Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997ra ; facsim., p. 153a} Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
1 Iesus] Ioannes CorS1
2 ab] a ΩJ; om. Cor3 (g, reca littera nec in nec   a habet)
3 Et] hic incipit cap. 4 ΩJ
4 in] a CorS1 (vel), om. CorS1 (G. non habet in nec   a )
5 deserto Rusch ] desertum Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,2 
diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
Et consummatis illis esuriit.
6 diebus quadraginta Rusch Weber ] inv. Catena
7 diebus illis Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,3 
Dixit autem illi diabolus:
Si Filius Dei
es, dic lapidi huic
ut panis fiat.
Numérotation du verset Lc. 4,4 
Et respondit ad illum Iesus: Scriptum esta
quia8 non in pane solo vivit9 homo sed in omni verbo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997rb ; facsim., p. 153b} Dei.
a Cf. Dt. 8, 3.
8 quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@
9 vivit Li448@ Rusch ] vivet Weber
Numérotation du verset Lc. 4,5 
Et duxit illum diabolus in montem excelsum10
10 in montem excelsum Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,6 
et ostendit illi omnia regna orbis terre
in momento temporis
et ait illi11: Tibi dabo potestatem hanc universam
et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
11 illi Catena Rusch ] ei Weber
Numérotation du verset Lc. 4,7 
Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia12.
12 tua omnia Rusch Weber ] tibi omnia subdita Catena
Numérotation du verset Lc. 4,8 
Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum estb
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
b Cf. Dt. 6, 13.
Numérotation du verset Lc. 4,9 
Et duxit illum in Hierosolymam13
et statuit eum supra pinnaculum templi14
et dixit illi: Si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum.
13 Hierosolymam] Hierusalem Li448@ Weber
14 pinnaculum Cor3 Li448@ Rusch ] pinnam ΩJ Weber
Numérotation du verset Lc. 4,10 
Scriptum estc enim
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997va ; facsim., p. 154a} quod15 angelis suis mandavit16 de te ut conservent te
c Ps. 90, 11-12.
15 quod Catena@ Rusch etc. ] quoniam Catena (La88 Li448 Mt366 Val18 Ed1953 )
16 mandavit Li448@ Rusch ] mandabit Weber
Numérotation du verset Lc. 4,11 
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,12 
Et respondens Iesus ait illi: Dictum estd non temptabis
Dominum Deum tuum.
d Cf. Dt. 6, 16.
Numérotation du verset Lc. 4,13 
Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
Numérotation du verset Lc. 4,14 
Et regressus est Iesus
in virtute Spiritus in Galileam
et fama exiit per universam regionem de illo.
Numérotation du verset Lc. 4,15 
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Numérotation du verset Lc. 4,16 
et venit Nazareth
ubi erat nutritus
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
et surrexit17 legere.
17 surrexit] surrexeris Cor3 (al.)
Numérotation du verset Lc. 4,17 
Et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 997vb ; facsim., p. 154b} traditus est illi18 liber prophete Isaie
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat e:
18 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
e Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
Numérotation du verset Lc. 4,18 
Spiritus Domini
super me eo19
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
19 eo Rusch ] propter Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,19 
sanare contritos corde20, predicare21 captivis remissionem
et cecis visum22,
dimittere confractos in remissionem,
predicare annum Domini acceptum
et
diem retributionis.
20 sanare ...corde Catena Rusch ] om. Weber
21 predicare Rusch Weber] et praem. Catena
22 cecis visum Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,20 
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Numérotation du verset Lc. 4,21 
Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec23 Scriptura in auribus vestris.
23 hec Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,22 
Et omnes illi testimonium24 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998ra ; facsim., p. 155a} ipsius et
dicebant:
Nonne hic est filius25 Ioseph?
24 illi testimonium Rusch ] inv. Catena Weber
25 est Filius Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 4,23 
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
cura te ipsum,
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
Numérotation du verset Lc. 4,24 
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta26 acceptus est in patria sua.
26 nemo propheta Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,25 
In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum27 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna28 in omni {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998rb ; facsim., p. 155b} terra
27 clausum Catena Rusch ] clusum Weber
28 magna Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,26 
et ad nullam illarum29 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduamf.
f Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
29 illarum Rusch Weber ] earum Catena
Numérotation du verset Lc. 4,27 
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman30 Syrusg.
g Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
30 Naaman Catena Rusch ] Neman Weber
Numérotation du verset Lc. 4,28 
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes31
31 hec audientes Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,29 
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra32 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
32 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 4,30 
Ipse autem transiens per medium illorum ibat
Numérotation du verset Lc. 4,31 
et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
eos33
sabbatis.
33 eos Rusch ] illos Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,32 
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} sermo ipsius34.
34 erat sermo ipsius Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,33 
Et in synagoga erat homo habens demonium immundum35
et exclamavit voce magna
35 demonium immundum] spiritum demonii immundi CorS1 (grecus sic habet) , demonii immundi Cor3 (greca littera) ΩJ
Numérotation du verset Lc. 4,34 
dicens: Sine.
Quid nobis et tibi
Iesu Nazarene? Venisti perdere nos?
Scio36
te qui
sis37 Sanctus Dei.
36 Scio ΩJ Rusch Weber ] + enim Catena
37 qui sis Rusch Weber ] quia scis CorS1 Li448@ , quia sis Li448 CorS1 (grec. sic hab.: scio te quia es sanctus Dei ) Cor3 (greca littera:   scio te quia sis sanctus Dei) ΩJ
Numérotation du verset Lc. 4,35 
Et increpavit illum38 Iesus39 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
nihilque eum40 nocuit.
38 illum Rusch Catena ] illi Weber
39 Iesus Rusch Weber] om. Catena
40 eum Rusch ] illi Catena , illum Weber
Numérotation du verset Lc. 4,36 
Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
Numérotation du verset Lc. 4,37 
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4,38 
Surgens autem Iesus41 de synagoga introivit in domum Simonis.
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
et rogaverunt illum pro ea
41 Iesus Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,39 
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 998vb ; facsim., p. 156b} continuo surgens ministrabat illis.
Numérotation du verset Lc. 4,40 
Cum sol autem42 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
at ille singulis manus
imponens curabat eos.
42 sol autem ΩJ Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,41 
Exibant43 autem44 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum45 esse Christum.
43 Exibant ΩJ Catena Rusch ] Exiebant Weber
44 autem ΩJ Catena Rusch ] + etiam Weber
45 ipsum Ω ( in ras. ) Rusch Weber ] eum ΩJ* (?) Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,42 
Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Numérotation du verset Lc. 4,43 
quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4,44 
Et erat predicans in synagogis Galilee.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_4)

Notes :