Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Mt. 20,1 

Simile est
regnum celorum
homini patrifamilias
qui exiit primo mane
conducere operarios in vineam suam.
Numérotation du verset Mt. 20,2 

Conventione autem facta
cum operariis1 ex denario diurno
1 operariis Rusch Weber ] operarios Li446@
misit eos in vineam suam.
Numérotation du verset Mt. 20,3 

Et egressus circa horam tertiam
vidit alios stantes in foro otiosos
Numérotation du verset Mt. 20,4 

et dixit illis2: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit dabo vobis.
2 dixit illis Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 20,5 

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam
et nonam horam
et fecit similiter.
Numérotation du verset Mt. 20,6 

Circa undecimam vero
exiit
et invenit alios stantes
et dicit3 illis: Quid hic statis tota die otiosi?
3 dicit Rusch Weber] dixit Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 20,7 

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit.
Dicit illis4: Ite et vos in vineam meam.
4 illis Rusch Weber] eis Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 20,8 

Cum sero autem factum esset
dicit dominus
vinee procuratori suo:
Voca operarios
et redde illis mercedem5
5 mercedem Rusch Weber ] + suam Li446@ Li446
incipiens a novissimis
usque ad primos.
Numérotation du verset Mt. 20,9 

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
acceperunt singulos denarios.
Numérotation du verset Mt. 20,10 

Venientes autem et primi
arbitrati sunt quod plus essent accepturi.
Acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Numérotation du verset Mt. 20,11 

Et accipientes
murmurabant adversus patremfamilias
Numérotation du verset Mt. 20,12 

dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei
et estus.
Numérotation du verset Mt. 20,13 

At ille respondens uni eorum
dixit: Amice, non facio tibi iniuriam.
Nonne ex denario convenisti mecum?
Numérotation du verset Mt. 20,14 

Tolle quod tuum est et vade.
Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Numérotation du verset Mt. 20,15 

Aut6 non licet
6 aut Li446 Rusch Weber] an Li446@
mihi quod volo facere?
An oculus tuus nequam est
quia ego bonus sum?
Numérotation du verset Mt. 20,16 

Sic7
7 sic Li446 Rusch Weber] sicut Li446@
erunt novissimi primi8
8 novissimi primi Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
et primi novissimi9.
9 primi novissimi Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Multi enim sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset Mt. 20,17 

Et ascendens Iesus
Hierosolymam assumpsit duodecim discipulos suos10 secreto et ait illis:
10 suos Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 20,18 

Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Numérotation du verset Mt. 20,19 

et tradent
eum gentibus
ad deludendum
et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget.
Numérotation du verset Mt. 20,20 

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo.
Numérotation du verset Mt. 20,21 

Qui dixit ei: Quid vis?
Ait illi: Dic ut
sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.
Numérotation du verset Mt. 20,22 

Respondens autem Iesus dixit: Nescitis quid petatis.
Potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum?
Dicunt ei: Possumus.
Numérotation du verset Mt. 20,23 

Ait illis: Calicem quidem meum bibetis,
sedere autem ad dexteram meam vel ad11 sinistram non est meum dare vobis
11 vel ad Li446@ Rusch ] et Weber
sed quibus paratum est a Patre meo12.
12 est a Patre meo Rusch Weber ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 20,24 

Et audientes decem
indignati sunt de duobus fratribus.
Numérotation du verset Mt. 20,25 

Iesus autem vocavit eos ad se et ait: Scitis quia principes gentium
dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos?
Numérotation du verset Mt. 20,26 

Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior esse13
13 esse Rusch ] fieri Li446@ Weber
sit vester minister,
Numérotation du verset Mt. 20,27 

et quicumque14 voluerit inter vos primus esse sit15 vester servus.
14 quicumque Li446@ Rusch ] qui Weber |
15 sit Rusch ] erit Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 20,28 

Sicut Filius hominis non venit ministrari
sed ministrare et dare animam suam redemptionem
pro multis.
Numérotation du verset Mt. 20,29 

Et egredientibus illis
ab Hiericho
secute sunt16 eum turba multa.
16 secute sunt Rusch ] secuta est Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 20,30 

Et ecce duo ceci
sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret
et clamaverunt
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset Mt. 20,31 

Turba autem increpabat eos ut tacerent.
At illi magis clamabant
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset Mt. 20,32 

Et stetit Iesus
et vocavit eos
et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Numérotation du verset Mt. 20,33 

Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Numérotation du verset Mt. 20,34 

Misertus autem eorum Iesus tetigit17 oculos eorum.
17 tetigit Rusch Weber] tegit Li446@ Li446
Et confestim viderunt
et secuti sunt eum.

