Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197b} 1 Dicebat autem et2 ad discipulos suos:
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
quasi dissipasset bona illius3.
1 Hic incipit capitulum 16: ΩF ΩJ ΩL CorS1 Catena aurea ( Ed1470… Ed1953 )
2 autem et] om. ΩV, (+autem Cor2 O) et ad discipulos Cor2 OV (gr. anti.) Cor2 Cor4 V (bene est in ..)
3 illius ΩF Catena ] ipsius ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,2 
Et vocavit illum4
et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue.
Iam enim non poteris villicare.
4 illum ΩF ΩL Catena Weber ] + dominus suus Rusch
Numérotation du verset Lc. 16,3 
Ait autem vilicus intra se:
Quid faciam
quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset Lc. 16,4 
Scio quid faciam
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
Numérotation du verset Lc. 16,5 
Convocatis itaque singulis5 debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo?
5 quia dominus suus… singulis] def. mutil. ΩF | convocatis itaque singul’ Cor2 (gr. anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,6 
At ille dixit: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019va ; facsim., p. 198a} Centum cados olei.
Dixitque illi: Accipe6 cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
6 Dixitque illi accipe Cor2 OV (anti. sic habent)
Numérotation du verset Lc. 16,7 
Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
Numérotation du verset Lc. 16,8 
Et laudavit dominus villicum iniquitatis
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt.
Numérotation du verset Lc. 16,9 
Et ego vobis dico7 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut8 cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
7 vobis dico ΩS ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV
8 ut ΩF² Rusch Weber ] et ΩF*
Numérotation du verset Lc. 16,10 
Qui fidelis est in minimo
et in maiore9* fidelis est,
et qui in modico iniquus est
et in maiore10 iniquus est.
9 maiore ΩF ΩL ΩV] maiori Catena Rusch Weber
10 maiore ΩF ΩL ΩV ΩS] maiori Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,11 
Si ergo11 in12 iniquo mammona13 fideles non fuistis14,
quod verum15 est, quis credet vobis?16
11 ergo ΩF ΩV Cor2 CorS2 ] igitur Li448
12 in Cor2 Cor4F (P. sic) CorS2 ΩV ΩL Catena Rusch Weber] om. ΩF
13 mammona Cor2 CorS2 ΩV ΩL Rusch Weber ] mammone ΩF Li448@ | si ergo in iniquo mammona Cor2 F (gr. anti.)
14 fideles - non fuistis Cor2 ΩL Rusch Weber ] fidei (exp.) non fuistis fideles ΩF, inv. Li448
15 verum] vestrum Cor4 V (in ... [macul. ut videtur ])
16 Si ergo... vobis Cor2 VO (greci antiqui habent sic), Fideles... credet vobis Cor F2V (gr. anti.) CorS2 (interlinearis : id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam pervenitur. Augustinus : mammona apud hebreos divitie appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen. Nam lucrum punice mammon dicitur in hystoria super Lucam 16 mammona lingua syra ‘divitie’. Et mammon sathanas qui operibus seducit. Simile dicit Ieronymus in expositione illius euvangelii [ coniec. ])
Numérotation du verset Lc. 16,12 
Et si in alieno
fideles non fuistis, quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019vb ; facsim., p. 198b} vestrum est, quis dabit vobis17?
17 quod vestrum est - quis dabit vobis Cor4 F (P<arisianus>) ΩF ΩL ΩV Catena (Li448 Mt366 Mt366@) Weber ] inv. Rusch | vestrum] verum ΩF, ûr CorS2 (sic est textus) | v. 12 ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 16,13 
Nemo18 potest duobus dominis servire.
Aut enim
unum odiet19
et alterum diliget,
aut uni adherebit
et alterum contemnet.
Non potestis Deo servire et mammone.
18 Nemo ΩF Cor4 FV (P<arisianus> non habet servus ) CorS2 ] + servus CorS2 (Beda, anti. habent) Cor2 ΩL Catena Rusch Weber
19 odiet ΩF* ΩL Rusch Weber ] odio habebit Catena ΩF²
Numérotation du verset Lc. 16,14 
Audiebant autem omnia hec20 Pharisei
qui erant avari et deridebant eum21.
20 omnia hec ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV?
21 eum ΩF ΩV Cor4FV ] illum Cor2 (anti.) ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,15 
Et ait illis:
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est22 abominatio est ante23 Deum.
