Capitulum 8
Numérotation du verset
Lv. 8,1
Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,2
tolle Aaron cum filiis suis et2 vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes
2 et]
om. Weber
canistrum
cum azymis
Numérotation du verset
Lv. 8,3
et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset
Lv. 8,4
fecit Moyses ut Dominus imperaverat3 et congregata4 omni turba ante fores
3 imperaverat] imperarat
Weber
|
4 et congregata] congregataque
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,5
ait: Iste est sermo
quem iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset
Lv. 8,6
statimque obtulit Aaron
et filios eius
cumque lavisset eos.
Numérotation du verset
Lv. 8,7
Vestivit pontificem
subucula linea
accingens eum balteo
et induens eum5 tunica hyacinthina6
5 eum]
om. Weber
|
6 hyacinthina] + et
Weber
|
desuper
humerale
imposuit
Numérotation du verset
Lv. 8,8
quod astringens
cingulo
aptavit rationale7 in quo erat doctrina et veritas
7 rationale] rationali
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,9
Cidarim8
8 Cidari
Rusch
] Cidarim
Weber
quoque texit caput
et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam
in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus
Numérotation du verset
Lv. 8,10
tulit et unctionis oleum quo linivit9 tabernaculum cum omni supellectili sua
9 linivit] levit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,11
cumque sanctificans
aspersisset altare septem vicibus unxit
illud et omnia vasa
eius labiumque10
10 labiumque] labrumque
Weber
cum basi
sua sanctificavit oleo
Numérotation du verset
Lv. 8,12
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Numérotation du verset
Lv. 8,13
filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque11 tunicis lineis et cinxit balteis12 imposuitque mitras ut iusserat Dominus
11 consecravit vestivitque] vestivit
Weber
|
12 balteis] balteo
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,14
obtulit et vitulum
pro peccato cumque super caput
eius posuisset13 Aaron et filii eius manus suas
13 posuisset] posuissent
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,15
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua
altaris
per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum14 ad fundamenta eius
14 sanguinem reliquum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,16
adipem
vero15 qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
15 vero] autem
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,17
vitulum cum pelle et16 carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus
16 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,18
obtulit et arietem
in holocaustum super cuius caput
cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas
Numérotation du verset
Lv. 8,19
immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris17
17 circuitum altaris]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,20
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Numérotation du verset
Lv. 8,21
lotis prius intestinis et pedibus
totumque simul arietem incendit super altare
eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei
Numérotation du verset
Lv. 8,22
obtulit et arietem secundum in consecratione18 sacerdotum posueruntque super caput eius19 Aaron et filii eius manus suas
18 consecratione] consecrationem
Weber
|
19 eius] illius
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,23
quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule
dextere
Aaron et pollicem manus
eius dextere similiter et pedis.
Numérotation du verset
Lv. 8,24
Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum
auricule singulorum dextere et pollices,
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare
per circuitum.
Numérotation du verset
Lv. 8,25
Adipem
vero et caudam
omnemque pinguedinem que operit intestina reticulum20 iecoris et duos renunculos21 cum adipibus suis et armo dextro separavit
20 reticulum] reticulumque
Weber
|
21 renunculos] renes
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,26
tollens autem de canistro
azymorum quod erat coram Domino
panes22 absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
22 panes] panem
Weber
posuit super adipes et armum dextrum
Numérotation du verset
Lv. 8,27
tradens simul omnia Aaron
et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
Numérotation du verset
Lv. 8,28
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino23
23 Domino] Domini
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,29
tulitque24 pectusculum
24 tulitque] tulit et
Weber
elevans
illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus.
Numérotation du verset
Lv. 8,30
Assumensque unguentum
et sanguinem
qui erat in altari25
25 in altari
Cor3
(hebr.)
Rusch Weber
] super altare
M*
ΘHG²
Cor2
(antiqui)
Cor3
(moderni)
aspersit
super Aaron26
26 super Aaron] in altari
praem.
ΛLH*
et vestimenta eius
et super
filios illius27 ac vestes28
27 illius
Rusch Weber
] eius Π ΣM ΘAG ΨBFM
|
28 vestes] + eorum
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,31
cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens: coquite
carnes ante fores tabernaculi
et ibi comedite eas panes
quoque consecrationis
edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus29 dicens Aaron et filii eius comedent eos
29 Deus]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,32
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Numérotation du verset
Lv. 8,33
de ostio quoque tabernaculi non exibitis
septem diebus usque ad diem
quo implebitur30 tempus consecrationis
30 implebitur] complebitur
Weber
vestre septem enim diebus finitur consecratio
Numérotation du verset
Lv. 8,34
sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur
Numérotation du verset
Lv. 8,35
die ac nocte
manebitis in tabernaculo
observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est
Numérotation du verset
Lv. 8,36
fecerunt31 Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.
