Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 
Factum est autem in sabbato {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1000vb ; facsim., p. 160b} secundo primo
cum transiret per sata
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1 manibus.
1 confricantes Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,2 
Quidam autem Phariseorum dicebant illis:
Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Numérotation du verset Lc. 6,3 
Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc legistisa que2
fecit David cum esuriret3 ipse et qui cum eo erant?
a Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
2 que Rusch ] quod Catena Weber
3 esuriret Rusch ] esurisset Li448@ Weber | cum esuriret ipse om. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,4 
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo4 erant quos non licebat5 manducare nisi tantum sacerdotibus?
4 eo Rusch ] ipso Li448@ Weber
5 licebat Li448@ Rusch ] licet Weber
Numérotation du verset Lc. 6,5 
Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Numérotation du verset Lc. 6,6 
Factum est autem et in alio sabbato
ut intraret in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001ra ; facsim., p. 161a} synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat6 arida.
6 erat Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 6,7 
Observabant autem scribe et Pharisei si in7 sabbato curaret ut invenirent unde accusarent8 illum.
7 in Li448 Rusch Weber] om. Li448@
8 unde accusarent Catena Rusch ] accusare Weber
Numérotation du verset Lc. 6,8 
Ipse vero sciebat cogitationes eorum
ait9 homini qui habebat manum aridam: Surge et sta in medium10. Et surgens stetit.
9 ait Rusch ] et praem. Catena Weber
10 medium Rusch Weber ] medio Catena
Numérotation du verset Lc. 6,9 
Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos
si licet sabbato
bene facere
an male
animam salvam facere
an perdere?
Numérotation du verset Lc. 6,10 
Et circumspectis omnibus
dixit homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est manus eius.
Numérotation du verset Lc. 6,11 
Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur11 ad invicem quidnam facerent de12 Iesu.
11 colloquebantur Li448 Rusch Weber ] circumloquebantur Li448@
12 de CorS1 (al.) Catena Rusch ] om. CorS1 Cor3 (gr. non habet) ΩJ Weber
Numérotation du verset Lc. 6,12 
Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
et erat pernoctans in oratione Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,13 
Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
et elegit duodecim
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1001rb ; facsim. t. 4 p. 161b} ex ipsis quos et apostolos nominavit:
Numérotation du verset Lc. 6,14 
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset Lc. 6,15 
Mattheum et Thomam,
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset Lc. 6,16 
Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset Lc. 6,17 
Et descendens
cum illis de monte13 stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria14 et Hierusalem et Maritima15 et16 Tyri et Sidonis
13 de monte Rusch ] om. Li448@ Weber | de monte cum illis Li448
14 et Samaria Rusch] om. Catena Weber
15 Maritima Catena Rusch ] Maritimae Weber
16 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,18 
qui venerant17 ut audirent
eum18 et sanarentur a languoribus19 suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
17 venerant Catena Rusch ] venerunt Weber
18 eum Li448 Rusch Weber ] illum Li448@
19 languoribus Rusch Weber ] lanoribus Li448@ , lan. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,19 
Et omnis turba querebat20 eum tangere
quia virtus de illo exibat21 et sanabat omnes.
20 querebat Catena Rusch ] querebant Weber
21 exibat Catena Rusch ] exiebat Weber
Numérotation du verset Lc. 6,20 
Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat:
Beati pauperes
Numérotation du verset Lc. 6,21 
Beati qui nunc esuritis
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
quia ridebitis.
Numérotation du verset Lc. 6,22 
Beati eritis cum vos oderint homines
et cum separaverint vos
et exprobraverint
et eiecerint nomen vestrum
tamquam malum propter Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 6,23 
Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est22 in celo
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
22 est Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,24 
Verumtamen
ve vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram.
Numérotation du verset Lc. 6,25 
Ve vobis qui saturati estis
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis23, quia lugebitis et flebitis.
23 nunc ridetis Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,26 
Ve cum benedixerint vobis24 omnes25 homines,
secundum hec faciebant pseudo prophetis26 patres eorum.
24 benedixerint vobis Rusch ] benedixerint Li448@ , vobis bened. Li448 , bene vobis dixerint Weber
25 omnes CorS1 (al.)] om. CorS1 Cor3 (grec. non habet) ΩJ
26 pseudo prohetis Rusch ] prophetis Weber
Numérotation du verset Lc. 6,27 
Sed vobis dico qui auditis:
benefacite his qui oderunt vos27.
27 oderunt vos Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,28 
Benedicite
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Numérotation du verset Lc. 6,29 
Et qui28 te percusserit29
in maxillam unam30 prebe illi31 et alteram,
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
etiam tunicam
noli prohibere.
