Capitulum 2
Numérotation du verset
Iob. 2,1
1 Factum est autem2 cum quadam die
1
Hic incip. cap. 2
|
2 autem
Cas259
]
om.
Δ
|
venissent filii Dei, et starent coram Domino, venissetque3* Satan inter eos et staret in conspectu eius,
3 venissetque
Greg. S
ΩF ΩG ΩJ ΩS ] venisset quoque ΩM
Rusch Weber
, venisset Δ
Numérotation du verset
Iob. 2,2
ut diceret Dominus4 ad Satan : Unde venis ?
4 Dominus ΩG
Rusch Weber
]
om.
ΩF
Qui respondens ait : Circuivi terram et perambulavi eam.
Numérotation du verset
Iob. 2,3
Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis5 in terra, vir simplex et rectus ac6 timens Deum et7 recedens a malo et adhuc retinens innocentiam ?
5 ei – similis ΩG
Rusch Weber
]
inv.
Δ ΩF
|
6 ac ΩG ] et ΩF
|
7 et ΩG] ac Δ ΩF
|
Tu autem commovisti me adversus eum
ut affligerem illum8 frustra.
8 illum] eum Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset
Iob. 2,4
Cui respondens Satan ait9
9 respondens Satan ait] respondit Satan et aitque ΩF ΩG
pro pelle.
Et cuncta
que habet homo
dabit pro anima sua.
Numérotation du verset
Iob. 2,5
Alioquin mitte manum tuam
et tange os eius et carnem,
et tunc videbis quod
in facie10 benedicat tibi.
10 facie] faciem Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset
Iob. 2,6
Dixit11 ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est.
11 Dixit ΩG] Dicit ΩF
Verumtamen animam illius serva.
Numérotation du verset
Iob. 2,7
Egressus igitur Satan
a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo,
a planta pedis usque ad verticem12.
12 verticem Δ ΩF ΩG
Rusch
] + eius
Weber
Numérotation du verset
Iob. 2,8
Qui testa saniem radebat13 sedens in sterquilinio.
13 radebat Δ ΩF ΩG
Rusch
] deradebat
Weber
Numérotation du verset
Iob. 2,9
Dixit autem illi uxor sua :
Adhuc tu permanes
in simplicitate tua. Benedic Deo et morere.
Numérotation du verset
Iob. 2,10
Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus14 locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini
14 mulieribus
Amiatinus
²
Cava
ΠF Σ Φ E² H Q² D S W ΨD
Δ Ω ΩF ΩG
Ed1530 Rusch Clementina
]
om. Weber
mala autem15
15 autem ΩM ΩF ΩG ΩS ΩJ*
Rusch
]
om.
ΠF E ΘG² D F K ΨD ΩJ² Δ
Ed1530 Clementina Weber
quare non sustineamus ?16
16 sustineamus
Cava
X S NAL3245 Ω ΩF
Cor2
(Gregor.)
Rusch Ed1530
] suscipiamus L
Amiatinus
E*
Cor2
(antiq. sec. hebr.)
Clementina Weber
In omnibus
his non peccavit Iob labiis suis.
Numérotation du verset
Iob. 2,11
Igitur audientes
tres amici Iob
omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz
Themanites,
et Baldach
Suites17
17 Suit(h)es Δ ΩF ΩG
Rusch Weber
] Suhites
Clementina (hic et ubique)
et Sophar
Naamathites.
Condixerant enim18
18 enim] + sibi Δ ΩG ΩF
ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
Numérotation du verset
Iob. 2,12
Cumque levassent19 procul oculos suos20
19 levassent] elevassent ΩF ΩG
|
20 procul- oculos suos ΩF]
inv.
ΩG
|
non cognoverunt eum
et exclamantes ploraverunt,
scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in celum
Numérotation du verset
Iob. 2,13
et sederunt cum eo in terram septem diebus septemque21 noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem.
