Capitulum 25
Numérotation du verset
Mt. 25,1
1Tunc
1 Hic incipit cap. 25 Cas574 Rusch Weber
simile erit
regnum celorum decem virginibus
que accipientes lampades suas
exierunt obviam sponso et sponse.
Numérotation du verset
Mt. 25,2
Quinque autem ex eis erant fatue
et quinque prudentes.
Numérotation du verset
Mt. 25,3
Sed quinque fatue acceptis lampadibus
non sumpserunt oleum secum.
Numérotation du verset
Mt. 25,4
Prudentes vero acceperunt oleum
in vasis suis
cum lampadibus.
Numérotation du verset
Mt. 25,5
Moram autem faciente sponso,
dormitaverunt
omnes
et dormierunt.
Numérotation du verset
Mt. 25,6
Media autem nocte
clamor factus est:
Ecce sponsus venit,
exite obviam ei.
Numérotation du verset
Mt. 25,7
Tunc surrexerunt
omnes
virgines ille
et ornaverunt lampades suas.
Numérotation du verset
Mt. 25,8
Fatue autem sapientibus dixerunt:
Date nobis de oleo vestro,
quia lampades nostre extinguuntur.
Numérotation du verset
Mt. 25,9
Responderunt prudentes
dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis
ite potius
ad vendentes
et emite vobis.
Numérotation du verset
Mt. 25,10
Dum autem irent emere venit sponsus et que parate erant
intraverunt cum eo ad nuptias
et clausa est ianua.
Numérotation du verset
Mt. 25,11
Novissime vero2 veniunt et relique virgines
2 vero Li446 Rusch] autem Li446@, om. Weber
dicentes: Domine, Domine, aperi nobis.
Numérotation du verset
Mt. 25,12
At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Numérotation du verset
Mt. 25,13
Vigilate itaque
quia nescitis diem neque horam.
Numérotation du verset
Mt. 25,14
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis3 bona sua.
3 illis Li446
Rusch
Weber] eis praem. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 25,15
Et uni dedit quinque talenta,
alii autem duo,
alii vero unum,
unicuique secundum propriam virtutem.
Et profectus est statim.
Numérotation du verset
Mt. 25,16
Abiit autem
qui quinque talenta acceperat
et operatus est in eis et lucratus est alia quinque.
Numérotation du verset
Mt. 25,17
Similiter4 qui duo acceperat
4 Similiter
Rusch Weber
] + et
Li446@
lucratus est alia duo.
Numérotation du verset
Mt. 25,18
Qui autem unum acceperat,
abiens
fodit in terram
et abscondit pecuniam domini sui.
Numérotation du verset
Mt. 25,19
Post multum vero temporis
venit dominus servorum illorum
et posuit rationem cum eis.
Numérotation du verset
Mt. 25,20
Et accedens
qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum5.
5 sum Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 25,21
Ait illi dominus eius: Euge serve bone et fidelis,
quia supra6 pauca fuisti fidelis,
6 supra
Rusch
] super Li446@ Li446 Weber
supra7 multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
7 supra
Li446@ Rusch
] super
Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,22
Accessit autem et qui duo talenta acceperat
et ait: Domine, duo talenta mihi tradidisti8, ecce alia duo lucratus sum.
8 mihi tradidisti
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,23
Ait illi dominus eius: Euge serve bone et fidelis,
quia supra9 pauca fuisti fidelis supra10 multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
9 supra
Rusch
] super
Li446 Weber
|
10 supra
Li446@ Rusch
] super
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 25,24
Accedens11 autem et qui unum talentum acceperat
11 Accedens Cas574 Rusch Weber] accessit Li446@
et12 ait: Domine, scio quia homo durus es
12 et Cas574 Li446@ Rusch] om. Weber, ac Li446
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Numérotation du verset
Mt. 25,25
et timens abii
et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est.
Numérotation du verset
Mt. 25,26
Respondens autem dominus eius dixit ei: Serve male et piger,
sciebas quia meto ubi non semino
et congrego ubi non sparsi.
Numérotation du verset
Mt. 25,27
Oportuit enim13 te
13 enim
Rusch
] ergo Li446@ Weber
pecuniam meam committere14
14 pecuniam meam committere
Li446@ Rusch
] mittere pecuniam mea
Weber
nummulariis
et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura15.
15 usura ΩJ
Rusch Weber
] usuris
Cor3
(vel)
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 25,28
Tollite itaque ab eo talentum
et date ei qui habet decem talenta.
