Capitulum 14
Numérotation du verset
Mt. 14,1
In illo tempore audivit Herodes
tetrarcha famam Iesu
Numérotation du verset
Mt. 14,2
et ait
pueris suis1: Hic est Ioannes Baptista. Ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo.
1 suis Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 14,3
Herodes enim2
2 enim Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem
uxorem fratris sui.
Numérotation du verset
Mt. 14,4
Dicebat enim illi Ioannes: Non licet
tibi habere eam.
Numérotation du verset
Mt. 14,5
Et volens eum3 occidere timuit populum
3 eum Li446@
Rusch
] illum Weber
quia sicut prophetam eum habebant.
Numérotation du verset
Mt. 14,6
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in4 medio
4 in
Rusch
Weber] et Li446@
et placuit Herodi.
Numérotation du verset
Mt. 14,7
Unde cum iuramento
pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Numérotation du verset
Mt. 14,8
At illa premonita a matre sua5:
5 sua Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset
Mt. 14,9
Et contristatus est rex
propter iusiurandum6 autem7
6 iusiurandum
Cor3
(vel)
Li446@ Li446 Rusch
] iuramentum
Cor3
(Ieronymus Rabanus anti.) ΩJ
Weber
|
7 autem Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
|
et8 propter9 eos qui pariter recumbebant iussit dari.
8 et Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
9 propter Li446
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 14,10
Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
Numérotation du verset
Mt. 14,11
Et allatum est caput eius in disco et datum est puelle et illa10 attulit11 matri sue.
10 illa
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
11 attulit
Rusch
] tulit Li446@ Li446 Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 14,12
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud
et venientes nuntiaverunt Iesu.
Numérotation du verset
Mt. 14,13
Quod cum audisset Iesus
secessit
inde in navicula in locum desertum seorsum12. Et cum audissent turbe, secute sunt eum
12 locum ...seorsum
Rusch Weber
] locum desertum deorsum
Li446
, illum deorsum desertum
Li446@
pedestres de civitatibus.
Numérotation du verset
Mt. 14,14
Et exiens vidit
turbam13 multam et misertus est eis14 et curavit languidos eorum.
13 turbam Li446
Rusch
Weber] tubam Li446@
|
14 eis
Rusch
] eius Li446@ Li446 Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 14,15
Vespere autem facto,
accesserunt ad eum discipuli15 eius
15 discipuli
Rusch Weber
] discipulos
Li446@
dicentes: Desertus est locus et hora iam preteriit. Dimitte turbas
ut euntes in castella emant sibi escas.
Numérotation du verset
Mt. 14,16
Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire,
date illis vos manducare.
Numérotation du verset
Mt. 14,17
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
Numérotation du verset
Mt. 14,18
Qui ait eis: Afferte mihi illos16 huc.
16 mihi illos
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
, illos in
Li446
Numérotation du verset
Mt. 14,19
Et cum iussisset17 turbam discumbere super fenum
17 iussisset
Li446 Rusch Weber
] vidisset
Li446@
acceptis quinque panibus et duobus piscibus
aspiciens in celum
benedixit et fregit
et dedit discipulis suis18, discipuli autem dederunt19 turbis.
18 suis
Rusch
] panes Li446@ Li446 Weber
|
19 dederunt
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 14,20
Et manducaverunt
omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Numérotation du verset
Mt. 14,21
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum
exceptis mulieribus et parvulis.
Numérotation du verset
Mt. 14,22
Et statim
compulit20 Iesus21 discipulos ascendere in naviculam22 et precedere eum trans fretum
20 compulit
Cor3
(vel)
Li446@ Li446 Rusch
] iussit
Cor3
(Rabanus anti.) ΩJ
Weber
|
21 Iesus Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
|
22 naviculam
Li446@ Rusch
] navicula
Weber
|
donec dimitteret turbas.
Numérotation du verset
Mt. 14,23
Et dimissa turba, ascendit in montem
solus orare.
Vespere autem facto solus erat ibi.
Numérotation du verset
Mt. 14,24
Navicula autem
in medio mari iactabatur fluctibus.
Erat enim contrarius ventus23.
23 contrarius ventus
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 14,25
Quarta autem vigilia noctis
venit ad eos ambulans supra mare.
Numérotation du verset
Mt. 14,26
Et videntes eum supra mare ambulantem
turbati sunt dicentes: Quia phantasma est. Et pre timore clamaverunt.
Numérotation du verset
Mt. 14,27
Statim24 Iesus locutus est eis
24 statim
Rusch
] statimque
Li446@ Li446 Weber
dicens: Habete fiduciam.
Ego sum,
nolite timere.
Numérotation du verset
Mt. 14,28
Respondens autem Petrus
dixit: Domine, si tu es
iube me venire ad te super aquas.
Numérotation du verset
Mt. 14,29
At ipse ait: Veni. Et descendens
Petrus de navicula, ambulabat super aquam25 ut veniret ad Iesum.
25 aquam
Rusch Weber
] aquas
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 14,30
Videns vero26 ventum validum27
26 vero
Rusch
Weber] autem Li446@ Li446
|
27 validum
Li446 Rusch Weber
] + venientem
Li446@
|
timuit et cum cepisset mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Numérotation du verset
Mt. 14,31
Et continuo Iesus extendens manum
apprehendit eum
et ait illi: Modice fidei,
quare dubitasti?
