemus?
Numérotation du verset Lc. 3,11 
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas
det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
Numérotation du verset Lc. 3,12 
Venerunt autem et publicani
ut baptizarentur et dixerunt ad illum14: Magister15, quid faciemus?
14 ad illum Ω J Li448 Rusch Weber] om. Catena (Li448@ Mt366@)
15 ad illum Magister] Ω (alia m. post. cancel. ut videtur a mf.)
Numérotation du verset Lc. 3,13 
At16 ille dixit ad eos17: Nihil amplius quam quod18 constitutum est vobis faciatis.
16 At Ω J Rusch Weber ] Et Catena (Li448@ Mt366@), Ac Cor2 V |ac ille dixit ad eos] om. Cor2 V (anti. habent nihil)
17 eos Catena Rusch Weber] illos Li448@*
18 quod Li448@ Rusch Weber] om. Ω J Mt366 Mt366@
Numérotation du verset Lc. 3,14 
Interrogabant autem19 eum20 et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis
neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris.
19 autem Cor2V (et sic habent anti.) Li448 Li448@ Mt366 Mt366@ Rusch Weber] om. Ω J
20 eum Cor4 (. .) Ω J Li448@ Mt366@ Rusch Weber Mt366] om. Li448 Mt366, illum Cor2V (et sic habent anti.)
Numérotation du verset Lc. 3,15 
Existimante21 autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne
ne forte
ipse esset Christus.
21 Existimante Catena Rusch Weber ] Existimantes Li448@ *
Numérotation du verset Lc. 3,16 
Respondit22 Ioannes dicens omnibus23: Ego quidem aqua24 baptizo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996ra ; facsim., p. 151a} vos25.
Venit26* autem27 fortior me post me28
cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
22 Respondit Ω J Catena Rusch Weber ] Respondet Li448@ *
23 Respondit... omnibus] Cor2 V (sic habent anti.)
24 aqua] om. Catena
25 vos Ω J Rusch Weber] + in aqua Catena (=Mt. 3, 11 ; cf. Io. 1, 26)
26 Veniet CorS2 (in aliquibus veniet et anti. sed plures non sed utraque correctio habet   veniet autem ) Rusch ] Venit Cor2 V (anti.) Cor1LP Ω J Catena Weber
27 autem Cor1LP Cor2V (anti.) CorS2 (utraque correctio) Ω J Rusch Weber] enim Li448@ Mt366@, om. Li448 Mt366
28 post me Catena Rusch ] om. Cor1 LP Cor2 V (sic habent anti. sed Mc. 1, 17 : post me sed hic non est) Cor4 (   post me quod interponeba<tu>r cancellatum est in . . ) Ω J Weber
Numérotation du verset Lc. 3,17 
cuius ventilabrum
in manu eius
et purgabit29
aream suam
et congregabit triticum in horreum suum30
paleas autem comburet igni inextinguibili.
29 purgabit Cor1LP Ω J ΩS Rusch Weber] purgavit Amiatinus Weber (M Z P), permundabit Li448@ Li448 Mt366@ Mt366 (cum graeco et Cyrillo διακαθαριεῖ), cf. Mt. 3, 12 ; non hab. Wordsworth in apparatu)
30 suum Ω J Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 3,18 
Multa quidem et alia31 exhortans evangelizabat populo32.
31 et alia Li448@ ] om. Li448 Mt366
32 populo Catena Rusch ] populum Weber
Numérotation du verset Lc. 3,19 
Herodes autem tetrarcha
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes.
Numérotation du verset Lc. 3,20 
Adiecit et hoc supra33 omnia et inclusit Ioannem in carcerem34.
33 supra] super Ω J
34 carcerem Catena Rusch ] carcere Weber
Numérotation du verset Lc. 3,21 
Factum est autem cum baptizaretur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 996rb ; facsim., p. 151b} omnis populus
et Iesu baptizato
et orante apertum est celum.
Numérotation du verset Lc. 3,22 
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba
in ipsum
et vox de celo facta est: Tu
es filius meus dilectus,
in te complacuit mihi.
