Catena aurea

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 

Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
migravit a Galilea et venit in fines Iudee trans Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 19,2 

Et secute sunt eum
turbe multe
et curavit eos ibi.
Numérotation du verset Mt. 19,3 

Et accesserunt ad eum Pharisei temptantes eum
et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
quacumque ex causa?
Numérotation du verset Mt. 19,4 

Qui respondens ait illis1:
1 illis Rusch ] eis Weber
Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos?
Et dixit:
Numérotation du verset Mt. 19,5 

Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset Mt. 19,6 

Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit
homo non separet.
Numérotation du verset Mt. 19,7 

Dicunt illi:
Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?
Numérotation du verset Mt. 19,8 

Et2 ait illis: Quoniam Moyses
2 et Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
ad duritiam cordis vestri permisit
vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic.
Numérotation du verset Mt. 19,9 

Dico autem vobis quia quicumque dimiserit3 uxorem suam nisi ob fornicationem
3 dimiserit Rusch Weber ] dimisit Li446@
et aliam duxerit mechatur
et qui dimissam duxerit mechatur.
Numérotation du verset Mt. 19,10 

Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis4 cum uxore
4 hominis Li446 Rusch ] homini Li446@ Weber
non expedit nubere.
Numérotation du verset Mt. 19,11 

Qui dixit illis5: Non omnes capiunt
5 illis Rusch] om. Weber, eis Li446@, ei Li446
verbum istud sed quibus datum est.
Numérotation du verset Mt. 19,12 

Sunt enim eunuchi
qui de matris utero sic nati sunt
et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus6
6 facti sunt – ab hominibus Rusch Weber ] inv. Li446@
et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum celorum.
Qui potest capere capiat.
Numérotation du verset Mt. 19,13 

Tunc oblati sunt ei parvuli
ut manus eis imponeret et oraret.
Discipuli autem
increpabant eos.
Numérotation du verset Mt. 19,14 

Iesus vero7 ait illis8: Sinite parvulos
7 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
8 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber |
et nolite eos prohibere9 ad me venire10.
9 eos prohibere Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@ |
10 ad me – venire Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
Talium
est enim11 regnum celorum.
11 est enim Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 19,15 

Et cum imposuisset eis manus abiit inde.
Numérotation du verset Mt. 19,16 

Et ecce unus accedens
ait illi: Magister bone, quid faciam12 ut habeam vitam eternam?
12 faciam Rusch ] boni praem. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 19,17 

Qui dixit ei13: Quid me interrogas de bono?
13 Qui dixit ei Rusch Weber ] om. Li446@ , qui dicit ei Li446
Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi,
serva mandata.
Numérotation du verset Mt. 19,18 

Dicit illi: Que?
Iesus autem dixit: Non homicidium facies,
non adulterabis14, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
14 adulterabis] Cor3 (Ieronymus anti. Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 19,19 

honora patrem tuum15 et matrem16 et diliges proximum tuum
15 tuum Rusch ] om. Li446@ Weber |
16 matrem Rusch Weber ] + tuam Li446@ |
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 19,20 

Dicit ei17 adolescens:
17 ei Rusch ] illi Li446@ Li446 Weber
Omnia hec
custodivi a iuventute mea18. Quid adhuc mihi deest?
18 a...mea Cor3 (Grecus habet) ΩJ Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 19,21 

Ait illi Iesus: Si vis
perfectus esse,
vade et19 vende omnia20
19 et Li446 Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber |
20 omnia ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui Grecus non habent) Weber |
que habes et da pauperibus et habebis
thesaurum
in celo.
Et veni sequere me.
Numérotation du verset Mt. 19,22 

Cum audisset21 adolescens verbum22 abiit tristis.
21 audisset Rusch ] + autem Weber Li446 , autem praem. Li446@ |
22 verbum Rusch Weber ] verba hec Li446@ Li446 |
Erat enim habens
multas possessiones.
Numérotation du verset Mt. 19,23 

Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives
difficile
intrabit in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,24 

Et iterum dico vobis: Facilius est camelum
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,25 

Auditis autem his discipuli mirabantur valde
dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Numérotation du verset Mt. 19,26 

Aspiciens autem Iesus
dixit illis: Apud homines hoc impossibile est,
apud Deum
autem omnia possibilia sunt.
Numérotation du verset Mt. 19,27 

Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia
et
secuti sumus te.
Quid ergo
erit nobis?
Numérotation du verset Mt. 19,28 

Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
in regeneratione
cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue
sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Mt. 19,29 

Et omnis
qui reliquerit23
23 reliquerit Li446@ Li446 Rusch ] reliquit Weber , + omnia Li446@ *
domum vel fratres aut24 sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet
24 aut Rusch Weber] vel Li446@
et vitam eternam possidebit.
Numérotation du verset Mt. 19,30 

Multi autem erunt25 primi
25 erunt Li446 Rusch Weber] eunt Li446@
novissimi
et novissimi primi.