Numérotation du verset
Mt. 14,32
Et cum ascendisset28 in naviculam, cessavit ventus.
28 ascendisset
Cor3
(Rabanus)
Li446@
ΩJ
Rusch
] ascendissent
Cor3
(grec. anti.)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 14,33
Qui autem in navicula erant
venerunt et adoraverunt eum
dicentes: Vere Filius Dei es.
Numérotation du verset
Mt. 14,34
Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar29.
29 Genesar
Rusch Weber
] Genesareth
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 14,35
Et cum cognovissent eum viri loci illius,
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes.
Numérotation du verset
Mt. 14,36
Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.
Capitulum 14
Numérotation du verset
Mt. 14,1
marg.|
In illo tempore audivit et c
etera
In p
recedenti egit Evangelista de septem parabolis, quibus quasi septem panibus spiritualibus Dominus pavit turbas: In hoc capitulo agit de quinque panibus et duobus piscibus, quibus corporaliter pavit eas. In quo ostendit Dominus, quod non solum pane spirituali tenetur prelatus pascere subditos, sed etiam materiali, precipue tamen de spirituali. Unde et de tali prius actum est. Dividitur autem istud capitulum in quatuor partes. In primo agit de convivio Herodis, ubi Ioannes occiditur, ubi quinque panes diaboli et duo pisces convivis apponuntur. Et hi sunt: Primus superstitio, luxus et petulantia saltatricis ; secundus, illicitum iuramentum ; tertius, fictio, vel hypocrisis ; quartus, innocentis homicidium ; quintus, duo pisces, vanitas et voluptas. In secunda parte agit de discessu Iesu in desertum audita morte Ioannis et de pastu, quinque millium hominum, de quinque panibus et duobus piscibus, ibi: Quod cum audisset Iesus In tertia agitur de ambulatione Domini super mare, ibi:
marg.|
Et statim compulit discipulos In q
uarta agitur de curatione multorum, qui ad solum tactum fimbrie eius curabantur, ibi:
marg.|
Et cum transfretassent Dici
t ergo.
marg.|
{p}
In illo tempore Hoc
factum est in ultimo anno predicationis Dominice. Sed hoc interserit Mattheus, ut de incarnatione Ioannis agat, quam pretermiserat.
marg.|
{53ra} Δ {a}
Audivit Herodes Tetrarcha famam de Iesu Nota quod
Herodes Ascalonita totum regnum obtinuit dolo. Tres enim erant Herodes. Ascalonita, sub quo pueri occisi sunt. Antipas, sub quo Christus passus est et Ioannes decollatus. Agrippa, a quo Iacobus occisus. Iste Herodes varietatem fortune sepe expertus, tandem quartam tetrarchiam habuit Iob. 9.c. Terra data est in manus impii. Tetrarcha, qui regnat in deliciis, vel quadraturis, scilicet carnis. Vel hypocrita, qui tantum domat carnem et non tres virtutes anime. Antipas paupertatis transitio, significat avaritiam, que facit transire paupertatem: Vel superbiam, que transit pauperes, 1Mcc. 6.a. Exivit rex Antiochus ab Antiochia et perambulabat superiores regiones. Antiochus paupertas silens. Fama autem, quam audivit de Iesu, sunt miracula et doctrina.
Numérotation du verset
Mt. 14,2
marg.|
{b}
Et ait pueris suis
Chrysostomus Non est ausus foras dicere, sed famulis suis.
marg.|
{c}
Hic est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis
]
Hinc
potest perpendi malitia Iudeorum. Hunc enim alienigena resurrexisse dicit, quamvis nullum miraculum coram eo fecisse legatur, Iudei vero, qui Iesum tot miraculis coruscare viderunt, resurrexisse negarunt.
marg.|
{d}
Et ideo virtutes operantur in eo quia
, scilicet est maioris virtutis, quam non resuscitatus. Chrysostomus Quam magnum quid est virtus, quoniam et defunctum Ioannem formidat et pre timore de resurrectione mortuorum prophetatur. Virtus etiam apud malos admiratione et laudibus digna est. Operantur passive, vel active. Et est hypallage, id est nunc operatur virtutes, sicut dicitur: Iste magister habet bonos quaternos et ideo bene legit.
marg.|
{e}
Herodes enim
etc.
Redi
t ad historiam. Continua: Herodes opinatus est Ioannem resurrexisse, quoniam iam mortuus erat. Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui Sicut dicit Glossa Herodias ista fuit filia Arete regis. Unde 2Cor. 11.g. Damasci prepositus gentis Arete regis etc. Pater autem eius abstulit eam Philippo et ad augendum dolorem eius dedit eam Herodi, qui erat inimicus illius, scilicet fratris sui. Egesypus autem longe aliter narrat secundum Iosephum. Dicit enim: Herodias fuit filia Aristobuli soror Arippe. Herodes autem iste et Philippus fuerunt filii Herodis Ascalonite, sub quo Dominus fugit in Egyptum. arguebat autem eum Ioannes, quia forsitan legem Iudeorum servabat et ideo eum redarguebat de adulterio.
marg.|
{i}
Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi conv
erso ad legem Iudeorum.
marg.|
{k}
Habere eam frat
re adhuc vivente, quia lex prohibet hoc Lv. 17.c. Sed frater superstes debebat suscitare semen fratri suo defuncto sine semine: Dt. 25.b. ; Lv. 18.c. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis. Ex. 20.d. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem illicitam facit, turpitudinem fratris sui revelavit, absque liberis erit.
