Capitulum 13
Numérotation du verset
Lv. 13,1
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset
Lv. 13,2
Homo
in cuius carne
et cute1
1 carne – et cute ΩN
Rusch Weber
]
inv. Clementina
ortus fuerit diversus color
sive pustula aut quasi lucens quippiam
id est plaga lepre
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
Numérotation du verset
Lv. 13,3
qui cum viderit lepram in cute et pilos
in album
mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua
plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur.
Numérotation du verset
Lv. 13,4
Sin autem lucens candor
fuerit in cute nec humilior carne reliqua
et pili
coloris pristini
recludet
eum sacerdos septem diebus
Numérotation du verset
Lv. 13,5
et considerabit die septimo et siquidem lepra
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
Numérotation du verset
Lv. 13,6
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra
et non creverit in cute mundabit eum
quia scabies est lavabit2
2 lavabit] lavabitque
Weber
homo vestimenta sua et mundus erit
Numérotation du verset
Lv. 13,7
quod si postquam a sacerdote
visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum
Numérotation du verset
Lv. 13,8
et immunditie condemnabitur
Numérotation du verset
Lv. 13,9
plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset
Lv. 13,10
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit
et capillorum mutaverit3 aspectum
3 mutaverit] mutarit
Weber
ipsa quoque caro viva apparuerit
Numérotation du verset
Lv. 13,11
lepra vetustissima iudicabitur
atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie4 est.
4 immunditie ΛHL ΣOM
B A T
ΦGRAZ*VP ΘM²
X
ΠC
Cor2
(antiqui)
Cor3
(alii#), Ω
Rusch Ed1530 Clementina
] inmunditieque pollutus est
Cor1 Cor3
(LXX
QUIA POLLUTUS EST
), inmundicitiae
P,
immunditia
Cor1 +3
(Rabanus)
Weber
Numérotation du verset
Lv. 13,12
Sin autem effloruerit
discurrens lepra
in cute
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
quicquid sub aspectu oculorum cadit.
Numérotation du verset
Lv. 13,13
Considerabit eum sacerdos
et teneri a5 lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem
5 a]
om. Weber
versa sit et idcirco homo mundus erit.
Numérotation du verset
Lv. 13,14
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
Numérotation du verset
Lv. 13,15
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur6 immunda est
6 aspergitur] aspergatur
Weber
Numérotation du verset
Lv. 13,16
quod si rursum versa fuerit in alborem
et totum hominem operuerit
Numérotation du verset
Lv. 13,17
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Numérotation du verset
Lv. 13,18
caro autem7 et cutis in qua ulcus
7 autem]
om. Weber
natum est et sanatum
Numérotation du verset
Lv. 13,19
et in loco ulceris
cicatrix apparuerit
alba sive subrufa
ducetur8 homo ad sacerdotem
8 ducetur] adducetur
Weber
Numérotation du verset
Lv. 13,20
qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua
et pilos versos in candorem
contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere
Numérotation du verset
Lv. 13,21
quod si pilus
coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
Numérotation du verset
Lv. 13,22
et siquidem creverit
adiudicabit eum lepre.
Numérotation du verset
Lv. 13,23
Sin autem steterit in loco suo,
ulceris est cicatrix
et homo mundus erit.
Numérotation du verset
Lv. 13,24
Caro autem9 et cutis quam ignis
9 autem]
om. Weber
exusserit10 et sanata albam
10 exusserit] exuserit
Weber
sive rufam habuerit cicatricem,
Numérotation du verset
Lv. 13,25
considerabit eam sacerdos et ecce si11 versa est in alborem et locus eius reliqua cute est12 humilior contaminabit eum
11 si]
om. Weber
|
12 est]
om. Weber
|
quia plaga lepre in cicatrice
orta est
Numérotation du verset
Lv. 13,26
quod si pilorum color non fuerit immutatus
nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
Numérotation du verset
Lv. 13,27
et die septimo contemplabitur si creverit
interim13 lepra contaminabit eum
13 interim] in cute
Weber
Numérotation du verset
Lv. 13,28
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur
quia cicatrix est combusture.