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 1 
marg.| marg. | {CMT19d1.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 1* {hom.63} − Dominus prius Iudeam relinquens propter illorum emulationem, nunc ibidem iam immoratur quia passio in proximo futura erat. Non tamen2 ad Iudeam interim ascendit sed in terminos Iudee.A
Unde dicitur:
1 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
2 tamen] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 19,1 
Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilea.
marg.| {CMT19d1.2} RABANUS. 3 − Hinc*4 ergo incipit narrare que in Iudea fecit, docuit, sive passus est et primo quidem trans Iordanem ad orientem. Deinde etiam5 cis6* Iordanem, quando venit Iericho7*, Bethphage et Hierosolymam8*.B
Unde sequitur:
B ¶Codd. : Li446 Mt366 T46 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
3 Rabanus] Ieronimus T46
4 Hinc] Hic Ed1953
5 etiam] et T46
6 cis Li446 Mt366 ] trans T46 Ed1953
7 Iericho] + et Ed1953
8 Ierosolimam ] Ierusalem Ed1953
Et venit in fines Iudee trans Iordanem.
marg.| {CMT19d1.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Quasi iustus Dominus omnium, qui sic diligit alios servos ut alios non contemnat.C a
a ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 2), PG 56, 799.20-21 : «Hos ergo sermones cum consummasset Jesus, transtulit se de Galilaea in Judaeam, quasi justus Dominus omnium, qui sic diligit alios servos, ut alios non contemnat ». [MM2021]
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT19d1.4} REMIGIUS. − Sciendum est autem quod omnis illa Israelitarum provincia, generaliter Iudea dicebatur, ad comparationem aliarum gentium. verumtamen meridiana eius plaga in qua habitabat tribus Iuda, et tribus beniamin, specialiter dicebatur Iudea, ad distinctionem aliarum regionum, que in ipsa provincia continebantur, id est Samaria, Galilea, decapolis, et relique alie.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,2 
Et secute sunt eum turbe multe.
marg.| {CMT19d1.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Perducebant eum quasi parvuli filii patrem peregre longe proficiscentem. Ipse autem tamquam pater proficiscens9*, pignora caritatis filiis reliquit10 remedia sanitatum.D b
Unde dicitur:11
b ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 2), PG 56, 799.36-40 : «Quasi testimonia salutaris doctrinae ejus, quasi oves pastorem, in manu ipsius genitae et nutritae, sequebantur eum, quasi parvuli filii patrem peregre longe proficiscentem: et quasi pater proficiscens, bona pignora caritatis illis relinquens, peregit debilibus remedia sanitatum. Et sanavit eos. Ibi apparet, quia parati erant populi sequi eum etiam in fines Judaeae: sed ne quis existimet Judaeorum, sicut erant detractores, quod ad commendationem opinionis suae, et ad testimonium virtutum suarum, jactantiae causa, trahat se cum multitudinem infirmorum, ideo sanavit eos ibi, et dimisit eos: maxime cum sufficerent et ipsi ad gloriam, et hominibus ad salutem, testimonia in suo loco nascentia ». [MM2021]
D ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 T46 Ed1953 {MM2021}
9 proficiscens] proficissent T46 , proficiens Ed1953
10 reliquit] reliquis Li446
11 dicitur] sequitur T46
Et curavit eos ibi12*.
12 ibi] om. Ed1953
marg.| {CMT19d1.6} CHRYSOSTOMUS. 13* {hom.63} − Considerandum etiam quod neque doctrine verborum continue Dominus insistit, nec signorum operationi; sed nunc quidem hoc, nunc quidem illud facit ut a signis credibilis appareret in his que dicebat; ex sermonum autem doctrina utilitas que erat in signis ostenderetur.
13 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT19d1.7} ORIGENES. 14* {tract.7} − Sanavit15* autem Dominus turbas trans Iordanem, ubi baptismus dabatur. vere enim omnes a spiritualibus infirmitatibus salvantur etiam in baptismo; et quidem multi sequuntur Christum sicut turbe, tamen non surgentes, ut Mattheus, qui surgens secutus est Dominum.
14 Origenes] + In Mattheum Ed1953
15 Sanavit] Sanabat Ed1953
marg.| {CMT19d1.8} RABANUS. 16 − Curat etiam Galileos in Iudee 17 finibus ut peccata gentium in eam veniam que Iudee parabatur, admitteret.E c
c ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 6 (Mt. 19, 2), CCCM 174, A, p. 507.21 sqq.: « Potuerat quidem aegrotorum turbas non fatigare et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus, sed typica ratio etiam locorum erat explenda priuilegiis, ut peccata gentium in eam ueniam, quae Iudaeae parabatur, admitteret ». [MM2021]
E ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 T46 Ed1953 {MM2021}
16 Rabanus As115 Li446 ² (pr. m. correctorii correxit) T46 Ed1953 ] Crisostomus in omel. Li446 * , Crisostomus Mt366
17 Galileos in Iudee] Iudeos et Galylee T46
marg.| {CMT19d1.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 18* {hom.63} − Curabat siquidem Christus homines, et illis benefaciens, et per eos multis aliis. Horum enim sanatio aliis erat occasio divine cognitionis, sed non Phariseis qui ex signis duriores fiebant
Unde sequitur:
18 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,3 
Et accesserunt ad eum Pharisei temptantes eum et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?
marg.| {CMT19d1.10} HIERONYMUS. 19* − Ut quasi cornuto eum teneant syllogismo20, et quodcumque respondeat, pateat captioni. Si dixerit21 dimittendam uxorem qualibet ex causa, et ducendam aliam pudicitie predicator sibi videbitur22* dicere 23 contraria. Sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam Moysi et Dei facere.F d
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 165.714-720: «Et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque de causa. de Galilea uenerat ad iudeam, idcirco Pharisaeorum scribarum que factio interrogat eum utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuato eum teneant syllogismo et quodcumque responderit captioni pateat; si dixerit dimittendam esse uxorem qualibet ex causa et ducendas alias , pudicitiae praedicator sibi uidebitur docere contraria; sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur et aduersus doctrinam Moysi, ac per Moysen dei, facere. igitur dominus sic responsionem temperat ut decipulam transeat scripturam sanctam adducens in testimonium et naturalem legem primam que dei sententiam secundae opponens quae non uoluntate dei sed peccantium necessitate concessa est». [FG2013]*
19 Hieronymus] + In Matthaeum Ed1953
20 syllogismo] syllogisina Li446 (cacogr.)
21 dixerit] dixerat Li446
22 videbitur] videtur Ed1953
23 dicere Mt366 Ed1953 ] d’re As115 Li446
marg.| {CMT19d1.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 24* − Intuere autem et25* ex modo26 interrogationis malitiam. Dominus enim supra de lege hac disputaverat. Ipsi autem quasi iam nullo dicto interrogant, si licet27* opinantes quod oblitus esset eorum que dixerat.G
24 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
25 et] om. Ed1953
26 modo] + etiam Ed1953
27 si licet] scilicet Ed1953
marg.| {CMT19d1.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Sicut autem si vides28* hominem assidue amicitias medicorum colentem, intelligis quia infirmus est, sic et cum videas virum sive mulierem de dimittendis29 uxoribus aut viris interrogantes, cognosce quia vir ille lascivus est et30* mulier illa meretrix est. Nam in matrimonio castitas delectatur, libido autem quasi vinculo coniugii colligata31* torquetur. Sciebant autem quoniam nullam causam idoneam habebant circa dimittendas uxores, preter solam turpitudinem, et alias atque alias sibi iungebant. Timuerunt autem interrogare ex quibus causis, ne seipsos infra angustias certarum causarum astringerent; sed interrogaverunt si ex omnibus causis licet scientes, quia modum nescit nec infra terminos unius coniugii capit32 libido; sed quanto magis exercetur, magis accenditur.H
H ¶Codd. : Li446 Bar483 Ed1953 {MM2023}
28 vides Li446 ] videas Ed1953
29 dimittendis] dimittens Li446
30 et] om. Ed1953
31 colligata] alligate Ed1953
32 capit] capud praem. Li446
marg.| {CMT19d1.13} ORIGENES. 33* − Temptato autem Domino, nullus discipulorum eius, qui positus est ad docendum, graviter ferat si temptatus34 fuerit a quibusdam tamen35 et temptationibus respondit dogmata36* pietatis. I e
e ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 15, 16 (Mt. 19, 3), GCS 40, 318.30 -319.17: «Ergo accedentium et interrogantium Christum erant quidam temptantes, temptato autem Domino tali, quis discipulorum eius graviter ferat, qui positus est ad docendum, si temptatus fuerit a quibusdam tamen et [om. L] temptatoribus respondit dogmata pietatis».
¶Nota : La leçon temptatoribus (πρειράζουσιν), seule attestée par l’édition critique d’Origène latin, a rapidement été lue temptationibus en raison d’une ambiguïté de l’abréviation paléographique (le tilde indiquant l’abréviation d’un r a été confondu avec le tilde droit qui conduit à lire temptationibus). Il est impossible de savoir à quel moment cette leçon s’est glissée dans les états préparatoires de la Catena, ni, par conséquent, si elle est imputable à Thomas ou à ses collaborateurs. Il est cependant certain que les lecteurs médiévaux de la Catena ont lu temptationibus. La leçon originale n’est réapparue qu’avec Ed1486 [MM2021]
33 Origenes] + In Mattheum Ed1953
34 temptatus] contemptus Md214
35 tamen] cum Ka5 Ed1475C
36 temptationibus Arag2 As115 Cbg132, temptacōibus Dur111 Ka5 Li446 Mt366 Ed1470 Ed1474 Ed1475 Ed1475C Ed1476 Ed1482 ] temptatoribus Ed1486 Ed1493 Ed1570 Ed1571 Ed1953 | respondit] respondet Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1475 Ed1476 Ed1482 Ed1486 Ed1493 Ed1570 Ed1571 Ed1953, responderit Ed1475C | dogmata] dogma As115 Ka5 Li446², doctrina Arag2 Ed1475 Ed1476 Ed1482
marg.| marg. | {CMT19d1.14} HIERONYMUS. − Sic 37 autem responsionem 38 temperat ut discipulam 39* transeat, Scripturam sanctam40 adducens in testimonium et naturalem legem, primamque41 Dei sententiam secunde42 opponens.
Unde sequitur:
37 Sic] sicut T46
38 responsionem] + suam ? Ka5
39 discipulam Li446 Mt366 Ed1570 ] decipulam As115 Bar483 Cbg132 Ka5 Li446 ² (al. m. post. corr.) Md214 Ed1953 , disciplinam Dur111 T46 Ed1470 Ed1474 Ed1475 Ed1475C Ed1476 Ed1482 Ed1486 Ed1493 Ed1571, + eorum Ed1571 Ed1953
40 sanctam] om. Ed1571
41 primamque] primam Ed1571
42 secunde codd. Ed1470 Ed1475C ] secundo Arag2 Ed1474 Ed1475 Ed1476 Ed1482 Ed1486 Ed1493 Ed1571
Numérotation du verset Mt. 19,4 
Qui43 respondens ait eis: Non legistis44 quia qui45 fecit46* ab initio, masculum et feminam fecit eos?47
43 Qui] om. Bar483
44 Non legistis] om. T46
45 quia] om. Cbg132 | qui] quid Ed1475 Ed1476 Ed1482
46 fecit] + hominem Ed1953
47 quia... eos] etc. Ed1571
marg.| Hoc in exordio Genesis scriptum48 est. Dicendo autem masculum et feminam , ostendit secunda vitanda coniugia. Non enim ait ‘masculum et feminas’ quod ex priorum49 repudio querebatur sed50   masculum et feminam ut51 unius coniugii consortia necterentur52. J f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 165.721-724: «Et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque de causa. de Galilea uenerat ad iudeam, idcirco Pharisaeorum scribarum que factio interrogat eum utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuato eum teneant syllogismo et quodcumque responderit captioni pateat; si dixerit dimittendam esse uxorem qualibet ex causa et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi uidebitur docere contraria; sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur et aduersus doctrinam Moysi, ac per Moysen dei, facere. igitur dominus sic responsionem temperat ut decipulam transeat scripturam sanctam adducens in testimonium et naturalem legem primam que dei sententiam secundae opponens quae non uoluntate dei sed peccantium necessitate concessa est. Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? hoc in exordio geneseos scriptum est. dicendo autem masculum et feminam, ostendit secunda uitanda coniugia. non enim ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur, sed masculum et feminam ut unius coniugii consortia necterentur». [FG2013]*
¶Nota : Sur la leçon discipulam et son usage dans le corpus thomasien, voir CLC18d5.3 et la note afférante. [MM2021]
48 scriptum] scriptam Md214
49 priorum] propriorum Arag2
50 masculum et feminas’ quod ex priorum repudio querebatur sed] om. h om. Dur111
51 ut] non T46*
52 necterentur] nectarentur Md214, nectentur As115, nocerentur T46
marg.| {CMT19d1.15} RABANUS. 53* − Salubri autem consilio Dei factum est ut54 portionem sui55 corporis56* vir amplecteretur57* in femina58 nec59 a se putaret60 esse diversum quod de se cognosceret61 fabricatum.K g
g ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 6 (Mt. 19, 4), CCCM 174A, p. 509.53 sqq.: « Omnipotentis Dei actum est aeterno et salubri consilio, ut portionem sui corporis uir amplecteretur in femina nec a se putaret esse diuersum, quod de se cognosceret fabricatum ». [MM2021]
53 Rabanus] Chrysostomus Cbg132
54 ut] et Ed1482
55 sui] om. Md214
56 portionem - sui corporis] inv. Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1475C Ed1476 Ed1482 Ed1493 Ed1953
57 amplecteretur] amplectetur Ed1475C Ed1953, amplectentur T46*
58 femina] fmia praem. Md214
59 nec] ne Ed1475C
60 nec a se putaret] nec a se putaretur praem. Dur111
61 cognosceret] cognoscent Ed1470 Ed1474 , + esse Arag2
marg.| {CMT19d1.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Si ergo ad hoc Deus62* marem63 et feminam ex uno creavit ut sint unum, quare ergo et de cetero vir et mulier non ex uno utero64 nascuntur, sicut volatilia quedam ? Quia Deus masculum quidem et feminam creavit65* propter necessitatem filiorum generandorum. Tamen semper fuit castitatis amator et continentie auctor. Ideo illum typum non servavit in omnibus; ut si quidem vult homo nubere, secundum primam dispositionem creationis humane, intelligat quid est vir et uxor. Si autem noluerit66 nubere, non habet67* necessitatem nubendi propter coniunctionem nativitatis, ne forte videatur per suam continentiam alterum perdere, qui nolebat68 esse continens, sicut Dominus post coniunctum matrimonium iubet ne alter altero nolente69 se separet.L
62 Deus] om. Ed1953
63 marem] matrem Dur111
64 utero] m’io Dur111
65 quidam et feminam creavit As115 Li446 ] et feminam quidem creavit Dur111, quidam creavit et feminam Ed1953
66 noluerit] voluerit Cbg132 Dur111
67 habet] habebit Ed1953
68 nolebat] volebat Cbg132 Dur111
69 nolente] volente Dur111
marg.| {CMT19d1.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 70* {hom.63} − Non solum autem ex modo creationis, sed etiam ex modo legislationis monstravit quoniam unum oportet uni coniungi et numquam rescindi.M
Unde sequitur:71
70 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
71 sequitur] om. Dur111
Et dixit:
Numérotation du verset Mt. 19,5 
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue.
marg.| { CMT19d1.18} HIERONYMUS. − Similiter ait uxori, non uxoribus et expresse subditur :
Et72* erunt duo in carne una.
72 Et] om. Ed1953
marg.| Premium enim est nuptiarum ex duabus73* unam carnem, scilicet prolis fieri.N h
h ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 166.731-736: «Propter hoc dimittit homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. similiter ait: adhaerebit uxori suae, non uxoribus. et erunt duo in carne una. praemium nuptiarum e duabus unam carnem fieri. castitas iuncta spiritui unus efficitur spiritus». [FG2013]*
73 duabus] duobus As115 Cbg132 Dur111 Li446 Ed1953
marg.| {CMT19d1.19} GLOSSA. − Vel in carne una , id est in carnali copula.O i
i ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 19, 5) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 61b interl.], ed. Gloss-e : «In carne una. in carnali copula». [MM2015]*
O ¶Codd. : As115 Cbg132 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2023}
marg.| {CMT19d1.20} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 74[b] Si ergo quia ex viro est uxor et ex una carne sunt ambo, [a] relinquet homo patrem suum et matrem. [c] Maior nunc caritas debet esse inter fratres et sorores quia hi quidem ex eisdem parentibus exeunt, illi autem ex diversis. Sed hoc magnum est nimis75 quia fortior est Dei constitutio quam virtus nature76. Non enim precepta Dei nature77 subiecta sunt sed natura Dei preceptis78 obtemperat. Deinde fratres ex uno nascuntur, ut diversas vias petant, vir autem et uxor ex diversis nascuntur ut in unum conveniant. Ordo etiam nature Dei ordinationem loquitur79*. Quod enim est in arboribus humor, hoc est in hominibus amor. Humor autem de radicibus ascendit in herbam et sursum transmittitur in semen. Ideo parentes quidem diligunt, sed non sic diliguntur a filiis. Homo enim non ad parentes, sed ad procreandos filios transmittit affectum. Et hoc est quod dicitur : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori sue. P j
j ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 5), PG 56, 808.14-17 St-Omer, BM, 90, f. 84va  ; V6254 f. 64va   : «[a] Propter hoc [quod PL] relinquet [relinquit V6254] homo patrem suum [om. Som91] et matrem suam [om. Som91] ⎾et adhaerebit uxori suae [om. V6254] . Propter quid? [b] Quia ex viro est uxor, et ex una carne sunt ambo. [c] Ergo nunc [non Som91] major caritas debet esse inter fratres et sorores, quia isti [iste V6254] quidem [+ conjuges PL] ex (h)isdem [eisdem PL] parentibus exeunt [eunt Som91], illi autem ex diversis. Sed hoc magnum est nimis, quia fortior est Dei constitutio, quam virtus naturae. Non enim praecepta Dei naturae subjecta sunt, sed natura praeceptis obtemperat. Deinde fratres licet ex uno, [+ nascuntur Som91] tamen ideo nascuntur, ut diversas vias petant. Vir autem et uxor licet ex diversis nascantur tamen ideo [om. Som91] nascuntur ut in unum conveniant. Ergo hi, quamvis [+ sunt PL] ex uno, tamen non [om. Som91] ita sunt quasi ex uno [tamen... uno : om. V6254] quia ad hoc creati sunt, ut non sint unum. Illi autem quamvis non sint [sunt PL] ex uno, tamen ita sunt quasi ex uno: quia ad hoc creati sunt, ut sint unum. Vides ergo, quia non seipsum loquitur ordo naturae? Sed ordinationem Dei ex teipso [ipsum V6254] considera. Quod enim est in herbis aut in arboribus humor, hoc est in hominibus amor. Sicut herbae ex humore nascuntur et crescunt, sic homines per amorem [humorem V6254] incipiunt et augentur. Humor quidem de radicibus ascendit [ascendunt V6254] in herbam, de herba autem non revertitur ad radices, sed sursum transmittitur [transmittit V6254] in semen: sic et caritas de parentibus ascendit in filios; de filiis autem non revertitur ad parentes. Ideo parentes quidem filios [om. Som91 V6254] diligunt, sed non sic diliguntur a filiis: quia sicut herba non deorsum, sed sursum ad semen transmittit humorem: sic et homo non ad parentes, sed ad procreandos filios transmittit affectum». [MM2023]
