Catena aurea

Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,1 

Et1 cum appropinquasset2
1 Et] om. ω1 |
2 appropinquasset Cor3 (vel Ieronimus Grec.) Rusch ] appropinquassent ΩJ Li446@ Weber , + Ihesus ω1 |
Hierosolymis
et venisset3 Bethphage
3 venisset ω1 Li446 Rusch ] venissent ΩJ Li446@ Weber
ad montem Oliveti,
tunc Iesus4
4 Iesus] om. ω1
misit
duos discipulos
Numérotation du verset Mt. 21,2 

dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam
alligatam
et pullum cum ea.
Solvite et adducite mihi.
Numérotation du verset Mt. 21,3 

Et si quis vobis aliquid dixerit
dicite
quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos.
Numérotation du verset Mt. 21,4 

Hoc autem5 factum est ut adimpleretur6 quod dictum est per prophetam
5 autem Cor3 (Ieronymus anti. non habent TOTUM. Rabanus et Grecus habent) Rusch Weber ] + totum ω1 ΩJ Li446@ Li446 |
6 adimpleretur ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] impleretur Weber |
dicentem:
Numérotation du verset Mt. 21,5 

Dicite filie Sion:
Ecce rex tuus
venit tibi
mansuetus
sedens7 super asinam et pullum
7 sedens ω1 Li446@ Rusch ] et praem. Weber
filium subiugalis.
Numérotation du verset Mt. 21,6 

Euntes autem
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
Numérotation du verset Mt. 21,7 

Et adduxerunt
asinam et pullum et imposuerunt super eos8 vestimenta sua
8 eos ω1 Li446 Rusch ] eum Li446@ , eis Weber
et eum desuper sedere fecerunt.
Numérotation du verset Mt. 21,8 

Plurima autem turba
straverunt
vestimenta sua
in via,
alii autem cedebant ramos
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset Mt. 21,9 

Turbe autem
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio David, benedictus
qui venit9 in nomine Domini.
9 venit ω1 Li446@ Li446 Rusch ] venturus est Weber
Hosanna
in excelsis10
10 excelsis Cor3 (Ieronymus Rabanus) Li446 (f. 185vb ex Origene ) Rusch ] altissimis Cor3 (alii) ΩJ Li446@ (f. 184vb) Li446 (f. 185vb ex Glossa ) Weber
Numérotation du verset Mt. 21,10 

Et cum intrasset Hierosolymam
commota est
universa civitas dicens: Quis est hic?
Numérotation du verset Mt. 21,11 

Populi autem dicebant:
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
Numérotation du verset Mt. 21,12 

Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat
omnes vendentes et ementes in templo11 et mensas nummulariorum
11 templo ΩJ Rusch Weber ] om. Cor3 (Rabanus, Ieronymus, anti.)
et cathedras vendentium
columbas evertit
Numérotation du verset Mt. 21,13 

et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Numérotation du verset Mt. 21,14 

Et accesserunt ad eum
ceci et claudi12
12 claudi Li446 Rusch Weber] caudi Li446@
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset Mt. 21,15 

Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
et pueros in templo clamantes13 et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt
13 in templo clamantes Rusch ] inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,16 

et dixerunt ei14: Audis quid isti dicunt?
14 ei Rusch Weber] om. Li446@
Iesus autem dixit eis:
Utique. Numquam legistis quia15 ex ore infantium et lactentium
15 quia Rusch Weber] om. Li446@
perfecisti laudem?
Numérotation du verset Mt. 21,17 

Et relictis illis,
abiit foras
extra civitatem in Bethaniam
ibique mansit et docebat eos de regno Dei16.
16 et docebat … Dei Li446@ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 21,18 

Mane autem
revertens in civitatem esuriit
Numérotation du verset Mt. 21,19 

et videns fici arborem17 unam
17 fici arborem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
secus viam
venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi: Numquam ex te fructus
nascatur18 in sempiternum.
18 fructus nascatur Rusch Weber Li446@ ] inv. Li446
Et arefacta est continuo ficulnea.
Numérotation du verset Mt. 21,20 

Et videntes discipuli
mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
Numérotation du verset Mt. 21,21 

Respondens autem Iesus ait eis19: Amen dico vobis, si habueritis fidem
19 ait eis Rusch Weber ] dixit illis Li446@ , ait illis Li446
et non hesitaveritis,
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis:
Tollere20
20 tollere Rusch ] tolle Li446@ Weber
et iactare21 in mare, fiet.
21 iactare Rusch ] iacta te Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,22 

Et omnia quecumque
petieritis in oratione credentes
accipietis.
Numérotation du verset Mt. 21,23 

Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: In qua potestate hec facis?
Et quis tibi dedit22 hanc potestatem?
22 tibi dedit Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 21,24 

Respondens autem23 Iesus dixit eis24: Interrogo25
23 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
24 eis Li446 Rusch ] illis Li446@ Weber |
25 Interrogo Rusch ] interrogabo Li446@ Weber |
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis26 in qua potestate hec facio.
26 dicam vobis Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,25 

Baptismus27 Ioannis unde erat?
27 Baptismus ΩJ Li446@ Li446 Rusch Weber ] Baptismum Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.)
E28 celo
28 e Rusch Weber] ex Li446@ Li446
an ex29 hominibus?
29 ex Li446 Rusch Weber] om. Li446@*
Et30 illi cogitabant inter se dicentes: Si31 dixerimus e32 celo dicet nobis: Quare ergo non credistis33 illi34?
30 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber |
31 si Rusch ] + autem Li446@ Weber |
32 e Rusch Weber] ex Li446@ |
33 credistis Rusch ] credidistis Li446@ Weber |
34 illi Rusch Weber] ei Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 21,26 

Si autem dixerimus ex hominibus
timemus35 turbam.
35 timemus Rusch Weber ] timebimus Li446@
Omnes enim habebant36 Ioannem sicut prophetam.
36 habebant Li446@ Rusch ] habent Weber
Numérotation du verset Mt. 21,27 

Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dicam37 vobis in qua potestate hec facio.
37 dicam Rusch ] dico Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,28 

Quid autem vobis videtur? Homo quidam
habebat duos filios
et accedens ad primum
dixit:
Fili, vade hodie
operare38 in vineam meam39.
38 operare ΩJ Li446@ Rusch Weber ] operari Cor3 (vel) |
39 vineam meam Li446@ Li446 Rusch ] vinea mea Weber |
Numérotation du verset Mt. 21,29 

Ille autem respondens ait:
Nolo.
Postea autem
penitentia motus abiit in vineam
et40
40 in vineam et Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,30 

accedens41 ad alterum
41 accedens Rusch ] + autem Li446@ Li446 Weber
dixit similiter. At ille respondens ait:
Eo, domine,
et non ivit.
Numérotation du verset Mt. 21,31 

Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus.
Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani
et meretrices
precedunt42 vos in regno43 Dei.
42 precedunt ΩJ Rusch Weber ] precedent Cor3 (vel Ieronymus) Li446@ |
43 regno Cor3 (vel) Rusch Weber ] regnum ΩJ |
Numérotation du verset Mt. 21,32 

Venit enim ad vos Ioannes44 in via iustitie
44 ad vos – Ioannes Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
nec penitentiam habuistis postea45 ut crederetis ei.
45 postea Li446@ Li446 Rusch Weber] post Li446@*
Numérotation du verset Mt. 21,33 

Aliam parabolam
audite:
Homo erat paterfamilias
qui plantavit46 vineam
46 plantavit Li446@ Rusch Weber ] planuit Li446@ *
et sepem47
47 sepem Li446@ (marg.) Li446 Rusch Weber] spem Li446@
circumdedit ei et fodit
in ea torcular
et edificavit turrim
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset Mt. 21,34 

Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos
ad agricolas
ut acciperent fructus eius.
Numérotation du verset Mt. 21,35 

Et agricole, apprehensis servis eius,
alium ceciderunt,
alium occiderunt,
alium vero lapidaverunt.
Numérotation du verset Mt. 21,36 

Iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset Mt. 21,37 

Novissime autem
misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur
forsitan48 filium meum.
48 forsitan ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus Rabanus anti. non habent hic sed est in Lc. 20, 13) Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,38 

Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
Numérotation du verset Mt. 21,39 

Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 21,40 

Cum ergo venerit
dominus vinee quid faciet agricolis illis49?
49 illis Li446 Rusch Weber] suis Li446@
Numérotation du verset Mt. 21,41 

Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis.
Numérotation du verset Mt. 21,42 

Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt
edificantes
hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset Mt. 21,43 

Ideo dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum Dei
et dabitur genti
facienti fructus eius.
Numérotation du verset Mt. 21,44 

Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset Mt. 21,45 

Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
Numérotation du verset Mt. 21,46 

Et querentes eum tenere
timuerunt turbas quoniam50 sicut prophetam eum habebant.
50 quoniam Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch Weber ] quia ΩJ

Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 21, 1-9 legitur Dominica 1 Adventus; cf. Ordinarium OP 572 = Dominica in Ramis in benedictione; cf. Ordinarium OP 642d5]
marg.| {CMT21d1.1} REMIGIUS. − Narravit superius evangelista Dominum egressum a Galilea, et cepisse ascendere Hierosolymam. Postquam ergo narravit quid in via gesserit, in incepta intentione perseverans dicit:
Numérotation du verset Mt. 21,1 
Et cum appropinquasset Hierosolymis, et venisset Bethphage.
marg.| Bethphage viculus1 fuit sacerdotum, situs in latere montis Oliveti, distans uno milliario a2 Ierusalem. Sacerdotes enim, qui per certos dies in templo deserviebant, completo officio vicis sue, illuc divertebant ad manendum. Similiter et illi qui accipiebant officium, illuc divertebant quia preceptum fuit in lege, ut nullus diebus sabbatorum plus quam mille passus incederet.A
A ¶Codd. : Li446 ( 183vb ) Ed1953 {MM2019}
1 viculus] vinculus Li446 *
2 a] ad Li446
marg.| {CMT21d1.2} ORIGENES. 3*{tract.14} − Unde et interpretatur Bethphage domus maxillarum4* quoniam maxilla propria erat pars sacerdotum in lege.B
Sequitur:
B ¶Codd. : Li446 ( 183vb ) Ed1953 {MM2019}
3 Origenes] + In Mattheum Ed1953
4 domus maxillarum] inv. Ed1953
Tunc Iesus misit duos discipulos, etc.5
5 etc.] om.. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,2 
[...]
Numérotation du verset Mt. 21,3 
[...]
marg.| {CMT21d1.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.37} − Non dixit discipulis dicatis Dominus tuus his opus habet, vel Dominus vester ut intelligant, quia ipse sit solus   Dominus , non solum animalium, sed omnium hominum. Nam et peccatores conditione quidem sui6 sunt, voluntate autem sua diaboli.C
C ¶Codd. : Li446 ( 183vb ) Ed1953 {MM2019}
6 quidem sui] qui Li446 *
marg.| {CMT21d1.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 7* {hom.67} − Neque parvum enim existimes quod factum est. Quis enim suasit Dominis iumentorum non velle contradicere, volentes silere, et concedere et in hoc discipulos erudit quoniam poterat et Iudeos prohibere, sed noluit; sed et docet ut quodcumque petitum fuerit darent. Si enim qui ignorabant Christum, ita concesserunt, multo magis discipulos convenit omnibus dare.
Quod autem dicitur
7 homiliario] scrips., homeliario Li446, Matthaeum Ed1953
Et confestim dimittet eos.
marg.| {CMT21d1.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 8 {Opus imperfectum,hom.37} − Intelligendum est quod animal postquam ingressum est in Ierusalem ad Dominum suum remissum est a Christo.D
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
8 Super Mattheum] om. Li446 *
marg.| {CMT21d1.6} GLOSSA. − [1] Vel Dominus iumentorum   confestim dimittet eos in Domini servitio mancipandos. Adhibetur autem huic facto prophete testimonium, ut appareat Dominum omnia que de ipso scripta erant, complesse9*. Sed invidia cecatos scribas et Phariseos ea que ipsi legebant intelligere noluisse.
Et ideo sequitur:
9 complesse Li446 ] implesse Ed1470 , implevisse Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,4 
Hoc autem totum10 factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam11,
10 totum] om. Ed1470
11 prophetam] + dicentem Li446
marg.| scilicet Zachariam.|E a||
a ¶Fons : [1] <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 21, PL 162, 1425C-D: « Et confestim dimittet eos . In Domini scilicet servitio mancipandos. Vel, ut legitur, animal quidem quod, postquam ingressum est Jerusalem, ad dominum [1425D] suum remissum est. Animal autem prophetia in Ecclesia remansit. De animali etiam illo, non quod videbatur, erat necessarium Christo, sed illud quod intelligebatur, id est non caro, sed ratio. Ideoque caro remissa est, ratio autem retenta est. Quod ait: et confestim dimittet eos, nota quod non dixit ad diabolum, quia prius tenebat eos, sed in arbitrio suo adjuto dono gratiae. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, etc. Adhibetur huic facto testimonium prophetiae, ut appareat Dominum omnia, quae de ipso scripta erant, complesse; sed invidia caecatos Scribas et Pharisaeos, ea quae ipsi legebant, intelligere noluisse ».
<cuius fons> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 21, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 65b interl.] ed. Gloss-e : «   et confestim dimittet eos. veri Domini servitio mancipandos . [2]   Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam , scilicet Zachariam». [MM2021]
E ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT21d1.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.37} − Sciens enim propheta malitiam Iudeorum, quia contradicturi erant Christo ascendenti in templum, premonuit, ut per hoc signum cognoscerent regem suum dicentem12:
12 dicentem] dicens Li446
Numérotation du verset Mt. 21,5 
Dicite filie Sion.
marg.| {CMT21d1.8} RABANUS. − Filia Sion historialiter dicitur Ierusalem civitas, que sita est in monte Sion. Mystice autem est Ecclesia fidelium, pertinens ad supernam Ierusalem.F
F ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT21d1.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.37} − Ecce ostendentis est verbum; id est non carnali aspectu, sed spirituali intellectu opera virtutum eius aspicite. Ante tempora quidem multa dicebat ecce, ut ostenderet quia ille de quo loquebatur, antequam nasceretur, iam erat rex tuus. Cum ergo videritis eum, nolite dicerebnon habemus regem nisi cesarem. venit tibi, si intellexeris, ut salvet te; si non intellexeris, venit contra te. Mansuetus, non ut propter potentiam timeretur, sed ut propter mansuetudinem amaretur unde non sedet in curru aureo, pretiosa purpura fulgens; nec ascendit super fervidum equum discordie amatorem et litis; sed super asinam tranquillitatis et pacis amicam
Unde sequitur:
b Io. 19, 15.
Sedens super asinam et pullum filium subiugalis.
marg.| {CMT21d1.10} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] In hoc autem testimonio prophetico aliquanto diversa est evangelistarum locutio. Hoc enim Mattheus sic adhibet ut asinam dicat commemorasse prophetam non autem ita se habet vel quod Ioannes interponit, vel codices ecclesiastice interpretationis Septuaginta Cuius rei causa mihi videtur quod Mattheus hebrea lingua perhibetur evangelium conscripsisse; manifestum est autem interpretationem illam que dicitur Septuaginta in nonnullis aliter se habere, quam inveniunt in hebreo qui eam linguam noverunt, et qui interpretati sunt singuli eosdem libros hebreos. Huius autem distantie causa si queratur, nihil probabilius estimo quam eos Septuaginta illo spiritu interpretatos, quo et illa que interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili, que predicatur, consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio variando, et voluntati Dei, cuius verba erant, non credendo, nihil aliud demonstrare voluerunt quam hoc ipsum, quod in evangelistarum concordia, quadam diversitate narratur; qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diverso modo aliquid narret, ut ab eius voluntate cui consentiendum est, non recedat; quod noscere in moribus utile est propter cavenda mendacia; et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba que propter illam sunt dicenda commendet; cum potius ita res sermonibus proferatur ut istos omnino querere non deberemus, si rem sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus, et in eo angeli eius.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,6 
Euntes autem discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus,
Numérotation du verset Mt. 21,7 
Et adduxerunt asinum et pullum.
[a] Ceteri autem evangeliste de asina tacent. Non deberet autem permovere lectorem nec si Mattheus de pullo tacuisset, sicut illi de asina tacuerunt, quanto minus moveri oportet, quia unus ita commemoravit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt. Ubi enim utrumque potest intelligi factum, nulla repugnantia est, nec si alius aliud commemoraret quanto minus ubi unus unum, alius utrumque.c
Sequitur:
Et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
marg.| {CMT21d1.11} HIERONYMUS. − Sed videtur quod super utrumque animal in parvo itineris spatio Dominus sedere nequiverit. Ergo, cum historia aut impossibilitatem habeat aut turpitudinem, ad altiora transmittimur, id est ad mysticum sensum.G d
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 183.1198-1203: «Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: dicite filiae sion: ecce rex tuus uenit tibi mansuetus sedens super asinam et pullum filium subiugalis. hoc in propheta zacharia scriptum est, de quo plenius, si uitae spatium fuerit, in suo dicetur loco. nunc stringendum breuiter quod secundum litteram in paruo itineris spatio super utrumque animal sedere non quiuerit. aut enim asinae sedit et pullus absque sessore fuit aut si pullo (quod magis competit) abusus est ad sedendum, asina ducta est libera. ergo cum historia uel inpossibilitatem habeat uel turpitudinem, ad altiora transmittimur ut asina ista, quae subiugalis fuit et edomita et iugum legis traxerit, synagoga intellegatur, pullus asinae lasciuus et liber gentium populus quibus sederit iesus, missis ad eos duobus discipulis suis, uno in circumcisionem et altero in gentes». [FG2013]*
G ¶Codd. : As115 Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT21d1.12} REMIGIUS. − Licet potuerit fieri ut super utrumque animal Dominus sederit.H
H ¶Codd. : As115 Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT21d1.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 13* {hom.67} − Mihi autem videtur quod non propter mysterium solum super asinam sedit, sed et mensuram nobis sapientie tribuens demonstrat scilicet quod non super equos ferri necesse est, sed sufficit asino uti, et eo quod necessitatis est, esse contentum. Interroga autem Iudeos quis rex super asinam delatus intravit Hierosolymam sed non utique alium habent dicere, nisi istum solum.
13 homiliario] scrips., omel’ Li446 Ed1953, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d1.14} HIERONYMUS. − [c] Turbe ergo que egresse fuerant de Iericho et secute salvatorem, supposuerunt vestimenta sua et straverunt viam ramis arborum.
[a] Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,8 
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via 14
14 straverunt vestimenta sua in via] etc. Ed1569
marg.| pedibus asini15, [b] necubi offendat in lapidem nec calcet spinam16 nec labatur in foveam.
Sequitur:
15 asini] a’ sini cacogr. Li446
16 spinam] sipnam cacogr. Li448
Alii autem cedebant ramos de arboribus et sternebant in via,
marg.| de arboribus, scilicet fructiferis, quibus mons Oliveti consitus17 est. [d] Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium.
Unde sequitur:
17 consitus] consuetus Li446
Numérotation du verset Mt. 21,9 
Turbe autem que precedebant et que18 sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David.
18 que] om. Ed1569
marg.| Quid autem significet hosanna, nunc perstringam breviter. In centesimo septimo decimo Psalmo19* e, qui manifeste de adventu salvatoris scriptus est, inter cetera hoc quoque legimus: « O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare . Benedictus qui venturus es in nomine Domini ». Pro eo quod in Septuaginta habetur interpretibus20*: « O Domine, salvum me21* fac », in hebreo legimus: « Anna, Adonai22*, hosi anna », quod manifestius interpretatus est23 Symmachus dicens: „obsecro, Domine, salvum me fac24*“. Nemo ergo putet ex duobus verbis, greco videlicet25* et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum est.I f
e Ps. 117, 25-26.
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 184.1222-185.1266: «[a] Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia. uidete differentiam uniuscuiusque personae. apostoli uestimenta sua super asinum ponunt, turba quae uilior est substernit pedibus asini, [b] necubi offendat in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foueam. Alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in uia. de arboribus frugiferis quibus mons oliueti consitus est, caedebant ramos sternebant que in uia ut praua recta facerent et aequarent inaequalia, quo rectius atque securius in corde credentium christus daemonum atque uitiorum uictor incederet. Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes: osanna filio dauid, benedictus qui uenturus est in nomine domini, osanna in excelsis. quia manifesta est historia, spiritalem sequamur ordinem disserendi. [c] turbae quae egressae fuerant de hiericho et secutae saluatorem ac discipulos eius, postquam pullum asinae solutum uiderunt qui ante ligatus fuerat et apostolorum uestibus exornatum et sedentem super eum dominum iesum, subposuerunt uestimenta sua et strauerunt uiam ramis arborum; [d] cum que opere cuncta fecissent, uocis quoque tribuunt testimonium et praecedentes ac sequentes non breui et silenti confessione sed clamore plenissimo resonant: osanna filio dauid, benedictus qui uenturus est in nomine domini. quod autem dicit: turbae quae praecedebant et quae sequebantur, utrumque ostendit populum et qui ante evangelium et qui post evangelium domino crediderunt consona iesum confessionis uoce laudare et secundum superioris parabolae exemplum diuersarum horarum operarios unum fidei accipere praemium. porro quod sequitur: osanna filio dauid, quid significet et ante annos plurimos in breui epistula ad damasum tunc romanae urbis episcopum dixisse me memini et nunc perstringam breuiter. in centesimo septimo decimo psalmo, qui manifeste de aduentu saluatoris scriptus est, inter cetera hoc quoque legimus: lapidem quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli, a domino factum est istud, hoc est mirabile in oculis nostris, haec est dies quam fecit dominus, exultemus et laetemur in ea; statim que iungitur: o domine saluum me fac, o domine bene prosperare, benedictus qui uenturus est in nomine domini, benediximus uobis de domo domini, et cetera. pro eo quod in lxx habetur interpretibus: o domine saluum me fac, in hebreo legimus: anna adonai osi anna, quod manifestius interpretatus est symmachus dicens: obsecro, domine, saluum me fac, obsecro. nemo ergo putet ex duobus uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit». [FG2013]*
I ¶Codd. : As115 Li446 Ed1569 Ed1953 {MM2020}
19 .CXVII. Psalmo] 117 Psalmo Ed1569 Ed1570 , inv. Ed1657 Ed1953
20 interpretibus] + ῶ κύριε σῶσον δή o kyrie soson di , id est Ed1570 Ed1891 Ed1953
21 me As115 Li448 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1657 ] om. Ed1861 Ed1891 Ed1953
22 Adonai] Iehova Ed1570 Ed1953
23 interpretatus est] inv. Ed1569
24 salvum me fac] salva obsecro Ed1570 Ed1953
25 videlicet] scilicet Ed1570 Ed1569 Ed1953
marg.| {CMT21d1.15} REMIGIUS. − Et est compositum ex integro et corrupto. Osi 26 enim latine dicitur salva sive salvifica. Anna vero apud illos interiectio est obsecrantis. Nam sic27* apud illos ab obsecrante dicitur anna, sicut28* apud latinos a dolente29* dicitur heu.J
J ¶Codd. : As115 Li446 Ed1569 Ed1953 {MM2020}
26 Hosi] Osi Li446
27 sic] si Li446 * , sicut Ed1569 Ed1953
28 sicut] sic Ed1569 Ed1953
29 adolente] om. Ed1953
marg.| {CMT21d1.16} HIERONYMUS. − Significavit autem 30* quod adventus Christi salus mundi sit. Unde sequitur: « Benedictus qui venit in nomine Domini »g. Salvatore quoque idipsum in evangelio comprobanteh: « Ego, inquit, veni in nomine patris mei ».K i
g Mc. 11, 9 ; Io. 12, 13 ; cf. Lc. 13, 35.
h Io. 5, 43.
i ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 185.1265-1268: Nemo ergo putet ex duobus uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit. unde et sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque id ipsum in evangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum. necnon quod iungitur: osanna (id est salus) in excelsis, perspicue ostenditur quod aduentus christi non tantum hominum salus sed totius mundi sit, terrena iungens caelestibus, ut omne genu ei flectat caelestium et terrestrium et infernorum». [FG2013]*
K ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
30 autem] enim Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1953, etiam Ed1657
marg.| {CMT21d1.17} REMIGIUS. − Quia scilicet in omnibus bonis operibus non suam sed Patris gloriam quesivit.L
L ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1657 Ed1891 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT21d1.18} GLOSSA. − Et est sensus 31*: benedictus , id est gloriosus sit,   qui venit, id est incarnatus est   in nomine Domini , id est Patris, eum glorificando. Iterum repetunt   hosanna , id est salva, obsecro; et determinant ubi se vellent salvari32,   in altissimis , id est in celestibus, non in33 terrenis.M j
j ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 21, PL 162, 1427A-B: «Hosanna filio David, etc. GREGORIUS. Hosanna verbum hebraicum est, compositum ex corrupto et integro. Dicitur enim Hosanna, quasi osi anna. Osi interpretetur salva, vel salvifica, vel salvum fac. Anna est interjectio deprecantis, sicut, apud nos, obsecro. Unde Hieronymus ita interpretatur: Hosanna, id est salva, obsecro. Et versus iste sumptus est ex psalmo centesimo decimo septimo, ubi dicitur: [1427B] O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare, benedictus qui venit in nomine Domini; et hoc dicitur in translatione septuaginta Interpretum. In hebraica autem veritate tantum dicitur: Obsecro, Domine, salva, obsecro. Sequitur: Benedictus, id est gloriosus, qui incarnatus est in nomine, non suo, sicut antichristus, sed in nomine Domini, id est Patris sui glorificando. Iterum repetunt hosanna, id est salva, obsecro, et annuntiant ubi velint salvari, scilicet in altissimis, id est in coelestibus, non in terrenis».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e)
¶Nota : Bien que la source rédactionnelle de la sentence soit le commentaire attribué à Anselme et non la Glose ordinaire, celle-ci en contient les éléments de manière dispersée et fragmentaire. Comme le montre le reste de cette division de la Catena, Thomas a préféré exploiter directement le commentaire de Jérôme, source commune de la Glose et d’Anselme. [MM2020]
M ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1657 Ed1861 Ed1891 Ed1953 {MM2020}
31 est sensus] inv. Ed1953
32 salvari] + scilicet Ed1657 cum Anselmo
33 in] om. Ed1470 Ed1612 Ed1570
marg.| {CMT21d1.19} HIERONYMUS. 34* − Vel per hoc quod iungitur hosanna - id est salus - in excelsis, perspicue35 ostenditur quod adventus Christi non tantum hominis salus sed totius mundi sit, terrena iungens celestibus.N k
k ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, lin. 1266 sqq.: «unde et sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque id ipsum in euangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum. necnon quod iungitur: osanna (id est salus) in excelsis, perspicue ostenditur quod aduentus christi non tantum hominum salus sed totius mundi sit, terrena iungens caelestibus, ut omne genu ei flectat caelestium et terrestrium et infernorum». [MM2020]
N ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1612 Ed1657 Ed1861 Ed1891 Ed1953 {MM2020}
34 Hieronymus] om. Ed1470 Ed1570Ed1612 Ed1861 Ed1891 Ed1953
35 perspicue] prospicue cacogr. As115
marg.| {CMT21d1.20} ORIGENES. 36* − Vel humanam quidem Christi dispensationem laudant in eo quod dicebant: Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini . Restitutionem autem37 eius in sancta in eo quod dicebantl: « Hosanna in excelsis ».O m
l Mc. 11, 10.
m ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 16, 18 (Mt 21, 6-11), GCS 40, p. 538.29-539.5 : «Tamen non aliud autem qui sequebantur, sed omnes clamabant simul <ut> consona voce humanam quidem Christi dispensationem laudantes in eo quod dicebant: Osanna filio David benedictus qui venit in nomine domini, restitutionem autem eius in sancta in eo quod dicebant: osanna in excelsis». [MM2020]
<Non hab.> Hieronymus (LLT). [FG2015]
O ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1612 Ed1657 Ed1861 Ed1891 Ed1953 {MM2020}
36 Origenes] Hieronymus Ed1570 Ed1612 Ed1861 Ed1891 Ed1953