Numérotation du verset
Mt. 14,3
moraliter
moraliter
marg.|
{e}
Herodes enim tenuit Ioannem Hero
des pelliceus, id est dolosus. Lc. 13. Ite, dicite vulpi illi. Hic est hereticus. Philippus os lampadis, Christus. Is. 40.b. Os Domini locutum est. Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Herodias gloria, que debet esse uxor solius Dei, Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Prv. 12.a. Gloria viri uxor eius. Hic incarcerat Ioannem, quia dona gratie, que habet, ad terrena inflectit. Rm. 1.b. Qui detinent veritatem in iniustitia. Aufert ei caput, cum putat eam a se habere, non a Deo. Vel Herodes, pellibus glorians, superbus est litteratus,
{6.
53rb} et confidens in libris suis, ut presumat. Aufert uxorem Philippi, cum bene dicta bonorum predicatorum sua facit inventa. Unde Ieremie 23.f. Ecce ego ad Prophetas dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Incarcerat Ioannem, cum malis exemplis predicationis vel doctrine gratiam offuscat. Vel Herodes, cupidus, fraudulentus, superbus ex temporalibus. Sir. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam. Herodias carnis concupiscentia. Ista sibi facit pelliceum ad dentes, sicut Eva per pomi comestionem. Unde Gn. 3.d. Fecit eis Dominus tunicas pelliceas. Filia eius est petulantia, que aufert caput Ioannis, id est gratiam incipientium, Sir. 9.a. Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
marg.|
{f}
Et alligavit eum
infra 23.a. Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeris hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Alligavit Sic malus prelatus bonos alligat oneri obedientie.
marg.|
{h}
Propter Eerodiadem
id est detractionem, vel adulationem pravorum. Vel hoc facit, qui Iesum flagellat et Barrabam dimittit. Item. Ioannem incarcerat, qui talentum abscondit, qui libros includit, qui bonis predicatoribus silentium imponit.
marg.|
{g}
Et posuit
ipsum in carcerem Chrysostomus Considerata primum lascivia et ebrietate, secundo inspectores corruptos et Dominum conviviis omnibus nequiorem, tertio puellam, postquam nuptie inique erant et occultari oportebat propter convivium matris, sed et meretrices separavit virgo, quarto tempus Natalis, scilicet quando ligatos solvere oportebat, tunc vinculis adiecit occisionem.
marg.|
{h}
Propter Herodiadem uxorem fratris sui Frat
er vester diabolus. Iob. 40.b. Ecce Behemoth, quem feci tecum, Uxor eius superbia. Is. 14.c. Quomodo cecidisti etc.
marg.|
{i}
Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam
id est uxorem fratris tui.
Numérotation du verset
Mt. 14,moraliter
marg.|
Caro et spiritus fratres sunt. Uxor carnis concupiscentia. Hanc non debet sibi ducere spiritus. Filia concupiscentie delectatio. Lv. 18.c. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis. Eodem 20.d. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem illicitam facit, turpitudinem fratris sui revelavit, absque liberis erit, id est filii non hereditabunt. Sic opera talia non sunt meritoria. Item Ioannes Synderesis. Hanc tenemus captivam, cum contemnimus peccare. Unde Hieronymus: super Ez. 1. Hanc conscientiam, sicut dicitur Prv. 18.a. Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit etc. sepe precipitari videmus et suum locum dimittere, cum quidam sine pudore peccant. Idc. 16.e. Dalila, situla, scilicet concupiscentia, per tonsorem diabolum rasit septem crines, id est septem dona Spiritus sancti, que ornant caput rationis Samsonis, scilicet Solis eorum, scilicet Synderesis et clauserunt eum Philistei in carcerem, id est consuetudinem peccandi.
marg.|
{l}
Et volens eum occidere
Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Ieremie 38.b. Siquidem homo iste non querit populo pacem, sed malum. Et dixit rex Sedechias: Ecce ipse in manibus vestris est, neque enim est fas, regem quicquam vobis negare. Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum etc. Sap. 2.c. Circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis etc. contrarius operibus nostris et improperat nobis peccata legis.
marg.|
{m}
Timuit populum
ad litteram mali timent bonos, ut Nero Senecam. Gn. 9.a. Terror, c. tremor vester sit super cuncta animantia terre et super omnes volucres celi, id est superbos.
marg.|
{n}
Quia sicut prophetam eum habebant
Non solum populus, sed Herodes.
marg.|
{o}
Die autem Natalis Herodis
Hieronymus: Nullum alium invenimus observasse diem Natalis sui, nisi Herodem et Pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset et una solemnitas. Rabanus Qui mundi voluptate excecati tenentur, de futuris non cogitant et ob hoc, nec presentia bene ordinant, quod bene in luxuria conviviorum suorum Herodes demonstravit.
marg.|
{p}
Saltavit filia Herodiadis
Chrysostomus Ubi est saltatio ibi est diabolus. Neque enim Deus dedit nobis ad hoc pedes, ut cum Camelis saltemus: Etenim et
{6.
