Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Lc. 7,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1002vb ; facsim., p. 164b} Cum autem implesset omnia verba sua
in aures plebis
intravit Capharnaum1.
1 Capharnaum ΩS Ed1455 Rusch Weber] in praem. Catena@ (Ber112 La88 Li448 Mt366)
Numérotation du verset Lc. 7,2 
Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus2.
2 illi erat preciosus] preciosus erat illi ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,3 
Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret et salvaret3 servum eius.
3 salvaret Catena (La88 Mt366) ΩS Ed1455 Weber ] sanaret Ber112@ Li448 Li448@ Rusch
Numérotation du verset Lc. 7,4 
At illi cum venissent ad Iesum rogabant4 eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi prestes.
4 rogabant] rogaverunt Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,5 
Diligit enim gentem nostram et synagogam ipse edificavit nobis.
Numérotation du verset Lc. 7,6 
Iesus autem ibat cum illis.
Et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens :
Domine, noli vexari5. Non enim sum dignus6 ut7 sub tectum{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1003ra ; facsim., p. 165a} meum intres
5 noli vexari ΩSBer112@ Li448 Rusch Weber] om. Li448@
6 sum dignus ΩS Ber112@ Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
7 ut] om. Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,7 
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus8
ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus.
8 dignum arbritratus ΩS Catena Ed1455 Weber] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 7,8 
Nam et ego homo sum9
sub potestate constitutus, habens sub me milites et dico huic ‘vade’ et vadit et alio ‘veni’ et venit
et servo meo ‘fac hoc’ et facit.
9 homo sum] inv. Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,9 
Quo audito Iesus miratus est
et conversus sequentibus se turbis dixit:
Amen dico vobis nec in Israel tantam fidem inveni.
Numérotation du verset Lc. 7,10 
Et reversi
qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum.
Numérotation du verset Lc. 7,11 
Et factum est deinceps ibat Iesus10 in civitatem
que vocatur Naim
et ibant cum eo11 discipuli eius et turba copiosa.
10 Iesus ΩS Ed1455 Catena Rusch ] om. Weber
11 eo ΩS Ed1455 ] illo Catena (Ber112@ La88 Li448 Mt366) Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 7,12 
Cum autem appropinquaret porte civitatis12
ecce defunctus efferebatur
filius unicus matris13 sue
et hec vidua erat
et turba civitatis multa cum illa.
12 civitatis ΩS Ed1455 Catena Ber112@ Rusch ] + et Weber
13 matris ΩS Ber112@ Li448@ Ed1455 Rusch ] matri Weber
Numérotation du verset Lc. 7,13 
Quam cum vidisset Dominus14 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1003rb ; facsim. t. 4 p. 165b} misericordia motus
super eam15 dixit illi: Noli16 flere.
14 Dominus Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] + Ihesus ΩS
15 eam ΩS Catena Ber112@ Ed1455 Rusch ] ea Weber
16 Noli ΩS La88 Rusch Weber cum gr. μὴ κλαῖε] Nolite Catena (cett. codd.)
Numérotation du verset Lc. 7,14 
Et accessit et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt et ait: Adolescens tibi dico surge.
Numérotation du verset Lc. 7,15 
Et resedit17 qui erat mortuus18
et cepit loqui
et dedit illum matri sue.
17 resedit ΩS Catena Ed1455 Rusch Weber] recedit Li448@* Li448*
18 erat mortuus] inv. Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,16 
Accepit autem omnes timor et magnificabant Deum
dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam.
Numérotation du verset Lc. 7,17 
Et exiit hic sermo in universam Iudeam de eo19 et omnem circa regionem.
19 de eo ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] de illo Li448@, om. Li448
Numérotation du verset Lc. 7,18 
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius20 de omnibus his.
20 eius] + dicentes ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,19 
Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit21 ad Iesum22 dicens:
Tu es qui venturus es an alium exspectamus?
21 misit Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] + eos Catena
22 Iesum Ber112@ Ed1455 Rusch ] Dominum Weber
Numérotation du verset Lc. 7,20 
Cum autem venissent ad eum viri dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es an alium exspectamus?
Numérotation du verset Lc. 7,21 
In ipsa autem hora multos curavit23 a languoribus suis24 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1003va ; facsim., p. 166a} et plagis et spiritibus malis et cecis multis donavit visum.