37 autem] aut Ed1569 Ed1612
marg.| {CMT21d1.21} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 38 {Opus imperfectum,hom.37} −  Hosanna autem 39* quidam interpretantur gloriam, alii vero redemptionem. Nam et gloria illi debetur et redemptio illi convenit qui omnes redemit40.P
P ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1569 Ed1612 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
38 Super Mattheum] om. Ed1470 Ed1612
39 autem] etiam Ed1470 Ed1569 Ed1612 Ed1657 Ed1953
40 redemit] + in eo exprimunt potestatem Li446 * (va-cat)
marg.| {CMT21d1.22} HILARIUS. 41* {c.21} − Laudationis enim verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem. Filium autem David nuncupant, in quo agnoscerent eterni regni hereditatem.Q
Q ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1612 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
41 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d1.23} CHRYSOSTOMUS. 42* {hom.67} − Numquam43 autem 44* antea sibi Dominus45* adhibuit ministeria46 iumentorum nec ramorum virentia circa se ornamenta constituit, nisi modo quando Ierusalem ut pateretur ascendit. Excitavit enim videntes ut facerent quod prius volebant. Ergo potestas eis data est, non mutata voluntas.R
R ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
42 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
43 Numquam] Numquid Li446 * (pr. m. corr.)
44 autem] om. Ed1953
45 sibi Dominus] inv. Ed1953
46 ministeria] misteria Li446
marg.| {CMT21d1.24} HIERONYMUS. − [b] Mystice autem appropinquat Dominus Hierosolymis [a] egrediens de Iericho, turbis inde eductis quamplurimis, quia [c] magnus magnis ditatus mercibus47* salute credentium rediens48, ingredi cupit urbem pacis et locum visionis Dei. Et venit Bethphage, id est ad domum maxillarum, et confessionis portabat typum et erat situs in monte Oliveti, ubi est lumen scientie49, laborum et dolorum requies. Per castellum autem 50*, quod contra apostolos erat, mundus iste designatur 51. Contra apostolos enim erat nec iugum52* doctrinarum volebat accipere.S n o
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 182.1171-1182: «[a] egreditur de hiericho turbis eductis inde quam plurimis, et caecis reddita sanitate [b] adpropinquat Hierosolymis, [c] magnis ditatus mercibus; salute credentium reddita ingredi cupit urbem pacis et locum uisionis dei et arcem speculatoris. cum que adpropinquasset Hierosolymis et uenisset bethfage, ad domum maxillarum (qui sacerdotum uiculus erat et confessionis portabat typum et erat situs in monte oliueti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies) misit duos discipulos suos θεωρητικὴν καὶ πρακτικήν, id est scientiam et opera, ut ingrederentur castellum, dixit que eis: ite in castellum quod contra uos est. contra apostolos enim erat nec iugum doctrinarum uolebat accipere». [FG2013]
o ¶Nota : Combefis reproche à Nicolai d’avoir corrigé trois leçons de la Catena d’après Jérôme. La discussion porte spécialement sur la pertinence du rétablissement de mercibus en raison du sens et du contexte. La tradition manuscrite renvoie les plaideurs dos à dos: elle donne raison à Nicolai à propos de iugum et de mercibus; elle donne raison à Combefis pour les deux autres leçons, c’est-à-dire à chaque fois que Thomas opte pour des retouches de forme destinée à fluidifier la lecture et supprimer les répétitions rhétoriques de ses sources. Il faut signaler que mentibus et mercibus s’abrègent m̄tibz et m̄cibz; la confusion des termes est donc d’autant plus facile que les lettres t et c sont souvent pris l’une pour l’autre; seuls les copistes qui ont fait un effort d’intelligence ont évité l’erreur; quant à la qualifier “d’inepte” avec Nicolai. Cf. Nicolai , In Catenam auream, 1669, discussio 17, p. 75-77 refert ad Combefis «tomo 2 dominicalium»: non inveni. [MM2019]
S ¶Codd. : As115 (113vb-114ra) Li446 ( 185va ) Md214 (137rb) Mt366 ( 74rb ) Ed1470 (350) Ed1570 (72va) Ed1637 (414) Ed1657 (218=[222]) Ed1953 {MM2019}
47 mercibus As115 Mt366 Ed1657 ] mentibus Li446 Ed1470 Ed1570 Ed1637 Ed1953
48 rediens] reddita Ed1657
49 scientie] + ubi Ed1657
50 autem As115 Li446 Md214 ] enim Mt366 Ed1470 Ed1570 Ed1637 Ed1657 Ed1953
51 designatur] signatur Md214
52 iugum As115 Li446 Ed1657 ] lumen Mt366 Ed1470 Ed1570 Ed1637 Ed1953
marg.| {CMT21d1.25} REMIGIUS. − Dominus ergo de monte Oliveti discipulos ad castellum misit, quia de primitiva Ecclesia predicatores in mundum direxit. Duos quippe misit propter duos ordines predicatorum, quod manifestat Apostolus dicensp: « Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes », sive quia duo sunt precepta caritatis, sive propter duo testamenta, sive propter litteram et spiritum.
p Gal. 2, 8.
marg.| {CMT21d1.26} HIERONYMUS. 53 − [a] Sive propter theoricam et practicam, id est scientiam et opera. [b] Asina autem ista que subiugalis fuit et edomita et iugum legis traxerat, synagoga intelligitur. Pullus54 asine lascivus et liber: gentium populus. [b] Iudea etiam55* secundum Deum mater est gentium.T q
q ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 182.1179-183.1205: «Cum que adpropinquasset Hierosolymis et uenisset bethfage, ad domum maxillarum (qui sacerdotum uiculus erat et confessionis portabat typum et erat situs in monte oliueti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies) misit duos discipulos suos θεωρητικὴν καὶ πρακτικήν, id est scientiam et opera, ut ingrederentur castellum, dixit que eis: ite in castellum quod contra uos est. contra apostolos enim erat nec iugum doctrinarum uolebat accipere. et statim, inquit, inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea soluite et adducite mihi. alligata erat asina multis uinculis peccatorum, pullus quoque lasciuus et frenorum inpatiens cum matre, secundum evangelium lucae multos habebat dominos, non uno errori et dogmati subditus et tamen multi domini qui sibi potestatem inlicitam uindicabant uidentes uerum dominum et seruos eius uenisse qui ad soluendum missi fuerant, non audent resistere. quae sit autem asina et pullus asinae dicimus in subditis. Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: dicite filiae sion: ecce rex tuus uenit tibi mansuetus sedens super asinam et pullum filium subiugalis. hoc in propheta zacharia scriptum est, de quo plenius, si uitae spatium fuerit, in suo dicetur loco. nunc stringendum breuiter quod secundum litteram in paruo itineris spatio super utrumque animal sedere non quiuerit. aut enim asinae sedit et pullus absque sessore fuit aut si pullo (quod magis competit) abusus est ad sedendum, asina ducta est libera. ergo cum historia uel inpossibilitatem habeat uel turpitudinem, ad altiora transmittimur ut asina ista, quae subiugalis fuit et edomita et iugum legis traxerit, synagoga intellegatur , pullus asinae lasciuus et liber gentium populus quibus sederit iesus, missis ad eos duobus discipulis suis, uno in circumcisionem et altero in gentes». [b] <revera>   Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 9, CCCM 56B, lin. 2679: «Nec mireris si gentes dicantur ex Iudeis ac si pullus ex matre quia Iudea secundum Deum ex fide mater est gentium». [FG2013]
T ¶Codd. : As115 (114ra) Li446 ( 185va ) Md214 (137rb) Mt366 ( 74rb ) Ed1470 (351) Ed1953 {MM2019}
53 Hieronymus] om. Li446 * (al. m. corr.)
54 Pullus] Paupullus Md214
55 etiam] enim Ed1470 Ed1657 Ed1953, om.. Md214
marg.| {CMT21d1.27} RABANUS. 56 {suder Et statim invenietis} − Unde Mattheus solus, qui hebreis57* evangelium scripsit, asinam Domino refert adductam58, ut eidem etiam genti hebree, si peniteat, non desperandam monstret esse salutem.U
56 Rabanus] Ieronymus Li446 * (al. m. corr.)
57 hebreis] Iudeis Ed1657 Ed1953
58 adductuam] eductam Md214
marg.| {CMT21d1.28} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.37} − Propter quasdam autem similitudines, animalibus assimilati sunt homines, Dei filium non cognoscentes. Est enim animal immundum, et pre ceteris pene iumentis magis irrationale et stultum et infirmum et ignobile et oneriferum. Sic fuerunt homines ante Christi adventum, passionibus diversis immundi, irrationabiles, verbi ratione carentes, stulti propter Dei contemptum, infirmi secundum animam; ignobiles, quia obliti generationis celestis, facti fuerunt servi passionum et demonum; oneriferi, quia sufferebant sarcinam erroris a demonibus vel Phariseis impositam. Ligata autem erat asina, id est diabolici erroris vinculo impedita, ut non haberet libertatem eundi quo vellet nam antequam peccemus, liberum habemus arbitrium sequi voluntatem diaboli an non; quod si semel peccantes obligaverimus nos operibus eius, iam nostra virtute evadere non possumus; sed sicut navis fracto gubernaculo illuc ducitur ubi tempestas voluerit, sic et homo divine auxilio gratie perdito per peccatum, non quod vult agit, sed quod diabolus vult. Et nisi Deus valida manu misericordie sue solverit eum, usque ad mortem in peccatorum suorum vinculis permanebit: Et ideo dicit discipulis solvite, scilicet per doctrinam vestram, et per miracula vestra; quia omnes Iudei et gentes per apostolos sunt liberati; et adducite mihi, id est ad gloriam meam illos convertite.
marg.| {CMT21d1.29} ORIGENES. 59* {tract.14} − Unde et ascendens in celum iussit discipulis suis ut solverent peccatores, dans eis spiritum sanctum. Absoluti autem et proficientes, et nutriti verbi divinitate, digni habentur remitti in locum ex quo erant assumpti, non iam ad opera priora, sed ut predicarent eis filium Dei; et hoc est quod significat dicensr« Et confestim dimittet eos ».
r Mt. 21, 3.
59 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d1.30} HILARIUS. 60* {c.21} − Vel per asinam et pullum duplex vocatio ex gentibus ostenditur. Erant enim Samaritani sub quadam observantie sue consuetudine servientes, qui scilicet significantur per asinam; erant etiam indomite gentes et feroces, qui scilicet significantur per pullum. Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos erroris vinculis per Philippum enim Samaria credidit, per petrum cornelius Christo, tamquam primitie gentium, adductus est.
60 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d1.31} REMIGIUS. − Sicut autem tunc dictum est apostolis si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, sic nunc predicatoribus est preceptum, ut si aliquid adversitatis obstiterit, a predicando non cessarent.
marg.| {CMT21d1.32} HIERONYMUS. − Vestis autem apostolica que iumento superponitur, vel doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum intelligi potest, sive ecclesiasticorum dogmatum veritates; quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere Dominum non meretur.s
s ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 183.1215-1218: «Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit eis iesus et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eos uestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt. pullus iste et asina quibus apostoli sternunt uestimenta sua ut iesus mollius sedeat, ante aduentum saluatoris nudi erant multis que sibi in eos dominatum uindicantibus absque operimento frigebant; postquam uero apostolicas suscepere uestes pulchriores facti, dominum habuere sessorem. uestis autem apostolica uel doctrina uirtutum uel edissertio scripturarum intellegi potest siue Ecclesiasticorum dogmatum uarietates , quibus nisi anima instructa fuerit et ornata sessorem habere dominum non meretur». [FG2013]
marg.| {CMT21d1.33} REMIGIUS. − Dominus autem super61 asellum sedens, Hierosolymam tendit; quia presidens sancte Ecclesie, vel anime fideli, et eam in hoc seculo regit, et post hanc vitam ad visionem celestis patrie introducit. Apostoli autem et ceteri doctores vestimenta posuerunt super asinam quia gloriam quam acceperunt a Christo gentibus dederunt. Turba autem vestimenta sternebat in via quia credentes ex circumcisione, gloriam quam habebant ex lege, contemnebant. Ramos autem de arboribus precidebant quia ex prophetis acceperunt exempla de Christo, quasi de arboribus virentibus. vel turba, que vestimenta stravit in via, significat martyres, qui vestimenta sua, id est corpora, que tegumenta sunt animarum, pro Christo ad martyrium tradiderunt. vel significantur illi qui corpora sua per abstinentiam domant. Illi autem ramos arborum precidunt qui dicta et exempla sanctorum patrum querunt ad suam, vel filiorum salutem.
61 super] om. Ed1953
marg.| {CMT21d1.34} HIERONYMUS. − Quod autem ait turbe autem que precedebant et que sequebantur , utrumque populum ostendit, et qui ante evangelium, et qui post evangelium Domino crediderunt, consona Iesum confessionis voce laudare.V t
t ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 184.1243-1247: «osanna filio dauid, benedictus qui uenturus est in nomine domini. quod autem dicit: turbae quae praecedebant et quae sequebantur, utrumque ostendit populum et qui ante evangelium et qui post evangelium domino crediderunt consona iesum confessionis uoce laudare et secundum superioris parabolae exemplum diuersarum horarum operarios unum fidei accipere praemium». [FG2013]
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT21d1.35} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 62 {Opus imperfectum,hom.37} − Et illi quidem prophetantes de Christo venturo clamaverunt; hi autem laudantes clamant de adventu Christi iam adimpleto.W
W ¶Codd. : Li446 As115 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
62 Super Matthaeum] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 21, 10-17 legitur Quadragesimae 1 feria 3; cf. Ordinarium OP 609 = Rom.]
marg.| {CMT21d2.1} HIERONYMUS. − Introeunte Iesu cum turba, tota Hierosolymorum civitas commovetur, mirans frequentiam, nesciens virtutem.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 21,10 
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens quis est hic?u
u ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 185.1275-186.1277: «Et cum intrasset Hierosolymam commota est uniuersa ciuitas dicens: quis est hic? introeunte iesu cum turba, tota Hierosolymorum ciuitas commouetur, mirans frequentiam, nesciens ueritatem et dicens: quis est hic? quod quidem et in alio loco dicentes angelos legimus: quis est iste rex gloriae? aliis autem uel ambigentibus uel interrogantibus, uilis plebicula confitetur a minoribus incipiens ut ad maiora perueniat et dicit». [FG2013]
marg.| {CMT21d2.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Merito autem commovebantur videntes rem mirabilem. Homo laudabatur quasi Deus, sed Deus laudabatur in homine. Puto autem quod nec ipsi qui laudabant, sciebant quid63 laudabant sed spiritus subito ingressus in eos, veritatis verba fundebat.X v
v ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 38 (Mt. 21, 10), PG 56, 839.2 : «10. Et cum intrasset Jesus Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est his, etc. Merito commovebantur videntes rem mirabilem: homo enim laudabatur quasi Deus, sed Deus laudabatur in homine. Dicebant enim, Hosianna filio David. Puto autem quod nec ipsi qui laudabant, sciebant quid laudabant, sed spiritus subito ingressus in eos, nesciente animo, veritatis verba fundebat». [MM2021]
X ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
63 quid] quod Li446
marg.| {CMT21d2.3} ORIGENES. 64* {tract.15} − Sed et quando intravit Iesus Hierosolymam veram, admirantes virtutes celestes, dicebantwquis est iste rex glorie?Y
w Ps. 23, 8.
Y ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
64 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d2.4} HIERONYMUS. − Aliis autem vel ambigentibus vel interrogantibus, nisi plebecula confitetur.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,11 
Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
marg.| A minoribus incipiunt, ut ad maiora perveniant. Prophetam enim dicunt quem Moyses sui similem dixerat esse venturum, et qui proprie apud grecos scribitur cum tu arthru martyria , id est cum articuli testimonio. A Nazareth autem Galilee, quia ibi educatus fuerat, ut flos campi nutriretur in flore virtutum.x
x ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 186.1279-1286: «Et cum intrasset Hierosolymam commota est uniuersa ciuitas dicens: quis est hic? introeunte iesu cum turba, tota Hierosolymorum ciuitas commouetur, mirans frequentiam, nesciens ueritatem et dicens: quis est hic? quod quidem et in alio loco dicentes angelos legimus: quis est iste rex gloriae? aliis autem uel ambigentibus uel interrogantibus, uilis plebicula confitetur a minoribus incipiens ut ad maiora perueniat et dicit. Hic est iesus propheta a nazareth Galileae. propheta quem et Moyses similem sui dixerat esse uenturum et qui proprie apud graecos cum arthro scribitur, a nazareth autem Galileae, quia ibi educatus fuerat ut flos campi nutriretur in flore uirtutum». [FG2013]
marg.| {CMT21d2.5} RABANUS. − Notandum autem quod hic introitus eius in Ierusalem fuit ante quinque dies pasche. Narrat enim Ioannes, quod ante sex dies pasche venerit in Bethaniam, et in crastinum asino sedens venerit in Ierusalem; ubi notanda est concordia non solum in rebus, sed etiam in temporibus Veteris et Novi Testamenti. Decima enim die mensis primi, agnus qui in pascha immolaretur, domum introduci iussus est quia et Dominus decima die eiusdem mensis, hoc est ante quinque dies pasche, civitatem, in qua pateretur, erat ingressurus.y
Sequitur:
y ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 6 (Mt. 21, 12), CCCM 174A, p. 548.29-40 = <cuius fons>   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 3, c. 11, CCSL 120, p. 576.1311-1327: « Notandum uero quod hic introitus eius in hierusalem ante quinque dies paschae in quo mysterium sacrosanctae passionis suae implere decreuerat factus est. Narrat enim iohannes quod ante sex dies paschae uenerit bethaniam ubi caena ei facta et discumbentibus multis soror eum lazari maria unguento mystico perfuderit atque in crastinum asino sedens obuiante cum palmis plurima turba uenerit hierosolimam . Vbi non praetereunda silentio est non tantum concordia in rebus uerum etiam in temporibus ueteris et noui testamenti umbrae et ueritatis legis et euangelii. Scriptum namque in lege est dicente domino ad moysen et aaron: mensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum israhel et dicite eis: decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas; et paulo post: et seruabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius, immolabit que eum uniuersa multitudo filiorum israhel ad uesperam. Decima ergo die mensis primi agnus qui in pascha immolaretur domum introduci iussus est quia et dominus decima die eiusdem mensis, hoc est ante quinque dies paschae, in ciuitatem in qua pateretur erat ingressurus» . [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 21,12 
Et intravit Iesus in templum Dei.
marg.| {CMT21d2.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Hoc erat proprium boni filii ut ad domum curreret patris et illi honorem redderet. Et tu, imitator Christi factus, cum in aliquam ingressus fueris65* civitatem primum66* ad Ecclesiam curras. Hoc etiam erat boni medici ut ingressus ad infirmam civitatem salvandam, primum ad originem passionis intenderet. Nam sicut de templo omne bonum egreditur, ita de templo omne malum procedit. Si enim sacerdotium integrum fuerit, tota Ecclesia floret; si autem corruptum fuerit, omnium 67* fides marcida est. Sicut enim cum videris arborem pallentibus foliis, intelligis quia vitium habet in radice ; sic cum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognosce quia sacerdotium eius non est sanum.Z z
Sequitur:
z ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 38 (Mt. 21, 12), PG 56, 839.10-18, 63-643 : «Hoc erat proprium boni filii, ut et veniens ad domum curreret patris, et illi honorem redderet, qui genuit eum, ut tu imitator Christi factus, cum in aliquam ingressus fueris civitatem, primum ante omnem actum ad ecclesiam curras. Hoc erat boni medici, ut ingressus ad infirmam civitatem salvandam primum ad originem passionis intenderet. Nam sicut de templo omne bonum egreditur, sic et de templo omne malum procedit. Quemadmodum medicus, quando primo ingreditur ad infirmum, statim de stomacho ejus interrogat, et eum componere primum festinat, quia si stomachus sanus fuerit, totum corpus validum est, si autem dissipatus fuerit, totum corpus infirmum est: ita si sacerdotium integrum fuerit, tota Ecclesia floret: si autem corruptum fuerit, omnium fides marcida est. Cor autem et stomachus sacerdotes intelliguntur, quia in rebus spiritualibus per eos totus populus gubernatur. Et sicut cor sapientiae locus est, ita sacerdotes sunt receptacula sapientiae spiritualis, Isaia dicente, de regibus quidem, Omne caput in dolore; de sacerdotio autem, Omne cor in tristitia (Isai. 1. 5). Sicut enim stomachus accipiens cibum, coquit eum in seipso, et per totum corpus dispergit: sic et sacerdotes accipiunt scientiam sermonis per Scripturas e Deo, et excoquentes eam in se, id est, tractantes et meditantes apud se, universo populo subministrant. […] Nam vere quemadmodum cum videris arborem pallentibus foliis, marcidam intelligis, quia aliquam culpam habet circa radicem: ita cum videris populum indisciplinatum et irreligiosum, sine dubio cognosce, quia sacerdotium ejus non est sanum». [MM2021]
Z ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
65 in aliquam - ingressus fueris] inv. Ed1953
66 primum] primo Ed1953
67 omnium] tota Ed1953
Et eiciebat omnes68 vendentes et ementes etc.69
68 omnes] omnis cacogr. As115
69 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT21d2.7} HIERONYMUS. − Sciendum quidem est quod iuxta mandata legis in venerabili toto orbe templo Domini, et de cunctis pene regionibus Iudeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostie, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum; pauperibus, ne absque sacrificio essent, pullos columbarum et turtures offerentibus. Accidebat autem ut qui de longe venerant, victimas non haberent. Excogitaverunt igitur sacerdotes quomodo predam de populo facerent; et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia, venderent; et ut venderent non habentibus, et ut ipsi rursus empta susciperent. Hanc ergo stropham, id est fraudem se in diversa vertentem, crebro venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed nec unde emerent. Posuerunt itaque nummularios, qui mutuam sub cautione darent pecuniam. Sed quia erat lege preceptum ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, que commodi nihil haberet, et interdum perderet sortem, excogitaverunt et aliam technam, id est artem, ut pro nummulariis collibystas facerent, cuius verbi proprietatem latina lingua non exprimit. Collyba dicuntur apud illos, que nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula; verbi gratia, frixi ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant, collibyste pro usuris accipiebant varias species ut que in nummo non licebant, in his rebus exigerent, que nummis coemuntur quasi non hoc ipsum Ezechiel predicaverit dicensaausuram et superabundantiam non accipietis. Istiusmodi Dominus cernens in domo patris, negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus, tantam hominum multitudinem eiecit de templo.ab
aa Ez. 18, 17.
ab ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 186.1299-187.1326: «Et hoc primum sciendum quod iuxta mandata legis augustissimo in toto orbe templo domini et de cunctis paene regionibus iudaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostiae maxime festis diebus taurorum arietum hircorum, pauperibus ne absque sacrificio essent pullos columbarum et turtures offerentibus, accidebat plerumque ut qui de longe uenerant non haberent uictimas. excogitauerunt igitur sacerdotes quomodo praedam de populo facerent et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia uendebant, ut et uenderent non habentibus et ipsi rursum empta susciperent. hanc stropham eorum crebra uenientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus et non solum hostias non habebant, sed nec unde emerent quidem aues et uilia munuscula. posuerunt itaque et nummularios qui mutuam sub cautione darent pecuniam, sed quia erat lege praeceptum ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata quae commodi nihil haberet et interdum sortem perderet, excogitauerunt et aliam technam ut pro nummulariis collybistas facerent, cuius uerbi proprietatem latina lingua non exprimit. collyba dicuntur apud eos quae nos appellamus tragemata uel uilia munuscula, uerbi gratia frixi ciceris uuarum que passarum et poma diuersi generis. igitur quia usuras accipere non poterant collybistae qui pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant uarias species ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis coemuntur, quasi non hoc ipsum hiezechiel praecauerit dicens: usuram et superabundantiam non accipietis. istiusmodi dominus cernens in domo patris negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus iuxta quod scriptum est in sexagesimo octauo psalmo: zelus domus tuae comedit me, fecit sibi flagellum de funiculis et tantam hominum multitudinem eiecit de templo dicens: scriptum est: domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum». [FG2013]*
marg.| {CMT21d2.8} ORIGENES. 70* {tract.15} − In quo non debent vendere et emere, sed orationibus tantum vacare qui congregantur, quasi in domo orationis.
Unde sequitur:
70 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,13 
Et dicit eis: Scriptum est:
marg.| scilicet in Isaia71*
71 scilicet in Isaia] om. Ed1953
Domus mea domus orationis vocabitur.AA
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT21d2.9} AUGUSTINUS. In regula. 72 − Nemo ergo in oratorio aliquid agat nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit.AB
Sequitur:
AB ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
72 In regula] om. Li446
Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
marg.| {CMT21d2.10} HIERONYMUS. − Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit speluncam, qui lucra de religione sectatur. Mihi autem inter omnia signa que fecit Dominus, hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, intantum ut postea crucifigeretur, scribis et Phariseis contra se sevientibus et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam eicere multitudinem. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et divinitatis maiestas lucebat in facie.ac
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 187.1332-189.1376: «Latro est enim et templum dei in latronum conuertit specum qui lucra de religione sectatur cultus que eius non tam cultus dei quam negotiationis occasio est. hoc iuxta historiam. ceterum secundum mysticos intellectus cotidie iesus ingreditur templum patris et eicit omnes tam episcopos et presbiteros et diaconos quam laicos et uniuersam turbam de Ecclesia sua et unius criminis habet uendentes pariter et ementes; scriptum est enim: gratis accepistis gratis date. mensas quoque nummulariorum subuertit. obserua propter auaritiam sacerdotum altaria dei nummulariorum mensas appellari. cathedras que uendentium columbas euertit qui uendunt gratiam spiritus sancti et omnia faciunt ut subiectos populos deuorent de quibus dicitur: qui deuorant populum meum sicut escam panis. iuxta simplicem intellegentiam columbae non erant in cathedris sed in caueis, nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris, quod penitus absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur quae ad nihilum redigitur cum mixta fuerit lucris. quod de Ecclesiis diximus unusquisque et de se intellegat. dicit enim Apostolus paulus: uos estis templum dei, et spiritus sanctus habitat in uobis. non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non uendentium ementium que commercia, non donorum cupiditas, ne ingrediatur iesus iratus et rigidus et non aliter mundet templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum et domo negotiationis domum faciat orationis. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio dauid, indignati sunt et dixerunt ei: audis quid isti dicant? plerique arbitrantur maximum esse signorum quod Lazarus suscitatus est, quod caecus ex utero lumen acceperit, quod ad iordanen uox audita sit patris, quod transfiguratus in monte gloriam ostenderit triumphantis. mihi inter omnia signa quae fecit, hoc uidetur esse mirabilius quod unus homo et illo tempore contemptibilis et in tantum uilis ut postea crucifigeretur, scribis et Pharisaeis contra se saeuientibus et uidentibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli uerbera tantam eicere multitudinem mensas que subuertere et cathedras confringere et alia facere quae infinitus non fecisset exercitus. igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius et diuinitatis maiestas lucebat in facie». [FG2013]
marg.| {CMT21d2.11} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Manifestum est, hoc non semel, sed iterum a Domino esse factum; sed primum commemoratum est a Ioanne, hoc autem ultimum a ceteris tribus.ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 67, § 129, CSEL 43, p. 232.1-4: «Unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a domino factum, sed illud primum commemoratum a iohanne, hoc ultimum a ceteris tribus». [FG2013]
marg.| {CMT21d2.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 73* {hom.68} − In quo maior est accusatio Iudeorum quoniam cum bis hoc idem fecisset, morabantur tamen in sua dementia.AC
AC ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
73 homiliario] scrips., omel. As115 Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d2.13} ORIGENES. 74* {tract.15} − Mystice autem templum Dei est Ecclesia Christi. Sunt autem multi in ea non, sicut decet, viventes spiritualiter, sed secundum carnem militant; qui domum orationis de lapidibus vivis constructam, faciunt speluncam esse latronum actibus suis. Si autem oportet tres species eiectas a templo cautius exponere, possumus dicere quicumque in populo christiano ad nihil aliud vacant, nisi circa emptiones et venditiones, rarius autem in orationibus permanent, vel in aliis actibus rectis, ipsi sunt vendentes et ementes in templo Dei. Diaconi qui non bene tractant Ecclesiarum pecunias et divites fiunt de rebus pauperum, ipsi sunt nummularii, pecuniarum mensas habentes, quas Christus evertit. Quod autem mensis ecclesiasticarum pecuniarum diaconi presint, docemur in actibus apostolorum. Episcopi autem qui tradunt Ecclesias quibus non oportet, ipsi sunt qui vendunt columbas, id est gratiam spiritus sancti, quorum cathedras Christus evertit.
74 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d2.14} HIERONYMUS. − [b] Iuxta simplicem enim intelligentiam, columbe non erant in cathedris, sed in caveis; nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris quod absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur; que ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. [a] Observa etiam propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei, nummulariorum mensas appellari. [c] Quod autem de Ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat dicit enim Apostolusaevos estis templum Dei. Non sit ergo in domo pectoris vestri negotiatio, non donorum cupiditas, ne ingrediatur Iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum domum faciat orationis75*.af
ae 2Cor. 6, 16.
af ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 188.1340-1356: «[a] obserua propter auaritiam sacerdotum altaria dei nummulariorum mensas appellari. cathedras que uendentium columbas euertit qui uendunt gratiam spiritus sancti et omnia faciunt ut subiectos populos deuorent de quibus dicitur: qui deuorant populum meum sicut escam panis. [b] iuxta simplicem intellegentiam columbae non erant in cathedris sed in caueis, nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris, quod penitus absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur quae ad nihilum redigitur cum mixta fuerit lucris. [c] quod de Ecclesiis diximus unusquisque et de se intellegat. dicit enim Apostolus paulus: uos estis templum dei, et spiritus sanctus habitat in uobis. non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non uendentium ementium que commercia, non donorum cupiditas, ne ingrediatur iesus iratus et rigidus et non aliter mundet templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum et domo negotiationis domum faciat orationis». [FG2013]
75 orationis Li446 ] orationum Ed1953
marg.| {CMT21d2.15} ORIGENES. 76* {tract.15} − Vel in secundo adventu eiciet vel evertet quos inveniet77* in templo Dei indignos.AD
AD ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
76 Origenes] + In Mattheum Ed1953
77 inveniet] invenerit Ed1953
marg.| {CMT21d2.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [1] Ideo etiam nummulariorum mensas evertit significans quod 78* in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, qui Dei habent imaginem, non qui portant imaginem terreni79*.   Cathedras vendentium columbas evertit , loquens ipso facto. Quid faciunt in templo multe columbe venales, ex quo una columba gratuita descendit in templum corporis mei? [2] Quod autemturbe verbis80 clamaverunt,Dominus 81factis ostendit.AE ag
Unde sequitur:82
ag ¶Fons : [1] Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 38 (Mt. 21, 12), PG 56, 840.72-84.4-841.13 : «Ideo ergo mensas numulariorum evertit, significans quia in templo Dei non debent esse numi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem habent: et non illi numi, id est, non illi homines, qui terreni regis imaginem portant, id est, diaboli. Nam sicut homo bonus in se imaginem Dei ostendit, sic et homo malus imaginem diaboli habet. Aut certe mensas spiritualiter dicit scripturas numulariorum, id est, sacerdotum. Vere enim sacerdotum illorum scripturae eversae sunt, ut jam nemo eorum pascatur in eis, succedente Novo Testamento priori. Et cathedras vendentium columbas evertit: loquens etsi non sermone, tamen ipso facto: Quid faciunt in templo multae columbae venales, ex quo una columba gratuita descendit in templum corporis mei? id est, Spiritus sanctus replevit Ecclesiam meam».
[2] Cf.   Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 38 (Mt. 21, 14), PG 56, 842.37: «Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos omnes: ut quod illi verbis clamabant, iste factis ostenderet».
<potius quam>   Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 30 (Mt. 12, 40), PG 56, 788.72: «Ideo autem Christus illos factis prophetas ostendit, quoniam illi istum in verbis Filium Dei ostendunt».
<cuius fons>   Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, CCCM 56B, lib. 9, lin. 3196 sqq.: «Turbe uerbis eum Deum clamant et Christus se factis ostendit». [MM2021]
AE ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
78 significans quod] quod significat quod Ed1953
79 terreni] terrenam Ed1953
80 turbe verbis] inv. Ed1953
81 Dominus] do9 As115 , domus cacogr. Li446
82 sequitur] dicitur Li446
Numérotation du verset Mt. 21,14 
Et accesserunt ad eum ceci et claudi in templo et sanavit eos.
marg.| {CMT21d2.17} ORIGENES. 83* {tract.15} − In templo enim Dei, id est in Ecclesia, non sunt omnes videntes, neque recte ambulantes; sed qui ex eis intelligunt quia nullius est opus nisi Christi ut sanentur, accedentes ad verbum Dei sanantur.AF
AF ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
83 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d2.18} REMIGIUS. − Quod autem in templo sanantur, significat84 quod homines non nisi in Ecclesia sanari possunt, cui data est potestas ligandi atque solvendi.AG
AG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
84 significat] signat Li446
marg.| {CMT21d2.19} HIERONYMUS. − Nisi autem mensas nummulariorum subvertisset cathedrasque columbas vendentium, ceci et claudi lucem pristinam et concitum gradum in templo non meruissent recipere.ah
ah ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 188.1357-1360: «Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanauit eos. nisi mensas nummulariorum subuertisset cathedras que columbas uendentium, caeci et claudi lucem pristinam et concitum gradum non meruissent recipere». [FG2013]
marg.| {CMT21d2.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 85* {hom.68} − Principes autem sacerdotum neque ita persuadebantur, sed ex reliquis miraculis et preconiis puerorum eum extollentibus indignabantur.AH
Unde sequitur:
AH ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
85 In homiliario As115] scrips., Super Mattheum Li446, In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,15 
Videntes autem86* principes sacerdotum etc.87*
86 autem] om. Ed1953
87 sacerdotum etc.] sacerdotes praem. Li446 * (cancel.) , sacerdotum Ed1953
marg.| {CMT21d2.21} HIERONYMUS. − Cum enim manum88 non audeant in eum inicere sacerdotes, tantum opera calumniantur et testimonium populi atque puerorum qui clamabantai“hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini quod89 videlicet hoc non dicitur90 nisi soli filio Dei. Videant91 ergo episcopi92 et quamlibet93* sancti homines, cum quanto periculo dici sibi ista patiantur, si vere94* Domino95 cui hoc96* dicebatur quia nondum solida erat credentium fides, pro crimine impingitur.AI aj
ai Mt. 21, 9.
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 189.1376-1383: «Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius et diuinitatis maiestas lucebat in facie. cum que manum non audeant inicere sacerdotes tamen opera calumniantur et testimonium populi atque puerorum qui clamabant: osanna filio dauid, uertunt in calumniam, quod uidelicet hoc non dicatur nisi soli filio dei. uideant ergo episcopi et quamlibet sancti homines cum quanto periculo dici ista sibi patiantur, si domino, cui uere hoc dicebatur, quia necdum erat solida credentium fides, pro crimine impingitur». [FG2013]
AI ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
88 manum] manus Li446
89 quod] quia As115
90 dicitur] dr. As115 Li446
91 videant] videantur As115
92 ergo episcopi] inv. Li446
93 quamlibet] quilibet Ed1953
94 vere] vero Ed1953
95 Domino] Domine As115
96 hoc] om. Ed1953
marg.| {CMT21d2.22} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sicut autem columna si modicum obliquata97 fuerit, accepto pondere amplius vadit in latus, sic et cor hominis cum perversum fuerit, si alicuius viri iusti opera videat vel audiat, non confirmatur, sed magis ad invidiam concitatur. Hoc modo sacerdotes concitati sunt contra Christum, dicentes:
97 obliquata] oblicata As115
Numérotation du verset Mt. 21,16 
Audis quid isti dicunt? AJ ak
ak ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 38 (Mt. 21, 16), PG 56, 842.52-62 : «Quemadmodum columna in templo, si steterit recta, accepto pondere amplius confirmatur; si autem modice obliqua fuerit, suscepto pondere, non solum non confirmatur, sed amplius vadit ad latus: sic et cor hominis si rectum fuerit, videns opera alicujus viri justi, aut audiens, per doctrinam sapientiae ejus amplius confirmatur; si autem fuerit perversum cor, videns opera alicujus viri justi, aut audiens, non solum non confirmatur, sed magis ad invidiam excitatur, et magis pervertitur. Hoc modo et sacerdotes videntes sanitates aegrotantium, et audientes laudem puerorum, non solum non crediderunt in Christum, sed magis excitati sunt contra eum, dicentes: Audis quid isti dicunt? Utinam vos audieritis quid dicunt?» [MM2021]
AJ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT21d2.23} HIERONYMUS. − Sed Christi responsio moderata fuit. Non dixit quod scribe audire cupiebant bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant nec rursum errant, pueri sunt, debetis etati ignoscere sed profert exemplum de octavo psalmoal, ut, tacente Domino, testimonium Scripturarum puerorum dicta firmaret.am
Unde sequitur:
al Ps. 8, 3.
