Biblia communis

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 
1Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento
Phariseorum quod est hypocrisis.
1 Hic incipit cap. 12 Cas574 (395)
Numérotation du verset Lc. 12,2 
Nihil autem opertum est2 quod non reveletur neque3 absconditum quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013ra ; facsim., p. 185a} non sciatur.
2 Nihil... est Cor2 F Cor4 (P<arisiensis> sic habet) ΩS ΩV Rusch Weber ] aut nichil opertum (operatum Cor2 V*) est Cor2 V (sic habent greci)
3 neque Catena Rusch Weber] nec ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,3 
Quoniam que in tenebris
dixistis in lumine
dicentur et quod in aure4
locuti estis in cubiculis5 predicabitur in tectis.
4 aure Li448@ ΩS ΩV Rusch ] aurem Weber
5 cubiculis Li448 ΩS ΩS Rusch Weber ] cubili Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,4 
Dico autem vobis amicis meis:
Ne terreamini ab his qui occidunt corpus
et post hec6* non habent amplius quid7 faciant.
6 hec ΩS ΩV Catena Weber ] hoc Rusch
7 quid ΩS ΩV Catena Rusch ] quod Weber
Numérotation du verset Lc. 12,5 
Ostendam autem vobis quem timeatis.
Timete eum
qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam8.
Ita dico vobis hunc timete.
8 gehennam ΩV ] iehennam ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,6 
Nonne quinque passeres
veneunt dipondio9
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
9 dipondio ΩV Rusch Weber ] dispundio ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,7 
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
Nolite ergo timere,
multis passeribus pluris estis vos10.
10 vos Cor4 F (Parisiensis1 ante correctionem) Catena ΩS ΩV Rusch ] om. Cor2 F Cor2 V Cor4 F (P<arisiensis2> cancellavit vos ) Cor4 V (videbatur (obsc.)   vos can<cellatum> e<sse> in .<Parisiensi>.) Weber
Numérotation du verset Lc. 12,8 
Dico autem vobis : Omnis11 quicumque
confessus fuerit12 me coram hominibus
et Filius hominis
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013rb ; facsim., p. 185b} confitebitur eum13 coram angelis Dei.
11 Omnis Cor2 V (anti.) Catena ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
12 fuerit Cor2 V Catena ΩS ( ut videtur ) Rusch ] + in Weber | “Dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit me” = Cor2 F (anti.) Cor2 V (anti.)
13 eum ΩS Rusch ] illum Catena ΩV, in illo Weber
Numérotation du verset Lc. 12,9 
Qui autem negaverit14
me
coram hominibus
denegabitur coram angelis Dei15.
14 angelis... negaverit = Cor2 V
15 Dei Ω Rusch Weber ] Domini ΩS ( ut videtur ), om. ΩV*
Numérotation du verset Lc. 12,10 
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi.
Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur.
Numérotation du verset Lc. 12,11 
Cum autem
inducent vos
in synagogas
et ad magistratus
et potestates
nolite solliciti esse qualiter
aut quid16*
respondeatis
aut quid dicatis.
16 aut quid Catena ΩS Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,12 
Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid17 oporteat vos18 dicere.
17 quid ΩS Rusch] que Catena Cor2V Weber
18 vos Li448 Cor2 V Cor4 V (grec. anti. sic habent) [= Parisiensis1 ] ΩS Rusch ] om. Cor4 V ( vos cancellatum est in .<Parisiensi>. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 12,13 
Ait autem ei quidam19 de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
19 ei quidam Catena Rusch ] illi quidam ΩS, inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 12,14 
At ille dixit ei: Homo quis me constituit iudicem
aut divisorem
super20 vos?
20 super ΩS Rusch Weber ] supra Catena
Numérotation du verset Lc. 12,15 
Dixitque ad illos:
Videte et cavete ab omni avaritia
quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013va ; facsim., p. 186a} non in abundantia cuiusquam vita eius est
ex his que possidet.
Numérotation du verset Lc. 12,16 
Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Numérotation du verset Lc. 12,17 
Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos?
Numérotation du verset Lc. 12,18 
Et dixit: Hoc faciam. Destruam horrea mea et maiora faciam21*
et illuc congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea
21 maiora faciam Catena ΩS Weber] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,19 
et dicam anime mee: Anima, habes multa bona posita22 in annos plurimos. Requiesce,
comede, bibe23*
epulare.
22 posita ΩV Catena Rusch Weber ] reposita ΩS
23 bibe Catena ΩS ΩV Weber ] + et Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,20 
Dixit autem illi Deus:
Stulte,
hac nocte repetunt
animam tuam24 a te.
Que autem parasti cuius erunt?
24 repetunt -animam tuam ΩV Rusch ] inv. Catena ΩS (repetent) Cor2 V Cor4 V ( repetunt scilicet in presenti) Weber
Numérotation du verset Lc. 12,21 
Sic est
qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.25
25 et non est in Deum dives Cor4 V
Numérotation du verset Lc. 12,22 
Dixitque ad discipulos suos:
Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse
anime vestre26,
quid manducetis
neque corpori vestro27* quid induamini28.
