Capitulum 8
Numérotation du verset
Mt. 8,1
Cum autem descendisset
Iesus1 de monte secute sunt eum turbe multe.
1 Iesus ΩS
Rusch
]
om.
ΩJ
Li446@
ΩP
Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,2
Et ecce leprosus veniens
adorabat eum
dicens: Domine, si vis potes
me mundare.
Numérotation du verset
Mt. 8,3
Et extendens
Iesus2 manum
2 Iesus ΩJ ΩP Rusch] om. Li446@ Weber
tetigit eum
dicens: Volo
mundare.
Et confestim mundata est lepra eius.
Numérotation du verset
Mt. 8,4
Et ait illi Iesus: Vide
nemini dixeris,
sed vade,
ostende te
sacerdotibus3
3 sacerdotibus ΩS
Li446
ΩP
Rusch
] sacerdoti ΩJ
Li446@ Weber
et offer munus quod precepit Moyses
in testimonium illis4.
4 et offer ... illis ΩJ
Li446
ΩP
Rusch Weber
]
om. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,5
Cum autem introisset Capharnaum
accessit ad eum
centurio
rogans eum
Numérotation du verset
Mt. 8,6
et dicens:
Domine, puer meus
iacet in domo paralyticus5
5 in domo – paralyticus ΩS ΩJ
Li446@
ΩP
Weber
]
inv. Rusch
et male torquetur.
Numérotation du verset
Mt. 8,7
Et ait illi Iesus: Ego veniam
et curabo eum.
Numérotation du verset
Mt. 8,8
Et respondens centurio ait6: Domine, non sum dignus
6 ait ΩP
Rusch Weber
] + illi ΩJ
Li446 Li446@
ut intres sub tectum meum,
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.
Numérotation du verset
Mt. 8,9
Nam et ego homo sum
sub potestate constitutus7,
7 constitutus ΩS ΩJ
Li446 Li446@ Clementina Weber
(P G) ]
om.
Cor3 (anti. ) ΩJ² (rubr. sublin.) ΩP
Weber
habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio8: Veni et venit,
8 alio ΩJ ΩP
Li446
plerique codd.
Rusch Weber
] alii
Li446@ Clementina
et servo meo: Fac hoc et facit.
Numérotation du verset
Mt. 8,10
Audiens autem Iesus
miratus est
et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Numérotation du verset
Mt. 8,11
Dico autem vobis
quod9 multi ab oriente et occidente
9 quod ΩP
Rusch Li446 Li446@
] quia ΩJ
venient
et recumbent cum Abraham et 10 Isaac et Iacob in regno celorum.
10 et ΩJ
Rusch
Weber]
om.
ΩP Li446 Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,12
Filii autem regni
eicientur
in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Mt. 8,13
Et dixit Iesus centurioni:
Vade et11 sicut credidisti fiat tibi.
11 et ΩJ ΩP Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Et sanatus est puer ex12 illa hora.
12 ex ΩJ
Li446@ Rusch
] in
Cor3
(vel) ΩS ΩP
Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,14
Et cum venisset Iesus
in domum Petri
vidit socrum eius iacentem et febricitantem13.
13 febricitantem ΩP
plerique codd.
] febricitatem
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,15
Et tetigit manum eius
et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis.
Numérotation du verset
Mt. 8,16
Vespere autem facto,
obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes
curavit,
Numérotation du verset
Mt. 8,17
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiama prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit
0 Cf. Is. 53, 4.
et egrotationes nostras14 portavit.
14 nostras] + ipse ΩJ* (
rubr. cancel. et exp.
)
Numérotation du verset
Mt. 8,18
Videns autem Iesus
turbas multas circum15 se iussit discipulos16 ire trans fretum.
15 circum ΩJ
Li446 Li446@Rusch Weber
] circa ΩP
|
16 discipulos ΩS ΩJ*
Rusch
]
om. Cor3
(anti.) ΩJ² (
rubr. sublin.
) ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 8,19
Et accedens17
17 accedens] ascedens
Li446@
unus scriba
ait18 illi:
18 ait ΩJ
Li446 Li446@ Rusch Weber
] dixit ΩP
Magister,
sequar te quocumque19 ieris.
19 quocumque] quecumque
cacogr. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,20
Et dicit20 ei Iesus: Vulpes foveas habent
20 dicit
Rusch Weber
] dixit ΩJ ΩP
Li446@
et volucres celi nidos21.
21 nidos ΩJ ΩP ΩS
Li446 Li446@ Rusch
] tabernacula
Weber
Filius autem hominis non habet ubi
caput suum22 reclinet.
22 suum ΩP ΩS
Rusch
]
om.
ΩJ
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,21
Alius autem
de discipulis23eius
23 de discipulis ΩJΩP
Rusch Weber
] discipl’s
Li446@
ait illi: Domine,
permitte me primum ire et sepelire patrem meum.
Numérotation du verset
Mt. 8,22
Iesus autem ait illi: Sequere me et dimitte
mortuos
sepelire mortuos suos.
Numérotation du verset
Mt. 8,23
Et ascendente
eo24 in naviculam25 secuti sunt eum discipuli eius.
24 eo ΩJ
Li446 Li446@ Rusch Weber
] Ihesu ΩP
|
25 naviculam ΩJ ΩS ΩP
Li446@ Rusch
] navi
Li446,
navicula
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 8,24
Et ecce motus magnus
factus est
in mari
ita ut navicula operiretur
fluctibus. Ipse vero
dormiebat.
Numérotation du verset
Mt. 8,25
Et accesserunt ad eum discipuli eius26
26 ad eum discipuli eius ΩS ΩJ² (marg. rubr. sublin #)
Rusch Clementina
]
om.
ΩJ ΩP
Li446@ Weber
, ad eum
Li446
et suscitaverunt eum
dicentes: Domine salva nos, perimus.
Numérotation du verset
Mt. 8,26
Et dicit27 eis Iesus28: Quid timidi estis, modice fidei?
27 dicit ΩJ ΩP
Li446 Rusch Weber
] dixit
Li446@
|
28 Iesus ΩJ*
Li446 Rusch
]
om.
ΩJ² (rubr. sublin.) ΩP
Li446@ Weber
|
Tunc surgens imperavit ventis et mari
et facta est tranquillitas magna.
Numérotation du verset
Mt. 8,27
Porro homines mirati sunt
dicentes: Qualis est hic
quia venti et mare obediunt ei?
Numérotation du verset
Mt. 8,28
Et29 cum venisset Iesus30 trans fretum in regionem31 Gerasenorum
29 Et Cas238
Cas239 Li446 Rusch Weber
] + tunc ΩJ ΩP ΩS
Li446@
|
30 Iesus ΩS
Rusch
]
om.
Cas238
Cas239
ΩJ Li446 Li446@Weber
|
31 regionem Cas238
Cas239
ΩJ ΩP
Li446 Rusch Weber
] regione
Li446@
|
occurrerunt ei duo habentes demonia
exeuntes de monumentis32 sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
32 exeuntes - de monumentis ΩP
Rusch
]
inv.
ΩJ
Li446@
ΩS
Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,29
Et ecce clamaverunt
dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei?
Venisti33 huc ante tempus
33 Venisti ΩJ ΩP
Li446 Rusch Weber
] Venistis
Li446@
torquere nos?
Numérotation du verset
Mt. 8,30
Erat autem non longe ab illis34 grex porcorum multorum
34 illis ΩJ ΩP
Rusch Weber
] eis
Li446@
pascens.
Numérotation du verset
Mt. 8,31
Demones autem rogabant eum dicentes: Si eicis nos hinc35
35 hinc ΩS Li446
Rusch
Weber]
om.
Som274 ΩJ ΩP Li446@
mitte nos in gregem porcorum.
Numérotation du verset
Mt. 8,32
Et ait illis: Ite.
At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu36 abiit totus grex per37 preceps
36 magno impetu Cor3 (Glosa anti #) ΩJ
Li446 Li446@ Rusch
]
inv.
ΩP, impetu ΩJ² (rubr. subl.)
Weber
,
|
37 per ΩJ ΩP
Rusch
Weber]
om.
Li446 Li446@
|
in mare et mortui sunt in aquis.
Numérotation du verset
Mt. 8,33
Pastores autem
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt hec38 omnia et de his qui demonia habuerant.
38 hec ΩJ* ΩS
Rusch
]
om.
ΩJ² (
exp.
) ΩP
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,34
Et ecce tota civitas exiit obviam
Iesu et, viso eo, rogabant eum39
39 eum Li446
Rusch
]
om.
ΩJ ΩP Li446@ Weber
ut transiret a finibus eorum.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Mt. 8,1
marg.|
{6.
31ra}
Cum autem descendisset Iesus
etc.
