Catena aurea

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 

Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei temptantes
et rogaverunt1 eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 rogaverunt Rusch Weber ] rogantes Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 16,2 

At ille respondens ait eis2: Facto vespere
2 eis Rusch Weber] illis Li446@
dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim celum.
Numérotation du verset Mt. 16,3 

Et mane:
Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.
Numérotation du verset Mt. 16,4 

Faciem ergo celi diiudicare nostis,
signa autem temporum non potestis3?
3 potestis] + scire Cor1 P, scire Weber ( Z P Φ ) Clementina
Generatio mala et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei nisi
signum Ione4.
4 Ione Cor3 (anti.) Rusch Weber ] + prophete Cor3 (Ieronymus et grecus habent et anti. non habent) Li446@ Li446 ΩJ
Et relictis illis
abiit.
Numérotation du verset Mt. 16,5 

Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.
Numérotation du verset Mt. 16,6 

Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento
Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,7 

At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Numérotation du verset Mt. 16,8 

Sciens autem Iesus
dixit5: Quid cogitatis
5 dixit Rusch
inter vos modice fidei quia panes non habetis?
Numérotation du verset Mt. 16,9 

Nondum intelligitis neque recordamini
quinque panum
in quinque millia hominum et quot cophinos sumpsistis?
Numérotation du verset Mt. 16,10 

Neque septem panum
in quatuor millia hominum6 et quot sportas sumpsistis?
6 hominum Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 16,11 

Quare non intelligitis quia non de pane
dixi vobis: Cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum?
Numérotation du verset Mt. 16,12 

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,13 

Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi
et interrogabat discipulos suos
dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Numérotation du verset Mt. 16,14 

At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis.
Numérotation du verset Mt. 16,15 

Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Numérotation du verset Mt. 16,16 

Respondens Simon Petrus dixit:
Tu es Christus Filius Dei vivi.
Numérotation du verset Mt. 16,17 

Respondens autem Iesus dixit ei:
Beatus es Simon
Bar Iona
quia caro et sanguis
non revelavit tibi
sed Pater meus qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 16,18 

Et ego dico tibi,
quia tu es Petrus
et super hanc petram
edificabo Ecclesiam meam et porte inferi
non prevalebunt adversus eam.
Numérotation du verset Mt. 16,19 

Et tibi dabo claves
regni celorum.
Et quodcumque ligaveris
super terram erit ligatum et in celis,
et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis.
Numérotation du verset Mt. 16,20 

Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent
quia ipse esset7 Iesus Christus8.
7 esset Rusch Weber] est Li446@ Li446 ΩJ |
8 quia ipse esset Iesus Christus] quia ipse est Christus Weber ( N P ), quod? ipse esset Ihesus Christus , ... Iesus Christus , Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. Glosa habent et exponunt) |
Numérotation du verset Mt. 16,21 

Exinde
cepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.
Numérotation du verset Mt. 16,22 

Et assumens eum Petrus
cepit increpare illum
dicens:
Absit a9 te, Domine.
9 a Li446 Rusch Weber] ad Li446@
Non erit tibi hoc.
Numérotation du verset Mt. 16,23 

Qui conversus
dixit Petro: Vade post me,
Satana10,
10 Satana Rusch Weber ] Satanas Li446@ Li446
scandalum11 es mihi12
11 scandalum Li446 Rusch Weber ] scandum Li446@ |
12 es mihi Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 |
quia non sapis
ea13 que Dei sunt sed ea que sunt14 hominum.
13 ea Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
14 sunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 16,24 

Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult
post me venire abneget semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mt. 16,25 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam.
Qui autem perdiderit animam suam15
15 suam Rusch Weber] om. Li446@
propter me
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 16,26 

Quid enim prodest homini,
si mundum universum16 lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur?
16 mundum universum Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Aut quam
dabit homo
commutationem pro anima sua?
Numérotation du verset Mt. 16,27 

Filius enim
hominis venturus est in gloria Patris sui
cum angelis suis et tunc reddet unicuique
secundum opera eius17.
17 opera] opus Cor3 (vel Ieronymus Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 16,28 

Amen dico vobis,
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Capitulum 16

marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Mt. 16,1 
Et accesserunt1 ad eum Pharisei et Sadducei temptantes et rogantes2* eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 accesserunt] ascenderunt Md214
2 rogantes] rogaverunt Ed1953, ro. T46
marg.| {CMT16d1.4} REMIGIUS. − Admiranda quippe est cecitas Phariseorum et Sadduceorum. Sic enim postulabant signum de celo, quasi ea non essent signa que facere videbatur. Quod autem signum postularent, Ioannes manifestat. Refert enimapost refectionem de quinque panibus, turbam accessisse ad Dominum et dixisse quod signum facis, ut videamus, et credamus tibi patres nostri manna in deserto comederunt, sicut scriptum est panem de celo dedit eis manducare. Ideoque et hi3* dicunt ostende nobis signum de celo; id est fac ut uno vel duobus diebus manna pluat, ut totus populus pascatur, sicut multo tempore factum est in deserto. Ipse vero inspiciens cogitationes eorum, ut Deus, et sciens quod si etiam signum de celo eis ostenderet, non crederent, noluit eis dare signum quod postulabant.A
Unde sequitur:
a Io. 6, 30-31.
A ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
3 hi] his Li446, hic Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,2 
At ille respondens ait eis4*: Facto vespere dicitis serenum erit etc.
4 eis] illis Ed1953
marg.| {CMT16d1.5} HIERONYMUS. − Hoc apud Grecos in plerisque codicibus non habetur. Sensus autem manifestus est, quod ex elementorum ordine et consonantia possunt et sereni et pluviosi dies prenosci. Scribe autem et Pharisei, qui videbantur legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non poterant cognoscere salvatoris adventum.b
b ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 136.1666-137.1669: «At ille respondens ait eis: facto uespere dicitis: serenum erit, rubicundum est enim caelum; et mane: hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. faciem ergo caeli iudicare nostis, signa autem temporum non potestis. hoc in plerisque codicibus non habetur, sensus que manifestus est quod ex elementorum ordine atque constantia possint et sereni et pluuiae dies praenosci; scribae autem et Pharisaei, qui uidebantur legis esse doctores, ex prophetarum uaticinio non poterunt intellegere saluatoris aduentum». [FG2013]
marg.| {CMT16d1.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Potest autem 5* intelligi quod dixit Dominus: Facto vespere dicitis serenum erit 6*,
5 autem] etiam Ed1953
6 erit] + et Mt366, + etenim Ed1953
rubicundum est enim7* celum,
7 enim] om. Ed1953
marg.| id est sanguine passionis Christi, in8* primo adventu9 indulgentia peccatorum datur.
8 in] om. Mt366 ² (expunc.) Ed1953
9 proximo adventum Li446
Numérotation du verset Mt. 16,3 
Et mane hodie tempestas, rubet enim cum tristitia celum.
marg.| Illud est quod secundo adventu igne precedente venturus est.B c
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 20, CCSL 44B, p. 18.1-6: «Quod dixit dominus: facto uespere dicitis: serenum erit, rubicundum est enim caelum, id est sanguine passionis christi in primo aduentu indulgentia peccatorum datur, et mane: hodie tempestas, rubet enim cum tristitia caelum, id est quod secundo aduentu igne praecedente uenturus est. faciem ergo caeli iudicare nostis, signa autem temporum non potestis? signa temporum dixit de aduentu suo uel passione, cui simile est roseum caelum uespere, et item de tribulatione ante aduentum suum futurum, cui simile est mane roseum cum tristitia caelum». [FG2017]*
B ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT16d1.7} GLOSSA. {ordin} − Vel aliter . Rutilat triste celum; id est patiuntur apostoli post resurrectionem; post quos me iudicare in futuro scire potestis; quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.
Numérotation du verset Mt. 16,4 
Faciem ergo celi diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
marg.| Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum celum vespere; et idem de tribulatione, ante adventum suum futura, cui simile est mane roseum cum tristitia celum.
marg.| {CMT16d1.8} CHRYSOSTOMUS. 10* {hom.54} − Sicut ergo in celo aliud quidem est signum serenitatis, aliud pluvie, ita et in me putare oportet nunc enim, scilicet in primo adventu, his signis que in terra sunt, opus est. Que autem in celo sunt, conservantur tempori secundi adventus. Nunc enim sicut medicus veni; tunc sicut Iudex adero propter hoc nunc occultus veni; tunc autem cum multa divulgatione quando virtutes celorum movebuntur. Sed non est nunc tempus horum signorum quia veni mori, et que abiecta sunt pati.
Et ideo sequitur:
10 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei, nisi signum Ione prophete.
marg.| {CMT16d1.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc autem et alibi iam dixit Mattheus unde retinendum est, eadem Dominum sepe dixisse; ut quod existente contrario solvi non poterit, bis dictum intelligatur.d
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 50, § 105, CSEL 43, p. 214.1-18: «Hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod mattheus, nisi quod dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit mattheus, sed magedan. non autem dubitandum est eundem locum esse sub utroque nomine. nam plerique codices non habent etiam secundum marcum nisi magedan». [FG2013]
marg.| {CMT16d1.10} GLOSSA. − Dicit autem generatio mala et adultera , id est incredula, pro spirituali carneum habens intellectum.C e
e ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 16, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 55a interl.], ed. Gloss-e : «incredula pro spiritali carnalem intellectum habens». [MM2020]
C ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT16d1.11} RABANUS. − Non ergo generationi illi temptantium Dominum signum celeste datur, quale querebant, quibus multa signa dedit in terra; sed generationi querentium Dominum, id est apostolis; quibus cernentibus, ascendit in celum, et spiritum sanctum misit.
marg.| {CMT16d1.12} HIERONYMUS. − Quid autem sibi velit signum Ione, iam supra dictum est.D f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 137.1676: «Et relictis illis abiit, et cum uenissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere. relictis scribis et Pharisaeis quibus dixerat: generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum ionae, recte abiit trans fretum et gentium secutus est populus. quid autem sibi uelit signum ionae iam supra dictum est». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT16d1.13} CHRYSOSTOMUS. 11* {hom.54} − Cum autem hoc Pharisei audissent, oportebat interrogare, et dicere quid est quod dicitur sed ipsi non desiderio discendi, hoc a Domino quesierunt; et ideo Dominus eos relinquit.
Unde sequitur:
11 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et relictis illis, abiit.
marg.| {CMT16d1.14} RABANUS. − Id est relicta generatione mala Iudeorum, abiit trans fretum, et gentium secutus est populus. Nota, quod non, sicut in aliis legitur locis, dimissis turbis abiit; sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, dicitur quod eos reliquit.
Numérotation du verset Mt. 16,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT16d2.1} GLOSSA. − Sicut Dominus Phariseos reliquerat propter eorum infidelitatem, ita consequenter et doctrinam eorum a discipulis cavendam esse docet.E
Unde sequitur:
E ¶Codd. : Dur111 (113vb) Li446 (146va) Md214 (110) Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 16,5 
Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt accipere panes.
marg.| {CMT16d2.2} REMIGIUS. − Tanto enim amore magistri detinebantur ut nec etiam ad punctum vellent ab eo recedere. Animadvertendum est ergo quantum alieni essent ab appetitu deliciarum, cum tam parvam haberent de necessariis curam ut etiam obliti sint panes accipere, sine quibus humana fragilitas subsistere non potest.12
Sequitur:
12 Dur111 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 16,6 
Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum.
marg.| {CMT16d2.3} HILARIUS. 13* − In quo monentur14 g apostoli non admisceri Iudeorum doctrine quia legis opera in effectum fidei et prefigurationem rerum consequentium constituta sunt et in quorum tempora atque etatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudine15* positum arbitrarentur ne doctrina Phariseorum16 Christum nesciens, effectum veritatis evangelice17* rumperet.F h i
g Cf. Mt. 16, 12.
h ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 16 § 3, SChr 258, p. 50.10-15: «Absoluta omnis de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum obscuritas est. Quod autem abstinere se eo apostoli iubentur, non admisceri doctrinae Iudaeorum monentur, quia legis opera in effectum fidei et in praeformationem rerum consequentium constituta sint, ut in quorum tempora atque aetatem ueritas contigisset, nihil ultra in ueritatis similitudine spei positum arbitrarentur, ne doctrina Pharisaeorum Christum nesciens effectus ueritatis euangelicae corrumperet».
i ¶Nota : On ne relève aucune variante textuelle du texte d’Hilaire pour ce passage d’après l’édition critique. [MM2021]
13 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
14 monentur Mt366 ] moventur Li446 Md214
15 similitudine] similitudinem Ed1953
16 Phariseorum] + et Saduceorum Md214
17 veritatis evangelice] inv. Ed1953
marg.| {CMT16d2.4} HIERONYMUS. − Qui enim cavet a fermento Phariseorum et Sadduceorum, legis ac littere precepta non servat, traditiones hominum negligit, ut faciat Dei mandata. [b] Hoc est fermentum de quo Apostolus aitjmodicum fermentum totam massam corrumpit. Istiusmodi fermentum etiam omni ratione vitandum est quod habuit Marcion, Valentinus et omnes heretici. Fermentum enim hanc habet vim ut, si farine mixtum fuerit, quod parum videbatur, crescat in maius, et ad saporem suum universam conspersionem trahat ita et doctrina heretica, si vel modicam scintillam iecerit in tuum pectus, in brevi ingens flamma concrescit, et totam hominis passionem ad se trahit.k
j 1Cor. 5, 6.
k ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 137.1677-138.1710: «Cauete a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum. qui cauet a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum, legis ac litterae praecepta non seruat, traditiones hominum neglegit ut faciat mandatum dei. Quid cogitatis intra uos modicae fidei quia panes non habetis? nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milia hominum et quot cophinos sumpsistis, et reliqua. per occasionem praecepti quo saluator iusserat dicens: cauete a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum, docet eos quid significent quinque panes et septem quinque milia hominum et quattuor milia quae pasta sunt in heremo, quod, licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen et aliud spiritali intellegentia demonstretur. si enim fermentum Pharisaeorum et sadducaeorum non corporalem panem sed traditiones peruersas et heretica significat dogmata, quare et cibi quibus nutritus est populus dei non ueram doctrinam integram que significent? quaerat aliquis et dicat: quomodo panes non habebant qui statim inpletis septem sportis ascenderunt nauiculam et uenerunt in fines magedan ibi que audiunt nauigantes quod cauere debeant a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum? sed scriptura testatur quod obliti sint eos se cum tollere. hoc est fermentum de quo et Apostolus loquitur: modicum fermentum totam massam corrumpit. istiusmodi fermentum quod omni ratione uitandum et habuit marcion et ualentinus et omnes heretici. fermentum hanc uim habet ut, si farinae mixtum fuerit, quod paruum uidebatur crescat in maius et ad saporem suum uniuersam consparsionem trahat. ita et doctrina heretica, si uel modicam scintillam in tuum pectus iecerit, in breui ingens flamma subcrescit et totam hominis possessionem ad se trahit. denique sequitur: tunc intellexerunt quia non dixisset cauendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et sadducaeorum». [FG2013]
marg.| {CMT16d2.5} CHRYSOSTOMUS. 18* {hom.54} − Sed19* quare non dixit attendite a doctrina20 Phariseorum manifeste quia vult commemorare ea que facta sunt, scilicet de multiplicatione panum etenim noverat eos esse oblitos. Simpliciter autem de hoc eos incusare non videtur rationem habere occasione autem ab eis recepta eos increpare, susceptibilem faciebat incusationem; et ideo que cogitabant discipuli, evangelista in medium introducit, dicens:
18 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
19 Sed] om. Ed1953
20 a doctrina] ad doctrinam Md214
Numérotation du verset Mt. 16,7 
At illi cogitabant inter21* se dicentes: Quia panes non accepimus.22
21 inter] intra Ed1953
22 Md214 Ed19053 {MM2021}
marg.| {CMT16d2.6} HIERONYMUS. − Quomodo autem panes non habebant qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam et venerunt in fines Mageddan ? Ibi audiunt navigantes quod cavere debeant a fermento Phariseorum et Sadduceorum. Sed Scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum tollere.l
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 137.1694-1698: «Quaerat aliquis et dicat: quomodo panes non habebant qui statim inpletis septem sportis ascenderunt nauiculam et uenerunt in fines magedan ibi que audiunt nauigantes quod cauere debeant a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum? sed scriptura testatur quod obliti sint eos se cum tollere. hoc est fermentum de quo et Apostolus loquitur: modicum fermentum totam massam corrumpit». [FG2013]
marg.| {CMT16d2.7} CHRYSOSTOMUS. 23* {hom.54} − Quia vero discipuli circa observationes24 iudaicas adhuc repebant25, ideo Dominus vehementer eos increpat ad utilitatem omnium26.G
Unde sequitur:
23 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
24 observationes] observantes Li446
25 repebant] replebant Md214
26 omnium] eorum Md214
Numérotation du verset Mt. 16,8 
Sciens autem Iesus, dixit eis: Quid27 cogitatis inter28* vos, modice fidei, quia panes non habetis?
27 Quid] + autem Md214
28 inter] intra Ed1953
marg.| {CMT16d2.8} GLOSSA. − Quasi dicat:   Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus29, de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?H m
m ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 16, 8) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 55a interl.], ed. Gloss-e : «QUID COGITATIS. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias ?». [MM2020]
29 panibus] om. Md214
marg.| {CMT16d2.9} CHRYSOSTOMUS. 30* {hom.54} − Hoc autem facit, ut sollicitudinem escarum ab eis abiciat. Sed quare non arguit eos, cum dixeruntnunde nobis in solitudine panes tanti etenim opportunius videbatur hoc dici. Sed ideo tunc non reprehendit eos, ne videretur se ingerere ad signa facienda, et nolebat ante turbas eos increpare. Tunc etiam rationabilior hec accusatio fuit quando iam duplici miraculo de panibus facto tales erant ut adhuc de escis dubitarent. Vide autem et increpationem cum mansuetudine velut enim excusando respondet, pro his quos increpaverat dicens:
n Mt. 15, 33.
30 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,9 
Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum?
Numérotation du verset Mt. 16,10 
[...]
Numérotation du verset Mt. 16,11 
[...]
marg.| {CMT16d2.10} GLOSSA. − Quasi dicat: neque mysterium intelligitis neque virtutem in memoria habetis.I o
o ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 16, 9) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 55a interl.], ed. Gloss-e : «Neque mysterium intelligetis neque virtutem in memoria habetis». [MM2020]
I ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT16d2.11} CHRYSOSTOMUS. 31* {hom.54} − Per quod in memoriam eis32 reducit ea que preterierunt et ad futura attentiores facit.J
J ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
31 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
32 eis] eos Li448
marg.| {CMT16d2.12} HIERONYMUS. − Per hoc autem quod dicit: quare non intelligitis , ecce per occasionem docet eos quid significent quinque panes et septem,   quinque millia hominum et quatuor millia, que pasta sunt in eremo. Si enim fermentum Phariseorum et Sadduceorum non corporalem panem, sed traditiones perversas et heretica significat dogmata; quare cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent?p
p ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 137.1682-1693: «Quid cogitatis intra uos modicae fidei quia panes non habetis? nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milia hominum et quot cophinos sumpsistis, et reliqua. per occasionem praecepti quo saluator iusserat dicens: cauete a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum, docet eos quid significent quinque panes et septem quinque milia hominum et quattuor milia quae pasta sunt in heremo, quod, licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen et aliud spiritali intellegentia demonstretur. si enim fermentum Pharisaeorum et sadducaeorum non corporalem panem sed traditiones peruersas et heretica significat dogmata, quare et cibi quibus nutritus est populus dei non ueram doctrinam integram que significent?». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC8d2.13 (Beda) [MM2019]
