Capitulum 16
Numérotation du verset
Iob. 16,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 16
Numérotation du verset
Iob. 16,2
Audivi frequenter talia.
Consolatores onerosi omnes vos estis.
Numérotation du verset
Iob. 16,3
Numquid habebunt finem verba ventosa ?
Aut aliquid tibi molestum est si loquaris ?
Numérotation du verset
Iob. 16,4
Poteram et ego similia vestri loqui atque utinam
esset anima vestra pro anima mea.
Numérotation du verset
Iob. 16,5
Consolarer
et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos,
Numérotation du verset
Iob. 16,6
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis.
Numérotation du verset
Iob. 16,7
Sed quid agam ?
si locutus fuero non quiescet dolor meus,
et si tacuero non recedet a me.
Numérotation du verset
Iob. 16,8
Nunc autem oppressit me dolor meus
et in nihilum2 redacti sunt omnes
2 nihilum] nihili
Weber
artus mei,
Numérotation du verset
Iob. 16,9
ruge mee
testimonium dicunt contra me, et
suscitatur falsiloquus
adversus faciem meam contradicens mihi.
Numérotation du verset
Iob. 16,10
Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit,
contra me dentibus suis
hostis meus terribilibus oculis
me intuitus est.
Numérotation du verset
Iob. 16,11
Aperuerunt super me ora sua,
et3 exprobrantes
3 et] om.
Weber
percusserunt maxillam meam,
saturati4
4 saturati] satiati
Weber
sunt penis meis.
Numérotation du verset
Iob. 16,12
Conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit.
Numérotation du verset
Iob. 16,13
Ego ille opulentus quondam5
5 opulentus quondam]
inv. Weber
repente contritus sum,
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit sibi quasi in signum,
Numérotation du verset
Iob. 16,14
circumdedit me lanceis suis.
Convulneravit lumbos meos
non pepercit et effudit in terra viscera mea,
Numérotation du verset
Iob. 16,15
concidit me vulnere super vulnus,
irruit in me
quasi gigas6.
6 gigas] gigans
Weber
Numérotation du verset
Iob. 16,16
Saccum consui super cutem meam et operui
cinere carnem meam7,
7 carnem meam] cornu meum
Weber
Numérotation du verset
Iob. 16,17
facies mea intumuit a fletu
et palpebre mee caligaverunt.
Numérotation du verset
Iob. 16,18
Hec passus sum absque iniquitate manus mee, cum haberem mundas ad Deum preces.
Numérotation du verset
Iob. 16,19
Terra ne operias sanguinem meum,
neque inveniat locum in te latendi clamor meus.
Numérotation du verset
Iob. 16,20
Ecce enim in celo
testis meus
et conscius meus in excelsis.
Numérotation du verset
Iob. 16,21
Verbosi8
8 Verbosi] + mei
Weber
amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
Numérotation du verset
Iob. 16,22
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Numérotation du verset
Iob. 16,23
Ecce enim
breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Iob. 16,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 16
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 16,2
Audivi frequenter {t. 2 : Erfurt, f. 203va ; facsim., p. 406a} talia.
interl.|
que scilicet mali bonis sibi adversantibus obiiciunt priusquam inde accusentur, et est bonis merces de patentia2 etsi non de conversione illorum
2 patientia] patīa
Rusch
marg.|
AUDIVI
FREQUENTER
TALIA. Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur.
Consolatores onerosi omnes vos
. Pravi cum laborare bonos in adversitate conspiciunt, in eo quod consolari eos appetunt mala eis persuadere {t. 2 : Erfurt, f. 203va ; facsim., p. 406a} conantur.
Consolatores onerosi omnes vos estis.
interl.|
in his estis
onerosi,
quia videmini consolari, quia inter dulcia virus inferunt, non tamen inde fracti boni recta defendunt. Unde Iob :
Numquid
etc.
marg.|
CONSOLATORES
ONEROSI. Cavendum est ne tempore luctus increpatio fiat, quia et si recte quidam debent increpari non tamen in afflictione qui lenire debet dolorem augeat.