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 189.1384-1392: «Iesus autem dicit illis: utique; numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perficisti laudem? quam moderate sententia temperata et responsio in utrumque uergens et calumniae non patens. non dixit quod scribae audire cupiebant: bene faciunt pueri ut mihi testimonium perhibeant; nec rursum: errant, pueri sunt, debetis aetati ignoscere, sed profert exemplum de octauo psalmo ut tacente domino testimonium scripturarum puerorum dicta firmaret». [FG2013]
Iesus autem dicit eis: Utique. Numquam legistis, etc.
marg.| {CMT21d2.24} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [a] Tamquam si dicat: Esto, mea culpa est quia isti clamant. Numquid mea culpa est, quia ante tot millia annorum hoc futurum propheta predixit. [c] Infantes autem98* lactentes nec intelligere aliquem nec laudare possunt. [b] Dicuntur ergo infantes non etate sed simplicitate cordis, [d] lactentes autem quoniam quasi lactis suavitate, ita mirabilium delectatione excitati clamabant. Lac enim dicitur opus miraculorum quia miracula nullum laborem videntibus ponunt, sed videntes admiratione delectant, et ad fidem molliter invitant. Panis autem est doctrina perfecte iustitie quam accipere non possunt nisi exercitati sensus circa res spirituales.AK an
an ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 38 (Mt. 21, 16), PG 56, 843.4-sqq : «[a] Tamquam si dicat, Esto: istud mea culpa est, quia isti clamant: numquid mea culpa est, quia ante tot millia annorum hoc futurum propheta praedixit? Si recordamur quomodo superius dixit, Turba autem quae praecedebat, et quae sequebatur, clamabat: intelligimus [b] quia infantes dicebantur, non aetate, sed simplicitate cordis. [c] Infantes autem lactentes, nec intelligere aliquid, nec laudare possunt. [d] Lactentes autem dicebantur, quoniam quasi lactis suavitate, ita mirabilium delectatione excitati clamabant, sicut scriptum est: Sic exaltavi animam meam, sicut ablactatus super matrem suam (Ps. 130, 2). Lac enim dicitur opus miraculorum, panis autem doctrina perfectae justitiae, sicut ait Apostolus: Et verbum meum, et praedicatio mea, non in persuasione sapientiae verbi, sed in ostensione spiritus et virtutis (1Cor. 2, 4). Item post modicum sic dicit: Et ego non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (Ibidem c. 3. 1. 2). Omnis prima inductio fidei, id est, simplex doctrina, lac dicitur, quoniam sicut lac sine labore et sine opere dentium manducatur, et manducantem suavitate sua delectat: sic et mirabilia nullum laborem videntibus ponunt, sed videntes admiratione delectant, et ad fidem molliter invitant. Panis autem perfectioris doctrinam justitiae significat, quam accipere non possunt, nisi exercitati sensus circa res spirituales: quoniam qui audit, necesse habet intra se tractatibus quibusdam discutere et meditari: quasi quibusdam dentibus spiritualibus molere». [MM2021]
AK ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
98 autem] + et Ed1953
marg.| {CMT21d2.25} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 99* {hom.68} − Hoc autem et typus gentium erat, et apostolis non parva consolatio ut enim non angustiarentur qualiter idiote existentes possent predicare, prevenientes pueri eorum eiecerunt timorem quoniam scilicet dabit eis sermonem qui hos fecit laudem cantare. Hoc etiam miraculum significat quod Christus conditor erat nature quia pueri significativa loquebantur, et prophetis consona; viri autem insipientia et insania plena.
99 homiliario] scrips., omel. codd. , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 21, 10-17 legitur Quadragesimae 1 feria 3; cf. Ordinarium OP 609 = Rom.]
marg.| {CMT21d3.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.38} − Malum hominem100 melius locum dando potest aliquis vincere quam respondendo quia malitia non instruitur sermonibus sed excitatur. Et ideo Dominus recedendo compescere studuit quos respondendo non compescuit.AL
Unde dicitur:
100 Malum hominem] Malitiam hominum Ed1657
Numérotation du verset Mt. 21,17 
Et, relictis illis, exiit101* foras extra civitatem in Bethaniam.
101 exiit Ed1470 ] abiit Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT21d3.2} HIERONYMUS. − Hinc autem intelligendum est quod Dominus tante fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem; sed in vico parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret; eorum quippe viculus Bethania est.ao
Unde sequitur:
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 190.1390-1402: «Et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in bethaniam ibi que mansit. reliquit incredulos et urbem egressus contradicentium iuit bethaniam quod interpretatur domus oboedientiae, iam tunc uocationem gentium praefigurans, ibi que mansit quia in israhel permanere non potuit. hoc quoque intellegendum est quod tantae fuerit paupertatis et ita nulli adulatus sit ut in urbe maxima nullum hospitem nullam inuenerit mansionem sed in agro paruulo apud Lazarum sorores que eius habitaret; eorum quippe uicus bethania est». [FG2013]
Ibique mansit.
marg.| {CMT21d3.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.38} − Ut scilicet ibi maneret corporaliter ubi et spiritualiter repausabat nam sanctorum virorum est quod non gaudent ubi epule large sunt, sed ubi sanctitas floret.
marg.| {CMT21d3.4} HIERONYMUS. − Discussis autem noctis tenebris, cum in civitatem reverteretur Dominus esuriit.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,18 
Mane autem revertens in civitatem esuriit,
marg.| veritatem scilicet humane carnis ostendens.102 ap
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 190.1409-1412: «Mane autem reuertens in ciuitatem esuriit et uidens fici arborem unam secus uiam, uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum. et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. et arefacta est continuo ficulnea. et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? discussis noctis tenebris matutina luce radiante et uicina meridie, in qua dominus passione sua inlustraturus erat orbem, cum in ciuitatem reuerteretur esuriit, uel ueritatem humanae carnis ostendens uel esuriens salutem credentium et aestuans ad incredulitatem israhelis». [FG2013]
102 Ed1470 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT21d3.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.38} − Quando enim concessit carni quod proprium erat pati, tunc demonstrat eius passionem.AM
marg.| {CMT21d3. 6} BEDA. 103* − Nota autem 104 morem105 studiosi operatoris106*, dum dicitur mane revertisse in civitatem ut predicaret, et107 ut aliquos Deo Patri acquireret.AN aq
aq ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 21, PL 162, 1429C: «Nota morem studiosi operatoris, dum dicitur mane reversum fuisse in civitatem, ut praedicaret, et ut aliquos Deo Patri acquireret ». [MM2021]
103 Beda codd. Ed1470 Ed1474 Ed1475C] Rabanus Arag2 Ed1476 Ed1482 Ed1486 Ed1493 Ed1521 Ed1570 Ed1876 Ed1953
104 autem] ergo Ed1476
105 morem] maiorem Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1482 Ed1486 Ed1493 Ed1521 Ed1570 Ed1876 Ed1953
106 operatoris] + effectum Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1482 Ed1486 , + affectum Ed1493 Ed1521 Ed1570 Ed1657 Ed1876 Ed1953
107 et] om. Li446
marg.| {CMT21d3.7} HIERONYMUS. − Dominus autem passurus in populis et baiulaturus scandalum crucis, voluit discipulorum animos signi anticipatione firmare.AO ar
Unde sequitur:
ar ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 191.1432-1434: «Iuxta litteram autem dominus passurus in populis et baiulaturus scandalum crucis debuit discipulorum animos signi anticipatione firmare. unde et discipuli mirantur dicentes: quomodo continuo aruit? potuit ergo saluator eadem uirtute etiam inimicos siccare suos nisi eorum per paenitentiam exspectasset salutem». [FG2013]
AO ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 21,19 
Et videns arborem unam108*, venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum109.
108 arborem unam] fici praem. Ed1657, + secus viam Ed1953
109 et nihil invenit in ea nisi folia tantum] etc. Ed1657
marg.| {CMT21d3.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 110* {hom.68} − Non propter hoc veniebat quia esuriebat, sed propter discipulos quia enim ubique benefaciebat, nullum autem puniebat, oportebat et punitricis eius virtutis demonstrationem tribuere. Noluit autem in hominibus hoc ostendere, sed in planta.
110 homiliario] scrips., omel. codd. , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d3.9} HILARIUS. 111* {c.21} − Et in hoc quidem bonitatis dominice argumentum reperimus nam ubi afferre voluit procurate per se salutis exemplum, virtutis sue potestatem in humanis corporibus exercuit, spem futurorum et anime salutem, curis presentium egritudinum commendans; nunc vero, ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit.
Unde sequitur:
111 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum.
marg.| {CMT21d3.10} HIERONYMUS. − Vel in seculum . Utrumque enim eon < a > 112 grecus sermo significat.AP as
as ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 191.1426-1427: «Et ait illi: numquam ex te fructus nascatur uel in sempiternum uel in saeculum; utrumque enim αἰών graecus sermo significat. et arefacta est ficulnea quia esuriente domino cibos quos ille cupierat non habebat». [FG2013]
AP ¶Codd. : Dur111 Li446 Mt366 Md214 Ed1482 Ed1953 {MM2018} {MM2021}
112 eona] scrips., eoñ Dur111 , eo non Li446 * , eo noĩe (nomine) corr. m. post. Li446 ² , eo nõ Md214 ¸ eonon Mt366, eo mõ Ed1482 , αἰῶνα eona Ed1953
marg.| {CMT21d3.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 113* {hom.68} − Suspicionis autem discipulorum erat existimare propter hoc eam esse maledictam, quia non habebat fructum cur igitur maledicta est discipulorum gratia, ut discant quoniam poterat siccare eos qui crucifixerunt eum.
Unde sequitur:
113 homiliario] scrips., omel. codd. , Matthaeum Ed1953
Et arefacta est continuo ficulnea.
marg.| Ideo autem non in alia planta, sed in omnium humidissima miraculum hoc fecit, ut et hinc maius hoc miraculum appareat. Cum autem in plantis vel in brutis fit aliquid tale, non queras qualiter iuste siccata est ficus, si tempus non erat. Hoc enim querere est ultime dementie, quia scilicet in talibus non invenitur culpa et pena, sed miraculum inspice, et admirare miraculi factorem.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,20 
Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
marg.| {CMT21d3.12} GLOSSA. − Non facit creator iniuriam possidenti sed creatura sua114* suo arbitrio ad utilitatem aliorum mutatur.AQ at
at ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Mt. 21, 19) marg., [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 67a] ed. Gloss-e : «Non facit iniuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur et ad utilitatem aliorum». [MM2018]
AQ ¶Codd. : Li446 (189ra) Ed1953 {MM2018}
114 sua Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT21d3.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 115* {hom.68} − Et ut discas quoniam propter eos hoc factum est, scilicet ut ad confitendum eos erigat, audi quid deinceps dicatur.
Sequitur enim:
115 homelia] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,21 
Respondens autem Iesus ait illis: Amen dico vobis si habueritis fidem116.AR
AR ¶Codd. : Li446 (189ra) Ed1953 {MM2018}
116 fidem] + etc. Li446
marg.| {CMT21d3.14} HIERONYMUS. − Latrant contra nos gentilium canes, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre non potuerunt. Quibus respondemus multa facta esse signa a Domino que scripta non sunt igitur et hec credimus fecisse apostolos; sed ideo scripta non esse ne infidelibus contradicendi maior daretur occasio alioquin interrogemus eos, utrum credant his signis que scripta narrantur, an non et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec maioribus eos credituros fuisse qui minoribus non crediderunt.au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 191.1441-192.1452: «Latrant contra nos gentilium canes in suis uoluminibus quos ad impietatis propriae memoriam reliquerunt adserentes apostolos non habuisse fidem quia montes transferre non potuerint. quibus nos respondebimus multa facta esse signa a domino iuxta iohannis evangelistae testimonium quae si scripta essent mundus capere non posset, non quo mundus uolumina capere non potuerit quae potest quamuis multiplicia sint unum armariolum uel unum capere scrinium, sed quo magnitudinem signorum pro miraculis et incredulitate ferre non possit. igitur et haec credimus fecisse apostolos sed ideo scripta non esse ne infidelibus contradicendi maior daretur occasio. alioquin interrogemus eos utrum credant his signis quae scripta narrantur annon, et cum incredulos uiderimus, consequenter probabimus nec maioribus eos credituros fuisse qui minoribus non crediderint». [FG2013]
marg.| {CMT21d3.15} CHRYSOSTOMUS. 117* {hom.68} − Hoc autem quod Dominus dicit, orationi adscribit et fidei.
Unde iterum dicit:
117 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,22 
Omnia quecumque petieritis in oratione credentes accipietis.
marg.| Discipuli enim Christi, nihil eorum que non oportet petunt et quasi credentes magistro, nihil aliud petunt nisi magna et celestia.
marg.| {CMT21d3.16} RABANUS. − Quotiescumque autem petentes non exaudimur, ideo fit quia vel contra auxilium nostre salutis petimus, vel quia eorum pro quibus petimus, perversitas ne impetremus obsistit; vel in futurum petitionis nostre differtur effectus, ut desideria crescant, et perfectius capiant gaudia que requiruntur.
marg.| {CMT21d3.17} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Considerandum autem quod miratos esse discipulos de hoc quod arbor aruerat, et eis Dominum respondisse quod dictum est de fide, non ipso secundo die quo maledixerit arbori, sed tertio die Marcus dicit. Ipso quippe die secundo commemoravit Marcus de templo eiectos vendentes, quod primo die factum pretermiserat; ipso ergo secundo die dicit, facta vespera, egressum de civitate; et cum mane transirent, vidisse discipulos mane factam ficum aridam. Mattheus autem sic loquitur tamquam secundo die hoc totum sit factum. Unde intelligitur quod cum Mattheus dixisset arefacta est continuo ficulnea, pretermissis ceteris ad secundam diem pertinentibus, adiunxit: Statim et videntes discipuli admirati sunt ; ita tamen quod alio die viderit Dominus ficulneam, et alio die discipuli mirati sunt. Intelligitur enim non tunc aruisse quando viderunt arefactam, sed continuo quando maledicta est non enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam continuo in verbo Domini aruisse intellexerunt.av
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 68, § 131, CSEL 43, p. 233.17-235.8: «Miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. ipso quippe die secundo commemorauit idem Marcus de templo eiectos uendentes, quod primo die factum praetermiserat. ipso ergo secundo die dicit facta uespera egressum de ciuitate, et cum mane transiret, uidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus et recordatum petrum dixisse ei: rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit, tunc eum de potentia fidei respondisse, mattheus autem, tamquam secundo die hoc totum factum sit, id est et dictum arbori: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefactam esse continuo, et uidentibus hoc discipulis adque mirantibus illud de uirtute fidei fuisse responsum. unde intellegitur marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet eiectos uendentes et ementes, mattheus uero cum commemorasset quod altero die factum est de arbore maledicta, quando mane reuertebatur a bethania in ciuitatem, praetermisit ea quae Marcus commemorauit, uenisse illum in ciuitatem et uespere exisse et mane, cum transirent, discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adiunxit illud quod tertio die gestum est, eius ariditatem miratos esse discipulos et de potentia fidei a domino audisse, sic ea coniungens, ut nisi ex marci narratione cogamur intendere, ubi et quid mattheus praetermiserit, non possit agnosci. cum ergo dixisset mattheus: et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in bethaniam ibi que mansit. mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit nisi folia tantum, et ait illi: numquam abs te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad eundem diem pertinentibus adiunxit statim: et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? quod alio die uiderunt alio die mirati sunt. intellegitur autem non tunc aruisse, quando uiderunt, sed continuo quod maledicta est. neque enim arescentem, sed penitus arefactam uiderunt ac sic eam continuo in uerbo domini aruisse intellexerunt». [FG2013]
marg.| {CMT21d3.18} ORIGENES. 118* {tract.16} − Mystice autem relinquens Dominus principes et scribas, factus est extra Ierusalem terrenam, que ideo cecidit. venit autem in bethaniam ad domum obedientie, id est Ecclesiam ubi cum requievisset post principium constituendi Ecclesiam, revertitur in civitatem quam paulo ante reliquerat, et revertens esuriit.
118 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d3.19} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − Si autem quasi homo esurisset cibum carnalem, numquam mane esurisset sed mane esurit qui aliorum esurit salutem.
marg.| {CMT21d3.20} HIERONYMUS. − Arborem autem quam vidit in via, intelligimus synagogam, que iuxta viam erat quia legem habebat, non tamen credebat in viam, id est in Christum . aw
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 190.1413-1416: «Cum que uidisset arborem unam quam intellegimus synagogam et conciliabulum iudaeorum iuxta uiam (habeat enim legem et iuxta uiam erat quia non credebat in uia) uenit ad eam, stantem scilicet et immobilem et non habentem evangelii pedes, nihil que inuenit in illa nisi folia tantum, promissionum strepitum, traditiones Pharisaicas, iactationem legis, ornamenta uerborum absque ullis fructibus ueritatis». [FG2013]
marg.| {CMT21d3.21} HILARIUS. 119* {c.21} − Que ficus arbori comparatur, quia credentes primi ex Israel apostoli crasso modo, ceteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt.
119 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d3.22} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − Ficus etiam propter multitudinem granorum sub uno cortice, est quasi congregatio multorum fidelium. Nihil autem invenit in ea nisi folia tantum, id est traditiones Pharisaicas, iactationem legis absque fructibus veritatis.
marg.| {CMT21d3.23} ORIGENES. 120* {tract.16} − Et quoniam arbor illa erat figuraliter animam habens, quasi audienti dicit numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ideo infructuosa est synagoga Iudeorum; et hoc erit usque ad consummationem seculi, donec intraverit gentium multitudo; et aruit ficulnea, adhuc peregrinante in hac vita Christo, et videntes discipuli oculis spiritualibus mysterium fidei siccate, mirati sunt; sed et discipuli Christi fideles, et non hesitantes, relinquentes eam, siccam faciunt, cum vitalis virtus transierit ab eis ad gentes; sed et a singulis qui adducuntur ad fidem, tollitur mons ille Satanas et mittitur in mare, id est in abyssum.
120 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d3.24} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − Vel in mare, id est in istum mundum, ubi sunt aque salse, id est populi iniqui.
marg.| {CMT21d3.25} RABANUS. − Exclusionem enim suam ab electis amplius seviendo vindicat in reprobis.
marg.| {CMT21d3.26} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel hoc sibi servus Dei dicere debet de monte superbie, ut eam a se repellat vel quia per eos evangelium predicatum est, ipse Dominus, qui mons appellatus est, a Iudeis in gentes tamquam in mare iacitur.AS ax
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 29, CCSL 44B, p. 24.4-7: «Quod dominus dicit discipulis: dicetis monti huic: tolle et iacta te in mare, de superbia dixit, quae ad saeculares pertinet - hoc sibi seruus dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit; uel quod per eorum fidem, quia per eos evangelium praedicatum est, ipse dominus, qui mons appellatus est, ablatus est a Iudeis, ut in gentes tamquam in mare porro iaceretur». [FG2017]