31 fecerunt] feceruntque
Weber
Capitulum 8
Numérotation du verset
Lv. 8,1
marg.|
{z}
Locutusque est Dominus ad Moysen]
etc. Continuatio talis est secundum Rabanus qui dicit : In Ex. 19. legimus Moysen ascendisse in montem, ubi collocutione divina, de his, que geri oportebat, edoctus est. Precepit enim Dominus, ut faceret arcam, mensam, candelabrum, tabernaculum quoque, in quo hec omnia suis in locis reponerentur : Novissime de vestibus Aaron, filiorumque illius componendis mandatum illi dedit. Post que omnia, quo ritu ipsi Pontifices consecrarentur, instituit. Postquam vero Moyses descendit de monte, replicatur, quo ordine hec omnia completa sint, que precepit Dominus : donec ad consecrationem Pontificis veniatur. Erecto itaque tabernaculo, et quecumque pertinebant intra, et citra dispositis vestibus quoque Pontificis, filiorumque illius preparatis, Exodus concluditur, et sola sacerdotum consecratio in istud volumen differtur. Cum igitur statim in initio huius voluminis putaretur hoc, quod narrationi eius deerat, Moyses additurus, quedam alia interposuit, locutum, scilicet sibi Dominum, non iam de monte ut prius, sed de tabernaculo, quod erexerat, et ceremonias has victimarum, et sacrificiorum, in quibus nunc usque sudavimus, instituisse : Quibus completis, tandem quod in predicta narratione minus fuerat, scilicet quo ordine ad Domini imperium Aaron, et filii eius sint consecrati, subiungit. Quod si requirit aliquis, que causa fuerit ut ante ordinationem sacerdotum isti ceremoniarum ritus interpositi sint, existimo hoc rationis fuisse, quod consecrandi {1.
108va} sacerdotes, prius in his, que ad officium tabernaculi pertinebant, imbuendi, quam in ipso officio fuerant constituendi. Nam et nunc in Ecclesia Dei nullus ad Pontificatum dignus est, nisi prius noverit qualiter perfectus vitam informare, et secularem adhuc agentibus vitam, qualiter religionis rigorem debeat temperare : Instrui eum oportet primum, quomodo conversis peccatoribus penitentie adhibeat medicamentum, et singulis quibusque sibi commissis, qui nunc corrigendi sunt, nunc informandi, nunc increpandi, quomodo seipsum debeat conformare. Prius ergo que necessaria iudicavit legislator, expletis, tandem ad id quod pretermiserat, pridem accepit, dicens : Locutusque est Dominus : Ordo, et series consecrationis talis est. Tulit Moyses iuxta preceptum Domini, Aaron, et filios eius, et vestes sanctas, et oleum unctionis, vitulum, et arietes duos, canistrum cum tribus generibus panum azymorum, torta, scilicet panis, que collyrida dicitur, lagano, et crustulo. Et congregavit omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, cuius animos sic inclinavit ad consentiendum in sacerdotium Aaron, ut dicit IOSEPHUS. Moyses vero seipsum sacerdotio dignum iudicavit : Tum propter familiaritatem, quam habebat cum Domino, tum quia plurimum pro populo laboraverat, tum quia quisque naturaliter sui amicus est : Sed Dominus digniorem iudicavit Aaron. Unde cum populo placuisset, obtulit Moyses Domino Aaron, et filios eius. Cumque lavisset eos aquis fontium, Aaron induit feminalia, et Moyses vestivit eum aliis septem vestibus, de quibus satis dictum est supra Ex. 29. et ultimo. Fundensque Moyses oleum unctionis super caput eius, et manus, ita quod stillavit oleum per barbam eius usque in oram vestimenti eius. Filios autem Aaron vestivit Moyses lineis, et cinxit balteo, et imposuit mitras simplices eis, et unxit manus eorum oleo. Linivit quoque tabernaculum cum supellectili sua. Cumque aspersisset septies aquis utrumque altare, unxit ea, et omnia vasa eorum, labiumque, et basim oleo. Obtulerunt autem Aaron, et filii eius vitulum pro peccato suo, super caput eius imponentes manus, quem immolavit Moyses, et tinxit digitum in sanguine, et tetigit ex eo cornua altaris per gyrum : Et fecit de illo vitulo, sicut fit de vitulo pro peccato sacerdotis : supra 4. Obtulerunt etiam Aaron, et filii eius arietem in holocaustum salutare, et fecit Moyses de eo, sicut de holocaustis salutaribus fieri iussit Dominus, supra 4. Item obtulerunt Aaron, eiusque filii alium arietem per manus impositionem, hostiam, scilicet pro consecratione sua. Quem cum immolasset Moyses, sumpsit de sanguine, et tetigit extremum auricule dextere eorum, et pollicem manus dextere, et dexteri pedis, et reliquum fudit super altare per circuitum. Omnem vero adipem, et caudam, renes et renunculos, et armum dexterum separavit, tulitque de canistro collyridam unam, et laganum unum, et crustulum unum, et omnia simul tradidit Aaron, et filiis eius, quasi dicat : Accipite potestatem sumendi hec populo, quedam ad offerendum Domino, quedam ad usum vestrum. Qui cum tenerent ea in manibus, superposuit Moyses pectusculum : unda et pectusculum elevationis dictum est. Tenentes {1.