23 multos curavit ΩS Ed1455 ] inv. Catena@ (Ber112 Li448 Mt366) Rusch Weber
24 suis ΩS Ed1455 ] om. Catena@ (Ber112 Li448 Mt366) Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 7,22 
Et respondens25 dixit illis:
Euntes nuntiate26 Ioanni que audistis et vidistis27 quia ceci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
25 respondens] + Iesus ΩS
26 nuntiate ΩS* Li448 Rusch Weber] renuntiate Ω(sec. m.) Ber112@ Li448@ Ed1455
27 audistis – et – vidistis ΩS Ed1455 ] inv. ΩJ Ber112@ Rusch Weber , videtis et auditis CorS1 ( G. ) Cor3 (Glosse littera)
Numérotation du verset Lc. 7,23 
et beatus est quicumque28 non fuerit scandalizatus29 in me.
28 quicumque ΩS Ed1455 Weber ] qui Catena Ber112@ Rusch
29 fuerit scandalizatus] inv. ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,24 
Et cum discessissent nuntii30 Ioannis cepit dicere de Ioanne31
ad turbas:
Quid existis in desertum32 videre?
Arundinem
vento agitatam33?
30 nuntii] discipuli Ber112@
31 dicere – de Ioanne] inv. Ed1455
32 desertum] deserto Ber112
33 agitatam ΩS Ber112@ Rusch ] moveri Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 7,25 
Sed quid existis videre?
Hominem mollibus vestimentis indutum34?
Ecce qui in veste pretiosa35 sunt et in36 deliciis
in domibus regum sunt.
34 indutum] vestitum Ber112@
35 veste pretiosa] inv. ΩS
36 in ΩS Ber112@ Rusch Weber] om. Ed1455
Numérotation du verset Lc. 7,26 
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis : ‘Et plus quam prophetam’.
Numérotation du verset Lc. 7,27 
Hic est de quo scriptum esta:
Ecce mitto angelum
qui preparabit viam tuam ante te.
a Cf. Mal. 3, 1.
Numérotation du verset Lc. 7,28 
Dico enim vobis,
Maior inter natos mulierum propheta37 Ioanne Baptista nemo est,
qui autem minor est
in regno Dei38 maior est illo.
37 propheta ΩS Ber112@ Li448 Ed1455 Rusch Weber] + maior Li448@
38 Dei] celorum ΩS Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,29 
Et omnis populus audiens
et publicani
iustificaverunt Deum39 baptizati40 baptismo Ioannis.
39 Deum ] Ihesum ΩS
40 baptizati] + in Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,30 
Pharisei autem et legis periti consilium Dei41 spreverunt
in semetipsos
non baptizati ab eo. Ait autem Dominus42.
41 cons. Dei] inv. Ber112@ Cas574 | consilium Ber112@ Cas574 Ed1455 Rusch Weber] concilium Catena
42 Ait autem Dominus ΩS Ed1455 Rusch ] om. Cas574 Ber112@ Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 7,31 
Cui ergo similes dicam43 homines
generationis huius?
Et cui similes sunt?
43 dicam] + similes ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,32 
Similes sunt pueris sedentibus
in foro
et loquentibus ad invicem
et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis et non saltastis, lamentavimus44 et non plorastis.
44 lamentavimus] + vobis Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,33 
Venit enim45 Ioannes Baptista neque manducans panem
neque bibens vinum et dicitis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1004ra ; facsim., p. 167a} demonium habet.
45 enim Ber112@ Rusch Weber] autem Ed1455
Numérotation du verset Lc. 7,34 
Venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis: Ecce homo devorator46 et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
46 devorator] vorator ΩS Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,35 
Et iustificata est sapientia
ab omnibus filiis suis.
Numérotation du verset Lc. 7,36 
Rogabat47 autem illum
quidam de Phariseis48
ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisei discubuit49.