Pret
erit Mattheus potestatem curandi et predicandi datam discipulis post sermonem habitum in monte. Postponit etiam vocationem suam: Precessit enim vocatio eius miracula, que hic narrat: Nam electus fuit cum aliis undecim in monte, ut esset unus de duodecim. Hoc autem fecit Mattheus, quia continuo disposuit miracula Christi narrare post sermonem Domini. Vel etiam Evangeliste sicut Prophete: nullum servant ordinem in scribendo, sed gesta et dicta Christi in laudem eius, secundum quod Spiritus Sanctus mentibus eorum inspirabat, scribebant. Quod notavit Salomon: Ct. 2.b. Ubi dixit: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima agit de curatione leprosi et servi Centurionis et socrus Petri et multorum demoniacorum. In secunda agit de Scriba, qui dixit Domino: Sequar te et non est secutus. Et de alio, qui dixit. Permitte me sepelire patrem meum et postea sequar te et statim iussus est sequi, ibi Videns autem Iesus turbas In tertia agit de motu maris et timore discipulorum et eius dormitione in navicula et salvatione eorum, ibi Et ecce motus magnus factus est in mari In quarta agit de curatione duorum demoniacorum et de legione intrante in porcos et precipitante in mari, ibi Et cum venisset etc. Recte ergo post sermonem miracula narrat Mattheus, quia per miracula sermo apud auditores confirmatur, sicut dicitur Mc. ult. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde Chrysostomus A miraculis transiit ad sermonem, iterum a sermone transit ad miracula, ut quasi potestatem habens docuit, quasi potestatem habens curet. Curat autem tres. Primo leprosum: secundo, servum paralyticum: tertio, socrum Petri febricitantem, non sine magno mysterio. Primo, enim sanabat Iudeum leprosum, secundo servum gentilem. Tertio socrum Petri. Quia primi credentes fuerunt de Iudeis post gentiles, in fine reliquie Israel salue fient. Hoc notatur in fine Misse, quia officium incipit in dextro et transit ad sinistrum et redit ad dextrum. Vel quia lepra heresis contra fidem, acedia paralysis contra spem, calor materialis socrus febricitantis per libidinosum amorem contra caritatem: Et ideo sanat secundum ordinem virtutum. Primus sanatur tactu et verbo, secundus solo verbo, tertius tactu, quia gentes quasi per medium facile crediderunt. Unde Ps. 17: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Unde in Epiphania. Venite, psallendo dicitur, non cantando, sicut in aliis festis, quando fit vocatio Iudeorum.
marg.|
{a}
Cum autem
etc. id est de loco campestri, qui erat in latere montis.
marg.|
{b}
Secute sunt eum turbe multe Alii
propter caritatem, ut Apostoli, alii sequebantur propter doctrinam, alii propter admirationem, ut curiosi, Io. 7.g. Numquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Chrysostomus Turbe non principes: per totum enim Evangelium vides eos esse afflictos. Turba eum cum silentio audivit: Pharisei, ut calumniarentur.
marg.|
{c}
Et ecce leprosus veniens corp
ore et fide.
marg.|
{d}
Adorabat eum dicens.
Nota, eum esse Deum. Hic leprosus ad altiora montis non potuit ascendere, nec cum lepra tam alta poterat audire. Chrysostomus Sed ne forte diceret populis apud se. Verba terribilia opera nulla, dicere granditer non est multum, facere vero multum est: ideo excitavit leprosum, ut mundationis illius miraculo precedentibus auctoritatem prestet, ut in verbis mirabilis mirabilior esset in opere. Sed quare igitur non ascendit in montem ? Ps. 23. Quis ascendet in montem Domini etc. Innocens manibus et mundo corde, non leprosus in anima.
marg.|
Notat se esse obedientem.
marg.|
{b}
Si vis, potes me mundare
quasi dicat: de potestate non dubito, sed de tua voluntate: non quia tu immisericors, sed quia ego indignus: et ideo peto misericordiam tuam, ut tu velis preter merita mea. Chrysostomus De voluntate Christi parata ad omne bonum non dubitat, sed de iudicio voluntatis. Non enim expedit omnibus corporalis integritas et ita Christus cum sit bonus, nociva non vult prestare, etiamsi rogetur. Potes quasi dicat: credo te esse Deum et sic omnipotentem. Iob. 23.c. Anima eius quodcumque voluit hoc fecit. Ambr. Verecundia confessionem non repressit, ostendit vulnus, remedium postulavit et ipsa religionis fidei plena est confessio.
marg.|
{c}
Et extendens
etc.
Nota quod
pretendit misericordie affectum. Primo, corporali manus extensione, secundo voce, tertio opere, id est qua curavit eum iussione. Dicit ergo. Et extendens Iesus manum Prv. 31.c. Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem.
marg.|
{d}
Tetigit eum Teti
git propter duo. Ad ostendendum, quod non erat sub lege. Lv. 13.f. prohibentur leprosi et eiici extra castra iubentur et immundus est, qui tangit leprosum. Et ut ostenderet nobis, quod nullum debemus abhorrere leprosum, vel infirmum. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Exemplum de Sacerdote leprosorum, qui fecerat murum inter se et leprosos et in muro fecerat foramen per quod audiebat confessiones eorum et porrigebat corpus Domini. Et accidit, ut narrat Cantor Parisiensis, quod parte quam vertebat ad illos, remanente sana, alia fieret leprosa. Et quidam servus abhorrebat leprosos, ut nec tantum eis eleemosynam vellet portare et factus est leprosus. Chrysostomus 4Rg. 5.c. Eliseus noluit videre Naaman, legem observans, tetigit autem Christus, quia legi non subiacet. Et quia omnia munda mundis, nec manus fit immunda, sed corpus a manu sancta fit mundum.
marg.|
{e}
Dicens, volo
Contra Photinum qui dicebat, quod voluntas Christi erat inefficax, sequendo illud Philosophi: Propter nostrum dicere, aut velle nihil in re mutatur.
marg.|
{f}
Mundare
id est mundus esto: Contra Arrium, qui dicebat Christum tantum Deum adoptivum et nihil posse imperando, sed orando. Contra Manicheum dicit tetigit qui ponebat Christum tantum habere corpus phantasticum.
marg.|
{g}
Et confestim
etc. id est leprosus a lepra. Simile Is. 1.e. Si fuerint peccata vestra, ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Gn. 18.b. Numquid Deo quicquam est difficile ? Sap. 16.b. Omnipotens sermo tuus, Domine, qui sanat omnia. Ps. 32. Dixit et facta sunt. Chrysostomus Si blasphemia erat, non debebat opus sequi, sed cessit natura cum maiori velocitate, quam dicat Evangelista.
marg.|
{h}
Et ait illi Iesus: Vide nemini dixeris
quasi dicat: ita manifesta est sanatio, ut non oportet, quod aliis dicas. Nota autem, quod quandoque ponitur preceptum et in precepti forma, ut Ex. 20.a. et in multis locis sacre Scripture. Aliquando etiam proponitur preceptum, sed non in precepti forma, ut Mc. 2.d. Non sinebat ea loqui, id est imperabat, ne loqueretur. Quandoque etiam proponitur preceptum sub precepti forma, sed non est preceptum, ut hic.
marg.|
{i}
Sed vade, ostende te Sacerdotibus Prec
epit Dominus ostendere se Sacerdotibus, propter humilitatem, ut eos honoraret. Propter utilitatem, ut videntes miraculum credentes salvarentur. Item propter inexcusabilitatem, ut videntes, nec credentes, iuste damnarentur. Item propter veritatem, ne legem frangere videretur. Item propter ostendendam maiestatem, ut non legis ordine, sed gratia sanatus monstraretur. Item propter eruditionem, ut nos similiter faciamus.
marg.|
{n}
Et offer
etc. scilicet duos passeres vivos. Lv. 14.a.
marg.|
{o}
In testimonium illis
id est ut illud fit in testimonium, in signum mundationis, quia munera testificabantur esse curatum. Vel In testimonium illis id est ut illorum testimonio mundus habearis. Vel in testimonium
{6.
31vb} illis sue salutis, vel iuste damnationis si miraculo, tam aperto non credunt.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{e}
Et ecce leprosus veniens:
2Rg. 3.f. Dicit David
{6.
31rb} ad Ioab, quod de domo eius non deficiet leprosus. Ioab interpretatur inimicus, id est de domo diaboli non deficiet peccator. In lepra peccati notantur multa. Lepra per totum corpus diffunditur, sic peccatum per totum hominem ad modum cancri, vel morbi, qui dicitur lupus. Nm. 12.d. Dicit Aaron ad Moysen de Maria, que propter murmurationem percussa est lepra: Iam medium carnis eius devoratum est. Ideo Lam. 3.c. Misericordias Domini, quia non sumus consumpti. Item lepra contagiosa est, alios inficiendo, sic peccatum. Ecclesiastici 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Ideo prohibuit Dominus familiaritatem Iudeis cum Heveis, Hetheis et Iebuseis etc. Dt. 7.a. Ps. 105. Commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum etc. Item leprosus habet anhelitum fetidum et inficientem, sic peccator est fetidus, per verba scurrilitatis, detractionis, adulationis. De feditate, Ecclesiast. 12.c. Sicut eramentum eruginat nequitia illius. Prv. 15.a. Cor stultorum ebullit stultitiam 1Corinthiorum 15.e. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Ecclesiastici 9.b. Colloquium eius exardescit quasi ignis. Item leprosus sitim patitur. Is. 5.d. Multitudo eorum siti exaruit. Numquam enim est satietas in peccato. Prv. 13.d. Venter impiorum insatiabilis. Hieronymus: Libido famem petitur sui. Item abominabilis est sanis, sic peccator bonis inquantum talis. Ps. 118. Iniquitatem odio habui et abominatus sum. Ecclesiastici 9.b. Mulier fornicaria quasi stercus in via ab omnibus conculcabitur. Os. 9.c. Intraverunt ad Beelphegor, id est ad peccatum luxurie et abalienati sunt in confusione peccatorum et facti sunt abominabiles. Item leprosus fetet et peccator per infamiam. Iob. 20.a. Quasi sterquilinium in sine perdetur. Dt. 32.a. Peccaverunt et non filii eius in sordibus. Item amittit pedes et manus et peccator affectiones et bonas operationes. Quod significatur Iudicum 1.b. Adonibezech, qui interpretatur doctor egestatis, vel Dominus flagitans, vel diabolus fulgurans suos per penam eternam et ducens etiam eos in presenti ad egestatem spiritualem, amputavit septuaginta regibus summitates pedum et manuum. Et 2Rg. 19.e. Habetur de Miphiboseth: qui claudus utroque pede noluit venire ad David: Sic peccator ad Christum: Et ideo dixit quod, Si quis interpretatur egressus vehemens, quod est, mors, condivideret hereditatem secum. Mors enim sic dividit delitias peccatoribus, quod in presenti paucas eis dimittit etiam in futuro penitus aufert. Item lepra aufert oculos, sic lepra peccati peccatoribus. Ps. 57. Super cecidit ignis et non viderunt Solem iustitie, scilicet Christum. Item amittit aures, ne legem Dei audiat, vel mandatis obediat et nares, ne odorem Christi et Paradisi sentiat. Ez. 13.d. Nasum tuum et aures tuas precident tibi. De odore Christi: Ecclesiastici 24.b. Ego quasi Libanus non incisus evaporavi habitationem meam. Ct. primo, a. In odorem unguentorum tuorum currimus. Item barbam amittit. Et peccator virilitatem bene agendi, vel operandi. Ps. 51. Sicut novacula acuta fecisti dolum. Is. septimo, In die illa radet Dominus in novacula acuta caput et barbam, id est cogitationes et viriles operationes. Item maculatur leprosus per varietates vitiorum. Lv. 21.c. De hostia, que offerri debet in sacrificio. Omnis macula non erit in ea: Si cecum fuerit per indiscretionem, si fractum per duplicitatem, si cicatricem habuit per antique consuetudinis saporem, si papulas habuit per contemptum et superbiam, si scabiosum per incorrigibilitatem, si impetiginem per obstinationem. Item lepra mutat colorem. Lam. quarto, a. Quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus. Item lepra est morbus incurabilis, sic peccatum quantum in se est. Ieremie 30.b. Insanabilis est fractura tua. Unde sicut lepra non curatur, nisi per miraculum, sic neque peccatum. Is. quadragesimo tertio, d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Augustinus. Maius est de impio facere pium, quam de nihilo celum et terram. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Cum autem
etc. Paradisi. De quo Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum vindemie defecate.