Numérotation du verset
Lv. 13,29
Vir sive mulier
in cuius capite
vel barba
germinarit lepra videbit eos sacerdos
Numérotation du verset
Lv. 13,30
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,
et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est
Numérotation du verset
Lv. 13,31
Sin autem viderit et locum macule equalem
vicine carni,
et capillum nigrum: recludet eum14 septem diebus,
14 eum] eos
Weber
Numérotation du verset
Lv. 13,32
et die septimo intuebitur si non creverit macula
et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis
Numérotation du verset
Lv. 13,33
radetur homo absque loco macule
et includetur septem diebus aliis
Numérotation du verset
Lv. 13,34
si die septimo visa fuerit stetisse plaga
in loco suo
nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque
vestibus suis15
15 suis Rusch] om. Weber
mundus erit
Numérotation du verset
Lv. 13,35
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
Numérotation du verset
Lv. 13,36
non queret amplius utrum capillus
in flavum sit colorem16 commutatus quia aperte immundus est
16 sit colorem]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 13,37
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
Numérotation du verset
Lv. 13,38
vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
Numérotation du verset
Lv. 13,39
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem
lucere in cute sciat non esse lepram
sed maculam coloris candidi et hominem mundum
Numérotation du verset
Lv. 13,40
vir de cuius capite
capilli fluunt
calvus ac mundus est
Numérotation du verset
Lv. 13,41
et si a fronte ceciderint pili recalvaster
et mundus est
Numérotation du verset
Lv. 13,42
sin autem in calvitio
sive in recalvatione
albus
vel rufus
color fuerit exortus
Numérotation du verset
Lv. 13,43
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
haud dubio
lepra est17
17 dubio lepra est] dubie lepre
Weber
que orta est in calvitio
Numérotation du verset
Lv. 13,44
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
Numérotation du verset
Lv. 13,45
habebit vestimenta dissuta
et18 caput nudum
18 et]
om. Weber
os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
Numérotation du verset
Lv. 13,46
omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra
Numérotation du verset
Lv. 13,47
vestis
lanea
sive linea
que lepram habuerit
Numérotation du verset
Lv. 13,48
in stamine
atque sub tegmine19
19 sub tegmine] subtemine
Weber
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
Numérotation du verset
Lv. 13,49
si alba vel20 rufa macula fuerit
20 vel] aut
Weber
infecta lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti
Numérotation du verset
Lv. 13,50
qui consideratam recludet septem diebus
Numérotation du verset
Lv. 13,51
et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse21 lepra perseverans erit22 pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
21 deprehenderit crevisse]
inv. Weber
|
22 erit] est
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 13,52
et idcirco comburetur
flammis
Numérotation du verset
Lv. 13,53
quod si eam viderit non crevisse
Numérotation du verset
Lv. 13,54
precipiet et lavabunt
id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
Numérotation du verset
Lv. 13,55
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
Numérotation du verset
Lv. 13,56
sin autem obscurior
fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum
et a solido dividet
Numérotation du verset
Lv. 13,57
Quod si ultra
apparuerit in his locis que prius immaculata erant,
lepra volatilis et vaga: debet igne
comburi.
Numérotation du verset
Lv. 13,58
si cessaverit lavabit
ea que pura sunt secundo
et munda erunt
Numérotation du verset
Lv. 13,59
ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis23 omnisque supellectilis pellicee24 quomodo mundari debeat vel contaminari.
23 subtegminis] subteminis
Weber
|
24 pellicee] pellicie
Weber
|
Capitulum 13
Numérotation du verset
Lv. 13,1
marg.|
Locutusque est Dominus]
etc. Hec est tertia pars tertie partitionis libri, in qua post immunditiam ad tempus, scilicet mulieris puerpere, agitur de immunditia lepre, et eius curatione. Subdividitur autem, quia est lepra hominis, et est lepra vestis, et lepra domus. Item lepra hominis, alia cutis, alia carnis, alia capitis, alia capillorum. Lepra cutis cognoscebatur, si in ea esset albor, id est pallida albedo, sive pustule, seu vesice, vel cicatrix alba, vel subrufa, vel locus lepre humilior esset carne reliqua. Item si capilli mutati essent in candorem, solito tenuiores. Lepra capillorum dicitur Alopicia. Alos enim alienum, et pilus, quasi alienatio capillorum. Cognoscebatur ergo hec lepra, quando fluentibus capillis in calvitio, vel in recalvatione albus, vel rufus color inveniebatur. Talis ducebatur ad sacerdotem, sine cuius arbitrio non excludebatur aliquis. Sed si lepra nondum erat perspicua, recludebatur in domo sua septem diebus, quibus expletis, si non creverat lepra, iterum recludebatur aliis septem diebus, et si tunc non creverat lepra mundabat eum, id est mundum iudicabat, quia scabies erat. Et ille homo lavabat vestimenta sua, et mundus erat. Cum vero perspicua esset lepra, separabatur, et iudicabatur immundus a sacerdote, et habebat vestimenta dissuta, facilia ad induendum, et exuendum, et caput nudum, ut posset agnosci, os veste contectum, ne loquendo fetorem diffunderet, et habitabat solus extra castra, Lepra vestis lanee, vel linee, vel pellis, erat macula albida, vel rufa humilior superficie reliqua, quia corrosiva est : Que cum apparebat, considerabat eam sacerdos. Si perspicua erat : comburebatur vestis. Si adhuc {1.
