Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Iob. 13,1 

1 Ecce omnia
1 Hic incip. cap. 13
et2 vidit oculus meus,
2 et] hec CorS1
et audivit auris mea et intellexi singula
Numérotation du verset Iob. 13,2 

secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior
vobis3 sum,
3 vobis] vestri Weber
Numérotation du verset Iob. 13,3 

sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare
cum Deo cupio,
Numérotation du verset Iob. 13,4 

prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
Numérotation du verset Iob. 13,5 

Atque utinam taceretis ut putaremini sapientes esse4.
4 sapientes esse] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 13,6 

Audite ergo correctiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite.
Numérotation du verset Iob. 13,7 

Numquid Deus indiget vestro mendacio
ut pro illo loquamini dolos ?
Numérotation du verset Iob. 13,8 

Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo iudicare
nitimini ?
Numérotation du verset Iob. 13,9 

Aut placebit ei
quem celare nihil potest ?
Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis ?
Numérotation du verset Iob. 13,10 

Ipse
vos arguet quem5 in abscondito faciem eius accipitis.
5 quem] quoniam Weber
Numérotation du verset Iob. 13,11 

Statim ut se commoverit turbabit vos
et terror eius irruet super vos.
Numérotation du verset Iob. 13,12 

Memoria vestra
comparabitur cineri et redigentur in lutum
cervices vestre.
Numérotation du verset Iob. 13,13 

Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Numérotation du verset Iob. 13,14 

Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis ?
Numérotation du verset Iob. 13,15 

Etiam si occiderit me in ipso sperabo,
verumtamen vias meas in conspectu eius
arguam.
Numérotation du verset Iob. 13,16 

Et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
Numérotation du verset Iob. 13,17 

Audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris.
Numérotation du verset Iob. 13,18 

Si fuero iudicatus
scio quod iustus
inveniar.
Numérotation du verset Iob. 13,19 

Quis est qui iudicetur mecum ? Veniat.
Quare tacens consumor.
Numérotation du verset Iob. 13,20 

Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
Numérotation du verset Iob. 13,21 

Manum tuam
longe fac a me
et formido tua
non me terreat.
Numérotation du verset Iob. 13,22 

Voca6 me et ego7 respondebo tibi
6 voca] et praem. Weber |
7 ego] om. Weber |
aut certe loquar et tu responde mihi.
Numérotation du verset Iob. 13,23 

Quantas habeo iniquitates et peccata
scelera mea et delicta ostende mihi.
Numérotation du verset Iob. 13,24 

Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum ?
Numérotation du verset Iob. 13,25 

Contra folium quod vento rapitur
ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris ?
Numérotation du verset Iob. 13,26 

Scribis enim contra me amaritudines
et consumere me vis peccatis adolescentie mee.
Numérotation du verset Iob. 13,27 

Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti.
Numérotation du verset Iob. 13,28 

Qui quasi putredo
consumendus sum
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