Capitulum 20

Numérotation du verset Mt. 20,1 
marg.| {a} Simile est regnum celorum etc. Istud dividitur in tres partes. In prima ostendit parabolam, quam in proximo dixerat supra, scilicet quod erunt primi novissimi etc. In quo docet fugere otium, invitans nos ad laborem. In secunda predicit discipulis imminere, scilicet passionem redarguens ibidem filios Zebedei, in quo invitat nos ad humilitatem, ibi Et ascendens Iesus Hierosolymam etc. In tertia igitur de curatione duorum cecorum, ubi exhortamur ipso facto ad constantiam orationis, ibi: Et egredientibus etc.
Numérotation du verset Mt. 20,mystice 
marg.| Paterfamilias est Deus, operarii ab eo conducti in vineam sunt creditores ad Ecclesiam excolendam constituti, que nomine vinee solent intelligi. Is. 5.b. Vinea Domini Sabbaoth domus Israel est. Mane, hora tertia, sexta, nona, intelliguntur anteacte etates in quibus vocatus est populus Iudaicus, undecima vero etas, in qua et gentilis et Iudaicus populus vocatus est. Et exponitur de etatibus Macrocosmi et etiam microcosmi. Et exponitur primo mane, id est prima etate mundi, vel intelligentie humane, que in primis fuit modica ad cognoscendum Deum.
marg.| {c} Exiit primo mane etc. id est vocavit predicatores, ut eos, qui adhuc in etate tenella sunt, vocarent de macrocosmo. Secundum Hieronymum: Mane usque ad diluvii inundationem, operarii Adam et alii Patriarche. Hora tertia usque ad circumcisionem, operarii Noe etc. Hora sexta usque ad {6. 65ra} legis dationem, operarii Moyses et ceteri. Hora nona usque ad Regum unctionem, operarii David et ceteri Prophete. Undecima usque ad Christi et Apostolorum predicationem, operarii Christus et Apostoli et ceteri predicatores. Dicit ergo.
marg.| {a} Simile est etc. id est presens Ecclesia, id est negotium, quod fit in Ecclesia presenti, negotio, quod ab homine patrefamilias fit, vel fieri potuit.
marg.| {b1} Homini patrifamilias Chrysostomus: Paterfamilias Christus est, cuius domus est celum et terra. Familia omnis creatura. Phil. 2.b. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur. Qui quasi trigestam edificavit. Gn. 6.c. Ut super terram essent certantes. Iob. 8.a. Militia est vita hominis super terram. In inferno victi, in celo victores. Utriusque dedit nobis quasi modicum gustum, noctem de inferno, lucem de celo. Vinea iustitia est, vites castitas, mansuetudo, patientia et similia. Adam positus est ad colendum, non coluit et proiectus est. Nos positi sumus ad colendum iustitiam, si neglexerimus, proiiciemur, sicut et Iudei proiecti sunt. Ruina precedentium admonitio debet esse sequentium. Minus digni venia erunt secundi, quam primi.
marg.| {b2} Secundum Gregorium exponitur de Microcosmo. Mane est intelligentia puerorum que parum claret, ut lux matutina. Hora tertia, intelligentia adolescentum que proiicit in calore caritatis et splendore cognitionis. Hora sexta, intelligentia iuvenum. Nona intelligentia senectutis quando sol, id est calor etatis descendit. Undecima, intelligentia etatis decrepite.
marg.| {c} Qui exiit etc. Gregorius. Quando non cognoscitur in secreto est, sed quando cognoscitur, exit conducere operarios, ex occulto progrediens ad notitiam.
marg.| {d} Conducere operarios Is. 61.b. Filii peregrinorum agricole et vinitores vestri erunt.
marg.| {e} In vineam suam] Ieremie 2.d.a « Ego te plantavi vineam electam ».
a Ier. 2, 21.
marg.| {f} Operarios Chrysostomus Mercenarii sumus. Mercenarius sine opere esse non potest. Opera autem nostra sunt opera iustitie, non ut agros colamus et vineas, non ut divitias acquiramus et honores congregemus. Et quamvis hoc sine peccato facere possumus, tamen non sunt opera nostra, sed diaria nostra. Sicut ergo nemo conducit operarium, ut hoc solum faciat, quod manducat, sic nos non ideo vocati sumus, ut hoc solum operemur, que ad nostrum pertinent usum sed ad gloriam Dei. Et sicut mercenarius totum diem impendit circa opus, modicam horam circa cibum, sic et nos debemus omne tempus impendere circa gloriam Dei et modicam partem circa terrenos usus. Et si mercenarius ea die, qua opus non fecerit, erubescit intrare domum et petere panem, quomodo tu non confunderis intrare Ecclesiam et stare in conspectu Dei, quando nihil boni gessisti.
marg.| {g} Conventione etc.  Ille denarius valebat decem nummos usuales, allegorice  autem significat vitam eternam.