74 Chrysostomus super Mattheum] om. Bar483
75 nimis] mimis As115, munus T47!
76 nature] + marg. ut diversas vias poterant (petant al. m. ) vir autem et uxor ex diversis nascuntur ut in unum conveniant T46
77 Non enim precepta Dei nature] om. hom. As115
78 preceptis] precepta T46
79 loquitur] sequitur Ed1953
marg.| {CMT19d1.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 80* 81* {hom.63} – Vide autem82* sapientiam doctoris. Interrogatus enim si licet, non confestim dixit ‘non licet’ ut non turbarentur. Sed per probationem hoc constituit. Deus enim a principio masculum et feminam fecit, et non simpliciter eos coniunxit, sed matrem iussit dimittere et patrem; et non simpliciter virum mulieri dixit advenire, sed coniungi; ex ipso modo locutionis indivisibilitatem ostendens. Sed et maiorem copulam adiunxit cum dixit :Q
Q ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 {MM2023}
80 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
81 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
82 autem] etiam Ed1953
Et erunt duo in carne una.
marg.| {CMT19d1.22} AUGUSTINUS. Nono super Genesim ad litteram. 83* − Hec tamen verba, cum primi hominis fuisse Scriptura testatur84*, Dominus tamen hic Deum hoc dixisse declarat ut hinc intelligeremus propter extasim que precesserat in Adam, hoc divinitus tamquam prophetam dicere potuisse.R k
k ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 9, § 19, CSEL 28/1, p. 294.12-19 : «relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quae uerba cum primi hominis fuisse scriptura ipsa testetur [ testatur Beda Rabanus Lombardus], dominus tamen in euangelio deum dixisse declarauit; ait enim: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, ut hinc intellegeremus per [ propter P R S C b d, Beda Rabanus Florus] extasin, quae praecesserat in adam, hoc eum diuinitus tamquam prophetam dicere potuisse ». <ex quo>   Beda Venerabilis, In principium Genesis usque ad natiuitatem Isaac etc., (CPL 1344), lib. 1, c. 2, lin. 845 sqq. <ex quo> =   Rabanus Maurus, Commentaria in Genesim, lib. 1, c. 14, PL 107, 486. <ex quo>   Florus Lugdunensis, Expositio in Epistulas beati Pauli ex operibus sancti Augustini (Eph. 5, 31-32), n° 111 (De Gn. ad litt.), CCCM 220B, ed. P. I. Fransen, L. De Coninck, B. Coppieters 't Wallant et R. Demeulenaere 2011, p. 425. <ex quo> diff.   Petrus Lombardus, Glossa magna (Eph. 5, 29), ed. Morard, Sacra Pagina (PL 192, 216A-B) : «Augustinus. Contra Manicheum : Dormienti Ade fit Eva de latere, mortuo Christo lancea percutitur latus ut profluant sacramenta quibus formetur Ecclesia. Reliquit ergo, Christus Patrem, quia non in eadem dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem. Augustinus. Super Genesim : « Et sciendum quia hec verba primi hominis fuisse scriptura Genesis testatur. Christus vero in Evangelio Dei esse verba declarat dicens :"Num legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit {f. 52va} eos ? Et dixit : Propter hoc relinquet homo" etc. Ut scias per {Augustinus : propter} extasim soporis que precessit in Adam, in qua angelice curie interfuit, ingressum in sanctuarium Dei ut intelligeret in novissima, hoc eum divinitus tamquam prophetam dicere potuisse». [MM2023]
R ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 {MM2023}
83 .IX.] om. Ed1953
84 testatur] testetur Ed1953
marg.| {CMT19d1.23} REMIGIUS. − Mysterium enim hoc esse Apostolus dicit in Christo et Ecclesia; Dominus enim Iesus Christus quasi patrem deseruit cum de celis ad terram descendit, et matrem deseruit, id est synagogam, propter infidelitatem; et adhesit uxori sue, sancte scilicet Ecclesie; et sunt duo in carne una, id est Christus et Ecclesia in uno corpore.
marg.| {CMT19d1.24} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 85* {hom.63} − Postquam vero veteris legis et verba et facta induxit, cum potestate iam et ipse interpretatur et legem inducit dicens:
85 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,6 
Itaque iam non sunt duo sed una caro.
marg.| Sicut enim qui spiritualiter se diligunt, una anima esse dicuntur, dicente Scriptura omnium credentium erat cor unum et anima una, sic vir et uxor qui carnaliter se diligunt, una caro esse dicuntur. Quemadmodum igitur carnem incidere est sordidum, ita et mulierem dividere est iniquum.
marg.| {CMT19d1.25} AUGUSTINUS. Quarto decimo de civitate Dei. 86* − Unum etiam dicuntur vel propter coniunctionem vel propter originem femine, que de masculi latere creata est.S l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 14, c. 22, CCSL 48, p. 444.31-32: «Certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est». [FG2017]*
S ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
86 .XIV.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d1.26} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 87* {hom.63} − Ulterius autem et Deus induxit, dicens:
87 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet,
marg.| demonstrans, quod et preter naturam et preter legem est uxorem dimittere preter naturam quidem, quia una caro dividitur; preter legem autem, quoniam Deo copulante et iubente non dividi, uxor dimittitur.
marg.| {CMT19d1.27} HIERONYMUS. − Deus enim coniunxit, unam faciendo carnem viri et femine hanc ergo homo non potest separare sed solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secunde uxoris prima dimittitur Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei sic habemus uxores quasi non habentes.m
m ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 166.737-743: «Quod ergo deus coniunxit homo non separet. deus coniunxit unam faciendo carnem uiri et feminae, hanc homo non potest separare nisi forsitan solus deus. homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus; deus separat qui et coniunxerat, quando ex consensu propter seruitutem dei, eo quod tempus in arto sit, sic habemus uxores quasi non habentes». [FG2013]
marg.| {CMT19d1.28} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Ecce Iudei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere cum dimitterentn. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Deum fecisse et coniunxisse masculum et feminamo, quod manichei negando damnantur, Christi evangelio resistentes.p
n Cf. Mt. 19, 8.
o Cf. Gn. 1, 27.
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 29, CSEL 25, p. 532.12-18: «Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Ecce iudaei ex libris Moysi conuincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum uoluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic ipso Christo adtestante cognoscimus Deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod manichaei negando damnantur non iam Moyseos libro, sed Christi evangelio resistentes». [FG2013]
marg.| {CMT19d1.29} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Gravis est autem fornicariis interpretatio castitatis; sed contra rationem respondere non possunt; veritati tamen credere non acquiescunt. Conferunt ergo se ad patrocinium Moysi; sicut homines malam causam habentes confugiunt ad potentes viros, ut si per iustitiam non possunt, vincant per personam.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,7 
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?
marg.| {CMT19d1.30} HIERONYMUS. − Aperiunt calumniam quam paraverant licet Dominus non propriam sententiam protulerit, sed veteris historie et mandatorum Dei fuerit recordatus.q
q ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 166.744-748: «Dicunt illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? Aperiunt calumniam quam parauerant. Et certe Dominus non propriam sententiam protulerat sed ueteris historiae et mandatorum fuerat recordatus Dei». [FG2013]*
marg.| {CMT19d1.31} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 88* {hom.63} − Si autem Dominus alienus esset a veteri testamento, non decertasset pro Moyse, neque que sua sunt monstrasset veteribus convenire. Sed ineffabilis Christi sapientia et pro his excusando respondit.
Unde sequitur:
88 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,8 
Et ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras.
marg.| In quo liberat Moysen ab accusatione, et totum in illorum caput convertit.
marg.| {CMT19d1.32} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [b] Quanta enim erat duritia, que nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? [a] Porro qua calliditate reprehendunt Manichei Moysen, tamquam89 coniugia dirimentem per libellum repudii, et laudant Christum tamquam eiusmodi90* vinculum confirmantem cum secundum suam sacrilegam sententiam91*, Moysen laudare debuerint separantem quod coniunxerat diabolus et Christum vituperare diaboli ligamenta92 solidantem.T r
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 29, CSEL 25, p. 532.16-533.10: «[a] simul et illud hic ipso christo adtestante cognoscimus deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod manichaei negando damnantur non iam moyseos libro, sed christi euangelio resistentes. Porro autem, si quod ipsi opinantur et praedicant, uerum est diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam, qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii et laudat Christum tamquam illud eiusmodi uinculum confirmantem ex praecepto evangelii, cum utique secundum suam stultam sacrilegam que sententiam Moysen laudare debuerit separantem, quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum uituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Iam illud quomodo aperit magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione uiolanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. hoc est, quod paulo ante exposuimus. [b] Quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuetur , solui et flecti posset ad recipiendam uel reuocandam coniugii caritatem?». [FG2013]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMC10d1.7 [MM2022]
T ¶Codd. : Bo1655 Li446 Ed1953 {MM2022}
89 Abhinc iterum adest Bo1655.
90 eiusmodi] eius Bo1655 Ed1953
91 sententiam] scientiam Ed1953
92 ligamenta] ligamina Bo1655
marg.| {CMT19d1.33} CHRYSOSTOMUS. 93* {hom.63} − Denique quia grave erat quod dictum erat, statim reducit sermonem ad antiquam legem, dicens:
93 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Ab initio autem non fuit sic.
marg.| {CMT19d1.34} HIERONYMUS. − Quod dicit, huiusmodi est. Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? non ita sentiendum est; sed Moyses cum videret propter desiderium coniugum secundarum, que illis ditiores vel iuniores vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere dissidium, quam odia et homicidia perseverare. Simulque considera, quod non dixit propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses; ut, iuxta Apostolum, consilium esset hominis, non imperium Dei.s
s ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 166.749-167.760: «Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit sic. quod dicit istiusmodi est: numquid potest deus sibi esse contrarius ut aliud ante iusserit et sententiam suam nouo frangat imperio? non ita sentiendum est, sed Moyses cum uideret propter desiderium secundarum coniugum quae uel ditiores uel iuniores uel pulchriores essent, primas uxores interfici aut malam uitam ducere, maluit indulgere discordiam quam odia et homicidia perseuerare. simul que considera quod non dixit: propter duritiam cordis uestri permisit uobis deus, sed Moyses, ut iuxta apostolum consilium sit hominis, non imperium dei». [FG2013]
marg.| {CMT19d1.35} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Propterea bene dixit, quod Moyses hoc permisit, non precepit. Quod enim precipimus, semper volumus; quod autem permittimus, nolentes indulgemus; quia malam voluntatem hominum ad plenum prohibere non possumus. Permisit ergo vobis facere mala, ne faceretis peiora; ergo hoc vobis permittendo, non vobis Dei iustitiam demonstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi ut quasi secundum legem agentibus vobis, peccatum vestrum non videatur esse peccatum.
Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT19d2.1} CHRYSOSTOMUS. 94* {hom.63} − Quia os illorum95 oppilaverat, iam cum auctoritate legis96 inducit, dicens:
94 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
95 illorum] eorum Li446
96 legis] legem Li446
Numérotation du verset Mt. 19,9 
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur.U
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT19d2.2} ORIGENES. 97* {tract.7} − Forte autem dicet aliquis, quoniam Iesus dicens quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, permisit uxorem dimittere, quemadmodum Moyses quem retulit propter duritiam cordis Iudeorum hoc precepisse. Sed ad hoc respondendum, quoniam, si secundum legem adultera lapidatur, non secundum hoc intelligitur res turpis, propter quam Moyses permittit libellum repudii; nec enim in causa adulterii oportebat libellum dare repudii. Sed forsitan Moyses omnem culpam mulieris turpem rem appellavit; que si inventa fuerit in uxore, scribitur ei libellus repudii. Querendum est autem si propter solam causam fornicationis dimittere iubet uxorem, quid est si mulier non fuerit fornicata, sed aliud quid gravius fecerit puta venefica inveniatur, aut interfectrix filiorum sed Dominus exponens rem, alibi dixitt« qui dimiserit, excepta causa fornicationis, facit eam mechari”, dans ei occasionem secundarum nuptiarum.
t Mt. 5, 32.
97 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d2.3} HIERONYMUS. − Sola ergo fornicatio est que uxoris vincit affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub maledictione faciat, dicente Scripturau: « Qui adulteram tenet, stultus et impius est ».v
u Prv. 18, 22.
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 167.764-767: «Dico autem uobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur; et qui dimissam duxerit moechatur. sola fornicatio est quae uxoris uincat affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diuiserit et se fornicatione separauerit a marito, non debet teneri ne uirum quoque sub maledicto faciat dicente scriptura: qui adulteram tenet stultus et impius est». [FG2013]
marg.| { CMT19d2.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sicut enim crudelis est et iniquus |pecia 37| 98 qui castam dimittit, sic fatuus et iniquus qui99 retinet meretricem. Nam patronus turpitudinis est qui crimen celat uxoris.V w
w ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 9), PG 56, 802.14-17 : «Sicut autem crudelis est et iniquus, qui castam dimittit: sic fatuus est et iniustus, qui retinet meretricem. Nam patronus turpitudinis eius est qui crimen celat uxoris». [MM2021]
V ¶Codd. : Ber111 Cbg132 Gz378 Li446 Ed1953 {MM2021}
98 iniquus] + °fi.xxxvii. <pecia> Cbg132 , + pecia 38 Gz378 , mutatio penae ab Sic fatuus Li446
99 iniquus qui] iniqui Ber111
marg.| {CMT19d2.5} AUGUSTINUS. De adulterinis coniugiis. {2,9} − Non tamen erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio100 coniugii, ubi per claves regni celorum non dubitatur fieri remissio peccatorum non ut post viri divortium adultera revocetur sed ut post Christi consortium adultera non vocetur.W
W ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
100 reconciliatio] recontiatio Li446
marg.| {CMT19d2.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Omnis autem res per quas causas nascitur, per ipsas absolvitur101*. Matrimonium autem non facit coitus, sed voluntas et ideo non solvit illud102 separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene103* dimittit. Et ideo Dominus non dicit ‘qui dimittit, mechatur’ sed qui alteram ducit. X x
x ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 9), PG 56, 802.5-14 : «Omnis res, per quas causas nascitur, per ipsas absolvitur . Matrimonium enim non facit coitus, sed voluntas: et ideo illud non solvit separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit.Non ergo qui dimittit [‎= fam. 2 (sous-groupe italien): om. hom. fam. 2 (sous groupes 2 et 3 français)‎] moechatur sed qui alteram ducit . Sicut autem crudelis est et iniquus, qui castam dimittit: sic fatuus est et iniustus, qui retinet meretricem». [MM2021]
X ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
101 absolvitur] solvitur Ed1953
102 solvit illud] inv. Li446
103 plene] plane Ed1953
marg.| {CMT19d2.7} RABANUS. − Una ergo solummodo carnalis est104 causa, id est fornicatio; una spiritualis, hoc est timor Dei, ut uxor dimittatur. Nulla autem causa est ut, vivente ea que relicta est, alia ducatur.Y
Y ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
104 est] in Li446 *
marg.| {CMT19d2.8} HIERONYMUS. − Poterat autem accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti uxori, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret. Ideo sic priorem dimittere iubetur uxorem ut secundam, prima vivente, non habeat. Nec non quia poterat evenire ut, iuxta eamdem legem, uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela precipitur ne secundum accipiat virum et quia meretrix, et que semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo non nubere precipitur viro. Quod si talem duxerit, sub adulterii crimine sit.y
Unde sequitur:
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 167.769-780: «Dico autem uobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur; et qui dimissam duxerit moechatur. sola fornicatio est quae uxoris uincat affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diuiserit et se fornicatione separauerit a marito, non debet teneri ne uirum quoque sub maledicto faciat dicente scriptura: qui adulteram tenet stultus et impius est. ubicumque est igitur fornicatio et fornicationis suspicio libere uxor dimittitur. et quia poterat accedere ut aliquis calumniam faceret innocenti et ob secundam copulam nuptiarum ueteri crimen impingeret, sic priorem iubetur dimittere uxorem ut secundam prima uiuente non habeat. quod enim dicit tale est: si non propter libidinem sed propter iniuriam dimittis uxorem, quare expertus infelices priores nuptias nouarum te inmittis periculo? nec non quia poterat euenire ut iuxta eamdem legem uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat uirum. et quia meretrix et quae semel fuerat adultera obprobrium non timebat, secundo praecipitur uiro quod si talem duxerit sub adulterii crimine sit». [FG2013]