Capitulum 13

Numérotation du verset Iob. 13,1 
1 Ecce omnia
1 Hic incip. cap. 13 CorS1
interl.| iam sunt
marg.| ECCE  OMNIA. Hec enim cuncta beato Iob presentia per prophetie spiritum facta sunt. In eo enim secutura videbat assistentia, cui nec futura veniunt nec preterita discedunt, sed quia ea ipsa que ventura erant alia vidit esse in operibus, alia in dictis.
et2 vidit oculus meus,
2 et] hec CorS1
interl.| quasi presentia
et audivit auris mea et intellexi singula
interl.| ut propheta
marg.| Sequitur : E T VIDIT OCULUS MEUS ET AUDIVIT etc. Sed quia dicta utilitatem non habent si intellectu carent, sequitur : E  t intellexi singula . Cum enim aliquid ostenditur vel auditur, si intellectus non tribuitur prophetia minime est. De quo intellectu, quia non extollitur ostendit, cum ait : S  ecundum scientiam vestram . His verbis innotuit quante humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo tanscenderat, et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo celestia eorum terrenas cogitationes per prophetie spiritum transibat.
Numérotation du verset Iob. 13,2 
secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior
interl.| in vita
vobis3 sum,
3 vobis] vestri Weber
interl.| vel vestri
Numérotation du verset Iob. 13,3 
sed tamen ad Omnipotentem loquar,
interl.| in oratione
marg.| SED  TAMEN  AD  OMNIPOTENS  LOQUAR. Cum omnipotente loquimur dum eius misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius iustitie coniungentes facta nostra subtili indagatione discutimus.
marg.| vel cum Deo disputat qui hic ei obediens post cum eo populos iudicabit qui etiam interim de iniquis iudicare non cessat.
et disputare
interl.| de propriis
cum Deo cupio,
interl.| in iudicio
Numérotation du verset Iob. 13,4 
prius vos ostendens fabricatores mendacii,
interl.| veritas non ex fabrica sed ex natura surgit
marg.| PRIUS  VOS  OSTENDENS  FABRICATORES. Sic Ecclesia de hereticis. P  rius vos ostendens fabricatores. Sicut enim edificium lapidibus ita mendacium sermonibus fabricatur.
et cultores perversorum dogmatum.
Numérotation du verset Iob. 13,5 
Atque utinam taceretis ut putaremini sapientes esse4.
4 sapientes esse] inv. Weber
marg.| ATQUE  UTINAM  TACERETIS. Videns eos velle apparere quod non erant admonuit ad tacendum ne possint apparere quod erant. Stultus enim si tacuerit sapiens reputabitur, si cum aliis signis non prodatur.
marg.| Quia stultus obloquendo verba sapientis pensare non sufficit adhuc post silentium subdit : Audite . Quia heretici ea que prave de Deo intelligunt, ex veritate tueri non possunt, falsitates requirunt quibus infirmas mentes seducant.
Numérotation du verset Iob. 13,6 
Audite ergo correctiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite.
marg.| AUDITE  ERGO  CORRECTIONES  MEAS. Bene ergo prius correctionem post iudicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam iudicium iusti cognoscitur.
Numérotation du verset Iob. 13,7 
Numquid Deus indiget vestro mendacio
interl.| veritas non indiget falsitate fulciri
ut pro illo loquamini dolos ?
Numérotation du verset Iob. 13,8 
Numquid faciem eius accipitis
interl.| faciem Dei accipere est auctoritatem eius in iudicio sumere
marg.| NUMQUID  FACIEM  EIUS. Iusti cum redarguunt semper infirmitatis sue conscii interius compatiuntur. Quia illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex nature sue omnipotentia ignorat peccare. Cuius faciem accipiebant, qui ita Iob reprehenderant ac si in se reprehensibile nihil haberent. Et pro Deo iudicare nititur, qui cum alterum reprehendit apud se introrsus per compassionem non infirmatur.
et pro Deo iudicare
interl.| obliti vestri
nitimini ?
Numérotation du verset Iob. 13,9 
Aut placebit ei
interl.| aliquis
interl.| quia hoc in eo iudicat quod intus sentit, non quod foris famulari videtur
Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis ?
interl.| non
marg.| DECIPIETUR  UT  HOMO  VESTRIS  FRAUDULENTIIS. Heretici fraudem Deo exhibent, quia ea astruunt que ei pro quo loquuntur non placent, et eum dum defendere nituntur offendunt.
Numérotation du verset Iob. 13,10 
Ipse
interl.| sed