marg.| {CMT16d2.13} CHRYSOSTOMUS. 33* {hom.54} − Ut autem discas quantum in discipulis potuit increpatio Christi, et qualiter eorum mentem erexerit dormientem, audi quid evangelista dicat:
33 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,12 
Tunc intellexerunt quod non dixit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum,
marg.| quamvis eo hoc non interpretante. Interpretatio ergo Domini eos a iudaicis observationibus abduxit, desides existentes attentiores fecit, et a parva fide eos eripuit, ut non timeant si quando paucos panes habere videantur, neque pro pane solliciti sint, sed hec despiciant universa.
Numérotation du verset Mt. 16,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 16, 13 legitur in festo Petri et Pauli iuxta LHR 68.7a]
marg.| {CMT16d3.1} GLOSSA. − Postquam discipulos a Phariseorum doctrina removerat Dominus, convenienter evangelice doctrine altitudinem in eis fundat et ut maior solemnitas designetur, locus describitur cum dicitur:K
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 16,13 
Venit autem Iesus in partes Cesaree et34* Philippi.
34 et] om. Ed1953
marg.| {CMT16d3.2} CHRYSOSTOMUS. 35* {hom.55} − Ideo autem non simpliciter Cesaream nominat, sed Cesaream Philippi quia est et alia Cesarea que est Stratonis non autem in illa, sed in hac discipulos interrogavit; longe eos a Iudeis abducens, ut ab omni timore eruti, libere dicant que habebant in mente. Philippus autem iste, frater fuit Herodis Tetrarche Ithuree et Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Cesaris Cesaream Philippi, que nunc Paneas dicitur, appellavit.
35 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d3.3} GLOSSA. − Confirmaturus autem in fide discipulos, prius opiniones et errores aliorum a mentibus eorum voluit removere. q
Unde sequitur:
q ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 16, 14, PL 162, 1394C: «Confirmaturus ergo eos in fide, prius opinionem et errorem aliorum a mentibus eorum voluit removere».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
Et interrogavit discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis?
marg.| {CMT16d3.4} ORIGENES. 36*{tract.1} − Interrogat Christus discipulos, ut ex apostolorum responsionibus nos discamus diversas opiniones fuisse tunc apud Iudeos de Christo; et ut nos semper scrutemur qualis opinio sit apud homines de nobis ut si quid male dicitur de nobis, occasiones illius precidamus si quid autem boni, eius occasiones augeamus. Sed et discipuli episcoporum, apostolorum instruuntur exemplo, ut qualescumque opiniones audierint foris de episcopis suis, referant eis.
36 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d3.5} HIERONYMUS. − Pulchre autem interrogat quem dicunt homines esse filium hominis quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt; qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines sed dii appellantur.r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 139.19-22: «Et interrogabat discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse filium hominis? non dixit: quem me dicunt esse homines, sed filium hominis, ne iactanter de se quaerere uideretur. et nota quod ubicumque scriptum est in ueteri testamento filius hominis, in hebraeo positum sit filius adam illud que quod in psalmo legimus: filii hominum usquequo graui corde, in hebraeo dicitur filii adam. pulchre autem interrogat: quem dicunt esse homines filium hominis, quia qui de filio hominis loquuntur homines sunt; qui uero diuinitatem eius intellegunt, non homines sed dii appellantur». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.6} CHRYSOSTOMUS. 37* {hom.55} − Non autem dicit quem me dicunt scribe et Pharisei esse sed quem me dicunt homines esse plebis mentem que ad malum inflexa non erat, investigans. Etsi enim multo humilior quam oportebat eorum erat de Christo opinio, sed tamen a nequitia libera erat; Phariseorum autem opinio de Christo erat plena multa malitia.
37 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d3.7} HILARIUS. 38* − Dicendo ergo quem dicunt homines esse filium hominis significavit, preter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum. Erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi iudicium desiderabat, non illud arbitramur quod de se ipse confessus est; sed occultum erat de quo querebatur, in quod se credentium fides debebat39* extendere. Est autem hec confessionis tenenda ratio ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem.
Et ideo signanter dixit : Quem dicunt homines esse filium hominis? L s
s ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 16 § 5.7-6.12, SChr 258, p. 52-54 : «Igitur quia summum in fide ista bonum est, a discipulis requirit quem se homines esse dicerent et adiecit: hominis filium. Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus, quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem. 6. Editis itaque quae diuersae de eo erant hominum opinionibus, quid de se ipsi sentiant quaerit. Petrus respondit: Tu es Christus filius Dei uiui. Sed Petrus condicionem propositionis expenderat. Dominum enim dixerat: Quem me homines esse dicunt, filium hominis? Et certe filium hominis contemplatio corporis praeferebat, sed addendo quem me esse dicunt significauit, praeter id quod in se uidebatur, esse aliud sentiendum; erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi iudicium desiderabat? Non illud arbitramur quod de se ipse confessus est; sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debebat extendere».[MM2022]
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
38 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
39 debebat Li446 ] debeat Ed1953
marg.| {CMT16d3.8} HIERONYMUS. − Non enim 40 dixit quem me esse dicunt homines, sed quem dicunt esse filium hominis? Ne iactanter de se querere videretur. Et nota, quod ubicumque in veteri testamento scriptum est filius hominis, in hebreo positum est filius Adam.t
t ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 139.13-17: «Et interrogabat discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse filium hominis? non dixit: quem me dicunt esse homines, sed filium hominis, ne iactanter de se quaerere uideretur. et nota quod ubicumque scriptum est in ueteri testamento filius hominis, in hebraeo positum sit filius adam illud que quod in psalmo legimus: filii hominum usquequo graui corde, in hebraeo dicitur filii adam. pulchre autem interrogat: quem dicunt esse homines filium hominis, quia qui de filio hominis loquuntur homines sunt; qui uero diuinitatem eius intellegunt, non homines sed dii appellantur». [FG2013]
40 enim] etiam Li446
marg.| {CMT16d3.9} ORIGENES. 41* {tract.1} − Diversas autem Iudeorum opiniones de Christo discipuli referunt
Unde dicitur:
41 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,14 
At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam,
marg.| estimationem scilicet secuti Herodis;
alii autem Eliam,
marg.| videlicet estimantes, quod aut secundam nativitatem susceperit Elias, aut ex eo tempore in corpore vivens, in tempore apparuit illo;
alii vero Ieremiam,
marg.| quem Dominus in gentibus prophetam constituit non intelligentes quoniam ieremias typus fuerat Christi;
aut unum ex prophetis,
marg.| ratione simili, propter illa que Deus ad ipsos locutus est per prophetas, non tamen in ipsis, sed in Christo sunt impleta.
marg.| {CMT16d3.10} HIERONYMUS. − [b] Sed tamen turbe sic errare potuerunt in Elia et ieremia, quomodo Herodes erravit in Ioanne unde [a] miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum.u
u ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 139.23-140.31: «At illi dixerunt: alii iohannem baptistam, alii heliam, alii uero hieremiam aut unum ex prophetis. [a] miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum et disputationem longissimam texere quare dominum nostrum iesum christum alii iohannem putauerint, alii heliam, alii uero hieremiam aut unum ex prophetis, cum [b] sic errare potuerint in helia et hieremia quo modo Herodes errauit in iohanne dicens: quem ego decollaui iohannem ipse surrexit a mortuis, et uirtutes operantur in eo». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.11} CHRYSOSTOMUS. 42* {hom.55} − Quia vero43 discipuli opinionem turbe recitaverant, evocat eos per secundam interrogationem ad opinandum aliquid maius de ipso.
Et ideo sequitur:
42 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
43 vero] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 16,15 
Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis ?
marg.| Vos, inquam, qui simul mecum estis semper, quia maiora signa vidistis quam turbe, non oportet vos in opinione convenire cum turbis et propter hoc non a principio predicationis eos de hoc interrogavit, sed postquam multa signa fecit, et multa locutus est de sua deitate.
marg.| {CMT16d3.12} HIERONYMUS. − Attende autem, quod ex hoc textu sermonis apostoli nequaquam homines sed dii appellantur; cum enim dixisset quem dicunt homines esse filium hominis subiecit: V os autem quem me esse dicitis ? Ac si dicat illis: quia homines sunt, humana opinantibus, vos, qui dii estis, quem me esse existimatis?v
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 140.33-39: «Vos autem quem me esse dicitis? respondit simon petrus: tu es christus filius dei uiui. prudens lector adtende quod ex consequentibus textu que sermonis apostoli nequaquam homines sed dii appellentur. cum enim dixisset: quem dicunt homines esse filium hominis, subiecit: uos autem quem me esse dicitis? illis quia homines sunt humana opinantibus, uos qui dii estis quem me esse existimatis? petrus ex persona omnium apostolorum profitetur: tu es christus filius dei uiui. Deum uiuum appellat ad comparationem horum Deorum qui putantur dii sed mortui sunt, saturnum iouem cererem liberum herculem et cetera idolorum portenta significans». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.13} RABANUS. − Non autem quasi nesciens, de se sententiam44 discipulorum, vel extraneorum inquirit; sed ideo discipulos quid de se sentiant interrogat, ut confessionem recte fidei digna mercede remuneret. Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis errantium, discipuli probarentur veritatem sue confessionis non de opinione vulgata, sed de ipso percepisse dominice revelationis arcano.
44 de se – sententiam] inv. Li446
marg.| {CMT16d3.14} CHRYSOSTOMUS. 45* {hom.55} − Quando vero46 Dominus de plebis opinione interrogat, omnes respondent sed, omnibus discipulis47 interrogatis, Petrus, tamquam os apostolorum et caput, pro omnibus respondet.M
Unde sequitur:
M ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 [MM2020}
45 Chrysostomus] om. Li446 , + In Matthaeum Ed1953
46 vero] om. Li446
47 discipulis] discipuli Li446
Numérotation du verset Mt. 16,16 
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus filius Dei vivi.
marg.| {CMT16d3.15} ORIGENES. 48* {tract.1} − Denegavit quidem Petrus aliquid eorum esse Iesum que arbitrabantur Iudei, confessus est autem tu es Christus, quod nesciebant Iudei; sed, et quod maius est, filius Dei vivi, qui et per prophetas dixeratwvivo ego, dicit Dominus; et ideo dicebatur vivus, sed secundum supereminentiam, quia supereminet omnibus habentibus vitam quoniam solus habet immortalitatem et est fons vite, quod proprie dicitur Deus pater; vita autem est quasi de fonte procedens, qui dixitx: Ego sum vita.
w Is. 49, 18; Ez. 5, 11.
x Io. 14, 6.
48 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d3.16} HIERONYMUS. − Deum etiam vivum appellat, ad comparationem eorum deorum qui putantur dii sed mortui sunt. Saturnum dico, Iovem, Venerem et Herculem et cetera idolorum portenta.y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 140.42-43: «Vos autem quem me esse dicitis? respondit simon petrus: tu es christus filius dei uiui. prudens lector adtende quod ex consequentibus textu que sermonis apostoli nequaquam homines sed dii appellentur. cum enim dixisset: quem dicunt homines esse filium hominis, subiecit: uos autem quem me esse dicitis? illis quia homines sunt humana opinantibus, uos qui dii estis quem me esse existimatis? petrus ex persona omnium apostolorum profitetur: tu es christus filius dei uiui. Deum uiuum appellat ad comparationem horum deorum qui putantur dii sed mortui sunt, saturnum iouem cererem liberum herculem et cetera idolorum portenta significans». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.17} HILARIUS. 49* {c.16} − Est autem hec vera et inviolabilis fides, ex Deo Deum filium profectum esse, cui sit ex eternitate Patris eternitas. Hunc igitur assumpsisse corpus et hominem factum esse, perfecta confessio est. Complexus est itaque omnia qui et naturam et nomen expressit in quo summa virtutum est.
49 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d3.18} RABANUS. − Mira autem distinctione factum est ut Dominus ipse humilitatem assumpte humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam divine eternitatis ostendat.z
z ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 16), CCCM 174A, p. 461.52: «Notandum autem, quam miranda distinctione sit factum, ut, cum de utraque eiusdem Domini et Saluatoris nostri natura ab ipso Domino et a fidele eius discipulo esset proferenda sententia, Dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam Diuinae aeternitatis ostendat». [MM2019]
marg.| {CMT16d3.19} HILARIUS. 50* {c.16} − Dignum autem 51 confessio Petri premium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset.
Unde sequitur:
50 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
51 autem] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 16,17 
Respondens autem Iesus dixit ei: Beatus es, Simon bar Iona52 quia caro et sanguis non revelavit tibi sed pater meus qui in celis est53*.
52 Iona] om. Li446
53 in celis - est] inv. Ed1953
marg.| {CMT16d3.20} HIERONYMUS. − Reddit enim Christus apostolo vicem pro54 testimonio55*. De se Petrus dixerat: Tu es Christus filius Dei vivi. Dominus autem dixit ei:   Beatus es, Simon bar Iona. Quare? Quia non revelavit tibi caro et sanguis; sed revelavit Pater. Quod56 caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit. Siquidem   bar iona in lingua nostra sonat ‘filius columbe’.57 Alii simpliciter accipiunt quod Simon, id est58* Petrus, filius sit Ioannis, iuxta alterius loci interrogationemaaSimon Ioannis, diligis me? Et volunt scriptorum vitio depravatum ut pro bar59 Ioanna, id est filio60* Ioannis, bar Iona scriptum sit, una detracta syllaba; Ioanna autem61* interpretatur Domini62* gratia. Utrumque autem nomen mystice intelligi potest quod et columba Spiritum sanctum et gratia Dei donum significet spirituale.N ab
aa Io. 21, 15.
ab ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 140.46-141.62: «Respondens iesus dixit ei: beatus es simon bar iona quia caro et sanguis non reuelauit tibi sed pater meus qui in caelis est. testimonium de se apostoli reddit uicem. petrus dixerat: tu es christus filius dei uiui, mercedem recepit uera confessio: beatus es simon bar iona. quare? quia non reuelauit tibi caro et sanguis sed reuelauit pater. quod caro et sanguis reuelare non potuit spiritus sancti gratia reuelatum est. ergo ex confessione sortitur uocabulum quod reuelationem ex spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit. siquidem bar iona in lingua nostra sonat filius columbae. alii simpliciter accipiunt quod simon, id est petrus, filius sit iohannis iuxta alterius loci interrogationem: simon iohannis diligis me, qui respondit: domine tu scis, et uolunt scriptorum uitio deprauatum ut pro bar iohanna, hoc et filio iohannis, bar iona scriptum sit una detracta syllaba. iohanna autem interpretatur domini gratia. Utrumque autem nomen mystice intellegi potest quo et columba spiritum sanctum et gratia dei donum significet spiritale. illud quoque quod ait: quia caro et sanguis non reuelauit tibi, apostolicae narrationi compara in qua ait: continuo non adquieui carni et sanguini, carnem ibi et sanguinem iudaeos significans ut hic quoque sub alio sensu demonstretur quod ei non per doctrinam Pharisaeorum sed per dei gratiam christus dei filius reuelatus sit». [FG2013]*
N ¶Codd. : Li446 Mt 366 Ed1953 {MM2020}
54 pro] om. Li446
55 testimonio] om. Ed1953
56 Quod] quia Li446
57 Alii] Ieronimus Li446 Mt366
58 id est] scilicet Ed1953
59 pro bar] pro bari Li446 * (al. exp.) , probat Mt366
60 filio] filius Ed1953
61 autem] vero Ed1953
62 Domini] Dei Ed1953
marg.| {CMT16d3.21} CHRYSOSTOMUS. 63* {hom.55} − Vanum est enim dicere tu es filius ione, vel Ioanna, nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter est Christus filius Dei sicut Petrus filius ione, eiusdem substantie cum eo qui genuit.