marg.|
{b}
Secute sunt eum turbe multe
id est peccatores 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David in speluncam, qui erant in angustia constituti.
marg.|
{c}
Et ecce leprosus veniens:
passibus penitentie et fidei. Adorabat eum dicens
marg.|
{a}
Domine, si vis potes me mundare:
Ecce humilis deprecatio et confidentia. Confidit enim, quod possit eum mundare si vult.
marg.|
{c}
Et extendens Iesus:
manum gratie: De qua Ez. 1.a. Facta est super me manus Domini. Sed Prv. 1.c. Extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret me.
marg.|
{d}
Tetigit eum:
Ps. 143. Tange montes et fumigabunt.
marg.|
{e}
Dicens: volo mundare:
Ecce quia humiliter petiit, obtinuit. Ecclesiastici 35.c.a « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ». Idt. 9.d. Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
a Sir. 35, 21
marg.|
{g}
Et confestim mandata est lepra eius
Postquam enim Dominus tangit peccatorem per gratiam gratum facientem, statim recedit lepra peccati.
marg.|
{h}
Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris:
In hoc docet nos fugere iactantiam.
marg.|
{i}
Sed vade:
per contritionem.
marg.|
{k}
Ostende te:
per confessionem. Prv. 28.b. Qui abscondit peccatum suum non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Ct. 5.b. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Apertio pessuli, est propositum confitendi. Ostium firmatur pessulo, quia plus est aperire ostium, quam tollere pessulum ; Hoc est dum mens per confessionem aperitur, sed tamen in apertione pessuli Christus declinat in corde hominis ad quiescendum. Unde Psalmo 31. Dixi confitebor et tu remisisti.
marg.|
{l}
Te non
alios, peccata tua, non aliena.
marg.|
{m}
Sacerdotibus
pluribus confitere, quia plures erubescentie diminuunt. Vel quia quod videt unus, non videt alius. Nota autem quod confessio debet esse Voluntaria. Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi. Discreta in circumstantiis exprimendis. Lv. 2.d. In omni sacrificio offertur sal. Dulcis et devota. Ct. 2. Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis et facies tua decora. Nuda et aperta. Is. 47.a. Denuda turpitudinem tuam. Integra. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem. Humilis. Gn. 24.g. Rebecca viso Isaac, id est Christo per fidem et contritionem descendit de camelo, id est de gibbositate vitiorum. Verecunda. Eccles. 4.c. Est confusio adducens gloriam. Sed Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi et noluisti erubescere. Detestatoria et indignativa. Ier. 8.c. Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur ; nullus est, qui agat penitentiam super peccato suo dicens, quid feci ? Ps. 4. Irascimini contra peccata et nolite peccare. Ps. 37. Rugiebam a gemitu cordis mei. Amara. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos. Lacrimosa. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum. Lam. 2.f. Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Accusatoria. Ps. 50. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Festina. Ecclesiastici 5.b.b « Ne tardes converti ad Dominum ». Sed So. 2.d. Vox cantantis in fenestra. Universalis. Ps. 8. et 110. et 130. Confitebor tibi in toto corde meo. Frequens. Is. 23.d. Sume citharam, circuivi civitatem meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria tua sit.
b Sir. 5, 8.
marg.|
Puta ab hypocrisi, sup. 6.b. Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrite tristes. Exterminant enim facies suas, ut pareant hominis ieiunantes.
marg.|
{n}
Et offer
etc. De quo Lv. 14.a. Offerat pro se duos passeres vivos, quibus vesci licitum est et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. Duo passeres, corpus et anima. Corpus debet mortificari per penitentiam. 1Pt. 3.c. Mortificatus quidem carne. Ps. 43. Quoniam propter te mortificamur tota die. Anima autem debet avolare per contemplationem. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut columbe etc. Per cedrum {6.32ra} significatur odor bone opinionis ad proximum. Per vermiculum fervor caritatis ad Christum. Per hyssopum, humilitas ad seipsum. Tit. 2.d. “Sobrie, iuste et pie vivamus in hoc seculo. Postea sequitur in Levitico quod debet radere pilos corporis sui et lavare se aqua et septima die radere capillos capitis et barbe et supercilia et pilos totius corporis et post offerre duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas simile conspersas oleo. Pilos radere, est superfluitates temporalium resecare. Lavare se aqua, est flere peccata. Radere pilos capitis et barbe, est cogitationes superfluas et locutiones vanas a se movere rasorio confessionis. Is. 7.d. Radet Dominus in novacula acuta. Caput, id est cogitationes superfluas, pilos pedum, affectiones vanas et barbam universam, id est locutiones otiosas. Duo agni sunt duplex innocentia, ut nullum miserum faciat et ut miserum non deserat. Ovis autem significat mansuetudinem. Tres decime simile, tres compassiones, cordis, oris et operis. Simila farina est immaculata et mundata a furfure, id est inani gloria. Hec debent conspergi oleo hilaritatis. Ps. 44. Unxit te Deus Deus tuus oleo letitie. 2Cor. 2.b. Hilarem datorem diligit Deus. Rm. 12.c. Qui miseretur in hilaritate.
marg.|
{a}
Cum autem introisset Capharnaum.
Post miraculum de curatione leprosi, subiungit de miraculo servi Centurionis. Mattheus autem non sequitur ordinem historie, sed mysterium, ut dicit Augustinus in libro de ordine Evangeliorum. Mysterium autem dictum est supra. Dicit ergo: Cum autem etc. princeps eorum militum. Lc. 7.a. refert, quod Centurio non venit ad Iesum, sed misit seniores Iudeorum, quia gentilis diffidebat per se. Et ideo dixerunt seniores Iudeorum: Multa bona fecit genti nostre et Synagogam nobis constituit. Sed Mattheus per fidem eum accessisse dicit. Vel accessit per amicos: Qui enim per amicos accedit, satis dicitur accessisse.
marg.|
Vel hoc dicit, quia corpore venit, sed familiares Iudei intercesserunt pro eo. Iste Centurio fuit gentilis alienigena, rogans eum per nuntios, ut dicant aliqui.
marg.|
Alii dicunt quod in propria persona interfuit, sed verbum commisit senioribus rogans, scilicet pro servo suo, quod fuit humilitatis et misericordie.
marg.|
Chrysostomus Post Iudeos venit ad gentes. Centurio primum fructus ex gentibus.
marg.|
Origenes Accessit aliena generatione, sed domesticus corde, alienus natione, sed alacri fide, princeps militum, sed socius Angelorum. Et dixit.
marg.|
{e}
Domine:
In hoc reverentia.
marg.|
{f}
Puer
id est servus. In hoc humilitas et pietas. Ez. 33.d. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem, sic eum tracta.
marg.|
{g}
Meus:
Ecce compassio, quasi dicat: morbus est meus. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ?
marg.|
{h}
Iacet unde
non potest venire, quasi dicat: non potest surgere.
marg.|
{k}
Paralyticus quod
peius est.
marg.|
{i}
In domo Cont
ra illos, qui statim famulos egros eiiciunt et ad hospitale mittunt.
marg.|
{l}
Et male torquetur
id est graviter affligitur. Chrysostomus Quare non adduxit eum, vel fecit portari, sicut illi. Mc. 2.a. Qui submiserunt paralyticum per tectum ? Responsio. Maior fuit fides huius quam illorum. Credidit enim, quod absens potuit curare.
marg.|
{m}
Et ait illi Iesus salv
ator illius ad litteram.
marg.|
{n}
Ego veniam
etc.