22 est ΩF ΩL ΩV Li448 Rusch Weber] om. Li448@
23 ante ΩF ΩL ΩS Rusch Weber ] apud Catena ΩV
Numérotation du verset Lc. 16,16 
Lex et prophete
usque ad Ioannem
ex eo
regnum Dei evangelizatur et omnis
in illud vim facit.
Numérotation du verset Lc. 16,17 
Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
Numérotation du verset Lc. 16,18 
Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur et qui dimissam a viro ducit mechatur.
Numérotation du verset Lc. 16,19 
24 Homo quidam
erat dives
qui25 induebatur purpura et bysso
et epulabatur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020ra ; facsim., p. 199a} quotidie splendide.
24 Hic incipit capitulum 16: Catena aurea ( Li448@ Mt366 V796 V798 etc. )
25 qui Cor4 FV (P<arisiensis>) ΩF ΩV Rusch ] et Cor2 (gr. anti.) ΩL Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 16,20 
Et erat quidam mendicus
nomine Lazarus
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
Numérotation du verset Lc. 16,21 
cupiens saturari
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat26. Sed et canes veniebant
et lingebant ulcera eius.
26 Et nemo illi dabat ΩF ΩL Ω V Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 16,22 
Factum est autem ut moreretur27 mendicus et portaretur ab angelis in sinum28 Abrahe.
Mortuus est autem et dives et sepultus est in infernum29.
27 moreretur Cor2 FV (moderni) Cor4 FV (P<arisiensis> sic) ΩF ΩL ΩS Ω V Catena Rusch Weber ] morieretur Cor2 V* (anti.), moriretur Cor2 FV2
28 sinum ΩL Li448@ Ω V ΩS Rusch Weber ] sinu ΩF
29 Mortuus... infernum ΩF Cor4 F (P<arisiensis>) Ω L Ω V ΩS] Mortuus... inferno ΩL Catena Rusch Weber  ;
Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod CorS1 ) cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat) Cor3 (g. ita),
sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc. CorS2 (greci sic punctant)
sepultus est in inferno Cor2 V (anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,23 
Elevans autem30 oculos suos, cum esset in tormentis,
vidit31 Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
30 autem ΩF ΩJ ΩV ΩL Catena Rusch ] om. Weber
31 vidit ΩF ΩL ΩV Catena Rusch ] videbat Weber
Numérotation du verset Lc. 16,24 
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam32
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
32 aquam ΩV ΩS Li448 Li448@ Rusch ] aqua ΩL Mt366 Mt366@ Weber
Numérotation du verset Lc. 16,25 
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020rb ; facsim., p. 199b} quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc vero33 hic consolatur tu vero cruciaris.
33 vero ΩF ΩV ] autem ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,26 
Et in his omnibus inter nos et vos chaos34 magnum firmatum est,
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint35 neque inde huc transmeare.
34 chaos CorS2 (anti.) ΩF ΩV ΩL Catena Rusch ] chaus CorS2 (in Historia <scolastica>), chasma Weber
35 possint ΩL Li448@ Weber ] possunt Rusch , def. mutil. ΩF
Numérotation du verset Lc. 16,27 
Et ait: Rogo ergo te, pater,
ut mittas eum in domum patris mei.
Numérotation du verset Lc. 16,28 
Habeo enim quinque fratres36 ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum37 tormentorum.
36 Habeo… fratres ΩL ΩV ΩS Catena Rusch Weber ] quinque enim fratres habeo ΩF*, habeo enim fratres quinque ΩF²
37 hunc locum ΩF ΩV Catena Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber
Numérotation du verset Lc. 16,29 
Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset Lc. 16,30 
At38 ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos39 penitentiam agent.
38 At ΩL Li448 Li448 ΩS Rusch Weber] Et ΩV
39 eos CorS2 ΩL Li448@ Rusch Weber] illos CorS2 (vel) ΩF Li448
Numérotation du verset Lc. 16,31 
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei40.
40 ei Cor2 (gr. an.) Cor4 V (P<arisiensis>) Catena (Li448 Mt366) cum Gregorio Magno (CLC16d6.12) ΩF ΩV ΩS ] om. Cor4 V (P<arisiensis> cancellatum est) ΩL Li448@ Rusch Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_16)

Notes :