Capitulum 22

Numérotation du verset Lc. 22,1 
Appropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur Pascha1.
1 Approbinquabat CorS1 (temporis est quod patet in greco idest venerat)
Numérotation du verset Lc. 22,2 
Et querebant principes sacerdotum et scribe quomodo Iesum2 interficerent.
Timebant vero3 plebem.
2 Iesum Cas574 ΩS Catena Rusch] eum Weber
3 vero CorS1 (al.) ΩS Catena Rusch Weber ] enim CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Lc. 22,3 
Intravit4 autem Satanas in Iudam qui cognominabatur5 Scarioth6 unum de duodecim.
4 Intravit Catena etc. ] Intraverat Cas574
5 cognominabatur Cor2 F Weber (P D C) Cas574 ΩS Rusch Clementina] cognominatur Weber (S Z) Φ Catena Weber, vocatur A, vocabatur M, vocabitur G
6 Sc(h)arioth Cas574 Catena Rusch Weber] Iscariotes Clementina
Numérotation du verset Lc. 22,4 
Et abiit
et locutus est cum principibus sacerdotum et
magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
Numérotation du verset Lc. 22,5 
Et gavisi sunt7 et pacti sunt pecuniam illi dare.
7 sunt Catena Rusch Weber] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,6 
Et spopondit et querebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Numérotation du verset Lc. 22,7 
in qua necesse erat occidi Pascha.
Numérotation du verset Lc. 22,8 
Et misit Petrum et Ioannem dicens: Euntes parate8 nobis Pascha ut manducemus.
8 parate Cas574 Catena etc. ] paretis ΩS (tantum)
Numérotation du verset Lc. 22,9 
At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
Numérotation du verset Lc. 22,10 
Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem9, occurret vobis homo quidam10* amphoram aque portans.
Sequimini eum in domum in quam11 intrat
9 civitatem] civitate Cas574
10 quidam Cor2F (grec. anti.) Cor4 F (parisiensis1) Cas574 ΩS ] om. Cor4 F ( parisiensis² canc<ellavit>) Catena Rusch Clementina
11 quam ΩS Cas574 Catena Rusch] qua Weber
Numérotation du verset Lc. 22,11 
et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi magister ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
Numérotation du verset Lc. 22,12 
Et ipse ostendet vobis12 cenaculum magnum stratum et ibi parate.
12 ostendet vobis ΩS Cas574 Rusch] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 22,13 
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis13 et paraverunt Pascha.
13 illis Cor4 F ( parisiensis²)] + Ihesu Cor2V Cor4 F   ( parisiensis* can<cellavit>) ΩS
Numérotation du verset Lc. 22,14 
Et cum facta esset hora
discubuit et duodecim apostoli14
cum eo.
14 apostoli] discipuli Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,15 
Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
Numérotation du verset Lc. 22,16 
Dico enim vobis quia ex hoc
non manducabo illud
donec impleatur in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 22,17 
Et accepto calice
gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos15.
15 et dividite – inter vos] inv. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,18 
Dico enim vobis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1027ra ; facsim., p. 213a} quod non bibam de generatione vitis16 donec veniat regnum Dei17*.
16 vitis Cor4 F ( parisiensis²) Cas574 Rusch Weber] + huius Cor2F (hius!) Cor4 F   ( parisiensis* can<cellavit>) Wordsworth (E b f) ΩS
17 veniat– regnum Dei Cas574 ΩS] inv. Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 22,19 
Et, accepto pane, gratias egit et fregit
et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum
quod pro vobis datur18.
Hoc facite
in meam commemorationem.
18 datur Cor2 F (grec. anti.) Cor4 F (parisiensis cor.) Catena Rusch Weber ] tradetur Cas574 ΩS
Numérotation du verset Lc. 22,20 
Similiter et calicem,
postquam cenavit dicens: Hic est calix Novum Testamentum19
in sanguine meo20,
qui21 pro vobis
fundetur22*.
19 (Hic est calix) Novum Testamentum Cor2 F (grec. anti.) Cas574 ΩS* ( ut vid. )] Novi Testamenti ΩS² ( in ras. )
20 sanguine meo Cas574 ] inv. ΩS
21 qui Catena Rusch] quod Weber
22 fundetur Catena ΩS ] effundetur Rusch , funditur Weber, tradetur Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,21 
Verumtamen ecce23
manus tradentis me mecum est in mensa.
23 ecce] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,22 
Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit.
Verumtamen ve homini illi24 per quem tradetur25.
24 homini illi Catena Cas574 Rusch] inv. Weber
25 tradetur Catena Rusch] traditur Weber; illegibilis Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,23 
Et ipsi ceperunt querere inter se26 quis esset27 ex eis qui hoc facturus esset28.
