Capitulum 9

Numérotation du verset Lc. 9,1 
Convocatis autem1 duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia et ut languores curarent.
1 autem Rusch Weber ] + Ihesus Cas574
Numérotation du verset Lc. 9,2 
Et misit illos2 predicare regnum Dei et sanare infirmos.
2 illos] + binos ΩJ* ( rubr. cancel. )
Numérotation du verset Lc. 9,3 
Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via,
neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis.
Numérotation du verset Lc. 9,4 
Et in quamcumque domum intraveritis ibi manete
et inde ne exeatis.
Numérotation du verset Lc. 9,5 
Et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Numérotation du verset Lc. 9,6 
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1007ra ; facsim., p. 173a} ubique.
Numérotation du verset Lc. 9,7 
Audivit autem Herodes tetrarcha
omnia que fiebant ab eo et hesitabat eo quod diceretur
Numérotation du verset Lc. 9,8 
a quibusdam quia Ioannes surrexit a mortuis,
a quibusdam vero quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit.
Numérotation du verset Lc. 9,9 
Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi. Quis autem est iste de quo audio ego3 talia? Et querebat videre eum.
3 ego Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 9,10 
Et reversi apostoli narraverunt illi quecumque fecerunt.
Et assumptis illis
secessit seorsum in locum desertum
qui est Bethsaide4.
4 Bethsaide Rusch ] Bethsaida Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,11 
Quod cum cognovissent turbe secute sunt eum5
et excepit illos
et loquebatur illis
de regno Dei
et eos
qui cura indigebant sanabat.
5 eum Rusch ] illum Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,12 
Dies autem ceperat declinare
et accedentes duodecim dixerunt {Erfurt, f. 1007rb ; facsim., p. 173b} illi: Dimitte turbas ut euntes in castella et villas6 que circa sunt divertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus.
6 et villas Rusch ] villasque Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,13 
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces
nisi forte
nos eamus et emamus in omnem turbam hanc7 escas.
7 turbam hanc Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,14 
Erant autem ibi8 fere viri quinque millia.
Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
8 ibi Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,15 
Et ita fecerunt et discubuerunt9 omnes.
9 discubuerunt Rusch ] discumbere fecerunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,16 
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in celum et benedixit illos10
et fregit
et distribuit discipulis suis
ut ponerent ante turbas.
10 illos Rusch ] illis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,17 
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Et sublatum est quod superfuit11 illis fragmentorum cophini duodecim.
11 superfuit Rusch Weber ] superfluit Catena
Numérotation du verset Lc. 9,18 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1007va ; facsim., p. 174a} Et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli
et interrogavit illos dicens: Quem me dicunt esse turbe?
Numérotation du verset Lc. 9,19 
At illi responderunt et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia propheta unus de prioribus surrexit.
Numérotation du verset Lc. 9,20 
Dixit12 illis: Vos autem quem me esse dicitis?
Respondens Simon Petrus dixit:
Christum Dei.
12 Dixit Rusch ] + autem Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,21 
At ille increpans eos13 precepit ne cui dicerent hec14
13 eos Catena Rusch ] illos Weber
14 hec Catena Rusch ] hoc Weber
Numérotation du verset Lc. 9,22 
dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et15 scribis et occidi et tertia die resurgere.
15 et Catena Rusch Weber] om. Li448@*
Numérotation du verset Lc. 9,23 
Dicebat autem ad omnes:
Si quis vult post me venire abneget semetipsum16
et tollat crucem suam quotidie et sequatur me.
16 semetipsum Li448 Rusch ] se ipsum Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,24 
Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet
eam17.
qui perdiderit animam suam
propter me salvam faciet illam.
17 eam Rusch ] illam Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,25 
Quid enim proficit homini si lucretur universum mundum se autem ipsum18 perdat et detrimentum sui faciat?
18 autem ipsum Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,26 
Nam qui me erubuerit et meos sermones19
hunc Filius hominis erubescet
cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
19 meos sermones Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,27 
Dico autem vobis vere sunt hic aliqui20 stantes
ex vobis21 qui non gustabunt mortem
donec videant regnum Dei.
20 hic aliqui Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
21 ex vobis Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,28 
Factum est autem post hec verba fere dies octo
et assumpsit Petrum
et Ioannem
et Iacobum22
et ascendit in montem ut oraret.
22 et Ioannem et Iacobum Cor1LP (sic) Rusch Weber] inv. ΩS Li446 Li446@ Mt366 Mt366@ Ed1455
Numérotation du verset Lc. 9,29 
Et facta23 est dum oraret species vultus eius altera
et vestitus eius albus et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1008ra ; facsim., p. 175a} fulgens24.
23 facta Catena Rusch ] factum Weber
24 et fulgens Rusch ] refulgens Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,30 
Et ecce duo viri loquebantur cum illo.
Erant autem Moyses et Elias
Numérotation du verset Lc. 9,31 
visi25 in maiestate et dicebant excessum26
eius quem completurus erat in Hierusalem.
25 visi Li448 Rusch Weber ] nisi Li448@