26 vestre Catena ΩS Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) Rusch ] om. Weber
27 vestro Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) ΩS ΩV Catena ] om. Rusch Clementina Weber
28 induamini Cor2 V (cf. Mt. 625) ΩS ΩV Rusch Clementina ] vestiamini Cor2 V (sic habent anti. sed Mt. 6 : “anime vestre et quid induamini”) Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 12,23 
Anima plus est quam esca et corpus plus29* quam vestimentum.
29 plus Cor4 V ( est non habet .<Parisiensis>.) ΩS ΩV Catena Rusch Clementina Weber ] + est Cor2 V
Numérotation du verset Lc. 12,24 
Considerate
corvos
quia non seminant neque metunt, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1013vb ; facsim., p. 186b} quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos, quanto magis vos pluris estis30* illis?
30 estis Catena ΩS ΩV Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,25 
Quis autem vestrum cogitans31*
potest adiicere32 ad staturam
suam cubitum unum?
31 cogitans Li448 ΩS ΩV ] cogitando Cor2V Li448@ Rusch Weber
32 adiicere ΩV Rusch Weber ] adiscere ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,26 
Si ergo neque
quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis?
Numérotation du verset Lc. 12,27 
Considerate lilia agri33* quomodo crescunt,
non laborant
neque34 nent.
Dico autem vobis quia35* nec36 Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
33 agri Cor4 V [ Parisiensis ante cor. ] Cor2 V (sic habent anti. et Mt. 628) ΩS ΩV Catena ] om. Cor4 V ( agri cancellatum est in .<Pariensi>.) Rusch Clementina Weber
34 neque Catena ΩS ΩV Rusch ] non Weber
35 quia Cor4 V (grec. anti.) Catena ΩS ] om. Rusch Weber ] +
36 nec Cor4 V (grec. anti.)] neque ΩV
Numérotation du verset Lc. 12,28 
Si autem
fenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur
Deus sic vestit
quanto magis vos pusille fidei?
Numérotation du verset Lc. 12,29 
Et vos nolite querere quid manducetis aut quid bibatis
et nolite in sublime tolli.
Numérotation du verset Lc. 12,30 
Hec enim omnia gentes mundi querunt.
Pater autem vester
scit quoniam his indigetis.
Numérotation du verset Lc. 12,31 
Verumtamen
querite
et hec omnia adiicientur vobis.
37querite - primum Li448 ΩS Rusch Clementina, cf. Mt. 6, 33 ] inv. Cor4 F Cor4 V ( verumptamen primum querite grec. anti. et Mt. 633 “Primum”) ΩV, primum Cor4 F (P<arisiensis>. habet), querite Cor4 V (primum cancellatum est tenuiter in .<Parisiensi>.) Li448@ Weber
38 Dei Catena ΩS ΩV Weber ] + et iustitia eius Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,32 
Nolite timere
pusillus grex
quia39 complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
39 quia Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] quoniam Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,33 
Vendite que possidetis
et date eleemosynam, facite vobis
sacculos qui non veterascunt40,
thesaurum non deficientem41 in42 celis
quo fur non appropiat
neque tinea corrumpit.
40 veterascunt Catena ΩS Rusch ] veterescunt Weber
41 thesaurum non deficientem Cor4 FV (anti.)
42 in] Cor4 F (P<arisiensis> cancellavit in )
Numérotation du verset Lc. 12,34 
Ubi enim est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit43*.
43 est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit Li448 ΩS ΩV*] est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Ω, thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 F (P<arisiensis> totum sicut hic) Li448@ Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,35 
Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris44
44 in manibus vestris Parisiensis1 : Cor1 ALP (Gregorius addit in manibus vestris... ) Cor2 FV (grec. anti. [+ sic habent Cor2 V]) ΩV Rusch Clementina ] Parisiensis2 : om. Cor1 ALP (... sed Greci et antiqui et usus multorum non habent) Cor4 FV (  in manibus vestris cancellatum est in P<arisiensi>) Catena ΩS Weber
Numérotation du verset Lc. 12,36 
et vos similes
hominibus exspectantibus dominum suum
quando revertatur a nuptiis ut cum venerit
et pulsaverit
confestim aperiant ei.
Numérotation du verset Lc. 12,37 
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes.
Amen dico vobis quod precinget se
et transiens ministrabit illis.
Numérotation du verset Lc. 12,38 
Et si venerit in secunda vigilia
et si in tertia vigilia
venerit
et ita
invenerit beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Lc. 12,39 
Hoc autem scitote
quoniam45 si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique
et non sineret perfodi domum suam.
45 quoniam Cor4 V (.<Parisiensis>.) ΩS ΩV Rusch ] quia Cor2 FV (anti.) Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 12,40 
Et vos
estote parati
quia qua hora non putatis Filius hominis veniet46.
