Capitulum 10

Numérotation du verset Lc. 10,1 
Post hec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos
et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem
et locum quo erat ipse venturus.
Numérotation du verset Lc. 10,2 
Et dicebat illis: Messis quidem multa operarii autem pauci. Rogate ergo1 Dominum messis ut mittat2 operarios in messem suam3.
1 ergo Li448 Rusch Weber] autem Li448@
2 mittat Cor1 LP (Mt.: ut eiciat)
3 suam Catena Cas574 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 10,3 
Ite. Ecce ego mitto vos
sicut agnos
inter lupos.
Numérotation du verset Lc. 10,4 
Nolite ergo4 portare sacculum neque peram neque calciamenta5
et neminem per viam salutaveritis.
4 ergo Rusch] om. Cas574 (p. 377) Catena Weber
5 calciamenta] ab hinc fragmentum Tr1458
Numérotation du verset Lc. 10,5 
In quamcumque domum intraveritis primum dicite: Pax huic domui.
Numérotation du verset Lc. 10,6 
Et si ibi fuerit filius pacis
requiescet super illum6 pax vestra {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1009va ; facsim., p. 178a}. Sin autem
revertetur ad vos 7*.
6 illum CorS1 (vel) Cor3 (greca littera) Catena Tr1458 ΩJ Rusch ] illam Cor3 (al.) Cas574 Weber , eum CorS1 (al.)
7 revertetur – ad vos] Cas574 Tr1458] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 10,7 
In eadem autem domo
manete edentes et bibentes que apud illos sunt.
Dignus est enim8 operarius mercede suaa.
Nolite transire de domo in domum.
a Cf. Dt. 24, 14-15 ; 1Tim. 5, 18.
8 est enim Catena Cas574 Tr1458 Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 10,8 
Et in quamcumque civitatem intraveritis et9 susceperint vos manducate que apponuntur vobis.
9 intraveritis et Cas574 Rusch] def. mutil. Tr1458
Numérotation du verset Lc. 10,9 
Et curate10 infirmos qui in illa sunt et dicite illis: Appropinquavit11* in vos regnum Dei.
10 curate Cas574 Rusch] curare Tr1458
11 appropinquavit Li448@ Tr1458 Weber ] approbinquabit Rusch
Numérotation du verset Lc. 10,10 
In quamcumque12* civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite:
12 quacumque Catena Cas574 Tr1458 Weber ] + autem Rusch
Numérotation du verset Lc. 10,11 
Etiam pulverem13 qui adhesit nobis14 de civitate vestra extergimus in vos. Tamen hoc scitote quia15 appropinquabit16* regnum Dei.
13 pulverem Li448@ Tr1458 Rusch Weber ] + pedum Cas574 Li448
14 nobis Cas574 Rusch Weber] vobis Tr1458
15 quia Cas574 Tr1458 Rusch Weber] quod Li448@, quoniam Li448
16 appropinquabit Cas574 Tr1458 Rusch ] appropinquavit Weber
Numérotation du verset Lc. 10,12 
Dico autem17* vobis quia Sodomis in die illa18 remissius erit quam illi civitati.
17 autem Li448@ Tr1458 ] om. Cas574 Li448 Rusch Weber
18 die illa Rusch Weber] inv. Tr1458
Numérotation du verset Lc. 10,13 
Ve tibi Corozain, ve tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone facte19 fuissent virtutes que facte sunt in vobis20,
olim in cilicio
et cinere sedentes peniterent.
19 Ab hinc def. fragm. Tr1458
20 facte sunt - in vobis Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 10,14 
Verumtamen {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1009vb ; facsim., p. 178b} Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Numérotation du verset Lc. 10,15 
Et tu Capharnaum usque ad21 celum exaltata, usque ad infernum demergeris.
21 ad Rusch ] in Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 10,16 
Qui vos audit me audit et qui vos spernit
me spernit.
Qui autem me spernit spernit eum qui me misit.
Numérotation du verset Lc. 10,17 
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam demonia subiciuntur nobis in nomine tuo.
Numérotation du verset Lc. 10,18 
Et ait illis: Videbam
Satanan sicut fulgur de celo cadentemb.
b Cf. Is. 14, 12 ; Apc. 12, 9.
Numérotation du verset Lc. 10,19 
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes
et scorpiones
et super22 omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit.
22 super Rusch ] supra Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 10,20 
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur,
gaudete autem quod23 nomina vestra
scripta sunt in celis.
23 quod Li448 Rusch Weber] quia Li448@
Numérotation du verset Lc. 10,21 
In ipsa24 hora exultavit in25 Spiritu sancto
et dixit: Confiteor tibi, Domine,
Pater26 celi et terre
quod abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Etiam Pater quia sic {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1010ra ; facsim., p. 179a} placuit ante te.
24 ipsa Rusch Weber ] + autem Catena
25 in Rusch ] om. Catena Weber
26 Domine Pater Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 10,22 
Omnia mihi tradita sunt27 a Patre meo et nemo scit28 quis29 sit Filius nisi Pater et quis30 sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
27 mihi - tradita sunt Li448@ Rusch Weber ] inv. Li448
28 scit Li448@ Rusch Weber ] novit Li448
29 quis Rusch ] qui Catena Weber
30 quis Rusch ] qui Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 10,23 
Et conversus ad discipulos suos dixit: Beati oculi
qui vident que vos31 videtis.
31 vos Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 10,24 
Dico enim vobis
quod multi prophete
et reges
voluerunt videre que vos videtis et non viderunt et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset Lc. 10,25 
Et ecce quidam legisperitus
surrexit
temptans illum32
dicens33: Magister quid faciendo vitam eternam possidebo?
32 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
33 dicens Rusch ] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 10,26 
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis?
Numérotation du verset Lc. 10,27 
Ille respondens dixit:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1010rb ; facsim., p. 179b} anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum.
Numérotation du verset Lc. 10,28 
Dixitque illi: Recte respondisti,
hoc fac et vives.
Numérotation du verset Lc. 10,29 
Ille autem volens iustificare se ipsum
dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
Numérotation du verset Lc. 10,30 
Suspiciens34 autem Iesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
34 suspiciens Catena Rusch ] suscipiens Weber
Numérotation du verset Lc. 10,31 
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via35 et viso illo36 preterivit.
35 via Li448 Rusch Weber] om. Li448@
36 illo Rusch Weber] eo Catena
Numérotation du verset Lc. 10,32 
Similiter et levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit.
Numérotation du verset Lc. 10,33 
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1010va ; facsim., p. 180a} est.
Numérotation du verset Lc. 10,34 
Et appropians alligavit37 vulnera eius
infundens oleum
et vinum
et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam
eius egit.
37 alligavit Catena Rusch Weber] ligavit Li448@*
Numérotation du verset Lc. 10,35 
Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: Curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi.
Numérotation du verset Lc. 10,36 
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones?
Numérotation du verset Lc. 10,37 
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum.
Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter.
Numérotation du verset Lc. 10,38 
Factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum
et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam
Numérotation du verset Lc. 10,39 
et huic erat soror nomine Maria que etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Numérotation du verset Lc. 10,40 
Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
Domine, non est tibi cure
quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet.
Numérotation du verset Lc. 10,41 
Et respondens dixit illi Dominus:
Martha Martha, sollicita es et turbaris erga plurima.
Numérotation du verset Lc. 10,42 
Porro unum est necessarium.
Maria optimam partem elegit
que non auferetur ab ea.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_10)

Notes :