28 Et qui Li448 Rusch ] et ei qui Li448@ , ei qui Weber
29 percusserit Rusch ] percutit Li448@ Weber , percu. Li448
30 unam Rusch ] om. Li448@ Weber | maxillam unam] inv. Li448
31 illi Li448 Rusch ] om. Weber , ei Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,30 
Omni autem petenti te
tribue et qui aufert que tua sunt
ne repetas.
Numérotation du verset Lc. 6,31 
Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
Numérotation du verset Lc. 6,32 
Et si diligitis eos32 qui
vos diligunt que vobis est gratia? Nam et peccatores
diligentes se diligunt.
32 eos Rusch Weber ] illos Catena
Numérotation du verset Lc. 6,33 
Et si benefeceritis33 his qui
vos diligunt34
que vobis gratia est35? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
33 benefeceritis Rusch Weber ] benefacitis Li448@ , benefaci. Li448
34 vos diligunt Rusch ] vobis benefaciunt Catena Weber
35 gratia est Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,34 
Et si mutuum dederitis36 his a quibus speratis recipere
que gratia erit37 vobis? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus38
ut recipiant equalia.
36 dederitis Rusch Weber ] dederis Catena
37 erit Rusch ] est Catena Weber
38 fenerantur peccatoribus Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,35 
Verumtamen diligite inimicos vestros
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002ra ; facsim., p. 163a} et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes39
et erit
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
39 inde sperantes Catena Rusch ] desperantes Weber
Numérotation du verset Lc. 6,36 
Estote ergo misericordes sicut et40 Pater vester misericors est.
40 et Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,37 
Nolite iudicare
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
Dimittite
et dimittetur41.
41 dimittetur vobis Catena Rusch ] dimittemini Weber
Numérotation du verset Lc. 6,38 
Date
et dabitur vobis
mensuram bonam
et42 confertam
et coagitatam
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
42 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,39 
Dicebat autem illis et similitudinem:
Numquid potest cecus cecum ducere?
Nonne ambo in foveam
cadunt43?
43 cadunt Li448@ Rusch ] cadent Weber
Numérotation du verset Lc. 6,40 
Non est discipulus
super magistrum.
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut44 magister {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002rb ; facsim., p. 163b} eius.
44 si sit sicut Catena Rusch ] ut CorS1 ( G. hab. ) Cor3 (Glosa habet#), sicut Weber
Numérotation du verset Lc. 6,41 
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
trabem autem
que in oculo tuo est
non consideras?
Numérotation du verset Lc. 6,42 
Aut45 quomodo potes dicere fratri tuo:
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns46? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
45 Aut Li448 Rusch ] et Li448@ Weber
46 non videns CorS1 ( gr. ) Cor3 (Glossa !) ΩJ Rusch Weber ] vides CorS1 (al.)
Numérotation du verset Lc. 6,43 
Non est enim arbor bona
que facit fructus malos,
neque arbor mala
faciens fructum bonum.
Numérotation du verset Lc. 6,44 
Unaqueque enim arbor ex47
fructu suo cognoscitur.
Neque enim de spinis
colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.
47 ex Rusch ] de Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,45 
Bonus homo de bono thesauro48 cordis sui49
profert bonum
et malus homo de malo thesauro50
profert malum. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002va ; facsim., p. 164a} Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
48 thesauro ΩJ² Rusch Weber ] + suo ΩJ* (rubr. cancel et exp.)
49 cordis sui CorS1 Cor3 (Glossa habet utrobique cordis sui ) ] om. CorS1 (al.)
50 thesauro Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,46 
Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico?
Numérotation du verset Lc. 6,47 
Omnis qui venit ad me
et audit
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset Lc. 6,48 
Similis est homini
edificanti domum
qui fodit51 in altum
et posuit fundamenta
in altum52 supra petram.
Inundatione autem facta
illisum est flumen
domui illi
et non potuit eam movere.
Fundata enim erat supra petram.
51 qui fodit Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
52 in altum Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,49 
Qui autem audit53
et non fecit similis est homini
qui edificat54 domum suam supra55 terram
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit56
et facta est ruina
domus illius magna.
53 audit Li448 Rusch ] audivit Li448@ Weber
54 qui edificat Rusch ] aedificanti Li448@ Weber , edifi. Li448
55 supra Li448 Rusch Weber ] super Li448@
56 concidit Li448 Rusch Weber ] cecidit Li448@



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_6)

Notes :