Numérotation du verset
Mt. 25,29
Omni enim habenti dabitur et abundabit,
ei autem qui non habet
et quod videtur habere auferetur ab eo.
Numérotation du verset
Mt. 25,30
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores.
Ibi16 erit fletus et stridor dentium.
16 Ibi
Rusch
] illic Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,31
Cum autem venerit
Filius hominis
in maiestate sua
et omnes angeli eius17 cum eo tunc sedebit
17 eius Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
super sedem maiestatis sue
Numérotation du verset
Mt. 25,32
et congregabuntur ante eum omnes gentes
et separabit eos ab invicem, sicut pastor
congregat18 oves
18 congregat
Rusch
] segregat
Li446 Li446@ Weber
ab hedis
Numérotation du verset
Mt. 25,33
et statuet oves quidem a dextris suis,
hedos19
19 hedos Li446
Rusch
Weber] edes Li446@
autem a sinistris.
Numérotation du verset
Mt. 25,34
Tunc dicet rex
his qui a20 dextris eius erunt:
20 a Li446
Rusch
Weber] ad Li446@
Venite, benedicti Patris mei,
possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Numérotation du verset
Mt. 25,35
Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis21 me,
21 collegistis
Rusch
] collexistis
Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,36
nudus et cooperuistis22 me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me.
22 cooperuistis
Rusch
] operuistis
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,37
Tunc respondebunt
ei iusti dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus te23, sitientem et dedimus tibi potum?
23 te
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,38
Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus te?
Numérotation du verset
Mt. 25,39
Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
Numérotation du verset
Mt. 25,40
Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis,
mihi fecistis.
Numérotation du verset
Mt. 25,41
Tunc dicet rex24 et his qui a sinistris eius25 erunt:
24 rex
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
|
25 eius Li446
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
Discedite a me,
maledicti,
in ignem eternum
qui paratus26 est diabolo et angelis eius.
26 paratus
Rusch Weber
] preparatus
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 25,42
Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non desistis mihi bibere27,
27 bibere
Rusch
] potum
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,43
hospes eram et non collegistis28 me, nudus et non cooperuistis29 me, infirmus et in carcere et non visitastis me.
28 collegistis
Li446@ Rusch
] collexistis
Weber
|
29 cooperuistis
Li446@ Rusch
] operuistis
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 25,44
Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: Domine, quando
te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?
Numérotation du verset
Mt. 25,45
Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis
uni de minoribus his
nec mihi fecistis.
Numérotation du verset
Mt. 25,46
Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem30 in vitam eternam.
30 autem
Rusch Weber
] vero
Li446@
Capitulum 25
Numérotation du verset
Mt. 25,1
marg.|
Tunc simile erit regnum celorum
etc.
In f
ine precedentis capituli exhortatus est Dominus Prelatos et pastores ad vigilias super greges suos et quemlibet super {
77vb
} seipsum, tria distinguens hominum genera, rectores continentes, coniugatos, quorum omnium aliquos dixit salvandos, aliquos damnandos. Nunc idem ostendit parabola decem virginum, quarum quinque intraverunt cum sponso ad nuptias, que significant omnes bonos, alie quinque excluse remanserunt, que significant omnes malos. Secundo, ostendit idem per parabolam servorum.
marg.|
Tertio, ponitur disceptatio Domini cum utrisque. Et ita hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima ostendit quosdam hominum salvandos et quosdam damnandos per parabolam decem virginum. In secunda ostendit hoc idem per parabolam de servis, qui acceperunt pecuniam Domini sui, ut in ea vigilarent ibi:
Sicut enim homo peregre proficiscens. In
tertia ponitur disceptatio Domini cum utrisque et malorum condemnatio et bonorum electio, ibi:
Cum autem venerit filius
etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{t}
Tunc
id est in die iudicii.
marg.|
{u}
Simile erit regnum celorum
id est Ecclesia.
marg.|
{x}
Decem virginibus, que accipientes lampades suas
id est opera, que secundum continentiam fiunt. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti, ecce virgines et lucerne ardentes, ecce lampades. Chrysostomus Decem virgines sunt omnes homines, quorum vita decem sensibus sustentantur quinque carnalibus et quinque spiritualibus: Nam omnes homines, aut sunt peccatores, aut iusti, peccatores secundum carnales sensus, iusti secundum spirituales ambulant. Et ita non possunt Iudei, vel heretici, virgines appellari, sed soli Christiani. Illi etsi oleum operum habeant, lampadem tamen fidei non habent.
marg.|
Item Chrysostomus: Lampas est fides, quia sicut lampas illuminat domum, ita fides animam. Accenditur autem hec lampas igne verbi Dei: De quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram. Hanc lampadem venientes ad Christum in Baptismo per sacerdotes accipiunt.
marg.|
{y}
Exierunt obviam sponso
id est Christo.
marg.|
{z}
Et sponse
id est Ecclesie, que modo desponsata est Christo et nupta, sed nondum ad amplexum sponsi traducta.