marg.| {h} Misit eos etc.  ut scilicet eam colerent et custodirent. Gn. 2.c. Tulit Dominus Deus hominem et posuit eum in paradisum voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Ct. 1. Posuerunt me custodem in vineis. Chrysostomus Mercenarius positus est in vinea, si neglexerit, non solum mercedem perdit, sed et deserte vinee damnum exigitur ab eo. Vinea Domini non extra nos est, sed in nobis plantata est. Qui peccatum facit, dissipat eam, qui bona facit, colit.
marg.| {i} Et egressus etc. Chrysostomus Peccatores mortui sunt, non otiosi. Qui diabolo servit, mortuus est, qui Dei opus non operatur, otiosus est. Qui aliena tollit, mortuus est, qui sua non dat, otiosus est. Coluisti vitem misericordie, si das et ieiunii, si ieiunas. Si invides meliori, mortuus es, si nec invides, nec congaudes, otiosus es.
marg.| {k} Et dixit illis: Ite etc.  Unic uique enim reddetur secundum quod meruit. Io. 14.a. In domo patris mei mansiones {6. 65rb} multe sunt. Illi autem abierunt.
marg.| {l} Circa undecimam vero horam exiit ] Chrysostomus Iam nos in novissima mundi margine stamus. 1Io. 2.c. Filioli novissima hora est. Duodecima hora non est iam integra. Unde putas, quia candor iustitie iam recessit de mundo et sol gratiarum radios revocavit et totam terram nigredo mendaciorum et iniquitatum, quasi nox fusca cooperuit, nisi quia iam duodecima hora finitur ? Ubique tenebras vides et dubitas diem transire ? Prius in vallibus fit obscuritas, die declinante, sic prius in laicis et secularibus incipit obscuritas, nunc autem, quando vides, quod sacerdotes positos in summo vertice dignitatum, qui montes dicuntur apprehendit iniquitas tenebrosa, quomodo dubitetur, quia finis mundi est.
marg.| {m} Et invenit alios stantes: et dixit illis: quid hic statis Hic, id est in hoc loco tam periculoso, laborioso, tam monstruoso, suspicioso, lutoso.
marg.| {n} Quid cum habetis conductores collaboratores, temporis opportunitatem, laboris suavitatem, mercedis saturitatem.
marg.| {p} Statis mand atorum Dei obliti, rugitu leonis stupefacti, carnis illecebris confracti.
marg.| {p} Tota die id est tota vita.
marg.| {q} Otiosi vobi s nihil proficientes, proximis non subvenientes, Deo non servientes, hostibus non resistentes, penitentiam non agentes, in posterum non providentes.
marg.| {r} Dicunt ei, quia nemo nos conduxit Cond uctores sunt predicatores, qui debent operarios congregare, ipsos de mercede certificare, vineam primo intrare. Chrysostomus Nescitis, quia qui non operatur in hoc seculo non manducat in futuro ? Dies iste dies operationis, dies, qui sequitur, feriarum est.
marg.| {s} Dicit illis: Ite et vos in vineam meam Chrysostomus Qui vocati sunt in prima et tertia, sexta et nona non dicunt hoc, quod isti, quia omnes isti conducti sunt et sciverunt Dei promissa, gentes vero non. Idem. Certum pactum ex denario non fecit, nisi cum primis. Cum Adam enim pepigit, cum ceteris post eius lapsum non, quia tantum paratus est tribuere, quantum mercenarii recipere non sperabant.
marg.| {t} Cum sero autem factum esset Chrysostomus Considera, quod sero reddit mercedem, non mane. Ps. 127. Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Prv. 20.c. Hereditas ad quam festinatur in principio etc. Lucifer mane voluit habere mercedem, antequam laborasset. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo lucifer etc. Ascendam in celum etc. Sero autem, est mors hominis, propter obscuritatem, frigiditatem, oblivionem, retributionem, completorium.
marg.| {u} Dicit Dominus vinee Pate r.
marg.| {z} Procuratori suo id est filio, qui propitius curat a spirituali miseria, protinus curat in temporali angustia, pro nihilo curat, id est salvat in gloria.
marg.| {y} Voca operarios id est fideles, qui operantur instanter, ne tempus pereat, letanter, ut opus Deo placeat, perseveranter ut premium eternum accipiant. Iob. 14.c. Vocabis me et ego respondebo tibi. Hos vocat Dominus quatuor modis, scilicet per sanctorum predicationem, per beneficiorum largitionem, per internam inspirationem, per flagellorum correctionem, Prv. 1.c. Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Operarios autem ideo vocari precipit, quia non potest fodi, vel putari vinea verbis, sed factis. Vel ideo vocat operarios, ut tu facias eodem modo.
marg.| {z} Et redde illis mercedem 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. 1Cor. 3.b. Unusquisque mercedem suam accipiet secundum suum laborem.