Et qui dimissam duxerit, mechatur.
marg.| {CMT19d2.9} GLOSSA. {ordin} − Accipientem terret quia adultera non timet opprobrium.Z
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 3 
marg.| marg. | {CMT19d3.1} HIERONYMUS. − Grave pondus uxor est, si excepta causa fornicationis, eam dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, tenenda erit? Videntes ergo apostoli grave uxorum iugum, proferunt motum animi sui.AA z
Unde dicitur:
z ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 167.781-790: «Dicunt ei discipuli: si ita est causa homini cum uxore, non expedit nubere. graue pondus uxorum est, si excepta causa fornicationis eas dimittere non licet. quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxoriosa, si gulosa, si uaga, si iurgatrix et maledica, tenenda erit istiusmodi? uolumus nolumus sustinenda. cum enim essemus liberi uoluntate nos subiecimus seruituti. uidentes ergo apostoli graue uxorum iugum proferunt motum animi sui et dicunt: si ita est causa homini cum uxore, non expedit nubere». [FG2013]
AA ¶Codd. : Li446 (170va) Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 19,10 
Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
marg.| {CMT19d3.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 105* {hom.63} − Levius enim est contra concupiscentiam preliari et contra seipsum quam ad mulierem malam.AB
AB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
105 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT19d3.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Non autem dixit Dominus, quia expedit sed magis consensit quod non expedit; sed infirmitatem carnis consideravit.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,11 
Qui dixit eis: Non omnes capiunt verbum istud,
id est non omnes hoc possunt.AC
marg.| {CMT19d3.4} HIERONYMUS. − Nemo autem putet sub hoc verbo quod addit sed quibus datum est, vel fatum vel fortunam introduci quod hi sunt virgines quos ad hoc casus adduxit. Sed his datum est a Deo qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt.aa
aa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 168.791-797: «Qui dixit: non omnes capiunt uerbum istud sed quibus datum est. nemo putet sub hoc uerbo uel fatum uel fortunam introduci quod hi sint uirgines quibus a Deo datum sit aut quos quidam ad hoc casus adduxerit, sed his datum est qui petierunt, qui uoluerunt, qui ut acciperent laborauerunt. omni enim petenti dabitur et quaerens inueniet et pulsanti aperietur». [FG2013]
marg.| {CMT19d3.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Ideo ergo non omnes capere possunt, quia non omnes volunt. Palma proposita est qui concupiscit gloriam, non cogitet de labore. Nemo vinceret, si omnes periculum timerent. Ex eo ergo quod quidam a proposito continentie cadunt, non debemus circa virtutem castitatis fieri pigriores; sicut et qui in pugna cadunt non exanimant ceteros. Quod ergo dicit quibus datum est , illud ostendit, quia nisi auxilium gratie acciperemus, nihil nobis valeret. Hoc autem auxilium gratie volentibus non denegatur. Dicit enim Dominusab: « Petite et accipietis106 ».
ab Mt. 7, 7.
106 accipietis] invenietis Li446
marg.| {CMT19d3.6} CHRYSOSTOMUS. 107* {hom.63} − Deinde possibile hoc esse ostendens, ait:
107 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,12 
Sunt enim eunuchi.
marg.| Quasi dicat: Excogita si ab aliis excisus esses, quid utique faceres voluptate quidem privatus esses, mercedem autem non haberes.
marg.| {CMT19d3.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Sicut enim peccatum opus sine voluntate non facit, ita et iustitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit. Illa est ergo gloriosa continentia, non illa quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam complectitur voluntas sancti propositi.
marg.| {CMT19d3.8} HIERONYMUS. − Triplex ergo genus eunuchorum posuit; quorum duo sunt carnales, et tertii spirituales. Alii enim sunt qui de utero matris sic nascuntur ; alii quos vel captivitas facit, vel delicie matronales; tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum celorum, et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt. Istis promittitur premium; superioribus autem, quibus necessitas castimonia est, non voluntas, nihil omnino debetur.ac
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 168.801-809: «Sunt enim eunuchi qui de utero matris sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, etsunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. triplex genus est eunuchorum, duorum carnalium et tertii spiritalis. alii sunt qui de matris utero sic nascuntur, alii uel quos captiuitas facit uel deliciae matronales. tertii sunt qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum et qui cum possint esse uiri, propter christum eunuchi fiunt. istis promittitur praemium, superioribus autem quibus castimoniae necessitas non uoluntas est, nihil omnino debetur». [FG2013]
marg.| {CMT19d3.9} HILARIUS. 108* {c.19} − In uno enim eorum109 posuit naturam, scilicet in eo qui nascitur; in altero necessitatem, scilicet in eo qui factus est; in tertio voluntatem, qui scilicet spe regni celestis talis esse decrevit.
108 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
109 eorum] horum Li446
marg.| {CMT19d3.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Quod autem aliqui sic nascuntur, hac ratione fit sicut et nascuntur sex digitos habentes aut quatuor. Si enim Deus sicut ab initio constituit unamquamque naturam, sic dimitteret illam immutabiliter semper in suo ordine permanere, in oblivionem deduceretur coram hominibus operatio Dei. Ideo ergo interdum natura rerum convertitur contra suam naturam, ut semper Deus nature opifex in memoriam reducatur.
marg.| {CMT19d3.11} HIERONYMUS. − Possumus et aliter dicere eunuchi sunt ex matris utero qui frigidiores nature sunt, nec libidinem appetentes, et alii qui ab hominibus fiunt, quos aut Pharisei faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas, vel persuasione heretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem. Sed nullus eorum consequitur regnum celorum, nisi qui se propter Christum castraverit.
Unde sequitur:
Qui potest capere, capiat,
marg.| ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitie implere precepta. Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens; sed considerande sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Que hortantis Domini vox est, et milites suos ad pudicitie premium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet, et superet ac triumphet.ad
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 168.808-822: «Sunt enim eunuchi qui de utero matris sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, etsunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. triplex genus est eunuchorum, duorum carnalium et tertii spiritalis. alii sunt qui de matris utero sic nascuntur, alii uel quos captiuitas facit uel deliciae matronales. tertii sunt qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum et qui cum possint esse uiri, propter christum eunuchi fiunt. istis promittitur praemium, superioribus autem quibus castimoniae necessitas non uoluntas est, nihil omnino debetur. possumus et aliter dicere: eunuchi sunt ex matris utero qui frigidioris naturae sunt nec libidinem adpetentes, et alii qui ab hominibus fiunt quos aut philosophi faciunt aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas uel persuasione heretica simulant castitatem ut mentiantur religionis ueritatem. sed nullus eorum consequitur regna caelorum nisi qui se propter christum castrauerit. unde infert: qui potest capere capiat, ut unusquisque consideret uires suas utrum possit uirginalia et pudicitiae implere praecepta. per se enim castitas blanda est et quemlibet ad se alliciens. sed considerandae uires sunt ut qui potest capere capiat. quasi hortantis uox domini est et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis: qui potest capere capiat, qui potest pugnare pugnet, superet ac triumphet». [FG2013]
marg.| {CMT19d3.12} CHRYSOSTOMUS.In homiliario 110* {hom.63} − Cum autem dicit qui se castraverunt , non membrorum dicit abscissionem sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictioni enim est obnoxius qui membrum abscindit etenim que homicidarum sunt talis presumit; et manicheis, qui detrahunt creaturis, tribuit occasionem, et eadem cum gentibus membra detruncantibus inique agit; abscindere enim membra demoniace temptationis est. Cum his autem que dicta sunt neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, et precipue a proposito incontinenti, et mente negligente; et si ipsa sobria fuerit, naturalium motuum nullum est nocumentum; nec ita abscissio membri comprimit temptationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis frenum.
110 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT19d4.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 111[b] Dominus de castitate sermonem fecerat. Audientes autem quidam obtulerunt ei infantes castitate mundissimos. Putabant enim quia Dominus corpore mundos tantum laudaret.
[a] Et hoc est quod dicitur:
111 Super Mattheum] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 19,13 
Tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis imponeret et oraret.AD ae
ae ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 12), St-Omer, BM, 10, f. 86vb ; Vat. lat. 6254, f. 66ra  ; PG 56, 804.42-48 : «[a] Tunc oblati sunt ei pueri, ut manus eis [om. Som] imponeret et oraret. [b]   Tunc [+ scilicet PG] quando Dominus de castitate faciebat sermonem, et beatos pronuntiabat eunuchos. De gloria enim continentie Domino referente atque dicente, Sunt qui se eunuchisant propter regnum celorum: audientes quidam obtulerunt ei infantes, pueros [puertos de V6254] castitate mundissimos. Putabant enim quia Dominus corpore mundos tantum laudaret, non et voluntate [-tem V6254] nescientes quia Dominus non illos beatificavit eunuchos, quos pueritie necessitas facit castos, sed continentie virtus ». [MM2021]
AD ¶Codd. : Li446 (171rb) Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT19d4.2} ORIGENES.112* {tract.7} − Iam enim ex precedentibus virtutibus eius experti erant quoniam per impositionem manuum eius, et orationem repelluntur mala. Offerunt ergo ei pueros, considerantes quoniam impossibile est ut postquam per tactum Dominus dederit eis divinam virtutem, ruina aut demonium aliquod tangere eos possit.
112 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d4.3} REMIGIUS. − Consuetudo etiam fuit apud veteres ut parvuli offerrentur senioribus, quatenus eorum manu vel ore benedicerentur; et iuxta hanc consuetudinem parvuli oblati sunt Domino.AE
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT19d4.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [b] Caro autem, quia non delectatur in bonum113*, facile obliviscitur bonum. Malum autem quod audierit, retinet semper. Ante modicum autem114*, Christus, accipiens puerumaf, dixitag: “Nisi facti fueritis sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum celorum”. Et ecce statim obliti discipuli puerilis innocentie, vetabant pueros ad Christum quasi indignos accedere.AF ah
[a] Unde sequitur:
af Mt. 18, 3.
ag Cf. Mt. 18, 3.
ah ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 32 (Mt. 19, 13), St-Omer, BM, 10, f. 86vb ; Vat. lat. 6254, f. 66ra  ; PG 56, 804.51-60 : «[a] Discipuli autem vetabant eos. [b] O caro, amica rerum malarum [+ et non amica rerum bonarum PG] Quia non delectatur in bono, ideo facile obliviscitur bonum: malum autem quicquid audierit, quasi naturaliter in corde suo plantatum, sic retinet semper. Nam numquam potest aliquis oblivisci quod diligit, nec retinere quod odit. Ante enim modicum Christus accipiens puerum dixerat: Nisi facti fueritis sicut [+ puer PG] iste, non intrabitis in regnum caelorum. Et ecce statim obliti discipuli puerilis innocentiae, vetabant ad Christum pueros [om. V6254] quasi indignos accedere, ad quorum similitudinem ipsi fuerant invitati ». [MM2021]
AF ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
113 bonum] bono Ed1953
114 autem] + tempus Ed1953
Discipuli autem increpabant eos.
marg.| {CMT19d4.5} HIERONYMUS. − Non quo115* nollent116 eis salvatoris et manu et voce benedici; sed quod nondum habentes plenissimam fidem, putarent eum, in similitudinem aliorum hominum, offerentium importunitatem117* lassari.AG ai
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 169.823-827: «Tunc oblati sunt ei paruuli ut manus eis inponeret et oraret, discipuli autem et increpabant eos. non quo nollent eis saluatoris et manu et uoce benedici, sed quo necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentium importunitate lassari». [FG2013]*
AG ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
115 quo] quia Ed1953
116 nollent] vellent Mt366
117 importunitatem] importunitate Ed1953
marg.| {CMT19d4.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 118* {hom.63} − Vel discipuli expellebant pueros, causa dignitatis Christi. Dominus autem docens eos moderata sapere et tumorem conculcare mundanum, accepit parvulos, et in ulnis tenuit eos et talibus regnum celorum promittit
Unde sequitur:
118 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,14 
Iesus autem ait eis: Sinite parvulos et nolite prohibere eos ad me venire talium est enim regnum celorum.
marg.| {CMT19d4.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Quis enim mereatur appropinquare Christo, si repellitur ab eo simplex infantia ideo dixit nolite prohibere eos. Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis, antequam culpam videatis?
marg.| {CMT19d4.8} HIERONYMUS. − Signanter autem dixit : Talium est regnum celorum, non istorum, ut ostenderet, non etatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem premium repromitti.AH aj
Sequitur:
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 169.829-832 : «Dimittite paruulos et nolite eos prohibere ad me uenire; talium est enim regnum caelorum. significanter dixit talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare sed mores, et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti, apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: fratres, nolite pueri effici sensibus sed malitia paruuli estote; sensu autem ut perfecti sitis». [FG2013]*
<ex quo>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 18, CCSL 120, lin. 1202 sqq. : «Significanter dixit talium non istorum ut ostenderet non aetatem regnare sed mores et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti apostolo quoque in eamdem sententiam congruente, fratres nolite pueri fieri sensibus sed malitia paruuli estote, sensu autem ut perfecti sitis ». ut laud.
<Paral. Thomae de Aquino> CLC18d3.4
<ex quo> (differt) Glossa ordinaria (Mt. 19, 14) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 62b marg.] ed. Gloss-e  : « TALIUM. Nam quales sunt modo, meum quidem est quod honorate, quales post futuri sunt ipsorum est, quod miseremini. Non ait: ‘istorum’, sed: ‘talium’, ut ostendat non etatem regnare sed mores, et bis qui similem habent innocentiam et simplicitatem premium promittit ». [MM2022]
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Mt. 19,15 
Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
marg.| {CMT19d4.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.32} − Presens locus instruit omnes parentes, ut filios suos sacerdotibus offerant; non enim sacerdos manus imponit, sed Christus, in cuius nomine manus imponitur. Si enim qui escas suas per orationem offert Deo, sanctificatas eas manducat sanctificatur enim per verbum Dei et orationem, ut Apostolus dicit, quanto magis pueros offerri Deo et sanctificari necesse est causa autem sanctificandarum escarum hec est, quoniam totus mundus in maligno positus est; unde et res corporales que sunt magna pars mundi, in maligno posite sunt. Consequenter infantes quando nascuntur, et ipsi quantum ad carnem in maligno positi sunt.
marg.| {CMT19d4.10} ORIGENES. 119* {tract.7} − Pueros autem mystice dicimus qui in Christo adhuc carnales sunt, et lacte opus habentes. qui autem profitentur verbi doctrinam, simpliciores quidem, et quasi puerilem sermonem habentes quo nutriuntur, adhuc novitii sunt, qui offerunt salvatori pueros et infantes. Qui autem videntur esse perfectiores, et ideo sunt discipuli Iesu, priusquam discant rationem iustitie de pueris, reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam pueros et infantes, id est minus adhuc eruditos, offerunt Christo. Dominus autem hortans discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur, dicit talium est enim regnum celorum. Nam et ipse, cum in forma Dei esset, factus est puer. Hec ergo debemus attendere, ne estimatione sapientie excellentioris et profectus spiritualioris, contemnamus quasi magni pusillos Ecclesie, prohibentes pueros venire ad Iesum. Quoniam autem pueri non omnia que dicuntur, sequi possunt, imposuit eis manum Iesus, et virtutem relinquens in eis per tactum, abiit ab eis, quasi non potentibus sequi Christum, sicut ceteri discipuli eius perfecti.
119 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d4.11} REMIGIUS. − Manibus etiam impositis benedixit pueris, significans quia120* humiles spiritu digni sunt 121* eius gratia et benedictione.AI
AI ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
120 quia] quod Ed1953
121 digni sunt] inv. Ed1953
marg.| {CMT19d4.12} GLOSSA. {ordin} − Imposuit etiam eis manus ut, viris continentibus122*, gratiam sui auxilii conferendam significaret.AJ
122 ut – viris continentibus] inv. Ed1953
marg.| {CMT19d4.13} HILARIUS. 123* {c.19} − Infantes etiam gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. verum ex affectu primo salvandi Israel, a discipulis inhibentur accedere, quos Dominus ait non oportere prohiberi. Munus enim spiritus sancti per impositionem manus, et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.
123 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT19d5.1} RABANUS. − Audierat forsan homo iste a Domino, tantum eos qui volunt parvulis similes esse, dignos introitu regni celestis; et ideo certior cupiens esse, non per parabolas, sed aperte postulat exponi, quibus meritis vitam eternam consequi possit.AK
Et ideo dicitur:
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 19,16 
Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam eternam?