Numérotation du verset
Mt. 25,2
marg.|
{a}
Quinque autem ex eis erant fatue In t
ribus fatue, quia in presenti operantur ad laudem, in adventu sponsi querunt testimonium laudis a prudentibus, sic putantes intrare ad nuptias et post clausam ianuam querunt dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Dicuntur autem quinque, quia vanitati quinque sensus servierunt.
marg.|
{b}
Et quinque prudentes quia
servientes Deo mente et corpore. Et dicuntur quinque, quia abstinent a voluptate, que consistit in quinque sensibus.
Numérotation du verset
Mt. 25,3
marg.|
{c}
Sed quinque fatue acceptis lampadibus
id est ostensione bonorum operum.
marg.|
{d}
Non sumpserunt oleum secum
id est letitiam bonorum operum in corde. De quo oleo. Os. 44. Unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie, sup. 6.c. Unge caput tuum oleo. Eccl. 9.b. Oleum, de capite tuo non deficiat. Vel oleum significat caritatem, que est super omnes virtutes, sicut oleum superenatat. 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Oleum pietatis, puritatis, intentionis, iucunditatis, mentis.
marg.|
{e}
Prudentes vero acceperunt oleum gaud
ii, vel caritatis.
marg.|
{f}
In vasis suis
id est in conscientiis.
marg.|
{g}
Cum lampadibus
id est cum bonis operibus, quasi dicat: ex ebrietate servabant corpora sua caste et gaudenter operabantur.
marg.|
Chrysostomus Virgo est, que nec habet virum, nec habere desiderat. Quia si voluntatem quidem nubendi habet, corpore quidem virgo est, animo autem nupta, quia corpus sordidatur opere, anima voluntate. Vere fatua, que per carnis solam virginitatem putat placere Deo. Sed ne desperare faciamus bonas Virgines, sciendum est, quod aliud est concupiscere, aliud velle concupiscere. Concupiscere passionis est, velle arbitrii. Frequenter enim concupiscimus, quod nolumus. Si ergo non consentit voluntas, concupiscentia sola non damnat, magis autem gloriosiorem facit virginitatis coronam.
marg.|
{
78ra
} Δ {a}
Moram autem faciente sponso
id est Christo differente extremum iudicium. Sed Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta eum.
marg.|
{b}
Dormita verunt omnes
id est infirmitatibus ante mortem languerunt.
marg.|
{c}
Et dormierunt somn
o mortis. Dn. 12.a. Multi de his, qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt, alii in vitam eternam et alii in opprobrium, ut videant semper. Vel.
marg.|
{h}
Dormitaverunt omnes
etc. id est in peccatis involuti sunt. Dicit autem, omnes, pro maiori parte. Unde Chrysostomus: Tardante consummatione seculi, non solum peccatores, sed etiam iusti spirituales ad negligentiam sunt devolvendi, sua virtute relicta et ad carnalia delectamenta transituri, ut impleatur illud Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminute sunt veritates a filiis hominum. Et Lc. 18.b. Cum venerit filius hominis, putas inveniet fidem in terra ?
marg.|
{d}
Media autem nocte
id est subito, nullo sciente. 1Th. 5.a. dies domini sicut fur, ita in nocte veniet. Apc. 16.c. ecce venio sicut fur. vel Media nocte, cunctis quasi securis quiescentibus et ebrietati vacantibus. Unde. 1Th. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Iud. 18.g. Venerunt in lachis sexcenti viri ad populum quiescentem, atque securum et percusserunt eos in ore gladii, urbemque incendio tradiderunt.
marg.|
{e}
Clamor factus est turb
antium Angelorum. 1Th. 4.d. In voce Archangeli et in tuba Dei etc.
marg.|
{f}
Ecce sponsus venit
] ad sociandum sibi perpetuo sponsam. Et qualis erit clamor ille ? Talis.