marg.| {a} Incipiens a novissimis usque ad primos id est prius remunerans eos, qui tardius vocati sunt, vel id est non posterius remunerans novissimos. Chrysostomus A novissimis {6. 65va} incepit, quia qui ante Christi adventum fuerunt, quasi ex operibus suis facti sunt sancti, gentes autem ex misericordia. Reddens ergo prioribus iustus apparuit, novissimis apparet misericors, misericordia ergo incipit a novissimis. Unde Rm. 15.b. Gentes super misericordia honorare. 1. Lam. 14.d.
marg.| Mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Iustitia vero incipit e maximis. Ez. 19.c. A sanctuario meo incipite, 1Pt. 4.d. tempus est, ut iudicium incipiat a domo Dei. Item Chrysostomus: Nimia misericordia ordinem non aspexit.
marg.| {a} Ad primos Augustinus, de concordia Evangelistarum. Quamvis felicitatem resurrectionis omnes simul accepturi sint, tamen quia alii accipient post unam horam, alii post multas, illi dicuntur priores accipere, qui post modicum temporis accipient. Itaque novissimi in labore erunt primi in premio.
marg.| {b} Cum venissent ergo, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios Dena rius est vita eterna, que sine cruce non tribuitur, in qua littera tua imprimitur, ubi Regis imago cognoscitur.
marg.| {c} Venientes autem et primi id est Iudei.
marg.| {d} Arbitrati sunt, quod plus essent accepturi, acceperunt autem et ipsi singulos denarios id est singula merita. Ioa. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt.
marg.| {e} Et accipientes murmurabant adversus Patremfamilias dicentes quid am, scilicet ex eis murmurabant, ut primitivi illi fideles, quorum erat cor unum et anima una in Deum, qui audientes Apostolos transisse ad gentes, usque dum sic ordinatum a Deo esse didicerunt. Murmurabant Iudei, scilicet ab initio Ecclesie nascentis ad fidem conversi, quorum murmuratio causa fuit, quare Apostolus epistolam scripsit ad Romanos, sed a murmure post destiterunt aliis manentibus in murmure. Alii vero ex eis acceperunt, alii murmuraverunt, iuxta regulam Tyconii, secundum quam sit sermo, secundum alios et alios de eadem multitudine non mutata voce. Sic in Ps. 77. Cum occideret eos, querebant eum. Vel potest dici, quod in presenti murmurant tamquam in futuro accepturi. Vel per Synchesim, id est spontaneam confessionem, quasi, esto, quod sic murmurabant, tamen paterfamilias in nullo iniuste egit. Vel in iudicio, quasi murmur et oculus nequam erit, quasi admiratio Iudeorum de gloria gentium, vel diuturna antiquorum bonorum a visione Dei cum desiderio, quod habebant, suspensio potest intelligi quedam murmuratio, id est admiratio.
marg.| {f} Murmurabant Chrysostomus Non ex invidia gratie murmurant, sed ex ignorantia secretorum, quasi querant novissimi, cum temporalia nostra non habuerunt, quare dispari vocationi par datur premium ? Dicentes:
marg.| {g} Hi novissima una hora fecerunt Synchesis est, quasi dicat: concedatur, quod sic dixerint, tamen sic posset eis responderi, ut subiungitur. Dici etiam potest, quod hec dictio est quedam admiratio.
marg.| {h} Et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et estus ] Chrysostomus Pondus significat opus iustitie, estus concupiscentiam seculi. Hoc ideo dicitur, qui olim omnibus bonis mundus prosperabatur et ideo, qui tunc fuerunt cum maiori difficultate iustitiam servaverunt, quia felicitas mundi impedimentum est anime. Multum ergo tunc erat bonus, qui iustus poterat esse. Multum vero malus, qui non fuit ad Deum, cum plurimis adversitatibus premi videat mundus. Pondus etiam dici possunt onerosa precepta, propter que et alibi Dominus hortatur Iudeos et dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego vobis requiem dabo. Estus vero urens calor tentationum, quam conflabant maligni spiritus in antiquos ad emulationem gentium eos irritantes.
marg.| Item Chrysostomus Si in homine est, quando nascatur prius, aut postea, iusta ratione primam habebit mercedem, qui prius nasci voluit, secundam qui postea venit ad vitam. Nunc autem cum Dei sit potestatis, quando hominem {6. 6.65vb} producat in mundum, nec ille sibi priorem honorem defendere debet, qui prius natus est, nec ille contemptibilior esse, qui postea.
Numérotation du verset Mt. 20,moraliter 
marg.| Isti murmurantes figuram tenent quorundam claustralium, qui, eo quod diutius fuerunt in claustro, murmurant, quod sibi preponuntur iuniores, vel parificantur.