marg.| {CMT19d5.2} HIERONYMUS. − Iste qui interrogat, et adolescens et dives erat et superbus, et non voto discentis sed temptantis interrogat. Quod ex eo probare possumus quod dicente sibi Domino si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat, que sunt illa mandata; quasi non et ipse legere, aut Dominus posset eidem hec iubere contraria.ak
ak ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 169.837-170.858: «Ecce unus accedens ait illi: magister bone, quid boni faciam ut habeam uitam aeternam? iste qui interrogat quomodo uitam consequatur aeternam, et adulescens et diues est et superbus et, iuxta alium evangelistam, non uoto discentis sed temptantis interrogat. quid me interrogas de bono? unus est bonus deus. quia magistrum uocauerat bonum et non Deum uel dei filium confessus erat, discit quamuis sanctum hominem comparatione dei non esse bonum, de quo dicitur: confitemini domino quoniam bonus. ne quis autem putet in eo quod bonus deus dicitur excludi a bonitate filium dei, legamus in alio loco: pastor bonus ponit animam pro ouibus suis; et in propheta spiritum bonum terram que bonam. igitur et saluator non bonitatis testimonium renuit sed magistri absque Deo exclusit errorem. si uis ad uitam ingredi, serua mandata. dicit illi: quae? iesus autem dixit: non homicidium facies, non adulterabis, et reliqua, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. adulescentem istum temptatorem esse et ex eo probare possumus quod dicente sibi domino: si uis ad uitam uenire, serua mandata, rursum fraudulenter interrogat quae sint illa mandata, quasi non ipse legerit aut dominus possit Deo iubere contraria». [FG2013]
marg.| {CMT19d5.3} CHRYSOSTOMUS.In homiliario 124* − Ego autem avarumal quidem eum et pecuniarum amatorem nequaquam recuso dicere quia et Christus talem eum esse redarguit. Simulatorem autem nequaquam, quia non est securum de incertis iudicare et maxime accusando. Marcus autem hanc suspicionem destruit. Dicit enim quod ‘’occurrens et genuflectens rogabat eum’’am et"quoniam inspiciens eum, Iesus amavit eum”an. Si etiam eum 125 temptans accessisset, demonstrasset nobis hoc evangelista, sicut in aliis facit . Si autem et ipse siluisset, Christus eum non permisisset latere sed redarguisset manifeste aut occulte insinuasset. Hoc autem non facit. AL ao
Sequitur enim:
al Cf. v. g. Alexander Halensis , ‎Glossa in quattuor libros Sententiarum, lib. 2, d. 3, n° 22, p. 36.7:‎ « Avaritia, quae graece philargyria dicitur, non in solo argento consistit ». ‎
am Cf. Mc. 10, 17.
an Cf. Mc. 10, 21.
ao ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 63, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 203ra  ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 239vb , 240ra: «Ego autem philargirum quidem eum et pecuniarum amatorem nequaquam recusarem dicere. Quia et Christus talem eum existentem redarguit. Simulatorem autem [+ eum Fi] nequaquam quia neque securum quid est de incertis audere, et maxime in accusationibus et Marcus destruxit hanc suspicionem. Et enim ait quoniam occurrens et genuflectens rogabat eum. Et quoniam inspiciens eum Iesus amavit eum. [...] Quid enim faciens vitam eternam hereditabo ? Ita paratus erat ad operationem eorum que dicenda erant. Si autem temptans accessisset demonstrasset utique nobis et hoc evangelista. Sicut et in aliis ait ut in legis doctore. Si autem et ipse siluisset Christus eum non utique permisisset latere sed redarguisset manifeste vel enigmatice insinuasset ut non videretur decepisse et latere et ita nocere. Si temptans accessisset non utique abisset tristatus in his que audivit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt. hom. 63 (64) (Mt. 19, 16) § 1, PG 58, 603.18-26 , 604.29-33: « Τινὲς μὲν διαβάλλουσι τὸν νεανίσκον τοῦτον, ὡς ὕπουλόν τινα καὶ πονηρὸν, καὶ μετὰ πείρας τῷ Ἰησοῦ προσελθόντα· ἐγὼ δὲ φιλάργυρον μὲν αὐτὸν καὶ χρημάτων ἐλάττονα οὐκ ἂν παραιτησαίμην εἰπεῖν, ἐπειδὴ καὶ ὁ Χριστὸς τοιοῦτον αὐτὸν ἤλεγξεν ὄντα· ὕπουλον δὲ οὐδαμῶς, διὰ τὸ μήτε ἀσφαλὲς εἶναι τῶν ἀδήλων κατατολμᾷν, καὶ μάλιστα ἐν ἐγκλήμασι, καὶ τὸ τὸν Μάρκον ταύτην ἀνῃρηκέναι τὴν ὑποψίαν· καὶ γάρ φησιν, ὅτι Προσδραμὼν καὶ γονυπετῶν παρεκάλει αὐτόν·καὶ, ὅτι Ἐμβλέψας αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς, ἠγάπησεν αὐτόν. [...]"Τί γὰρ ποιήσας φησὶ, ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσω;" Οὕτως ἕτοιμος ἦν πρὸς ἐργασίαν τῶν λεχθησομένων. Εἰ δὲ πειράζων προσῆλθεν, ἐδήλωσεν ἂν ἡμῖν καὶ τοῦτο ὁ εὐαγγελιστὴς, ὥσπερ καὶ ἐπὶ τῶν ἄλλων ποιεῖ , ὡς ἐπὶ τοῦ νομικοῦ. Εἰ δὲ καὶ αὐτὸς ἐσίγησεν, ὁ Χριστὸς αὐτὸν οὐκ ἂν εἴασε λαθεῖν, ἀλλ’ ἤλεγξεν ἂν σαφῶς, ἢ καὶ ᾐνίξατο, ὥστε μὴ δόξαι ἠπατηκέναι καὶ λανθάνειν, καὶ ταύτῃ βλαβῆναι. Εἰ πειράζων προσῆλθεν, οὐκ ἂν ἀπῆλθε λυπούμενος ἐφ’ οἷς ἤκουσε ».
<Paral. Thomae de Aquino> Qdl. 4 , q. 12, a. 2 ad 1, Leonina 25, p. 359.278: «Sed quia Chrysostomus et alii expositores dicunt, adolescentem illum non fuisse mentitum , utrumque salvari potest. Nam hoc praeceptum: diliges proximum tuum sicut teipsum: dupliciter potest observari. Uno modo imperfecte, ut scilicet aliquis non faciat contra proximum quod non vult sibi fieri, et ut sine detrimento proximo subveniat. Alio modo <perfecte> ut scilicet ad subveniendum necessitatibus proximorum corporalibus ita se habeat sicut ad subveniendum necessitatibus propriis».
¶Nota : La Catena rejoint le grec ποιεῖ en traduisant « (in aliis) facit » contre Burgundio qui écrit ait dans les deux manuscrits examinés. On est en droit de conjecturer une correction intentionnelle. [MM2019] [MM2021]
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
124 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
125 eum] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 19,17 
Qui dicit ei: Quid me interrogas de bono?
marg.| {CMT19d5.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest autem videri distare aliquid, quod hic secundum Mattheum dicitur: Quid me interrogas de bono? secundum alios autem: « Quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono?»ap. Ad illud magis referri potest quod ait ille querens: Quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est. Magister autem bone, nondum est interrogatio. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum   quid me dicis bonum et  interrogas de bono ?aq
ap Mc. 10, 18 et Lc. 18, 19.
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 63, § 123, CSEL 43, p. 225.17-226.5: «De illo ergo diuite, qui quaerit, quid boni faciat, ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distarealiquid, quod secundum mattheum dicitur: quid me interrogas de bono? secundum illos autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, magister autem bone nondum est interrogatio. commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: quid me dicis bonum et interrogas me de bono?». [FG2013]
marg.| {CMT19d5.5} HIERONYMUS. − Quia vero magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus erat, dixit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum de quo dicitur: « Confitemini Domino, quoniam bonus »ar.
Et ideo dicit:
ar Ps. 117, 1.
Unus est bonus Deus.
marg.| Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate filium Dei, legimus in alio loco: « Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis »as.at
as Io. 10, 11.
at ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 169.841-170.847: «Quid me interrogas de bono? unus est bonus deus. quia magistrum uocauerat bonum et non Deum uel dei filium confessus erat, discit quamuis sanctum hominem comparatione dei non esse bonum, de quo dicitur: confitemini domino quoniam bonus. ne quis autem putet in eo quod bonus deus dicitur excludi a bonitate filium dei, legamus in alio loco: pastor bonus ponit animam pro ouibus suis; et in propheta spiritum bonum terram que bonam. igitur et saluator non bonitatis testimonium renuit sed magistri absque Deo exclusit errorem». [FG2013]
marg.| {CMT19d5.6} AUGUSTINUS. Primo de Civitate Dei. 126* − Vel quia ille vitam eternam querebat (vita autem eterna est in illa contemplatione, qua127 non ad penam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum) et non intelligebat cum quo loquebatur, qui128* tantummodo eum filium hominis arbitrabatur. Ideo dicit: Q uid me interrogas de bono et vocas me, secundum quod vides, magistrum bonum hec129 forma filii hominis apparebit in iudicio, non tantum iustis sed et impiis; et ipsa visio malum eis erit 130 quia penalis erit 131. Est autem visio forme mee, in qua equalis sum Deo. Ille ergo unus Deus, Pater et132* Filius et Spiritus Sanctus, ipse est solus bonus quia nemo videt eum ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et letitiam veram.AM au
au ¶Fons : <revera> Augustinus Hipponensis, De trinitate, lib. 1, c. 13, CCSL 50, lin. 143 sqq.: «sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam uidetur deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: quid me interrogas, inquit, de bono? id est: 'istam formam quam uides, quid interrogas de bono, et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? haec forma filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt. est autem uisio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinaniui'. ille ergo unus deus pater et filius et spiritus sanctus qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini; unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum uidet ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam ueram ».
<ex quo> =   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 229, sectio 250 (De trin. I), p. 774.4sqq. [MM2021]
126 .I. de civitate Dei As115 Li446 Md214 Mt366 ] De Trinitate Ed1953
127 qua] quia Mt366
128 qui Li446 ] quoniam Ed1953
129 hec] hoc Li446 *
130 eis erit] inv. Mt366
131 quia penalis erit] penalis Md214
132 et] om. Ed1953
marg.| {CMT19d5.7} HIERONYMUS. − [a] Salvator etiam noster bonitatis testimonium non renuit, sed magistri absque Deo exclusit errorem. [b] Que autem utilitas est ut ita responderet? Reducit enim eum paulatim, et erudit liberari ab omni adulatione; et ab his que sunt super terram eum abducens, Deo adherere suadet, et futura querere, et nosse eum qui vere est bonus, et radix et fons universorum bonorum.av
av ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 170.848-850: «Quid me interrogas de bono? unus est bonus deus. quia magistrum uocauerat bonum et non Deum uel dei filium confessus erat, discit quamuis sanctum hominem comparatione dei non esse bonum, de quo dicitur: confitemini domino quoniam bonus. ne quis autem putet in eo quod bonus deus dicitur excludi a bonitate filium dei, legamus in alio loco: pastor bonus ponit animam pro ouibus suis; et in propheta spiritum bonum terram que bonam. igitur et saluator non bonitatis testimonium renuit sed magistri absque Deo exclusit errorem».
[b] <Non hab.> Hieronymus, in op. cit. [FG2013]
marg.| {CMT19d5.8} ORIGENES. 133* {tract.8} − Respondet etiam sic Christus, propter eum qui dixit quid boni faciam? Quando enim declinamus a malo et facimus bonum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, dicitur bonum quod facimus quantum autem ad veritatem secundum quod hic dicitur unus est bonus, bonum nostrum non est bonum. dicere autem potest quis quoniam sciens Dominus propositum interrogantis non esse ut faciat vel humanum bonum, dixit quid me interrogas de bono ac si dicat cum sis imparatus ad ea que dicuntur bona, cur me interrogas de bono? post hoc autem dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ubi considera, quoniam adhuc quasi extra vitam constituto respondit si vis ad vitam ingredi secundum enim unum modum homo est extra vitam, qui est extra eum qui dixitaw: « Ego sum vita ». Alias autem omnis qui super terram est, quamvis iustissimus, potest quidem in umbra esse vite, non autem in ipsa vita, cum sit corpore mortis circumdatus. Introibit autem quis in vitam, abstinens se ab operibus mortuis, appetens autem opera viva. Sunt autem et verba mortua et verba viva, et cogitationes mortue et cogitationes vive et ideo dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
aw Io. 14, 6.
133 Origenes As115 Li446 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d5.9} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.17} − Nec etiam dixit si vis venire ad vitam eternam; sed si vis ingredi ad vitam, eam definiens vitam que fuerit eterna vita. Hic ergo considerandum est, quemadmodum amanda sit eterna vita, quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita.
marg.| {CMT19d5.10} REMIGIUS. − Demonstratur autem his verbis quia lex suis impletoribus non solum bona temporalia dabat, sed et vitam eternam. Et quia hoc audierat, sollicitus factus interrogavit.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,18 
Dicit illi: Que?
marg.| {CMT19d5.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 134* − Hoc autem non temptans dixit; sed estimans alia quedam precepta esse preter legalia que vite causa fierent ei.AN
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
134 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d5.12} REMIGIUS. − Iesus vero quasi infirmo condescendens, clementissime legis precepta exposuit.
Unde sequitur:
Iesus autem dixit: Non homicidium facies
[...]
Numérotation du verset Mt. 19,19 
[...]
marg.| Quorum preceptorum expositio est sequens sententia qua dicitur: et diliges proximum tuum sicut teipsum. Etenim Apostolus dicitax: « Qui diligit proximum, legem implevit ». Querendum est autem quare Dominus tantum secunde tabule precepta commemoravit idcirco scilicet quia forte iste studiosus erat in dilectione Dei; sive quia dilectio proximi gradus est ascendendi ad dilectionem Dei.
ax Rm. 13, 8.
marg.| {CMT19d5.13} ORIGENES. 135* {tract.8} − Forsitan autem ista precepta sufficiunt ut in principium, ut ita dicam, vite ingrediatur quis; non autem sufficiunt hec vel alia similia istis ad interiora vite introducere quemquam. Qui autem preterierit unum istorum mandatorum, nec in principium vite intrabit.
135 Origenes As115 Li446 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d5.14} CHRYSOSTOMUS. 136* In homiliario.137* {hom.64} − Quia ergo Dominus ea precepta commemoraverat que erant ex138* lege, ideo sequitur:
136 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
137 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
138 ex] in Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,20 
Dicit illi adolescens: Hec omnia servavi a iuventute mea.
marg.| Et neque hic stetit sed rursus interrogat: Quid adhuc mihi deest ? Quod et ipsum signum erat139* vehementis desiderii.AO
AO ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
139 erat] est Ed1953
marg.| {CMT19d5.15} REMIGIUS. − Illis autem qui in gratia perfecti esse volunt, ostendit qualiter ad perfectionem venire possunt.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,21 
Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus.
marg.| Notanda sunt ista verba non enim ait vade et manduca omnia que habes; sed vade et vende. Et non ait aliqua, sicut ananias et saphira; sed omnia. Et pulchre subiungit que habes illa enim habemus que iuste possidemus. Illa ergo que iuste possidentur, vendenda sunt que vero iniuste, sunt eroganda illis quibus fuerant ablata. Nec ait da proximis aut divitibus a quibus accipies similia; sed da pauperibus.
marg.| {CMT19d5.16} AUGUSTINUS. De operibus monachorum. − Nec attendendum in quibus monasteriis, vel in quo loco indigentibus fratribus hoc quod habebat aliquis impenderit. Omnium enim christianorum una respublica est. Et ideo quisquis140 christianus necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod necessarium est sibi141, accipit, de eo quod est Christi accipit.AP ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De opere monachorum, 25, 33, CSEL 41, p. 580: «Nec adtendendum est, in quibus monasteriis uel in quo loco indigentibus fratribus quisque id quod habebat inpenderit. Omnium enim christianorum una respublica est. Et ideo quisquis christianis necessaria ubilibet erogauerit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de christi accipit, quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit?»[MM2015]
AP ¶Codd. : Li446 ( 173ra ) Ed1953 {MM2015}
140 quisquis] quis Li446
141 est sibi] inv. Li446
marg.| {CMT19d5.17} RABANUS. − Ecce duas vitas hominibus propositas audivimus activam, ad quam pertinet non occides, et cetera legis mandata; et contemplativam, ad quam pertinet. Si vis perfectus esse 142. Activa ad legem pertinet, contemplativa ad evangelium quia sicut vetus novum precessit testamentum, ita bona actio precedit contemplationem.AQ
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
142 esse] + etc. Li446
marg.| {CMT19d5.18} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Nec143 tamen illi soli qui ut sint perfecti vendunt vel dimittunt omnia sua, pertinent ad regnum celorum; sed huic militie christiane, propter quoddam commercium caritatis, subiungitur etiam quedam stipendiaria multitudo; cui dicetur in fine: « Esurivi et dedistis mihi manducare »azquo absit ut istos a mandatis evangelicis alienos a vita eterna separandos iudicemus.AR ba
az Mt. 25, 35.
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 5, § 9, p. 282.3-16: «Et eorum portans infirmitatem paulo post dicit: saecularia igitur iudicia si habueritis. Eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia hos conlocate. Neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, uendunt uel dimittunt omnia sua et sequuntur Dominum, pertinent ad regnum caelorum. Sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: esuriui et dedistis mihi manducare et cetera. Alioquin damnandi erunt illi, quorum domus tam diligenti et sollicita cura conponit Apostolus monens mulieres subditas esse uiris suis, uiros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione domini; seruos oboedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum seruis praestare. Sed absit, ut istos a mandatis evangelicis alienos et a uita aeterna separandos iudicet, quia ubi ait Dominus: si quis non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem, ibi statim et istos consolatus est dicens: qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Unde non tantum qui modicum uini timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius, sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur non perdet mercedem suam». [FG2013]*
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
143 Neque Li446 ] Nec Ed1953
