Capitulum 17

Numérotation du verset Lc. 17,1 
Et ad discipulos suos ait:
Impossibile est ut non veniant scandala.
Ve autem illi per quem veniunt.
Numérotation du verset Lc. 17,2 
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius
et proiciatur in mare,
quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Numérotation du verset Lc. 17,3 
Attendite
vobis.
Si peccaverit in te1 frater tuus increpa illum et si penitentiam egerit dimitte illi.
1 in te Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,4 
Et si septies in die peccaverit in te
et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Penitet me, dimitte illi.
Numérotation du verset Lc. 17,5 
Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
Numérotation du verset Lc. 17,6 
Dixit autem Dominus: Si habueritis2 fidem sicut granum sinapis
dicetis3 huic arbori moro
eradicare et transplantare {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1020va ; facsim., p. 200a} in mare, et obediet4 vobis.
2 habueritis Li448@ Rusch ] haberetis CorS1 (ita omnino in greco) Weber
3 dicetis Li448@ Rusch ] diceretis ΩL Weber
4 obediet Li448@ Rusch ] obediret ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,7 
Quis autem vestrum
habens servum arantem aut boves5 pascentem qui6 regresso de agro dicat7 illi: Statim transi
et8 recumbe
5 boves Cas574 Catena Rusch] om. ΩL Weber
6 qui Cas574 Catena Rusch] cui ΩL
7 dicat Catena Rusch ] dicit ΩL, dicet Weber
8 et Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,8 
et non dicat9 ei:
Para quod cenem et precinge te et ministra mihi
donec manducem et bibam et post hec tu manducabis et bibes?
9 dicat Catena Rusch ] dicit ΩL , dicet Weber
Numérotation du verset Lc. 17,9 
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit que ei imperaverit10?
Non puto.
10 ei imperaverit  Rusch ] sibi imperaverat ΩL Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 17,10 
Sic et vos
cum feceritis omnia que precepta sunt vobis
dicite: Servi inutiles sumus.
Quod debuimus facere fecimus.
Numérotation du verset Lc. 17,11 
Et factum est dum iret in Hierusalem, transibat11* per mediam Samariam et Galileam.
11 transibat ΩL Catena ] transiebat Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 17,12 
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1021ra ; facsim., p. 201a} steterunt a longe
Numérotation du verset Lc. 17,13 
et levaverunt vocem
dicentes: Iesu preceptor, miserere nostri.
Numérotation du verset Lc. 17,14 
Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus.
Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Numérotation du verset Lc. 17,15 
Unus autem ex illis
ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum.
Numérotation du verset Lc. 17,16 
Et cecidit in faciem suam12 ante pedes eius gratias agens. Et hic erat Samaritanus.
12 suam Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,17 
Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt13 ? Et novem ubi sunt?
13 sunt Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 17,18 
Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset Lc. 17,19 
Et ait illi: Surge, vade,
quia fides tua
te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 17,20 
Interrogatus autem a Phariseis:
Quando venit regnum Dei?
Respondit14* eis et dixit: Non venit regnum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1021rb ; facsim., p. 201b} Dei
cum observatione,
14 respondit ΩL Catena Weber ] respondens Rusch
Numérotation du verset Lc. 17,21 
neque dicent: Ecce hic aut ecce illic.
Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Numérotation du verset Lc. 17,22 
Et ait ad discipulos suos15:
Venient dies
quando desideratis16
videre unum diem Filii hominis et non videbitis
15 suos ΩL Catena Rusch] om. Weber
16 desideratis Li448 Rusch ] desideretis ΩL Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 17,23 
et dicent vobis:
Ecce hic17 ecce illic.
Nolite ire
neque sectemini18*.
17 hic Li448 Rusch Weber] + et Li448@
18 sectemini ΩL Catena Weber ] sectamini Rusch
Numérotation du verset Lc. 17,24 
Nam sicut fulgur coruscans de sub celo in ea que sub celo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Numérotation du verset Lc. 17,25 
Primum autem oportet illum multa pati
et reprobari a generatione hac.
Numérotation du verset Lc. 17,26 
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit
et19 in diebus Filii hominis,
19 et ΩL Cas574@ Li448 Rusch Weber] + in die vel Li448@
Numérotation du verset Lc. 17,27 
Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1021va ; facsim., p. 202a} nuptias,
usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes.
Numérotation du verset Lc. 17,28 
Similiter
sicut factum est in diebus Loth:
edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et20 edificabant.
20 et Li448@ Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,29 
Qua die autem exiit Loth
a Sodomis, pluit
ignem et sulphur de celo et omnes perdidit.
Numérotation du verset Lc. 17,30 
Secundum hec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
Numérotation du verset Lc. 17,31 
In illa die21
qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne22 descendat tollere illa.
Et qui in agro similiter non redeat retro.
21 die Cas574 Rusch] hora ΩL Catena Weber
22 ne ΩL Cas574 Rusch Weber] non Catena
Numérotation du verset Lc. 17,32 
Memores
estote uxoris Loth.
Numérotation du verset Lc. 17,33 
Quicumque
quesierit animam suam salvam facere23 perdet illam. Et quicumque24 perdiderit illam vivificabit eam.
23 animam suam salvam - facere ΩL Cas574@ Li448@ Rusch ] salvare – animam suam Li448 , animam suam – salvare Weber
24 quicumque ΩL Cas574@ Catena Rusch] qui Weber
Numérotation du verset Lc. 17,34 
Dico25 vobis: in26 illa nocte erunt duo in lecto uno; unus assumetur et alter relinquetur.
25 Dico ΩL Rusch Weber ] + autem Catena
26 in ΩL Catena Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,35 
Due erunt molentes in unum,
una assumetur et altera relinquetur. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur.
Numérotation du verset Lc. 17,36 
Respondentes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1021vb ; facsim., p. 202b} dicunt illi: Ubi Domine?
Qui dixit eis:
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur27 aquile.
27 congregabuntur ΩL Rusch Weber ] + et Catena



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_17)

Notes :