Capitulum 16
Numérotation du verset
Lv. 16,1
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem filiorum duorum1 Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt.
1 duorum filiorum]
inv. Weber
duum
Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,2
et precepit ei
dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum,
ne omni tempore ingrediatur sanctuarium
quod est intra velum
coram propitiatorio
quo tegitur arca ut non moriatur,
quia in nube apparebo super oraculum
Numérotation du verset
Lv. 16,3
nisi hec ante fecerit vitulum pro peccato offeret2
2 pro peccato – offeret]
inv. Weber
et arietem
offeret3 in holocaustum.
3 offeret]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,4
tunica linea
vestietur feminalibus lineis
verenda4 celabit accingetur zona linea
4 verenda] verecunda
Weber
cidarim
lineam
imponet capiti
hec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctus5 cum lotus fuerit induetur
5 cunctus] cunctis
Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,5
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel
duos hircos pro peccato et unum arietem
in holocaustum
Numérotation du verset
Lv. 16,6
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se
et pro domo sua
Numérotation du verset
Lv. 16,7
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio
tabernaculi testimonii
Numérotation du verset
Lv. 16,8
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
Numérotation du verset
Lv. 16,9
cuius exierit sors Domino offeret
illum
pro peccato
Numérotation du verset
Lv. 16,10
cuius autem in caprum emissarium
statuet eum vivum
coram Domino ut fundat preces super eo
et emittat illum in solitudinem
Numérotation du verset
Lv. 16,11
his rite celebratis offeret
vitulum
et rogans pro se
et pro domo sua
immolabit
eum
Numérotation du verset
Lv. 16,12
assumptoque thuribulo
quod de prunis altaris
impleverit et hauriens manu compositum
thymiama
in incensum ultra velum intrabit in sancta
Numérotation du verset
Lv. 16,13
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra6 testimonium et non moriatur
6 supra] super
Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,14
tollet7 de sanguine vituli et asperget digito
7 tollet] + quoque
Weber
septies contra propitiatorium ad orientem
Numérotation du verset
Lv. 16,15
cumque mactaverit hircum
pro peccato populi
inferet sanguinem eius intra velum
sicut preceptum est de sanguine vituli
ut aspergat e regione oraculi
Numérotation du verset
Lv. 16,16
et expiet sanctuarium
ab immunditiis filiorum Israel et a prevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet in8 tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sortium9
8 in]
om. Weber
|
9 sortium] sordium
Weber
|
habitationis eorum
Numérotation du verset
Lv. 16,17
nullus hominum
sit in tabernaculo
quando pontifex ingreditur sanctuarium
ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cetu Israel donec egrediatur tabernaculum10
10 tabernaculum]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,18
cum autem exierit
ad altare
quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
Numérotation du verset
Lv. 16,19
aspergensque digito septies expiet
et sanctificet illud ab immunditiis
filiorum Israel
Numérotation du verset
Lv. 16,20
postquam emundaverit11 sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
11 emundaverit] emundarit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,21
et posita utraque manu
super caput eius
confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel
et universa delicta atque peccata eorum que imprecans
capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
Numérotation du verset
Lv. 16,22
cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum
in terram solitariam
et dimissus fuerit
in deserto
Numérotation du verset
Lv. 16,23
revertetur Aaron
in tabernaculum testimonii
et depositis vestibus quibus prius indutus erat
cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Numérotation du verset
Lv. 16,24
lavabit carnem suam
in loco sancto
indueturque vestibus12 suis
12 vestibus] vestimentis
Weber
et postquam egressus
obtulerit
holocaustum suum
ac plebis rogabit
tam pro se quam pro populo
Numérotation du verset
Lv. 16,25
et adipem
qui oblatus est pro peccatis adolebit
super altare
Numérotation du verset
Lv. 16,26
ille
vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
vestimenta sua
et corpus aqua et sic ingredietur13 castra
13 ingreditur] + in
Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,27
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis illatus est in sanctuario
ut14 expiatio compleretur asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac15 fimum
14 in sanctuario - ut]
inv. Weber
|
15 ac] et
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 16,28
et quicumque combusserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
Numérotation du verset
Lv. 16,29
eritque vobis hoc16 legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis affligetis animas vestras
16 vobis hoc]
inv. Weber
nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinantur17 inter vos
17 peregrinantur] peregrinatur
Weber
Numérotation du verset
Lv. 16,30
in hac die
expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
Numérotation du verset
Lv. 16,31
sabbatum
enim requietionis est et affligetis animas vestras religione perpetua
Numérotation du verset
Lv. 16,32
expiabit autem sacerdos
qui unctus fuerit
et cuius manus initiate18 sunt19 ut sacerdotio fungatur
18 manus initiate]
inv. Weber
|
19 sunt]
om. Weber
|
pro patre suo
indueturque stola linea et vestibus sanctis
Numérotation du verset
Lv. 16,33
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
Numérotation du verset
Lv. 16,34
eritque hoc20 legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
20 hoc] + vobis
Weber
fecit igitur sicut preceperat Dominus Moysi.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Lv. 16,1
marg.|
{h}
Locutusque est Dominus]
etc. In hoc capitulo agitur principaliter de ingressu summi Sacerdotis in Sancta sanctorum semel in anno cum sanguine, quod fiebat decima die Septembris, quando festum expiationis fit. Unde quasi per accidens agitur hic de festo expiationis. Continuatur autem hoc capitulum fini decimi capituli supra. Ibi enim dictum est quod ingredientem sanctuarium, oportet habere scientiam discernendi inter sanctum et profanum. Et statim subiunxit de multiplici immunditia, et eius purificatione, vel condemnatione, qualiter facienda. Quo finito subiungit hic de ingressu summi sacerdotis in Sancta sanctorum, ostendens quando sit ingrediendum, et est competens ordo. Hoc enim, de quo hic agitur, est quasi universalis expiatio peccatorum totius anni, et omnis immunditie.
marg.|
Ad evidentiam autem huius capituli notandum quod decima dies Septembris triplici nomine censebatur. Dicebatur enim dies propitiationis, dies afflictionis, dies expiationis. Dies propitiationis, quia ea die certificati fuerunt Iudei per Moysen, quod Dominus propitiatus fuerat eis super peccato vituli conflatilis. Dicebatur et afflictionis, quia ea die ieiunabant homines, et iumenta, et etiam pueri septennes, et agebatur ea die memoria mortuorum. Expiationis dicebatur, quia ea die fiebat cinis vitule rufe, quo expiabantur filii Israel a peccatis totius anni quotidianis, vel ignoratis. Et etiam eadem die totum tabernaculum, et altaria purificabantur per sanguinis aspersionem a contagiis, que contraxerant per annum expiationis ministrantium. Tollebat autem eadem die summus Sacerdos de proprio vitulam rufam trimam immaculatam, que non traxerat iugum, que vitula tamen in littera vitulus appellatur. Sed intelligendum est in feminino genere tantum, quia pro peccatis fragilitatis offerebatur, ut patebit infra Nm. 19.b. {1.