26 excessum ΩJ Rusch Weber ] exitum CorS1=Cor3 (greca littera exodon id est exitum )
Numérotation du verset Lc. 9,32 
Petrus vero27 et qui cum illo erant gravati erant somno et evigilantes28 viderunt maiestatem eius
et duos viros qui stabant cum illo.
27 vero Li448@ (f. 84va) Rusch Weber ] autem Li448@ (f. 83va)
28 evigilantes Rusch Weber ] vigilantes Catena
Numérotation du verset Lc. 9,33 
Et factum est dum29 discederent ab illo ait Petrus ad Iesum: Preceptor, bonum est nos hic esse
et faciamus hic30 tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Elie
nesciens quid diceret.
29 dum Li448 Rusch ] cum Li448@ Weber
30 hic Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,34 
Hec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos
et timuerunt intrantibus illis in nubem.
Numérotation du verset Lc. 9,35 
Et facta est vox31 de nube dicens: Hic est Filius{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1008rb ; facsim., p. 175b} meus dilectus32 ipsum audite.
31 facta est - vox Rusch ] inv. Li448@ Weber | facta est] om. Li448
32 dilectus Catena Rusch ] electus Weber
Numérotation du verset Lc. 9,36 
Et dum fieret vox inventus est Iesus solus
et ipsi tacuerunt
et nemini dixerunt in illis diebus33 quicquam ex his que viderant.
33 illis diebus Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,37 
Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte
occurrit illi turba multa.
Numérotation du verset Lc. 9,38 
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi.
Numérotation du verset Lc. 9,39 
Et ecce spiritus apprehendit illum34 et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
34 illum Rusch Weber ] eum Catena
Numérotation du verset Lc. 9,40 
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt.
Numérotation du verset Lc. 9,41 
Respondens autem Iesus dixit: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum.
Numérotation du verset Lc. 9,42 
Et cum accederet elisit illum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1008va ; facsim., p. 176a} demonium et dissipavit.
Numérotation du verset Lc. 9,43 
Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
Numérotation du verset Lc. 9,44 
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus que faciebat Iesus35 dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos.
Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
35 Iesus Rusch ] om. Cor1 LP (sic) Catena Ed1455 Weber, Quidam interponunt hic: Dixit Petrus: Quare nos non potuimus eicere illum? Quibus dixit: Quia huiusmodi orationibus et ieiuniis eicitur. Dixit autem etc. sed vacat Cor1 LP
Numérotation du verset Lc. 9,45 
At illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant eum interrogare36 de hoc verbo.
36 eum interrogare Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,46 
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset37.
37 maior esset Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,47 
At Iesus videns cogitationes cordis illorum
apprehendens puerum statuit eum secus38 se
38 secus Li448 Rusch Weber ] penes Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,48 
et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum
in nomine meo me recipit,
et quicumque me recipit recipit eum qui me misit.
Nam qui minor est inter vos omnes39 hic maior est.
39 vos omnes Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,49 
Respondens autem Ioannes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1008vb ; facsim., p. 176b} dixit: Preceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum.
Numérotation du verset Lc. 9,50 
Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos pro vobis est.
Numérotation du verset Lc. 9,51 
Factum est autem dum40 complerentur
dies assumptionis eius
et ipse faciem suam firmavita ut iret Hierusalem41.
40 dum Li448 Rusch Weber ] cum Li448@
a Cf. Is. 50, 7.
41 Hierusalem Rusch Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset Lc. 9,52 
Et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
Numérotation du verset Lc. 9,53 
Et non receperunt eum42 quia facies eius erat euntis Hierusalem.
42 eum Li448 Rusch Weber] illum Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,54 
Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes dixerunt: Domine, vis
dicimus ut ignis descendat de celo
et consumat illos?
Numérotation du verset Lc. 9,55 
Et conversus increpavit illos et dixit: Nescitis cuius spiritus estis.
Filius hominis non venit animas perdere sed salvare43.
43 et dixit ... salvare Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,56 
Et abierunt in aliud castellum.
Numérotation du verset Lc. 9,57 
Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1009ra ; facsim., p. 177a} te quocumque ieris.
Numérotation du verset Lc. 9,58 
Et ait illi Iesus: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos,
Filius autem hominis non habet ubi caput suum44 reclinet.
44 suum Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,59 
Ait autem ad alterum: Sequere me.
Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire et45 sepelire patrem meum.
45 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,60 
Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui
sepeliant
mortuos suos.
Tu autem vade et46 annuntia regnum Dei.
46 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,61 
Et ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt.
Numérotation du verset Lc. 9,62 
Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad47 aratrum et aspiciens48 retro aptus est regno Dei.
47 ad Rusch ] in Catena Weber
48 aspiciens Rusch Weber ] respiciens Catena



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_9)

Notes :