113rb} dubia erat, reducebatur septem diebus. Si macula creverat, adiudicabatur lepre : Si non creverat, abluebatur vestis, et recludebatur aliis septem diebus. Si perspicua erat macula, comburebatur vestis : Si adhuc dubia erat, rumpebat illud a solido. Si iterum alibi macula apparebat, lepra volatilis erat, et comburebatur vestis. Lepra domus similis erat huic, que cum apparebat, precipiebat sacerdos primum omnia de domo eiici, consideransque valliculas in pariete pallore, vel rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, claudebatur ostium domus septem diebus. Post quos si creverat lepra ; iubebat erui lapides leprosos, et proiici extra civitatem, et domum radi intus per circitum, et pulverem rasure efferri extra castra in loco immundo, et alios lapides substitui in domo, et luto alio liniri domum. Si interim redibat macula, perseverans lepra erat, et destruebatur domus, et ligna, et lapides, et pulvis extra castra proiiciebantur in locum immundum.
marg.|
{f}
Diversus color]
id est colori naturali dissimilis. Hic est color peccati. Prv. 15.b. Cor stultorum dissimile erit. Ier. 12.c. Numquid avis discolor hereditas mea ?
marg.|
{g}
Plaga]
id est passio.
marg.|
{h}
Lepre]
Isidor. Lepra, falsa doctrina, leprosi, Heretici, qui unitatem vere fidei non habentes, varios doctrine profitentur errores, vera falsis admiscentes, et Ecclesiam sicut lepra corpora irradiando commaculant.
marg.|
{i}
Ad Aaron sacerdotem]
Argumentum, quod peccator non est adducendus ad Archidiaconum, sed ad Episcopum, vel sacerdotem. Ergo Archidiaconus non potest ligare, vel solvere ? Solutio : Duplex est ligatio, et duplex est solutio, id est iurisdictionis, et ordinis. In prima potest Archidiaconus, in secunda non. Item argumentum est hic, quod cum maxima maturitate debet aliquis eiici de Ecclesia.
marg.|
{k}
Et pilos in album]
id est in albidum, quod dicitur de albore. Albor enim est albedo in pallorem declinans. Quod autem albor, et albedo sit signum lepre, patet Ex. 4.b. de manu Moysi. Et Nm. 12.c. de Maria sorore Moysi.
marg.|
{l}
Humiliorem]
id est inferiorem. Lepra enim corrosiva est, et carnem consumit, et humiliat. Vel, humiliorem, id est fetidiorem, et viliorem reddit. Lepra enim fetida est, et infectiva.
marg.|
{m}
Separabitur]
extra castra.
marg.|
{n}
Rursum includet eum]
propter suspicionem lucentis candoris. Non muro, vel carcere, sed in domo, ut scilicet non habeat liberam potestatem eundi, quo vellet.
marg.|
{o}
Obscurior]
id est si luciditas candoris aliquantulum fuerit remissa.
marg.|
{p}
Mundabit]
id est mundum iudicabit.
marg.|
{q}
Scabies est]
que cito venit, et cito recedit.
marg.|
{r}
Adducetur ad eum]
Nota quanta diligentia, et sollicitudo fuit legalis sacerdotis ad hoc, ut discerneret inter lepram, et non lepram, ut mundaret mundos, et non mundos a mundis separaret. Quanta ergo cura debet esse sacerdotis, Episcopi Evangelici, ut discretionem habeat peccatorum. Sin autem, maledictioni subiacebit. Maledictus est enim {1.