53va} Δ illi indelectabiles sunt saltantes, sed ut cum Angelis chorum faciamus. In talibus saltant demones, in talibus letantur demonum ministri.
marg.|
{a}
In medio ut o
mnes. Vel quia talis mediatrix est ad infernum. Vel quia saltatio eius fuit medium ad habendum caput Ioannis in disco.
marg.|
{b}
Et placuit Herodi
Chrysostomus Duplex incusatio et quia saltavit et quia placuit.
marg.|
{c}
Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
Glossa Ad hoc forte iuravit, ut occasionem pareret, quia videretur facere invitus, quod faciebat spontaneus: Non enim hoc implesset de aliquo amato, ut filio, vel consanguineo, quod implevit de propheta, quod et ante fecisset, si excusabiliter posset.
marg.|
{d}
At illa premonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste Disc
us dicitur scutella magne capacitatis in superiori parte lata. Dicitur etiam superior mensa in triclinio et dicitur mensale superpositum mense. Unde et Petro. Act. 10.b. Ob lata sunt animalia in disco. Dicitur etiam asser ad supportandum libros scilicet Lectrin. Hic supponit pro scutella.
Numérotation du verset
Mt. 14,moraliter
marg.|
Natalis dies Herodis est creatio mali prelati Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum. Idem Ieremie 20.d. Tunc saltant histriones et huiusmodi, qui dicuntur filia Herodiadis, id est inanis glorie, recipiuntur enim propter famam et sic inflatur ille, ut pellis muse, qua inflata, cantant fistule. Eccles. 8.a. Melior est dies mortis die nativitatis etc.
marg.|
{e}
Et contristatus est rex simu
latorie cum letaretur in † mente.
marg.|
{f}
Propter iusiurandum autem et eos, qui pariter discumbebant, iussit dari Excu
sat scelus sub specie occasionis per iuramentum, cum tamen non esset observandum, quia illicitum. Unde 1Rg. 25.d. Iuravit David quod occideret Nabal, nec tamen occidit et bene fecit.
marg.|
{g}
Misitque et decollavit Ioannem in carcere Ioan
nes apud Sabasten est occisus, apud Macheronta sepultus. Sebaste quondam Samaria dicebatur, ubi Herodes fecit domum regiam. Macheronta oppidum est ultra Iordanem in regno duarum tribuum et dimidie. Hec Glossa videtur concordare cum Iosepho et obloqui historie Evangelice et Chronicis Eusebii, ubi dicitur: Ioannes in Macheronta occisus, in Sebaste sepultus. De capite non est dubium, quia fuit translatum in Hierusalem et sepultum inter Eliam et Abdiam.
marg.|
{h}
Et allatum est caput eius Ioan
nis, in disco et datum est puelle et illa attulit matri sue Beda. In luxurioso convivio cruente epule deferuntur.
marg.|
Allegorice.
marg.|
Hieronymus: Caput Ioannis est caput legis, quod est Christus. Abscinditur a corpore proprio, id est populo Iudaico et datur puelle de gentibus, id est Romane Ecclesie et puella dat matri sue adultere, id est synagoge in fine crediture.
marg.|
{i}
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud Corp
us Ioannis sepelitur, sed caput in disco levatur, quia littera quasi humo tegitur, sed spiritus in altum honoratur et sumitur.
Numérotation du verset
Mt. 14,moraliter
marg.|
Sic diabolus decollat claustralem in carcere, cum aufert ei gratiam, quia caput viri Christus, caput autem mulieris, id est sensualitatis, vir, id est spiritus, primo Cor. undecimo, a. Et tamen manet corpus in conservatione claustrali exterius, vel in carcere penitentie exterioris. Iob. primo, c. Sabei tulerunt boves et asinos Iob. et pueros occiderunt. Non tamen asinas, quia innocentia ablata asserit omnia alia sua esse. Hoc caput, id est Christus absconditur per mortale peccatum, in disco ponitur per peccati manifestationem.
marg.|
{l}
Nuntiaverunt Iesu pass
ionem, scilicet Ioannis.
marg.|
{m}
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum Sece
ssit autem triplici de causa. Prima ut parceret inimicis, ne homicidium ipsius Domini iungerent homicidio Ioannis. Secunda, ut daret exemplum vitande temeritatis, supra capitulo 10.c. Si vos persecuti fuerint etc. Tertia, ut probaret an bene crederent, qui eum sequebantur. Unde.
marg.|
{n}
Et cum audissent turbe, secute sunt eum
etc.
[All
egorice]
marg.|
In hoc significatur transitus a Iudeis ad gentes. Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris etc. Idem Gal. 4.d.