Domi
ni enim est salus, ut dicit. Ps. 3. In hoc autem magna confusio medicorum, quia tantus medicus descendit ad pauperem servum non querens de pecunie quantitate. Nostri autem medici ad pauperes, nonnisi pretaxato pretio descendunt et ad divites non requisiti se offerunt.
marg.|
Chrysostomus Omnes medici pecuniis, iste solus oratione placatur.
marg.|
Beda. Ad filium Reguli venire noluit Dominus. Io. 4.g. Ne videretur divitias honorare et servilem conditionem spernere.
marg.|
{p}
Et respondens Centurio, ait illi per
internuntios, ut dictum est, dum Dominus esset in itinere non longe a domo. Chrysostomus Quidam dicunt quod non est ille, de quo, Lc. agit. Et hoc habet multas coniecturas. Et ita decens est volentem ire prohibere a Iudeis blandientibus et dicentibus: Non eum adducemus, ita decens est eum {6.32rb} postea venisse. Etsi Lc. non dicit, Mattheus dicit.
marg.|
{q}
Domine, non sum
etc.
Hoc
dicit: quia forsan erant in domo eius idola et timebat eum offendere, quia credebat Deum esse et omnia scire. Augustinus Dicendo se indignum, prestitit se dignum, non in cuius parietes, sed in cuius cor Christus intrat. Sub tectum non dicit palatium, cum esset Centurio. Item non dicit tecta, sed tectum, ut notetur singularitas et simplicitas. Chrysostomus Hoc audiamus quicumque fumus Christum suscepturi: Non dicit sub palatium, sed sub tectum, cum tamen esset Centurio. Eccl. 26.d. Initium vite hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. Ier. 22.d. Ve, qui edificant domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio. Qui dicit, edificabo mihi domum latam et cenacula speciosa, qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina: pingitque synopide, id est sanguine Christi.
marg.|
Δ sed tantum
marg.|
{a}
Cum autem introisset Capharnaum
etc. Capharnaum interpretatur villa consolationis, vel ager pinguedinis. Unde potest significare eos, qui de pinguedine temporalium consolantur hic. In Capharnaum iacet paralyticus, quia in pinguedine et consolatione glorie temporalis accipit paralysis animam gloriantem, prosternens eam. Unde Ier. 2.d. In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso prosternebaris meretrix. Ad animam superbientis ex abundantia divitiarum loquitur. Per collem sublimem superbia: unde signanter dicit in colle et non supra collem. Humilis enim supra superbiam sedet, superbus in ea prosternitur. Per lignum frondosum, pinguedo, sive superabundantia temporalis, sub qua et non supra prosternitur amator divitiarum. Et nota quod dicitur signum frondosum: Lignum enim non dicitur, nisi cum iam precisum est et non recipit iam beneficium humoris unde fructus nascatur, cum frondes adhuc retinet, sed cito cadent, sic abundans in temporalibus, humorem caritatis non sentit: Nam qui videt fratrem egestatem habentem et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo. 1Io. 3.c. Et cito cadent divitie. Ps. 89. Mane sicut herba transeat etc.
marg.|
Hieronymus: Amena et excelsa semper idolis consecrantur. Igitur appetitus temporalium est anime paralysis, sicut dicitur Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum. Ingreditur autem Dominus Capharnaum, cum timorem incutit. Et nota quod Iesu ingresso in Capharnaum, Centurio rogat eum pro servo suo sanando. Iste Centurio cuius servus, id est caro infirmatur, iacens in domo, qui centum milites habet sub se, significat prelatum, cuius caro debet infirmari et in servitutem redigi. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc. Qui debet habere centum sub se, id est quinque sensus Deo militantes sub se, ut ad imperium rationis omnes quiescant, vel operentur: Ut si iubeat ratio, claudatur oculus, ne videat vana, si iubeat, aperiatur, ne videat bona. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Cum autem introisset:
Non apponitur hic Iesus, quia quando nondum timor Dei est in anima, nec est ibi salus.
marg.|
{b}
Accessit ad eum Centurio fide
.
marg.|
{c}
Rogans eum oper
e.
marg.|
{d}
Et dicens:
in corde per devotionem et caritatis ardorem.
marg.|
{e}
Domine:
ecce fides, qua Dominum vocat.
marg.|
{f}
Puer meus
id est caro mea, que a me habetur, iacet et torquetur: ideo dico meus De hoc servo. Eccles. 33.d. Cibaria et virga et onus asino, panis, opus et disciplina servo.
marg.|
{b}
Iacet in domo
id est in conversatione seculari.
marg.|
{i}
De qua domo:
Am. 3.d. Percutiam domum hiemalem, id est adversa cum domo estivali, id est prospera et peribunt domus eburnee, id est religiones.
marg.|
{k}
Paralyticus:
non potens aliquid operari.
marg.|
{l}
Et male torquetur:
ieiuniis, vigiliis et orationibus. Ecclesiastici 33.d.c Servo malevolo tortura et compedes.
c Sir. 33.
marg.|
{m}
Et ait illi Iesus:
Hic dicitur Iesus, quia post accessum fidei, statim adest salus.
marg.|
{n}
Ego veniam:
in die iudicii. Apc. ult. d. Ecce venio cito.
marg.|
{e}
Et curabo eum:
cum mortale hoc induet immortalitatem. Et nota quod dicitur, Ego personaliter, non per vicarium, quod est contra quosdam Sacerdotes, qui personaliter ad egros suos parochianos ire etiam ad communicandum dedignantur, sed si dives esset et vellet condere testamentum, tunc libenter irent. Et hoc est signum, quod plus curant de lacte et lana, quam de ove, a qua recipiunt et lac et lanam. veniam dicit, non ibo, quia ire in malo sonat, venire in bono, infra 25.c. Venite, benedicti. Ite, maledicti.
marg.|
{p}
Et respondens Centurio
] ait illis: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Sic debent quilibet Sacerdotes se reputare indignos accipiendi corpus Christi.
marg.|
marg.|
{6.
32va} Δ
marg.|
{a}
Sed tantum
etc.
:
Chrysostomus Omnis sermo eius virtus est viva.
marg.|
{b}
Nam et ego
etc. Probat a minori, quod solo verbo potest Dominus servum curare, quia si ipse, qui homo purus est, potest militibus imperare et servis suis, multo magis cum ipse sit Deus, potest Angelis suis imperare, ut eorum ministerio curetur. Nam et ego sum sub potestate constitutus Ecce non dedignatur habere superiorem.
marg.|
{e}
Habens sub me milites:
ad litteram. Rm. 13.a. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Nota autem, quod habebat centum milites et erat sollicitus pro servo egro, quid ergo de illis, qui non habent centum milites et non curant de servis suis ?
marg.|
{d}
Et dico
etc. ad litteram.
marg.|
{f}
Et alii:
antiqua est Grammatica.
marg.|
{g}
Veni:
esto scilicet paratus venire.
marg.|
{q}
Et venit:
quasi dicat: obedit.
marg.|
{i}
Et servo meo:
minoribus quasi de familia.
marg.|
{k}
Fac hoc et facit:
id est adimplet opere, quod dicitur ei, quasi dicat: sic Angeli tibi serviunt, sic ire et venire ad preceptum tuum parati sunt.
marg.|
{m}
Audiens autem hoc:
Iesus scilicet quod sub velamento carnis agnovisset excellentiam maiestatis.
marg.|
{n}
Miratus est
id est animum mirantis pretendit.
marg.|
{o}
Et sequentibus
etc. Contra. Nonne maiorem fidem invenerat in Beata Virgine et in Apostolis ? Solutio. Maiorem dicit in hoc, quia a nullo doctus. Unde dicitur primitie gentium, quia primus credidit sine exteriori documento, quia edocti per libros Balaam et per iudicium nove stelle, Vel tantam dicit, excludens, ad quos loquebatur, sicut dicimus: Nemo est in hac domo, excludendo eos, ad quos loquitur.
marg.|
Chrysostomus Quare leprosus laudatus non est, qui non dixit, dic verbo: sed velis tantum ? Solutio. Non erat equale Iudeum credere et gentilem. Quod non erat Iudeus, patet, quia centurio. Et quia sequitur Non inveni etc.
marg.|
{p}
Dico autem vobis:
et si non aliis, quia vobis secreta revelavi. Io. 15.b. Vos autem dixi amicos, quia omnia, que audivi a patre meo, nota feci vobis.
marg.|
{q}
Quod multi
etc. Origenes dicit. Ex omni parte venient ad fidem. In omnem terram exivit sonus eorum. Mal. 1.c. A Solis ortu usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco et offertur nomini meo oblatio munda.
marg.|
{s}
Et recumbent:
id est requiescent feliciter, non solum iste Centurio.
marg.|
{t}
Cum Abraham
etc.
:
quia istis specialiter facta est promissio de Verbo incarnando: ideo principaliter ab istis incipit.
marg.|
Chrysostomus Patriarchas laudat contra Manicheos et hoc ipsum mordet Iudeos. Ideo hoc prophetans dixit de gentibus: Etenim erant ibi sequentes de Galilea gentium. Sed quare non genti dicit, sed Orientem nominat et Occidentem ? Solutio. Quia non credis sanitati servi, crede prophetie, quam vides completam hodie: Ideo non statim servum curavit, ut ista perscrutaretur.
marg.|
{u}
Filii autem regni
id est Iudei, in quibus ante regnabat Dominus, id est quorum Deus erat per cultum. Ps. 75. Notus in Iudea Deus.
marg.|
{x}
Eiicientur in tenebras exteriores quia
quam cito quis peccat, habet tenebras exteriores. De his tenebris. Ex. 10.f.
marg.|
{y}
Ibi erit fletus prov
eniens ex affectu mentis angustiato.
marg.|
{z}
Et stridor dentium ex d
olore corporis extrinseco. Vel fletus propter calorem. Stridor propter frigus. Iob. 24.c. Ad nimium calorem transiet ab aquis nivium.
marg.|
{a}
Et dixit Iesus Centurioni
id est suis rogatoribus,
{6.