marg.|
{g}
Exite obviam ei occu
rrite ei in aere. 1Th. 4.d. Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. Exite non de domibus, sed de sepulchris. Modo necesse est exire de mundo, de carne, de peccato. Ier. 50.b. Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini.
marg.|
{h}
Tunc surrexerunt
id est surgent.
marg.|
{i}
Omnes virgines ille
id est boni et mali. 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus.
marg.|
{k}
Et ornaverunt
etc. id est ornabunt, id est diligenter cogitabunt et numerabunt opera sua pro quibus numerationem exspectant.
marg.|
{l}
Fatue autem sapientibus
etc. Chrysostomus: quasi dicat: sanctis vestra iustitia sufficiens est vos glorificare et nos excusare.
marg.|
{l}
Fatue autem
etc.
Intr
oducuntur, ac si faceret.
marg.|
{m}
Dixerunt in c
orde suo.
marg.|
{n}
Date nobis
etc. id est feratis nobis testimonium, de operibus, que vidistis, id est merita vestra suffragentur nobis. Quare ?
marg.|
{o}
Quia lampades nostre
id est opera nostra extinguuntur Hieronymus: Que lampades suas conqueruntur extingui, ostendunt eas ex parte lucere, tamen non habent lumen indeficiens, nec opera perpetua. Si quis ergo habet animam virginalem et amator est pudicitie, non debet mediocribus esse contentus, que cito exolescunt et orto caumate arefiunt, sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen sempiternum habeat.
marg.|
{p}
Responderunt prudentes dicentes. Ne forte non sufficiat nobis et vobis
Hieronymus: Hoc non de avaritia, sed de timore respondent. Unusquisque enim pro operibus suis mercedem accipiet, neque possunt in die iudicii aliorum virtutes aliorum vitia sublevare. Et quomodo tempore Babylonice captivitatis Ieremias peccatores adiuvare non potuit et dicitur ad eum, ne oraveris pro populo isto, sic formidolosa erit dies illa, cum unusquisque pro semetipso sollicitus erit.
marg.|
{q}
Ite potius ad vendentes et emite vobis
Chrysostomus: Venditores olei sunt Sacerdotes, qui vendunt doctrinam pro fide populorum, indulgentiam pro penitentia confessionis. Alius dicit venditores, pauperes, quia per eos oleum, id est misericordie merces acquiritur.
marg.|
{s}
Venit sponsus
etc. Unde Chrysostomus Cum non sit docendi licentia, nec tempus faciende iustitie, vel augende penitentie, festinatio vacua erit. Hoc quotidie videmus. Sacerdotes clamant, finis adest, mors venit et nemo audit, Cum autem egrotant ad mortem, vocant Sacerdotes, penitentiam volunt agere, quando iam locus non est et vadunt vacui, quia non propter odium peccati, sed propter mortis timorem volunt penitentiam agere.
marg.|
{s}
Venit sponsus
Gregorius
:
O si sapere possent in palato cordis, quid admirationis habet, quod dicitur, venit sponsus, quid dulcedinis, intraverunt cum eo, quid amaritudinis et clausa est ianua.
marg.|
{t}
Et que parate erant
id est que habebant testimonium bone conscientie.
marg.|
{u}
Intraverunt cum eo ad nuptias De h
is nuptiis et apparatu dicitur. Apc. 19.b. Venerunt nuptie agni et uxor eius preparavit se et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido.
marg.|
{x}
Et clausa est ianua mise
ricordie, scilicet nullis precibus aperienda, adeo ut eius misericordia ineffabilis tunc videatur inexorabilis.
marg.|
Augustinus Non enim post iudicium patet precum, aut meritorum locus. Apc. 3.b. Qui habet clavem David claudit et nemo aperit.
marg.|
{y}
Novissime vero veniunt et relique virgines
Nec Hieronymus nec Rabanus ponit vero vel autem Novissime veniunt, qui tardant penitentiam agere et prius nolunt, Contra illud. Ecclesiastici 5.b.a « Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem ».
a Sir. 5, 8.
marg.|
Chrysostomus : Nihil prodest, ex necessitate repetita confessio eius, qui ex voluntate, nec confessus est semel: Non voluntaria confessio etiam modica sufficit, ex necessitate autem, nec magna.
marg.|
{z}
Dicentes: Domine, Domine
etc. Tertium, Domine, deest, de quo Apostolus. Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. 1Cor. 12.a.