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT21d3.27} ORIGENES. 121* {tract.16} − Omnis etiam qui obedit verbo Dei, Bethania est, et requiescit Christus in eo malos quidem et peccatores reliquit; quando autem fuerit apud iustos, fit et apud alios post illos et cum illis non enim dicitur quod relinquens bethaniam venit in civitatem. Esurit autem semper Dominus in iustis, volens manducare fructum spiritus sancti in eis, qui sunt caritas, gaudium et pax. Erat autem secus viam hec ficus que folia tantum habuit sine fructu.
121 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d3.28} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − id est iuxta mundum si enim homo iuxta mundum vixerit, non potest in se fructum iustitie tenere.
marg.| {CMT21d3.29} ORIGENES. 122* {tract.16} − Si autem venerit Dominus in temptationibus, fructum requirens, et inventus fuerit aliquis nihil iustitie habens, nisi professionem tantummodo fidei, quod est folia sine fructu mox exsiccatur, hoc ipsum etiam quod videtur fidelis amittens; sed et unusquisque discipulorum ficum arescere facit, manifestum faciens, eum esse vacuum a Christo sicut Petrus dixit ad Simonemaycor tuum non est rectum coram Deo. Melius est enim fallacem ficum, que vivere estimatur, non autem fructificet, siccari verbis discipulorum Christi, et fieri manifestam, quam ut furetur per figmentum innocentium corda. Est autem et in unoquoque infideli mons secundum mensuram infidelitatis sue, qui verbis discipulorum Christi tollitur.
ay Act. 8, 21.
122 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT21d4.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − Quia viderant sacerdotes Christum cum magna gloria introeuntem in templum, invidia torquebantur. Itaque non sufferentes in pectore suo invidie stimulantis ardorem, prorumpunt in vocem
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 21,23 
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: In qua potestate hec facis ?
marg.| {CMT21d4.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 123* {hom.68} − Quia enim signis detrahere non habebant, ex his que inhibebantur in templo vendere, afferunt reprehensionem; ac si dicerent numquid magistralem suscepisti thronum sacerdos consecratus es, quoniam tantam demonstrasti potestatem?
123 homelia] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d4.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − Per hoc autem quod subdunt aut quis dedit tibi hanc potestatem ostendunt multas esse personas que dant hominibus potestatem, sive corporalem, sive etiam spiritualem; quasi dicerent de sacerdotali familia genitus non es; senatus tibi hoc non concessit; cesar non donavit. Si autem credidissent quia omnis potestas ex Deo est, numquam interrogassent quis dedit tibi hanc potestatem omnis enim homo secundum se estimat alterum fornicarius neminem estimat castum; castus non facile de fornicario suspicatur; sic qui non est ex Deo sacerdos, nullius sacerdotium putat ex Deo.
marg.| {CMT21d4.4} HIERONYMUS. − Vel his verbis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixeruntaz: « In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia ». Quando enim dicunt in qua potestate hec facis dubitant de Dei potestate, et subintelligi volunt, diaboli esse quod faciat. Addentes quoque quis tibi dedit hanc potestatem manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Poterat autem Dominus aperta responsione temptatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogavit, ut suo ipsi vel silentio vel scientia condemnarentur.ba
Unde sequitur:
az Mt. 12, 24.
ba ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 192.1468-193.1483: «Et cum uenisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? diuersis uerbis eamdem quam supra calumniam struunt quando dixerunt: in beelzebub principe daemoniorum eicit hic daemonia. quando enim dicunt: in qua potestate haec facis, de dei dubitant potestate et subintellegi uolunt diaboli esse quod faciat, addentes quoque: quis tibi dedit hanc potestatem, manifestissime dei filium negant quem putant non suis sed alienis uiribus signa facere. Respondens iesus dixit illis: interrogabo uos et ego unum sermonem quem, si dixeritis mihi, et ego uobis dicam in qua potestate haec facio. baptismum iohannis unde erat, de caelo an ex hominibus? et reliqua. hoc est quod uulgo dicitur: malo arboris nodo malus clauus aut cuneus infigendus est. poterat dominus aperta responsione temptatorum calumniam confutare sed prudenter interrogat ut suo ipsi uel silentio uel sententia condemnentur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 21,24 
Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem.
marg.| {CMT21d4.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.39} − Non quidem ut respondentes audiant, sed ut impediti non interrogent quia ipse preceperatbb: « Nolite sanctum dare canibus ». Deinde etiam si dixisset, nihil proficeret quia non potest sentire que lucis sunt tenebrosa voluntas. Interrogantem enim oportet docere, temptantem autem rationabili percussione confundere, non autem ei virtutem mysterii publicare. Dominus ergo simplici interrogationi laqueum ponit in sua interrogatione; et quia eum vitare non poterant, subdit:
bb Mt. 7, 6.
Quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hec facio.
marg.| Est autem interrogatio talis:
Numérotation du verset Mt. 21,25 
Baptismus Ioannis unde erat ? Ex celo, an ex hominibus?
marg.| {CMT21d4.6} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − [c] Accepit quidem Ioannes ut baptizare posset ab eo quem postmodum baptizavit.
[b] Baptismus autem quem accepit, baptismus Ioannis hic dicitur. Solus tale donum accepit nullus ante ipsum iustorum, nullus post ipsum accepit baptismum, qui baptismus diceretur ipsius. [a] Venit enim Ioannes baptizare in aqua penitentie, viam Domino preparando, non interius mundando , quod purus homo non potest. bc
bc ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 4, § 12.16-19, CCSL 36, p. 37: «Sed quid ait? Vt manifestaretur Israeli; id est ipsi Israel, populo Israel ut manifestaretur Christus, uenit baptizare in aqua. Accepit ministerium baptismatis Iohannes, in aqua paenitentiae, parare uiam Domino, non existens Dominus; at ubi cognitus est Dominus, superfluo ei uia parabatur, quia cognoscentibus se ipse factus est uia; itaque non durauit diu baptismus Iohannis».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 5, § 4.2-8, CCSL 36, p. 42: «Hoc adtendat, et distinguat, et nouerit Caritas uestra. [b] Baptismus quem accepit Iohannes, baptismus Iohannis dictus est; Hoc adtendat, et distinguat, et nouerit Caritas uestra. Baptismus quem accepit Iohannes, baptismus Iohannis dictus est; solus tale donum accepit: nullus ante illum iustorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur.[c] Accepit quidem; non enim a se posset aliquid: si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur. Et unde accepit, nisi a Domino Iesu Christo? An illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizauit». [FG2018]
marg.| {CMT21d4.7} HIERONYMUS. − [b] Ipsi autem sacerdotes quid in sua malitia pertractaverint, ostenditur cum subditur:
At illi cogitabant inter se.
Numérotation du verset Mt. 21,26 
[...]
marg.| [a] Si enim respondissent baptisma Ioannis esse de celo, [c] consequens erat responsio quare ergo non estis baptizati a Ioanne si autem dicere voluissent humana deceptione compositum et nihil habere divinum, seditionem populi formidabant. Omnes enim congregate multitudines, Ioannis receperant baptisma, et sic habebant eum ut   prophetam . Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret, versa est ad insidias cooperiendas.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,27 
Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus.
marg.| In hoc quod nescire se responderant, mentiti sunt consequens ergo erat iuxta responsionem eorum, Dominum quoque dicere nec ego scio. Sed mentiri veritas non potest.
Sequitur enim:
Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hec facio.
marg.| Ex quo ostendit et illos scire, sed respondisse nolle et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant.bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 193.1484-193.1499: «Respondens iesus dixit illis: interrogabo uos et ego unum sermonem quem, si dixeritis mihi, et ego uobis dicam in qua potestate haec facio. baptismum iohannis unde erat, de caelo an ex hominibus? et reliqua. hoc est quod uulgo dicitur: malo arboris nodo malus clauus aut cuneus infigendus est. poterat dominus aperta responsione temptatorum calumniam confutare sed prudenter interrogat ut suo ipsi uel silentio uel sententia condemnentur. [a] si enim respondissent baptisma iohannis esse de caelo ut [b] ipsi sapientes in malitia pertractarunt, [c] consequens erat responsio: quare ergo non estis baptizati a iohanne? si dicere uoluissent humana deceptione compositum et nihil habuisse diuinum, seditionem populi formidabant. omnes enim congregatae multitudines iohannis receperant baptisma et sic eum habebant ut prophetam. respondit itaque impiissima factio et humilitatis uerbo quo nescire se diceret usa est ad insidias coaptandas. Ait illis et ipse: nec ego dico uobis in qua potestate haec facio. illi in eo quod se nescire responderant mentiti sunt; consequens ergo erat iuxta responsionem eorum dominum quoque dicere: nec ego scio, sed mentiri ueritas non potest; et ait: nec ego dico uobis. ex quo ostendit et illos scire sed respondere nolle et se nosse et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant, et statim infert parabolam qua et illos impietatis arguat et ad gentes regnum dei doceat transferendum». [FG2013]
marg.| {CMT21d4.8} ORIGENES. 124* {tract.17} − Sed dicet aliquis contra hoc, quia ridiculum erat interrogare in qua potestate hec faceret Iesus nec enim poterat fieri ut responderet quia in potestate diaboli faceret; sed nec ipse responderet quod erat verum, quoniam in potestate propria facit. Si quis autem dicat, quoniam interrogabant principes ut illum terrerent, ut puta, si facit aliquis quod nobis non placet in nostris, dicimus ei quis te iussit hoc facere eum terrentes ut recedat ab actu sed quid est quod et Christus ita respondit dicite mihi vos hoc, et ego vobis dicam in qua potestate hec facio? Forte ergo sic intelligitur hic locus. Generaliter quidem sunt due potestates diverse una ex parte Dei, altera ex parte diaboli specialiter autem sunt plures; non enim una potestas omnibus prophetis facientibus signa cooperabatur; sed alia istis, alia illis; et ad res forsitan inferiores inferior, ad res autem eminentiores eminentior. Principes autem sacerdotum videbant Iesum multa prodigia facientem; et ideo potestatis sibi cooperantis speciem et proprietatem volebant audire a Christo. alii quidem qui signa fecerunt, in primis quidem in ista potestate fecerunt; proficientes autem in alia potestate maiori; tamen salvator universa fecit in una potestate, quam accepit a patre. quoniam autem non erant digni talia audire mysteria, propterea non dat eis responsum, sed contra interrogat.
124 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d4.9} RABANUS. − Ob duas enim causas scientia veritatis est occultanda querentibus cum scilicet is qui querit aut minus capax est ad intelligendum, aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod querit.
Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT21d5.1} HIERONYMUS. − Post premissa, infert Dominus parabolam qua et illos impietatis arguat et ad gentes regnum Dei doceat transferendum, be dicens:
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 193.1499-1501: «Ait illis et ipse: nec ego dico uobis in qua potestate haec facio. illi in eo quod se nescire responderant mentiti sunt; consequens ergo erat iuxta responsionem eorum dominum quoque dicere: nec ego scio, sed mentiri ueritas non potest; et ait: nec ego dico uobis. ex quo ostendit et illos scire sed respondere nolle et se nosse et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant, et statim infert parabolam qua et illos impietatis arguat et ad gentes regnum dei doceat transferendum». [FG2013]*
Numérotation du verset Mt. 21,28 
Quid autem vobis videtur? AT
marg.| {CMT21d5.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 125 {Opus imperfectum,hom.40} − Quos reos proponit in causa, ipsos et iudices petit, ut a nullo mereantur solvi qui seipsos condemnant. Magna est fiducia iustitie ubi adversario ipsi causa committitur. In parabolis ergo figurat personas eorum, ut non intelligant quomodo ipsi adversus se sententiam dicerent.
Sequitur enim:
125 Super Mattheum Mt366 Ed1953 ] om. Li446
Homo quidam habebat duos filios.
marg.| Quis ille nisi Deus, qui omnes homines creavit; qui cum sit natura Dominus, tamen vult magis diligi quasi pater, quam timeri ut Dominus maior filius, gentium populus erat; minor vero, populus Iudeorum quoniam gentes quidem erant ex tempore Noe, Iudei autem ex Abraham.
Sequitur:
Et accedens ad primum dixit: fili, vade hodie, operare, in vinea mea.
marg.| Hodie, id est tempore seculi huius. Locutus est autem non in facie, ut homo, sed in corde, ut Deus, sensibus ingerens intellectum. Operari autem in vinea est iustitiam facere nescio autem si totam quis hominum sufficiat operari.
marg.| {CMT21d5.3} HIERONYMUS. − Primo ergo dicitur gentilium populo per naturalis legis notitiam vade, et operare in vinea mea; hoc est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris; qui superbe respondit.bf
Unde sequitur:
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 194.1510-1513: «Primo dicitur gentilium populo per naturalis legis notitiam: uade et operare in uineam meam, hoc est: quod tibi non uis fieri alteri ne feceris. qui superbe respondit: nolo, postea uero in aduentu saluatoris acta paenitentia operatus est in uinea dei et sermonis contumaciam labore correxit». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 21,29 
Ille autem respondens ait nolo.
marg.| {CMT21d5.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Gentes enim a principio relinquentes Deum et iustitiam eius, et transeuntes ad idola et peccata, in cogitationibus suis respondere videntur nolumus facere Dei iustitiam.
marg.| {CMT21d5.5} HIERONYMUS. − Postea vero in adventu salvatoris, gentium populus, acta penitentia, operatus est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit. Et hoc est quod dicitur: postea penitentia motus abiit.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,30 
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens ait: Eo Domine.
marg.| Secundus enim filius, populus Iudeorum est, qui respondit Moysibgomnia quecumque dixerit nobis Dominus, faciemus.bh
bg Ex. 24, 3.
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 194.1514-1517: «Vade et operare in uineam meam, hoc est: quod tibi non uis fieri alteri ne feceris. qui superbe respondit: nolo, postea uero in aduentu saluatoris acta paenitentia operatus est in uinea dei et sermonis contumaciam labore correxit. secundus autem filius populus iudaeorum est qui respondit Moysi: omnia quaecumque dixerit dominus faciemus, et non iuit in uineam, quia interfecto patrisfamiliae filio se putauit heredem». [FG2013]
marg.| {CMT21d5.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Sed postea aversi, mentiti sunt Deo, secundum illudbi: « Filii alieni mentiti sunt mihi » et hoc est quod dicitur et non ivit. Interrogat ergo Dominus consequenter:
bi Ps. 17, 46.
Numérotation du verset Mt. 21,31 
Quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt ei: Primus.
Vide quomodo adversus se protulerunt sententiam, dicentes priorem filium voluntatem patris fecisse, id est populum gentium quia melius est non promittere Deo iustitiam et facere, quam promittere et mentiri.
marg.| {CMT21d5.7} ORIGENES. 126* {tract.18} − Unde potest considerari Dominum esse locutum in parabola ista ad eos qui modicum aut nihil promittunt, operibus autem ostendunt; et contra eos qui magna promittunt, nihil autem secundum promissionem suam agunt.
126 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d5.8} HIERONYMUS. − Sciendum est autem127, in veris exemplaribus non haberi novissimum, sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. Si autem novissimum voluerimus legere, ut quidam habent, manifesta est interpretatio, ut dicamus intelligere quidem veritatem Iudeos, sed tergiversari et nolle dicere quid sentiunt; sicut et baptismum Ioannis scientes esse de celo, dicere noluerunt.AU bj
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 195.1531-1537: «Porro quod sequitur: quis ex duobus fecit uoluntatem patris? et illi dicunt: nouissimus, sciendum est in ueris exemplaribus non haberi nouissimum sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. si autem nouissimum uoluerimus legere, manifesta est interpretatio ut dicamus intellegere quidem ueritatem iudaeos sed tergiuersari et nolle dicere quod sentiunt, sicut et baptismum iohannis scientes esse de caelo dicere noluerunt». [FG2013]
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
127 Est autem] inv. Li446
marg.| {CMT21d5.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperf.} − Eorum autem iudicium Dominus abundanter confirmat.
Unde sequitur:
Dixit illis128* Iesus: Amen dico vobis quia129 publicani et meretrices precedent vos in regno Dei.
128 Illis] om. Ed1953
129 Quia] quod Mt366
marg.| Ac si dicat: Non solum populus gentium melior est vobis sed etiam publicani et meretrices .AV
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT21d5.10} RABANUS. − Potest autem regnum Dei evangelium vel Ecclesia presens intelligi in quo gentes Iudeos precedunt quia citius credere voluerunt.bk
bk ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 6 (Mt. 21), CCCM 174A, p. 562.11-13: «Potest et hic regnum Dei Evangelium Dei, quod et alibi Evangelium regni dicitur, uel ecclesia praesens intellegi. Vnde et Saluator ad apostolos ait: Regnum Dei intra uos est. In quo gentes Iudaeos praecedunt, quia citius credere uoluerunt; fit que hoc, quod in alia parabola Dominus dixit: Erunt nouissimi primi et primi nouissimi, quia secundum Esaiae prophetiam caput in caudam uersum est et cauda in caput». [MM2019]
marg.| {CMT21d5.11} ORIGENES. 130* {tract.18} − Per hoc autem non excluditur131 quin Iudei aliquando intrent in regnum Dei sedbl: « Cum plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus fiet ».AW
bl Rm. 11, 25-26.
AW ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
130 Origenes] + In Mattheum Ed195
131 Excluditur] excludi Li446
marg.| {CMT21d5.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Puto autem, quod ex persona omnium virorum peccatorum publicani ponuntur, et ex persona omnium mulierum peccatricum, meretrices quia avaritia precipue in viris abundat, fornicatio autem in mulieribus mulier enim in quiete sedet inclusa; fornicatio autem maxime ex otio nascitur; vir autem quoniam in actibus rerum diversarum est assidue, in avaritie peccatum facile incurrit; in fornicationem autem non facile, nisi multum sit lascivus nam occupatio virilium sollicitudinum, voluptatem plerumque excludit; unde proprium est hoc adolescentium nihil agentium. Consequenter exponit causam eius quod dixerat, dicens:
Numérotation du verset Mt. 21,32 
Venit enim Ioannes ad vos in via iustitie et non credidistis ei.
marg.| {CMT21d5.13} RABANUS. − Viam iustitie Ioannes predicans venit, quia Christum, qui consummatio legis est, digito monstravit.bm
bm ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 6 (Mt. 21), CCCM 174A, p. 561.99: «Viam ergo iustitiae Iohannes praedicans uenit, quia Christum, qui consummatio legis et prophetarum est, adesse digito demonstrauit, et praecursor Domini factus uiam ipsius praeparando ualles humilium pia doctrina impleuit et colles superborum digna correptione humiliauit». [MM2019]