Numérotation du verset
Iob. 16,3
Numquid habebunt finem verba ventosa ?
interl.|
ideo non habent finem
marg.|
NUMQUID
HABEBUNT
FINEM
VERBA
VENTOSA. Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem.
Aut aliquid tibi molestum est si loquaris ?
interl.|
id est veniet tibi molestia de tua locutione, non quia patienti qui non reddit, sed si hoc malo faceres redderet tibi molestiam et citius taceres
interl.|
quasi non venit tibi molestia sed
poteram
marg.|
AUT
ALIQUID
TIBI
MOLESTUM
EST
SI
LOQUARIS. Ac si diceret : eo plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.
Numérotation du verset
Iob. 16,4
Poteram et ego similia vestri loqui atque utinam
interl.|
et quia verbis non corrigimini
utinam
sentiretis quod sentio, pia oratio qua optat eis flagella Dei non ad penam sed correctionem
marg.|
POTERAM
ET
EGO
SIMILIA
VESTRI
LOQUI. Narrat quid facere potuit, sed ne iustitiam deserat quod facere potuit declinat.
esset anima vestra pro anima mea.
interl.|
non mea pro vestra ne similis nequam
marg.|
ATQUE
UTINAM
ESSET
ANIMA
VESTRA
PRO
ANIMA
MEA. In hos verbis hoc monstratur intendere, ut amici eius qui per caritatem compati nesciebant ab experimento discerent aliene afflictioni qualiter misereri debuissent, quos doloribus edomitos consolaretur, cum de exteriori passione interiorem in eis convalescere salutem indicaret. Caput etiam moveret, quia mentem ad compassionem inflecteret, eosque inter flagella roboraret, cum doloris eorum vim verbis mitibus leniret. Et moveret labia quasi parcens eis, quia mala eorum sub moderata increparet invectione.
Numérotation du verset
Iob. 16,5
Consolarer
interl.|
tunc
interl.|
dicens flagella prodesse
et ego vos sermonibus,
interl.|
sic vos modo debueratis fecere mihi
et moverem caput meum super vos,
Numérotation du verset
Iob. 16,6
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis.
interl.|
non ex toto quia etsi extemperantius vitia interferrem3
3 interferrem] iṅferrē
Rusch
marg.|
QUASI
PARCENS. Nota
quasi,
quia Ecclesia rigorem discipline cum mansuetudine miscens bene subdito non parcens parcit, quia libere arguit sed a culpa eximit. Protervo vero qui de correctione peior efficeretur. Parcens non parcit quia tempus querit dum omnibus communiter loquens in eiusmodi culpam invehitur, qua sic de tecta latens ille temperantius percutitur et sanatur. Hoc autem dicitur de occultis protervorum potentium. Nam de apertis si predicator tacet approbare videtur et crescunt in exemplum.
Numérotation du verset
Iob. 16,7
Sed quid agam ?
interl.|
sed quia nihil vos domat
si locutus fuero non quiescet dolor meus,
interl.|
quia perversis hic felicibus
marg.|
SED
QUID
AGAM ? SI
LOCUTUS etc. Hoc quamquam persone beati Iob, tamen Ecclesie sicut superiora congruit, que cum loquitur dolor eius minime quiescit, quando locutione sua perversos corrigi minime conspicit, et cum tacet dolor non recedit, quia etsi aversata conticuerit hoc ipsum amplius quod tacet gemit, quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit.
et si tacuero non recedet a me.
Numérotation du verset
Iob. 16,8
Nunc autem oppressit me dolor meus
interl.|
sed mala foris ab exterioribus
interl.|
ostendit sub persona sua persecutionem Ecclesie in ultimis temporibus scilicet Antichristi
et in nihilum4 redacti sunt omnes
4 nihilum] nihili
Weber
interl.|
dum pravi crescunt infirmi inde moventur ad terrena
{t. 2 : Erfurt, f. 203vb ; facsim., p. 406b} artus mei,
interl.|
sicut per ossa fortes sic per artus infirmi
marg.|
NUNC
AUTEM
OPPRESSIT
ME
DOLOR
MEUS. ET
IN
NIHILI
REDACTI. Dolore Ecclesia premitur, quando in malitia crescere perversos intuetur. Et ad nihilum membra eius rediguntur, quando ex imitatione pravorum infirmi deterius infirmantur, et velut in nihilum rediguntur, quia dum manentem Dei essentiam deserunt diligentes transitoria, quasi ad non esse rendunt.