47 rogabat ΩS Catena Rusch Weber ] rogavit Tr2260 , rogabant Li448@ *
48 de Phariseis Tr2260 ΩS Ed1455 Weber ] Phariseus Ber112@ Catena Rusch
49 discubuit ΩS Ber112@ Catena Rusch Weber] dicubuit Tr1214
Numérotation du verset Lc. 7,37 
Et ecce mulier que erat in civitate peccatrix
ut cognovit quod Iesus50 accubuisset51 in domo Pharisei
attulit
alabastrum unguenti
50 Iesus ΩS Ber112@ Catena Rusch ] om. Tr1083 Tr2260 Ed1455 Weber
51 accubuisset ΩS Ber112@ Li448@ Rusch ] accu. Li448 , accubuit Ed1455 Weber
Numérotation du verset Lc. 7,38 
et stans retro52 secus pedes eius
lacrimis
cepit rigare pedes eius
et capillis capitis sui
tergebat
et osculabatur pedes eius
et unguento unguebat.
52 stans retro ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] plorans CorS1 (G. hab.) Cor3 (greca littera)
Numérotation du verset Lc. 7,39 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1004rb ; facsim., p. 167b} Videns autem Phariseus qui vocaverat eum53
ait intra se dicens: Hic si54 esset propheta
sciret utique que et qualis esset mulier55
que tangit56 eum quia peccatrix est.
53 vocaverunt eum Ber112@ etc. ] inv. ΩS
54 Hic si Ber112@ etc. ] inv. ΩS
55 esset mulier ΩS Rusch ] inv. Tr1214 , est mulier Li448@ Ed1455 , mulier est Ber112@ Li448 , mulier Weber
56 tangit ΩS Li448@ (tang.) Li448@ Ed1455 Rusch Weber] tetigit Tr1083
Numérotation du verset Lc. 7,40 
Et respondens Iesus dixit ad illum:
Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister dic.57
57 dic Cor1 LP ( sic) ΩS Ber112@ ] om. Wordsworth (O) , + Et respondit Iesus ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,41 
Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos et58 alius quinquaginta.
58 et ΩS Catena Ber112@ Ed1455 Rusch ] om. Weber Tr2260
Numérotation du verset Lc. 7,42 
Non habentibus59 illis unde redderent donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit60?
59 habentibus] + autem ΩS Ber112@
60 diligit ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch ] diliğ. Catena , diliget Weber | Quis... diligit] Quis ergo eorum dic plus eum diligit CorS1 (G. vel) Cor3 (greca littera !)
Numérotation du verset Lc. 7,43 
Respondens61 Simon62 dixit: Estimo quia is cui plus donavit.
At63 ille dixit64 ei65: Recte iudicasti.
61 respondens ΩS Li448@ Ed1455 Rusch Weber] respondit Tr2260 Ber112@
62 Simon] + et Ber112@
63 At ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] et Tr2260
64 dixit Ber112@ etc. ] respondit ΩS
65 ei] om. Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,44 
Et conversus ad mulierem
dixit Simoni:
Vides hanc mulierem?
Intravi in domum tuam
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1004va ; facsim., p. 168a} aquam pedibus meis non dedisti, hec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis66 suis tersit67.
66 capillis ΩS Ber112@ Li448@ Ed1455 Rusch Weber] + capitis Tr1083
67 capillis suis – tersit] inv. ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,45 
Osculum68 mihi non dedisti, hec autem ex quo intravi69 non cessavit osculari pedes meos.
68 Osculum Ber112@ etc. ] + autem ΩS
69 intravi ΩS Ber112@ Li448@ Tr1214 Ed1455 ] intravit Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 7,46 
Oleo caput meum non unxisti, hec autem unguento unxit pedes meos.
Numérotation du verset Lc. 7,47 
Propter quod dico tibi : Remittuntur70 ei peccata multa
quoniam dilexit multum. Cui71 autem minus dimittitur minus diligit.
70 remittuntur Ber112@ Li448@ Tr1083 Ed1455 Rusch ] remittentur Tr2260 Weber
71 Cui Tr1083 Rusch ] Cum Ber112
Numérotation du verset Lc. 7,48 
Dixit autem ad illam72: Remittuntur tibi peccata.
72 illam Ber112@ etc. ] + Iesum ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,49 
Et ceperunt qui simul accumbebant dicere intra se:
Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Numérotation du verset Lc. 7,50 
Dixit autem ad mulierem:
Fides73 tua te salvam fecit74.
Vade in pace.
73 fides Ber112@ Li448@ Ed1455 Rusch Weber] vides Tr2260
74 fides ... fecit - vade in pace Ber112@ Catena Ed1455 Rusch Weber] inv. Tr1083



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=57&chapitre=57_7)

Notes :