113va} omnis, qui non impleverit legem usque ad ultimum iota, Dt. 28.b. et Mt. 5.c. Dico autem vobis, quod nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum.
marg.|
{a}
Condemnabitur]
Sed quare iterum non recludit eum, cum dicatur 2Tim.4.a. Insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni patientia, et doctrina. Item ad Titum 3.c. Hereticum hominem, post primam, et secundam admonitionem devita. Respondet Radulph. propter peccati pertinaciam. Et notabile est hoc. Sacerdos enim, qui prius tanta sue discussionis diligentia facta in hominem iudicium pronunciaverat, cum aliter cognovit in primo iudicio, se esse deceptum reputans, aut quia prius non apparuerat, immunditia, de novo apparuit : non dubitavit mutare sententiam, sed quam demum novit hominis immunditiam, palam pronunciavit hominibus evitandam, sic Evangelicus Sacerdos instituitur.
marg.|
{b}
Capillorum]
Supra eodem dixerat pilos, qui non sunt ita longi.
marg.|
{c}
Aspectum]
id est naturalem colorem, qui aspici solet.
marg.|
{d}
Caro viva]
id est naturalis iuxta partem leprosam. Contraria enim iuxta se posita magis elucescunt. Dei viva, id est interior, que est sub cute rupta.
marg.|
{e}
Inolita cuti]
que diu latuit sub cute, et nunc primo erupit.
marg.|
{f}
Contaminabit]
id est contaminatum iudicabit.
marg.|
{g}
Recludet]
ut prius.
marg.|
{h}
Perspicue immunditie]
id est evidens lepra est.
marg.|
{i}
Discurrens]
per totum corpus diffusa, et discurrens, totum occupaverit.
marg.|
{k}
Aspectu oculorum]
id est : quicquid videri potest, supple, operuerit lepra.
marg.|
{l}
Lepra mundissima]
id est mundata. Et revera non fuit lepra, cum omnis vera lepra immunda sit. Mundissima autem dicitur per effectum, quia facit hominem valde mundum, occasionaliter. Mundior enim apparebat homo, cum suspicio per sacerdotis iudicium auferebatur, id est mundus iudicabatur, ad litteram propter uniformitatem coloris, et quia nulla fuit ruptura in cute, ut viva caro appareret. Vel, mundissima, id est minima ex sola, scilicet suspicione, id est nulla.
marg.|
{1.
113vb}
marg.|
{m}
Apparuerit]
intra rupturam cutis.
marg.|
{n}
Polluetur]
id est pollutus iudicabitur.
marg.|
{o}
Viva]
id est naturalis, vel interior.
marg.|
{p}
Quod si rursum]
Hoc refertur ad id, quod nunc dixit : Caro viva, si lepra, etc.
marg.|
{q}
Decernet]
propter uniformitatem coloris. Albor vero hic dicitur albedo.
marg.|
{r}
Adducetur]
non includendus, cum manifesta sit lepra.
marg.|
{s}
Pristini]
non mutatur.
marg.|
{t}
Subobscura]
id est non alba, vel subrufa.
marg.|
{u}
Mundus erit]
id est mundus iudicabitur.
marg.|
{x}
Caro, et cutis quam]
etc. Videtur Moyses supra dicta repetere, sed revera partim repetit, partim addit. Alteram quippe ponit passionem, sed idem cum priori ponit iudicium. Supra enim egit de lepra orta loco ulceris. Nunc de lepra orta loco exustionis. Cuius cum supra dicta idem est iudicium, et hoc dicit GLOSSA ibi : Item nota quod per has lepras spiritualis lepra significatur, que subdividitur : Nam alia est ex vitiis, alia ex virtutibus oritur, et que ex vitiis oritur, dividitur, nam alia ex fidei corruptione, alia ex morum perversitate. Item que ex fidei corruptione. Alia in capite, id est in Christo, male sentiendo de ipso. Alia in barba, id est in Apostolis, et doctoribus Ecclesie, male sentiendo de doctrina eorum, vel depravando eam. Alia in toto corpore, id est Ecclesia male sentiendo de ipsa. Item lepra, que est ex morum perversitate. Alia primi lapsus, alia criminis repetiti, ut ulceris nati in combustione, quod est recidivum spirituale. Item lepra, que ex virtutibus oritur, dividitur : Nam alia ex calvitio, alia ex recalvatione, alia ex pelle, alia ex vestimento lineo, vel laneo.