108vb} ergo filii Aaron hec omnia in manibus, elevaverunt coram Domino, et postea tradiderunt ea Moysi, qui omnia adolevit Domino super altare, assumensque unguentum, et de sanguine, qui erat super altare, admiscens aquas fontium aspersit eos, et super vestimenta eorum. Cumque sanctificati essent in hunc modum, reliquas carnes arietis coxerunt ante fores tabernaculi, et ibi comederunt eas cum panibus, qui residui fuerant in canistro, et quicquid superfuit ex eis, ignis absumpsit. In eumdem modum iteravit Moyses singula, que diximus.
marg.|
Sex diebus tamen non vestivit eos, quia semel induti, septem diebus non deposuerunt vestes suas sanctas, nec de atrio tabernaculi exierunt. Quidam dicunt prima die omnia, que diximus, fuisse prosecuta : Sex diebus consecrationis sequentibus oblationes quotidie iteratas, sed non unctiones. IOSEPHUS vero omnia sicut prima die, ita sex diebus sequentibus fuisse prosecuta dicit. Et nota quod in hac prima consecratione, omnes filii Aaron consecrati sunt, sed non postea omnes de genere eius. Cecus enim, et claudus, aut grandi, vel parvo, aut torto naso, aut gibbosus, vel herniosus, scabiosius, impetiginem habens de semine Aaron, non poterat ministrare, nec intrare sanctuarium, vescebatur tamen panibus, qui offerebantur in sanctuario. Item aliter potest continuatio fieri : Sicut legitur Hbr. 8.a. Omnis Pontifex ad offerenda munera, et hostias constituitur. Item Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem Dei ex ore eius requirunt : Ideo in libro isto, ubi Moyses de unctione sacerdotum principaliter intendit, recte premisit de oblationibus, et sacrificiis hostiarum.
marg.|
Dividitur enim liber iste in tres partes. In prima agitur de holocaustis, et sacrificiis usque ad octavum capitulum. Unde hic incipit secunda partitio, ubi de inunctione determinatur usque ad undecimum capitulum. Tertia incipit ibi, ubi de legibus agitur usque in finem. Dividitur autem in quatuor partes hec secunda partitio. Primo agitur de sacerdotum inunctione, et eorum oblatione in die unctionis sue, usque ad nonum capitulum. Secundo, de oblatione ipsius Aaron octavo die unctionis sue, et quibusdam super tabernaculo ingrediendo, et hoc usque ad decimum capitulum. Tertio, de ingressu summi Sacerdotis in Sancta Sanctorum semel in anno cum sanguine, et hoc usque ad decimum sextum capitulum. Quarto iubet, quod omne sacrificium fiat per manus sacerdotum, et hoc usque ad decimum septimum capitulum. Quare autem interposita sint, patebit in textu locis suis.
marg.|
{a}
Canistrum]
GLOSSA vas de perplexo vimine factum, et Scripturam sacram significat, que multiplici sententiarum conficitur textura.
marg.|
{b}
Ad ostium tabernaculi]
Radulph. Non enim loco privato prelatus, vel clam debet eligi.
marg.|
{c}
Obtulit Aaron]
IOSEPHUS dicit : Moyses licet electus esset a Deo in sacerdotem, et ducem populi, non seipsum obtulit inungendum, sed Aaron, ut consensum populi citius inclinaret : Non enim acquievisset populus in eum, credens, quod illis vellet dominari.
marg.|
{d}
Contra frontem]
id est in directo frontis.
marg.|
{e}
Immolavit eum]
Moyses scilicet.