vos arguet quem5 in abscondito faciem eius accipitis.
5 quem] quoniam Weber
marg.| IPSE  VOS  ARGUET  QUEM. Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt et exterius impugnant ne victi videantur, hi in abscondito faciem eius {t. 2 : Erfurt, f. 201rb ; facsim., p. 401b} accipiunt. Vel sunt qui quando ad mentem redeunt Dei iustitiam contemplantur et contremiscunt sed post ad iniquitatem redeunt. Hi in abscondito apud se quasi corporaliter videntem accipiunt faciem Dei, quia ei et cum presentes fiunt blandiuntur fletibus et cum quasi a conspectu eius recedunt moribus detrahunt. Et tanto amplius feriendi sunt quanto in occulto cogitationis recta Dei iudicia cognoscunt.
Numérotation du verset Iob. 13,11 
Statim ut se commoverit turbabit vos
marg.| STATIM  UT  SE etc. Humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis eius districtio, que reprobos qui hic per penitentiam nolunt turbari per vindictam turbabit.
et terror eius irruet super vos.
interl.| quem non previdetis sicut iusti qui precavent
marg.| ET  TERROR  EIUS. Quod reprobis non timor requiem sed pena timorem parit unde prophetaa : «Sola vexatio intellectum dabit auditui», quia cum pro preceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.
a Is. 28, 19.
Numérotation du verset Iob. 13,12 
Memoria vestra
interl.| quam laborasti extendere
comparabitur cineri et redigentur in lutum
interl.| quia ibi ponitur ubi aura rapit id est in terrenis, sed iustus in eterna memoria qui oculis Dei sua facta committit
marg.| MEMORIA  VESTRA  COMPARABITUR. Quantumlibet quis pro memoria sui nominis elaborat, memoriam suam quasi cinerem posuit, quia hanc citius ventus mortalitatis rapit, et redigentur in lutum. Cervix in lutum redigitur cum superbus quisque humiliatur in mortem et elata caro tabescit in putredine.
cervices vestre.
interl.| superbia que modo in tot extollitur nesciens quid sequatur
Numérotation du verset Iob. 13,13 
Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
interl.| non carnaliter sed spiritualiter loquor, unde increpationem ad mystica verba convertit quare lacero
marg.| TACETE  PAULISPER  UT  LOQUAR. Sensu carnis locutos indicat, quos idcirco ad silentium restringit, ut ea que illi mens suggesserit dicat. Ac si diceret : non ego carnaliter sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio quod per ministerium corporis profero.
Numérotation du verset Iob. 13,14 
Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis ?
interl.| etsi iustus aliis non proficit, tamen prebere bona exempla numquam cessat, unde Iob virtutem patientie adhuc amicis ostendit, unde subdit : Etiam si occiderit me
marg.| QUARE  LACERO  CARNES  MEAS  DENTIBUS. Dentes in hoc loco internos sensus qui singula que cogitant quasi mandunt et comminuunt atque ad ventrem memorie transmittunt. His dentibus sancti si qua in se carnalia deprehendunt vehementer in semetipsis insequuntur ut ipsi irreprehensibiles inveniantur, et iniqui hoc conspiciendo emendentur. Et est sensus. Cur internis sensibus carnalia in me facta discutio si meis spectatoribus, id est prodesse vobis non possum.
marg.| DENTIBUS  MEIS. Dentes sunt interni sensus qui singula inquirunt. Unde Ieremiasb : “Fregit ad minimum6 dentes meos” quia secundum mensuram peccatorum cecitas in sensibus generatur. Unde et diciturc : «Qui comederit uvam acerbam dentes eius obstupescunt». Uva acerba fructus ante tempus quem comedit qui huius vite delectatione pascitur, unde sensus interior ligatur ne spiritualia mandere possit.
b Lam. 3, 16 : « Fregit ad numerum dentes meos ».
c Ier. 31, 30.
6 numerum] sic Rusch
marg.| ET  ANIMAM  MEAM  PORTO etc. Animam in manibus portare est intentionem cordis in operatione ostendere quod fit pro edificatione proximi. Et est sensus : cur me vel districte coram hominibus diiudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala indicando nec bona ostendendo proficio ?
Numérotation du verset Iob. 13,15 
Etiam si occiderit me in ipso sperabo,
interl.| alius sperat cum ei benefacit