116ra}
marg.|
Sumebat etiam sacerdos a populo duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. Cumque sacerdos lavisset se, induebatur lineis vestibus tantum, secundum ritum minorum sacerdotum, oblatisque animalibus, et facta propria oratione pro se, et pro domo sua, statuebat duos hircos in ostio tabernaculi, et mittebat sortem super utrumque, ut sciretur quis esset Domini, et quis populi. Postea immolabat vitulam rufam pro peccato suo, et domus sue, et hircum Domini pro peccato populi. Et tollebat de sanguine utriusque, et thuribulum plenum prunis, et intrabat Sancta sanctorum, imponebatque multum thymiamatis in thuribulum, ut nebula, et vapor operiret oraculum, ne visa maiestate Domini moreretur, et postea aspergebat septies cum digito de sanguine coram propitiatorio ad Orientem, et ad pavimentum eodem numero, et similiter faciebat in sanctuario. Fundebat etiam de eodem sanguine super cornua altaris aurei, aspergebatque illud septies sanguine cum digito, et ita totum tabernaculum expiabatur. Nullus autem erat in tabernaculo cum summo sacerdote. Post hanc expiationem egrediebatur sacerdos ad hircum populi viventem, et ponens utramque manum super caput eius, confitebatur generaliter omnes iniquitates filiorum Israel, imprecans eas capiti eius. Ponens etiam, ut dicunt quidam, cartam scriptam peccatis populi super caput eius, et mittebat eum in desertum, per hominem ad hoc paratum, succinctum, et expeditum : Et sic erat populus expiatus a peccatis illius anni, que per ignorantiam, vel fragilitatem contraxerat. Cum autem Aaron deduxerat hominem cum hirco extra castra, redibat ad tabernaculum, depositisque vestibus lineis, lavabat se in loco sancto, et induebatur vestibus pontificalibus, et offerebat arietem in holocaustum, et adipes vitule, et hirci pro peccato, et renes, et renunculos. Vitulam vero, et hircum, de quorum sanguine facta erat expiatio, ferebat extra castra, ubi cremabantur cum fimo, et pelle. Et sacerdos mutatis vestibus, et resumptis propriis, proiiciebat in ignem lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et tunc rediens lotis vestibus, et carne sua, ingrediebatur castra, et erat immundus usque ad vesperum. Alius Sacerdos remanebat ad ignem, ut consumi faceret omnia usque ad cinerem : quia immundus usque ad vesperum non intrabat castra, nisi lotis vestibus, et corpore. Ex his cineribus fiebat aqua aspersionis, qua per totum annum purificabantur immundi. Et fiebat iste cinis singulis annis, ut modo Chrisma. Quidam tamen Hebrei dicunt, eos durasse secundum plures annos, nec factos alios, nisi quando deficiebant priores. Similiter qui caprum emiserat, immundus erat usque ad vesperum. Dicebatur autem hircus ille, qui mittebatur vivus Grece
ἁπωμτειυς,
Latine emissarius : Qui si forte rediret de deserto, non erant filii Israel purificati a peccatis : Si autem {1.
116rb} non redibat, erant purificati. a
Duorum filiorum Aaron]
scilicet Nadab, et Abiu, de quibus dictum est supra 10.a.
marg.|
{b}
Nisi hec ante fecerit]
Quasi dicat, Ne ingrediaris omni tempore. Nisi hec ante feceris : Hec dico, que sequuntur : Nec est, ut quotiescumque vellet intrare, faceret hec, et intraret, sed tantum decima die Septembris, intraturus prius tamen hec faceret.
marg.|
{c}
Vitulum]
id est vitulam.
marg.|
{d}
Pro peccato]
suo, scilicet et domus sue.
marg.|
{e}
Quibus cunctis, cum locus]
etc. Argumentum, quod nemo debet vestes sanctas tangere, nisi prius lotis manibus, tam corporalibus, quam spiritualibus.
marg.|
{f}
Duos hircos stare faciet]
GLOSSA Quidam dicunt, alterum hircum Domino sacrificandum, alterum diabolo, tamquam summopere non prohibeat Dominus dicens, Ex. 10.a. Non erunt tibi dii alieni.
marg.|
{g}
Unam Domino]
ut scilicet ille, super quem venerit sors Domini, immoletur.
marg.|
{h}
Emissarium]
GLOSSA Super quem venit emissionis sors, in quo Christi divinitas significatur.
marg.|
{i}
His rite]
Hucusque de apparatu hostie actum est, nunc incipit de immolatione, et quod supra dixerat, repetit, ut sequentia iungat.