63 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d3.22} HIERONYMUS. − Illud autem quod ait quia caro et sanguis non revelavit tibi, apostolice narrationi compara, in qua aitaccontinuo non acquievi carni et sanguini carnem ibi et sanguinem Iudeos significans ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Phariseorum, sed per Dei gratiam Christus Dei filius revelatus sit.ad
ac Gal. 1, 16.
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 141.62-67: «Utrumque autem nomen mystice intellegi potest quo et columba spiritum sanctum et gratia dei donum significet spiritale. illud quoque quod ait: quia caro et sanguis non reuelauit tibi, apostolicae narrationi compara in qua ait: continuo non adquieui carni et sanguini, carnem ibi et sanguinem iudaeos significans ut hic quoque sub alio sensu demonstretur quod ei non per doctrinam Pharisaeorum sed per dei gratiam christus dei filius reuelatus sit». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.23} HILARIUS. 64* {c.16} − Vel aliter . Beatus hic, quia65 ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est, non id quod ex carne et sanguine est contuens, sed Dei filium celestis patris revelatione conspiciens dignusque iudicatus est ut primus agnosceret quod divinitas esset in Christo.
64 Hilarius] + In Mattheum. Ed1953
65 quia] om. Li446
marg.| {CMT16d3.24} ORIGENES. 66* {tract.1} − Est autem in hoc loco querendum utrum cum prius mitterentur, iam cognoscebant discipuli quoniam ipse erat Christus. Hic enim sermo demonstrat, quoniam tunc primum confessus fuerit eum Petrus Christum filium Dei vivi. Et vide, si potes huiusmodi questionem solvere, dicens, quoniam credere Iesum esse Christum, minus est quam cognoscere ut dicamus, quod quando mittebantur ad predicandum, credebant quidem Iesum esse Christum; postea autem proficientes etiam cognoverunt. Aut ita est respondendum ut dicamus quoniam tunc quidem apostoli initia cognitionis habebant Christi, et exigua cognoscebant de illo; postea autem profecerunt in agnitione ipsius, ut possent capere scientiam Christi revelatam a patre sicut et Petrus qui beatificatur, non solum in eo quod dicit tu es Christus; sed in eo magis quod addidit filius Dei vivi.
66 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d3.25} CHRYSOSTOMUS. 67* {hom.55 suder Beatus} − Nimirum autem, si non confessus esset Petrus Christum proprie ex patre natum, non esset hic revelatione opus neque estimare Christum unum ex multis filiis adoptivis, beatitudine dignum esset nam et ante hoc illi qui erant in navi dixeruntaevere filius Dei est hic. Sed et nathanel dixitafrabbi, tu es filius Dei. Non tamen beati dicti sunt, quia non talem confessi sunt filiationem qualem Petrus sed unum ex multis eum estimabant, non vere filium; vel etsi precipuum quidem pre multis, non autem ex substantia patris. Vides autem qualiter et filium revelat pater et patrem filius. Non enim ab alio est dicere filium quam a patre, nec ab alio patrem quam a filio quare et hinc manifestum est quod filius est consubstantialis et coadorandus patri. Ostendit autem Christus ex hinc iam multos credituros quod fuerat Petrus confessus.
Unde subdit:
ae Mt. 14, 33.
af Io. 1, 43.
67 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,18 
Et ego dico tibi quia tu es Petrus.
marg.| {CMT16d3.26} HIERONYMUS. − Ac si dicat quia tu mihi dixisti tu es Christus filius Dei vivi, et ego dico tibi, non sermone casso et nullum opus habente; sed dico tibi (quia meum dixisse, fecisse est), quia tu es Petrus; sicut enim ipse lumen apostolis donavit ut lumen mundi appellentur, et cetera que a Domino sortiti vocabula sunt; ita et Simoni qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen.ag
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 141.68-77: «Et ego dico tibi. quid est quod ait: et ego dico tibi? quia tu mihi dixisti: tu es christus filius dei uiui, et ego dico tibi non sermone casso et nullum habente opus sed dico tibi quia meum dixisse fecisse est. Quia tu es petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. sicut ipse lumen apostolis donauit ut lumen mundi appellarentur, et cetera quae ex domino sortiti uocabula sunt; ita et simoni qui credebat in petram christum petri largitus est nomen, ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei: aedificabo Ecclesiam meam super te». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.27} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Nullus tamen arbitretur quod hic Petrus nomen acceperit. Non enim accepit hoc nomen nisi ubi Ioannes commemorat ei dictum esse: « Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus »ah. ai
ah Io 1, 42.
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 53, § 109, CSEL 43, p. 216.17-217.1: «Iam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic petrus nomen accepit, ubi ait illi: tu es petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. non enim accepit hoc nomen, nisi ubi iohannes commemorat ei dictum esse: tu uocaberis cephas, quod interpretatur petrus». [FG2013]
marg.| {CMT16d3.28} HIERONYMUS. − Secundum autem metaphoram petre, recte dicitur ei: Edificabo Ecclesiam meam super te. aj
Et hoc est quod sequitur:
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 141.76-77: «Quia tu es petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. sicut ipse lumen apostolis donauit ut lumen mundi appellarentur, et cetera quae ex domino sortiti uocabula sunt; ita et simoni qui credebat in petram christum petri largitus est nomen, ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei: aedificabo Ecclesiam meam super te». [FG2013]
Et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam.
marg.| {CMT16d3.29} CHRYSOSTOMUS. 68* {hom.55} − Id est in hac fide et confessione edificabo Ecclesiam meam. Hinc ostendit multos iam credituros quod Petrus confessus fuerat, et erigit eius sensum, et pastorem ipsum facit.
68 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d3.30} AUGUSTINUS. In libro retractationum. − Dixi, in quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra edificata est Ecclesia. Sed scio me postea sepissime sic exposuisse quod a Domino dictum est tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam , ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens   tu es Christus filius Dei vivi ; ac si Petrus ab hac petra appellatus, personam Ecclesie figuraret que super hanc petram edificatur. Non enim dictum est illi ‘tu es petra’, sed   tu es Petrus . « Petra autem erat Christus »akquem confessus Simon, sicut ei tota Ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum que sit probabilior, eligat lector.al
ak 1Cor. 10, 4.
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Retractationum libri duo, lib. 1, c. 21, CCSL 57, lin. 12 sqq.: «in quo dixi quodam loco de apostolo petro, quod in illo tamquam in petra fundata sit ecclesia, qui sensus etiam cantatur ore multorum in uersibus beatissimi ambrosii, ubi de gallo gallinacio ait: hoc ipse petra ecclesiae canente culpam diluit. sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a domino dictum est: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intellegeretur quem confessus est petrus dicens: tu es christus filius dei uiui, ac sic petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claues regni caelorum. non enim dictum illi est: tu es petra, sed: tu es petrus. petra autem erat christus, quem confessus simon, sicut eum tota ecclesia confitetur, dictus est petrus. harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector».
¶Nota : Cette sentence augustinienne est citée d’après la réécriture de la Catena par le Defensor Pacis de Marsile de Padoue (Fontes iuris 7, d. 2 c. 28, ed. R. Scholz, Fontes iuris 7, 1932-1933, p. 553) [MM2020]
marg.| {CMT16d3.31} HILARIUS. 69* {c.16} − Est autem in nuncupatione novi nominis felix Ecclesie fundamentum, dignaque edificatione illius petra, que infernales70 leges et tartari portas et omnia mortis claustra dissolveret. Unde ad ostendendam firmitatem Ecclesie supra petram fundate, subditur:O
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
69 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
70 infernales] infernas Li446
Et porte inferi non prevalebunt adversus eam.
marg.| {CMT16d3.32} GLOSSA. − Id est non separabunt eam a caritate mea et fide.P am
am ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 16, 18) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 56a interl.], ed. Gloss-e : « Non prevalebunt adversus eam : non separabunt eam a caritate mea et fide». [MM2019]
P ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT16d3.33} HIERONYMUS. − Ego portas inferi, vitia reor atque peccata, vel certe hereticorum doctrinas per quas illecti homines ducuntur ad tartarum.Q an
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 141.79-80: «Et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. ego portas inferi uitia reor atque peccata uel certe hereticorum doctrinas per quas inlecti homines ducuntur ad tartarum. nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli condicioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria uideat coruscare». [FG2013* ]
Q ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT16d3.34} ORIGENES. 71* {tract.1} − Sed et singule spirituales nequitie in celestibus porte sunt inferorum, quibus contrariantur porte iustitie.R
R ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
71 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d3.35} RABANUS. − Porte quoque inferi, etiam72 tormenta et blandimenta sunt persecutorum sed et prava infidelium opera ineptaque colloquia porte sunt inferi, quia73 iter perditionis ostendunt.S
S ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
72 etiam Li446 ² Ed1953 ] et Li446 *
73 quia] om. Li446
marg.| {CMT16d3.36} ORIGENES. 74*{tract.1} − Non enim75* exprimit utrum Petre non prevalebunt in qua edificat Christus Ecclesiam, aut Ecclesie quam edificat super76* petram; tamen manifestum est quia nec adversus petram, nec adversus Ecclesiam porte prevalent inferorum.T
T ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
74 Origenes] + In Mattheum Ed1953
75 enim Li446 ] autem Ed1953
76 super Li446 ] supra Ed1953
marg.| {CMT16d3.37} CYRILLUS. In libro Thesaurorum. 77* − Secundum autem hanc Domini promissionem, Ecclesia apostolica Petri ab omni seductione et heretica78* circumventione immaculata manet79*, super omnes prepositos et episcopos et super omnes primates80 Ecclesiarum et populorum in suis pontificibus, in fide plenissima et auctoritate Petri. Et cum alie Ecclesie, quorumdam errore sint verecundate, stabilita inquassabiliter ipsa sola regnat, silentium imponens, et omnium obturans ora hereticorum et nos necessario salutis, non decepti superbia, neque vino superbie debriati81*, typum veritatis et sancte apostolice traditionis una cum ipsa confitemur et predicamus.U ao
ao ¶Fons : <revera> Cf. Nicolaus de Durazzo-Crotona , Liber de fide Trinitatis et diversis auctoritatibus sanctorum graecorum confectus contra Graecos, § 98.2-3, 33-44, BAV, Vat. lat. 808, f. 62va ; Leonina t. 40, p. A145-A146 [anno redactionis graeco 1254, a. translationis a graeco et praesentationis: 1263/1264]: «[a3] Cyrillus [Beatus praem. Gr1252, 98. De eodem sanctus praem. V808] patriarcha Alexandrinus [Alexandrie Gr1251], tertii concilii [+ maximus V808] diffinitor, in libro Secundo [4° libro V808] Thesaurorum de passione Domini dicit [+ sic Gr1251]: [...] Et coram apostolis et evangelistis loco sui ipse caput ecclesie in medio eorum statuit quatenus [+ ipsi V808] ‘in evangeliis [+ et epistolis Gr1252 V808] mundo huic predicando, ecclesias et prelatos ordinando, scriberent que a Domino audierunt et receperunt; affirmantes in omni doctrina Petrum loco Domini et eius Ecclesiam, et [om. V808] eidem dantes locum in omni capitulo et synagoga, in omni electione et affirmatione’, secundum quod et ille divus [om. Gr1252, inv. Gr1251] veracissimus scribit [+ texendo Gr1251 Gr1252] in evangelio Lucas [Luce V808] sanctus qui facta maiorum et sociorum narravit atque indubitanter Ecclesie tradidit. Que ecclesia apostolica ab omni seductione et heretica circumuentione immaculata manet super omnes prepositos et episcopos et super omnes primates ecclesiarum nec non et populorum in suis pontificibus, in fide plenissime et auctoritate petri; cum alie ecclesie quorundam errore sint verecundate, stabilita inquassabiliter [inquastabiliter Gr1251, inquassibiliter V808] ipsa sola regnat, silentium imponens et omnium obturans ora hereticorum. Et nos necessario [necessitates Gr1251, necessitate Gr1252] salutis, non decepti superbia [inv. Gr1252, sub persona Gr1251] neque [nec Gr1251 V808] vino superbie debriati, tipum veritatis et sancte apostolice traditionis servantes una cum ipsa confitemur et predicamus [predicemus Gr1251]”». <potius quam> Cf.   Bonacursius Bononiensis, O. P., Thesaurus fidei (1250 c. – 1290 c.), Paris, BnF, Grec 1252, f. 118r-118v <ex quo>   Bonacursius Bononiensis, O. P., Thesaurus fidei iuxta Doto, Paris, BnF, Grec 1251 [1300-1325 c.], f. 135rb-136v b : [a2] Cyrillus patriarcha Alexandrie tertii concilii diffinitor in libro secundo Thesaur. de passione Domini dicit sic: [b] [...] [ut supra ed.].
<cuius fons>   Bonacursius Bononiensis, O. P., Thesaurus fidei, Paris, BnF, Grec 1252, f. 118r-118v
<Non hab.>   Cyrillus Alexandrinus, Liber Thesaurorum, PG 75; cf. Leonina t. 40, p. A16: «Fons non repertus».
¶Nota : Ce passage est absent des oeuvres authentiques conservées de Cyrille d’Alexandrie. L’histoire de la sentence CMT16d3.37=Libellus 98 ne peut être dissociée de celle de CMT26d7.9=Libellus 110 avec laquelle elle circule – ou non - dans plusieurs écrits contemporains d’origine latine, traduits en grec pour les besoins des controversistes latins. On ne connaît pas de document où Libellus 98 soit présent sans Libellus 110, tandis que Libellus 110 circule aussi indépendemment de Libellus 98. Les pièces 98 et 110 du Libellus de Nicolas de Cotrone sont les seules de cet ouvrage à avoir été citées littéralement à la fois chez Bonacorso et dans la Catena [voir plus loin CMT26.26.7.9]. Comment Thomas a-t-il eu accès à ces pièces? Pourquoi les a-t-il retenues? A la première question, en raison de l’incertitude de la chronologie des textes, et pour ne fermer aucune porte, le lecteur nous saura gré de présenter les trois viae inventionis qui ont pu être suivies par Thomas. Il nous paraît méthodologiquement dangereux de choisir, alors que l’écart philologique entre les pièces du dossier est si mince et que les risques d’être trompé par un simple effet documentaire est si grand:
1. Thomas cite le Libellus de Nicolas de Cotrone dans la version latine conservée (Leonina t. 40). Leur proximité littéraire avec la Catena ne doit pas faire illusion. Rien ne prouve que Thomas n’ait pu y avoir accès autrement. Le fait qu’il cite dans le Contra impugnantes et les Sentences d’autres passages communs avec le Libellus ne suffit pas à démontrer qu’il ait eu sous les yeux l’intégralité du Libellus avant 1263, surtout si on admet avec A. Dondaine que le Libellus a été d’abord écrit en grec, qu’on ne connaît qu’une partie incomplète de la traduction latine que Thomas d’Aquin a été amené à expertiser, que Thomas cesse (presque) toute citation de pièces issues du Libellus à partir de la publication du Contra errores, que le Liber de Fide Trinitatis du ms. Vat. lat. 808 (V808) identifié depuis Uccelli avec le Libellus de Nicolas de Cotrona ne contient que la partie expressément discutée par Thomas, que ce texte même «serait dans une certaine mesure un produit de circonstances rassemblant des éléments jusque là isolés», notamment les parties II, III et IV auxquelles appartiennent nos pièces [Leonina t. 40, p. A10; cf. A. Dondaine, «Nicolas de Cotrone», Divus Thomas (Fr.), 28, 1950, p. 317-320].
2. Seconde hypothèse: Thomas cite le Thesaurus fidei de Bonaccorsi di Bologna (al. Bonacursius Bononiensis, Buonacorsi, Buonacorso). Ceci n’est envisageable que dans la mesure où une version ancienne de ce traité, compilé plus que rédigé, en plusieurs étapes mal définies, entre 1255 au plus tôt et 1292 au plus tard, aurait déjà été en circulation au moment de la rédaction de la Catena (cf. A. Dondaine, Contra Graecos, 1951, p. 406-418; je n’ai pas examiné les mss. Milan, Ambros., D.78.sup., f. 159v-161r et BAV, Pal. lat. 679/1). Doto, dans la présentation de Gr1251 à Jean XXII vers 1326 assure que Bonaccorso, décédé («fuit namque vir...»), a été en activité pendant près de 45 ans (Gr1251, f. 9rb ). Si on admet avec Dondaine (1951, p. 406 sqq.) qu’il est mort vers 1295, son activité de compilateur ont commencé vers 1250 au plus-tôt. Les seules pièces du Libellus à se retrouver chez   Bonacursius Bononiensis, O. P. sont encore Libellus98 et 110. Le Thesaurus fait état d’une connaissance extensive du Contra Graecos. «D’après les travaux les plus récents, la relation entre le Thesaurus et le Libellus n’est pas aisée à définir; le Thesaurus dérive-t-il du Libellus, ou bien tous deux empruntent-ils à une source commune?» [Leonina t. 40, p. A11, A61]. Le fait que L98 et L110 soient «sont parvenues à l’état isolé» à Bonaccorso [Leonina t. 40, p. A61] et qu’il ne connaisse rien d’autre du Libellus invite à penser que le Thesaurus est antérieur ou quasi contemporain du Libellus. Les manuscrits postérieurs l’ont conservés à peu près en son état initial. Dans l’état actuel de l’avancement de notre édition (1er novembre 2018), la Catena aurea toute entière ne reprend aucune autre pièce avancée dans les dossiers d’auteurs grecs du Libellus, mais plusieurs rapprochements peuvent être faits avec le Thesaurus de   Bonacursius Bononiensis, O. P. (Gr1251   , dépouillé ff. 1-18  ) sans qu’il soit possible de soutenir que Bonaccorso dépende de Thomas.