marg.| {CMT19d5.19} HIERONYMUS. In epistola contra Vigilantium. 144 − Quod autem Vigilantius asserit, eos melius facere qui utantur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividant, quam illos qui possessionibus venundatis semel omnia largiantur non a me eis145* sed a Deo respondebitur: Si vis perfectus esse, vade et   vende etc.146*. Iste, quem tu laudas, secundus, aut147 tertius gradus est; quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis preferenda.AS bb
bb ¶Fons : H ieronymus, Adversus Vigilantium, § 14.20-27, CCSL 79C, p. 27: «Quod autem adserit melius eos facere, qui utantur rebus suis et paulatim fructus possessionum pauperibus diuidant, quam illos qui possessionibus uenundatis semel omnia largiantur, non a me ei, sed a Domino respondebitur: Si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus et ueni sequere me. Ad eum loquitur qui uult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, nauiculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas secundus aut tertius gradus est; quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda».
<Paral. Thomae de Aquino> Contra impugnantes Dei cultum et religionem, c. 6 § 2, Leonina t. 41, p. A96.228-234: «Nec solum contentus fuit Iovinianum imitari, consilium de virginitate evacuans sed superaddere ausus est ut etiam consilium de paupertate servanda omnino destrueret: unde Ieronymus de eo dicit: quod autem [om. De perfectione] asserit eos melius facere qui utuntur rebus suis et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt [dividant Qdl, plerique codd. Contra imp. et De perf.], quam illos qui possessionibus venumdatis simul [semel Qdl.] omnia largiuntur [largiantur Qdl., plerique codd. De perf.]; non a me ei [eis De perf. Qdl.] sed a Deo respondebitur: si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus et veni sequere me: [+ matth. xix Contra imp., + Matth. etc. ad eum loquitur qui vult esse perfectus; iste quem tu laudas secundus aut tertius gradus est De perf.]».
- De perfectione spiritualis vitae, c. 23, Leonina t. 41, p. B106.277-284: «In eo vero quod undecimo proponitur, manifeste inveniuntur desipere, Vigilantii errorem sequentes: contra quem Ieronymus scribens dicit: quod asserit... [cf. supra]».
- Qdl. 3, q. 5 a. 2 ad 2, Leonina t. 25, p. 261.119-262.124.: «Continetur enim inter errores Vigilantii, contra quem Ieronymus scribens dicit: iste venena perfidiae Catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem, odisse pudicitiam, in convivio saecularium contra sanctorum ieiunia declamare; et postmodum contra singulos articulos a Vigilantio propositos disputans, venit ad istum articulum, dicens: quod autem asserit... [cf. supra], eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus».
<Non hab.> Hieronymus, Ep. 61 ad Vigilantium, CSEL 5, p. 575-582.  
¶Nota : La Catena est plus proche du texte critique de Jérôme que les trois autres occurrences de la sentence dans l’oeuvre thomasienne, quelles soient antérieures (Contra impugnantes: 1256) ou postérieures (De perfectione: 1269-1270, Qdl. 5,: 1269-1272). Le Qdl. semble avoir disposé du texte parisien de la Catena diffusé par exemplar. La chose est moins claire pour le De perfectione dont le texte pourrait avoir été arrêté avant la finalisation de l’exemplar de la Catena à partir duquel les copistes postérieurs ont fait certains amendements. Ici comme ailleurs, Thomas ne semble pas qualifie ce traité de «lettre» bien qu’il doive être distingué de la lettre 61 adressée à Vigilance, qu’il s’agisse ou non du même personnage. [MM2020]
AS ¶Codd. : As115 (107va) Li446 Ed1953 {MM2015}
144 In epistola Li446 ] om. Ed1953
145 eis] ei As115 Ed1953
146 etc.] om. Ed1953
147 aut] autem As115
marg.| {CMT19d5.20} GENNADIUS. De ecclesiasticis dogmatibus. − Bonum est enim facultates cum dispensatione pauperibus erogare. Melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare et absolutum sollicitudine egere cum Christo.AT bc
bc ¶Fons : Gennadius Massiliensis , Liber sive diffinitio Ecclesiasticorum dogmatum [CP 958], ed. Turner, c. 37, p. 96 ; ed.   Oehler , Corpus haereseologici, Berlin, 1857, c. 38/71, p. 351 ; ed.   Elmenhorst, c. 71, PL 58, 996D ; PL 42 1219: «Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi Dominum insemel [insimul PG58 plerique codd., semel PG42] donare et absolutum sollicitudine cum Christo egere».
<Paral. Thomae de Aquino> Qdl. 3, q. 5 a. 2 ad 2, Leonina t. 25, p. 262.130-133; De perfectione spiritualis vite, c. 13, 20-23; Summa theologiae, II II, q. 32 a. 8 ad 1 q. 186 a. 3 ad 6. [MM2015]
AT ¶Codd. : As115 (107va) Li446 ( 173rb ) Ed1953 {MM2015} {MM2020}
marg.| {CMT19d5.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 148* {hom.64} − Et quia de pecuniis erat sermo, a quibus denudari admonuit, ostendit quod ampliora his retribuet quanto terra maius est celum. Et ideo dicit:
148 Chrysostomus in homiliario] scrips., Crisostomus in omel’ As115 , Crisostomus eras.? Li446 , Chrysostomus in Mattheum Ed1953
Et habebis thesaurum in celo.
marg.| In thesauro enim copiam et permanentiam retributionis ostendit.AU bd
bd <Non hab.> PL [MM2020]
AU ¶Codd. : As115 (107va) Li446 (173rb) Ed1953 {MM2015} {MM2020}
marg.| {CMT19d5.22} ORIGENES. 149* − beSi autem omne mandatum in hoc verbo impletur: diliges proximum tuum sicut teipsum , perfectus autem est qui impleverit omne mandatum, quomodo Dominus dicenti adolescentibf« Hec omnia servavi a iuventute mea », quasi nondum perfecto, dicit:   si vis perfectus esse . Forte autem quod ait   diliges proximum tuum , non a Domino positum est, sed ab aliquo additum, quia nec Marcus nec Lucas hunc locum exponentes hoc addiderunt. Vel aliter. Scriptum est in evangelio, secundum Hebreos, quod cum Dominus dixisset ei: V  ade 150*   vende omnia que habes, cepit dives scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum Dominus: ‘Quomodo dicis feci legem et prophetas quoniam scriptum est in lege:   Diliges proximum tuum sicut teipsum . Et ecce multi fratres tui filii Abrahe amicti sunt stercore morientes pre fame; et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur omnino aliquid ex ea ad eos? Volens ergo Dominus arguere divitem illum, dicit:   Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes   et da pauperibus . Sic enim apparebit: ‘si diligis proximum tuum sicut teipsum’.bg Sed si perfectus est qui habet omnes virtutes, quomodo fit perfectus qui vendidit151* omnia sua et pauperibus dedit152*. Ponamus enim aliquem hoc fecisse, quomodo statim erit sine ira, sine concupiscentia, suscipiens omnes virtutes et deponens malitiam universam?bhSapienti ergo videbitur forsitan153* dicere, quoniam qui pauperibus tradidit bona sua, ipsorum orationibus adiuvatur, accipiens ad suam spiritualem inopiam illorum spiritualem abundantiam. Et fit hoc modo perfectus, quamvis aliquas humanas habuit154* passiones. Aut ita: iste qui mutavit pro divitiis paupertatem ut fiat perfectus, credens sermonibus Christi, adiuvabitur, ut sapiens155 fiat in Christo, iustus et castus et absque omni passione. Non tamen sic ut in ipso tempore quo tradiderit156* bona sua pauperibus, fiat omnino perfectus; sed ex illa157* die incipiet speculatio Dei adducere eum ad omnes virtutes.biAliter autem ad expositionem moralem transibit, dicens substantiam esse uniuscuiusque anime actus158* eius. Imperat ergo Christus vendere omnem substantiam malam, et quasi tradere eam virtutibus operantibus eam que ab omni bono pauperes sunt. Sicut enim pax apostolorum revertitur ad ipsos159, nisi fuerit filius pacis, sic universa peccata revertuntur ad actores eorum, cum non fuerit quis utens malis eorum et sic neque dubitatio erit, quin statim erit perfectus qui sic vendidit160 omnes proprias161 facultates. Manifestum est autem quod qui talia egit162*,   habet thesaurum in celo , et ipse factus celestis. In suo enim celo habebit thesaurum glorie Dei, et divitias in omni sapientia Dei. Talis autem poterit sequi Christum quia non distrahitur ab aliqua mala possessione, quominus163 Christum sequatur.AV bj bk
be ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 15, 13-14, 15-18 (Mt. 19, 16-30), GCS 40, 384.26 -386.5, 389.12 -390.2, 390.25-35 , 395.8-403.6 : «Et si omne mandatum in hoc verbo recapitulatur: diliges proximum tuum sicut teipsum, perfectus autem est qui inpleverit omne mandatum, manifestum quod perfectus erit qui inpleverit et hoc quod dicit: diliges proximum tuum sicut teipsum. 14. Si autem iste est perfectus, qui diligit   proximum suum sicut se , quaere quomodo dicenti adolescenti haec omnia servavi a iuventute mea ; quid adhuc mihi restat ? respondit dominus quasi adliuc nondum perfecto constituto qui haec omnia fecit. et quasi consentiens ei qui dixit haec omnia feci respondit: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et; veni sequere me. vide ergo, si possumus ad propositam quaestionem secundum unum quidem modum taliter respondere, quia ne forte quod ait: diliges proximum tuum sicut teipsum suspicari potest non a domino positum in hoc loco, sed ab aliquo nescio quo non intellegente subtilitatem dictorum istorum additum esse. hoc autem adiectum esse commendat, quod ipsum locum Marcus et Lucas exponentes, neuter eorum addidit diliges proximum tuum, sicut teipsum. [...] Tamen quasi posito etiam hoc:   diliges proximum tuum sicut teipsum , age aliter tractemus hunc locum. scriptum est in evangelio quodam, quod dicitur secundum Hebraeos (si tamen placet alicui suscipere illud, non ad auctoritatem, sed ad manifestationem propositae quaestionis): ‘’dixit, inquit, ad eum alter divitum: magister, quid bonum faciens vivam ? dixit ei homo, legem et prophetas fac. respondit ad eum: feci. dixit ei: vade, vende omnia quae possides et divide pauperibus, et veni, sequere me. coepit autem dives scalpere caput suum et non placuit ei. et dixit ad eum dominus: quomodo dicis: feci legem et prophetas ? quoniam scriptum est in lege: diliges proximum tuum sicut teipsum, et ecce multi fratres tui filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame, et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur omnino aliquid ex ea ad eos. et conversus dixit Simoni discipulo suo sedenti apud se: Simon, fili lonae, facilius est camelum intrare per foramen acus quam divitem in regnum caelorum. verum est ergo, quia non inplevit dives mandatum: diliges proximum tuum sicut teipsum, qui multos despexit pauperes et non est eis partitus aliquid de tantis facultatibus suis. [...] qui ergo non aestimat esse abiciendum verbum hoc quasi falsum diliges proximum tuum sicut teipsum, sed recipiendum quasi verum a domino dictum, dicet, non satis arguitione aperta, sed quoniam strictim et non satis odibiliter volens arguere divitem illum dominus noster quasi non vera dicentem, quod ait se inplevisse etiam illud mandatum: diliges proximum tuum sicut teipsum, dixit ad eum:   si vis perfectus esse, vade vende omnia quae possides et da pauperibus; sic enim apparebis dicere verum, si dilexisti aut diligis proximum tuum sicut teipsum. [...]
bf Cf. Mc. 10, 20: «At ille respondens, ait illi: Magister, hec omnia observavi a iuventute mea».
bg 16. Convenienter aliquis quaerere potest, quoniam si perfectus est qui omnes habet virtutes, ut iam ex malitia nihil agat, quomodo sit perfectus qui vendidit omnia sua et pauperibus dedit ? ponamus enim aliquem hoc ipsum fecisse, quomodo fiet statim et sine ira ? et si contigerit eum esse sine ira, quomodo fiet statim et sine tristitia ? quomodo fiet etiam extra timorem. ut non timeat aut dolorem aut mortem vel quaelibet alia, quae possunt animam inperfectiorem turbare ? quomodo qui erogavit substantiam suam pauperibus, erit absque omni concupiscentia ? deinde"** quoniam possibile est ex hoc ipso, quod tradidit omnia sua, ut patiens aliquid humanum ex paupertate paeniteat eum facti desideret autem similia possidere. si autem et quae dicitur voluptas, inrationabilis constituta elevatio animae, passio est, quomodo quis mox ut tradiderit omnia sua pauperibus statim liberabitur a passione iactantiae vanae ? adhuc autem adiciens aliquis dicat: quomodo potest ex eo, quod tradiderit bona sua pauperibus etiam sapiens fieri et suscipere sapientiam dei, ut possit reddere rationem omni homini interroganti se de fide vel de omnibus, quae in scripturis absconse sunt dicta ? sive enim ex hoc ipso <solo> dicimus quemquam fieri perfectum, etsi non habuerit ea quae diximus, ad inrationabilitatem venimus dicentes aliquem et perfectum esse simul et peccatorem (peccator est enim omnis, qui irascitur sine causa, et si quis saecum tristitia contristatur, et qui dolores timet aut mortem, et qui desiderat quod non habet, et qui sine ratione extollitiir quasi in bonis quae non sunt hona). sive simul ut tradiderit bona sua pauperibus, dicimus eum quasi receptaculum dei factum suscipere omnes virtutes et deponere malitiam universam. fideliter quidem (ut communiter nominem) dicimus, nescio auteni si vere; et forsitan deridebunt nos quasi non sapienter dicentes, qui audierint solutionem huiusmodi.
bh 17. Sapienter ergo videbitur forsitan dicere quis servans simplicitatem verborum et non moraliter aliquid dicens de eis, si sic responderit quasi fidelis, dicens quoniam qui pauperibus tradit bona sua ipsorum orationibus adiuvatur <ut salvetur>, accipiens ad suam spiritalem inopiam spiritalem abundantiam eorum, qui patiuntur inopiam carnalem (sicut ait apostolus ad Corinthios scribens) et fit hoc modo perfectus, quamvis aliquas (quod humanum est) habuerit passiones, et si quis alius hanc inopiam passus fuerit et magno adiutorio fuerit adiuvatus, deo exaudiente tantorum pauperum refrigerantium preces: qui tamen similes sunt apostolis aut paulo inferiores, pauperes quidem in corporalibus sicut illi, divites autem in spiritalibus. ita iste qui mutavit pro divitiis paupertatem, ut fiat perfectus (credens sermonibus Christi) adiuvabitur statim sicut <et> apostoli Christi, ut sapiens fiat in Christo, ut magnanimus, ut iustus, ut castus et absque omnimoda passione. non tamen sic debemus intellegere, ut in ipsa die. vel in ipso tempore, quo tradiderit bona sua pauperibus is, efficiatur omnino perfectus. sed consequenter ex illa quidem die incipiet speculatio dei adducere eum ad omnes virtutes, ut incipiat ex eo proficere sicut Isaac propter adiutorium dei conlatum in se, et magis atque magis crescet per singulos dies, donec additus sicut Isaac magnus»efficiatur"valde valde" in omni virtute, omni videlicet malitia avulsa de anima eius. et si quis hanc expositionem defendere vult, dicere non cogetur perfectum fieri hominem per hoc ipsurn, quod tradiderit bona sua pauperibus, aHas delinquentem.
bi 18. Alter autem (forsitan abundans fide et studio transeundi ad subtiliora et ad magnitudinem aliquam intellectuum eminentium et dignorum Christo) relinquens verbi simplicitatem ad expositionem moralem transibit, dicens substantiarn esse uniuscuiusque animae actus ipsius post exitum, ut sit substantia quidem iustorum boni actus ipsorum, malorum autem mah. hic ergo dicet eum, qui rnultas habebat possessiones, divitem fuisse in mysterio eius, qui rnulta possidet opera mala, in quibus potest esse et amor divitiarum et concujiiscentia gloriae et aUae res terrenae replentes animam eius. quoniam ergo potest aliquando, qui hoc modo dives est, abstinere quidem se a malis quibusdam, utputa ab homicidio, ab adulterio, a furto, a falso testimonio. et quae conveniunt parentibus reddere cum quodam honore, potest etiam esse aUquis et misericors ad proximos non tamen et perfectus: ideo considerans huiusmodi viro inperat Christus vendere omnem substantiam malam et quasi tradere eam virtutibus operantibus eam, quae ab omni bono pauperes sunt et propter hoc non sufferunt minas, secundum quod scriptum est: «pauper autem non suffert minas. sed scio, quia valde violenta videbitur expositio ista, solvens quidem honeste quae de perfectione sunt dicta, non autem valde persuadens, ut deponens quis quae malitiae sunt, vendere intellegatur substantiam*** et dare pauperibus. Quasi in tali autem praeventus loco dicam: qui hanc expositionem defendit, dicere potest quoniam plenus est peccator spiritibus secundum mensuram peccatorum suorum; utputa fornicarius (secundum quod dicitur in scripturis) spiritu fornicationis, furibundus spiritu furoris et maliloquax spiritu criminationis. istam substantiam adquisivit, qui malus fuit et factus est participatione malorum spirituum abundantior et multiplicior in ipsis malis. sicut autem adquisivit quis eam emens arbitrio proprio conplacens malis, sic vendit eam et dat talibus pauperibus, de qualibus loquitur sermo, per hoc quod credidit verbis Christi, et reliquit eam. sicut enim pax apostolorum revertitur ad ipsos, nisi fuerit ‘filius pacis’ sic fornicatio et universa peccata revertentur ad pauperes, qui auctores sunt peccatorum. cum non fuerit quis utens malis eorum. et sic neque dubitatio erit, quin statim fiat perfectus qui sic vendidit omnes, sicut tradidimus, proprias facultates et dedit pauperibus. si autem et tempore multo huiusmodi facultates venduntur et multum tempus necessarium est, ut tradantur quibus dixi pauperibus, nihil contrarium est; sed secundum aestimationem traditorum malorum pauperibus per tempora fit perfectus qui talia fecit. manifestum est autem, ut qui talia egit habeat thesaurum in caelo et ipse factus caelestis. qualisenimterrenus (hoc est malignus) tales et terreni et qualis caelestis (id est Christus) tales et caelestes«. in parte ergo sui caeli habebit thesaurum, qui voluerit esse perfectus et vendiderit omnes faculfates suas et dederit pauperibus. sed ne aestimes huiusmodi virum inveniri interdivites huiusmodiquales sunt modo. quis enim horum deposuit amorem divitiarum et (ut ita clicam) mundi amorem, quis ad plenum deposuit spiritum gloriae vanae, ut suscipiat in suo caelo thesaurum gloriae dei et divitias, quae sunt in omni verbo et in omni sapientia dei ? quis enim deposuit spiritum concupiscentiae et timoris aut irae aut voluptatis ? proprie ergo qui vult secundum subtilitatem discutere veritatis, pronuntiabit hoc in apostolis esse et qui similes fuerint eis. iste autem talis et poterit sequi Christum. qui (sicut diximus vendidit universa et habuit thesaurum in caelo; nec enim distrahitur huiusmodi vir ab aliqua mala possessione, quominus Christum sequatur.
bj ¶Nota : Le remplacement de recapitulatur (ἀνακεφαλαιοῦται) par impletur ne plaide pas en faveur d’une révision de la traduction sur le grec, mais en faveur d’un lissage du vocabulaire.