marg.|
{a}
At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos
id est non agnosco. Chrysostomus: Hoc verbum gehenna difficilius est. Ubi sunt, qui dicunt, circa finem dabo, que habeo.
marg.|
{b}
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam
id est de adventu iudicis et obitu vestro incerti estis. Vigilate Propter hoc verbum totam parabolam dixit.
marg.|
{c}
Sicut enim homo
etc. Alia parabola de eodem. Continua: Quasi vere nescitis horam, neque diem, sicut peregre proficiscens et servis suis talenta distribuens, incertum est, de sui reditus tempore: Et hoc est.
marg.|
{c}
Sicut enim homo
id est Christus.
marg.|
{d}
Peregre proficiscens ad p
atriam celestem. Unde Prv. 7.c. Non est vir in domo sua, abiit via longissima sacculum pecunie secum tulit etc.
marg.|
{e}
Vocavit
inspirando, predicando, promovendo.
marg.|
{f}
Servos suos ]
Doctores, Predicatores, Prelatos ut servirent sibi et suis.
marg.|
{g}
Et tradidit illis bona sua Bona
fortune, bona nature, bona gratie ad dispensandum, tandem traditurus bona glorie ad fruendum.
marg.|
{h}
Et uni dedit quinque talenta]
Quinque talenta data Prelatis, sunt officium instructionis, coertionis, institutionis, interpellationis, sacramentationis. Dedit etiam quinque talenta, naturam in operationem, gratiam in cooperationem, Scripturas in eruditionem, figuras in educationem, exempla Sanctorum in imitationem. Item quinque talenta sunt paupertas, infirmitas, contumelia, iniuria, mors.
marg.|
{i}
Alii autem duo Duo
data sunt minoribus, officium interpellationis et sacramentationis.
marg.|
{k}
Alii vero unum Unum
datum omnibus, cura sui ipsius.
marg.|
{l}
Unicuique secundum propriam
etc.
Eph.
4.b. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi secundum propriam virtutem.
marg.|
Chrysostomus Ne supra virtutem opus iniungens, ipse causa ruine existeret. Et profectus est statim.
marg.|
{m}
Abiit autem, qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus
etc. Primi talenti, id est paupertatis sunt quinque lucra, scilicet munditia,
{6.
78va} Δ securitas, pax, humilitas, expeditio. Secundi talenti, id est infirmitatis, sunt quatuor lucra: Sui cognitio, fratris compassio, carnis humiliatio, spiritus exaltatio. Tertii talenti, id est contumelie sunt tria lucra, scilicet superbie repressorium, patientie aspersorium, culpe extersorium. Quarti talenti, id est iniurie duo sunt lucra, scilicet curarum alienatio, cordis coadunatio. Quinti talenti, scilicet mortis, unum est lucrum, scilicet timor Dei.
marg.|
{a}
Similiter, qui duo acceperat, lucratus est alia duo
] {b}
Qui autem unum acceperat
etc. Nota quod fodit piger predicator, sicut hic dicitur.
marg.|
Item felicitas. Ps. 93. Donec fodiatur peccatori fovea. Glossa dicit. Felicitas fovea est.
marg.|
Item luxuriosus. Prv. 23.c. Fovea profunda est meretrix Item fur. Iob. 24.c. Perfodiunt in tenebris domos. Item avarus. Ps. Incensa igni et suffossa. Is. 34.d. Ibi habuit foveam ericius.
marg.|
Item mortis. Lc. 12.e. si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
marg.|
Item diabolus. Is. 37.e. Ego fodi et bibi aquam, dicit diabolus.
marg.|
Item Iudei. Ps. 21. Foderunt manus meas.
marg.|
Item, qui addiscunt prudentiam seculi. Ex. 7.d. Foderunt Egyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent.
marg.|
Item adulator. Tb. 8.b. Accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo, ut foderent sepulchrum. Tobias interpretatur bonus, servi Raguelis adulatores. Item stultus. Prv. 26.d. Vir insipiens fodit malum.
marg.|
Item in bono Deus fodit. Is. 5.b. Non putabitur et non fodietur.
marg.|
Item predicator ferro increpationis. Lc. 13.b. Dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Eccles. 48.c. Fodit ferro rupem, dicitur de Ezechia, id est durum cor.
marg.|
Item scholaris scrutinio. Gn. 26.d. Foderunt in torrente et repererunt aquam vivam. Torrens sacra Scriptura. Sed Lc. 17.a. Fodere non valeo, dicit malus servus.