3. Troisième hypothèse: Thomas cite un document X - ou plusieurs documents – qui contiendraient les pièces qu’il partage avec nos autres traités ou florilège et qui correspondrait à l’une ou l’autre des parties II, III ou IV du Libellus, comme le suggère H.-M. Dondaine à plusieurs reprises dans son édition du Libellus. Cela relativise l’hypothèse d’une datation haute pour la constitution du Thesaurus.
En conclusion, le Libellus est le seul document conservé, certainement datable d’avant 1263 qui justifie l’emprunt de Libellus98, mais tout donne à penser qu’il n’a pas retenu la pièce à cause du Libellus mais en raison d’autres critères de confiance, à savoir, pensons-nous, l’attestation de cette pièce par d’autres florilèges que celui de Nicolas de Cotrone. Le Thesaurus n'est pas nécessairement une source directe de la Catena, mais le témoin de l'emploi d'une source commune, distincte du Libellus. Thomas n’a retenu après le Contra errores aucune autre pièce du Libellus; il cite donc d’après une source différente et antérieure. Il est de ce fait très probable que le Contra errores graecorum sot [MM2018] (30 octobre)
U ¶Codd. : Li446 (149rb ) Mt366 Ed1861 Ed1953 {MM2018}
77 Thesaurorum As115 Li446 ] Thesauri Ed1953
78 et heretica Li446 Ed1861] hereticaque Ed1953
79 immaculata manet Li446 Ed1861] inv. Ed1953
80 omnes prepositos et episcopos , et super omnes primates Li446 Ed1570] om. Ed1861
81 debriati Li446 ] inebriati Ed1953
marg.| {CMT16d3.38} HIERONYMUS. − Nemo autem putet 82 hec de morte dici quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare.V ap
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 141.81-83: «Et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. ego portas inferi uitia reor atque peccata uel certe hereticorum doctrinas per quas inlecti homines ducuntur ad tartarum. nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli condicioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria uideat coruscare». [FG2013* ]
82 autem putet] inv. Li446
marg.| {CMT16d3.39} ORIGENES. 83* {tract.1} − Si ergo et nos, Patre nobis revelante qui est in celis, quando scilicet “conversatio nostra in celis est”aq, confessi fuerimus Iesum Christum esse84 filium Dei vivi et nobis dicetur tu es Petrus etc.85 Petra enim est86 omnis qui imitator est Christi. Adversus quem autem porte prevalent inferorum, ille neque petra dicendus est, supra quam edificat Christus Ecclesiam; neque Ecclesia, neque pars Ecclesie, quam Christus edificat super87* petram.W
aq Ph. 3, 20.
W ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
83 Origenes] + In Mattheum Ed1953
84 esse] om. Li446
85 etc. Li446] om. Ed1953
86 enim est] inv. Li446
87 super Li446 ] supra Ed1953
marg.| {CMT16d3.40} CHRYSOSTOMUS. 88* {hom.55} − Deinde et alium Petri dicit honorem, cum subditur:
88 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,19 
Et tibi dabo claves regni celorum.
marg.| Quasi dicat sicut Pater tibi dedit me cognoscere, ita et ego tibi aliquid dabo, scilicet claves regni celorum.X
X ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT16d3.41} RABANUS. − Qui enim regem celorum maiori pre ceteris devotione confessus est, merito pre ceteris ipse collatis clavibus regni celestis donatus est; ut constaret omnibus, quia absque ea confessione ac fide regnum celorum nullus posset intrare. Claves autem regni celorum ipsam discretionem et potentiam nominat potentiam qua liget vel89* solvat, discretionem qua dignos vel indignos discernat.Y
Y ¶Codd. : Li446 (149rb ) Ed1953 {MM2020}
89 vel] et Ed1953
marg.| marg.|{CMT16d3.42 } GLOSSA. − 
Unde sequitur:
Et quod ligaveris etc.90*,
90 quod... etc.] quecumque ligaveris Li446
marg.| id est quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit, indignus apud Deum iudicabitur.
Et quodcumque solveris etc.91*,
91 etc.] om. Ed1953
marg.| id est quemcumque solvendum iudicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequetur a Deo.Z ar
ar ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 16, 19) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 56b interl.], ed. Gloss-e : « super   terram   erit   ligatum   et   in   celis : quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit, apud Deum indignus iudicabitur.   et   quodcumque   solveris   super   terram   erit   solutum   et   in   celis : quemcumque solvendum iudicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequetur a Deo». [MM2020]
Z ¶Codd. : Li446 (149vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT16d3.43} ORIGENES. 92* {tract.1} − Vide autem quantam potestatem habet petra super quam edificatur Ecclesia, ut etiam iudicia eius93* maneant firma, quasi Deo iudicante per eam.AA
AA ¶Codd. : Li446 (149vb ) Ed1953 {MM2019}
92 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
93 etiam iudicia - eius] inv. Ed1953
marg.| {CMT16d3.44} CHRYSOSTOMUS. 94* {hom.55} − Vide etiam95* qualiter Christus reducit Petrum ad excelsam de ipso intelligentiam. Hec enim ei se promittit daturum que sunt propria Dei solius scilicet peccata solvere, et Ecclesiam immutabilem facere inter tot persecutionum et temptationum procellas.AB
AB ¶Codd. : Li446 (149vb ) Ed1953 {MM2019}
94 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
95 etiam] autem Ed1953
marg.| {CMT16d3.45} RABANUS. − Hec autem solvendi atque ligandi96* potestas, quamvis soli Petro data videatur a Domino, tamen et ceteris apostolis datur, nec non etiam97 nunc in98 episcopis ac presbyteris99 omni Ecclesie. Sed ideo Petrus specialiter claves regni celorum et principatum iudiciarie potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicumque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo100 semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possunt regni celestis ingredi.AC as
as ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 1, hom. 20, CCSL 122, lin. 165 sqq. : «Quae soluendi ac ligandi potestas quamuis soli petro data uideatur a domino absque ulla tamen dubietate noscendum est quia et ceteris apostolis datur ipso teste qui post passionis resurrectionis que suae triumphum apparens eis insufflauit et dixit omnibus: accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis et quorum retinueritis retenta sunt. Necnon etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni ecclesiae officium idem committitur ut uidelicet agnitis peccantium causis quoscumque humiles ac uere paenitentes aspexerit hos iam a timore perpetuae mortis miserans absoluat quos uero in peccatis quae egerint persistere cognouerit illos perennibus suppliciis obligandos insinuet. Unde alias dominus correpto semel et iterum ac tertio sed non paenitente fratre praecepit dicens: si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et ne leue quisquam putaret ecclesiae se iudicio condemnari mox terribiliter adiunxit: amen dico uobis quaecumque alligaueritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solueritis super terram erunt soluta et in caelo. Omni igitur electorum ecclesiae iuxta modum culparum uel paenitentiae ligandi ac soluendi datur auctoritas. Sed ideo beatus petrus qui christum uera fide confessus est uero est amore secutus specialiter claues regni caelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit ut omnes per orbem credentes intellegant quia quicumque ab unitate fidei uel societatis illius quolibet modo semet ipsos segregant tales nec uinculis peccatorum absolui nec ianuam possint regni caelestis ingredi ». [MM2022]
AC ¶Codd. : Li446 (149vb ) T47 (136vb) Ed1953 {MM2019}
96 solvendi ... ligandi Li446 T47] inv. Ed1953
97 etiam] et T47
98 in] om. T47
99 presbyteris] + et T47
100 quolibet modo] quomodolibet T47
marg.| {CMT16d3.46} GLOSSA. − [b] Specialiter etiam eam101 Petro concessit ut ad unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum constituit ut Ecclesia unum principalem Christi haberet102 vicarium, ad quem diversa membra Ecclesie recurrerent, si103 forte inter se dissentirent. Quod si diversa capita essent in Ecclesia, unitatis vinculum rumperetur. [a] Quidam autem dicunt quod ideo dicit super terram. N on enim data est potestas hominibus ligandi vel solvendi mortuos sed vivos. Qui autem mortuos solveret vel ligaret non   super terram sed post terram hoc104 faceret105.AD at
at ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 12, PL 162, 1396C-D: «[a] Notandum quod dicit, super terram. Non enim data est hominibus potestas ligandi vel solvendi mortuos, sed vivos. Mortuos enim solvendi vel ligandi potestas soli Deo reservata est. Unde dicitur: Deus, cui soli competit medicinam praestare post mortem. Ligare et solvere est super terram vivos excommunicare, vel absolvere. Qui autem mortuum absolveret, vel ligaret, non super terram, sed post terram hoc faceret. Notandum est quod haec potestas non solum Petro data est, sed sicut Petrus unus pro [1396D] omnibus respondit, sic in Petro omnibus hanc potestatem dedit. Unde post passionem dictum est: Quorum remiseritis peccata (Io. 20), etc. Nec solis apostolis, sed etiam omnibus episcopis et presbyteris, haec potestas concessa est. [b] Sed ideo, quasi uni Petro eam concessit specialiter, ut ad unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum instituit, ut Ecclesia quasi unum principalem vicarium Christi haberet, ad quem diversa Ecclesiae membra recurrerent, si forte inter se dissentirent, quoniam si diversa essent capita in Ecclesia, unitatis vinculum rumperetur per diversa schismata». [MM2020]
AD ¶Codd. : Li446 Mt366 T46 (104vb) T47 (136vb) Ed1953 ; om. [b] T47 {MM2019} {MM2020}
101 eam] om. T46 , hanc potestatem T47
102 Christi vicarium] inv. T47
103 si] nisi Mt366
104 Quidam autem... terram hoc] om. T47
105 faceret] facere Li446 Mt366 ² , om. T46 T47
marg.| { CMT16d3.47} Ex sententia Constantinopol<itani> concilii. 106* − [a] Quomodo autem presumunt quidam dicere de vivis tantummodo hoc107* dicta esse? An ignorant quod108* iudicium anathematis nihil est aliud nisi109* separatio? [b] Evitandi sunt autem illi qui a110 pessimis culpis detinentur, sive in vivis sint111 sive non. A nocente112 enim semper refugere necessarium est. Sed et Augustini, religiose memorie, qui inter Africanos episcopos splenduit, diverse epistole recitate sunt, signantes113* quod oporteret hereticos et114 post mortem anathematizare. Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Africani episcopi servaverunt. Sed et Romana sancta115* Ecclesia quosdam episcopos post mortem anathematizavit, licet pro fide in vita116 sua non essent accusati.AE au av
au ¶Fons : Constantinopolitani concilii actio 8, ACO 4/1, p. 211.10-12: [a] «Quomodo presumunt dicere qui omnia audent de vivis tantummodo hec dicta esse? Aut magis autem scientes ignorare confingunt quod iudicium anathematis nihil aliud est nisi separatio a Deo. [b] Constantinopolitani concilii actio 8, ACO 4/1, p. 211.17-19, 212: «Quibus consonantia sanctae memoriae Cirillus in libris quos contra Theodorum scripsit ita dicit: Evitanti [et vitandi N] sunt illi qui a tam [ad tam N] pessimis culpis detinentur, sive in vivis sint [= N; sunt ACO] sive non. A nocente enim semper refugere necessarium est. […] Set etiam Augustini religiose memorie, qui inter Affricanos episcopos splenduit, diverse epistole recitate sunt, significantes quod oporteret [= N; oportet ACO iuxta s (b)] hereticos et post mortem anathematizari . Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Affricani reverentissimi episcopi servaverunt. Sed et romana sancta Ecclesia quosdam episcopos et post mortem anathematizavit, licet pro fide in vita sua non essent accusati’ ».
av ¶Nota : Deux variantes (sint; oporteret) invitent à rapprocher le texte de Thomas de celui du manuscrit N (Paris, BnF, lat. 16832, IX s., olim Beauvais), seul témoin subsistant de la version latine de Constantinople II. [MM2015]
AE ¶Codd. : As115 (95rb) Li446 (149vb ) Mt366 P17231 (133rb) T46 Ed1953 {MM2015} {MM2018} {MM2020}
106 sententia] sententiis Ed1953 | Constantinopol<is> concilii As115 Li446 P17231] Constantinopol. syn. 5 Ed1953
107 hoc] om. Mt366, hec Ed1953
108 quod] quia Ed1953
109 nisi] quam Ed1953
110 a As115 Li446 ! P17231?] om. Ed1953
111 sint] sit Mt366
112 A noscente] agnoscentem T46
113 signantes] significantes Ed1953
114 et] etiam Mt366
115 Romana sancta] inv. Ed1953
116 fide in vita] fiat ? fide T46
marg.| {CMT16d3.48} HIERONYMUS. − Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Phariseorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Dominum non sententia sacerdotum sed reorum vita queratur. Legimus in levitico de leprosis, ubi iubentur ostendere se sacerdotibus; et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus vel presbyter, non eos qui insontes sunt vel innoxii; sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus.aw
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 142.87-99: «Et tibi dabo claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solueris super terram erit solutum et in caelis. istum locum episcopi et presbiteri non intellegentes, aliquid sibi de Pharisaeorum adsumunt supercilio ut uel damnet innocentes uel soluere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum sed reorum uita quaeratur. legimus in leuitico de leprosis ubi iubentur ut ostendant se sacerdotibus et, si lepram habuerint, tunc a sacerdote inmundi fiant, non quo sacerdotes leprosos faciant et inmundos, sed quo habeant notitiam leprosi et non leprosi et possint discernere qui mundus qui ue inmundus sit. quomodo ergo ibi leprosum sacerdos inmundum facit, sic et hic alligat uel soluit episcopus et presbiter non eos qui insontes sunt uel noxii, sed pro officio suo, cum peccatorum audierit uarietates scit qui ligandus sit, qui soluendus» [FG2013]
marg.| {CMT16d3.49} ORIGENES. − [d] Sit117 ergo irreprehensibilis118 qui alterum ligat vel solvit ut inveniatur dignus119 ligare vel solvere in celo. [b] Sed et ei qui potuerit virtutibus portas120 obstruere inferorum, [a] quasi premium dantur claves regni celorum. [c] Omnis121 enim species virtutum122*, cum quis eam123 ceperit operari, quasi ipsi 124* se adaperit ante eum125, Domino videlicet eam aperiente126* per gratiam suam, ut inveniatur eadem virtus et porta127 esse et clavis porte. Forsitan autem et unaqueque virtus est regnum celorum.AF ax
ax ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 14 (Mt. 16, 19), GCS 40, p. 96.22-24,35 - 97.18: «dignus est enim ab eodem ipso verbo accipere claves regni caelorum, qui obstruxit portas inferorum, ut non praevalerent adversus eum. [1] [a] quasi praemium enim in secundo loco dantur claves regni caelorum [b] ei qui potuerit virtutibus portas obstruere inferorum, ut ipse sibi aperiat portas regni caelorum quae clausae sunt eis, qui a portis inferorum vincuntur. et ingreditur, qui quidem castus est, per aliquam castitatis portam, ipsa castitate sibi eam aperiente, ut clave. qui autem iustus est, intrat per iustitiae portam, quae aperitur clave iustitiae. et sic in singulis quibusque virtutibus. [c] omnis enim species virtutum, cum quis eam coeperit operari. quasi ipsa se adaperit ante eum qui accesserit ad eam ex corde, domino videlicet eam aperiente per gratiam suam ei, qui a portis inferorum non fuerit victus, ut inveniatur eadem virtus et porta esse et clavis portae, et tot inveniantur claves quot portae. forsitan autem et unaquaeque virtus regnum est caeli, et omnes simul sunt regnum caelorum. secundum hoc qui conversatur secundum virtutes, iam videtur in regno esse caelorum».