bk ¶Nota : 2. Thomas fait l’impasse les allusions et discussions d’Origène qui concernent le doute amené par certains sur sur l’authenticité de l’incise Diliges... sicut teipsum omise par les autres évangiles. [MM2020]
AV ¶Codd. : As115 (107va) Li446 ( 173va ) Ed1953 {MM2015} {MM2020}
149 Origenes] Crisostomus in omelia Li446 , + In Mattheum Ed1953
150 Vade] + et Ed1953
151 vendidit] vendit Ed1953
152 dedit] dat Ed1953
153 forsitan] forsan Ed1953
154 habuit] habuerit Ed1953
155 ut sapiens] iter. Li446
156 tradiderit] tradidit Ed1953
157 illa] illo Ed1953
158 anime actus] inv. Ed1953
159 ipsos] epsos As115
160 sic vendidit Ed1953 Li446 ²] inv. Li446*
161 proprias] propria As115
162 egit] agit Ed1953
163 quo minus sic As115 Li446
marg.| {CMT19d5.23} HIERONYMUS. − [b] Multi etiam divitias relinquentes, Dominum non sequuntur; [a] nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias salvatorem sequantur id est relictis malis, faciant bona. Facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas. Et ideo sequitur: Et veni, sequere me. [c] Sequitur enim Dominum qui imitator est eius, et per vestigia illius graditur.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,22 
Cum autem audisset adolescens verba hec, abiit tristis.
marg.| Hec est tristitia que ducit ad mortem. Causaque tristitie redditur: Erat enim habens multas possessiones , id est spinas et tribulos, que164 sementem dominicam suffocaverint165.AW bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 170.872-171. 882: «Ait illi iesus: si uis perfectus esse, uade, uende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et ueni, sequere me. in potestate nostra est utrum uelimus esse perfecti. tamen quicumque perfectus esse uoluerit debet uendere quae habet et non ex parte uendere sicut ananias fecit et saphira, sed totum uendere et cum uendiderit dare omne pauperibus et sic sibi praeparare thesaurum in regno caelorum. [a] Nec hoc ad perfectionem sufficit nisi post contemptas diuitias saluatorem sequatur, id est relictis malis faciat bona. Facilius enim sacculus contemnitur quam uoluntas. [b] multi diuitias relinquentes dominum non sequuntur. [c] Sequitur autem dominum qui imitator eius est et per uestigia illius graditur. Qui enim dicit se in christo credere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. Abiit tristis   erat enim habens possessiones multas. Haec est tristitia quae ducit ad mortem causa que tristitiae redditur: quod habuerit possessiones multas, id est spinas et tribulos, quae sementem dominicam suffocauerint». [FG2013]*
AW ¶Codd. : Li446 (173vb) Ed1953 {MM2015}
164 que Li446 ] qui Ed1953
165 suffocaverint Li446 ] suffocaverunt Ed1953
marg.| {CMT19d5.24} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 166* − [a] Non enim similiter detinentur qui pauca habent et qui multis abundant [c] quoniam adiectio167* divitiarum maiorem accendit flammam [b] et violentior fit cupido.AX bm
bm ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 63, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 203vb : «Erat enim habens pecunias multas. [a] Non enim similiter detinentur qui pauca habent et qui multa summersi sunt {vel habundant} substantia. [b] Violentior enim tunc cupido fit quod semper dicens non quiescam. [c] Quoniam adiectio eorum que adquiruntur, maiorem accendit flammam et egentiores operatur eos qui possident. Si tamen in ampliori constituit desiderio et magis sentire indigentiam facit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt. hom. 63 (64) (Mt. 20, 22) § 2, PG 58, 605.30-35 : « Ἦν γὰρ ἔχων χρήματα πολλά. [a] Οὐ γὰρ ὁμοίως κατέχονται οἱ τὰ ὀλίγα ἔχοντες, καὶ οἱ πολλῇ βαπτισθέντες περιουσίᾳ· [b] τυραννικώτερος γὰρ τότε ὁ ἔρως γίνεται [c] Ὅπερ ἀεὶ λέγων οὐ παύομαι, ὅτι ἡ προσθήκη τῶν ἐπεισιόντων μείζονα ἀνάπτει τὴν φλόγα, καὶ πενεστέρους ἐργάζεται τοὺς κτωμένους, εἴ γε ἐν πλείονι καθίστησιν αὐτοὺς ἐπιθυμίᾳ, καὶ μᾶλλον αἰσθάνεσθαι τῆς ἐνδείας ποιεῖ.». [MM2021]
AX ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
166 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
167 adiectio] abiectio Ed1953
marg.| {CMT19d5.25} AUGUSTINUS. In epistola ad Paulinum et Therasiam. 168* − Nescio autem quomodo, cum superflua terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt. Nam unde iuvenis iste tristis discessit, nisi quia magnas habebat169 divitias ? Aliud est enim iam nolle incorporare que desunt, aliud iam incorporata divellere. Illa 170 enim velut171 extranea repudiantur, ista 172 velut membra preciduntur.AY bn
bn ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 31 (ad Paulinum episcopum Nolanum et Therasiam uxorem eius), § 5, CCSL 31, p. 111.92-98 ; CSEL 34/2, p. 5.18-6.3: « Nescio quo autem modo, cum superflua terrena diliguntur, artius adepta quam concupita constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consilium consequendae uitae aeternae quaerebat a domino, cum audisset uendenda esse omnia sua et distribuenda pauperibus et habendum thesaurum in caelo, si uellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut euangelium | loquitur, habebat diuitias? Aliud est enim iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata diuellere; illi uelut cibi repudiantur, illa uelut membra praeciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana caritas conspicit per domini euangelium cum laetitia fieri, quod ore domini cum tristitia diues audiuit».
<Paral. Thomae de Aquino> Contra doctrinam retrahentium a religione, c. 6, Leonina t. 41, p. C47: « Dicit enim Augustinus in epistola ad Paulinum et Therasiam: artius adepta quam concupita constringunt. Aliud enim est iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere. Utrumque etiam consilium ad dilectionem proximi ordinatur. Aliud enim est iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere ».
- De perfectione spiritualis vitae, c. 7, Leonina t. 41, p. B72: « Augustinus etiam dicit in epist. ad Paulinum et Therasiam, quod terrena diliguntur artius adepta, quam concupita constringant; nam unde iuvenis ille tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias ? Aliud est enim nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere. Illa enim velut extranea repudiantur, ista velut membra praeciduntur. Secundo vero utilitas praedicti consilii manifestatur per domini verba quae subdidit: quia dives difficile intrabit in regnum caelorum ».
- Summae theologiae secundae secunda, q. 186 a. 3 co.: « Unde Augustinus dicit, in epistola ad Paulinum et Therasiam, quod terrena diliguntur arctius adepta quam concupita. Nam unde iuvenis ille tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias ? Aliud est enim nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere, illa enim velut extranea repudiantur; ista velut membra praeciduntur ». [MM2021]
168 In epistola] om. Ed1953 | ad Paulinum et Therasiam] om. Mt366, ad Paulinum et Theresiam Ed1657
169 habebat] habeat Md214
170 est enim iam ... Illa enim] om. h om. Md214
171 velut] + membra Li446
172 ista] ita Mt366
marg.| {CMT19d5.26} <ORIGENES> 173* − [b] Secundum historiam autem, hic 174* adolescens laudabilis quidem est quia non occidit, non adulteratus est; vituperabilis autem quia contristatus est in verbis Christi vocantibus eum ad perfectionem. [a] Adolescens quippe erat secundum animam et propterea, relinquens Christum175, abiit.AZ bo bp
bo ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 15, 19 (Mt. 19, 16-30), GCS 40, 403.29-404.22 : «Sed vide quia non senior aliquis introducitur in hoc loco neque vir, qui evacuaverat quae parvuli erant, sed adolescens, qui audiens verbum abiit tristis. [a] adolescens enim erat secundum animam, et propterea relinquens Christum abiit (ad vituperationem enim dictum est eius: abiit), et abiit tristis tristatus tristitia saeculi, quae mortem operatur. erat enim habens possessiones multas, quas diligebat, diligens irasci, diligens tristari (propter quod et abiit tristis) et quantacumque ei nascebantur ex malo, quae tenebant animam eius, si autem intellegere vis historiam secundum expositionem aliquorum, quam superius ex parte tetigimus, in dimidio invenis hunc adolescentem laudabilem, in dimidio vituperabilem. laudabilem quidem, quia nec occidit nec adulteratus est nec aliquid eorum fecit quae prohibet lex, sed adhuc adolescens constitutus honoravit patrem et matrem ; vituperabilem autem quia tristatus [contristatus B ] est in verbis Christi vocantibus eum ad perfectionem et promittentibus ei, ut si tradidisset omnia quae habebat, magnus efficeretur ».
bp ¶Nota : L’omission accidentelle du lemme attributif est probablement intervenue au moment de l’établissement de l’exemplar. Cependant Thomas lui-même cite à plusieurs reprises le passage de la lettre à Paulin à partir de CMT19d5.25 sans y associer cet extrait d’Origène, ce qui suggère que son exemplaire en était indemne ou que les ms. Li446 Md214 Mt366 dépendent d’une état de la Catena postérieure à la première mise en pièce. Nicolaï a repéré l’erreur. [MM2021]
AZ ¶Codd. : Li446 Md214 Mt366 Ed1657 Ed1745 Ed1876 Ed1953 {MM2021}
173 <Origenes> ] restit. cum Ed1657 Ed1876 ; om. codd. Ed1953 et cett. edd.
174 hic] iste Ed1657 Ed1745 Ed1953
175 Christum] eum Md214
Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT19d6.1} GLOSSA. − Occasione huius avari, de quo predictum est, habuit sermonem Dominus de avaro.BA
Unde dicitur:
BA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 19,23 
Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, etc.
marg.| {CMT19d6.2} CHRYSOSTOMUS. 176* In homiliario.177* {hom.64} − Quod quidem dixit, non pecuniis quidem detrahens, sed eis qui detinentur ab ipsis; et discipulos pauperes existentes monens non verecundari ob inopiam.
176 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
177 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d6.3} HILARIUS. 178* {c.19} − Habere enim divitias criminis non est; sed modus in habendo retinendus est. Nam quomodo communicandum est necessitatibus sanctorum, si communicanda materia non relinquitur?
178 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d6.4} RABANUS. − Sed inter pecunias habere et pecunias amare nonnulla distantia est; tutius autem est nec habere nec amare divitias.
marg.| {CMT19d6.5} REMIGIUS. − Unde Dominus in Marco179* exponens huius loci sensum, dixitbqdifficile est confidentibus in divitiis intrare in regnum celorum. Illi enim in divitiis confidunt qui omnem suam spem in divitiis collocant.BB
bq Mc. 10, 24.
BB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
179 in Marco] om. Ed1953
marg.| {CMT19d6.6} HIERONYMUS. − Quia vero divitie habite difficile contemnuntur, non dixit quod impossibile est divitem intrare in regnum celorum, sed difficile. Ubi difficile ponitur, non impossibilitas pretenditur, sed raritas demonstratur.br
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 171.890-893: «Iesus autem dixit discipulis suis: amen dico uobis quia diues difficile intrabit in regna caelorum. et quomodo Abraham isaac et iacob diuites intrauerunt in regna caelorum, et in evangelio Mattheus et zacheus diuitiis derelictis domini testimonio praedicantur? sed considerandum quod eo tempore quo intrauerunt diuites esse desierant. tamdiu ergo non intrabunt quamdiu diuites fuerint. et tamen quia difficulter diuitiae contemnuntur non dixit: impossibile est diuites intrare in regna caelorum, sed difficile. ubi difficile ponitur non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur». [FG2013]
marg.| {CMT19d6.7} HILARIUS. 180* {c.19} − Periculosa enim cura est velle ditescere, et grave onus innocentia subiit incrementis opum occupata; rem enim seculi famulatus Dei non sine seculi vitiis assequetur. Hinc difficile est divitem regnum celorum adire.
180 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d6.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 181* {hom.64} − Quia vero dixerat difficile divitem intrare in regnum, procedit ad ostendendum quod est impossibileBC.
Unde sequitur:
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
181 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,24 
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum.
marg.| {CMT19d6.9} HIERONYMUS. − Secundum hoc nullus divitum salvus erit. Sed si legamus Isaiam, quomodo cameli madian et epha veniant ad Ierusalem cum donis atque muneribus, et qui quondam curvi erant et vitiorum gravitate distorti ingrediantur portas Ierusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum et totius corporis pravitatem, intrare possunt per angustam et arctam viam que ducit ad vitam.bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 172.899-906: «Et iterum dico uobis: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. hoc dicto ostenditur non difficile esse sed impossibile. si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen acus, sic diues introire non potest in regna caelorum, nullus diuitum saluus erit. sed si legamus esaiam quomodo cameli madian et epha ueniant ad Hierusalem cum donis atque muneribus et qui prius curui erant et uitiorum prauitate distorti ingrediantur portas Hierusalem, uidebimus quomodo et isti cameli quibus diuites comparantur, cum deposuerint grauem sarcinam peccatorum et totius corporis prauitatem, intrare possint per angustam et artam uiam quae ducit ad uitam. interrogantibus autem discipulis et admirantibus austeritatem dicti: quis ergo saluus fiet? clementia sua seueritatem sententiae temperauit dicens: quae apud homines impossibilia apud Deum possibilia sunt». [FG2013]
marg.| {CMT19d6.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.33} − Gentium etiam anime assimilate sunt tortuosis camelis, in quibus erat gibbus idololatrie quoniam cognitio Dei erectio est animarum. Acus autem est filius Dei, cuius prima pars subtilis est secundum divinitatem, alia vero crassior secundum incarnationem eius. Tota autem recta est et nullam habet deflexionem, per cuius vulnus passionis gentes ingresse sunt in vitam eternam. Hac acu consuta est immortalitatis tunica ipsa est acus que spiritui consuit carnem hec acus iudaicum populum iunxit et gentium hec acus amicitiam angelorum et hominum copulavit. Facilius est ergo gentiles transire per foramen acus, quam divites Iudeos intrare in regnum celorum. Si enim gentes cum tanto labore divelluntur ab irrationabilibus idolorum culturis, quanto magis Iudei divelluntur a rationabilibus Dei culturis?
marg.| {CMT19d6.11} GLOSSA. − Aliter dicitur quia Hierosolymis quedam porta erat, que foramen acus dicebatur, per quam camelus, nisi deposito onere et flexis genibus, transire non poterat per quod significatur, divites non posse transire viam arctam que ducit ad vitam, nisi sordibus peccatorum et divitiis depositis, saltem non amando.
marg.| {CMT19d6.12} GREGORIUS. Vicesimo quinto Moralium. 182* − Vel nomine divitis quemlibet elatum, cameli appellatione propriam condescensionem significat. Camelus autem per foramen acus transiit, cum redemptor noster usque ad susceptionem mortis, per angustias passionis intravit, que passio velut acus extitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus foramen acus quam dives regnum celorum ingreditur quia nisi ipse prius per passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem ipsius superba nostra rigiditas inclinaret. bt
bt ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob (Iob. 42, 12), lib. 35, § 16, CCSL 143B, lin. 43 sqq.: «Quid enim nomine diuitis nisi quemlibet elatum, quid cameli appellatione, nisi propriam condescensionem signat? Camelus enim per foramen acus transiit, cum idem redemptor noster usque ad susceptionem mortis per angustias passionis intrauit. Quae passio uelut acus exstitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus per foramen acus quam diues caelorum regnum ingreditur; quia nisi ipse prius infirmitatis nostrae onera suscipiens per passionem suam foramen nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem illius superba nostra rigiditas inclinaret».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 42, PL 73, 1192.41 sqq. [MM2020]
182 .XXV.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d6.13} CHRYSOSTOMUS. 183* In homiliario.184* {hom.64} − Discipuli autem inopes existentes turbantur, pro salute aliorum dolentes, et doctorum iam viscera assumentes
Unde sequitur:
183 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
184 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,25 
Audientes autem discipuli, mirabantur dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
marg.| {CMT19d6.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Cum autem pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, intelligendum est quod omnes qui divitias cupiunt, in divitum numero haberi discipuli animadvertunt.bu
bu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 26, CCSL 44B, p. 21.2-22.6: «Quod ait dominus diuitem non intrare in regnum dei, et discipuli dicunt: quis potest saluus fieri?, cum pauci sint diuites in conparatione multitudinis pauperum, intellegendum quod omnes qui talia cupiunt in eorum numero haberi animaduerterint». [FG2017]
marg.| {CMT19d6.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 185* {hom.64} − Dei autem opus hoc esse consequenter ostendit, quoniam multa opus est gratia ut homo in divitiis dirigatur.
Unde sequitur:
185 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,26 
Aspiciens autem Iesus dixit eis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt.
marg.| Per hoc quod dicit aspiciens, significat evangelista quod mansueto oculo timidam eorum mentem mitigavit.
marg.| {CMT19d6.16} REMIGIUS. − Non autem hoc sic intelligendum est quod possibile sit apud Deum quod dives cupidus, avarus et superbus intret in regnum celorum; sed ut convertatur, et sic intret.
marg.| {CMT19d6.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 186* {hom.64} − Neque etiam hoc ideo dicitur ut resupinus iaceas, et sicut ab impossibilibus abstineas sed magnitudinem iustitie considerans insilias, Deum rogans.
186 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 19,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT19d7.1} ORIGENES. 187* {tract.9} − Audiverat188 Petrus verbum Christi dicentisbvsi vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes; deinde consideravit adolescentem cum tristitia abeuntem, et difficultatem divitum ingrediendi in regnum celorum; ideo quasi qui non facilem rem consummaverat, fiducialiter quesivit. Etsi enim minima cum fratre reliquit; sed non minima estimata sunt apud Deum, considerantem quoniam ex tanta plenitudine dilectionis illa minima reliquerunt, ut etiam si multas habuissent possessiones, omnia reliquissent. Et puto quod magis Petrus confidens de affectu suo quam de ipsa quantitate rerum relictarum, fiducialiter interrogavit.