marg.|
Item confessor inquisitione. Gn. 35.a. dederunt ei omnes deos alienos et inaures, que habebant in auribus eorum, at ille fodit eos sub terebintho, quia peccator dicit Sacerdoti peccata sua et ipse in nomine Christi fodit sub terebintho Crucis. Item Sacerdos ferro compunctionis. 3Rg. 18.f. fossa aqueductus repleta est.
marg.|
Item claustralis sepulchrum. Iob. 11.d. Defossus securus dormies. Et eiusd. 3.d. Quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerunt sepulchrum.
marg.|
Item expositor. Nm. 21.d. puteus, quem foderunt principes.
marg.|
{b}
Et abscondit pecuniam domini sui Cont
ra illud. Eccl. 20.d. et 41.c. Sapientia absconsa et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? Item Ex. 16.e. manna servatum computruit.
marg.|
{c}
Post multum vero temporis quod
est ab Ascensione Domini usque ad iudicium.
marg.|
{d}
Venit Dominus servorum illorum ad i
udicium.
marg.|
{e}
Et posuit rationem cum eis Lc.
16.a. redde rationem villicationis tue.
marg.|
{f}
Et accedens, qui quinque talenta acceperat
etc. Chrysostomus Confitentur gratifice et totum ei reportant, quoniam ab ipso sumpserunt, quasi dicat: nec modicam iustitiam facere potuissemus, nisi fuisset gratia tua nobiscum. 1Cor. 15.b. plus omnibus laboravi. Non autem ego, sed gratia Dei mecum.
marg.|
{g}
Ait illi Dominus eius: Euge, serve bone et fidelis Hoc
est contra illos, qui etiam post benefacta provocant servientes suos. Contra quos sup. 24.d. Quis putas etc. Is. 70.d. Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ; Euge. Chrysostomus id est bonum sit ibi.
marg.|
Ecce quod Dominus vocat et dicit parva, que dat homini, licet sint magna. Supra multa te constituam. Is. 64.b. Quod oculus non vidit etc.
marg.|
{k}
Intra in gaudium Domini tui
]
ut e
x omni parte sit gaudium. Sursum visio Dei deorsum visio inferni, intus gloria conscientie, exterius decor omnis creature. Chrysostomus: Non dixit, intra ad gaudium, sed in gaudium, ut possessor sit gaudii, non spectator, iam non minister in gaudio, sed particeps gaudiorum. Ioa. 12.d. Volo, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.
marg.|
{l}
Accessit autem et qui duo talenta acceperat
etc.
Euge, serve bone et fidelis Est
euge exultatorium. Ez. 25.a. Pro eo, quod dixisti, euge, euge, super sanctuarium meum etc. Irrisorium. Ps. 34. Dilataverunt super me os suum, dixerunt, euge, euge. Adulatorium. Ps. 39. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi, euge, euge. Nec dicant, devoravimus eum.
marg.|
{m}
Quia super pauca fuisti fidelis 2Cor
. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve etc. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones etc.
marg.|
{n}
Supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui Simi
liter gaudium habent, qui de quinque et duobus lucrum fecerunt, quia retributor non considerat lucri magnitudinem, sed studii voluntatem.
marg.|
{o}
Accedens autem et qui unum talentum
etc.
quia
ardua est via, que ducit ad vitam, sup. 7.b.
marg.|
{p}
Metis, ubi non seminasti prec
edens falce iudicii eos, quibus legem non commisisti.
marg.|
{q}
Et congregas, ubi non sparsisti
id est congregans in regno tuo gentiles, quibus non sparsisti margaritas Scripturarum, sicut Iudeis per te, scilicet.
marg.|
{r}
Et timens duri
tiam tuam.
marg.|
{s}
Abii per
liberum arbitrium.
marg.|
{t}
Abscondi talentum
etc. Chrysostomus Et si talentum non perdidit, tamen reus est damni, sicut qui causa seminandi semen accipiens tempore seminationis non seminaverit, Domino suo damnum facit et si semen non perdiderit, quantum poterat lucrum facere, si opportuno tempore seminasset.
marg.|
{u}
Respondens autem Dominus
etc. Chrysostomus Vere malus, qui largitatem vocat violentiam.
marg.|
{x}
Et piger
]
Prv.