<cuius fons> «ἄξιος γὰρ ἀπὸ τοῦ αὐτοῦ λόγου λαβεῖν ἐστι τὰς κλεῖδας τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας ὁ φραξάμενος [πρὸς] τὰς τοῦ ᾅδου πύλας, ἵνα μὴ κατισχύ σωσιν αὐτοῦ· [a-b] οἱονεὶ ἆθλα λαμβάνων τοῦ μηδὲν δεδυνῆσθαι κατ' αὐτοῦ τὰς τοῦ ᾅδου πύλας τὰς κλεῖδας τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας, ἵν' ἑαυτῷ ἀνοίγῃ τὰς κεκλεισμένας πύλας τοῖς νικωμένοις ὑπὸ τῶν τοῦ ᾅδου πυλῶν. καὶ εἰσέρχεται, ὡς μὲν σώφρων, διά τινος ἀνοιγομένης σωφροσύνης πύλης ὑπὸ κλειδὸς ἀνοιγούσης σωφροσύνης, καὶ δι' ἑτέρας, ὡς δίκαιος, δικαιοσύνης πύλης ἀνοιγομένης ὑπὸ κλειδὸς δικαιοσύνης· καὶ οὕτως ἐπὶ τῶν λοιπῶν ἀρετῶν. [c] οἶμαι γάρ, ὅτι ὑπὲρ ἑκάστης ἀρετῆς τῆς γνώσεώς τινα σοφίας μυστήρια κατάλληλα τῷ εἴδει τῆς ἀρετῆς ἀνοίγεται τῷ κατ' ἀρετὴν βιώσαντι διδόντος τοῦ σωτῆρος τοῖς μὴ κρατηθεῖσιν ὑπὸ τῶν τοῦ ᾅδου πυλῶν τοσαύτας κλεῖδας ὅσαι εἰσὶν αἱ ἀρεταί, ἀνοιγούσας ἰσαρίθμους πύλας, καταλλήλους κατὰ τὴν ἀποκάλυψιν τῶν μυστηρίων ἑκάστῃ ἀρετῇ. τάχα δὲ καὶ ἑκάστη ἀρετὴ οὐρανοῦ ἐστι βασιλεία, καὶ πᾶσαι ἅμα βασιλεία τῶν οὐρανῶν· ὡς κατὰ τοῦτο ἤδη ἐν βασιλείᾳ εἶναι οὐρανῶν τὸν κατὰ τὰς ἀρετὰς βιοῦντα, ὡς κατὰ τοῦτο τὸ «μετανοεῖτε· ἤγγικε γὰρ ἡ βασιλεία τῶν οὐρανῶν» οὐκ ἐπὶ χρόνον ἀναφέρεσθαι, ἀλλὰ ἐπὶ τὰς πράξεις καὶ τὴν διάθεσιν· ὁ Χριστὸς γάρ, ἡ πᾶσα ἀρετή, ἐπιδεδήμηκε καὶ λαλεῖ, καὶ διὰ τοῦτο «ἐντός ἐστι» τῶν αὐτοῦ μαθητῶν «ἡ βασιλεία τοῦ θεοῦ», καὶ οὐχὶ"ὧδε καὶ ὧδε"».
[d]   Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 15 (Mt. 16, 19), GCS 40, p. 100.1-4 : «sit ergo episcopus [om. R] inreprehensibilis, qui alterum ligat aut solvit, dignus sit ligare vel solvere in caelo: sit unius uxoris vir, sobrius, castus, ornatus, hospitalis, docibilis, non vinolentus, non percussor, sed modestus, non litigiosus, non concupitor pecuniarum, bene praesidens domui suae, filios habens subditos cum omni castitate».
<ex quo> = Petrus Abaelardus, Scito te ipsum, lib. 1, cap. 76, p. 77.2043
<cuius fons> <Non hab.> graecus hic deficit.
¶Nota : La recension latine utilisée par Thomas s’affranchit ici de l’ordre de la lettre du texte grec. Faute d’avoir eu accès à une édition d’Origène latin, Nicolaï corrige les erreurs flagrantes du texte de son édition de la Catena (Ed1618) par une reformulation assez lourde que lui reproche Combefis. Après avoir pris connaissance d’une meilleure édition d’Origène, il admet le bien-fondé de la critique de Combefils et souscrit à la leçon «ipsa» que Combefis emprunte à la recension latine d’Origène . Nicolaï s’engage à faire corriger les réimpressions de son édition, ce qui n’a pas été fait, même de son vivant. Au contraire, les rééditions du texte de Nicolaï ont surchargé cette sentence de fautes nouvelles. La tradition manuscrite de la Catena lit simplement ipsi (datif) qui fait sens et pourrait avoir été mis ici pour traduire «ἑαυτῷ ἀνοίγῃ». Cf.   Nicolai , Discussio 14, 1669, p. 67-68. [MM2020]
AF ¶Codd. : As115 (95rb) Li446 Mt366 T46 Ed1470 Ed1571 Ed1612 Ed1660 Ed1686 Ed1704 Ed1876 Ed1953 {MM2020}
117 Sit] Est Ed1612 Ed1876 (Al.)
118 Sit... irreprehensibilis] Si ergo reprehensibilis Li446 * (corr. al. m. post.)
119 inveniatur dignus] inveniantur dignos Ed1876
120 portas] portam Ed1854
121 Omnis] Omnes Ed1470 Ed1571 Ed1618 Ed1660 Ed1686 Ed1704 Ed1854 Ed1876 (Al.) Ed1657
122 virtutum] virtutis Ed1876 Ed1953
123 eam] om. Ed1660 Ed1686 Ed1704 Ed1854
124 ipsi] ipse Ed1571 Ed1612 Ed1618 Ed1657 Ed1660 Ed1686 Ed1704 Ed1854 , ipsa Combefis Ed1876 Ed1953
125 se adaperit ante eum] se adappetitante eum T46 , sibi aperit portam (portas Ed1854) regni coelorum Ed1657 (cf. Nicolaï , Discussio 14 , 1669 p. 67-68) Ed1660 Ed1686 Ed1704
126 eam aperiente] inv. Ed1470 Ed1571 Ed1612 Ed1618 Ed1657 Ed1660 Ed1686 Ed1704 Ed1854 Ed1876 Ed1953
127 porta] porte T46
Numérotation du verset Mt. 16,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT16d4.1} ORIGENES. 128* − Postquam Petrus confessus est Christum filium Dei vivi, quia noluit eos hoc 129* interim predicare, subdit:
128 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
129 eos hoc] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,20 
Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse est130* Iesus Christus.AG
AG ¶Codd. : Li446 ( 150ra ) Mt366 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2020}
130 est Li446 ] esset Ed1953
marg.| {CMT16d4.2} HIERONYMUS. − Sed cum supra mittens discipulos ad predicandum iusserit eis ut annuntiarent adventum suum, videtur esse contrarium quod hic precipit ne se dicant esse Iesum Christum. Mihi videtur aliud esse Christum predicare, aliud Iesum Christum. Et Christus commune dignitatis est nomen, Iesus proprium vocabulum salvatoris.AH ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 142.101-106: «Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset iesus christus. supra mittens discipulos ad praedicandum, iusserat eis ut adnuntiarent aduentum suum; hic praecepit ne se dicant esse iesum christum. mihi uidetur aliud esse christum praedicare, aliud iesum christum. christus commune dignitatis est nomen, iesus proprium uocabulum saluatoris. potest autem fieri ut idcirco ante passionem et resurrectionem se noluerit praedicari ut completo postea sanguinis sacramento oportunius apostolis diceret: euntes docete omnes gentes, et reliqua. quod ne quis putet nostrae esse tantum intellegentiae et non sensus evangelici, quae sequuntur causas prohibitae tunc praedicationis exponunt». [FG2013]*
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
marg.| {CMT16d4.3} ORIGENES. 131* − [a] Vel tunc quidem leviter132* de eo annuntiabant, quasi de magno et mirabili viro. Christum autem esse eum nondum annuntiabant. [c] Qui autem vult etiam Christum eum predicatum prius ab apostolis dicet quoniam leviter premittere voluit eos mentionem nominis sui ut, interim facto silentio predicationis huius, hoc ipsum quod leviter de Christo auditum fuerat, digeratur in sensibus auditorum. [b] Aut ita solvenda est133* questio ut videantur ea que superius de annuntiando Christo sunt dicta, non ad tempus pertinere quod fuit ante Christi resurrectionem, sed ad tempora post futura. Hec134 autem que mandat ut nemini dicant, tunc apostolis convenire. [d] Inutile enim est135 ipsum quidem predicari136*, crucem autem eius tacere. Propterea precepit eis ut nemini interim dicant137* quia ipse est Christus, et preparabat eos ut postmodum dicant quoniam ipse est Christus qui crucifixus est et resurrexit a mortuis.AI az
az ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 16 (Mt. 16, 20), GCS 40, 106.2-107.28: «[a] Aut ita tractandum est, non quia tunc docebant Iesum esse Christum, et modo praecepit eis ut nemini dicant, sed tunc quidem leviter de eo adnuntiabant quasi de magno et admirabili viro, Christum autem esse eum nondum adnuntiabant, sed quasi ad inductionem Iudaeorum quaedam modica praemittebant de eo, ut praeparatis ex parte modica ad fidem eius tempore opportuno etiam hoc adderetur, quod ipse esset Christus. [b] Aut certe ita quaestio est solvenda, ut dicamus: plura, quae tunc Christus ad apostolos dixit, non tantum ad apostolos pertinebant quantum ad omnes credentes in Christum. Nec enim solis conveniebat apostolis quod est dictum:   ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis et gentibus , item quod ait:   tradet autem frater fratrem in mortem et pater fihum, et insurgent filii in parentes et morte adficient eos . sed et illud:   omnis qui confessus fuerit me coram hominibus et cetera non solis apostolis, sed omnibus credentibus dicta sunt. Secundum hoc ergo dicendum est, quod praemissa fuit illa doctrina quae facta est ad apostolos, postea autem inplenda, ut videantur ea quidem, quae superius de adnuntiando Christo sunt dicta a Christo, non ad tempus pertinere quod fuit ante Christi resurrectionem, sed ad tempora post futura, haec autem quae mandat ut nemini dicant, tunc apostolis convenire. [c] Adhuc autem qui vult et Christum eum praedicatum prius ab apostolis, dicet quoniam leviter praemittere voluit eos mentionem nominis sui, ut interim facto silentio praedicationis huiusmodi hoc ipsum, quod leviter de Christo auditum fuerat, digeratur in sensibus auditorum». [CGC2018] [MM2018] [d]   Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 12, 19 (Mt. 16, 20), GCS 40, 111.28-112.20: «Inutile autem est ipsum quidem praedicare [praedicari G c.r. B], crucem autem eius tacere. et non sic inutilis mihi videtur qui lesum quidem Christum dicit, tacet autem nativitatem eius ex virgine aut stellam ostendentem nativitatem ipsius aut angelos in nativitate eius gloriantes atque dicentes: gloria in excelsis deo, et pax super terram hominibus bonae voluntatis» aut alia miracula vel signa quae fecit, quomodo qui Christum quidem eum dicit. crucifixum autem eum abscondit. propterea volens postmodum perfectius praedicari praecepit, ut nemini interim dicant quia ipse est Christus, et praeparabat eos ut postmodum dicant, quoniam ipse est Christus qui crucifixus est et surrexit [resurrexit G] a mortuis». [MM2018]
AI ¶Codd. : Li446 ( 150ra ) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
131 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
132 quidem leviter Li446 ] inv. Ed1953
133 solvenda est Li466] inv. Ed1953
134 Hec Ed1953 ] Hoc Li446
135 enim est] inv. Li446
136 predicari Li446 ] praedicare Ed1953
137 interim dicant Li446 ] dicerent Ed1953
marg.| {CMT16d4.4} HIERONYMUS. − Quod ne quis putet nostre tantum esse intelligentie quod sequitur causas tunc prohibite predicationis exponit.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 16,21 
Exinde cepit Iesus ostendere discipulis suis quia oportebat eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
marg.| Est autem sensus tunc me predicate cum ista passus fuero quia non prodest Christum publice predicari, et eius vulgare in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sunt et crucifixum.ba
ba ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 142.109-143.119: «Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset iesus christus. supra mittens discipulos ad praedicandum, iusserat eis ut adnuntiarent aduentum suum; hic praecepit ne se dicant esse iesum christum. mihi uidetur aliud esse christum praedicare, aliud iesum christum. christus commune dignitatis est nomen, iesus proprium uocabulum saluatoris. potest autem fieri ut idcirco ante passionem et resurrectionem se noluerit praedicari ut completo postea sanguinis sacramento oportunius apostolis diceret: euntes docete omnes gentes, et reliqua. quod ne quis putet nostrae esse tantum intellegentiae et non sensus evangelici, quae sequuntur causas prohibitae tunc praedicationis exponunt. Exinde coepit iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere. est autem sensus: tunc me praedicate cum ista passus fuero quia non prodest christum publice praedicare et eius uulgare in populis maiestatem quem post paululum flagellatum uisuri sint et crucifixum multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum. et nunc iesus multa patitur ab his qui rursum sibi crucifigunt filium dei et, cum seniores putentur in Ecclesia et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt filium dei qui totus sentitur in spiritu». [FG2013]
marg.| {CMT16d4.5} CHRYSOSTOMUS. 138* {hom.55} − Quod enim semel radicatum est et postea evulsum, si iterum plantetur, difficile retinebitur apud multos quod autem infixum semel est, et mansit postea immobile, facile provehitur ad augmentum. Propter hoc autem immoratur tristibus predicendis, et sermonem multiplicat, ut aperiat discipulorum mentes.
138 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d4.6} ORIGENES. 139* {tract.1} − Et vide quia non dixit cepit dicere vel docere, sed ostendere; quia sicut corporalia ostendi dicuntur, sic ostendi dicuntur a Christo ea que loquebatur. Non autem sic puto eis qui corporaliter eum multa patientem viderunt, ostensa fuisse ea que videbantur, quomodo discipulis ostensus est rationabilis sermo de mysterio passionis et resurrectionis Christi et tunc quidem cepit ostendere; consequenter autem postea capacioribus factis plenius demonstravit quia omne quod cepit Iesus, hoc perfecit. oportebat autem eum ire in Hierusalem, ut occidatur quidem in Hierosolymis que sunt deorsum, regnet autem resurgens in Hierusalem celesti. Postquam enim resurrexit Christus, et alii consurrexerunt ei, iam non deorsum queritur Hierusalem, vel domus orationis in ea, sed sursum. patitur autem multa a senioribus Hierusalem terrene, ut glorificetur ab his qui capiunt beneficia eius celestibus senioribus. tertia autem die resurrexit a mortuis, ut eripiens maligno, acquirat eis qui liberati fuerint hoc donum, ut baptizentur spiritu et anima et corpore in nomine patris et filii et spiritus sancti, qui sunt tres dies simul perpetuo instantes eis qui per eos facti fuerunt filii lucis.
139 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT16d5.1} ORIGENES. 140* {tract.1} − Adhuc initia eorum que ostendebantur dicente Christo141, Petrus indigna hec filio Dei vivi arbitrabatur; et quasi oblitus quoniam filius Dei vivi nihil dignum increpatione facit aut agit, cepit increpare.AJ
Et hoc est quod dicitur:
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
140 Origenes] + In Mattheum Ed1953
141 dicente Christo] dicens Li448
Numérotation du verset Mt. 16,22 
Et assumens eum Petrus, cepit increpare illum.
marg.| {CMT16d5.2} HIERONYMUS. − [1] Sepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in Dominum salvatorem. Quia142* ergo post confessionem suam et premium salvatoris quod audierat, non vult destrui confessionem suam, nec putat posse fieri ut Dei filius occidatur, assumit eum in affectum suum vel separatim ducit, ne presentibus ceteris condiscipulis magistrum videatur143* arguere; et cepit increpare illum144* amantis affectu, et obstans dicere absit a te, Domine . Vel, ut melius habetur in greco145*,   propitius sis tibi, Domine; non erit tibi146 hoc; [2] quasi necessariam haberet propitiationem. Cuius affectum quidem suscipiens Christus, ignorantiam exprobrat147.AK bb
Unde sequitur:
bb ¶Fons : [1] Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 144.129-145: «Et adsumens eum petrus coepit increpare illum dicens: absit a te, domine, non erit tibi hoc. qui conuersus dixit Petro: uade post me, Satanas, scandalum es mihi quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. saepe diximus nimii ardoris amoris que quam maximi fuisse petrum in dominum saluatorem. quia ergo post confessionem suam qua dixerat: tu es christus filius dei uiui, et praemium saluatoris quod audierat: beatus es simon bar iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi sed pater meus qui in caelis est, repente audit a domino oportere se ire Hierosolymam ibi que multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere, non uult destrui confessionem suam nec putat fieri posse ut dei filius occidatur, adsumit que eum in affectum suum uel separatim ducit ne praesentibus ceteris condiscipulis magistrum uideatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu et optans dicere: absit a te domine, uel ut melius habetur in graeco, Ἵλεώς σοι κύριε, hoc est: propitius sis, domine, non erit hoc, non potest fieri nec recipiunt aures meae ut dei filius occidendus sit».[FG2013]
[2] <revera>   Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 8, CCCM 56A, lin. 600 sqq.: «Vnde et dicebat: Propitius tibi esto Domine quia si nolueris non erit tibi. Et uerum. At tamen nesciebat quod hunc posuerit Deus Pater propitiationem pro peccatis nostris in sanguine ipsius. Cuius quidem affectum suscipiens Christus, ignorantiam autem exprobrans dixit: Vade post me satanas quia non sapis ea quae Dei sunt id est uoluntatem et sacramentum Dei ». [MM2021]
AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
142 Quia] Qui Ed1953
143 magistrum videatur] inv. Ed1953
144 increpare illum] inv. Ed1953
145 greco] + ἵλεώς σοι κύριε· οὺ μὴ ἔσται σοι τοῦτο , Ileos si Kyrie , u mi este si tuto hoc est Ed1953
146 tibi] om. Li449
147 exprobrat] pro praem. Li446 * (al. post. cancel.)
Numérotation du verset Mt. 16,23 
Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satanas148*; scandalum mihi es.
148 Satanas] Satana Ed1953
marg.| {CMT16d5.3} HILARIUS. 149* {c.16} − Sciens enim Dominus diabolice artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me, id est ut exemplum sue passionis sequatur. In eum vero per quem opinio hec suggerebatur, conversus, adiecit: Satana, scandalum mihi es . Non enim convenit existimare Petro Satane nomen et accusationem scandali deputari, post indulta illa beatitudinis et potestatis tanta preconia.
149 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d5.4} HIERONYMUS. − Sed mihi error apostolicus de pietatis affectu veniens, numquam incentivum videbitur diaboli. Prudens ergo lector consideret, Petro illam beatitudinem ac potestatem in futuro promissam, non in presenti datam; quam si statim dedisset ei, numquam in eo prave confessionis error invenisset locum.bc