Secessit. Inde
Chrysostomus Quando traditus est Ioannes secessit Iesus, supra capitulo 4.b. Et quando interrogatus est Ioannes, recedit Iesus. Et quando audierunt Pharisei, quod plures discipulos facit, in desertum abiit et navigio, ut nullus sequeretur: Cur non recessit, antequam sibi nuntiarent ? monstrans carnis veritatem et ut doceat in locum desertum fugere.
marg.|
{n}
Et cum audissent turbe, secute sunt eum Glor
ia magna sequi Dominum.
marg.|
{o}
Pedestres de civitatibus oste
ndentes ardorem mentis. Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
marg.|
{p}
Et exiens vidit turbam multam Sic
predicator exire debet de contemplativa ad activam, de studio ad turbas. Mi. 4.a. De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem. Vel per compassionem.
marg.|
{q}
Et misertus est eis Iesu
s et curavit languidos eorum Ecce retributio laboris eorum.
marg.|
{r}
Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: Desertus est locus et hora come
stionis iam preteriit etc. Sic carnales mundi tempore caristie duriores se exhibent pauperibus. His verbis Marcus sexto et Lc. nono, b. Consentiunt. Tamen Mattheus dicit: Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire. Ioannes sexto a. Dicit, prospectis autem turbis, Dominum quesisse a Philippo tentando: Unde ememus panes, ut manducent hi ? Hoc solus Ioannes dicit.
Numérotation du verset
Mt. 14,mystice
marg.|
{r}
Vespere autem facto
id est circa finem seculi, vel peracto mysterio passionis, quando verus sol per mortem occubuit, transivit Christus per Apostolos de Iudeis ad gentes. Idem dictum est supra, ubi audita morte Ioannis secessit in locum desertum id est ad gentes a Deo desertas. Nunc autem vespere facto, id est peracta Dominica passione accedunt discipuli, dicentes.
marg.|
{s}
Desertus est locus
id est predicatores Ecclesie primitive, de conversione gentium desperantes, dicunt: Gentilitas sine lege est et sine Dei cognitione.
marg.|
{t}
Et, ideo iam hora preteriit quia
usque in finem seculi in infidelitate permansit.
marg.|
Δ Dimitte
Numérotation du verset
Mt. 14,moraliter
marg.|
{r}
Vespere autem facto
id est transacto die culpe, qui potius nox est. Unde Iob. tertio a. Pereat dies, in qua natus sum et nox, in qua dictum est, conceptus est homo. Ieremie 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum, dies, in qua peperit me mater mea non sit benedicta. Lv. 15.d. Immundus ex contactu menstruate morabatur extra castra ad vesperum. His postea in deserto penitentie constitutis dandi sunt panes verbi Dei. Unde Ex. 16.c. Pluit Dominus manna filiis Israel. Et 3Rg. 17.a. Elias eguit pane in deserto.
marg.|
Dimitte
prol.|
{6.
54ra} Δ
marg.|
{a}
Dimitte turbas
id est noli incassum ad eas convertendas laborare.
marg.|
{b}
Ut eant in castella
id est ad Philosophorum suorum rationes.
marg.|
{c}
Emant sibi stud
io et labore.
marg.|
{d}
Escas a su
is Philosophis, id est alias scientias, quarum pastu delectentur et potius inflentur, quam reficiantur, sicut filius prodigus, qui comedit siliquas porcorum. Lc. 15.c.
marg.|
{e}
Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire
id est non est eis utile alios querere cibos et me panem celestem dimittere.
marg.|
{f}
Date illis vos manducare
id est scripturarum intelligentiam aperite.
marg.|
{g}
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
id est quinque libros Moysi et psalmos et Prophetas. Totum vetus testamentum in his comprehenditur, id est lege, psalmis et prophetis. Unde Dominus post resurrectionem dixit: Oportet impleri omnia, que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me: Lc. 24.f.
marg.|
{h}
Qui ait eis ; Afferte mihi illos huc
id est intelligentiam legis, psalmorum et prophetarum et doctrinam a me vos habete, cognoscite et propter me alios instruite.
marg.|
{i}
Et cum iussisset turbam discumbere super fenum doce
ns calcandam carnem studio abstinentie, Is. 40.b. Omnis caro fenum. Na. 3.c. Intra in lutum et calca, subigens tene laterem.
marg.|
{l}
Acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in celum In h
oc instruit eos habere corda sursum. Io. 5.d. Pater diligit filium et omnia ei demonstrat, que ipse faciet.
marg.|
{o}
Benedixit et fregit quod
est, quia non alia, quam que dicta erant, predicavit.
marg.|
{p}
Et dedit discipulis suis panes
Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens etc.
marg.|
{q}
Discipuli autem dederunt turbis
id est intelligentiam scripturarum exposuerunt.
marg.|
{r}
Et manducaverunt omnes
id est intellexerunt et sibi incorporaverunt. Apostolorum enim ministerio intellexerunt.
marg.|
{s}
Et saturati sunt Ps.