21 septemque] et septem ΩG
Weber
Capitulum 2
Numérotation du verset
Iob. 2,1
interl.|
eadem die ut prius historice et mystice
venissent filii Dei, et starent coram Domino, venissetque3* Satan inter eos et staret in conspectu eius,
3 venissetque
Greg. S
ΩF ΩG ΩJ ΩS ] venisset quoque ΩM
Rusch Weber
, venisset Δ
interl.|
ut videretur a Deo non ipse Deum quia immundus corde
Numérotation du verset
Iob. 2,2
ut diceret Dominus4 ad Satan : Unde venis ?
4 Dominus ΩG
Rusch Weber
]
om.
ΩF
marg.|
UNDE
VENIS. Hoc non ut prius, cum enim sciatur redisse de bello {t. 2 : Erfurt, f. 190va ; facsim., p. 380a} ad quod laxatus fuerat non est aliud nisi quod infirmitas superbie eius increpatur quasi ab imo et infirma carne vinceris qui contra Deum te erigis. Unde bona Iob cum triumpho enumerans addit, et adhuc innocentiam retinens, quasi exercuisti malitiam, sed ille retinet innocentiam et qui minuere voluisti profectui servisti.
Qui respondens ait : Circuivi terram et perambulavi {t. 2 : Erfurt, f. 190va ; facsim., p. 380a} eam.
Numérotation du verset
Iob. 2,3
Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis5 in terra, vir simplex et rectus ac6 timens Deum et7 recedens a malo et adhuc retinens innocentiam ?
5 ei – similis ΩG
Rusch Weber
]
inv.
Δ ΩF
6 ac ΩG ] et ΩF
7 et ΩG] ac Δ ΩF
marg.|
INNOCENTIAM etc. Moraliter. Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter penitet.
Tu autem commovisti me adversus eum
interl.|
non quod Deus instigetur, sed secundum nos qui nisi commoti non ferimus, ipsa Dei percussio commotio dicitur
marg.|
TU
AUTEM
COMMOVISTI. Allegorice. Quomodo Pater in Christum cum quo idem est motus est per Satan ? Quia Christus homo non pateretur nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit in Christum Deum commovit. Frustra quia penam tulit sine sua culpa, sed non frustra quia solvit quod alter rapuit.
ut affligerem illum8 frustra.
8 illum] eum Δ ΩF ΩG
interl.|
non frustra quia crevit in eum virtus patientie et gloria, et nobis patuit quod in eo latebat mirabile sed
frustra
, quia in eo non punitur peccatum, vel
frustra
id est non est effectum ut sperasti
Numérotation du verset
Iob. 2,4
Cui respondens Satan ait9
9 respondens Satan ait] respondit Satan et aitque ΩF ΩG
interl.|
interl.|rem minus caram||
pro pelle.
interl.|
id est magis cara
marg.|
PELLEM
PRO
PELLE. Diabolus per miracula Filium Dei sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo iudicans ex aliis qui loco pastorum aliena damna contemnunt quasi non motum multis subtractis, quasi que extra se sunt, dolore proprie carnis temptat, quasi pro se doleat qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit dicit desideriis. Hec et per membra verbis et desideriis intulit per que dixita : «Mittamus lignum in panem eius», id est configendo corpori eius stipitem crucis adhibeamus.b
a Ier. 11, 19.
b
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 15.5-25, CCSL 143, p. 132-133.
marg.|
Pellis
pro pelle
datur, quia sepe dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vuleneremur, hoc consuetite fueri sciens dicit :
Pellem pro pelle et cuncta que habet homo,
quasi ideo Iob extra se tot flagella equanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur pavet, et cura sui minus de suis sentit, unde ipsum ferire expetit :
Mitte manum tuam,
quod Deus recte permittit ut sepe victus obmutescat.