marg.| {CMT21d5.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Vel venit in via iustitie sic manifeste ut conversatio eius venerabilis peccatorum corda concuteret.
Unde sequitur:
Publicani autem et meretrices crediderunt ei.
marg.| Considera quomodo conversatio bona predicatoris predicationi prestet virtutem, ut etiam indomita domet corda.
Sequitur:
Vos autem videntes, nec penitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
marg.| Ac si diceret: illi fecerunt quod maius est, credendo; isti autem neque penitentiam fecerunt, quod minus est. in hac autem expositione, quam secundum multorum expositionem tractavimus, aliquid mihi videtur esse contrarium. Si enim duo filii, Iudei et gentes, intelligendi sunt; postquam sacerdotes interrogati responderunt priorem filium patris voluntatem fecisse, concludens Christus parabolam, sic debuit dicere amen dico vobis, quia gentes precedent vos in regnum Dei. Nunc autem dicit quia publicani et meretrices precedent vos in regno Dei; quod magis popularium hominum ostendit conditionem quam gentium nisi forte intelligamus ut prius dictum est intantum gentium populus magis placet Deo quam vos, ut etiam publicani et meretrices sint acceptabiliores Deo quam vos.
marg.| {CMT21d5.15} HIERONYMUS. − Unde alii putant non gentilium et Iudeorum esse parabolam sed simpliciter peccatorum et iustorum eo quod illi quidem per mala opera Deo servire negaverant, postea penitentie baptismum acceperant a Ioanne; Pharisei autem, qui iustitiam preferebant, et legem Dei se facere iactabant, Ioannis contempto baptismate, eius precepta non fecerunt.bn
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 194.1519-195.1527: «Secundus autem filius populus iudaeorum est qui respondit Moysi: omnia quaecumque dixerit dominus faciemus, et non iuit in uineam, quia interfecto patrisfamiliae filio se putauit heredem. alii uero non putant gentilium et iudaeorum esse parabolam sed simpliciter peccatorum et iustorum, ipso quoque domino propositionem suam postea disserente: amen dico uobis quia publicani et meretrices praecedunt uos in regno dei; eo quod illi qui per mala opera Deo se seruire negauerant, postea paenitentiae baptismum acceperint a iohanne; Pharisaei autem qui iustitiam praeferebant et legem se dei facere iactabant, iohannis contempto baptismate, dei praecepta non fecerint». [FG2013]
marg.| {CMT21d5.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Hoc autem ideo introducit quia sacerdotes non discendi causa, sed temptandi interrogaverant in qua potestate hoc facis multi autem ex populis crediderant et ideo introducit parabolam duorum filiorum, ostendens eis per eam, quia meliores sunt populares, qui a principio secularem profitentur vitam, quam sacerdotes, qui a principio profitentur Deo servire quoniam populares quidem aliquando compuncti convertuntur ad Deum; sacerdotes autem impenitibiles constituti, numquam desinunt peccare in Deum. Prior enim filius populus est non enim populus est propter sacerdotes, sed sacerdotes propter populum.
Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 6 
prol.| [Mt. 21, 33-46 legitur Quadragesimae 2 feria 6; cf. Ordinarium OP 619 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT21d6.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 132* {hom.69} − Post priorem parabolam, aliam ponit, ut ostendat eorum accusationem esse maiorem, et venia indignam.AX
Unde dicitur:
AX ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2021}
132 homelia] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,33 
Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam.
marg.| {CMT21d6.2} ORIGENES. 133* {tract.19} − Homo paterfamilias Deus est qui dicitur homo in quibusdam parabolis sicut si pater cum parvulo filio suo loquatur infantilia ut descendat ad verba filii sui et instruat eum.AY
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
133 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d6.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Homo autem dicitur nomine non natura; similitudine, non veritate prescius enim filius, quia propter appellationem humani nominis, quasi homo purus fuerit blasphemandus, etiam Deum patrem invisibilem hominem appellavit, qui angelorum et hominum natura Dominus est, benevolentia pater.
marg.| {CMT21d6.4} HIERONYMUS. − Plantavit autem vineam de qua Isaias loquitur134*: « Vinea Domini sabaoth, domus Israel est »bo.
Sequitur:
bo Is. 5, 7.
134 Isaias loquitur] inv. Ed1953
Et sepem circumdedit ei
marg.| vel murum urbis vel angelorum auxilia.AZ bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 195.1550-196.1554: «Homo iste paterfamilias ipse est qui habebat duos filios et qui in alia parabola conduxit operarios in uineam suam, qui plantauit uineam de qua et esaias plenissime per canticum loquitur ad extremum inferens: uinea domini sabaoth domus est Israhel; et in psalmo: uineam, inquit, de aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam. et saepe circumdedit ei, uel murum urbis uel angelorum auxilia». [FG2013]
AZ ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT21d6.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Vel per sepem intellige custodiam patrum iustorum, qui tamquam murus facti sunt populo Israel.
marg.| {CMT21d6.6} ORIGENES. − Vel custodia Dei fuit sepes ipsius; torcular autem locus libationum, de quo sequitur
Et fodit in ea torcular.135
135 <Non hab.> PL (Paul Diacre etc.) [MM2020]
marg.| {CMT21d6.7} HIERONYMUS. − Altare scilicet aut torcularia illa, quorum titulo tres Psalmi prenotanturbq scilicet martyres.br
bq Ps. 8, 1; Ps. 80, 1; Ps. 83, 1.
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 196.1555-1556: «Et saepe circumdedit ei, uel murum urbis uel angelorum auxilia. et fodit in ea torcular, aut altare aut illa torcularia quorum et tres psalmi titulo praenotantur, octauus et octogesimus et octogesimus tertius. et aedificauit turrem, haud dubium quin templum de quo dicitur per micheam: et tu turris nebulosa filiae sion». [FG2013]*
marg.| { CMT21d6.8} HILARIUS. 136* − Vel prophetas quasi quedam torcularia aptavit, in quos musti modo quedam ubertas sancti Spiritus 137* ferventius influeret.BA bs
bs ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 22 § 1.12-14, SChr 258, p. 142 : « Patremfamilias hic patrem Deum intelligimus, qui populum Israel in prouentus optimorum fructuum plantauerit qui que eos sanctificatione paterni nominis, id est nobilitate Abrahae et Isaac et Iacob intra fines suos tamquam septo aliquo custodiae peculiaris incluserit, prophetas quoque quaedam quasi torcularia aptauerit, in quos musti modo quaedam ubertas sancti Spiritus feruentis influeret, in turrem autem eminentiam legis exstruxerit, quae et in caelum ex solo egressa proueheret et ex qua speculari Christi posset aduentus ». [MM2022]
BA ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
136 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
137 sancti Spiritus] inv. Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT21d6.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Vel torcular est verbum Dei, quod cruciat hominem, contradicente carnis natura.BB
Sequitur:
BB ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
Et edificavit turrim.
marg.| {CMT21d6.10} HIERONYMUS. 138 − Id est templum, de quo dicitur per Micheambt: « Et tu turris nebulosa filie139* Sion ».BC bu
bt Mi. 4, 8.
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 196.1558-1559: «Et aedificauit turrem, haud dubium quin templum de quo dicitur per micheam: et tu turris nebulosa filiae sion». [FG2013]*
BC ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
138 Hieronymus] om. Ox19147
139 filie] filia Ed1953
marg.| {CMT21d6.11} HILARIUS. 140* − Vel in turre eminentiam legis extruxit, que et in celum ex solo egressu141* proveheret et ex qua speculari Christi posset adventus.BD bv
Sequitur:
bv ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 22 § 1.14--17, SChr 258, p. 142 : « [...] in turrem [turre β] autem eminentiam legis exstruxerit, quae et in caelum ex solo egressa proueheret et ex qua speculari Christi posset aduentus ». [MM2022]
BD ¶Codd. : Li446 Ox19147 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
140 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
141 egressu] egresu Ed1953
Et locavit eam agricolis.
marg.| {CMT21d6.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Quando scilicet per legem constituti sunt sacerdotes et levite, et procurationem regendi populum susceperunt. Sicut autem colonus, quamvis de suo munere obtulerit Domino, non sic eum placat142 quomodo143* si de vinea eius reditus ei144 obtulerit, sic et sacerdos non tantum propter suam iustitiam placet Deo, quomodo si populum Dei in sanctitate docuerit quoniam ipsius iustitia una est145, populi autem146 multiplex.BE bw
bw ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 40 (Mt. 21, 33), PG 56, 854 .48-51, 855.4-10 : « Locatus est colonis tempore Mosi, quando per legem constituti sunt sacerdotes et Levitae, et procurationem regendi populi susceperunt ad magnam suam gloriam, et ad grande periculum. [...] Non enim sacerdotes praestant Deo docentes populum ejus, sed Deus sacerdotibus committendo eis populum suum in spiritu. Nos autem doctrinae mercedem acquirere non poteramus, nisi nobis procuratio populi commissa fuisset. Ergo coloni sunt sacerdotes, qui colentes populum quasi vineam, cum acutissimo ferro sermonis faciunt eos bonos fructus justitiae Domino exhibere. Sicut autem duram terram ferrum emollit, sic et verbum duritiam cordis relaxat. Sicut rastro ferreo herbae radicitus evelluntur a vinea, sic et acri sermone vitia de populo resecantur. Ut sicut colonus quamvis de suo munera obtulerit domino, non sic eum placat, quomodo si de vinea ejus reditus ei obtulerit: sic et sacerdos non tantum propter suam justitiam placet Domino, quomodo si populum Dei in sanctitate docuerit, quoniam ipsius justitia una est, populi autem multiplex». [MM2022]
BE ¶Codd. : Gz378 Li446 Ox19147 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
142 placat] plantat Ox19147 *
143 quomodo] sicut Ed1470 Ed1953
144 reditus ei] om. Ox19147
145 Li446 (192rb10) : mutatio penae, mutatio forte peciae ?
146 autem] etiam Li446
marg.| Sequitur:
Et peregre profectus est.
marg.| {CMT21d6.13} HIERONYMUS. − Non loci mutatione nec enim147 Deus alicubi abesse potest, quo complentur omnia. Sed abire videtur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat.BF bx
bx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 196.1561-1566: «Et locauit eam agricolis, quos alibi uineae operarios appellauit qui conducti fuerant hora prima tertia sexta et nona et undecima. et peregre profectus est, non loci mutatione, nam deus unde abesse potest quo complentur omnia et qui dicit per hieremiam: ego deus adpropinquans et non de longinquo dicit dominus? sed abire uidetur a uinea ut uinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat». [FG2013]
BF ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
147 enim] om. Li446
marg.| {CMT21d6.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 148* {hom.69} − Vel peregre profectus est 149   * longanimitatem habuit, non semper eorum peccatis penam inducens.BG
BG ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
148 homelia] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
149 est] + cum Ed1953
marg.| {CMT21d6.15} ORIGENES. 150* {tract.19} − Vel quia Dominus, qui fuerat cum illis in nube diei et in columna ignis per noctem, nequaquam postea similiter apparuit illis. in Isaia ergo iudaicus populus vinea nominatur, et comminatio patrisfamilias contra vineam fit; in evangelio autem vinea non culpatur, sed eius coloni. sed forte in evangelio vinea est regnum Dei, id est doctrina, que scripturis inserta est sanctis; vita autem irreprehensibilis hominum, est vinee fructus. Littera autem scripture est vinee sepes circumposita, ut non videantur ab his qui foris sunt, fructus qui sunt in absconso. Profunditas autem eloquiorum Dei est vinee torcular; in quod qui profecerunt de eloquiis Dei, infundunt studia sua quasi fructus. Turris autem edificata, est verbum de ipso Deo et de dispensationibus Christi. hanc vineam tradidit colonis, id est populo ante nos, tam sacerdotibus quam laicis. Et peregre profectus est, ad suam profectionem dans occasionem colonis. Appropinquat autem tempus fructuum, et secundum unumquemque, et generaliter populo universo. primum enim vite tempus est secundum infantiam; et tunc nihil vinea ostendit, nisi tantum habens in se vitalem virtutem; cum autem inceperit posse loqui, tempus est generationis. Quantum autem proficit anima pueri, tantum et vinea, id est verbum Dei; et post profectum, vinea operatur fructum maturum caritatis, et gaudii, et pacis, et huiusmodi. sed et populo qui acceperunt legem per Moysen, tempus fructuum appropinquat aliquando.
Unde sequitur:
150 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,34 
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius.
marg.| {CMT21d6.16} RABANUS. − Unde tempus fructuum posuit, non proventuum. Nullus enim est fructus populi contumacis.
marg.| {CMT21d6.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 151* {hom.69} − Servos dicit prophetas, qui offerunt, quasi sacerdotes Deo152*, populi fructus, id estby* obedientie ostensionem per opera. Hi autem non solum malitia potiti sunt in non dando fructum, sed etiam in indignando ad eos qui venerunt; et sanguine manus impleverunt.BH
Unde sequitur:
by Id est] et Ed1953
BH ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
151 homelia] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
152 Deo] Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,35 
Agricole autem153 apprehensis servis eius, alium ceciderunt154*, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
153 Autem] om. Li446
154 Alium ceciderunt] Ed1953
marg.| {CMT21d6.17} HIERONYMUS. − Ceciderunt quidem ut Ieremiam, occiderunt ut Isaiam, lapidaverunt ut Naboth et Zachariam quem interfeceruntbz « inter templum et altare ».BI ca
bz Mt. 23, 35.
ca ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 196.1572-197.1575: «Postea misit ad eos seruos, quos illi adprehensos uel ceciderunt ut hieremiam, uel occiderunt ut esaiam, uel lapidauerunt ut nabuthan et zachariam quem interfecerunt inter templum et altare. legamus epistulam pauli ad hebraeos et ex ea plenissime discimus qui seruorum domini quanta perpessi sint». [FG2013]*
BI ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT21d6.18} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Per singulos autem gradus malitie, Dei misericordia addebatur; et per singulos gradus divine misericordie malitia Iudeorum crescebat; et sic contra Dei clementiam malignitas humana certabat.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,36 
Iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter.
marg.| {CMT21d6.19} HILARIUS. 155* {c.22} − Missi autem plures prioribus, illud tempus designant quo post singulorum156 prophetarum predicationem plurimus simul numerus prophetantium emissus est.BJ
BJ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
155 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
156 singulorum] signorum praem. Li446
marg.| {CMT21d6.20} RABANUS. − Vel primi157* servi qui missi sunt, ipse legifer Moyses intelligitur, et Aaron primus sacerdos Dei, quos cesos flagello lingue vacuos dimiserunt158* alios autem servos159, prophetarum choros intellige.BK
BK ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
157 Primi] om. Ed1953
158 dimiserunt] emiserunt Ed1953
159 autem servos] inv. Ed1953
marg.| {CMT21d6.21} HILARIUS. − In filio autem ad ultimum misso, Domini nostri adventus significatur.BL
Sequitur enim:
BL ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 21,37 
Novissime autem misit ad eos filium suum.
marg.| {CMT21d6.22} CHRYSOSTOMUS. {hom.69} − Quare autem non confestim misit ut ex his que ad alios fecerant, seipsos accusarent, et furorem dimittentes, verecundarentur propter filium advenientem
Unde sequitur:
Verebuntur filium meum.
marg.| {CMT21d6.23} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum.160* − Hunc autem misit, non quasi ad obnoxios pene sententiam baiulantem, sed penitentie veniam misit eum eos confundere , non punire.BM cb
cb ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 40 (Mt. 21, 37), PG 56, 855.34 sqq.: «Item pluribus interfectis, accumulavit bonitatem, et misit Filium suum, et hunc non quasi ad obnoxios poenae sententiam bajulantem, sed patientiae veniam: et post tot scelera adhuc eis misericordiae locum servabat ». <ex quo>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 6, CCCM 174, p. 565.95-96. [MM2021]
BM ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
160 Super Mattheum] (ut supra) Ed1953
marg.| {CMT21d6.24} HIERONYMUS. − Quod autem dicit verebuntur filium meum, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus intelligitur? Sed semper ambigere Deus dicitur, ut libera voluntas homini reservetur.cc
cc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 197.1583-1586: «Porro quod iungitur: uerebuntur filium meum, non de ignorantia uenit. quid enim nesciat paterfamilias qui hoc loco deus pater intellegitur? sed semper ambigere dicitur deus ut libera uoluntas homini reseruetur. interrogemus arrium et eunomium. ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in uobis est probatur esse mentitus. quicquid pro patre responderint, hoc intellegent pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem». [FG2013]
marg.| {CMT21d6.25} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 161* {hom.69} − Vel hoc dicit, annuntians quid fieri debebat, quoniam oportebat eos verecundari; per hoc enim vult ostendere peccatum eorum magnum, et omni excusatione privatum.
161 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d6.26} ORIGENES. 162* {tract.19} − Vel illud quidem163* quod ait verebuntur forte filium meum, videtur impletum in illis Iudeis qui intelligentes Christum, crediderunt in eum. Hoc autem quod sequitur:
162 Origenes] + In Mattheum Ed1953
163 Quidem Li446 Mt366] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,38 
Agricole autem videntes filium, dixerunt inter se: Hic est heres; venite, occidamus eum,
marg.| in illis impletum est qui videntes Christum, et cognoscentes filium Dei, nihilominus crucifixerunt eum.
marg.| {CMT21d6.27} HIERONYMUS. − Interrogemus Arium et Eunomium ecce Pater dicitur ignorare. Quidquid pro Patre responderint, hoc intelligant de Filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.cd
cd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 197.1586-1590: «Porro quod iungitur: uerebuntur filium meum, non de ignorantia uenit. quid enim nesciat paterfamilias qui hoc loco deus pater intellegitur? sed semper ambigere dicitur deus ut libera uoluntas homini reseruetur. interrogemus arrium et eunomium. ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in uobis est probatur esse mentitus. quicquid pro patre responderint, hoc intellegent pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem». [FG2013]
marg.| {CMT21d6.28} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Dicunt autem quidam, quia post incarnationem dictus est Christus filius ex baptismo, sicut ceteri sancti; quos ex hoc loco convincit Dominus, ubi dicitur mittam filium meum. Quando ergo adhuc cogitabat ad transmittendum filium post prophetas, iam filius erat deinde se eo modo dicitur filius sicut omnes sancti ad quos factum est verbum Dei, debuit et prophetas dicere filios sicut et Christum, aut et Christum servum dicere sicut et ceteros prophetas.
marg.| {CMT21d6.29} HIERONYMUS. − Post hoc autem quod dicunt hic est heres , manifeste Dominus probat Iudeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse. Intellexerunt enim eum esse illum cui pater per prophetam dicitce: « Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam ». Hereditas quippe filio sancta Ecclesia data est quam non moriens pater illi reliquit; sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit.cf