marg.| {i} At ille respondens uni eorum dixit Simi liter. Mc. 13.d. Quod vobis dico, omnibus dico.
marg.| {k} Amice Per fidem, non amice per operationem. Simile. Infra. 26.e. Amice, ad quid venisti ?
marg.| {l} Non facio tibi iniuriam Chrysostomus: De dato eius nemo murmurat iuste, qui amplius dat, quam omnis homo desiderat.
marg.| {m} Nonne ex denario diurno convenisti mecum quasi sic.
marg.| {n} Tolle, quod tuum est Dirigitur sermo ad murmurantes et exponitur totum in malo, id est tollens, quod tuum est, scilicet penam eternam, quam meruisti.
marg.| {o} Et vade id est vades in ignem eternum. Sic vult illa <Glossa> interlinearis. Reddo tibi etc. Vel sit sermo ad eos, qui non foverunt in murmuratione pertinaces et exponitur totum in bono: Ac si dicat Dominus: Paratus sum tibi reddere mercedem tuam, scilicet vitam eternam. Et vade id est vades in regnum Dei. Vel primum referatur ad murmurantes, secundum ad denarium recipientes. Hieronymus: Vade, id est persevera in adepta iustitia.
marg.| {p} Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi, aut non licet mihi, quod volo, facere ? An oculus tuus, nequam est, quia ego bonus sum ? ut supra 6.c. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuus tenebrosum erit. Eccl. 35.b. In bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, quoniam retribuens est Dominus et septies tantum reddet tibi.
marg.| {q} Sic erunt novissimi primi et primi novissimi Chrysostomus: Sicut in corona nec initium est, nec finis, ita inter sanctos, quantum ad tempus in illo seculo, nemo novissimus dicitur, nemo primus.
marg.| {r} Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Chrysostomus: Tandem sententiam repetit, ut doceat, quare introducta est parabola. Remigius. Quod tam multi et tam novissimi, quam primi reprobentur, terribili sententia subditur. Multi enim sunt vocati etc.
Numérotation du verset Mt. 20,moraliter 
marg.| {r} Multi enim sunt vocati Omne s canonici vocantur ad electionem, sed tantum unus eligitur in episcopum, 1Cor. 9.d. Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. In universo ergo quinque modis exponitur. De primo murmure, vel per Synchesim, vel per regulam Tyconii, de presenti, de murmuratione admirationis, de gemitu patrum in limbo.
marg.| {s} Et ascendens Iesus Hierosolymam secu ndum situm loci. Et ascendens etc. Inceperat Mattheus narrare ea, que Dominus fecerat in Iudea. Narratis ergo his, que fecerat ultra Iordanem, accedit hic ad ea, que fecit citra.
Numérotation du verset Mt. 20,moraliter 
marg.| {s} Et ascendens sex saltibus. De celo in uterum virginis, de utero in mundum, de mundo in patibulum, de patibulo in infernum, de inferno in mundum, de mundo in celum, Ct. 2.b. Ecce, iste venit saliens in montibus. et transiliens colles. Ps. 18. Exultavit ut gigas ad currendam viam, a summo celo egressio eius. Primum saltum et secundum humilitas fecit. Ct. 1.d. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea, id est humilitas, dicit Ecclesia, dedit odorem suum, qui traxit filium de sinu patris. Lc. 1.e. Quia respexit humilitatem ancille sue. Tertium et quartum fecit caritas. Io. 15.b. Maiorem caritatem nemo habet etc. Quintum et sextum fecit veritas, sive deitas. Humilitas enim eduxit de celo et induxit in mundum, caritas deduxit ad patibulum et usque ad infernum, veritas vero reduxit ad mundum et de mundo in celum. Io.
marg.| {6. 66ra} Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, Ps. 42. Emitte lucem tuam et veritatem tuam.
marg.| {a} Assumpsit duodecim discipulos suos Disc ipuli autem Domini sunt, qui eius audiunt lectiones. Quarum prima est humilitatis, secunda mansuetudinis, ut supra 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Tertia caritatis. Ioannis 13.d. In hoc scient omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem.
marg.| {b} Secreto Hoc contra hypocritas, qui quando vadunt ad crucem penitentie, non secreto dicunt hoc, sed publice, ut supra 6.a. Cum oratis, nolite fieri sicut hypocrite tristes, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. ad litteram, secreto, quia noluit adhuc omnibus indicare suam passionem, ne scandalizarentur. Item secreto Propter exemplum, ut tu veniens ad claustrum, non multis manifestes. Gn. 31.c. Non salutavit Laban, sed eo ignorante fugit Iacob. Item in hoc instruimur, quod revelandum est consilium antiquoribus et bonis. Revelandum est enim consilium, ut elatio caveatur, ut veritas magis discutiatur, ut Scripture sancte obediatur, ut auctoritas rei prebeatur. Antiquioribus autem revelandum est consilium, ut senectus honoretur, ut iuventus non infletur, ut sententia non precipitetur, ut homo non infametur. Et bonis revelandum est, quia hi magis vera loquuntur, scripture consilio utuntur, bona queque amplectuntur, vix aut numquam decipiuntur.