marg.|
{f}
Expiatio]
per inunctionem olei, et aque fontium.
marg.|
{g}
Ad fundamenta eius]
scilicet altaris holocaustorum.
marg.|
{b}
Preceperat]
Supra 4. quia pro peccato sacerdotum erat.
marg.|
{c}
Immolavit eum]
Moyses.
marg.|
{d}
Concidens]
Moyses.
marg.|
{e}
Incendit super altare]
quia non erat pro peccato, sed erat holocaustum salutare.
marg.|
{f}
Arietem secundum]
Sed ad quid, cum prioris oblatio sanctificaret offerentes ? Qui enim vita, et doctrina pollet, dicendus est sanctus : Verum hoc ideo fit, ut quicumque in populo Dei duces constituuntur, ne errent, quia homines sunt, et post se alios in perditionis foveam trahant, necesse est ut eum, qui errare non potest, id est Christum sibi ducem preponant. Unde cum Apostolus dixisset : Imitatores mei estote, subiunxit, sicut et ego Christi, 1Cor. 11.a.
marg.|
{g}
In consecratione]
id est pro consecratione.
marg.|
{h}
Super caput]
Aaron et filii eius super caput manus imponunt, cum iuxta monita legis, eius regulam se observare promittunt.
marg.|
{i}
Et pollicem]
Ecclesia alias partes inungit in Chrismate, alias in Confirmatione, alias in extrema Unctione. Item alias in minorum Sacerdotum consecratione, alias in maiorum sacerdotum consecratione, quere rationem.
marg.|
{k}
Laganumque]
unum scilicet laganum.
marg.|
{l}
Adolevit super altare holocausti]
Moyses scilicet. Hic dicitur, quod armus dexter immolatus est Domino. Contrarium dicitur supra 7.c.d. ubi dictum est : quod armus dexter, et pectusculum cedebant in partem sacerdotum. Solutio : Revera cedebant in partem sacerdotis consecrati, sed Aaron et filii eius nondum erant consecrati : unde bene poterant Domino cremari.
marg.|
Sed queritur, cum Moyses non fuerat sacerdos, neque Pontifex, (non enim legitur eius consecratio) quomodo consecravit Aaron et filios eius ? Ad hoc dicendum est, quod sicut Cardinalis Diaconus qui missus est a domino Papa, etiam presente Episcopo dat benedictionem infra legationem suam, quia illa benedictio {1.
109rb} non est sua, sed domini Pape, cuius auctoritate facit eam : Ita Moyses vice Domini consecravit Aaron, et ita usus est officio sacerdotis, non tamen fuit sacerdos, sicut Samuel fecit. Unde dicitur in Ps. 89. Moyses, et Aaron in sacerdotibus eius, etc. Hanc questionem facit AUGUSTINUS, sed non solvit, dicens : Si Moyses sacerdos non fuit, quomodo ista fecit. Si autem sacerdos fuit, quomodo ab Aaron sacerdotium incepit, et cur vestes non habuit ? Item queritur, quis ungebat summum Pontificem post mortem Moysi, et Aaron, cum non esset aliquis summus sacerdos. Ad hoc dicit AUGUSTINUS, quod mortuis Moyse, et Aaron, nihil restabat eligendo Pontifici, nisi quod indueret se vestem Pontificalem, quia omnes consecrati et inuncti erant.
marg.|
{m}
Eo quod consecrationis esset]
id est pro consecratione.
marg.|
{n}
Elevans illud]
quia elevationis erat, ut dicit <Glossa> interlinearis
marg.|
{o}
De ariete consecrationis]
id est oblato post consecrationem sacerdotum.
marg.|
{p}
Preceperat]
Ex. 29.e.
marg.|
{q}
Non exibitis]
Contra. Supra eodem capitulo preceptum est eis, ut carnes arietis coquant ante fores tabernaculi, et ibi eas comederent, ergo tunc erant extra ostium tabernaculi. Solutio : Ostium tabernaculi intelligitur hic introitus atrii exterioris, quod circa tabernaculum centum cubitos in longum, et quinquaginta in latum habebat : Etiam circa altare holocaustorum erant spatia ubi hostie cedebantur. Sed iterum queritur : Quo ibant ad requisita nature, si non exibant atrium : Et quod extra atrium patet ? Et quod dicitur, quod non exibant, verum est non moraturi, aut ad negotia sua peragenda : Aut solutionem innuit quedam Glossa Augustini vel forte intra atrium habebant loca privata ad hoc, sicut modo Sacerdotes in domibus suis iuxta Ecclesias.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_8)
Notes :