21. Edent pauperes et saturabuntur.
marg.|
{t}
Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos
id est secretiora Scripture, que non potuit populus capere, Apostoli sibi retinuerunt.
marg.|
{x}
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum exceptis mulieribus et parvulis
id est omnes activi minores et maiores, quinque sensibus bene utentes. Nota autem de littera, quod hoc miraculum panum circa Pascha factum et sequenti anno imminente Pascha Christum crucifixum fuisse.
marg.|
marg.|
marg.|
{a}
Dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas Disc
ipuli, qui dicunt hoc, significant prelatos negligentes, qui non docentes permittunt subditos perire ad pravam doctrinam, vel prava exempla, vel secularia spectacula et vanitates.
marg.|
{e}
Iesus autem dixit eis. Non habent necesse ire, date illis vos manducare 1Pt.
ultimo, a. Pascite, qui in vobis est gregem Domini. Io. ultimo, e. Dicitur Petro, ter: Pasce, Sed contra fit. Unde Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: Nonne greges a pastoribus pascuntur ? Lac comedebatis et lanis operiebamini etc. Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, que qui possederant, occidebant et non dolebant et vendebant ea, dicentes, benedictus Dominus, divites facti sumus. Vespere etc. Hilarius. Nota ordinem mysterii. Post defectum legis, Evangelicus cibus incipit, sed prius per remissionem peccatorum, vulneribus medicina tribuitur et postea mense celestis alimonia expenditur.
marg.|
{k}
Super fenum
scilicet temporalium.
marg.|
{l}
Acceptis quinque panibus Dat
quinque panes, refectionem
{6.
54rb} quinque sensuum. Ecclesiastic. 1.b. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Dat ergo Dominus presentia, ut panem, saturatur visus, aspiciens omnia esse vana. Ecclesiastic. 1.c. Vidi cuncta, que fiebant sub Sole et ecce omnia vana. Unde David quasi saturatus dicit: Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Saturatur auditus per preterita. Unde Ps. 77. Quanta audivimus et cognovimus ea. Olfactus per futura. Iob. 39.c. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus, id est diem iudicii. Os predicatione et confessione. Ct. 4.c. Mel et lac sub lingua tua: Ecce predicatio. Iob. 10.a. Loquar in amaritudine anime mee: Ecce confessio. Tactus per flagellum. Ct. 5.b. Venter meus, id est conscientiam, contremuit ad tactum eius, id est ad flagellum, reputans hoc esse pro peccato meo.
marg.|
{m}
Et duobus piscibus Duo
pisces, cognitio illuminans intellectum et dilectio inflammans affectum. Cognitione enim presentia vana esse conspicimus, per preterita quasi per quedam presagia de futuris coniicimus. Dilectione inflammati, dilecto nostro reconciliamur per confessionem et eius laudes attollimus et libenter pro ea sustinemus.
marg.|
{r}
Quinque panibus
] Hilarius. Quinque panes sunt quinque libri Moysi, quia in operibus legis tamquam ex pane erat vita. Per legem enim divine eternitatis cognitio, mundi creatio, cursus labentis seculi et ubique Deo serviendi religio humano generi innotuit. Aliter satis distinguuntur isti panes et pisces: Mc. 6.e.
marg.|
{n}
Aspiciens in celum]
Hilarius. Honorem patris, a quo erat confessus, ut quia adessent intelligentia quo tante virtutis sumpsissent effectum dirigentes et illuc ipsi oculos mentis. In celum quia omne datum optimum et omne donum perfectum est desursum descendens a pater luminum. Iacob primo c. Ioel. primo d. Bestie agri quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: Ecce enim benedictio mense. In principio enim cibus sanctificatur per verbum et orationem prime Timoth. quarto b. Lam. tertio e. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Ieremie 3.a. Leva oculos tuos in directum. Lam. 3.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis.
marg.|
{o}
Benedixit et fregit quia
oratione impetratur Scripture expositio. Iacob 1.a. Si quis indiget sapientia, postulet a Deo etc. Est. 14.c. Tribue, Domine, sermonem compositum in ore meo. Col. quarto a. Orationi instate etc. orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Item benedixit quod facit, qui prius fecit bona et post predicat. Fregit Hieronymus: Integri non in frusta discerpti non alerent tantam turbam, sic et lex, si non aperiretur, non pasceret multos, quos aperta pascit. Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum.
marg.|
{q}
Discipuli autem dederunt non
vendiderunt, supra 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Ita Dominus legem dedit Moysi et Moyses plebi. Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo etc. Alibi. Ps. 75. Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis.
marg.|
{s}
Et saturati sunt Hoc
non facit scientia secularis. Aggei 1.b. Comedistis et non estis saturati, bibistis et non estis inebriati. E contra: Ps. 131. Pauperes saturabo panibus. In hoc apparet largitas Domini. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
marg.|
{t}
Et tulerunt reliquias Ex.
12. Si quid residuum fuerit, igne comburetis. He sunt mice, que cadunt de mensa, quas catelli, id est humiles comedunt, Infra 15.c. Prv. 11.a. Ubi humilitas ibi sapientia.
marg.|
{u}
Duodecim cophinos Dupl
ex senarius, duplex perfectio, active et contemplative et post premium sui corporis et anime, vel cognitionis et dilectionis.
marg.|
marg.|
{6.
54va} Δ
marg.|
{a}
Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam Hic
docet nos fugere honores. Iob. 34.b. Qui dicit regi, apostata. Ibi Gregorius. Superbus rector toties ad culpam apostasie dilabitur, quoties hominibus presse delectatur. Ecclesiastici 7.a.a Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Lc. 12.d. Nolite in sublime tolli. Perfecti vero per gratiam moventur, ut Deo devotius vivant. Prv. 23.c. Noli esse in convivio potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Glossa Potibus vacant, qui de opprobrio aliene vite se inebriant. Symbolum dare est confabulationibus verba afferre. Hi faciunt de verbis detractionis inter ferculum, sicut dicitur in vulgari. Compulit quasi vi, quia imbecillis est natura ad contemnendum potestatem, ut dicit Tullius.
a Sir. 7, 6.
marg.|
{b}
Et precedere eum trans fretum donec dimitteret turbas Mc.