6.b. Usquequo piger dormies. Quando consurges de somno tuo ?
marg.|
{y}
Sciebas quia meto, ubi non semino mult
o fortius, ubi semino.
marg.|
{z}
Et congrego ubi
non sparsi. <Glossa> interlinearis. Quia ab his exigo, quibus non commisi ad erogandum.
marg.|
{a}
Oportuit ergo te pecuniam meam
id est sermonem meum.
marg.|
{b}
Committere nummulariis
id est auditoribus, qui, quod audiunt, operantur.
marg.|
{c}
Et veniens ego recepissem utique, quod meum est cum usura
id est rei et illos quos acquisisses. Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei. Eccl. 29.a. Qui facit misericordiam, fenerator proximo suo. Ier. 15.c. Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam.
marg.|
{d}
Tollite itaque
etc.
Posi
ta duplici culpa servi inutilis, scilicet tempore in exequendo et superbia in excusando, subdit de eius duplici pena. Una in presenti, quia talentum intelligentie ei aufertur, id est pro eius abusu infatuatur, vel id est ex intelligentia scientie, nullam percipit conscientie iucunditatem, non habens sapientiam a sapore. Alia in futuro, quando patietur tenebras exteriores. Dicit ergo: Tollite itaque talentum ab eo, id est intellectum.
marg.|
{e}
Et date ei, qui habet decem talenta Prv.
20.c. Tollite pignus ab eo, qui spopondit pro extraneo.
marg.|
{f}
Omni enim habenti dabitur soli
citudinem ministrandi verbum Dei. Vel
marg.|
{g}
habenti cari
tatem.
marg.|
{h}
Dabitur grat
ia, vel augmentum caritatis.
marg.|
{i}
Et abundabit
id est post augmentum, perfectionem caritatis habebit. Eo etiam, quod dicitur: habenti dabitur et abundabit notantur tria, scilicet habitus caritatis,
{6.
79ra} Δ et eius augmentum et perfectio. Caritas enim sine merito habetur, habita augeri meretur, aucta perficietur.
marg.|
{a}
Ei autem, qui non habet soli
citudinem ministrandi verbum Dei. Vel. Qui non habet caritatem
marg.|
{b}
Et quod videtur habere, auferetur ab eo
Hieronymus: Eleganter etiam, quod videtur, inquit, habere auferetur ab eo. Quisquis enim sine fide Christi est, ei debet imputari, quod male eo usus est.
marg.|
{c}
Et inutilem
etc.
Idem
supra 8.b. 13.f. et g.22.b.24.d.
marg.|
{d}
Cum autem venerit Dict
o quid ante iudicium, dicit quid in iudicio. Dicit ergo. Cum autem venerit filius hominis Nota quod venit filius Dei in mundum per carnis assumptionem ad salvandum. Unde Io. 12.g. Non veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. Item in mentem per gratie infusionem ad iustificandum. Iob. 9.b. Si venerit ad me non videbo eum. Item ad iudicium ad disceptandum. Io. 16.b. Cum venerit ille, arguet mundum.
marg.|
{e}
In maiestate sua
id est in Divinitate sua, qua iudicabit, qui prius venit in humilitate.
marg.|
{f}
Et omnes Angeli eius cum eo Is.
3.c. Dominus ad iudicium veniet, cum senioribus populi sui et Principibus eius.
marg.|
{g}
Tunc sedebit super sedem
etc. id est super Ecclesiam, in qua tunc apparebit omnipotentia eius. Is. 66.a. Celum sedes mea est et terra scabellum pedum meorum.
marg.|
{h}
Et congregabuntur per
angelos, scilicet.
marg.|
{i}
Ante eum omnes gentes
Unde Ioel. 3.a. Congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo ibi cum eis super populo meo et hereditate mea Israel. Rm. 14.b. Omnes stabimus ante tribunal Christi 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus. 2Cor. 5.b. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque etc.
marg.|
{k}
Et separabit eos
etc. Merita omnium discernendo, loca varia assignando. Nam hos a dextris, illos a sinistris ponet, diversis appellationibus nominando. Nam istos oves, illos hedos vocabit. Illos damnando in inferno, istos glorificando in Paradiso. Osea 13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Prv. 16.b. Iudicium determinat causas.
marg.|
{l}
Sicut Pastor segregat
etc. id est bonos a malis. Ipse enim est Pastor. Io. 10.b.
marg.|
{m}
Et statuet oves quidem
id est fetosas, id est operibus fecundos et simplices sine malo, supra 10.b. Ecce ego mitto vos, sicut oves inter lupos.
marg.|
{n}
A dextris suis
. Chrysostomus A dextris sunt, qui querunt eterna, a sinistris, qui querunt presentia. Nam per dexteram significantur eterna, per sinistram temporalia. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me.
marg.|
{o}
Hedos autem a sinistris sic
notat, quod gloriam temporalium habuerunt.
marg.|
{p}
Tunc dicet Rex Regu
m Apc. 19.c. Rex Regum et Dominus dominantium.
marg.|
{q}
His, qui a dextris eius erunt. Venite, benedicti patris mei Prv.