Numérotation du verset Lc. 3,23 
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur
filius Ioseph,
qui fuit Eli35
35 Et ipse Iesus... Eli] + Ioseph fuit carnalis filius Iacob de uxore Hely fratris sui defuncti. Nota quomodo Ioseph dicitur filius Iacob secundum Mattheum, et filius Hely secundum Luce glossam. Mathan qui per Salomonem descendit genuit Iacob de Esta de qua post obitum Mathan. Mathat qui per Nathan de David descendit genuit Hely porro Iacob de uxore fratris sui Hely sine liberis defuncti. Genuit Ioseph natura suum sed secundum legem Hely filium quia suscitavit semen eius. Unde Ioseph fuit filius Iacob vel (?) et filius Hely legal’. Idem dicit Io. dani. (?) c. lxxxvii nisi quod vocat Melchi quem Luca Mathat ubi etiam manifesta<vi>t quomodo Maria fuit ex eadem cognomine quod et probat Augustinus libro secundo Contra Faustum CorS2 (lectio coniec.)
Numérotation du verset Lc. 3,24 
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
qui fuit Melchi
qui fuit Iamne
qui fuit Ioseph
Numérotation du verset Lc. 3,25 
qui fuit Mathathie
qui fuit Amos
qui fuit Naum
qui fuit Hesli 36
qui fuit Nagge
36 Hesli] Hely Ω J
Numérotation du verset Lc. 3,26 
qui fuit Maath
qui fuit Mathathie
qui fuit Semei
qui fuit Ioseph
qui fuit Iuda
Numérotation du verset Lc. 3,27 
qui fuit Ioanna
qui fuit Resa
qui fuit Salathiel
qui fuit Neri
Numérotation du verset Lc. 3,28 
qui fuit Melchi
qui fuit Addi
qui fuit Cosan37
qui fuit Elmadan38
qui fuit Her
37 Cosan Ω J Li448@ Rusch ] Chosan Li448 , Cosam Weber
38 Helmadan] Helmodan Ω J
Numérotation du verset Lc. 3,29 
qui fuit Iesu
qui fuit Eliezer
qui fuit Iorim39
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
39 Iorim CorS2 (sic Textus non Ioran ) ] Ioran Cor3 (vel)
Numérotation du verset Lc. 3,30 
qui fuit Simeon
qui fuit Iuda
qui fuit Ioseph
qui fuit Iona
qui fuit Eliachim
Numérotation du verset Lc. 3,31 
qui fuit Melcha40
qui fuit Menna
qui fuit Mathata41
qui fuit Nathan
qui fuit David
40 Melcha Catena Rusch ] Mel(l)ea CorS1 (G.) Cor3 (grecus), Melea Weber
41 Mathata Rusch ] Mathathia Li448@ , Mathatia Li448 , Matthata Weber
Numérotation du verset Lc. 3,32 
qui fuit Iesse
qui fuit Obed42
qui fuit Booz 43
qui fuit Salmon
qui fuit Naasson
42 Obed Ω J Rusch Weber ] Obeth Ca574 Catena (Li448 Mt366)
43 Booz] Booth Ω J
Numérotation du verset Lc. 3,33 
qui fuit Aminadab
qui fuit Esrom
qui fuit Phares
qui fuit Iude
Numérotation du verset Lc. 3,34 
qui fuit Iacob
qui fuit Isaac
qui fuit Abraham
qui fuit Thare
qui fuit Nachor
Numérotation du verset Lc. 3,35 
qui fuit Seruch44
qui fuit Ragau
qui fuit Phaleg45
qui fuit Heber
qui fuit Sale
44 Seruch Cas574 Catena ( Li448@ Mt366@)] Sarug Clementina
45 Phaleg Ω J Rusch ] Phales Catena ( Catena Mt366, Phares Mt366@) , Phalec Weber
Numérotation du verset Lc. 3,36 
qui fuit Cainan 46
qui fuit Arphaxat47
qui fuit Sem
qui fuit Noe
qui fuit Lamech
46 Cainan] CorS2 (Septuaginta habent Caynān sed hebr. sine ut patet Gn. 11, 1Par. 1.c), Chaman Ω J
47 Arphaxat Catena Rusch ] Arfaxad Weber
Numérotation du verset Lc. 3,37 
qui fuit Mathusale
qui fuit Enoch48
qui fuit Iareth
qui fuit Maleleel 49
qui fuit Cainan
48 Enoch Rusch ] Enos Weber
49 Maleleel] Malaleel Ω J
Numérotation du verset Lc. 3,38 
qui fuit Enos
qui fuit Seth
qui fuit Adam
qui fuit Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_3)

Notes :