Capitulum 24

Numérotation du verset Lc. 24,1 
Una
autem sabbati, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes que paraverant aromata
Numérotation du verset Lc. 24,2 
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Numérotation du verset Lc. 24,3 
Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu.
Numérotation du verset Lc. 24,4 
Et factum est dum mente1 consternate essent de isto
ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
1 mente Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,5 
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
dixerunt ad illas: Quid queritis viventem
cum mortuis?
Numérotation du verset Lc. 24,6 
Non est hic
sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilea esset
Numérotation du verset Lc. 24,7 
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030va ; facsim., p. 220a} hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
Numérotation du verset Lc. 24,8 
Et recordate sunt verborum eius.
Numérotation du verset Lc. 24,9 
Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim2 et ceteris omnibus.
2 undecim Rusch Weber ] duodecim Catena
Numérotation du verset Lc. 24,10 
Erat autem Maria Magdalena3
et Ioanna
et Maria Iacobi
et cetere que cum eis erant que dicebant ad apostolos hec.
3 Magdalena Rusch ] Magdalene Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,11 
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt4 illis.
4 crediderunt Rusch ] credebant Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,12 
Petrus autem surgens
cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Numérotation du verset Lc. 24,13 
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
nomine Emmaus.
Numérotation du verset Lc. 24,14 
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant.
Numérotation du verset Lc. 24,15 
Et factum est dum fabularentur et secum quererent
et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
Numérotation du verset Lc. 24,16 
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Numérotation du verset Lc. 24,17 
Et ait ad illos: Qui sunt hii sermones {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1030vb ; facsim., p. 220b} quos confertis ad invicem ambulantes et estis5 tristes?
5 estis] estise cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,18 
Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus?
Numérotation du verset Lc. 24,19 
Quibus ipse dixit6: Que? Et dixerunt7: De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta,
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
6 Quibus ipse dixit Rusch ] quibus ille dixit Li448 Weber , om. Li448@
7 dixerunt Rusch Weber ] + ei Catena
Numérotation du verset Lc. 24,20 
et quomodo tradiderunt eum8 summi sacerdotes9 et principes nostri in damnationem10 mortis et crucifixerunt eum.
8 tradiderunt eum Catena Rusch ] inv. Weber
9 sacerdotes Li448@ Rusch ] sacerdotum Weber
10 damnationem Li448 Rusch Weber ] condamnationem Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,21 
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia tertia dies est11 hodie quod12 hec facta sunt.
11 est CorS1 Catena Rusch ] om. Weber
12 quod] ex quo CorS1 (al. non hab. ex sed grecus habet) Cor3 (gr.)
Numérotation du verset Lc. 24,22 
Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos que ante lucem fuerunt ad monumentum.
Numérotation du verset Lc. 24,23 
Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
Numérotation du verset Lc. 24,24 
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non invenerunt.
Numérotation du verset Lc. 24,25 
Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete.
Numérotation du verset Lc. 24,26 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031ra ; facsim., p. 221a} Nonne hec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?
Numérotation du verset Lc. 24,27 
Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant.
Numérotation du verset Lc. 24,28 
Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
Numérotation du verset Lc. 24,29 
Et coegerunt13 illum dicentes: Mane nobiscum, Domine14, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
13 coegerunt Li448 Rusch Weber ] congregaverunt praem. Li448@
14 Domine Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,30 
Et factum est dum recumberet cum eis15, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
15 eis Rusch ] illis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,31 
Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
Numérotation du verset Lc. 24,32 
Et dixerunt ad invicem:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis
dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?
Numérotation du verset Lc. 24,33 
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt16 congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
16 invenerunt ΩJ Catena Rusch ] viderunt Weber
Numérotation du verset Lc. 24,34 
dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
Numérotation du verset Lc. 24,35 
Et ipsi narrabant17 que gesta erant in via et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031rb ; facsim., p. 221b} quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
17 narrabant ΩJ Rusch Weber ] narraverunt Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,36 
Dum autem hec18 loquuntur19, stetit Iesus20 in medio eorum et dixit21 eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere.
18 autem hec ΩJ Rusch ] inv. Catena Weber
19 Dum... loquuntur] Hec autem hiis loquentibus ipse CorS1 (G. sic hab.) =Cor3 (gr.)
20 stetit Iesus Rusch ] inv. CorS1 Cor3 ΩJ Catena Weber
21 dixit ΩJ Catena Rusch ] dicit Weber
Numérotation du verset Lc. 24,37 
Conturbati vero et conterriti existimabant22 se spiritum23
videre.
22 existimabant CorS2 ] estimabant CorS2 (alia cor<rectio>ne)
23 spiritum (ſṕm) Li448 Rusch Weber ] ipsum (ıṕm) Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,38 
Et dixit eis: Quid turbati estis
et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Numérotation du verset Lc. 24,39 
Videte manus meas et pedes24, quia ego ipse25 sum. Palpate et videte,
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
24 pedes Rusch ] + meos CorS1 (sic hab. G.) Cor3 (gr.) ΩJ
25 ego ipse Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 24,40 
Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
Numérotation du verset Lc. 24,41 
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
Numérotation du verset Lc. 24,42 
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
Numérotation du verset Lc. 24,43 
Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
Numérotation du verset Lc. 24,44 
Et dixit ad eos26: Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum,
quoniam necesse est impleri omnia
que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031va ; facsim., p. 222a} de me.
26 eos  Rusch Weber ] illos Catena
Numérotation du verset Lc. 24,45 
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Numérotation du verset Lc. 24,46 
Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Numérotation du verset Lc. 24,47 
et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
Numérotation du verset Lc. 24,48 
Vos autem
estis testes horum.
Numérotation du verset Lc. 24,49 
Et ego mittam27
promissum Patris mei in vos.
Vos autem sedete
in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1031vb ; facsim., p. 222b} civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
27 mittam Rusch ] mitto Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 24,50 
Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
Numérotation du verset Lc. 24,51 
Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum.
Numérotation du verset Lc. 24,52 
Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem
cum gaudio magno.
Numérotation du verset Lc. 24,53 
Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum28.
EVANGELIUM LUCE EXPLICIT29.
28 Deum Catena Rusch ] + Amen Weber
29 Evangelium ... explicit Rusch ] Explicit Evangelium secundum Lucam Weber , om. Catena



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_24)

Notes :