Nunc
autem dicitur, quia tempus doloris Ecclesie modo est gaudium postmodum sequitur. Sepe vero contingit ut sancta Ecclesia non solum infideles atque extra positos adversarios tolleret sed eorum quoque insidias atque adversitatem vix ferat quos intus habet. Unde beati viri voce mox apte subditur : R
uge mee testimonium dicunt
. Ruge Ecclesie sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant operibus denegant. Hi pacis tempore, quia huius mundi potestatibus eandem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur. Sed cum Ecclesiam subita adversitas turbaverit, illud illico ostendunt quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus : me insequendo increpant qui in meo corpore positi duplicitatis sue malitiam non emendant.
Numérotation du verset
Iob. 16,9
ruge mee
interl.|
mala intus a domesticis
testimonium dicunt contra me, et
interl.|
iam
suscitatur falsiloquus
interl.|
hoc in fine sub Antichristo
adversus faciem meam contradicens mihi.
marg.|
ET
SUSCITATUR
FALSILOQUUS
ADVERSUS
FACIEM
MEAM. Dum predicationi eius aperte contradicere non presumunt, Ecclesia falsiloquum quasi post dorsum patitur. Sed cum malitie tempus eruperit, is qui nunc metuens {t. 2 : Erfurt, f. 203vb ; facsim., p. 406b} derogat ad contradicendum ante faciem venit, quia verbis vere fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.
Numérotation du verset
Iob. 16,10
Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit,
interl.|
in potentibus
marg.|
COLLEGIT
FUROREM
SUUM. Diabolus princeps falsiloquii habet nunc contra Ecclesiam furorem sed sparsus est, quia occultas temptationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte sevierit, furorem suum in eam colligit, quia in eius afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet et per alios que exerceat providet.
contra me dentibus suis
interl.|
persecutoribus suis qui laniant
hostis meus terribilibus oculis
interl.|
insipientibus seculi
me intuitus est.
Numérotation du verset
Iob. 16,11
Aperuerunt super me ora sua,
interl.|
qui provident et consiliis persecutionis inflammant
et5 exprobrantes
5 et] om.
Weber
marg.|
APERUERUNT
SUPER
ME
ORA
SUA
ET
EXPROBRANTES etc. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem predicare non metuunt et predicamenta recte fidei irrident.
percusserunt maxillam meam,
marg.|
PERCUSSERUNT
MAXILLAM
MEAM. Maxilla Ecclesie sunt sancti predicatores qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt, hos reprobi precipue persequuntur quos dum etiam necant illa eos pena satiat, que mentem Ecclesie precipue cruciat vel castigat.
marg.|
MAXILLAM
MEAM. Petrus est maxilla qui mactat et manducata. Samson maxillam asini tenet et hostes occiditb, id est Christus simplices precones manu virtutis tenet et a vitiis carnales occidit. Maxilla proiecta in terram aquas effudit, quia data morti corpora preconum magna ostendunt miraculac.
a Cf. Act. 10, 13.
b Cf. Idc. 15, 16.
c Cf. Idc. 15, 19.
saturati6
6 saturati] satiati
Weber
interl.|
alias : satiati
sunt penis meis.
Numérotation du verset
Iob. 16,12
Conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit.
interl.|
et cum hoc sit
marg.|
CONCLUSIT
ME
DEUS etc. Electorum populus apud iniquum concluditur, cum eius caro antiqui hostis persecutoribus temporaliter datur. Qui non spiritui sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt eo contra illius carnes crudelius inardescunt.