ce Ps. 2, 8.
cf ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , In Mc., lib. 3, c. 12, CCSL 120, lin. 1680-1689: «Quicquid pro patre responderint hoc intellegant pro filio qui se dicit ignorare consummationis diem. Coloni autem dixerunt ad inuicem: hic est heres; uenite occidamus eum, et nostra erit hereditas. Manifestissime dominus probat Iudaeorum principes non per ignorantiam sed per inuidiam crucifixisse filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est, postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et propterea quasi sibi consulentes aiebant, ecce mundus totus post eum abiit, et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Hereditas ergo filii Ecclesia est cunctis ei data de gentibus quam non moriens illi pater reliquit sed ipse sua morte mirabiliter adquisiuit quia resurgendo possedit». [FG2013]
marg.| {CMT21d6.30} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Tamen postquam introivit in templum, et vendentes animalia que ad sacrificium pertinebant, foras eiecit, tunc precipue cogitaverunt eum occidere. Unde dicunt: Venite, occidamus eum. Dicebant enim intra se necesse est ut populus per istum dimittat consuetudinem hostiarum, que ad nostrum pertinent lucrum, et acquiescat offerre sacrificium iustitie, quod ad gloriam pertineat Dei et sic iam non erit populus iste possessio nostra, sed Dei. Si autem occiderimus eum dum non est qui iustitie fructum a populo querat, semper durabit consuetudo offerendarum hostiarum; et sic populus iste erit nostra possessio, et hoc est quod sequitur et nostra erit hereditas. Hec est cogitatio communis omnium sacerdotum carnalium, qui non sunt solliciti quomodo vivat populus sine peccato; sed aspiciunt quid in Ecclesia offeratur, et hoc estimant sacerdotii sui lucrum.
marg.| {CMT21d6.31} RABANUS. − Vel hereditatem, occiso eo, preripere moliebantur Iudei, cum fidem que per eum est, extinguere, et suam magis que ex lege est iustitiam preferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 21,39 
Et apprehensum eum, eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
marg.| {CMT21d6.32} HILARIUS. 164* {c.22} − Christus enim extra Ierusalem, tamquam extra vineam in sententiam damnationis abiectus est.
164 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d6.33} ORIGENES. 165* {tract.19} − Vel quod dicit eiecerunt extra vineam, tale mihi videtur quantum ad se, alienum eum esse iudicaverunt a vinea et colonis.
Sequitur:
165 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,40 
Cum ergo venerit Dominus vinee, quid faciet agricolis illis?
marg.| {CMT21d6.34} HIERONYMUS. − Interrogat quidem eos Dominus, non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur.cg
Sequitur:
cg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 197.1597-1599: «Cum ergo uenerit dominus uineae quid faciet colonis illis, et reliqua. interrogat eos dominus non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. locata est autem nobis uinea et locata ea conditione ut reddamus domino fructum temporibus suis et sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos uel loqui uel facere». [FG2013
Numérotation du verset Mt. 21,41 
Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis.
marg.| {CMT21d6.35} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Quod autem verum responderunt, non est illorum qui iuste iudicaverunt, sed ipsius cause veritas enim ipsis violentiam fecit.
marg.| {CMT21d6.36} ORIGENES. 166* {tract.19} − Sicut enim Caiphas, sic et isti non ex se prophetaverunt contra se, quoniam tollenda ab eis erant eloquia Dei, et danda gentibus fructum in tempore daturis. vel Dominus, quem occiderunt, statim venit resurgens a mortuis, et malos quidem colonos male perdidit, aliis autem colonis, id est apostolis, vineam suam consignavit, id est eis qui ex iudaico populo crediderunt.
166 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d6.37} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Marcus autem hoc ab ipsis non responsum esse commemorat; sed Dominum hoc consequenter locutum, post interrogationem suam, ipsum sibi quodammodo respondisse. Sed facile potest intelligi, vel illorum vocem ita subiectam ut non interponeretur i lli responderunt , sed tamen intelligeretur aut ideo responsionem istam Domino potius attributam, quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit167*, qui veritas est.ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 134, CSEL 43, p. 237.13-22: «Quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. ita enim dicit: quid ergo faciet dominus uineae? ueniet et perdet colonos et dabit uineam aliis. sed facile potest intellegi uel illorum uocem ita subiunctam, ut non interponeretur illi dixerunt aut illi responderunt, sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam domino potius adtributam, quia, cum uerum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui ueritas est». [FG2013]*
167 Respondit] respondet Ed1953
marg.| {CMT21d6.38} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 168* {hom.69} − Vel non est hic169* contradictionis etenim utraque facta sunt quia scilicet et ipsi primo hoc responderunt, et postea Dominus iteravit.BN
BN ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
168 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
169 Hic] om. Ed1953
marg.| {CMT21d6.39} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Sed illud magis movet quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit, verum etiam contrariam retulisse responsionem ita enim narratci. Quo audito, scilicet hac sententia ex ore Domini prolata, dixerunt absit. [b] Restat ergo ut intelligamus, in plebe que audiebat, quosdam respondisse quod Mattheus commemorat, quosdam vero illud quod Lucas dicit, id est absit. [c] Nec moveat quod Mattheus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad Dominum; et sic sine interpositione alicuius persone sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis vinea commemoratur potest enim putari, omnia hec cum principibus sacerdotum locutum fuisse; sed Mattheus brevitatis causa tacuit, quod Lucas non tacuit; parabolam scilicet istam non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem. [d] In qua erant qui dicerent: Perdet illos et vineam suam dabit aliis. Que vox recte etiam ipsius Domini fuisse intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intelligebant contra seipsos parabolam esse dictam.cj
ci Mt. 20, 16.
cj ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 134, CSEL 43, p. 237.13-22: «Sed illud magis mouet, quod lucas non solum eos hoc respondisse non dicit haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus domino adtribuens, uerum etiam contrariam rettulisse responsionem dicentes: absit. ita enim narrat: quid ergo faciet illis dominus uineae? ueniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis. quo audito dixerunt illi: absit». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 136, CSEL 43, p. 239.5-9: «Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod mattheus commemorat dicens: aiunt illi: malos male perdet et uineam suam locabit aliis agricolis, quosdam uero illud quod lucas non tacuit, id est absit». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 137, CSEL 43, p. 239.19-240.16: «nec moueat, quod idem mattheus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum et quaesiuisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo iohannis uicissim interrogauit, unde esset, de caelo an ex hominibus: quibus respondentibus, quod nescirent, ait: nec ego uobis dico, in qua potestate haec facio. inde enim secutus est contextim loquendo et ait: quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei uel personae interpositione secundum mattheum sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis uinea commemoratur. potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. qui utique si temtantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant adque illud clarum ex propheta testimonium domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. hoc omnino mouere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc domini parabolas audiebant. tacuit namque idem mattheus breuitatis causa quod lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 138, CSEL 43, p. 242.15-20: «Ac per hoc erant qui dicerent. perdet illos et uineam suam locabit aliis. quae uox recte etiam ipsius domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam». [FG2013]
marg.| {CMT21d6.40} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Vel aliter . Lucas quidem secundum responsionem oris eorum narravit; Mattheus autem secundum responsionem cordis nam vere visibiliter quidem in facie contradixerunt dicentes absit. In conscientia autem susceperunt, dicentes malos male perdet. Sicut cum homo deprehensus fuerit in malo, verbis quidem excusat, intus autem eius conscientia recognoscit.
marg.| {CMT21d6.41} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 170* {hom.69} − Vel aliter . Dominus propter hoc eis parabolam proposuit ut ipsi non intelligentes, contra se sententiam proferrent; sicut et ad David factum171* est per Nathan. Rursus autem intelligentes que dicta sunt contra se esse, dixerunt absit.BO
BO ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
170 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
171 Factum] dictum Ed1953
marg.| {CMT21d6.42} RABANUS. − Moraliter autem cuique vinea locatur colenda, cum baptismi mysterium datur, quod operando exerceat. Mittitur servus unus, alter et tertius, cum lex, psalmus, prophetia legitur, ad quorum monita bene operetur. Sed missus ceditur et eicitur, cum sermo contemnitur, vel, quod peius est, blasphematur. Heredem quantum ad se occidit, qui filium Dei conculcaverit, et spiritui gratie contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea alii datur, cum donum gratie, quod superbus spreverit, humilis accipit.
marg.| {CMT21d6.43} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Deinde quasi non acquiescentibus illis, testimonium scripture inducit.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 21,42 
Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis. Lapidem quem reprobaverunt172*
172 Reprobaverunt] + edificantes hic factus est in caput anguli Ed1953
marg.| id est si parabolam meam non intelligitis, vel istam Scripturam cognoscatis.
marg.| {CMT21d6.44} HIERONYMUS. − Variis autem parabolis res eedem contexuntur; quos enim supra operarios et agricolas appellavit, nunc edificatores, id est cementarios vocat.ck
ck ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 198.1605-1608: «Dicit illis iesus: numquam legistis in scripturis: lapidem quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli; a domino factum est istud, hoc est mirabile in oculis nostris. uariis parabolis diuersis que sermonibus res eaedem contexuntur. quos enim supra operarios et uinitores et agricolas appellarat, nunc aedificatores, id est caementarios, uocat». [FG2013]
marg.| {CMT21d6.45} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 173* {hom.69} −  Lapidem autem Christum vocat, edificatores autem doctores Iudeorum, qui Christum reprobaverunt, dicentescl: « Hic non est a Deo ».BP
cl Io. 9, 16.
BP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
173 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT21d6.46} RABANUS. − Sed illis nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit quia de utroque populo quotquot ipse voluit, sua fide coniunxit.BQ
Unde sequitur:
BQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Hic factus est in caput anguli.
marg.| {CMT21d6.47} HILARIUS. 174* {c.22} − Est enim caput anguli factus quia est inter legem atque175* gentes lateris utriusque coniunctio.BR
BR ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
174 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
175 Atque] et Ed1953
marg.| {CMT21d6.48} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 176* {hom.69} − Deinde ut discant quoniam nihil eorum que fiebant, Deo contrarium erat, subdit:
176 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
A Domino factum est etc.177*BS
BS ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
177 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT21d6.49} ORIGENES. 178* {tract.19} − Id est iste lapis donum est, donatum a Deo edificio universo et admirabile caput in oculis nostris, qui possumus eum videre oculis mentis.
178 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d6.50} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Quasi diceret quare non intelligitis, in cuius edificii angulo ponendus est ille lapis, non in vestro, quando reprobatus est, sed in alio si autem aliud edificium est futurum, ergo vestra edificatio est contemnenda.
Unde subdit:
Numérotation du verset Mt. 21,43 
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus facientibus fructum eius.
marg.| {CMT21d6.51} ORIGENES. 179* {tract.19} − Regnum Dei dicit mysteria regni Dei, id est divinas Scripturas, quas tradidit Dominus primo quidem populo illi priori cui credita sunt eloquia Dei, secundo autem gentibus facientibus fructum nemini enim datur verbum Dei nisi facienti fructum de eo; et nemini in quo peccatum regnat, datur regnum Dei; quomodo ergo illi datum est a quo et ablatum est sed considera quomodo quod datur, intelligitur gratis datum. Quibus ergo locavit, non omnino quasi electis et fidelibus dedit; quibus autem donavit, cum iudicio electionis donavit.
179 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d6.52} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Lapis autem Christus dicitur180* non solum propter firmitatem, sed etiam quia est inimicorum magna confractio.
Unde sequitur:
180 Christus dicitur] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,44 
Et qui ceciderit super lapidem istum, etc.
marg.| {CMT21d6.53} HIERONYMUS. − Qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem et confringitur, sed non omnino conteritur; reservatur enim per patientiam ad salutem; super quem vero ille ceciderit, hoc est cui lapis ille irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sic conteret eum ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aque pusillum.cm
cm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 198.1629-199.1635: «Qui ceciderit super lapidem istum confringetur, super quem uero ceciderit conteret eum. aliud est offendere christum per mala opera, aliud negare. qui peccator est et tamen in illo credit, cadit quidem super lapidem et confringitur, sed non omnino conteritur; reseruatur enim per patientiam ad salutem; super quem uero ille ceciderit, hoc est cui lapis ipse inruerit et qui christum penitus negarit, sic conteret eum ut ne testa quidem remaneat in qua hauriatur aquae pusillum». [FG2013]
marg.| {CMT21d6.54} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Aliud est enim confringi, et aliud comminui de eo enim quod confringitur, aliquid remanet; quod autem comminuitur, quasi in pulverem convertitur. Quod autem cadit ad lapidem, non frangitur secundum quod est lapidis virtus, sed inquantum fortiter cadit, aut propter pondus suum, aut propter altitudinem casus; sic et christianus peccans, non tantum perit, quantum potest perdere Christus, sed quantum ipse se perdit per opera sua aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis. Infideles autem pereunt tantum quantum potest eos perdere Christus.
marg.| {CMT21d6.55} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 181* {hom.69} − Vel hic duas perditiones eorum ostendit unam ab eo quod offenderunt, et scandalizati sunt; quam designat dicens: Qui ceciderit super lapidem etc.; aliam a captivitate eis superventura; quam manifestat dicens:   Super quem vero ceciderit etc.182* BT
BT ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
181 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
182 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT21d6.56} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel de his dicit qui183* cadent super eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt ideo nondum penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recti ambulent. super quos cadet, dum veniet desuper in iudicio cum pena perditionis ideo dixit conteret eos , ut sint impii, tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terre.cn
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 30, CCSL 44B, p. 24.3-25.9: «Quod dominus dicit: et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem uero ceciderit conteret eum, de his dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt uel iniuriis afficiunt; ideo nondum penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent. super quos autem cadit, ueniet illis desuper in iudicio cum poena perditionis; ideo dixit conteret eos, ut sint impii tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae». [FG2017]
183 Qui] quod Ed1953
Numérotation du verset Mt. 21,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT21d7.1} HIERONYMUS. − Quamvis duro corde Iudei propter incredulitatem essent, tamen intelligebant contra se omnes Domini sententias dirigi.co
Unde dicitur:
co ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 199.1639-1643: «Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. quamuis duro corde essent et propter incredulitatem et impietatem in filium dei hebetes, tamen apertas propositiones negare non poterant et intellegebant contra se omnes domini sententias dirigi. unde uolebant quidem eum interficere sed timebant turbas quia sicut prophetam habebant eum». [FG2013]*
Numérotation du verset Mt. 21,45 
Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
marg.| {CMT21d7.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Hec est autem differentia bonorum hominum et malorum bonus enim comprehensus in peccato, gemit quia peccavit; malus autem fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est in peccato, et non solum penitentiam non agit, sed magis adversus corripientem irascitur, unde et isti comprehensi, magis ad malitiam sunt excitati.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 21,46 
Et querentes tenere eum, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
marg.| {CMT21d7.3} ORIGENES. 184* {tract.19} − Sapiunt quidem aliquo de eo quod verum est, prophetam eum estimantes; non autem magnitudinem eius intelligunt, secundum quod erat filius Dei. Turbas autem sic sapientes de eo, et paratas pro eo pugnare timent principes neque enim ad eorum scientiam pertingere possunt, nihil dignum sentientes de eo. Deinde sciendum est, quoniam volentium Iesum tenere, differentia est. Aliter enim principes et Pharisei querebant eum tenere; aliter sponsa que dicitcptenui eum, nec dimittam, adhuc tentura melius, sicut dicitcq: Ascendam in palmam et tenebo altitudinem eius. Omnes enim non recte sapientes de divinitate, tenere volunt Iesum, et perdere eum. Et alia quidem verba, preter verbum Christi, possibile est comprehendere et tenere; verbum autem veritatis nemo potest comprehendere, id est intelligere; neque tenere, id est convincere; neque separare a sensu credentium; neque mortificare, id est destruere.
cp Ct. 3, 4.
cq Ct. 7, 8.
184 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT21d7.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.40} − Omnis etiam homo malus quantum ad voluntatem suam, et manus mittit in Deum et occidit eum. Qui enim precepta Dei conculcat, qui murmurat contra Deum, et turbato vultu aspicit celum, nonne, si fieri potuisset, manus mitteret in Deum et occideret eum ut iam licenter peccaret?
marg.| {CMT21d7.5} RABANUS. − Sed tamen185 quod timent mittere manum in Iesum propter turbam, quotidie in Ecclesia geritur, cum quilibet solo nomine frater, fidei et pacis unitatem, quam non diligit, propter bonos cohabitantes, vel erubescit impugnare, vel timet.
185 tamen] dum Li446



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 21 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_21)

Notes :