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 144.150-173: «Multi putant quod non petrus correptus sit, sed aduersarius spiritus qui haec dicere apostolo suggerebat. sed mihi error apostolicus et de pietatis affectu ueniens numquam incentiuum uidebitur diaboli. uade post me, Satana. diabolo dicitur: uade retro; petrus audit: uade retro me, hoc est sequere sententiam meam, quia non sapis ea quae dei sunt sed quae hominum. meae uoluntatis est et patris cuius ueni facere uoluntatem ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans uoluntatem, non uis granum tritici in terram cadere ut multos fructus adferat. prudens lector inquirat quomodo post tantam beatitudinem: beatus es simon bar iona, et: tu es petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum, et quod ligaueris uel solueris super terram erit ligatum uel solutum in caelo, nunc audiat: uade retro me, Satana, scandalum es mihi, aut quae sit tam repentina conuersio ut post tanta praemia Satanas appelletur. sed consideret qui hoc quaerit petro illam benedictionem et beatitudinem ac potestatem et aedificationem super eum Ecclesiae in futuro promissam, non in praesenti datam. aedificabo, inquit, Ecclesiam meam super te, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et dabo tibi claues regni caelorum. omnia de futuro quae si statim dedisset ei, numquam in eo prauae confessionis error inuenisset locum». [FG2013]
marg.| {CMT16d5.5} CHRYSOSTOMUS. 150* {hom.55} − Quid etiam mirabile est hec pati petrum, qui de his revelationem non suscepit ut enim discas, quia neque illa que de Christo confessus fuerat, ex se locutus est, vide qualiter in his que non revelata sunt ei, turbationem patiatur humana enim et terrestri cogitatione, que sunt Christi considerans, estimabat turpe et indignum esse ei quod pateretur. Et ideo Dominus subiecit:
150 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Quia non sapis ea que Dei sunt sed ea que151 hominum.
151 ea que] om. Li446
marg.| {CMT16d5.6} HIERONYMUS. − [d] Quasi dicat: Mee voluntatis est et Patris ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici cadere in terram ut multos afferat fructus; et ideo, [c] quia contraria loqueris voluntati mee, debes adversarius appellari. [b] Satanas enim interpretatur adversarius, sive contrarius. [a] Non tamen ut plerique putant, eadem Satanas et Petrus sententia condemnantur. Petro enim dicitur vade retro me, Satana; id est sequere me, qui contrarius es voluntati mee; ille auditbd: vade, Satana; et non ei dicit retro, ut subaudiatur vade in ignem eternum.be
bd Io. 4, 10.
be ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 22.380-385: «Tunc dixit ei iesus: uade Satanas; scriptum est: dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies. non ut plerique putant eadem Satanas et Apostolus petrus sententia condemnantur. petro enim dicitur: uade retro me Satana, id est sequere me qui contrarius es uoluntati meae; hic uero audit: uade Satanas, et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: uade in ignem aeternum qui praeparatus est tibi et angelis tuis».   Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 144.145-158: «Ad quem dominus conuersus ait: uade retro me, Satanas, scandalum es mihi. [b] Satanas interpretatur aduersarius siue contrarius. [c] quia contraria, inquit, loqueris uoluntati meae debes aduersarius appellari. multi putant quod non petrus correptus sit, sed aduersarius spiritus qui haec dicere apostolo suggerebat. sed mihi error apostolicus et de pietatis affectu ueniens numquam incentiuum uidebitur diaboli. uade post me, Satana. diabolo dicitur: uade retro; petrus audit: uade retro me, hoc est sequere sententiam meam, quia non sapis ea quae dei sunt sed quae hominum. [d] meae uoluntatis est et patris cuius ueni facere uoluntatem ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans uoluntatem, non uis granum tritici in terram cadere ut multos fructus adferat». [FG2013]
marg.| {CMT16d5.7} ORIGENES. 152* {tract.1} − Dixit ergo Petro vade post me, quasi desistenti per ignorantiam ire post Christum. Satana autem dixit ei, quasi per ignorantiam aliquid habenti contrarium Deo. Beatus autem ad quem convertitur Christus, etiam si corripiendi causa convertitur. Sed quare dixit ad petrum scandalum mihi es, cum in Psalmobfdicatur pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum sed respondendum est, quoniam non solum Iesus non scandalizatur, sed nec omnis homo qui in dilectione Dei perfectus est. Sed quantum ad se, qui tale aliquid vel agit vel loquitur, scandalum est alteri; licet ille inscandalizabilis sit. Aut certe omnem discipulum peccantem scandalum sibi appellat, sicut et Paulus dicebatbg: Quis scandalizatur et ego non uror?
bf Ps. 118, 165.
bg 2Cor. 11, 29.
152 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT16d6.1} CHRYSOSTOMUS. 153* − [a] Postquam Petrus dixeratbh:" Propitius esto tibi 154   ; nequaquam erit 155*  hoc " et audivitbi   Vade retro me, Satanas 156*. Non fuit Dominus hac157 solum increpatione contentus sed exsuperabundantia158 voluit ostendere inconvenientiam159 dictorum a Petro et fructum sue passionis.
Unde subditur:160
bh Mt. 16, 22.
bi Mt. 16, 23.
153 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
154 tibi] mihi Arag2
155 erit] + tibi Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
156 Satanas] Satana Ed1657 Ed1953
157 hac] Ihesus cacogr. Dur111
158 exsuperhabundantia] superhabundantia Dur111 , et superhabundantia T46 , ex|superhabundantia As115 Mt366 Urb27 , ex superhabundantia Ed1470
159 inconvenientiam] et convenientiam T46
160 Unde] om. T46
Numérotation du verset Mt. 16,24 
Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.161
161 abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me] om. Ed1657
marg.| Quasi diceret 162*: Tu mihi dicis163*: Propitius esto tibi 164   . E go autem dico tibi quoniam165 non solum me prohibere a passione nocivum tibi est166 sed neque salvari poteris nisi patiaris et moriaris et vite abrenunties semper. Et vide quod167* non coactivum facit168 sermonem. Non enim dixit: Si volueritis et si nolueritis169*, oportet hoc vos170* pati sed   si quis vult etc. Hec171* autem dicens plus172* attrahebat. [c] Qui enim libertati auditorem dimittit, magis attrahit. [b] Qui vero violentiam infert, multoties impedit. [d] Non autem solis discipulis sed et commune hoc 173* dogma orbi terrarum proponit174, dicens   si quis vult , id est si mulier, si vir, si175 rex, “si liber , si servus 176 bj.AL bk
bj Cf. Eph. 6, 8 « Scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino sive servus sive liber ».
bk ¶Fons : CHRYSOSTOMUS, In Mt., hom. 55 (Mt. 16, 24), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 128rb -128vb: «Quando Petrus dixit: propitius esto tibi, nequaquam erit tibi hoc et audivit vade retro mei Sathana. Neque enim suffecit in increpatione hac solum sed et exsuperhabundantia volens ostendere inconvenientiam que erat in his {vel eorum} que dicta erant a Petro et lucrum quod erat a passione ait. Tu mihi dicis propitius esto tibi nequaquam erit tibi hoc ego autem tibi dico quoniam non solum me prohibere et mee passionis difficultas {vel difficile} nociva {vel nocivum} est tibi et mortalis {vel mortale} sed neque salvari poteris nisi et patiaris et moriaris et vite abrenunties semper. [...] Et vide qualiter et non coactum facit sermonem. Neque enim dixit etsi volueritis et si nolueritis oportet hoc vos facere. Sed qualiter si quis vult post [128va] me venire, non violentiam infero, non cogo sed unumquemque Dominum sue electionis {vel consilii} facio. Ideoque dico: si quis vult post me venire ad bona enim voco, non ad mala et gravia, non in penam et supplicium ut cogam. Etenim ipse rei natura sufficiens est attrahere. Hec autem dicens plus attrahebat [b] qui enim violentiam infert avertit multotiens. [c] Qui autem dimittit dominum esse auditorem magis attrahit. Vi enim potentior est curatio {vel castigatio}. [...] Et propter hoc maxime quia eum diligit, ideoque hos masime vult et ex se approbari non a suo auxilio solo. Vide autem qualiter et non difficilem facit hunc sermonem, [d] neque enim meos solos circumsistit hec gravia sed et commune hoc dogma orbi terrarum [128vb] proponit dicens: si quis vult et si mulier et si vir et si regens et si rectus hec tractet vocatione sua ».
<cuius fons> CHRYSOSTOMUS, In Mt. hom. 55 (56), § 1 (Mt. 16, 24), PG 58, 539.54-540.57 , 541.8-11, 16-18, 541.48-51: «[a] Τότε· πότε; Ὅτε ὁ Πέτρος εἶπεν, Ἵλεώς σοι, οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο· καὶ ἤκουσεν, Ὕπαγε ὀπίσω μου, Σατανᾶ. Οὐδὲ γὰρ ἠρκέσθη τῇ ἐπιτιμήσει μόνον, ἀλλὰ καὶ ἐκ περιουσίας βουλόμενος δεῖξαι τήν τε τῶν παρὰ τοῦ Πέτρου εἰρημένων ἀτοπίαν, καὶ τὸ κέρδος τὸ ἀπὸ τοῦ πάθους, φησί · Σύ μοι λέγεις, Ἵλεώς σοι, οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο· ἐγὼ δέ σοι λέγω, ὅτι οὐ μόνον τὸ ἐμὲ κωλῦσαι καὶ τῷ ἐμῷ πάθει δυσχεραίνειν, ἐπιβλαβές σοι καὶ ὀλέθριον, ἀλλ’ ὅτι οὐδὲ σωθῆναι δυνήσῃ, ἐὰν μὴ καὶ αὐτὸς εἰς τὸ ἀποθανεῖν ᾖς παρεσκευασμένος διαπαντός . [...] Καὶ ὅρα πῶς καὶ ἀκατανάγκαστον ποιεῖ τὸν λόγον. Οὐδὲ γὰρ εἶπεν, ὅτι Κἂν βούλησθε, κἂν μὴ βούλησθε, δεῖ τοῦτο ὑμᾶς παθεῖν· ἀλλὰ πῶς; Εἴ τις θέλει ὀπίσω μου ἐλθεῖν. Οὐ βιάζομαι, οὐκ ἀναγκάζω, ἀλλ’ἕκαστον κύριον τῆς ἑαυτοῦ προαιρέσεως ποιῶ· διὸ καὶ λέγω, Εἴ τις θέλει. Ἐπὶ γὰρ ἀγαθὰ καλῶ, οὐχὶ ἐπὶ κακὰ καὶ ἐπαχθῆ, οὐκ ἐπὶ κόλασιν καὶ τιμωρίαν, ἵνα καὶ ἀναγκάσω. Καὶ γὰρ αὐτὴ τοῦ πράγματος ἡ φύσις ἱκανὴ ἐφελκύσασθαι. Ταῦτα δὲ λέγων ἐπεσπᾶτο μειζόνως. [b] Ὁ μὲν γὰρ βιαζόμενος ἀποτρέπει πολλάκις· [c] ὁ δὲ ἀφεὶς κύριον τὸν ἀκροατὴν εἶναι, μᾶλλον ἐφέλκεται. Βίας γὰρ δυνατώτερον θεραπεία. [...] [d] Οὕτω καὶ ὁ Χριστός· οὓς μάλιστα φιλεῖ, τούτους μάλιστα βούλεται καὶ οἴκοθεν εὐδοκιμεῖν, οὐκ ἀπὸ τῆς αὐτοῦ βοηθείας μόνης. Ὅρα δὲπῶς καὶ ἀνεπαχθῆ ποιεῖ τὸν λόγον. Οὐδὲ γὰρ εἰς αὐτοὺς περιίστησι μόνους τὰ δεινὰ, ἀλλὰ καὶ κοινὸν τὸ δόγμα τῇ οἰκουμένῃ προτίθησι λέγων· Εἴ τις θέλει· κἂν γυνὴ, κἂν ἀνὴρ, κἂν ἄρχων, κἂν ἀρχόμενος, ταύτην ἐρχέσθω τὴν ὁδόν ».
¶Nota : Thomas réécrit la traduction de Burgundio et en rectifie le vocabulaire de façon pertinente (fructum au lieu de lucrum ; παθεῖν traduit par pati au lieu de facere) mais il intègre une glose propre à Burgundio qui n’a pas de fondement littéral dans le grec de nos éditions: « ἐὰν μὴ καὶ αὐτὸς εἰς τὸ ἀποθανεῖν ᾖς παρεσκευασμένος διαπαντός » traduit par « nisi patiaris et moriaris et vite abrenunties semper ». La formule « si rex si liber si servus » est un développement propre à la Catena par réminiscence biblique ad modum recipientis de κἂν ἄρχων, κἂν ἀρχόμενος que je crois devoir attribuer à ce que j’appelle la tournure d’esprit proactive du traducteur qui rebondit sur un terme grec pour le remplacer par la conséquence de ce qu’il exprime ou une association d’idée: l’ἄρχων est le roi, principe du pouvoir, l’ἀρχόμενος est celui qui est mis en situation d’exercer une autorité ; le traducteur déroule par conséquence l’échelle des trois catégories sociales majeures de la société de son temps: le roi, le bourgeois ou l’homme libre habilité à tester et enfin le serf. [MM2021]
AL ¶Codd. : Arag2 (155rb) As115 (96ra) Dur111 (117ra) Li446 (151rb) Mt366 (61vb) T46 (105vb) Urb27 (174rb) Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953 {MM2021}
162 diceret As115 Dur111 Li446 Urb27 Ed1657 ] d. Arag2 Ed1470 T46 , dicat Ed1570 Ed1953
163 mihi dicis] inv. Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
164 tibi] mihi Arag2
165 E go autem dico tibi quoniam] quando As115 , quoniam T46
166 me prohibere a passione nocivum tibi est Li446 Ed1657 Ed1953 ] prohibere passionem neccessarium est tibi T46
167 quod] quia Ed1953
168 coactivum facit] coactuum facit cacogr. Li446, coactum fecit T46
169 si nolueritis et si nolueritis] si nolueritis et si noveritis Li446, si nolueritis Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
170 hoc vos] ex hoc vos Dur111 , hec vos Urb27 , vos hec Arag2 T46 Ed1470 Ed1657, vos hoc Ed1570 Ed1953
171 etc. Hec] etc. Hoc Dur111 T46 Ed1657, Hoc Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1953
172 plus] magis Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
173 sed et commune hoc As115 Mt366 Urb27] sed et hoc commune Li446, sed commune hec Dur111 ? T46 , sed commune hoc Arag2 Ed1470 Ed1570 , suis sed et communiter hoc Ed1657, suis sed commune hoc Ed1953
174 proponit] proposuit T46
175 si Ed1470 etc.] om. Arag2
176 servus] + etc. Ed1657
marg.| {CMT16d6.2} CHRYSOSTOMUS. 177* − Tria autem sunt que dicuntur: Abneget semetipsum 178   , et tollat crucem suam, et sequatur me .AM bl bm
bl ¶Fons : CHRYSOSTOMUS, In Mt., hom. 55 (Mt. 16, 24), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 128vb : «Et videt quidem unum quid dixisse. Tria autem sunt que dicuntur: negat semetipsum, et levet crucem suam et sequatur me ».
<cuius fons> CHRYSOSTOMUS, In Mt. hom. 55 (56), § 1 (Mt. 16, 24), PG 58, 541. 52-54 : «Καὶ δοκεῖ μὲν ἕν τι εἰρηκέναι, τρία δέ ἐστι τὰ λεγόμενα· τὸ, Ἀπαρνησάσθω ἑαυτὸν, καὶ τὸ, Ἀράτω τὸν σταυρὸν αὐτοῦ, καὶ τὸ, Ἀκολουθείτω μοι· καὶ τὰ μὲν δύο συνέζευκται, τὸ δὲ ἓν καθ’ ἑαυτὸ τέθειται ».
bm ¶Nota : La segmentation et la dissociation de la documentation thomasienne primaire explique que cette sentence ait été assortie d’un lemme attributif propre au moment de l’assemblage final et de la rédaction de l’archétype, bien qu’elle suive immédiatement la précédente dans le texte original de Chrysostome: elle a probablement été extraite à un moment différent ; l’annotation assez sommaire de la documentation de travail de Thomas ne lui a pas permis de garder la mémoire de leur continuité originelle. [MM2021]
177 Chrysostomus] om. Ed1657 Ed1953
178 semetipsum] seipsum Arag2
marg.| {CMT16d6.3} GREGORIUS. In homiliario. 179* − [c] Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est, non appropinquat. [a] Sed si nos ipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui vadit, si se deseruit sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi. [b] Tunc ergo nosmetipsos relinquimus et abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur ad quod per novitatem vocamur.bn
bn ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 32 § 2, p. 278.32-279.58: «[a] Si enim nos ipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui uadit, si se deseruit? Sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi; aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Relinquamus nosmetipsos quales peccando nos fecimus, et maneamus nosmetipsi quales per gratiam facti sumus. Ecce etenim qui superbus fuit, si conuersus ad Christum humilis factus est, semetipsum reliquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam uitam mutauit, abnegauit utique quod fuit. Si auarus quisque ambire iam desiit et largiri didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum est: Verte impios et non erunt. Conuersi namque impii non erunt, non quia omnino non erunt in essentia, sed scilicet non erunt in impietatis culpa. [b] Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nos ipsos abnegamus, cum uitamus quod per uetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per nouitatem uocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegauerat qui dicebat: Viuo autem iam non ego. Exstinctus quippe fuerat saeuus ille persecutor et uiuere coeperat praedicator pius. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se uiuere denegat, dicat unde est quod sancta uerba per doctrinam ueritatis clamat. Protinus subdit: Viuit uero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non uiuo, sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter uiuo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis uult post me uenire, abneget se ipsum, [c] quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat, nec ualet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est». [FG2013]
179 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
marg.| {CMT16d6.4} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Semetipsum etiam abnegat quicumque mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.bo
bo ¶Fons : Gregorius Magnus , Super Ezechielem I, hom. 10, § 7, p. 148.119-121: «Quia tanto omnipotentis dei amore repleti sunt, ut mutata mente sibimetipsis extranei esse uideantur, implentes quod scriptum est: qui uult post me uenire, abneget semetipsum. Semetipsum abnegat qui mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat». [FG2013]
marg.| {CMT16d6.5} GREGORIUS. Tricesimo tertio Moralium. 180* − Semetipsum etiam abnegat qui calcato typo superbie, ante Dei oculos se esse a se alienum demonstrat.AN bp
bp ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob 40, 18, lib. 33, § 6, CCSL 143, lin. 75 sqq.: «Semetipsum enim abnegat qui, calcato typho superbiae, ante dei oculos esse se alienum demonstrat».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 53, PL 73, 1158.5. [MM2020]
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
180 .XXXIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT16d6.6} ORIGENES. − Quamvis autem videatur aliquis a peccato abstinere, tamen nisi in crucem Christi crediderit, non potest dici Christo confixus, sive cruci. Unde sequitur: Et tollat crucem suam .AO