Numérotation du verset
Iob. 16,13
Ego ille opulentus quondam7
7 opulentus quondam]
inv. Weber
interl.|
Ecclesia pacis tempore suos opulentia predicationis pascebat
repente contritus sum,
interl.|
quia in improvida mens infirmiorum cadit
marg.|
EGO
ILLE
OPULENTUS
QUONDAM
REPENTE
CONTRITUS etc. Infirmorum mentem, designat quia dum adversa previdere nesciunt, tanto eis graviora sunt quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel in quibusdam eisdem retro labentibus hec Ecclesia patitur qui post doctrine opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur.
tenuit cervicem meam, confregit me,
marg.|
TENUIT
CERVICEM
MEA etc. Cervix hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore. Constringit dum infirmi vera que sentiunt predicare libere non presumunt. Vel
cervicem
suam dicit eos qui in Ecclesia sub occasione defendende rectitudinis vitio elationis deserviunt, quam hostis districtione sue persecutionis inclinat.
et posuit sibi quasi in signum,
marg.|
ET
POSUIT
ME
SIBI
QUASI
IN
SIGNUM. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis actibus impetit cum suis persecutionibus affligit. Unde Apostolusd : «Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus». Ac si aperte dicat : quid in hoc tempore vulnera nostra miramini qui si eterna gaudia querimus ad hoc venimus ut feriamur ?
d 1Th. 3, 5.
Numérotation du verset
Iob. 16,14
circumdedit me lanceis suis.
marg.|
CIRCUMDEDIT
ME
LANCEIS
SUIS. Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore callido temptationum iaculis ab omni parte impetitur.
Convulneravit lumbos meos
interl.|
in vobis consentientibus
marg.|
CONVULNERAVIT
LUMBOS
MEOS. Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. Convulnerare autem dicitur, quia quod nobis male suggerit nos sequentes ex propria voluntate implemus et quasi cum ipso nos pariter vulneramus.
non pepercit et effudit in terra viscera mea,
interl.|
hoc non ad litteram de Iob et per hoc nota hec omnia mystice dici
marg.|
NON
PEPERCIT
ET
EFFUDIT
IN
TERRA
VISCERA
MEA.
Viscera
Ecclesie dicit eorum mentes qui eius in se continent mysteria, quos dum antiquus hostis ad {t. 2 : Erfurt, f. 204ra ; facsim., p. 407a} secularia negotia pertrahit eius viscera in terra fundit. N
on pepercit,
id est non destitit.
Numérotation du verset
Iob. 16,15
concidit me {t. 2 : Erfurt, f. 204ra ; facsim., p. 407a} vulnere super vulnus,
interl.|
et ita
marg.|
CONCIDIT
ME
VULNERE etc. In infirmis suis Ecclesia vulnere super vulnus conciditur, quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur.
irruit in me
interl.|
cui etiam assuetus nequit reluctari
quasi gigas8.
8 gigas] gigans
Weber
interl.|
propter hoc
marg.|
IRRUIT
IN
ME
QUASI
GIGANS. Quia nimirum malignus spiritus contra hanc ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat quia quanto se ei anima subiicit crebrius tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad penitentiam redit sequitur : S
accum consui super cutem meam
. In sacco et cinere penitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur et cinere caro operitur, quia culpa carnis per penitentiam tegitur ne indistricti iudicis exanime ad ultionem videatur.
Numérotation du verset
Iob. 16,16
Saccum consui super cutem meam et operui
interl.|
hec omnia dicit in persona Christi cuius figura est
cinere carnem meam9,
9 carnem meam] cornu meum
Weber
Numérotation du verset
Iob. 16,17
facies mea intumuit a fletu
interl.|
fortis quod non fecit in debili plangit quem iuvat ad veniam quasi fecerit
et palpebre mee caligaverunt.
marg.|
FACIES
MEA
INTUMUIT A FLETU. Facies Ecclesie sunt qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium. Sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei iudicia obstupescunt que non intelligunt. Unde subditur : E
t palpebre mee caligaverunt.
Palpebre appelantur qui ad providenda plebium itinera vigilant, sed cum occulta Dei iudicia nec prepositi vigilantes intelligunt palpebre Ecclesie sancte caligant.