Et cuncta
interl.|
id est quid per singula omnia
que habet homo
interl.|
exponet sine dolore ut tantum vitam servet incolumem
dabit {t. 2 : Erfurt, f. 190vb ; facsim., p. 380b} pro anima sua.
interl.|
hoc suspicabatur diabolus de Iob quod sepe videbat in aliis
Numérotation du verset
Iob. 2,5
Alioquin mitte manum tuam
interl.|
id est si non credis eum, ideo patienter ferre de exterioribus ; qui timet de vita aliquispiam10 diligit. Mitte me in vitam et videbis
10 aliquispiam] vel aliquorumpiam coniec., alsuqupm
cacogr. Rusch
marg.|
ALIOQUIN
MITTE
MANUM. Moraliter. Sepe diabolus postquam mentem impugnavit ad tempus cessat ut securam repente irrumpat, ideo iterum Iob expetit quem Deus ei retinendo concedit.
et tange os eius et carnem,
marg.|
TANGE
OS
EIUS
ET
CARNEM. Moraliter. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.
marg.|
ALLEGORICE. Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit sed animam servat, non quod non temptet sed quod non superet. Vel animam, id est caros et electos a iure suo amittit cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem, quia ab exordio mundi membris eius dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum seviendo pervenit.
et tunc videbis quod
interl.|
vel quoniam11
11 quoniam]
coniec.
, qm
Rusch
in facie12 benedicat tibi.
12 facie] faciem Δ ΩF ΩG
interl.|
vel13 benedixerit
13 vel] ve
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Iob. 2,6
Dixit14 ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est.
14 Dixit ΩG] Dicit ΩF
marg.|
ECCE
IN
MANU
TUA etc. Sinit nos temptari ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.
Verumtamen animam illius serva.
Numérotation du verset
Iob. 2,7
Egressus igitur Satan
marg.|
EGRESSUS etc. Moraliter. [a] Accepta licentia
a planta,
id est a minimis, usque ad maiora perveniens. Omne corpus mentis illatis temptationibus lacerat, sed ad animam non pervenit, quia inter delectationes quas suscipit intentio resistit et deliberatio recti usque ad mollitiem consensus non inflectitur, sed et ille delectationes asperitate penitentie tergende sunt, quod est testa saniem radere. [b] Testa enim rigor est districtionis, sanies fluxus illicite cogitationis. Vel testa15 mortalis fragilitatis quam tenet manu, qui eam semper habet pre oculis, et ea considerata quam cito dissolvenda est saniem radit. Sanies ex vulnere, prava cogitatio ex temptatione, quelibet non ducatur ad effectum, non tamen est quasi parvipendenda. Undec : «Si quis viderit mulierem ad concupiscendam eam» etc. Culpa ergo resecanda est, non solum ab opere sed et a cogitatione. Unde Ieroboal16 trituranti in area angelus apparet, qui surgens sacrificat hedum super lapidem. Post hostiam ius carnium cogitationes ex carnalitate venientes quas etiam mactat cum carnalitate Ieroboal supereffuditd. Sed quia de victoria bellum oritur ut cum cogitatio vincitur animus elatione pulsatur. {t. 2 : Erfurt, f. 190vb ; facsim., p. 380b}
[c] Iob radens saniem humilitati substratus sedet
in sterquilinio
, id est humilia de se sentit, et ad ea que male gessit penitendo respicit, ne qua elatio surgat.e
c Cfr. Mt. 5, 28.
d Cf. Idc. 6, 11-12; Idc. 6, 19-21.
e
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 3, CCSL 143, [a] cap. 29.5-15, p. 150 ; [b] cap. 30.1-49, p. 150-152 ; [c] cap. 31.1-19, p. 152-153.
15 testa] esta
cacogr. Rusch
16 Ieroboal] sic pro Ierobaal
a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo,
interl.|
ecce quantitas his duobus pensanda sunt flagella, leviantur autem si multa sunt et non gravia, vel si gravia et non multa
a planta pedis usque ad verticem17.
17 verticem Δ ΩF ΩG
Rusch
] + eius
Weber
interl.|
eius
Numérotation du verset
Iob. 2,8
Qui testa saniem radebat18 sedens in sterquilinio.