26 querere inter se Cor2F (gr. anti.) Cor4 F (parisiensis² cor.) Cas574
27 esset Catena etc. ] om. Cas574
28 facturus esset Cor2F (gr. anti.) Cor4 F (parisiensis² cor.) Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,24 
Facta est autem29 et contentio30 inter eos quis eorum videretur esse maior.
29 autem Catena Cas574] om. ΩS
30 contentio] philonikia philominia (?) id est amor victorie CorS1 (gr.) ,   phylonikia id est amor victorie Cor3 (Gl.), [*]tentio obsc. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,25 
Dixit autem eis:
Reges gentium dominantur eorum
et qui potestatem habent
super eos benefici vocantur.
Numérotation du verset Lc. 22,26 
Vos autem non sic
sed qui maior est in vobis
fiat sicut iunior31
sicut ministrator.
31 iunior Cas574 etc.] minor Clementina
32 precessor] igumenos id est dux CorS1   (G.)= Cor3 (Gl.)
Numérotation du verset Lc. 22,27 
Nam quis maior est
qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem
in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Numérotation du verset Lc. 22,28 
Vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis.
Numérotation du verset Lc. 22,29 
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Numérotation du verset Lc. 22,30 
ut edatis et bibatis
super mensam meam in regno meo33
et sedeatis super thronos34
iudicantes duodecim tribus Israel.
33 in regno meo BL24142 P9380 Weber (Z P Φ) Wordsworth (B E Θ Κ Ο Q V W X Z) Catena Rusch Clementina] om. Cas574, in regno Amiatinus Cava P9389 To22 Wordsworth (G I J M R T Y) Weber
34 thronos ΩS Rusch Weber] + duodecim E Catena Cas574 cum graec. (א D X etc.) et Mt. 19:28
Numérotation du verset Lc. 22,31 
Ait autem Dominus Simoni: Simon35
ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum.
35 Simoni Simon Φ Cas574 Catena Rusch ] (Dixit autem Dominus:) Simon Simon (ecce sathanas) CorS1 Cor3 (grec.), Petro Simon Simon P, Simon Simon Weber
Numérotation du verset Lc. 22,32 
Ego autem rogavi pro te ut non36 deficiat fides tua.
Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
36 non Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,33 
Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum37 et in carcerem et in mortem38 ire.
37 tecum paratus sum Cas574 Li448 Rusch Weber ] tecum sum paratus Li448@ , sum tecum paratus inv. ΩS
38 et in carcerem – et in morte] inv. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,34 
At39 ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me.
39 At ΩS Rusch Clementina ] Et Cas574 Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 22,35 
Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis
numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil.
Numérotation du verset Lc. 22,36 
Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1027va ; facsim., p. 214a} et qui non habet40 vendat tunicam suam et emat gladium.
40 habet] + gladium Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,37 
Dico enim vobis quoniam41* adhuc hoc42 quod scriptum est
oportet impleri in me et43 cum iniquis44 deputatus est. Etenim ea que sunt de me
finem habent.
41 quoniam ΩS Catena Weber ] quomodo Rusch
42 hoc ΩS Li448 Rusch Weber] om. Li448@
43 et Cas574 Catena ΩS Rusch ] + quod Weber
44 iniquis ΩS Catena Rusch ] iniustis Weber
Numérotation du verset Lc. 22,38 
At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo45 hic.
At ille dixit eis: Satis est.
45 gladii duo Cas574 etc.] inv. ΩS
Numérotation du verset Lc. 22,39 
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum46*
Secuti sunt autem illum et discipuli.
46 Olivarum Cas574 ΩS Catena Weber ] Oliveti Rusch
Numérotation du verset Lc. 22,40 
Et cum pervenisset ad locum
dixit eis47*: Orate ne intretis in temptationem.
47 eis Cor4 F (parisiensis) ΩS ] illis Cor2F Rusch etc.
Numérotation du verset Lc. 22,41 
Et ipse avulsus48 est ab eis
quantum iactus est lapidis
et positis genibus49 orabat
48 avulsus Cas574 ΩS Li448 Rusch Weber] evulsus Li448@
49 genibus Cas574 etc. ] genubus ΩS
Numérotation du verset Lc. 22,42 
dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me.
Verumtamen non mea voluntas
sed tua fiat.
Numérotation du verset Lc. 22,43 
Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum.
Numérotation du verset Lc. 22,44 
Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est50 sudor eius
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1027vb ; facsim., p. 214b} sicut gutte sanguinis decurrentis51 in terram.
50 est] om. Cas574
51 decurrentis Cas574 ΩS] decurrentes CorS1 Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Lc. 22,45 
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos52 dormientes pre tristitia.
52 eos ΩS Li448 Rusch Weber] illos Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,46 
Et ait illis:
Quid dormitis?