Numérotation du verset
Iob. 16,18
Hec passus sum absque iniquitate manus mee, cum haberem mundas ad Deum preces.
interl.|
solus ad Deum mundas preces habuit pre omnibus qui et in passione pro inimicis oravit
interl.|
et ideo
marg.|
HEC
PASSUS
SUM
ABSQUE
INIQUITATE. A verbis corporis ad capitis verba vertitur, quia absque iniquitate manus sue pertulit «qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius»e. Terra sanguinem eius non operuit quia sancta Ecclesia redemptionis sue mysterium in cunctis iam mundi partibus predicavit.
e 1Pt. 2, 22.
Numérotation du verset
Iob. 16,19
Terra ne operias sanguinem meum,
interl.|
peccator pretium redemptionis sumens confitetur et laudat
neque inveniat locum in te latendi clamor meus.
interl.|
ne sit otiosum sacramentum passionis debemus imitari quod sumimus et predicare ut aliis innotescat
marg.|
NEQUE
INVENIAT
IN
TE
LOCUM
LATENDI
CLAMOR
MEUS. Clamor redemptoris nostri est sanguis redemptionis qui a fidelibus sumitur qui ut ait Apostolusf melius loquitur quam sanguis Abel, quia sanguis Abel mortem fratricide petiit sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis si quod mens credit lingua tacet.
f Cf. Hbr. 12, 24.
Numérotation du verset
Iob. 16,20
Ecce enim in celo
interl.|
non lateat, quia etsi qui negaverunt quia in passione Deus non apparebat
in celo est testis
testis meus
interl.|
quiag : «Nemo novit Filium nisi Pater»
g Mt. 11, 27.
marg.|
ECCE
ENIM
IN
CELO
EST etc. Testis Filii Pater est. Ut in evangelioh : «Et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me».
h Io. 5, 37.
et conscius meus in excelsis.
marg.|
ET
CONSCIUS
MEUS
IN
EXCELSIS. Quia una voluntate, uno consilio Pater cum Filio operatur. Que etiam ad corpus referri valent. Ecclesia namque patitur hec mala pro eternis que ne de sua resurrectione trepidet, iam eum in celo qui resurrexit ex mortuis testem habet. Qui etiam
conscius
dicitur, quia naturam nostram non solum creando novit sed etiam assumendo. Potest etiam nobis singulis hec vox congruere cum ipso Iob. Omnis enim qui ex eo quod agit terrenas laudes appetit, testem in terra querit, qui autem in suis actibus omnipotenti placere festinat, testem se habere in celo considerat. Sed talis hominum reprehensiones metuere non debet.
Numérotation du verset
Iob. 16,21
Verbosi10
10 Verbosi] + mei
Weber
interl.|
quidem sunt
amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
interl.|
qui testem in celo habet, si ab hominibus reprehenditur non curet
marg.|
Unde subditur : V
erbosi amici mei ad deum stillat oculus
. Cum
verbosi amici
sunt, id est cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatinus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.
Numérotation du verset
Iob. 16,22
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
interl.|
utinam scirem cur hoc mihi ut sicut audior a Deo sic audirem quod Deus de me dicit
marg.|
ATQUE
UTINAM
SIC
IUDICARETUR
VIR
CUM
DEO
QUOMODO
IUDICATUR
FILIUS
HOMINIS
CUM
COLLEGA
SUO. Peccatores quidem nos esse semper agnoscimus sed tamen in flagello positi pro quo magis peccato flagellamur ignoramus, et nos discutimus ut siquo modo possimus causam percussionis invenire {t. 2 : Erfurt, f. 204rb ; facsim., p. 407b} valeamus. Et est sensus : sicut qui cum collega suo ad iudicium accedit et quod sentit dicit, et quod contra dicitur agnoscit, sic omne quod de me ad te dicitur audirem. Sed quia hoc in presenti fieri nequit, de cecitate quidem vite presentis gemit, sed tamen de eius brevitate se consolatur.
Numérotation du verset
Iob. 16,23
Ecce enim
interl.|
ideo dico utinam de re que non est quia
breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo.
marg.|
ECCE
ENIM
BREVES
ANNI
TRANSEUNT. Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur, sed quia ad labores huius vite mortalis, vel ad acquirenda laboribus premia iterum non venimus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_16)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_16)
Notes :