marg.| ETIAM  SI  OCCIDERIT  ME. Ille vere patiens est qui et adversis atteritur et tamen a spei rectitudine non curvatur. Sed tamen : V  erumtamen vias meas . Sic enim tunc Dominus salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.
verumtamen vias meas in conspectu eius
interl.| qui potentiam Dei ad mentem reducit et se diiudicat in conspectu Dei stat. Unde Eliasd : «Vivit Deus in cuius conspectu sto»
d 3Rg. (1Rg.) 17, 1.
arguam.
interl.| unde hec utilitas sit
Numérotation du verset Iob. 13,16 
Et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
interl.| quia districtionem Dei ante oculos non ponit, dum in humanis oculis placere cupit sed
marg.| NON  ENIM  VENIET. Nunc veniet quidem ante tribunal iudicis, sed quia modo culpas suas considerare dissimulat, totum se fundens in verbis proximorum suorum laudibus credit et letatur peccata sua ad memoriam reducendo in conspectu Domini venire recusat.
Numérotation du verset Iob. 13,17 
Audite sermonem meum et enigmata percipite auribus {t. 2 : Erfurt, f. 201va ; facsim., p. 402a} vestris.
marg.| AUDITE  SERMONEM  MEUM etc. Per hoc quod enigmata nominat figuratas se habere locutiones demonstrat. Unde voce fidelis populi subdit : {t. 2 : Erfurt, f. 201va ; facsim., p. 402a}   Si fuero iudicatus . Quod nec ab eius persona discrepat de quo Dominus et maiora dixite : «Quod non sit ei similis». Iste humilius dicit se iustum non pre ceteris. Quid est quod superius dixit :   Vias meas in conspectu eius arguam . Et inferius :   Consumere me vis peccatis adolescentie mee . Nunc ait :   Si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar . Sed sibi iniquitatem tribuens et Deo purgationem suam et peccatorem se cognoscit ex se, et iustum se factum non ignorat ex munere.
e Iob. 1, 8 ; Iob. 2, 3.
Numérotation du verset Iob. 13,18 
Si fuero iudicatus
interl.| in ultimo iudicio ante quod modo flagellor etsi bonus
scio quod iustus
interl.| iustum se noverat nec iuste flagellatum negat, flagellatur ex abundanti gratia, ut merita augeantur non ut peccata tergantur
inveniar.
interl.| et cum iustus
Numérotation du verset Iob. 13,19 
Quis est qui iudicetur mecum ? Veniat.
interl.| et utinam si sim etiam intus irreprehensibilis ad quod omni modo iustus laborat
interl.| sed
marg.| QUIS  EST  QUI  IUDICETUR  MECUM ? Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem querit, quia vero etiam iustorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt subditur : Q  uare tacens consumor . Ac si dicat : sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur qui intus in se invenit unde uratur.
Quare tacens consumor.
Numérotation du verset Iob. 13,20 
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
interl.| ubi hec duo removeris
marg.| DUO  TANTUM  NE  FACIAS. Et Dei faciem hic animadversionem dicit in qua dum peccata aspicit punit, a qua nemo absconditur nisi duo que postulat amoveantur de quibus sequitur : M  anum tuam longe fac a me . Per manum quam longe fieri postulat legem, que sub percussione ultionis populum tenuit et sub qua timore serviebatur, designat. In quibus verbis tempus gratie et redemptionis inquirit. Et est sensus : percussionis duritiam remove a me, formidinis pondus tolle, spiritum securitatis infunde quia in conspectu tuo iustus esse non valet qui tibi non per dilectionem sed per formidinem servit.
Numérotation du verset Iob. 13,21 
Manum tuam
interl.| percussionem legis que punit
longe fac a me
interl.| penam optat transire et timorem ut ad dilectionem veniat
et formido tua
interl.| qua servitur in lege
non me terreat.
Numérotation du verset Iob. 13,22 
Voca7 me et ego8 respondebo tibi
7 voca] et praem. Weber
8 ego] om. Weber
interl.| presens esto corporaliter, presens autem aperuit hominibus peccata que agebant et ignorabant. Unde subdit : quantas habeo iniquitates
marg.| VOCA. Presentiam Christi querit ut per hanc et audiat quod ignorat et audiat in his que novit. Vel vocat Deus eligendo, repondet homo obediendo. Loquitur homo desiderando respondet Deus apparendo ; sed sic anelans subtilius se discutit :   Quantas habeo etc. V  oca me et respondebo tibi . Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere.
aut certe loquar et tu responde mihi.