22.b. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur, de quibus enim suis dedit pauperi.
marg.|
{r}
Possidere Hec
possessio sequitur benedictionem. Sed Gn. 2.b. Cain possessionem sequitur maledictio. Maledictus eris super terram.
marg.|
{s}
Paratum vobis regnum
{6.
79rb} Ergo omnes boni erunt Reges ? Verum est, Apc. 1.b. Princeps Regum terre, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nos Reges et sacerdotes. 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, regale sacerdotium.
marg.|
{t}
A constitutione mundi Eph.
1.a. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.
marg.|
{u}
Esurivi enim Esur
ivi in me salutem hominum, Io. 19.f. Sitio.
marg.|
{x}
Et dedistis mihi manducare vos
ipsos, credendo, operando. Act. 10.c. Munda et manduca. Item.
marg.|
{u}
Esurivi In m
eis iustitiam sup. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
marg.|
{x}
Et dedistis mihi manducare eos
adiuvando, invitando, congratulando. Item
marg.|
{u}
Exurivi in m
eis panem doctrine. Amos octavo d. Mittam famem in terram, non famem panis, nec sitim aque, sed audiendi verbum Dei.
marg.|
{x}
Et dedistis mihi manducare eos
erudiendo. Prv. 25.c. Si esurit inimicus tuus, ciba illum. Item.
marg.|
{u}
Esurivi in m
eis panem materialem.
marg.|
{x}
Et dedistis mihi manducare paup
eres reficiendo.
marg.|
{y}
Sitivi In m
eis potum sapientie.
marg.|
{z}
Et dedistis mihi bibere Eccl
. 15.a. Aqua sapientie salutaris potavit illum.
marg.|
{a}
Hospes eram et collegistis me Eccl
. 29.d. Transi hospes et orna mensam et que in manu tua habes, ciba ceteros.
marg.|
{b}
Nudus et cooperuistis me. Infirmus et visitastis me Eccl
. 7.d. Non te pigeat visitare infirmum. Iac. 1.d. Religio munda et immaculata apud Deum et patrem, hec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.
marg.|
{c}
In carcere eram mise
rie, culpe.
marg.|
{d}
Et venistis ment
e et corpore.
marg.|
{e}
Ad me cons
olandum, liberandum. Sex autem opera misericordie hic tanguntur, scilicet visitare infirmos, potare sitibundos, cibare famelicos, redimere captivos, vestire nudos, recipere peregrinos. Septima est Tb. 2.a. Sepelire mortuos. Unde:
marg.|
Versus : Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
marg.|
{f}
Et tunc respondebunt ei
etc. Usque ibi, de his fratribus meis minimis. Hoc dicit, quia non omnes minimi sunt fratres eius. Eccl. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat, supra 12.d. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse meus frater et soror et mater est.
marg.|
{g}
Mihi fecistis Is.
28.c. Hec requies mea, reficere lassum et hoc est refrigerium meum.
marg.|
{h}
Tunc dicet Rex
etc. Rabanus Si sterilitas in ignem mittitur, rapacitas quid meretur ? Et si iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecit misericordiam, quale iudicium erit ei, qui fecit rapinam ? Aut quid recipiet, qui aliena tulit, si semper ardebit, qui sua non dedit ? In ignem eternum.
marg.|
Hieronymus: Prudens lector intende, quod supplicia eterna sunt ; et quod vita eterna non habet ruinam.
marg.|
{i}
Qui paratus est diabolo et angelis eius Is.
30.g. Ab heri preparata est Tophet a Rege preparata.
marg.|
{k}
Uni de minoribus his
Chrysostomus Quid dicis ? Fratres tui sunt et eos minimos vocas ? Propter hoc enim fratres sunt, quia humiles, quia abiecti.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_25)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_25)
Notes :