marg.| {c} Et ait illis: ecce ascendimus Hierosolymam Chrysostomus, quasi dicat: nemo me vocat, nemo compellit. Igitur cum videritis me in Cruce pendentem ne estimetis purum hominem: Nam etsi posse mori est hominis, tamen velle mori non est hominis. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit.
marg.| {d} Ecce ascendimus Per scalam Iacob. Gn. 28. id est per crucem.
marg.| Chrysostomus Predicit passionem suam, quia omnis adversitas, que subito venit nimis gravis est, quam vero prenoscimus et exspectamus, levior invenitur. Item predicit, ut ex prescientia intelligatur Deitas vera.
marg.| {e} Et filius hominis non hominum.
marg.| {f} Tradetur Principibus Sacerdotum et Scribis cooperante filii obedientia, diaboli nequitia, Iude avaritia, Iudeorum invidia, Gentilium sevitia.
marg.| {g} Et condemnabunt eum morte Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum.
marg.| {h} Et tradent eum Iude i, scilicet.
marg.| {i} Gentibus Pila to, scilicet et ministris Romanorum.
marg.| {k} Ad illudendum Infr a 27.d. Ave Rex Iudeorum. Chrysostomus: Et nunc traditur Christus ad deludendum. Christus enim est verbum veritatis etc.
marg.| {l} Et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget Ecce subiunxit causam consolationis.
marg.| {m} Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo Chrysostomus Hec est Salome, vel pacifica, que filios genuit pacis. Magna laus est huius mulieris: Nam relicto viro, secuta est Christum, quia ille temporalis maritus erat, iste autem perfectus sponsus. Etate perfecta Christum sequebatur, quia si numquam Deus senescit et religio fatigationem non sentit.
marg.| Chrysostomus Inter tempus vocationis Apostolorum et passionem Domini, mortuus est Zebedeus et sic illa secuta est Christum.
marg.| Item qui Adam spoliavit per mulierem, istos separare volebat per matrem. Sed iam non poterat perditio intrare per mulierem, ex quo de muliere salus nostra processerat. Nota autem, quare petiit. Audierat enim resurrectionem {6. 66rb} Domini et statim credidit eum regnaturum, unde aviditate feminea hoc petit.
marg.| {n} Qui dixit ei: quid vis ? Non quia ignorat, querit hoc.
marg.| {o} Ait illi: dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo Chrysostomus Alii filiis suis militias provident, alii honores, nemo salutem filiis suis providet, perditionem illorum magno pretio comparant, salutem autem illorum nec dono accipere volunt. Si viderint illos pauperes tristantur, si viderint potentes, nemo tristatur, ut ostendant, quia corporum sunt parentes, non animarum.
marg.| {p} Respondens autem Iesus dixit: Nescitis, quid petatis Chrysostomus Ego vocavi vos de sinistra ad dexteram et vos curritis ad sinistram.
marg.| {q} Quid id est quale petatis, id est petere debeatis.
marg.| {r} Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Per calicem fere ubique intelligitur passio, quia quasi mensuratur, cum non permittit hominem tentari supra, id quod potest. 1Cor. 10.c. Unde Psalmo 79. Potum dabis nobis in lacrimis in mensura. Item quia delectat. Rm. 12.c. In tribulatione patientes, spe gaudentes.
marg.| {s} Dicunt ei possumus Cred ebant hoc dici, sibi de calice materiali.
marg.| {t} Ait illis: calicem quidem meum bibetis Cass iodorus super Ps. 10. Calix dicitur a calida potione, qua utuntur convivantes. Item Ps. 115. calix dicitur passio et martyrium, quia cum mensura a bibitur.
marg.| {u} Bibetis ]   Iere mie 25.f. Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos, hec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis, quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incepi affligere et vos quasi innocentes et immunes eritis ? Non eritis immunes. Bibetis tamen dissimiliter. Alter enim martyrium sustinendo, scilicet Iacobus ab Herode truncatus. Act. 12.a. Alter crucem, scilicet tollendo. Alter actu, alter ab affectu. Augustinus de bono coniugali. Sicut enim non est impar meritum patientie in Petro, qui passus est et in Ioanne, qui passus non est, sic nec est impar meritum continentie in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias et in Abraham, qui filios generavit.