32vb} vel sibi, si personaliter fuit ibi.
marg.|
{b}
Vade et sicut credidisti, fiat tibi
id est servo tuo per te: Ecce quanti meriti est fides, infra 17.c. Si habueritis fidem sicut granum sinapis etc. Et sequitur: Nihil impossibile erit vobis, Mc. 9.d. Omnia possibilia sunt credenti.
marg.|
{c}
Et sanatus est puer ex illa hora ad l
itteram, quia rogavit Centurio cum fide et devotione.
prol.|
Θ
marg.|
{a}
Sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
in futuro: quia in presenti fomes extingui non potest, nisi Deus hoc faceret, sicut in B. Virgine. Ps. 67. Dabit voci sue in die iudicii, scilicet vocem virtutis, ut salventur corpora.
marg.|
{b}
Nam et ego
etc.
Sic
prelatus debet confiteri se esse sub altero. Nec querit exemptionem, quia non timet potestatem. Et revera non est timenda potestas, que facit bene, sicut dicitur. Rm. 13.a. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac et habebis laudem ex illa. Et si non ostendat, tamen laudabit te. Rm. 18.a. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit etc. Item dicit constitutus Sic prelatus, sicut David: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius.
marg.|
SENECA. Sic cum inferiore vivas, quemadmodum cum superiore te vis vivere.
marg.|
{c}
Habens sub me milites bono
s et sanctos, qui militant Christo. 2. Timot. 2.a. Nemo militans Deo se implicat negotiis secularibus. Attendant hic Sacerdotes et clerici, qui habent tot animas ad curandum, in quibus fere vix est unica sana et ita solliciti sint, ut iste Centurio, qui centum milites habens sub se et propter unum servum egrum sollicite, tam devote rogabat Iesum, ut veniret et sanaret eum: Sic debent et ipsi facere, rogare aliquos, vel aliquem ut veniret et verbo predicationis sanaret egros suos. Et hoc siquidem facerent, si ei essent pretiosi, sicut Centurioni erat pretiosus servus, ut dicitur. Lc. septimo a.
marg.|
{d}
Et dico huic vade
id est declina a malo.
marg.|
{e}
Et vadit
id est declinat.
marg.|
{f}
Et alii veni fide
et affectu.
marg.|
{h}
Et venit
id est obedit. Vel vade ad activam veni ad contemplativam. Prv. 30.d. Stellio manibus nititur et in domibus Regum habitat, ecce contemplativa. Sic sunt parochiales obedientes bono Prelato.
marg.|
{i}
Et servo meo, fac hoc opus
purum et demonstrabile.
marg.|
{l}
Et facit
id est obedit.
marg.|
{p}
Dico autem
etc.
ut c
onfessores.
marg.|
{r}
Et Occidente ut M
artyres.
marg.|
{s}
Venient et recumbent
etc.
Per
hos tres significantur omnes salvandi, qui habent fidem, spem et caritatem. Per Abraham enim fides, per Isaac spes, per Iacob caritas.
marg.|
{u}
Filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores Nota quod
est quadruplex regnum ; regnum triumphantis Ecclesie, regnum militantis, regnum diaboli, regnum mundi. Triumphans, tres habet provincias, scilicet tres Angelorum hierarchias. In prima habitant Seraphin, Cherubin, Throni. In secunda, Principatus, Potestates, Dominationes. In tertia, Virtutes, Archangeli, Angeli. Militans similiter habet tres provincias, scilicet provinciam coniugatorum, continentium, virginum. Hi sunt Iob, Daniel et Noe, de quibus. Ez. 14.e. Pro his orat Ecclesia, dicens: Manifestare coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Ephraim, fructiferi coniugati, qui fructus huius vite congregant propter necessitatem familie. Unde 1Cor. 7.f. Qui habet uxorem divisus est et cogitat ea, que mundi sunt. Beniamin, filius dextere, continentes, qui in terris vitam ducunt Angelicam et de sinistra presentis vite iam quodammodo transierunt ad dexteram beatorum. In carne enim preter carnem vivere Angelicum est, non humanum. Manasse, oblivio, Virgines que obliviscuntur carnis sue et domus patris sui. Ps. 44. Audi, filia et vide etc. Regnum diaboli similiter tres habet provincias: Superbiam, avaritiam, luxuriam, que fere totum regnum occupant. 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo etc. Regnum mundi similiter, scilicet divitias, delitias et honores. Et sunt valde propinqua hec ultima regna, ut de facili fiat transitus de regno mundi ad regnum diaboli. Facile enim de honoribus transit homo ad superbiam, de delitiis ad luxuriam, de divitiis ad avaritiam. Filii itaque regni sunt clerici et religiosi. De primis duobus regnis sunt filii nominaliter. Unde et ipsi dicunt: Dominus pars hereditatis mee. De duobus ultimis sunt filii realiter. Abundant enim in divitiis, delitiis et honoribus. Sunt etiam luxuriosi, superbi et avari. Et ideo eiicientur in tenebras exteriores in infernum
prol.|
{6.
33ra} Δ
marg.|
{a}
Et cum venisset Iesus in domum Petri Ista
miracula, que sequuntur, facta sunt ante sermonem Domini in monte. Sicut Lc. 4.g. refert Mc. 1.c. Sed Mattheus mysterium sequitur.
marg.|
{c}
Vidit ocul
o misericordie.
marg.|
{d}
Socrum eius iacentem et febricitantem ad l
it.
marg.|
{g}
Et tetigit manum eius et dimisit eam febris
Chrysostomus: Numquid tetigit pulsum ? Forte sic et refrigeravit cor. Quare non caput ? quia levavit eam.
marg.|
{h}
Et surrexit et ministrabat eis ad l
it. Chrysostomus Ministratio signum est egritudinis mulieris. Idem. Quia egritudo vilis erat in modo curationis virtutem ostendit et subito eam fortem fecit ; sic et in mari subito tranquillum fecit, quod solet etiam ventis cessantibus usque ad tumultum.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{a}
Cum venisset Iesus
id est ut Salvator gratiam infundens Dominus.
marg.|
{b}
In domum Petri
id est in conscientiam agnoscentis peccatum suum. Tunc enim venit Iesus, quando, quis peccatum suum agnoscit.
marg.|
{c}
Vidit socrum eius
id est carnem suam.
marg.|
{d}
Iacentem per
torporem. Caro enim est mater uxoris Petri, est carnalis concupiscentie.
marg.|
{e}
Vidit
id est videri fecit. Hec est magna gratia, quam Deus dat homini, ut videat et agnoscat fragilitatem carnis sue.
marg.|
{f}
Et febricitantem
id est frequenter ad luxuriam incitantem, vel iam igne multiplici luxurie exustam. Vel febris potest dici avaritia, que facit non solum febrientem, sed febricitantem, id est frequenter trementem timore, quem habet avarus, ne minuantur divitie et post calescentem nimio ardore acquirendi et augendi divitias. Hec febris curatur per tactum manus, quando Dominus, scilicet manum tangit, id est quando facit avarum manum pauperi porrigere eleemosynam largiendo. Unde Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. Item sanatur febris luxurie si Iesus tangit manum, id est otiantem facit operari, quia.
marg.|
Otia si tollas, periere cupidinis arcus.
marg.|
{h}
Et surrexit et ministrabat eis Sic
caro si mundata sit febre servit spiritui et ministrat ei obedientiam ad vigilandum et ieiunandum. Nota autem, quod primo sanavit leprosum extra civitatem, secundo servum in civitate, tertio socrum Simonis in domo, ut nullus locus, nulla conditio, nullus sexus sit immunis a misericordia Dei et quia omnis homo peccat in commune, vel in propriam familiam, vel in seipsum. Debet enim homo vivere pie apud Deum et sic est sanatus a lepra heresis, iuste ad proximum in civitate, sobrie ad socrum febricitantem in domo.
marg.|
{i}
Vespere autem facto et i
pso nihilominus stante cum populo.
marg.|
{k}
Obtulerunt ei
]
mult
os demonia habentes. Chrysostomus Vide fidem, nec tempore impellente recedere patiebantur, nec intemporaneum estimabant in vespere infirmos adducere.
Numérotation du verset
Mt. 8,16
mystice
mystice
marg.|
{i} Mystice:
Vespere autem facto
id est Christo in cruce moriente.
marg.|
{k}
Obtulerunt ei disc
ipuli.
marg.|
{l}
Multos demonia habentes
id est multos converterunt ad fidem. Vel.
Numérotation du verset
Mt. 8,16
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Vespere autem facto eiec
it Iesus demonia, quia cum prosperitas temporalis iam in mente deficit, quod iam temporalia non iam nimis amantur, tunc Iesus est in mente et necesse est demonia exire. Unde Lc. ult. e. Mane nobiscum, Domine, quoniam ad vesperascit et inclinata est dies.
marg.|
{m}
Et eiiciebat spiritus verbo pred
icationis. Non dicit verbis, quia omnia verba predicatorum a verbo uno virtutem
{6.