18 radebat Δ ΩF ΩG
Rusch
] deradebat
Weber
interl.|
auget despectionem ut se humiliorem prebeat
marg.|
QUI
TESTA. Historialiter. Testa ex luto fit, et sanies corporis lutum est. Luto ergo tergebat lutum fragmento vasis fictilis, vas fictile confractum considerans quid sit incuria tumentis. Quia vero per ea que circa corpus sunt inflatur animus, fragilitatis humane oblitus, ut fit in honoribus. Iob ex malus circumstantibus despectionem auget suam, et non in terra munda, sed
in sterquilinio
sedet prependens que sit substantia carnis, et ex fetore loci in fetorem cito redituram carnem sentit. Quam mollitiem sane carni adhibuit qui vulneri non vestem vel digitos sed testam admovit ? Ideo autem hic a Deo premitur iustus ut gloriosus remuneretur, et ostenditur quid exspectet iniquus cum sic premitur qui a iudice laudatur.
marg.|
Allegorice. QUI
TESTA. [a] Testa in manu, Christi caro ex luto nostre substantie, que igne passionis decocta robustior surrexit, qua saniem id est peccatam delevit. Et per carnem et sanguinem peccata carnis notantur. Sanies putrido19 sanguinis significat peccata vetustate peiora. [b]
Sedens in sterquilinio,
quia «infirma mundi elegit»f, superbis Iudeis spretis, in gentibus quiescit, id est penitentibus qui sua mala flendo quasi ante se stercora coacervant se abiiciendo. Sed qui tot hominibus fecit, multa in membris sustinet a carnalibus, qui quasi uxor in sinu Ecclesie sunt per fidem, et ideo malis moribus et verbis peius premunt et quasi ad cubile fidei recepti inevitabiles sunt. [c] Hi sunt turba premens Iesum, sed sola humilis tangit, his suadent mala, vel metu ut Petrusg adhuc carnalis : «Absit a te, Domine», vel elatione ut Ioab filius Sarvie a David petens mortem Semeih. Sed deteriores qui elatione ut uxor Iob qua superba suadet viro.i
f 1Cor. 1, 27.
g Mt. 16, 22.
h Cf. 2Rg. (2Sm.) 19, 22.
i
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, CCSL 143, [a] cap. 18.1-13, p. 136 ; [b] cap. 19.1-22, p. 137 ; [c] cap. 20.1-45, p. 138-139.
19 putrido]
coniec.
, putido
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Iob. 2,9
Dixit autem illi uxor sua :
marg.|
DIXIT
AUTEM
ILLI
UXOR
SUA. Allegorice. Primam diaboli temptationem ostendit in possessionibus et filiis Iob factam esse. Secundam ostendit in afflictione corporis et persuasione uxoris et competenti ordine. Si enim prius affligeretur in corpore, parvipendisset postea rerum ablationem. Reservat diabolus uxorem, ut saltem per eam vincat, qui per uxorem vicit primum hominem, sed sicut in prima temptatione Iob victor extitit, sic et in hac victor remansit. Eodem modo in Christo, prius temptatur in apostolis, in propria persona affligitur, et in membris et accipitur Christus integer.
marg.|
DIXIT
ANTEM
ILLI
UXOR
SUA etc. Diabolus duobus modis impugnat : tribulatione ut frangat, persuasione ut molliat, victus ergo de tribulatione recurrit ad artem qua Adam vicit, et ad altum per scalam, id est per mulierem que viro vicina subrepere nititur, sed et hanc non audit ut prepositam, sed docet ut subditam et sic arma tollit hosti, et sunt ei arma virtutis dum erudit.
marg.|
Moraliter. [a] Etsi in prosperis, magis tamen et inter mala corporis, carnalis suggestio mentem tangit. [b] Hec est uxor que post vulnera male suadet Iob. Hinc Ieremiasj : «Foris interficit gladius» id est vindicta exterior ferit, «et domi mors simul est», quia nec tunc conscientia a temptationibus munda est. Sed et si hec suggestio bonum fatigat et aliquando ad delectationem rapit, mox erubescit et se arguit dicens : [c]
Quasi una de mulieribus stultis locuta es,
et de consideratione munerum se munit.