marg.| {x} Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis quia consanguineis, sed quia bonis: Vel.
marg.| {y} Non est meum dare vobis tali bus scilicet superbis et terrena petentibus et non ad celestia festinantibus, Chrysostomus Si non impetraveris, graviter ferre non debes, nec desperare, quia nec istorum facta est fidentia. Item Chrysostomus Non dixit, non sedebitis ne illos confunderet, nec dixit, sedebitis ne alios irritaret. Item velle esse super omnes, vituperabile, sustinere autem alium super se nimis gloriosum. ISIDORUS.in originali. Gn. 49.a. Simeon et Levi fratres etc. Mos est sacre scripture, dum de adherentibus sibi loquitur, ea, que non omnibus, sed quibusdam solent evenire, generaliter predicere, unde duobus fratribus Dominus predixit: Calicem quidem meum bibetis, non tamen Ioannes sanguinem fundendo calicem bibit.
marg.| {z} Sed quibus paratum est a patre meo scil icet victoribus et humilibus. Ps. 67. Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
marg.| {a} Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus Chrysostomus: Si nos petimus, forsitan dum duobus providere volumus, inter fratres scandalum excitamus, nam et sancti sunt, tamen homines.
marg.| {b} Iesus autem vocavit eos ad se et ait Si t urbati sunt Apostoli, quia isti sunt ausi hoc per matrem petere, quanto magis turbarentur, si petitio exaudita, vel suscepta fuisset ? Item neque dixit, sedebitis, ne illos etc.
marg.| {6. 66va} Sed tamquam benignus pater, sic respondit, ut inter fratres concordia non rumperetur et omnes sperarent ; Nam, quod uni, aut duobus specialiter non promittitur, a cunctis speratur.
marg.| {a} Scitis, quia Principes gentium id est qui inter gentes habent principatum.
marg.| {b} Dominantur eorum id est populorum, gentium. Et fit relatio ad intellectum.
marg.| {c} Et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos ? Non ita erit inter vos Chrysostomus Frequenter Dominus patitur discipulos, nec recte dicere, nec recte petere, ut ex illorum culpa occasiones inveniat docendi et exponendi regulam pietatis: Nec est error periculosus presente magistro. Idem O error salutis, qui totius mundi solvit errorem. Si isti non errassent, unde scire poteramus, quod non omne, quod videtur bonum, bonum est desiderare.
marg.| {d} Inter vos Non solum Apostolos demonstrat, sed omnes Ecclesie Prelatos. Eccles. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Chrysostomus Quod in hoc seculo differentia dignitatis facta est inter sanctos, ut unus sit episcopus, alter minister. contumacia carnis coegit et perversitas mundi et operatio inimici. Honores videntur esse honores, sed revera non sunt, immo ministeria, sicut oculus, quod illuminat corpus, non est honor, sed ministerium et actus eius.
marg.| {e} Sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister Quas i nullus erit maior, nisi fuerit humilior.
marg.| Chrysostomus quasi dicat: . Quicumque desidere primatum celestem, sequatur humilitatem terrestrem. Non qui maior fuerit in honore, ille iustior est, sed qui fuerit iustior, ille maior est.
marg.| {f} Et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus non ex conditione, sed ex caritate.
marg.| {g} Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Eccl es. 10.a. Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria. Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Chrysostomus Bonum opus est desiderare bonum, primatum autem honoris concupiscere vanitas est. Primatus fugientem se desiderat, desiderantem, quoque se horret. Qui humilis est corde, omnibus se inferiorem arbitratur. Sed tamen qualiter potuit hoc esse in Christo, qui falsum non potuit arbitrari ?
marg.| {h} Et dare animam suam Ier. 12.b. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum. Apc. 1.b. Dilexit nos et lavit nos.
marg.| {i} Redemptionem pro multis Inte rl. Non omnibus, sed pro predestinatis. Sed contra. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Solutio: Sufficienter, non efficienter.
