Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Par. 14,1 

Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut edificarent ei domum.
Numérotation du verset 1Par. 14,2 

Cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel.
Numérotation du verset 1Par. 14,3 

Accepit quoque David alias uxores in Hierusalem, genuitque filios et filias.
Numérotation du verset 1Par. 14,4 

Et hec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem : Samma1, et Sobab, Nathan, et Salomon,
1 Samma] Sammu Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,5 

Iebar et Elisu2 et Eliphaleth,
2 Elisu] Helisu Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,6 

Noga quoque, et Napheg, et Iaphie,
Numérotation du verset 1Par. 14,7 

Elisama et Baliada et Eliphalech3.
3 Eliphalech ΩJ Rusch ] Eliphaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,8 

Audientes autem Philistiim eo quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quererent eum.
Quod cum audisset David egressus est obviam eis.
Numérotation du verset 1Par. 14,9 

Porro Philistiim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 14,10 

Consuluitque David Dominum4 dicens : Si ascendam ad Philisteos, et5 si trades eos in manu mea. Et dixit ei Dominus : Ascende et tradam eos in manu tua.
4 Dominum] Deum Weber |
5 et] om.Weber |
Numérotation du verset 1Par. 14,11 

Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit : Divisit Deus inimicos meos
per manum meam sicuti dividuntur aque. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
Numérotation du verset 1Par. 14,12 

Dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri.
Numérotation du verset 1Par. 14,13 

Alia etiam vice Philistiim irruerunt et diffusi sunt in valle.
Numérotation du verset 1Par. 14,14 

Consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus : Non ascendes6 post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pirorum.
6 ascendes] ascendas Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,15 

Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philistiim.
Numérotation du verset 1Par. 14,16 

Fecit ergo David
sicut preceperat ei Deus
et percussit castra Philistinorum
de Gabaon
usque Gazera.
Numérotation du verset 1Par. 14,17 

Divulgatumque est nomen David
in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Par. 14,1 
marg.| {i} Misit quoque] etc. Hoc etiam habes. 2Rg. 5.b.
marg.| {k} Ei] id est David.
marg.| {l} Accepit quoque] etc. Idem 2Rg. 5.c.
marg.| {1. 319ra} a Eo quod] id est quia.
marg.| {b} Quererent eum] GLOSSA fidei devotione, sed dolo nequitie : Ideo non meruerunt invenire, quia scilicet noluerunt credere.
marg.| {c} Diffusi] In hoc notatur multitudo exercitus.
marg.| {d} Ad Philisteos] Ad, id est contra.
marg.| {e} Ad Baalpharasim] Anticipatio est. Hoc enim nomen sortitus est locus ab eventu, qui ibi accidit, scilicet quia ibi divisi sunt viri Philistiim ab invicem. Vel quia fugientes divisi sunt ibi, ab idolis suis. Unde Baalpharasim interpretatur virorum, vel Baal divisio.
marg.| {f} Exuri] Et conflavit ad fabricam templi.
marg.| {g} Alia autem vice] etc. Hoc 2Rg. 5.c. In valle Raphaim, non longe a Hierusalem.
marg.| {h} Recede] simulans fugam.
marg.| {i} Pirorum] sub quibus castrametati fuerant, et posuerant idola sua. Tamen Hebrei habent : Ex adverso flentium, id est idolorum, in quibus confidebant, que digna sunt fletu, et cultores suos ad fletum deducunt eternum.
marg.| {k} Egressus est enim] etc. Tunc dicitur Deus egredi ante suos, quando facit eos habere victoriam. Unde in Ps. 43. Non egredieris Deus in virtutibus nostris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_14)

Notes :