Surgite et53 orate, ne intretis in temptationem.
53 et Cas574 Catena Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 22,47 
Adhuc eo loquente, ecce turba et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos
et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
Numérotation du verset Lc. 22,48 
Iesus autem dixit illi54*: Iuda, osculo Filium hominis tradis?
54 illi Cas574 ΩS ] ei Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 22,49 
Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
Numérotation du verset Lc. 22,50 
Et percussit unus ex illis
servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dexteram.
Numérotation du verset Lc. 22,51 
Respondens autem Iesus ait: Sinite usque huc.
Et cum tetigisset {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1028ra ; facsim., p. 215a} auriculam eius sanavit eum55.
55 eum ΩS Catena Rusch Weber ] eam Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,52 
Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores:
Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Numérotation du verset Lc. 22,53 
Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me, sed hec est hora vestra
et potestas tenebrarum.
Numérotation du verset Lc. 22,54 
Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum.
Petrus vero
sequebatur eum56
a longe.
56 eum Catena Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 22,55 
Accenso autem igne57 in medio atrio58* et circumsedentibus59 illis erat Petrus in medio eorum.
57 igne] igni Cas574
58 atrio Cas574 ΩS Catena Weber ] atrii Rusch
59 circumsedentibus Cas574 ΩS Rusch Weber ] circumstantibus Catena
Numérotation du verset Lc. 22,56 
Quem cum vidisset ancilla quedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit: Et hic cum illo erat.
Numérotation du verset Lc. 22,57 
At ille negavit eum
dicens: Mulier, non novi illum60.
60 illum Cas574 ΩS Catena Rusch] eum Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,58 
Et post pusillum alius videns eum dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait61: O homo, non sum.
61 vero ait] inv. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,59 
Et intervallo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1028rb ; facsim., p. 215b} facto quasi hore unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat. Nam et Galileus est.
Numérotation du verset Lc. 22,60 
Et ait Petrus: Homo62, nescio quid63 dicis.
Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus64.
62 Homo Cas574 ΩS Li448 Rusch Weber] O praem. Li448@
63 quid Catena Rusch] quod Weber
64 cantavit gallus Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 22,61 
Et conversus Dominus respexit Petrum.
Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat65 quia66 priusquam gallus67 cantet ter me68 negabis.
65 sicut dixerat  Cas574 Rusch ] quod dixerat Catena , sicut dixit Weber
66 quia Cor2 F (anti.) ΩS Rusch Weber ] quod Cas574
67 Quia priusquam gallus Cor2 F (anti.)
68 me Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,62 
Et egressus foras Petrus flevit amare.
Numérotation du verset Lc. 22,63 
Et viri qui tenebant eum69* illudebant ei cedentes eum70*.
69 eum Amiatinus Weber (M F G) Cas574 Cor4 F ( parisiensis) ΩS ] illum Cor2 F (anti.) Rusch Clementina Weber
70 illudebant ei cedentes Cor4 F ( parisiensis sic) | eum Cor2 F (gr. anti.) Cor4 F   ( parisiensis 1 can<cellatum>) Cas574 ΩS] om. Cor4 F (parisiensis²) Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 22,64 
Et velaverunt eum et71 percutiebant faciem eius et interrogaverunt72 eum dicentes: Prophetiza nobis Christe73* quis est qui te percussit.
71 et Catena Rusch Weber] om. Cas574
72 interrogaverunt ΩS Li448@ Rusch ] interrogabant Weber
73 nobis Christe Cor2F (gr. anti. Glosa Mt. 26) Cor4 F ΩS ] nobis Cor2F Li448 , om. Cas574 Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,65 
Etiam74* alia multa blasphemantes dicebant in eum.
74 Etiam Cor2F (gr. anti.) Cor4 F ( parisiensis1) ΩS ] Et Cor4 F   ( parisiensis²) Cas574 Li448@ Rusch
Numérotation du verset Lc. 22,66 
Et ut factus est dies
convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribe et adduxerunt75* illum in concilium suum dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
75 adduxerunt ΩS ] duxerunt Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 22,67 
non credetis76* mihi.
76 credetis Cor2F Cor4 F ( parisiensis sic) Cava Φ Cas574 ΩS Rusch Clementina ] crederitis Cor2 F * (Cor4F exp. -ri-), creditis Weber
Numérotation du verset Lc. 22,68 
Si autem et77 interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis.
77 et ΩS ] om. Catena Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,69 
Ex hoc autem
erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Numérotation du verset Lc. 22,70 
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei?
Qui ait: Vos dicitis quia ego sum.
Numérotation du verset Lc. 22,71 
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium?
Ipsi enim78 audivimus de ore eius.
78 enim Catena ΩS Rusch Weber ] autem Cas574



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_22)

Notes :