33rb} eiiciendi demonia habent. Inde est, quod plerique nostrum in suis predicationibus non eiiciunt demonia, quia non predicant verbo, sed verbis excogitatis et politis. Ideo Dominus dicebat Apostolis. Nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Ideo nos sumus sicut canes muti non valentes latrare, id est latratu fures, id est demones effugare, sicut habetur. Is. 56.d. Sed dicet aliquis. Nemo modo languidus, quia Dominus omnes sanavit. Ideo sequitur.
marg.|
{n}
Et omnes male habentes curavit
id est malum suum cognoscentes et manifestantes. Sed pauci sunt tales. Unde Is. 1.b. Omne caput languidum et omne cor merens: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
marg.|
{o}
Ut adimpleretur cons
ecutive.
marg.|
{p}
Quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem Is.
53.b. secundum aliam translationem:
marg.|
{q}
Ipse infirmitates nostras
id est penalitatum miserias.
marg.|
{r}
Accepit spon
te.
marg.|
{s}
Et egrotationes nostras portavit
id est peccata nostra, que fecerunt eum egrotantem in cruce, ubi sanguinis guttas sudavit. 1Pt. 1.d. Peccata nostra in corpore suo super lignum portavit. Ex. 28.f. Aaron iniquitates eorum portabit, qui obtulerunt et sanctificaverunt Domino, que obtulerunt, scilicet hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Ipse enim est agnus, qui tollit peccata mundi. Io. 1.d. Nota quod per quatuor predictas curationes monstratur aperte perfecta curatio peccati. Neminem enim curat Iesus, quem perfecte non curet. Unde Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, id est ipsam peccati infamiam et reliquias, id est impedimenta ad bene agendum et germen, id est pravam voluntatem et progeniem, id est opera prava: Nomen perdidit, quando lepram curavit, reliquias, quando paralyticum, germen, quando socrum, progeniem, quando demoniacos curavit.
marg.|
{i}
Vespere autem facto
etc. Nota Versus: Vespere stella micat, celum rutilat, ceditque die Sol, Noctis aves volitant, cantant, reticentque diurne: Fur, lupus exit, ovis, homo tecta petit, canis anceps. Littera parva latet et adulter, bestia, piscis.
marg.|
Stella micat, id est Sancti, qui latebant, ostendent se Antichristo, ad contradicendum ei. Idc. 5.c. Stelle manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Baruc. 3.d. Stelle dederunt lumen in custodiis suis et letate sunt, vocate sunt et dixerunt: adsumus et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas. Celum rutilat in Occidente, quia in Francia et Anglia viget fides et ibi erunt multi martyres eo tempore Apc. 13.b. Datum est illi bellum facere cum Sanctis et vincere eos. Ceditque dies, id est lux fidei. Thessal. 5.a. Omnes vos filii lucis estis et filii diei. Lc. 18.b. Filius hominis veniet, putas, inveniet fidem in terra ? Sol, id est ordo Prelatorum non erit. Ioelis 2.g. Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Sol, id est ordo predicatorum et Luna, id est Ecclesia mutabitur. Noctis aves volitant, cantant. Io. 3.c. Omnis, qui male agit, odit lucem. Bubo videtur habere magnum caput et non est ibi nisi pluma, sicut hypocrita. Reticentque diurne, id est clerici tunc non cantabunt. Am. 6.c. Finis est et dicet ei: Tace et non recorderis nominis Domini. Fur, lupus exit, id est diabolus, qui prius latuit. Iob. 24.c. Mane, id est in primitiva Ecclesia, primo consurgit homicida et interficit egenum et pauperem, per noctem vero, id est in fine mundi erit quasi fur. Lupus est hereticus. Ab. 1.c. Equi eius velociores lupis vespertinis, quia famelici sunt, quia volunt interficere corpus, ut devorent animas. Ovis, homo tecta petit, id est rationalis et innocens intrabit religionem. Is. capite trigesimo secundo a. Erit sicut, qui absconditur a vento et celat se a tempestate persecutionis. Vel ad lit. speluncas, ibi homines, ubi non timetur ventus. Canis anceps, id est dubius, qui sit lupus. Canis est predicator, qui tunc dubitatur, cum credatur, quod est nunc, licet ululent heretici, infra 24.b. Ecce si quis vobis dixerit, ecce hic est Christus apud Anabaptistas, aut illic, id est Valenses, nolite credere. Littera parva latet, quia tunc nolent audire subtilem expositionem de Christo et de Sanctis. Et adulter. Dn. 21.f. Et erit in concupiscentiis feminarum et nullum deorum curabit, id est nullum Deum adorabit. Bestia, id est Vastia. Iob. 40.c. Omnes bestie agri rudent ibi. Piscis, Antichristus. Is. 27.a. Occidet cetum, qui in mari est.
prol.|
{6.
33va} Δ
marg.|
{a}
Videns autem Iesus turbas multas
etc.
Ex q
uo ostendit se potentem in terra, ostendit se potentem in mari. Unde dicit: Videns autem Iesus turbas multas circum se Hoc factum est tertia die a curatione socrus Simonis. Nam in die secunda ivit in desertum, sicut dicitur. Mc. primo d. et Lc. quarto g. Postea in alia die cum eum illuc secute essent turbe, iussit discipulos ire trans fretum. Sed quod ivit in desertum, tacet Mattheus.
marg.|
{e}
Iussit discipulos ire trans fretum ut a
turbis se et discipulos expediret. Ps. 54. Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine Chrysostomus Quare non abegit turbas ? ut non offenderet: argumentum contra baiulatores episcoporum.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{a}
Videns autem Iesus turbas Turb
e sunt multitudo curarum temporalium, que turbant animam ex omni parte. Unde sequitur.
marg.|
{b}
Circum se Soli
citudo enim temporalis turbat a parte anteriori, ut non querat eterna, que sunt anteriora, sicut dixit Apostolus. Anteriorum oblitus, ad anteriora me extendo. Phil. tertio c. A parte posteriori, ut non recogitet vitam preteritam, pro qua dolere deberet, quia male vixit. A parte dextera, ne cogitet de gaudiis celi. A parte sinistra ne cogitet de penis inferni. Turbam docet Dominus declinare. Io. 5.b. Iesus autem declinavit a turba constituta in loco. Hec turba non sinit videre Iesum. Lc. 19.a. Zacheus, querebat videre Iesum, quis esset et non poterat pre turba, de qua infra 9.c. dicitur. Cum eiecta esset turba, intravit Iesus et tenuit manum puelle et dixit: Puella surge. Et surrexit puella.
marg.|
{c}
Iussit discipulos ire trans fretum ut t
urbas fugeret. SENECA. Quoties inter homines sui, minus homo redii.
marg.|
{d}
Et accedens unus Scriba
] id est legisperitus.
marg.|
{e}
Ait illi, magister, sequar te, quocumque ieris
Hoc dixit, non voluntate imitandi, vel obediendi, sed cupiditate, ut scilicet disceret, quomodo faceret miracula, ut posset luctari, quod patet per hoc, quod dicit: Magister sequar te ac si diceret. Sequar te, ut discam a te magistro facere miracula.
marg.|
{f}
Et dicit ei Iesus, vulpes foveas habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet
ad litteram: quasi dicat: Dominus, cur me propter divitias et lucra sequi desideras, cum tamen sim pauper, ita ut nec habeam hospitiolum ? Nota autem, quod in tribus locis exprimitur paupertas Christi, hic. Et quando misit Petrum, ut mitteret hamum in mare ad habendum staterem, infra 17.d. et Mc. 11.b. Cum predicasset usque ad vesperam circumspiciebat utrum aliquis eum invitaret in hospitio. Item nota quod Christus pauper fuit in ingressu, pauperior in progressu, pauperrimus in egressu etc.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
Moraliter: Iste Scriba tenet typum Gabaonitarum. Ios. 9.a. qui videntes prosperari Israel et dominari voluerunt inire fedus cum filiis Israel. Huiusmodi sunt hypocrite, qui habent sotulares veteres, panesque duros et muscidos, id est male vestiuntur et dure vivunt ? sed cognita fraude eorum, admittendi sunt, ut aquarii et lignarii, non ut fratres.
marg.|
{g}
Vulpes foveas habent et volucres celi nidos
Per vulpem, quod est animal rapax et dolosum, cupidi, qui de celo cum aliter, non possunt, nituntur sibi acquirere divitias.
marg.|
Per volucres celi, superbi. Et est sensus,
Vulpes foveas habent
id est cupidi terram possident et superbi celum, ita filium hominis, qui et celum et terram fecit, volunt eiicere de terra et de celo. Unde sequitur:
Non habet, ubi caput suum reclinet Vel
vulpes sunt meretrices, albe in gutture, in dorso rubee, scarlato
{6.