46 veniet ΩS ΩV Catena Rusch ] venit Weber
Numérotation du verset Lc. 12,41 
Ait autem ei Petrus:
Domine, ad nos dicis hanc parabolam an47* ad omnes?
47 an ΩS ΩV Catena ] + et Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,42 
Dixit autem Dominus:
Quis putas
est fidelis dispensator
et prudens
quem constituit48 Dominus
supra49* familiam suam
ut det illis in tempore tritici mensuram?
48 constituit Li448@ ΩS ΩV Rusch ] constituet Weber
49 supra Li448@ ΩS ] super Li448 ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,43 
Beatus ille servus
quem cum venerit Dominus, invenerit50* ita51 facientem.
50 invenerit Catena ΩS ΩV Weber ] inveniet Rusch
51 ita] sic Li448
Numérotation du verset Lc. 12,44 
Vere dico vobis52 quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1014va ; facsim., p. 188a} supra53 omnia
que possidet constituet illum.
52 Vere (dico vobis) Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 V Cor4 F (P<arisiensis> corr.)] Amen Cor2 FV (non!)
53 supra Li448 ΩV Rusch Weber ] super ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,45 
Quod si dixerit servus ille in corde suo:
Moram facit Dominus meus venire
et ceperit percutere
pueros54* et ancillas
et edere et bibere et inebriari,
54 pueros Li448 ΩS Weber ] servos Li448@ ΩV Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,46 
veniet dominus servi illius
in die
qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum55* partemque eius cum infidelibus ponet.
55 eum Catena ΩS ΩV Weber ] illum Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,47 
Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se56 preparavit et non fecit secundum voluntatem eius plagis57* vapulabit multis58.
56 non se Cor2 V (grec. anti. Glossa) Cor4 V (bene est in .<Parisiensi>.) ΩS Ω Rusch ] non Cor2 F Li448@ Weber, se ΩV* | et non se preparavit om. Li448
57 plagis Cor2 FV (grec. anti. Glossa) ΩS ΩV] om. Cor4 FV (cancellatum est in .<Parisiensi>.) Li448 Li448@ Rusch Weber
58 multis Catena Rusch ] multas Weber
Numérotation du verset Lc. 12,48 
Qui autem non cognoverit59*
et fecit digna plagis vapulabit paucis.
Omni autem cui multum datum est60 multum queretur61* ab eo et cui62 commendaverunt multum
59 cognoverit ΩS ΩV] cognovit Li448@ Rusch Weber
60 multum - datum est Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. Li448@
61 queretur Catena ΩS Weber ] queritur Rusch, queratur ΩV
62 cui] + non ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,49 
Ignem veni mittere in terram
et quid
volo nisi ut63 accendatur?
63 nisi ut Catena ΩS ΩV Rusch ] si Weber
Numérotation du verset Lc. 12,50 
Baptismo64*
habeo65* baptizari et quomodo
coartor
usque dum perficiatur?
64 Baptismo Cor3 (vel) Cor4 V ΩS ΩV ] baptisma Cor2 F (grec. anti.) Cor2 V (grec. et anti.) Catena Rusch Weber
65 habeo ΩS ΩV Li448] autem praem. Cor2FV Li448@ Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,51 
Putatis quia pacem veni dare in terram?
Non dico vobis sed separationem.
Numérotation du verset Lc. 12,52 
Erunt enim ex hoc quinque in una domo66*,
divisi
tres in duo67
et duo in tres.
66 una domo ΩS ΩV ] inv. Catena Rusch Weber
67 duo Cor4 FV (Parisiensis) ΩS ΩV Rusch Weber ] duos Cor2 FV ( tres in duos et duo in tres anti.) Clementina
Numérotation du verset Lc. 12,53 
Dividentur pater in filium et filius in patrem suum68, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
68 suum Catena ΩV Rusch Weber] + et ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,54 
Dicebat autem et ad turbas69:
Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis:
Nimbus venit et ita fit70*.
69 Dicebat ... turbas ΩS ΩV Rusch Weber ] om. Catena
70 Nimbus...fit Cor2 FV (anti.) ΩS Ω Catena Weber ] Nimbus... fiet ΩV* Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,55 
Et cum Austrum flantem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015ra ; facsim., p. 189a} dicitis quia estus erit et ita71* fit.
71 ita ΩS Li448 Li448@ ] om. ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,56 
Hypocrite,
faciem celi et terre72 nostis probare, hoc autem tempus
quomodo non probatis?
72 celi et terre ΩS ΩV (terra) Li448@ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 12,57 
Quid autem et a vobisipsis
non iudicatis quod iustum est?
Numérotation du verset Lc. 12,58 
Cum autem vadis
cum adversario tuo ad principem in via,
da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad73 iudicem
et iudex tradat te exactori
et exactor mittat te in carcerem.
73 ad ΩS ΩV Rusch ] apud Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 12,59 
Dico tibi non exies inde
donec etiam novissimum minutum reddas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_12)

Notes :