7.f. Dicit, quod precesserunt Bethsaidam. Precedere eum Misericordia enim Dei prevenit. et sequitur. Unde Ex. 13.d. Legitur, quod Dominus processit filios Israel in columna nubis. Et post 14.e. Quod secutus est. Neophytos enim, ut a prioribus hostibus defendat, precedit, unde et populum exeuntem de Egypto dicitur precessisse. Perfectiores vero sequitur, ut servet a demonum tentationibus. Unde quasi anteriora Iob. exposuit, posteriora servans Dominus: Ecce omnia que habet, in manu tua sunt, verumtamen animam illius serva. E converso 3Rg. 14.a. Dixit Dominus ad Baasa: Suscitavi te de pulvere et ambulasti per viam Ieroboam, ecce ego demetam posteriora Baasa. Ieroboam, temporalitas.
marg.|
{c}
Et dimissa turba ascendit in montem solus orare Nota
ascendit Christus in montem, ut doceret supra 5.a. Ascende et tu in montem tue conversationis, ut docere valeas. Is. 40.b. Ascende in montem tu, qui Evangelizas Sion. Item ascendit in montem, ut oraret, ut hic: Ascende et tu in montem contemplationis, ut orare valeas. Is. 2.a. Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas etc. Item ascendit in montem, ut gloriam suam transfiguratus ostenderet, infra 17.a. Ascende et tu in montem perfectionis, ut transfiguratus gloriosus appareas. Item ascendit in desertum, ut tentaretur a diabolo, supra 14.a. Ascende et tu in claustri desertum, ut diabolum vincas. Item asinam ascendit, ut humilis et mansuetus videretur, infra 12.a. Ascende et tu asinam simplicitatis, ut humilis appareas et stultus propter Christum et Evangelium, 1Cor. 3.d. Qui vult esse sapiens, stultus fiat, ut fiat sapiens. Item ascendit in montem Oliveti, ut oraret antequam pateretur, infra 24.a. Ascende et tu in clivum misericordie, ut indigentibus subvenias. Lc. 6.f. Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Item in crucem ascendit, ut exaltaretur, infra 27.d. Et tu crucem ascende penitentie, ut etiam post ipsum ascendas. Lc. 9.c. Si quis vult post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam etc. Item celum ascendit, ut glorificaretur. Lc. ultim. g. Ascende et tu in celum per desiderium, ut tandem pervenias mente et corpore.
marg.|
{d}
Ascendit
Augustinus. Fugit ad exemplum fugiende vane glorie et insinuans, quod altitudo sua non potest intelligi. Io. 6. Dicite, quod turbe volebant eum facere regem, tamquam non possent sub tali rege egere.
marg.|
{f}
Solus
sponsa, scilicet adhuc laborante in terra. 2Cor. 5.b. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.
marg.|
{g}
Orare
<Glossa> interlinearis. Non pro se, id est non necessitate, vel impotentia sua, sed nostra: Non quasi infirmus, sed quasi pius. Item ut formam hominis exprimeret.
marg.|
{e}
In montem
id est in celum, ut oret pro nobis. 1Io.
{6.
54vb} 2.a. Advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
marg.|
{h}
Vespere autem facto solus erat ibi In h
oc informans hominem plene ad orandum.
marg.|
{i}
Navicula autem
id est Ecclesia in principio, id est tempore Martyrum arcta et in fine, id est tempore Antichristi, in medio ampla. Sap. 13.a. Transeuntes mare per ratem liberati sunt.
marg.|
{k}
In medio mari iactabatur fluctibus Ex u
na parte impugnant Heretici, ex alia tyranni, ex alia falsi fratres. Primi fidem, secundi substantiam rerum, tertii mores auferre conantur. supra 10.b. Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Gn. 7.c. Factum est diluvium et multiplicate sunt aque et levaverunt arcam in sublime. Ps. 92. Elevaverunt flumina, id est tyranni, fluctus suos, id est persecutiones, a vocibus aquarum multarum, id est a suggestionibus populorum.
marg.|
{l}
Erat enim contrarius ventus illi
s. Ventus, id est diabolus: Ier. 4.c. Ventus urens in viis, que sunt in deserto. Fluctus autem, qui de aqua, homines sunt mali, per quos alios infestat.
marg.|
{m}
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos
Mc. 6.g. dicit: Volens preterire eos, id est vultum pretendens.
marg.|
{n}
Ambulans supra mare
id est mundum. Mundus enim dicitur mare tumens per superbiam, fremens per invidiam, tentans per iracundiam. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Submergens per acediam, scandens per avaritiam, absorbens per gastrimargiam, spumans per luxuriam.
marg.|
{o}
Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt Tunc
impletum est illud. Ps. 92. Mirabiles elationes maris etc.
marg.|
{p}
Dicentes, quia phantasma est Sic
quidam audientes ne aliquo, quod calcaverit illecebras carnis, dicunt hoc nihil esse.
marg.|
{q}
Et pre timore clamaverunt Clam
or enim iudicium est timoris.
marg.|
{r}
Statimque Iesus locutus est eis dicens: Habete fiduciam, ego sum Non
dicit enim quis. Ex voce enim sibi nota poterant eum cognoscere. Chrysostomus A visu non cognoverunt eum propter noctem et hiemem et mirabilem incessum, sed a voce.
marg.|
{s}
Nolite timere Io.