marg.|
{y}
Contaminabit]
id est contaminatum iudicabit.
marg.|
{z}
Plaga combustionis]
non lepra cutis ibi orta.
marg.|
{a}
Mundabitur]
id est mundus iudicabitur.
marg.|
{b}
Vir, sive mulier]
etc. GLOSSA Isidori. Sex species lepre invenimus legislatorem posuisse
-Prima est capitis, et barbe.
-Secunda calvitii, et recalvationis.
-Tertia carnis, et cutis.
-Quarta cutis, et corporis, et cicatricis albe cum rubore.
-Quinta ulceris, et cicatricis.
-Sexta ustionis in capite.
-Prima est capitis, et barbe.
-Secunda calvitii, et recalvationis.
-Tertia carnis, et cutis.
-Quarta cutis, et corporis, et cicatricis albe cum rubore.
-Quinta ulceris, et cicatricis.
-Sexta ustionis in capite.
marg.|
{b}
Capilli nigri]
id est non mutati in flavum colorem.
marg.|
{c}
Candor apparuerit]
Hoc est, contra pingentes faciem.
marg.|
{d}
Subobscurum]
id est non verum alborem.
marg.|
{e}
Vir de cuius capite]
De lepra, que de vitiis oritur, supra disputatum est : Nunc ad eam transit, que de virtutibus trahit ortum. Ex cibo salutifero, inordinate sumpto, multi infirmitatem incurrunt. Superbia, et vana gloria ex propriis virtutibus sepe contrahunt ortum. Invidia enim ex alienis virtutibus sepe oritur.
marg.|
{f}
Fluunt]
ita tamen, quod nullus color innaturalis ibi oritur.
marg.|
{g}
A fronte]
id est a parte anteriori.
marg.|
{h}
Recalvaster]
id est parum calvus.
marg.|
{i}
In calvitio, sive in recalvatione]
etc. Calvitium est anterior pars capitis : Recalvatio par posterior, que dicitur occiput.
marg.|
{k}
Quicumque ergo]
Hic determinat Moyses de statu, et habitu, et eiectione leprosi a castris.
marg.|
{l}
Sacerdotis]
sine cuius arbitrio non debet separari, sive excludi.
marg.|
{m}
Dissuta]
ut facilius induere, et exuere possit.
marg.|
{a}
Caput nudum]
ut leprosus appareat, et possit vitari.
marg.|
{o}
Vestes lanea]
Hucusque sufficienter actum est de lepra corporis : Nunc de lepra vestis. Radulph. Vestis lanea, etc. Secundum litteram hec insipida sunt, et stulta videntur. Lepra enim staminis, quid confert anime, vel nocet : Sola enim rationalis creatura per depravationem voluntatis peccat, cum ad iniquitatem defluit. Vestis itaque immunda immundum hominem non facit, sed significat eius immunditiam. Vestis corpus cooperit, frigus expellit, decorem confert, turpitudinem operit. Hec vestis est opus iustitie. Unde : Sacerdotes tui induantur. Hec vestis nobis est honori, et utilitati, nobis foris comparat famam, intus coram Deo fovet conscientiam. Linum subtilius est lana. Lineam igitur vestem facimus, cum spirituale aliquid facimus, orantes, meditantes, lectioni vacantes. Cum autem opera corporalia facimus, laneam vestem facimus. In utraque veste stamen, et substamen decernendum est. Stamen est intentio, que stat, cum ad Deum dirigitur : Substamen operum instantia, quibus sub hac intentione diversis temporibus insudatur. Hoc more subtegminis nunc in dexteram contemplationis, nunc in sinistram actionis se transfert. Stamen vero intentionis in nobis perseverat, dum quicquid corporaliter, vel spiritualiter agimus, sub hoc proposito agimus, ut Dei gratiam {1.
114rb} consequamur.
marg.|
{p}
Recludetque illud]
scilicet vestimentum.
marg.|
{q}
Ista est lex]
que dicta est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_13)
Notes :