Unde dicitur:
bv Mt. 19, 21.
187 Origenes] + In Mattheum Ed1953
188 Audiverat] Audierat Li446
Numérotation du verset Mt. 19,27 
Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia.
marg.| {CMT19d7.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 189* {hom.65} − Qualia omnia, o beate Petre, arundinem, rete, navigium. Omnia quidem hec dicit, non propter munificentiam, sed ut per interrogationem hanc inopem inducat plebem. Quia enim Dominus dixeratbwsi vis perfectus esse; ne dicat aliquis inopum quid igitur si non habuero, non possum esse perfectus interrogat Petrus, ut tu inops discas quoniam in nullo hinc diminutus es. Qui enim claves regni celorum acceperat, pro his que ibi sunt iam confidit, et pro orbe terrarum universo interrogat. Intuere autem et qualiter respondet diligenter, sicut Christus inquisivit etenim Christus duo a divite expetiit dare pauperibus que habebat, et sequi se propter hoc ipse addidit et secuti sumus te.
bw Mt. 19, 21.
189 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.3} ORIGENES. 190* {tract.9} − Potest dici secundum omnia que pater revelavit Petro esse filium suum, secuti sumus te, iustitiam, sanctificationem, et huiusmodi. Propter hoc quasi victor athleta interrogat que sint premia certaminis.
190 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.4} HIERONYMUS. − Quia ergo non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est et secuti sumus te. Fecimus quidem quod iussisti; quid ergo nobis dabis premii?bx
Et hoc est quod dicitur:
bx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 172.915-917: «Tunc respondens petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? grandis fiducia. petrus piscator erat, diues non fuerat, cibos manu et arte quaerebat et tamen loquitur confidenter: reliquimus omnia. et quia non sufficit tantum relinquere iungit quod perfectum est: et secuti sumus te. fecimus quod iussisti; quid igitur nobis dabis praemii?». [FG2013]
Quid ergo erit nobis?
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 19,28 
Iesus autem191 dixit illis: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, etc.
191 autem] om. Li446
marg.| {CMT19d7.5} HIERONYMUS. − Non dixit: Qui reliquistis omnia. Hoc enim et Socrates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt, sed qui secuti estis me; quod proprie apostolorum est atque credentium.by
by ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 172.922-923: «Iesus autem dixit illis: amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. non dixit: qui reliquistis omnia, hoc enim et crates fecit philosophus, et multi alii diuitias contempserunt, sed qui secuti estis me, quod proprie apostolorum est atque credentium. in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et uos in soliis iudicantium condemnantes duodecim tribus israhel, quia uobis credentibus illi credere noluerunt». [FG2013]
marg.| {CMT19d7.6} HILARIUS. 192* {c.20} − Secuti sunt quidem discipuli Christum in regeneratione, id est in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione hec enim illa regeneratio est quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit.
192 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.7} HIERONYMUS. − Vel aliter debet construi: Vos qui secuti estis me, sedebitis in regeneratione , id est quando mortui ex corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis iudicantium condemnantes duodecim tribus Israel quia vobis credentibus, illi credere noluerunt.bz
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 173.926-929: «Iesus autem dixit illis: amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. non dixit: qui reliquistis omnia, hoc enim et crates fecit philosophus, et multi alii diuitias contempserunt, sed qui secuti estis me, quod proprie apostolorum est atque credentium. in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et uos in soliis iudicantium condemnantes duodecim tribus israhel, quia uobis credentibus illi credere noluerunt». [FG2013]
marg.| {CMT19d7.8} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 193* − Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum anima nostra regenerabitur per fidem.BD ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 5, CCSL 48, p.705.62-64: «Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem». [FG2017]
BD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
193 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d7.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.33} − Futurum enim erat ut in die iudicii responderent Iudei Domine, non te cognovimus filium Dei in corpore constituti. Quis hominum videre poterat thesaurum in terra absconditum, solem nube celatum responderunt ergo discipuli et nos homines fuimus, rustici et obscuri in plebe; vos sacerdotes et scribe sed in nobis bona voluntas facta est quasi lucerna rusticitatis nostre; in vobis autem malitia facta est quasi caligo scientie vestre.
marg.| {CMT19d7.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 194* {hom.65} − Propter hoc autem non dixit et gentes et orbem terrarum, sed tribus Israel; quia in eisdem erant educati et legibus et consuetudinibus apostoli et Iudei. Cum ergo dixerint Iudei quoniam propter hoc non potuimus credere in Christo, quia lex prohibuit, discipuli in medium inducentur qui eamdem susceperunt legem. Sed dicet aliquis quid magnum promisit eis, si id quod ninivite habent et regina austri, hoc et ipsi habebunt maxima quidem alia premia ante et post eis promittit; sed et hic occulte insinuat aliquid plus illis. De illis enim simpliciter dixit, quod surgent, et condemnabunt generationem hanc; de his autem cum sederit filius hominis, sedebitis et vos. Manifestum est ergo quod conregnabunt et communicabunt in gloria illa honorem enim et gloriam ineffabilem significavit per thronos. Qualiter autem hec promissio completa est? Numquid enim et Iudas sedebit nequaquam. Lex a Domino posita est per Ieremiam prophetamcbloquar super gentem et regnum, ut edificem et plantem illud. Sed si fecerit malum in conspectu meo, penitebo et ego de bonis que locutus sum ut facerem eis; quasi dicat si indignos seipsos promissione faciant, non adhuc faciam quod promisi. Indignum autem seipsum principatu Iudas ostendit. Et propter hoc tunc loquens discipulis, non simpliciter eis promisit neque enim dixit vos sedebitis; sed adiunxit qui secuti estis me ut et hinc iudam excludat, et eos qui postea futuri erant attraheret non enim ad illos solos dictum est, neque ad iudam iam indignum effectum.
cb Mt. 18, 9-10.
194 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.11} HILARIUS. 195* {c.20} − Sequela ergo Christi apostolos super duodecim thronos iudicandis duodecim tribubus Israel in duodecim patriarcharum gloriam copulavit.
195 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.12} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 196* − Ex hoc enim loco discimus, cum suis discipulis iudicaturum Iesum. Unde et alibi Iudeis dicitcc: « Ideo iudices vestri erunt ». Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum ipso iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero universa quedam significata est iudicantium multitudo, propter duas partes numeri septenarii quo significatur plerumque universitas; que due partes, id est tres et quatuor, altera per alteram multiplicate duodecim faciunt. Alioquin quoniam in locum Iude traditoris, apostolum Matthiam legimus ordinatumcd, Apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicitce: « Nescitis quia angelos iudicabimus? ». cf
cc Mt. 12, 27.
cd Act. 1, 26.
ce 1Cor. 6, 3.
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 5, CCSL 48, p. 704.40-56: «Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum iesum. unde et alibi iudaeis dixit: si ego in beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi iudices erunt uestri. nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. alioquin, quoniam in locum iudae traditoris apostolum matthiam legimus ordinatum, apostolus paulus, qui plus omnibus illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus?». [FG2017]
196 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d7.13} AUGUSTINUS. In libro de penitentia − In hoc ergo numero iudicantium omnes intelliguntur qui propter evangelium sua omnia dimiserunt et secuti sunt Dominum.BE
BE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT19d7.14} GREGORIUS. Decimo Moralium. 197* − Quisquis enim stimulo divini amoris excitatus hic possessa reliquerit, illic proculdubio culmen iudiciarie potestatis obtinebit ut simul tunc Iudex cum iudice veniat qui nunc consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat. cg
cg ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 10, § 31, CCSL 143, lin. 12 sqq.: «Neque enim plus quam duodecim iudices illa interni consessus curia non habebit; sed nimirum duodenario numero quantitas uniuersitatis exprimitur quia quisquis, stimulo diuini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc iudex cum iudice ueniat qui nunc consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat.
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 71, PL 73, 1163.10 sqq. [MM2020]
197 .X.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d7.15} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 198* − De ipsis quoque iudicandis, in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israel , tribus levi que decima tertia est, ab eis iudicanda non erit; aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt.BF ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 5, CCSL 48, p. 704.56-705.60: «De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israel, tribus leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt». [FG2017]*
BF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
198 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d7.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.33} − Vel per hoc quod dicit in generatione, premittit Christus tempus christianitatis futurum post ascensionem suam, quando scilicet homines regenerantur per baptismum, et illud est tempus quando Christus sedet in sede maiestatis sue. Et vide, quia non de tempore futuri iudicii dicit, sed de vocatione gentium universarum. Non enim dixit ‘cum venerit filius hominis sedens super sedem maiestatis sue’ sed: in regeneratione cum sederit in sede maiestatis sue quod ex tunc fuit ex quo gentes credere ceperunt in Christum secundum illudciregnabit Dominus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Et ex tunc apostoli sederunt super duodecim thronos, id est in omnibus christianis omnis enim christianus qui suscipit verbum Petri, thronus fit Petri et sic de aliis apostolis. Sedent ergo apostoli in his thronis, id est in duodecim partes distinctis, secundum differentias animarum. Et diversitates cordium, quas solus Deus cognoscit. Sicut enim Iudeorum populus in duodecim tribus fuit divisus, sic et universus populus christianus dividitur in duodecim tribus. Ut quedam anime sint de tribu ruben, et sic de aliis, propter diversas virtutes. Non enim omnes gratie in omnibus equaliter sunt; sed unus precedit in ista, alius in illa. Et sic apostoli iudicabunt duodecim tribus Israel, id est omnes Iudeos, per hoc quod verbum apostolorum est a gentibus receptum. Omnes autem christiani sunt quidem duodecim sedes apostolorum, sed una sedes Christi. Christi enim omnes virtutes sunt quasi una sedes; quia in omni virtute equaliter ipse solus perfectus est. Unusquisque etiam apostolorum in aliquo bono speciali fit perfectior, ut Petrus in fide et ideo Petrus requiescit in fide, Ioannes in innocentia; et sic de aliis. Et quod de retributione apostolis in hoc mundo danda Christus loquatur, demonstrat quod sequitur:
ci Ps. 46, 9.
Numérotation du verset Mt. 19,29 
Et omnis qui reliquerit domum vel fratres.
marg.| Si enim in hoc seculo centuplum recipiunt, sine dubio et apostolorum etiam in hoc seculo merces futura promittebatur.199
199 Cf. Unum ex quatuor , 3 , Tournai , Sém. , 3 , f. 107rb.
marg.| {CMT19d7.17} CHRYSOSTOMUS. 200* {hom.65} − Vel discipulis promittit futura, quia excelsiores erant iam, et nihil presentium querebant; aliis autem que sunt hic repromittit.
200 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT19d7.18} ORIGENES. 201* {tract.9} − Vel aliter . Si quis reliquerit omnia et secutus fuerit Christum, que promissa sunt Petro, et ipse recipiet. Si autem non omnia reliquit, sed quedam, que specialiter referuntur, hic multiplicia recipiet, et vitam possidebit eternam.
201 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.19} HIERONYMUS. − Ex occasione autem huius sententie, quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes, tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus et vitam eternam esse reddendam; quod si in ceteris digna sit promissio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit, centum recipiat in futuro. Sensus igitur iste est: qui carnalia pro salvatore dimiserit, spiritualia recipiet; que comparatione et merito sui quasi parvo numero centenarius numerus comparetur202*.cj
cj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 173.941-952: «Ex occasione huius sententiae quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes nobis tunc centuplum omnium rerum quas dimisimus et uitam aeternam esse reddendam, non intellegentes quod, si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo ut qui unam pro domino dimiserit centum recipiat in futuro. sensus igitur iste est: qui carnalia pro saluatore dimiserit, spiritalia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt quasi si paruo numero centenarius numerus comparetur. unde dicit et Apostolus qui unam tantum domum et unius prouinciae paruos agros dimiserat: quasi nihil habentes et omnia possidentes». [FG2013]
202 comparetur] compararetur Ed1953
marg.| {CMT19d7.20} ORIGENES. 203* {tract.9} − Sed et204* in hoc seculo, quia pro fratribus carnalibus multos inveniet fratres secundum fidem sic et parentes, omnes episcopos et presbyteros et filios, omnes etatem filiorum habentes. Sunt autem et angeli fratres, et sorores omnes que exhibuerunt se Christo virgines castas; tam iste que nunc habentur in terris, quam ille que iam vivunt in celis. Agros autem et domos multiplices intellige in requie paradisi et civitate Dei. Super hec autem omnia possidebunt vitam eternam.
203 Origenes] + In Mattheum Ed1953
204 et] om. Ed1953
marg.| {CMT19d7.21} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 205* − [b] Hoc etiam quod hic dicitur centuplum accipiet , exponens quodammodo Apostolus ait ck: « Quasi nihil habentes et omnia possidentes ». [a] Centum enim pro ipsa universitate ponuntur aliquando. cl
ck 2Cor. 6, 10.
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 7, CCSL 48, p. 710.70-74: «Porro si [a] centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur, quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit dicens: [b] accipiet in hoc saeculo centuplum, quod exponens quodam modo apostolus ait: quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus diuitiarum est: quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae?». [FG2017]
205 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT19d7.22} HIERONYMUS. − Quod autem dicit: E t omnis qui reliquerit fratres , congruit illi sententie qua dixeratcm: « Veni separare hominem a patre suo ». Qui enim propter fidem Christi ac predicationem evangelii omnes affectus contempserint atque divitias et seculi voluptates, isti centuplum accipient et vitam eternam possidebunt.cn
cm Mt. 10, 35.
cn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 173.934-941: «Locus iste cum illa sententia congruit in qua saluator loquitur: non ueni pacem mittere sed gladium; ueni enim separare hominem a patre suo et matrem a filia et nurum a socru, et inimici hominis domestici eius. qui ergo propter fidem christi et praedicationem evangelii omnes affectus contempserint atque diuitias et saeculi uoluptates, isti centuplum recipient et uitam aeternam possidebunt». [FG2013]
marg.| {CMT19d7.23} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 206* {hom.65} − Cum autem dicit: Qui reliquerit uxorem , non hoc ait ut simpliciter nuptie divellantur, sed ut omnibus preferamus fidei pietatem. videtur autem mihi et persecutionis tempus occulte insinuare quia enim multi futuri erant filios ad impietatem trahentes, cum hoc acciderit, neque pro patribus neque pro viris habeantur.
206 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.24} RABANUS. − Verum, quia multi virtutum studia, non eadem qua incipiunt intentione pietatis consummant; sed vel tepescunt, vel accelerate207 labuntur.BG
Sequitur:
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
207 accelerate] accelerare Li446
Numérotation du verset Mt. 19,30 
Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.
marg.| {CMT19d7.25} ORIGENES.208* {tract.9} − Per hoc exhortatur eos qui nuper accedunt ad verbum divinum, ut festinent ad perfectum ascendere pre multis qui videntur senuisse in fide. Potest etiam hic sensus destruere eos qui gloriantur eo quod christianis parentibus sunt enutriti in ipsa christianitate; neque pusillanimes fiant, quod christianitatis dogmata novissime receperint. Habet etiam alium intellectum, ut sint primi Israelite, qui facti sunt novissimi propter infidelitatem; gentes autem novissime, primi. Caute autem dicit multi; non enim omnes   primi erunt novissimi , nec omnes   novissimi primi . Adhuc autem multi hominum qui natura   novissimi sunt, efficiuntur per vitam angelicam quibusdam angelis superiores; et quidam angeli qui fuerunt primi, facti sunt   novissimi propter culpam.
208 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT19d7.26} REMIGIUS. − Potest etiam specialiter referri ad tristitiam divitis, qui primus videbatur, legis precepta implendo; sed quia terrenam substantiam pretulit Deo, novissimus factus est. Sancti vero apostoli novissimi videbantur; sed relinquendo omnia, per humilitatis gratiam facti sunt primi . Sunt etiam plurimi qui post studia bonorum operum a bonis operibus deficiunt; et cum fuerint   primi , fiunt   novissimi .BH
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 19 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_19)

Notes :