Si bona suscepimus
etc. Cum autem quis videns tot vitia se vallantia, magis se virtutibus munit, quedam vitia sub specie virtutum occurrunt, id est amici quasi per consolationem conveniunt, sed in contumelias erumpunt, ut immoderata ira iustitia, et dissoluta remissio misericordia vult videri. Et timor humilitas et effrenata superbia libertas. Huiusmodi blanda superficie incipiunt, sed in asperitatem dilabuntur.k
l
j Lam. 1, 20.
k
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 3, CCSL 143, [a] cap. 31.52-53, p. 154 ; [b] cap. 32.1-24,
lp.154; [c] cap. 33.1-30, p. 155.
Adhuc tu permanes
marg.|
ADHUC
TU
PERMANES. Allegorice. Simplicitatem arguit quod terrena despicit et {t. 2 : Erfurt, f. 191ra ; facsim., p. 381a} eterna cupit. Quasi20 dicat : quid simpliciter eterna petis et super his male gemis ? Excidens (eterna despice) et mala presentia, vel moriens evade. Sed hec passi sunt illis forma rectitudinis. Unde ait :
Quasi una de stultis
etc. ferientes extra sustinent perversos intus docent ibi fortes hic misericordes, ibi adversos repellunt hic suos protegunt, et grande est in acie hoc utrumque facere.
20 Quasi] coniec., qua
cacogr. Rusch
in {t. 2 : Erfurt, f. 191ra ; facsim., p. 381a} simplicitate tua. Benedic Deo et morere.
interl.|
morte finies hanc afflictionem vel morere, id est vives per contrarium
Numérotation du verset
Iob. 2,10
Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus21 locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini
interl.|
id est dona Dei, id est temporalia22 vel eterna
22 temporalia] temperalia
cacogr. Rusch
marg.|
SI
BONA, id est si ad eterna bona tendimus, cur non mala presentia sustinemus ?
mala autem23
interl.|
id est flagella
quare non sustineamus ?24
24 sustineamus
Cava
X S NAL3245 Ω ΩF
Cor2
(Gregor.)
Ed1455
Rusch Ed1530
] suscipiamus L
Amiatinus
E*
Cor2
(antiq. sec. hebr.)
Clementina Weber
interl.|
vel :
suscipiamus
In omnibus
marg.|
IN
OMNIBUS. Quia sancti in omnibus que extra et intus patiuntur, nec iniuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.m
m
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 21.66-69, CCSL 143, p. 141-142
marg.|
Adhuc tu permanes Eva verba sua repetit quasi dicens : desere simplicitatem, id est obedientiam vetitum comedendo contemne ?
Benedic Domino et morere,
id est transcendendo preceptum ultra quam es conditus vive.n
n
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 8.74-77, p.123.
marg.|
Vide ordinem post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius prava persuasio aliquem capit propter quod qui cetera abstulit, uxorem reservavit.o
o
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 8.57-60, CCSL 143, p. 123.
marg.|
QUASI
UNA
DE
STULTIS. Quia sensus non sexus in vitio est non ait una de mulieribus sed
de stultis
mulieribus, quia pravum sapit accidentis stultitie est, non condicione nature.p
p
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 9.64-68, CCSL 143, p. 125.
marg.|
SI
BONA
SUSCEPIMUS. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in letis temperat ab elatione previsio mali. Unde dicitur q : «In die bonorum ne sis immemor malorum et in die malorum ne sis immemor bonorum».r
q Sir. (Eccli.) 11, 27.
r
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 9.46-51, CCSL 143, p. 125.
marg.|
IN
OMNIBUS
HIS. Duobus modis labiis peccamus : cum non iusta dicimus, vel cum iusta tacemus. Sed Iob nec contra ferientem superba dixit nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam coniugis arguendo docens, et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias.s
s
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 10.2-7, CCSL 143, p. 125.
his non peccavit Iob labiis suis.