marg.| AUT  CERTE  LOQUAR. Loquimur cum faciem eius per desiderium postulamus. Respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.
Numérotation du verset Iob. 13,23 
Quantas habeo iniquitates et peccata
interl.| omnis homo se peccatorem confitetur sed se iniquum dici pudet
marg.| QUANTAS  HABEO  INIQUITATES  ET  PECCATA. Iustorum labor est ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.
scelera mea et delicta ostende mihi.
Numérotation du verset Iob. 13,24 
Cur faciem tuam abscondis
marg.| CUR  FACIEM  TUAM  ABSCONDIS. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pena redit ad amorem ac dicit :
et arbitraris me inimicum tuum ?
marg.| ET  ARBITRARIS  ME  INIMICUM  TUUM. Quia si ut amicus respiceres lumine tue visionis non privares.
Numérotation du verset Iob. 13,25 
Contra folium quod vento rapitur
interl.| qui in paradiso ab arbore cecidit
interl.| quam vilis homo
marg.| CONTRA  FOLIUM  QUOD  VENTO  RAPITUR. Homo folium dicitur qui temptationis vento rapitur et desideriorum flatibus movetur. Qui etiam stipula appelatur, quia enim per carnem terre proximus fuit, etiam cum stare videbatur stipula esse memoratur. Sed quia viriditatem intimi amoris perdidit iam stipula sicca est. Et est sensus : cur tanta rectitudine impedis eum quem sic esse infirmum agnoscis ?
ostendis potentiam tuam,
interl.| quanta districtio Dei
et stipulam siccam persequeris ?
Numérotation du verset Iob. 13,26 
Scribis enim contra me amaritudines
marg.| SCRIBIS  ENIM  CONTRA  ME  AMARITUDINES. Quia quod loquimur transit, quod scribimus manet, Deus non loqui sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos eius flagella perdurant semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit {t. 2 : Erfurt, f. 201vb ; facsim., p. 402b} que usque ad ultimum mutari non valebit.
et consumere me vis peccatis adolescentie mee.
marg.| ET  CONSUMERE  ME  VIS etc. Patet gravia esse peccata iuvenum et senum, si illud iusti sic metuunt quod in infirma etate deliquerunt.
Numérotation du verset Iob. 13,27 
Posuisti in nervo pedem meum
marg.| POSUITIS  IN  NERVO  PEDEM  MEUM. In nervo pedem Deus posuit homini quia pravitatem illius forti districtionis sue sentientia ligavit.
et observasti omnes semitas meas
interl.| quia singula eius subtiliter diiudicat
marg.| ET  OBSERVASTI  OMNES  SEMITAS  MEAS. Semita angustior est quam via, quia autem vias actiones merito semitas actionum cogitationes accipimus.
et vestigia {t. 2 : Erfurt, f. 201vb ; facsim., p. 402b} pedum meorum considerasti.
interl.| intentiones examinat vel prava qua aliis scandalum
marg.| ET  VESTIGIA  PEDUM  MEORUM  CONSIDERASTI. Intentiones operum vestigia dixit, vel prava opera que dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum prebemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.
Numérotation du verset Iob. 13,28 
Qui quasi putredo
interl.| id est qui infirma carne constringor
marg.| QUI  QUASI  PUTREDO. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione sue carnis temptatur, sicut vestis exorta tinea consumitur.
marg.| QUANTAS  HABEO  INIQUITATES. Quasi homo pro cecitate exilii se non novit que contingit, quia a facie Dei se abscondit quod iam pena ipsa monitus dolet.
marg.| CONTRA  FOLIUM. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in temptatione folium, stipula in deiectione.
marg.| CONSUMER  ME  VIS  PECCATIS  ADOLESCENTIE. Quia in iuventute se peccasse invenit, adolescentie facta timet sed et sunt etates in mente. Prima infantia cum innocens et nescit fari quod est. Inde pueritia in qua dicit que vult. Post adolescentia que prima est in operatione. Inde iuventutis apta fortitudini. Hinc senectus congrua maturitati. Iusti igitur cum altius profecerunt, in discretione maturitatis magis timent de initiis suis quasi tunc indiscreti fuerint.
consumendus sum
interl.| conterendus corruptione carnis
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
interl.| quia de carne exit temptatio que consumit et sine sonitu perforat, id est ita ut aliquando mens non sentiat



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_13)

Notes :