Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13,1 
Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
nuntiantes illi
de Galileis
quorum sanguinem Pilatus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1015rb ; facsim., p. 189b} miscuit cum sacrificiis eorum.
1 autem] om. Ω J
2 ipso in tempore] in tempore illo CorS1 Ω J
Numérotation du verset Lc. 13,2 
Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
3 fuerint Rusch ] fuerunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,3 
Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset Lc. 13,4 
Sicut4 illi decem et octo,
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
4 Sicut] Vel et CorS1 ( G. )
5 Siloa Rusch ] Siloam Li448@ Weber , Sylea CorS1 Li448
6 fuerint Rusch ] fuerunt Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 13,5 
Non dico vobis sed si
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
7 habueritis Rusch ] egeritis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,6 
Dicebat autem hanc similitudinem:
Arborem fici
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
et venit
querens fructum
in illa9 et non invenit.
8 plantatam Rusch Weber ] plantam Catena
9 illa Li448 Rusch Weber ] ea Li448@
Numérotation du verset Lc. 13,7 
Ecce anni tres
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
Numérotation du verset Lc. 13,8 
At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
et mittam stercora
10 ei Rusch ] illi Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,9 
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
11 succides Li448@ Rusch Weber ] excides Li448
12 illam Catena Rusch ] eam Weber
Numérotation du verset Lc. 13,10 
Erat autem docens in Synagoga eorum
sabbatis
Numérotation du verset Lc. 13,11 
et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
annis decem13 octo
et erat inclinata
nec omnino poterat sursum respicere.
13 decem Rusch ] + et Catena Rusch
Numérotation du verset Lc. 13,12 
Quam cum vidisset14 Iesus
vocavit ad se
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
14 vidisset Catena Rusch ] videret Weber
Numérotation du verset Lc. 13,13 
Et imposuit illi manus
et confestim erecta est
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset Lc. 13,14 
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
15 curasset Rusch Weber ] + hominem Catena
Numérotation du verset Lc. 13,15 
Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
16 autem CorS1 (al.)] ergo CorS1 (G.)
17 Dominus - ad illum Rusch ] inv. Catena Weber
18 dixit Rusch ] et praem. Catena Weber
19 sabbato Rusch Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,16 
Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
20 oportuit Li448 Rusch Weber ] oportebat Li448@
21 a vinculo isto - solvi Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,17 
Et cum hec diceret erubescebant omnes
adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
Numérotation du verset Lc. 13,18 
Dicebat ergo:
Cui simile est regnum Dei?
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13,19 
Simile est grano sinapis
homo
misit in hortum suum et crevit
et factum est in arborem magnam
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
Numérotation du verset Lc. 13,20 
Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset Lc. 13,21 
Simile est fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine sata tria
donec fermentaretur totum.
Numérotation du verset Lc. 13,22 
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13,23 
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Numérotation du verset Lc. 13,24 
Contendite intrare
per angustam portam
quia multi
dico vobis querent22 intrare et non poterunt.
22 querent Rusch ] querunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,25 
Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1016rb ; facsim., p. 191b} et respondens dicet vobis:
Nescio vos unde sitis.
Numérotation du verset Lc. 13,26 
Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Numérotation du verset Lc. 13,27 
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset Lc. 13,28 
Ibi erit fletus et stridor dentium
cum videritis Abraham23 Isaac24 Iacob
et omnes prophetas
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
23 Abraham Rusch ] + et Catena Weber
24 Isaac Rusch ] + et Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,29 
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 13,30 
Et ecce sunt novissimi qui erant25 primi
et sunt primi qui erant26 novissimi.
25 erant CorS1 Catena Rusch ] erunt CorS1 (Gr.) Weber
26 erant Catena Rusch ] erunt Weber
Numérotation du verset Lc. 13,31 
In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
quia Herodes vult te occidere27.
27 te occidere Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,32 
Et ait illis: Ite et28 dicite vulpi illi:
Ecce eicio demonia
et cras et tertia die29 consummor.
28 et Catena Rusch ] om. Weber
29 die Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 13,33 
Verumtamen oportet me
hodie et cras et sequenti die30 ambulare
quia non capit
prophetam perire extra Hierusalem.
30 die Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 13,34 
Hierusalem, Hierusalem,
que31 occidis
prophetas
et lapidas
eos qui mittuntur ad te,
quotiens volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
31 que Rusch Weber] qui Catena
Numérotation du verset Lc. 13,35 
Ecce
relinquetur32 vobis domus vestra deserta33.
Dico autem vobis, quia non videbitis me
donec veniat
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
32 relinquetur Rusch ] relinquatur Li448@ , derelinquetur Li448 , relinquitur Weber
33 deserta Catena Rusch ] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_13)

Notes :