marg.| {k} Et egredientibus illis ab Ierico Ieri co mundus, qui deficit in sano consilio, in presenti subsidio, in futuro auxilio, in spirituali gaudio, in vero amore, in intimo decore. Premittit ingressum in Ierico et transitum per eam, quando Zacheus ascendens super arborem vidit eum. Lc. 19.a. Ierico urbs est, quam transgresso Iordane subvertit Iosue, Rege illius interfecto. Pro qua extruxit aliam aram de Bethel ex tribu Ephraim, quam Dominus, ac Salvator sua presentia illustrare dignatus est. Sed et hec eo tempore, quo Hierusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta, atque destructa est, pro qua edificatur dicta civitas, que adhuc hodie permanet et utriusque nobis ostenduntur vestigia usque in presentem diem. ad litteram, Dominus de Ierico ascendit in Hierusalem, qui mystice de Hierusalem descenderat in Ierico, alioquin non sequerentur eum turbe multe. Hieronymus: Multi latrones erant in Ierico, qui descendentes {6. 66vb} de Hierusalem in Ierico interficere et vulnerare consueverant ; ideo Dominus venit illuc, ut vulneratos liberaret et multam turbam secum traheret.
marg.| {l} Secuta est eum turba multa Chrysostomus: Amor spiritualis fatigationem non sentit. Vere non habet super terram, quod amet, qui bonum celeste in veritate gustaverit. Qui semel de dulcedine Christi gustaverit, terrenorum bonorum de cetero, non multum sentit saporem. Gregorius. Gustate spiritu desipit omnia caro.
marg.| {m} Turba multa Chrysostomus Testimonium studiosi agricole est messis fecunda, assidui doctoris signum est Ecclesia plena. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est, ubi autem apparent plurime segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
marg.| {n} Et ecce duo ceci sedentes secus viam Coni unguntur hic duo propter mysterium.
marg.| {o} Audierunt, quia Iesus transiret Chrysostomus Rosa, antequam videatur, sentitur, ceci antequam viderent, senserunt Deitatis fragrantiam. Eccles. 24.b. Quasi plantatio rose in Ierico.
marg.| {p} Et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David Ac s i dicerent: Tu qui ex Deus humanatus miserere nostri. Chrysostomus Nihil solutum habebant, nise vocem, ideo qui pedibus non possunt, voce sequantur.
marg.| {q} Turba autem increpabat eos, ut tacerent Chrysostomus Videbant sordidas vestes, non considerabant conscientie claritatem.
marg.| {r} At illi magis clamabant Chrysostomus Talis est natura fidei, quanto magis vetatur, tanto magis accenditur. Virtus fidei in periculis secura est, in securitate periclitatur. Quid enim aliud sic laxat vigorem fidei, sicut longa tranquillitas.
marg.| {s} Dicentes: Domine, miserere nostri filii David Chrysostomus Abusive dicuntur homines Domini, vere autem nemo dicitur, nisi Deus.
marg.| {t} Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: quid vultis, ut faciam vobis Chrysostomus Quasi filius David cecos illuminare non potest, filius autem Dei potest et ideo interrogo, quid vultis. Tunc illi iam non dixerunt: fili David, sed Domine etc. Quamdiu dixerunt: fili David, suspensa est sanitas, mox ut dixerunt tantum, Domine, sanitas infusa est. Ad hoc etiam interrogat, ut cor ad orationem excitet. Vel ideo requirit, ut credamus, non nisi confitentes posse salvari.
marg.| {y} Tetigit oculos eorum carn aliter non verbo, quia David filium eum dixerunt, sanavit ut Deus, quia crediderunt. Item Chrysostomus O Domine, quid interrogas, quod oculis vides ? Infirmitas clamat, ut quid vocem perquiris ? Non quero propter passionem, sed propter fidem. Filius David cecos illuminare non potest etc. Item. Rabanus Oportebat tamdiu clamare eos, donec resistentis sibi turbe strepitum vincerent, id est tam perseveranter intendere, orando et pulsando, quousque consuetudinem carnalium desideriorum, que tamquam turbe obstrepunt cogitationi lucem veritatis eterne videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia impedientem spiritualia, fortissima intentione superarent.
marg.| {u} Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri Ad t e contemplandum, ad nos cognoscendum et ad proximum. Tit. 2.d. Sobrie, iuste et pie vivamus in hoc seculo.
marg.| {x} Misertus autem eorum, tetigit oculos eorum Chrysostomus Misericors est et tetigit, ut filius David et sanavit ut Deus.
marg.| {z} Et confestim viderunt id est cognoverunt Deum, se et proximum.
marg.| {a} Et secuti sunt eum Chrysostomus Non resilierunt post beneficia, quod multi faciunt ingrati. Gregorius.
marg.| {6. 67ra} Videt et sequitur presentem Iesum, qui bonum, quod intelligit, quantocius operatur, hic talis etiam et proficit et ad Dei laudem alios accendit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_20)

Notes :