16.g. Confidite, ego vici mundum. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero. Ieremie 1.b. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum.
marg.|
{t}
Respondens autem Petrus dixit
Chrysostomus: Petrus ubique erat callidus et semper alios preveniebat.
marg.|
{u}
Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas
Chrysostomus: Non dicit simpliciter, iube me venire, vel ire super aquas, sed addit, ad te propter amorem, scilicet non propter ostensionem faciens. At ipse ait: Veni
marg.|
Δ Et descen-
prol.|
Allegorice.
marg.|
{h}
Vespere autem facto
id est ingruente tribulatione, Ecclesia fluctibus tunditur post ascensum Christi in montem, id est in celum, supra 10.b. Tradent enim vos etc. Io. 16.d. Plorabitis et flebitis vos. Prv. 3.b. Quem diligit Dominus corripit. Is. 21.c. Venit mane et nox, si queritis querite, convertimini et venite.
marg.|
{m}
Quarta autem vigilia
etc.
Prim
a vigilia est persecutio tyrannica, secunda heretica, tertia falsorum fratrum, quarta Antichristi, ex tribus primis conflata, postquam veniet Dominus Ecclesiam plene liberaturus. De his autem vigiliis plenius habetur, Mc. 6.g.
Numérotation du verset
Mt. 14,moraliter
marg.|
Prima hora, tentatio infidelitatis. Ps. 136. Exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea. Secunda, tentatio carnis. Tertia, concupiscentia oculorum. Quarta, superbia vite. 1. Ioa. 2.c. Dominus ambulat supra mare, quia omnes mundi tribulationes voluntati eius subiecte sunt. Ps. 32. Congregans sicut in utre aquas maris. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero et flumina non operient te.
marg.|
Et de-
marg.|
marg.|
marg.|
{a}
Et descendens Petrus de navicula
etc.
Nota quod
Moyses cum suis ambulavit inter undas maris et evasit submersis Egyptiis. Ex. 14.e. Hi sunt imperfecti, qui abutuntur temporalibus, quibus abundant. Petrus ambulans super aquas cepit margi, quia saltem venialiter peccant perfecti. Solus Christus ambulans super aquas non mergitur, quia nec dolus in eo invenitur. 1Pt. 2.d.
marg.|
Item Petrus, agnoscens vir religiosus calcat aquas, id est divitias temporales, sed tamen timet et clamat et liberatur. Moyses cum calcavit aquas, sed per medium transiens habuit eas pro muro a dextris et a sinistris, Ex. 14.c. Ideo volunt prelati nostri divitias habere, quia dicunt quod aliter Ecclesiam non potest stare. Unde Ecclesiast. 7.b. Sicut protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
marg.|
Item Prv. 28.b. Substantia divitis urbs fortitudinis eius et quasi murus validus circumstans eum. Sed forte murus iste magis attrahit latrones, quam arceat, sicut impletio fossatorum, ut liberum accessum habeant hostes.
marg.|
Ideo dicunt boni. Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion: Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Iob. 31.c.
marg.|
Si putavi aurum robur meum et obrizo dixi fiducia mea. Eccles. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
marg.|
{f}
Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus Io.
6.c. Voluerunt eum accipere in navim et statim navis fuit ad littus. Ps. 75. In pace factus est locus eius. Supra 8.c. Imperavit ventis et mari et dixerunt. Qualis est hic etc.
marg.|
{g}
Qui autem in navicula erant
etc. Littera plana est.
prol.|
{6.
55ra} Δ
marg.|
{a}
Et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquas Non
sub, quia in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
marg.|
{b}
Ut veniret ad Iesum In h
oc confunduntur Manichei, qui credunt, Iesum ob hoc habuisse phantasticum corpus, quia ambulavit super aquas. Sed hoc patet esse falsum, cum etiam hoc idem fecit Petrus.
marg.|
{c}
Videns vero ventum validum timuit
Chrysostomus: Tale quid est humana natura, multoties, que sunt magna, dirigens, in minoribus redarguitur. 3Rg. 19.a. Elias fugit Iezabel. Ex. 2.c. Moyses fugit Pharaonem. 2Rg. 15.d. David Absalon. Petrus super aquas non timuit, ventum timet.
marg.|
{d}
Et cum cepisset mergi, clamavit, dicens: Domine, salvum me fac
Chrysostomus Cum, que nobis sunt, defecerint, que Dei sunt, stant. 2Par. 20. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum residui habemus, ut oculos nostros dirigamus ad te.
marg.|
{e}
Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum Sicu
t avis pullum de nido casurum ad nidum reducit, sic Christus fecit. Is. 30.e. Ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Et ait illi, modice fidei quare dubitasti.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_14)
Notes :