Numérotation du verset
Iob. 2,11
Igitur audientes
interl.|
quia per supradicta vinci non potuit igitur aliis aggressus est amicis, scilicet ut post eis credatur
marg.|
IGITUR
AUDIENTES. Allegorice. Amici hereticos significant, qui contra corpus Christi, id est Ecclesiam afflictam lapsus membrorum dolentem, alios sub nomine Christi tolerantem conveniunt ad contentionem, quod est augmentum doloris. D
e loco suo
qui est superbia, quia nisi in corde tumerent, prava asserere non certarent. E contra locus bonorum est humilitas. D
e loco
ergo veniunt, quia ex superbia moventur contra Ecclesiam, quorum perversa actio ex nominibus eorum colligitur. Eliphaz, Baldach, Sophar ut supra dictum est et loca unde sunt congruunt. Themam : australis. Sue : loquens. Naama : decor. Ab austro venit qui ardentius appetit sapere quam oportet. Quem calorem sapientie non ut bene vivant, sed ut elate loquantur desiderant. Unde decorem, id est speciem bonorum ex eruditione sumunt, hypocrite nolentes esse, sed videri docti.
marg.|
AUDIENTES. Moraliter. Non dicit audientes ideo quod vitia hec audiant sed diabolus qui per ista temptat hec intelligit.
tres amici Iob
marg.|
TRES
AMICI. Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldeorum significat, id est impugnationem que fit in opere, lingua, cogitatione, hec enim omnia impugnat.
omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz
interl.|
contemptus Dei
Themanites,
interl.|
australis
et Baldach
interl.|
sola vetustas
Suites25
25 Suit(h)es Δ ΩF ΩG
Rusch Weber
] Suhites
Clementina (hic et ubique)
interl.|
sue loquens
et Sophar
interl.|
dissipatio specule vel speculatorem dissipans
Naamathites.
interl.|
decorus
{t. 2 : Erfurt, f. 191rb ; facsim., p. 381b} Condixerant enim26
26 enim] + sibi Δ ΩG ΩF
interl.|
C
ondixarent
et intra se et erga percussum quante fuerint caritatis ostenditur, sed bona eorum intentio suborta indiscretione fuscatur
marg.|
CONDIXERANT. Quia in falsitate concordant et dum sua docent quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione presenti qui de eternis erudiunt. Heretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia sed ex nostra benignitate nominandi sunt, utt : «Amice ad quid venisti ?»
t Mt. 26, 50.
marg.|
MORALITER.
Condixerant,
quia quedam vitia contra nos inter se coniunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor, que etsi diversa sint, tamen ad eundum finem tendunt, id est ad subversionem spiritualis Iob.
ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
Numérotation du verset
Iob. 2,12
Cumque levassent27 procul oculos suos28
27 levassent] elevassent ΩF ΩG
28 procul- oculos suos ΩF]
inv.
ΩG
interl.|
Moraliter. Vitia oculos levant dum sub specie virtutum fideles illaqueare parant et quasi eis consulere simulant
marg.|
CUMQUE
ELEVASSENT
OCULOS. Allegorice. Qui in imo sunt oculos levant si Ecclesie facta considerant, et eam in dolore positam que hec spernit eterna petit, non cognoscunt quia que vident in ea, in corde suo non relegunt, qui hec amant eterna contemnunt, vestes hereticorum sunt qui eis concorditer inherent, qui semper in deteriora ruunt, et in multis partibus a se dividuntur. Ruptis vestibus corpus ostenditur, quia incisis sequacibus per discordiam malitia aperitur, que {t. 2 : Erfurt, f. 191rb ; facsim., p. 381b} per concordiam tegebatur.