33vb} vestite et caudate sunt et blando et composito gressu procedunt et de nocte he foveas habent. Prv. 23.c. Profunda fovea est meretrix, puteus angustus aliena. Vel fovee sunt sectatores occulti, qui fovent eas.
marg.|
{h}
Et volucres celi nidos Per
volucres clerici significantur, qui pennis meditationis debent volare ad celum. De quibus dicit, quod nidos habent, non nidum, id est plures redditus, cum deberet unus redditus sufficere, sicut Iob, qui dicebat: In nidulo meo moriar. Iob. 29.c. Nota autem, cum Iesus sit filius Dei et filius hominis, non se filium Dei dicit, sed filium hominis, quod est valde contra nos, qui semper a maiori generis nostri nos nominamus, licet remotiori. Unde quidam dixit cuidam episcopo, qui cum diceret se esse de decem regibus, qui fuerunt in genere suo et non posset invenire, nisi septem, respondit, bene scio, quia tres desunt, scilicet tres reges coloni. Sic non faciebat Iob, qui cum esset de genere regio dicebat. Putredini dixi, pater meus es, mater mea et soror mea vermibus. Iob. 17.d. et Est. 2.b. dicitur, quod nolebat indicare et populum et patriam suam. Eccli. 10.b. Quid superbis terra et cinis ?
marg.|
{i}
Aliis autem de discipulis eius supp
le futuris, quia nondum erat discipulus Ait illi Bene dicit alius non tantum corpore, sed moribus, alius a primo.
marg.|
{k}
Domine hono
rem conceptum in mente exprimendo non tantum Magister, ut alius.
marg.|
{l}
Permitte me primum ire et sepelire patrem meum qui
defunctus erat, volens ei honorem extremum exhibere.
marg.|
{m}
Iesus autem ait illi anim
o corripiendi.
marg.|
{n}
Sequere me non
obstante predicta occasione. Chrysostomus Alius inverecunde dixit. Sequar te hic et sanctam rem petens, non sinitur recedere, quia alii erant, qui sepelirent et hunc a magis necessariis secedere oportebat.
marg.|
{o}
Et dimitte mortuos in c
ulpa.
marg.|
{p}
Sepelire mortuos suos mort
e naturali Suos natura, cognationis vinculo, vel affinitatis, sibi coniunctos.
marg.|
Iste non cupiditatis vinculo, sed obedientia Iesum volebat sequi.
marg.|
Nota autem, quod ingerentem se Dominus repulit, illum autem sequi differentem monuit, utriusque animum recognoscens, ut Deus. Ps. 7. Scrutans corda et renes Deus. 1Rg. 16.b. Deus autem intuetur cor.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
Iste tenet typum quorumdam, qui differunt claustrum intrare propter parentes, unde eos prius sepelire, id est prius esse mortuos, quam intrent. Contra quod Dt. 33.f. Qui dixit patri suo et matri sue nescio vos et fratribus suis, ignoro illos et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt etc. Ps. 44. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Mirabile est de multis, qui multis annis conceptum boni propositi in utero portant et parere non possunt, quia nolunt. Certe sunt multi, qui duobus annis, vel pluribus portaverunt in utero monachum unum. De his dicit, Is. 37.a.
marg.|
Venerunt filii usque ad partum et non erat virtus pariendi. Forte parerent, si diligenter attenderent verba Domini, infra 24.q.
marg.|
Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus. Sed adhuc magis mirabile est, quod quidam ante partum de monacho nondum nato, sed concepto tantum, faciunt canonicum secularem.
Numérotation du verset
Mt. 8,23
marg.|
{q}
Et ascendente eo in naviculam
Post miracula facta in terra, ponit Evangelista miracula facta in mari, vel sic ostendat Iesum potentem in terra et in mari. Dicit ergo, quod eo cum discipulis ascendente in navim et ipso dormiente, factus est motus magnus in mari, ut fere navis mergeretur, sed discipuli eum evigilaverunt et facta est tranquillitas magna.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
Per navem significatur anima, Prv. ultimo b.
marg.|
Facta est quasi navis institoris. Hec navis mediocriter onerata securius incedit, quia nimis onerata a vento tollitur.
marg.|
Onus, est penitentia moderata, infra 11.d. Iugum meum suave et onus meum leve.
marg.|
Navis modico foramine perit. Ideo dicit Salomon Prv. 4.c. Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Sir. 28.d. Sepi aures tuas spinis,
{6.
34ra} et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia. Ps. 118. Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Iob. 13.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut non cogitarem, quidem de virgine. Hec est navis Salomonis, que afferebat de Tharsis aurum et argentum et dentes Elephantorum et Simias et Pavos, ut dicitur 3Rg. 10.d. Aurum lucidum est et significat fulgorem bonorum operum. Supra 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in celis est. Item aurum rubeum est per verecundiam Ecclesiastici 26.c.d Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, Lam. 4.b. Rubicundiores ebore antiquo. Item aurum non corrumpitur. propter ignem, in quo significatur patientia. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Sed Ez. 22.d. Versa est domus Israel in scoriam. Omnes isti es et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria argenti facti sunt. Es sonat, quia in verbis solum est religio. Stannum habet speciem argenti et mentitur se argentum et non est, per quod hypocrisis significatur. Ferrum ledit, plumbum maculat. Argentum autem, quod afferebat navis, significat cordis et corporis munditiam. Per dentes Elephantorum significantur verba casta et munda. Ps. 11. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum etc. Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Simie volunt imitari, quod vident, sic Sancti 2Cor. 4.d. Rogo vos fratres imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ex. 25.d. Fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Pavus oculatus est et significat provisionem. Unde Ez. 1.e. Animalia plena erant oculis ante et retro, infra 10.b. Estote prudentes sicut serpentes. Hec debet afferre de Tharsis, quia debet considerare celestia, ut secundum ea vivat. Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi ? Gubernaculum huius navis, sapientia. Prv. quarto decimo d. Qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Remi, opera preceptorum. Ez. 87.a. Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos. Velum, castitas. Ez. 87.b. Byssus varia de Egypto texta est tibi in velum, ut poneretur in malo. Chorde, vel funiculi tribulationes. Os. 10.b. In funiculis Adam traham eos. Hauritorium, confessio. In hanc navim ascendit Iesus per gratiam cum discipulis, id est sanctis cogitationibus et affectionibus. Et tunc veniunt tentationes. Ecclesiastici secundo a. Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem. Sed tunc evigilandus est Iesus precibus et bonis operibus. Prv. sexto a. Suscita amicum tuum, qui aliquando in nobis dormit per torporem et statim fiet tranquillitas, quia Iesus, aut talibus dat cum tentatione proventum, id est fortitudinem resistendi, sicut dicitur primo Cor. decimo c. Aut etiam tentationem sedat. Is. quadragesimo tertio a. cum transieris per aquas tecum ero.
d Sir. 26.
Numérotation du verset
Mt. 8,mystice
marg.|
Per naviculam intelligitur Ecclesia, quia sicut navis in principio et in fine arcta est et in medio lata, sic et Ecclesia in principio arcta fuit, quia pauci crediderunt et in fine similiter, cum refrigescet caritas multorum, sed in medio, id est nunc plures credunt. Hec navis fluctibus, id est Hereticorum insultibus sepe concutitur, sed numquam demergitur, quia Iesus precibus sanctorum virorum suscitatur. Hanc naviculam ascendit Iesus in baptismo suo. Baptismus enim est ianua Ecclesie. Item per naviculam significatur Crux, qua mare huius mundi, sine periculo pertransitur. Unde Sapientie quarto decimo a. Exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Hec navis, scilicet crux, stricta fuit in summo, quia Iesus non habuit, ubi caput suum reclinaret et in imo similiter, habens pedem super pedem. Lata fuit in medio, quia ibi expandit manus
{6.
34rb} suas. Malus Deitas. Ct. secundo a. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Velum humanitas. Ventus persecutio Iudeorum. Ezechiel. primo a. Ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone. Iste ventus, quinque locis perforavit velum et duxit ad litus mortis. Hanc navem ascendit Iesus in Parasceve cum discipulis, non quod tunc ipsi ascenderint cum eo, sed postea. Tunc enim ostendit exemplum ascendendi. Unde primo Petr. secundo d. Christus passus est pro nobis etc. Hanc naviculam ascendente Iesu et in ea dormiente, id est moriente, sed citius surrecturo, factus est motus magnus, quia omnia elementa contra naturam suam mota sunt, sicut habetur infra 27.f. De hac dormitione, sive somno dicitur Ione primo b. Descendit Ionas ad interiora navis et dormiebat sopore gravi, quia nullus somnus, nulla mors tam ignominiosa, tam dolore plena. Unde Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam etc. Excitavit autem gubernator navis Ionam, sicut ibi dicitur et Deus pater, qui est Ecclesie sue gubernator excitavit Iesum a mortuis et sedatum est mare, id est dolor et amaritudo passionis Iesu in discipulis, propter gaudium resurrectionis. Item per naviculam Beata Virgo, que parva fuit per humilitatem. Hanc naviculam ascendit Iesus in Nazareth, quando ipsa dixit: Ecce ancilla Domini, Lc. 1.d. In hac navi dormivit Iesus mensibus novem, sed ipso excitato, id est nato, facta est tranquillitas magna, quia tanta fuit ubique pax, ut etiam tunc fieret descriptio universi orbis. Et quod Beata Virgo navis dicatur, dicitur Prv. ult. b. Facta est quasi navis institoris, id est Christi, qui nos in hoc mari venit de longe emere sanguine suo, de longe portans panem suum, id est seipsum, qui est panis noster quotidianus, supra 6.d. Vide ergo litteram.
marg.|
{q}
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius ad l
itteram.
marg.|
{a}
Et ecce motus magnus qui
non naturaliter ortus est, sed ad imperium Christi.
marg.|
{b}
Factus est in mari Ps.
64. Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius. Ideo autem voluit Dominus hanc tempestatem fieri in mari, ut rogarent eum discipuli et rogantibus ostenderet potestatem.
marg.|
{c}
Ita ut navicula operiretur fluctibus supp
le, fere, vel quia fluctus transibant navem.
marg.|
{d}
Ipse vero dormiebat
Hieronymus: Hic homo verus ostenditur. Mc. 4.d. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens.
marg.|
{e}
Et accesserunt ad eum discipuli eius Simi
liter gubernator navis accessit ad Ionam ; Ione 1.b. Quasi adhuc parvuli dicit Interl. Hoc est in fide minus firmi, quia dubitabant eum esse potentem in mari. Nondum enim confirmaverat eos Spiritus Sanctus.
marg.|
{f}
Et suscitaverunt eum ut r
ogarent eum. Interl. Vult enim Dominus semper rogari. Et hoc, quia vult habere occasionem dandi, quia largissimus, quia ditissimus, supra 7.a. Petite et dabitur vobis.
marg.|
{g}
Dicentes, Domine, salva nos, perimus
id est perire sinimus. Chrysostomus Typus erat futurarum tentationum, postea enim permisit in difficiliores hiemes incidere.
marg.|
{h}
Salva nos Ecce
confidentia. Chrysostomus Confidere oportet et si magne surgant procelle, quoniam utiliter omnia dispensat.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
Nota quod in tempestate tentationis tria facienda sunt. Debet exonerari navis, sicut Ione 1.b. Miserunt vasa, que erant in navi in mare. Hoc est exonerare conscientiam, scilicet per confessionem. Secundo velum dimittendum est, id est amor terrenorum. Tertio anchora figenda est, id est spes. Hbr. 6.d. Qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus anime tutam, ac firmam et incedentem usque ad interiora velaminis. Hec facit stare navem, id est animam in loco suo. Eccl. 11.c. Confide in Deo et mane in loco tuo. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
marg.|
{i}
Et dicit eis Iesus more
arguentis.
marg.|
{k}
Quid timidi estis modice fidei ? Ecce
quod dubitabant eum potentem in mari. Chrysostomus Ecce eos increpat prius, quam mare. Nam hunc timorem, non operatur tentationum inductio, sed mentis imbecillitas. Sed obiicit idem: Quod enim excitaverunt eum, nonne fuit fidei ? Et respondet. Non. Credebant enim, quod posset salvare vigilando et non dormiendo. Mc. 4.d. Quid timidi estis ? nondum fidem habetis ?
marg.|
{l} Tunc surgens imperavit ventis,
{6.
34va}
Δ et m
ari id est fecit, ac si impetrasset Obedivit enim mare ac si sentiret.
marg.|
{a}
Et facta est tranquillitas magna
Origenes Magna potestas, quia de magna potestate fit magna tranquillitas. Ps. 88. Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Na. 1.a. Dominus in turbine et tempestate veniet increpans mare et exsiccans illud. Ecclesiastici 43.c. In sermone eius siluit ventus, cogitatione sua placavit Abyssum et plantavit illum Dominus Iesus. Tb. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis.
marg.|
{b}
Porro homines mirati sunt Homi
nes vocat discipulos adhuc mortem carnalem timentes. Hieronymus: Si quis contentiose voluerit eos, qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus recte fuisse homines appellatos, quia nec dum potentiam noverant salvatoris. Vel homines vocat existentes in litore maris, vel nautas.
marg.|
{c}
Dicentes, qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei
Chrysostomus Somnus hominem monstrabat, tranquillitas Deum. Ideo dicunt qualis est hic quasi dicat: Moyses virgam tendebat et manum et nihilominus orabat, hic autem tantum precipit.
marg.|
{d}
Et cum venisset Iesus trans fretum in regione Gerasenorum Gera
sa est urbs Arabie trans Iordanem iuncta monti Galaad, in quo Laban comprehendit Iacob, Gn. 31.c. non longe a stagno Tyberiadis, in quo porci precipitati sunt. Lc. 8.c.
marg.|
{e}
Occurrerunt ei duo habentes demonia Marc
us 5.c. et Lc. 8.d. Dicuntur unum occurrisse. Et hoc, quia unus eorum fuit clarior et famosior, pro quo maxime dolebat illa regio Demonia scilicet legionem. Marci quinto a. Quod tibi nomen est. Legio. Item Lc. octavo e.
marg.|
{f}
Exeuntes de monumentis ad l
itteram.
marg.|
{g}
Sevi nimis sibi
et aliis et in seipsis sevientes et aliis execrabiles, unde subdit.
marg.|
{h}
Ita ut nemo posset transire per viam illam Lc.
8.c. Dicit. Ruptis vinculis agebatur a demonio in deserta. De istis expresse dicitur in Ps. 67. Qui educit vincantos in fortitudine similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
Per monumenta, claustra significantur, in quibus mortui mundo debent vivere Deo. Col. 3.a. Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Demon interpretatur sciens. Unde per istos duos habentes demonia significantur quidam religiosi, qui cum inter alios videntur esse sapientiores, numquam in claustris sunt, sed semper in causis omnibus aliis peiores. Unde et hic dicitur.
Sevi nimis Omne
s enim alios trahunt in causam et magis placitant, quam laici. Unde de his conqueritur Dominus per Mi. 2.c. Populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam, pallium sustulistis et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum. Unde volunt habere omnem campum, qui coniungitur eis. Unde maledictionem incurrunt. Is. 5.c. Ve
{6.
34vb} qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Numquid habitabitis vos soli in medio terre ? In auribus meis sunt hec, dicit Dominus exercituum. Dicuntur autem duo, quia divisi sunt voluntate et opere.
Numérotation du verset
Mt. 8,29
marg.|
{i}
Et ecce clamaverunt ipsi
demones in illis Dei virtutem sentientes.
marg.|
{k}
Dicentes quid nobis et tibi, Iesu filii Dei
quasi dicat: nihil est commune. Tu enim venis salvare, nos perdere. <Glossa> interlinearis. Ne ergo dicat quis, quod in principe demoniorum eiiciat demonia. 2Cor. 6.c. Que conventio Christi ad Belial.
marg.|
{l}
Fili Dei Diab
olus Iesum nominat filium Dei, ipse autem Iesus nominat se filium hominis propter humilitatem. Sed numquid sciebant demones ipsum esse Deum ? Hoc non videtur, quia prime Cor. 2.b. Si cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent, id est crucifigi permisissent. Responsio. Quando videbant eum miracula operantem credebant eum esse Deum, quando videbant eum famem patientem comedere et bibere, credebant eum esse purum hominem.
marg.|
{m}
Venisti huc ante tempus torquere nos Sed
nonne semper torquentur demones ? Sic, sed hoc erat eis lesio, quod ab obsessis exire cogebantur. Vel forte ex presentia Domini aliquam lesionem sustinebant. Ita etiam presentia boni tormentum est malo Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum.
Numérotation du verset
Mt. 8,30
marg.|
{n}
Erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens,
Numérotation du verset
Mt. 8,31
marg.|
demones autem rogabant eum, dicentes, si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum
Ecce quod demones sua potestate, non possunt nocere hominibus, cum nec etiam porcis.
Numérotation du verset
Mt. 8,32
marg.|
{o}
Et ait illis, ite Perm
issive dicitur, non imperative.
marg.|
{p}
At illi exeuntes de c
orporibus obsessorum.
marg.|
{q}
Abierunt in porcos
Chrysostomus Quare fecit, quod rogaverunt demones ; Propter tria, non tamen persuasus ab eis. Unum ut doceantur curati ab eis, magnitudinem iacture, id est quam nocentes fuerunt, qui insidiabantur eis. Aliud, ut discant omnes, quod neque adversus porcos possunt etiam nisi permissi. Tertium, quia difficilius afflixissent homines, quos plus habent odio, quam porcos si licuisset, quare, qui porcis non parcebant, nec uno momento, multo magis hominibus hoc operaturi essent, quos per solitudines agebant et ita Deus non communiter, sed singulariter providet unicuique.
marg.|
{r}
Et ecce magno impetu abiit totus grex per preceps
id est valde preceps.
marg.|
{s}
In mare prop
inquum.
marg.|
{t}
Et mortui sunt in aquis ad l
itteram. Sic porcini homines gule dediti et luxurie. Unde etiam dicitur de hoc grege, quod pascebant, irruente hora mortis precipitantur in infernum. Iob. vigesimo primo b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
Numérotation du verset
Mt. 8,33
marg.|
{u}
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem]
Gerasenorum nuntiaverunt omnia et de his, qui habuerunt demonia quomodo, scilicet curati erant. Sic boni prelati debent annuntiare supplicia damnatorum, ut caveantur et curationem bonorum, ut alios ad bonum invitent.
Numérotation du verset
Mt. 8,34
marg.|
{x}
Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu
scilicet ut viderent, quod factum est, sicut dicitur Luca octavo e.
marg.|
{y}
Et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum
Pro damno enim, quod sustinuerant, volebant eum amoveri ab eis. Vel potest dici, quod hoc non faciebant ex superbia sed conscii fragilitatis sue, presentia Domini se videbant indignos. Et propter peccata sua potius credebant presentiam tanti viri eos gravare quam iuvare. Sicut mulier, que propter Eliam, quem hospitata fuerat, credebat, Deum peccata sua rememorasse et ideo filium suum amisisse. Que inquit. Quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me, ut remorentur iniquitates mee et interficeres filium meum, 3Rg. 17.c. Similiter Petrus. Lc. 5.b. Dixit ei. Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Sed quare non petebant porcorum restitutionem ? Fortassis ne demonia rehaberent. Sed queritur, quare damnificavit porcorum Dominos. Chrysostomus Sic solvit. Dominus dedit, Dominus abstulit. {6.3
5ra} Iob. 1.d. Item ad meliorationem eorum hoc fieri, Dominus permisit, 2Pt. 2.d. Pascuntur demones fetore criminum squalore vitiorum. Sciant ergo porcorum amissores, quomodo querunt mortes hominum, qui sic porcos, ut sic perderent quesierunt etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_8)
Notes :