marg.|
{k}
Offeret]
scilicet Christus.
marg.|
{l}
Vitulum]
id est carnem.
marg.|
{m}
Pro se]
id est pro humanitate, quam salvandam acceperat.
marg.|
{n}
Domo sua]
id est parentela, id est Iudeis, de quibus erat secundum carnem, Rm. 9.a.
marg.|
{o}
Altaris]
holocausti, scilicet.
marg.|
{q}
In incensum]
id est ad comburendum in odorem Domino.
marg.|
{r}
In sancta]
id est in Sancta sanctorum. Unde Septuaginta habent, interiora velaminis.
marg.|
{p}
Compositum]
GLOSSA quia de multis, et pro multis. Et bene dicit, quia pro toto genere humano, et pro peccatis totius mundi, que sunt multa. Item de multis speciebus, que notantur hoc versu : « Galbanus, onycha, thus, stacte, faciunt thymiama ».
marg.|
{s}
Ad Orientem]
cum tamen tabernaculum esset versum ad Occidentem : In quo notatur auctoritas Ecclesie de gentibus, que erat ad Orientem.
marg.|
{t}
Inferet sanguinem]
Nota, antequam Sacerdos intraret in Sancta sanctorum cum thuribulo immolabat vitulum, et hircum, et simul de sanguine utriusque inferebat in sanctuarium, et ultra velum, sed quod simul factum est, simul dici non potuit.
marg.|
{u}
E regione oraculi]
id est contra oraculum.
marg.|
{x}
Tabernaculo testimonii]
id est in sancta citra velum fiet, sicut ultra factum est.
marg.|
{y}
In medio fortium]
vel sordium. Unde Septuaginta habent, in medio immunditiarum.
marg.|
{1.
116va} a
Nullus hominum sit in tabernaculo]
Ad litteram ita fuit, ut legitur Lc. 1.a. quod Zacharia ministrante in sanctuario populus stabat foris expectans, tamen Levite (ut dicunt) poterant esse in sanctis, quod innuit <Glossa> interlinearis dicens, non quod omnes tunc excluderentur a tabernaculis.
marg.|
{b}
Ad altare]
scilicet thymiamatis.
marg.|
{c}
Tunc offerat]
Domino, non tamen immolet, sed vivum retinens.
marg.|
{d}
Paratum]
ad hoc, scilicet vel secundum Iosephum paratum, id est expeditum. Tradunt autem Hebrei, quosdam parvulos tribunaliter ad hoc parari medicinaliter splene eis subtracta, ut expeditior esset ille, qui educeret hircum.
marg.|
{e}
Revertetur]
a loco ubi imprecatus fuit iniquitates populi capiti hirci, vel extra castra, ubi ipse eduxerat hircum emissarium, et hominem, scilicet.
marg.|
{f}
Vestibus]
lineis, in quibus expiaverat sanctuarium, et emiserat hircum.
marg.|
{g}
Cum intraret sanctuarium]
expiandum, vel antequam intraret modo, vel cum intraret, id est intrare vellet.
marg.|
{h}
Indueturque vestibus suis]
pontificalibus. In hunc modum Pontifex Evangelicus in aspersione basilice, quam dedicat, quasi in expiatione lineis, et minoribus utitur indumentis, etiam in Sabbato Baptismali, et in consecratione fontium, et in immersione Cathecumenorum : Quibus factis accedens ad altare pretiosis induitur vestimentis.
marg.|
{i}
Mense autem septimo]
Dicto de hostia determinat de tempore, quo predicta fieri debeant.
marg.|
{k}
Affligetis]
Ieiunio. Sed videtur, quod caro ieiunio affligatur, non anima, iuxta illud 2. Corinthior. 4.d. Licet is, qui foris est vetus homo corrumpatur, tamen is. qui intus est, renovatur de die in diem. Solutio : Anima hic ponitur pro vita carnali.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_16)
Notes :