marg.|
MORALITER. Si autem ex erumna vitiorum et amore zeli in intimis dolemus, que letis surrepunt tristibus non prevalent, unde subdit :
Cumque elevassent
etc. Afflictos non cognoscunt vitia a quibus reprobata resiliunt, que letos noverant, id est penetrabant quo aut magis in eis se deprehendi diabolus videt, eo illa sub imagine virtutum amplius abscondit. Et hoc est :
Et exclamantes ploraverunt,
signatur pietas per plorantum, discretio per scissionem vestium, affectus operum per pulverem capitum, humilitas per sessionem. Species pietatis ad crudelitatem ducit, si per disciplinam puniri culpam prohibet ut post eternaliter puniatur. Discretio decipit, ut si pro infirmitate quasi discrete plus alimentorum sumimus et indiscrete bella carnis excitamus. Aliquando affectus bonorum operum inquietudinem facit laborum. Humilitas utilitatem necat, dum homo se plus infirmum et inutilem quam sit existimat et aliis prodesse desinit. Sed hec vitia sub specie virtutum latentia subtiliter compunctio examinat qui enim vere intus dolet, que agenda foris et que non agenda sunt bene previdet et omnis strepitus suggestionum obmutescit vi compunctionis. Unde :
Nemo loquebatur. Videbant enim dolorem
. Si enim cor vere dolet, vitia contra nos non ostrepunt. Ipsa autem vitia sepe in usum virtutum mutantur, ut ira si rationi subiicitur in sancti zeli ministerium vertitur. Superbia si divino timori inclinatur, libera auctoritate, iustitiam defendit. Fortitudo corporis prius prava si convertitur multum proficit in exercendis piis operibus, unde Iob pro amicis immolat, et quos hostes pertulit per sacrificium cives recipit dum enim malas cogitiones subigimus et in virtutes vertimus quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus.
non cognoverunt eum
interl.|
quia in hoc statu amplius eum non viderant
et exclamantes ploraverunt,
interl.|
speciem miserie Iob in se transferunt ut melius eis credatur
marg.|
EXCLAMANTES
PLORAVERUNT. Historice. Quia speciem percussi plaga mutaverat speciem consolatorum spontaneus dolor immutat, quia dolentem non potest consolari qui non concordat dolori sed herens trahit. Ideo videntes corpus scissum vestes scindunt videntes mutatum capita fedant pulvere, ut facilius Iob audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori ne nimis dolens, afflictum gravet et dolentem desperare faciat, forsan amici Iob nimis doluerunt nescientes mentem percussi quasi ille a corde cecidisset.
scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in celum
interl.|
ecce compassio pietatis
marg.|
SPARSERUNT
PULVEREM. Pulvis : terrena intelligentia, caput : mens, celum : preceptum superne locutionis.
Pulverem super caput in celum
mittere est seculari intellectu mentem corrumpere et de verbis celestibus terrena sentire, dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas.
Numérotation du verset
Iob. 2,13
et sederunt cum eo in terram septem diebus septemque29 noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem.
29 septemque] et septem ΩG
Weber
marg.|
Sedent ergo, id est condescendere se simulant infirmanti Ecclesie, et in his in quibus verum lumen intelligunt et in his in quibus habent ignorantiam et sic dolos deceptionis parant. In terra, quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant, vel terra est incarnatio Christi, quam quidam heretici non negant, sed vel de deitate vel de incarnationis qualitate discordant a nobis, quia ergo illam non negant quasi cum Iob in terra sedent.
Diebus et noctibus,
quia vel in hoc quod vere vel in hoc quod stulte sapiunt incarnationi non contradicunt.
Nemo loquebatur,
quia tunc tacent hostes si filios Dei predicando generare negligimus, sed si recta loquimur tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum, cum corda fidelium torpere vident, sed cum vident alta sapere, de erumna seculi dolore ad celum reditum querere, circumspecte linguam frenant. Et hoc est : V
idebant ei dolorem esse vehementem,
quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda figit, quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant bonis exercitatis perderent.
marg.|
SEPTEM
DIEBUS. Ignoratur utrum continue an tot diebus crebra visitatione insisterent.
marg.|
NEMO
LOQUEBATUR. Sunt enim multi qui tarde loqui incipiunt sed modum incepto non ponunt indiscrete loquendo, et cum bona intentione venerunt, bonum pie mentis preceps locutio vitiavit, unde bonum quisque quod agit pensare debet libra discretionis, quod est oblata dividere. Aliter reatus est {t. 2 : Erfurt, f. 191va ; facsim., p. 382a} quod virtus putatur. Magna caritas fuit concorditer ad afflictum amicum venisse, longanimitas cum eo tam diu tacuisse, humilitas in terra sedisse compassio capita pulvere conspersisse, sed quia incaute locuti bene inceptum in fine factum est malum, et nisi sacrificio purgentur puniendi sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_2)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_2)
Notes :