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT16d6.7} CHRYSOSTOMUS. 181* {hom.56} − Vel aliter . Qui negat alium, vel fratrem, vel famulum, vel quemcumque, et si flagellatum viderit, et quodcumque patientem, non assistit, non adiuvat ita vult corpori nostro nos non ignoscere, ut si flagellaverint, vel quodcumque aliud fecerint, corpori non parcamus. Hoc enim est parcere sicut patres tunc ignoscunt filiis, cum magistris eos tradentes, iusserint, ut non parcant. Ne autem estimes quod usque ad verba tantum et contumelias oportet abnegare seipsum, ostendit usque ad quantum abnegare seipsum oporteat; quia usque ad mortem, etiam turpissimam, scilicet crucis quod significat in hoc quod dicit et tollat crucem suam, et sequatur me.
181 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d6.8} HILARIUS. − Sequendus enim est Dominus, cruce assumpta passionis sue; et si non sorte, tamen voluntate comitandus est.AP
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT16d6.9} CHRYSOSTOMUS. 182* {hom.56} − Quia etiam latrones multa gravia patiuntur, ut non estimes quod passio malorum sufficiat, adiungit causam patiendi cum dicit et sequatur me, ut propter eum omnia sustineas, et alias eius virtutes addiscas hoc est enim sequi Christum ut oportet, diligentem esse circa virtutes, et pati omnia propter ipsum.
182 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d6.10} GREGORIUS. 183* − Duobus etiam184 modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Sed quia ipsis virtutibus quedam vitia mixta sunt, dicendum nobis est, quod abstinentiam carnis nonnumquam vana gloria obsidet quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnumquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat. Unde ad hec excludenda, subdit: Et sequatur me. bq
bq ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 32 § 3, p. 280.68-281.98: «Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Ecce in afflictione corporis audiuimus crucem carnis, audiamus nunc in compassione proximi crucem mentis. Ait: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde. Sed quia ipsis uirtutibus quaedam uitia iuxta sunt, dicendum nobis est quod uitium abstinentiam carnis et quod obsideat compassionem mentis. E uicino namque abstinentiam carnis nonnumquam uana gloria obsidet, quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in uultu respicitur, uirtus patefacta laudatur, et tanto se celerius foras fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exiit. Et plerumque fit ut quod causa Dei agi creditur pro solis humanis fauoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui inuentus in itinere crucem dominicam in angariam portat. Aliena quippe onera in angaria portantur, quando per uanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes, qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt? Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona uoluntate non ducitur, rem iusti sine fructu peccator operatur. Vnde idem Simon crucem portat sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo uiuunt. Compassionem uero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnumquam usque ad condescendendum uitiis pertrahat, dum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum.». [FG2013]
183 Gregorius] + in evangelia Ed1953
184 etiam] et Li446
marg.| {CMT16d6.11} HIERONYMUS. − Vel aliter . Tollit crucem suam qui mundo crucifigitur; cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum.br
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 145.178-180: «Tunc iesus dixit discipulis suis: si quis uult post me uenire abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me, et cetera. qui deponit ueterem hominem cum operibus eius denegat semet ipsum dicens: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me christus, tollit que crucem suam et mundo crucifigitur. cui autem mundus crucifixus est sequitur dominum crucifixum». [FG2013]
marg.| {CMT16d6.12} CHRYSOSTOMUS. 185* {hom.56} − Deinde, quia grave videbatur quod dictum est, per ea que consequuntur id mitigat, premia ponens supereminentia laboribus, et malitie penas
Unde sequitur:
185 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,25 
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam.
marg.| {CMT16d6.13} ORIGENES. 186* {tract.2} − Quod dupliciter potest intelligi. Primum sic si quis amator vite presentis, parcit anime sue, timens mori, et putans animam suam per hanc mortem perire; iste volens hoc modo salvare animam suam, perdet eam, alienam illam faciens a vita eterna. Si quis contemnens vitam presentem, usque ad mortem pro veritate certaverit, perdet quidem animam suam quantum ad vitam presentem; sed quoniam propter Christum perdet eam, magis eam salvam faciet in vitam eternam. Alio modo sic si quis intelligit que est vera salus, et acquirere vult eam ad salutem anime sue, iste abnegans semetipsum, perdit quantum ad voluptates carnales animam suam propter Christum; et perdens animam suam hoc modo, salvat eam per opera pietatis: dicendo enim qui voluerit, precedentem et sequentem unum sensum esse ostendit. Si ergo quod superius dixit abneget semetipsum , de morte corporali dixit, consequenter hoc de sola morte intelligere debemus dictum esse. Si autem abnegare seipsum est carnalem conversationem reicere, et perdere animam est deponere voluptates carnales.
186 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT16d7.1} CHRYSOSTOMUS. 187* {hom.56} − Quia dixerat qui vult salvare, perdet, et qui perdet, salvabit, utrobique salutem et perditionem ponens, ne aliquis estimet equalem esse hinc inde perditionem et salutem, subiungit
187 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,26 
Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur ?
marg.| quasi dicat ne dicas, quod qui pericula que propter Christum imminent, effugit, salvet animam suam, id est vitam temporalem. Sed pone etiam cum anima, id est vita temporali, totum orbem terrarum quid ex his homini erit amplius, anima in perpetuum pereunte si enim famulos tuos videres in letitia, te autem in malis ultimis constitutum quid lucrareris ex eorum dominio hoc etiam in anima tua reputa, cum carne lasciviente, ipsa futuram perditionem exspectat.
marg.| {CMT16d7.2} ORIGENES. 188* {tract.2} − Puto etiam quod mundum lucratur qui non abnegat semetipsum, nec perdit animam suam quantum ad voluptates carnales, et ipse facit anime sue detrimentum; ideo duobus nobis propositis, magis est eligendum ut mundum perdamus, et lucremur animas nostras.
188 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d7.3} CHRYSOSTOMUS. 189* {hom.56} − Sed et190* si regnaveris super universum orbem terrarum, non poteris animam tuam emere.
Unde sequitur:
189 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
190 et] om. Ed1953
Aut quam dabit homo commutationem pro animam sua
marg.| ac si dicat: Divitias si perdideris, poteris dare divitias alias ad eas redimendas; animam autem perdens, non poteris animam aliquam dare, sed neque aliquid aliud. Quid autem mirabile est si in anima hoc contingit etenim in corpore hoc videtur contingere. Etsi enim decem millia diademata corpori insanabiliter egroto circumposueris, non curatur.AQ
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT16d7.4} ORIGENES. 191* {tract.2} − Et prima quidem facie commutatio anime est in substantia, ut det substantiam suam homo pauperibus, et salvet animam suam. Sed puto quod non habet aliquid homo quod dans quasi commutationem anime sue, liberet eam de morte. Deus autem pro animabus hominum dedit commutationem pretiosum sanguinem filii sui.
191 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d7.5} GREGORIUS. 192* − Vel aliter potest continuari: Quia sancta Ecclesia aliud habet tempus persecutionis atque193* aliud pacis; redemptor noster ipsa eius tempora distinguit in preceptis. Nam persecutionis tempore194 ponenda est anima; pacis autem tempore ea que amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena.AR bs
Unde dicitur:
bs ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 32 § 4, p. 281.112-117: «Quia uero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis atque aliud pacis, Redemptor noster ipsa eius tempora distinguit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena». [FG2013]
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
192 Gregorius] + In evangelia Ed1953
193 atque] et Ed1953
194 tempore] tempora Li446
Quid enim prodest homini? etc.195*
195 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT16d7.6} HIERONYMUS. − Provocatis autem discipulis ut abnegarent se et tollerent crucem suam, grandis fit error audientium. Idcirco tristibus leta succedunt, et dicit:
Numérotation du verset Mt. 16,27 
Filius enim hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis.
marg.| Times mortem, audi gloriam triumphantis, vereris crucem, ausculta angelorum ministeria.AS bt
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 145.191-146.197: «Filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius. petrus ad praedicationem mortis dominicae scandalizatus, sententia domini fuerat increpatus; prouocati discipuli ut abnegarent se et tollerent crucem suam et morientium animo magistrum sequerentur. grandis terror audientium et qui possit, principe apostolorum perterrito, etiam aliis metum inicere. idcirco tristibus laeta succedunt et dicit: filius hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis. times mortem, audi gloriam triumphantis, uereris crucem, ausculta angelorum ministeria. et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera eius. non est distinctio iudaei et ethnici, uiri et mulieris, pauperum et diuitum, ubi non personae sed opera considerantur». [FG2013]
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT16d7.7} ORIGENES. 196* {tract.2} − Quasi dicat nunc quidem filius hominis venit, sed non in gloria non enim decebat eum in gloria constitutum peccata nostra portare; sed tunc veniet in gloria cum ante preparaverit discipulos suos, factus sicut illi, ut illos faceret sicut et ipse, conformes glorie sue.
196 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d7.8} CHRYSOSTOMUS. 197* {hom.56} − Non autem dixit in tali gloria in quali est pater, ne alteritatem glorie suspiceris; sed ait gloria patris, ut eadem gloria ostendatur. Si autem gloria una est, manifestum quod et substantia una est. Quid ergo times, petre, mortem audiens tunc me videbis in gloria. Si autem ego in gloria, et vos. Sed tamen dicens gloriam, terribilia immiscuit, in medium iudicium introducens.
Unde sequitur:
197 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
marg.| {CMT16d7.9} HIERONYMUS. − Non est enim distinctio Iudei et gentilis, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non persone sed opera considerantur.AT bu
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 146.199-201: «Filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius. petrus ad praedicationem mortis dominicae scandalizatus, sententia domini fuerat increpatus; prouocati discipuli ut abnegarent se et tollerent crucem suam et morientium animo magistrum sequerentur. grandis terror audientium et qui possit, principe apostolorum perterrito, etiam aliis metum inicere. idcirco tristibus laeta succedunt et dicit: filius hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis. times mortem, audi gloriam triumphantis, uereris crucem, ausculta angelorum ministeria. et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera eius. non est distinctio iudaei et ethnici , uiri et mulieris, pauperum et diuitum, ubi non personae sed opera considerantur». [FG2013]
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT16d7.10} CHRYSOSTOMUS. 198* {hom.56} − Hoc autem dixit, non solum peccatoribus penas commemorans, sed iustis bravia et coronas.
198 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d7.11} HIERONYMUS. − Poterat autem apostolorum tacita cogitatio istiusmodi scandalum sustinere. Occisionem et mortem nunc dicis esse futuram; quod autem promittis te affuturum in gloria, in tempora longa differtur. Previdens ergo occultorum cognitor quid possent obicere, presentem timorem presenti compensat premio, dicens:
Numérotation du verset Mt. 16,28 
Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec veniat filius hominis in regno suo.bv
bv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 146.208-217: «Amen dico uobis: sunt quidam de hic adstantibus qui non gustabunt mortem donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. terrorem apostolorum spe medicari uoluerat promissorum dicens: filius hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis; insuper auctoritate iudicis addita: et reddet unicuique secundum opera sua. poterat apostolorum tacita cogitatio istiusmodi scandalum sustinere: occisionem et mortem nunc dicis esse uenturam; quod autem promittis adfuturum te in gloria patris cum angelorum ministeriis et iudicis potestate, hoc in dies erit et in tempora longa differtur. praeuidens ergo occultorum cognitor quid possint obicere, praesentem timorem praesenti compensat praemio. quid enim dicit? sunt quidam de hic adstantibus qui non gustabunt mortem donec uideant filium hominis uenientem in regno suo, ut qualis uenturus est postea, ob incredulitatem uestram praesenti tempore demonstretur». [FG2013]
marg.| {CMT16d7.12} CHRYSOSTOMUS. 199* {hom.57} − Volens ergo monstrare quid est illa gloria in qua postea venturus est, eis in presenti vita revelavit, sicut possibile erat eos discere, ut neque in Domini morte iam doleant.AU bw
bw <Paral.>  Thomas de Aquino, Summa theologiae, tertia pars, q. 45 a. 2 s.c.: « Sed contra est quod [...] super illud Mt. 16, donec videant filium hominis venientem in regno suo - dicit Chrysostomus - volens monstrare quid est illa gloria in qua postea venturus est, eis in praesenti vita revelavit, sicut possibile erat eos discere, ut neque in domini morte iam doleant ». [MM2021]
199 Chrysostomus] Ieronymus Li446, + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT16d7.13} REMIGIUS. − Quod ergo hic dicitur200, impletum est in tribus discipulis, quibus Dominus transfiguratus in monte, gaudia eterne repromissionis ostendit; qui viderunt eum in regno suo venientem, id est in ea claritate fulgentem, in qua, peracto iudicio, videbitur ab omnibus sanctis.
200 hic dicitur] inv. Li446
marg.| {CMT16d7.14} CHRYSOSTOMUS. 201* {hom.57} − Propter hoc autem non predicit202 nomina eorum qui ascensuri erant in montem, quia reliqui valde concupiscerent sequi, exemplum illius glorie visuri, et graviter tulissent velut despecti.
201 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
202 predicit] precidit Li446
marg.| {CMT16d7.15} GREGORIUS. 203* − Vel regnum Dei, presens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis204 eius usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent et contra huius mundi205 gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus .AV bx
bx ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 32 § 6, p. 284.176-180: «Quo uidelicet exemplo colligitur quod hoc loco regnum Dei praesens Ecclesia uocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore uicturi erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent et contra mundi huius gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec uideant regnum Dei». [FG2013]*
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
203 Gregorius] + in evangelia Ed1953
204 discipulis] discipuli Li446
205 huius mundi] inv. Li446
marg.| {CMT16d7.16} ORIGENES. 206* {tract.2} − Moraliter autem verbum Dei his qui noviter inducuntur ad fidem, formam habet servi; perfectis autem venit in gloria patris sui. Angeli autem illius sunt prophetarum sermones, quos non est possibile ante spiritualiter intelligere nisi cum spiritualiter intellectum fuerit verbum Christi, ut videantur simul apparere in maiestate. Tunc autem dabit unicuique de gloria sua secundum actum eius quia quanto quis melior fuerit in actibus suis, tanto spiritualius intelligit Christum vel prophetas ipsius. Stantes autem ubi stat Iesus, sunt qui fundatas habent apud Iesum anime bases ex quibus qui melius stant dicuntur non gustare mortem, donec videant verbum Dei quod venit in regno suo, videntes eminentiam Dei, quam videre non possunt qui diversis involuti sunt peccatis; quod est mortem gustare, qua peccans anima moritur. Sicut enim vita est et panis vivus qui de celo descendit, sic et inimica eius mors panis est mortuus. Ex istis autem panibus quidam modicum manducant, tantum gustantes; quidam autem abundantius qui enim raro et modicum peccant, tantummodo gustant mortem; qui autem perfectius susceperint spiritualem virtutem, non gustant eam, sed vivo pane semper vescuntur. Quod autem dicit donec videant, non definit tempus, ut postquam transierit illud donec, fiat quod ante non fuerat factum; sed rem que necessaria est, exponit: Qui enim semel videt eum in gloria eius, iam nequaquam gustabit mortem.
206 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT16d7.17} RABANUS. − Sanctos autem mortem gustare testatur, a quibus mors corporis quasi libando gustatur, vita vero anime possidendo tenetur.AW
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 16 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_16)

Notes :